*Restat postremum illud in iuramento
comprehensum:
Y donde vieren su prouecho se lo
allegaran, y el daño se lo euitaran. Non ergo ex
vi iuramenti tenentur ad inquirenda Vniuersitatis commoda, & inueniendos modos, quibus
commercium augeatur, sed cùm opportunè pro
eo occasiones succurrunt, ijs prouidè vti, sine
aliorum detrimento. Id enim indicat illud,
Y
donde vieren.
Damna autem ex eo obuenire possunt, quòd plures leges Indicæ circa contractationem latæ, nec per contrarium vsum abrogatæ, non seruentur, vnde pro earum obseruatione
in casus contingentia ex officij obligatione, &
iuramenti pariter militandum. Quod & faciendum, etiamsi quorumdam ex Mercatoribus ex
transgressione legum vtilitas habeatur, qui illas
eo quòd pœnales sint, in conscientia non obligare sibi habent persuasum
: vt in ijs accidit, quæ
circa merces ex Sina adductas, aut aliunde disponunt. Vrget autem huiusmodi obligatio cùm
denuntiator existit, qui si desit, dissimulare poterunt, quando damnum non admodùm considerabile futurum reputatur: ex nimia enim circa hoc
inquisitione plus damni solet quàm vtilitatis obuenire, præsertim, si in mercibus huiusmodi suum
interesse habeant, vt frequenter euenit, maiores
Potestates: immò & ipsi Consulatus iudices, qui
contra se agere non tenentur, iuxta ea, quæ habet
P. Lessius
suprà nu. 76. & P. Fragosus
citato n. 99.
vers.
Accedit, cum alijs ibidem adductis. Licet autem contra se agere non teneantur, si tamen mandatum aliquod circa hoc expediatur, se subscribentibus alijs, & ipse tenetur subscribere, per
quod sibi non incommodat, nam etiam sine eius
subscriptione poterit expediri mandatum; & ad
hoc videtur vi iuramenti teneri, cùm res non leuis momenti videatur
: immò & omnes ad subscribendum tenentur, etiamsi omnium in eo vertatur interesse, & non leuis periculum detrimenti, si denuntiator vrgeat: poterunt tamen extraiudicialiter rebus suis consulere, modis non indebitis, nec conscientia grauiter vulnerata. Cùm enim
sic ferat Mercatorum stylus, quando ipsi Consulatus institutionem instituerunt, nihil contra ipsum intenderunt agi, & ita neque iudices, iuramento præstito, ne sibi contrarij viderentur. Et
ist hæc satis pro iuramento.