*Quartò circa illud,
A las partes que ante
ellos litigasen,
an scilicet de actu litigantibus accipiendum, an etiam de ijs, qui verosimiliter possunt litigare non post multum tempus, & videtur
standum tenori verborum, quia quando legislator alios præter litigantes intendit comprehendere, id expressè indicat, vt videri potest apud P.
Thomam Sancium
Tomo 1.
Consiliorum moralium
Lib. 3.
Dubio 1. vbi varias leges adducit. Sed ratio
è contrà vrget, quia idem instat periculum peruersionis iustitiæ, vt videtur manifestum. Et quidem iudices isti communi iure cènsentur, vnde
in acceptione munerum quadrupli; vt vidimus,
pœna mulctantur
: ex quo videtur non obscurè
inferri ad eos etiam, qui litigaturi verosimiliter
creduntur, extendi debere, quia leges generaliter ita disponunt. Et intelligendæ profectò iuxta
benignum sensum, quem præsefert.
l. 56.
tit. 5.
lib. 1.
nouæ recopilat. ibi:
De los que se espera, que
en breue traeran pleyto ante ellos. In iudicibus autem Consulatus, cùm iurisdictio Consulis annalis
sit, & Priorum biennalis, qui intra annum litiga|
turus speratur, breui quidem id facturus creditur,
quia anni spatium breue tempus reputatur, vt videri potest apud Cardinalem Tuschum
Tomo 8.
Lit. T. Conclus. 37. & licet non ita certum de biennio sit, nihilominùs apud eumdem sic habetur,
vt alijs præfati Tribunalis iudicibus idem debeat
adaptari. Litigaturus quidem quispiam creditur;
Regula obseruatione digna.
ergo iam ille de lite cogitat, & ita verosimiliter
credi potest munera anticipatione studiosa conferre. Si autem de lite non cogitans tribuat, quod
ex circumstantijs potest deprehendi, titulus alius
amicabilis, & ita minimè damnabilis, nec graue
onus secum portans, intercedit. Quæ regula debet diligenter obseruari, potestque iudicibus alijs
deseruire, quibus cum limitatione aliqua munerum acceptio prohibetur. Sunt enim quibus penitus prohibitio imminet, de quibus
Tomo 1.
Thesauri. Tit. 3.
num. 24.
& seqq. Quamquàm &
circa hos suæ non desint fauorabiles opiniones.
Ex illis autem est iudex appellationum eiusdem
Tribunalis, qui Regius Senator cùm sit, eo non
obligationibus constringitur, de quibus nuper
citato loco. quadrupli etiam pœna mulctandus,
si deliquisse contingat, & delictum fuerit sufficienter comprobatum.