*Addit
Tertiò non alias esse in iudicio tali
perplexitates, quàm in necessitate ignorantiæ inuincibilis de errore in opere, si operando erretur;
illa autem est ad omne opus licitum secundùm
omnes Theologos necessaria. Sed perstat adhuc
vis rationis, qua circa vsum opinionis probabilis
perplexitates nullæ occurrunt, stante iudicio illo
de licita sequela
: ergo alia in eo est ratio, quàm
in ignorantia inuincibili, iuxta modum ab auctore explicatum. Postquam enim constat circa
opinionem esse ignorantiam inuincibilem, quam,
vult ille iudicium aliquod aliud moraliter certum,
circa quod multæ esse perplexitates possunt, &
cruciamenta conscientiæ, an scilicet certum moraliter sit, an non; cùm stat ex opposito opinio,
cui est genuina formido, qua stante negatur actus
certitudo. Vnde non releuat quod
Quartò dicit,
omnes scilicet regulas, quæ ignorantiam inuincibilem dirigant, tale iudicium dirigere posse; nec
magis quemque suos sequi debere instinctus,
quàm ignorantiam inuincibilem erroris, si ope|
rando erret
: hoc enim ex dictis similiter refellendum: manifestissimum enim est supra regulas illas de ignorantia nouas perplexitates &
anxietates adijciendas, stante necessitate iudicij
illius inuincibilis, quod quidem non statim occurrit, sed ad illud habendum singulari diligentia
& inquisitione, aut collocatione motiuorum opus
est, & post hæc dubium adhuc penitus sopire,
valde est profectò difficile, quidquid Auctor molliri difficultatem accuret. Qui in subsequentibus
ostendere conatur D. Fagnanum pro suo illo iudicio stare, cuius tamen non meminit, dum solùm
sic ait apud ipsum nu. 82.
Auctoritas vnius grauis
Nec Fagnanum pro eo stare.
Doctoris reddit opinionem probabilem, & est fundamentum sufficiens eam tenendi, & ad praxim deducendi, si in contrarium nullus occurrat Doctor, &
vtrimque sint rationes æquè probabiles. Sic ille, de
iudicio illo certo ignorantiæ inuincibilis, nihil
adijciens: & vt adijciat, nihil inde, cùm alias
contrarius sit, dum formidinem omnem circa
opinionem oppositam debere abesse contendit.