*Iam ad alia. Ad
Primum &
Secundum,
D. Augustinus de credulitate omnimoda loquitur, non de opinatiua: hanc autem admittere ex
eo ostenditur quòd
probabiles rationes admittit.
Quòd autem auctoritatem à sanctitate & doctrina videatur excludere, ijs congruit, quæ diximus
n. 62. auctoritatem, scilicet non sufficere sine rationis subsidio. Respectu autem Doctoris sancti
id, quod ad rationem attinet, non poterat non
esse perspectum, qui ex ea qua pollebat diuinorum notitia & eorum, quæ ad Euangelicam legem spectant, fundamenta assertionum apud scriptores occurrentium non poterat ignorare, vt ignorare contingit aliquos, qui sub & præsuppositione sententias probabiles grauium sequuntur
Auctorum, licet ea penitus non percalleant. Ad
Tertium quòd dicto vnius non sit credendum, ve
Dicto vnius vt credeudumtcredendunt.
rum habet iuxta dicta
n. præced. Nihil autem receptius, aut vsu validius, quàm vt dicto vnius fides adhibeatur, de cuius non est pro mendaci testificatione suspicio, quia neque suspicionis fundamentum peculiare. Sic Ioseph credidit, dum
erraret in agro, dicenti sibi fratres eius profectos
in Dothain, quod erat omnino verum.
Gen. 37.
v. 17. Beatus Iob nuntijs narrantibus calamitates. Dauid puero Ægyptio 1.
reg. 30.
v. 18. dicenti:
Ego ducam te ad cuneum istum. Et iurata
hæc procedit humana fides, quæ historijs præstatur, cùm de Scriptoribus nulla est su spicio, vt in
apochryphis, & Gentilium qui busdam, ex quibus
Cornelius Tacitus, quem Tertullianus vocat, &
euidenter conuincit
mendaciorum loquacissimum
in Apologet. Cap. 36. & humano in conuictu sic
hominum vita peragitur, & cum securitate transigitur, licet quandoque contingat fallere quosdam & falli, quod non tollit ordinariæ credulitatis reciprocum adiumentum. Hinc illud Eccli.
19. v. 4.
Qui credit citò, leuis corde est, ita expli
Eccli. 19. v. 4. P. Cornel.
cat, P. Cornelius,
Qui scilicet credit cuilibet quodlibet, sine iusta ratione & auctoritate narranti. Est
ergo credendum cum iusta ratione & auctoritate
dicenti. Locum de fide non adhibenda detractoribus multi affirmant accipiendum: videatur dictus Interpres, & Pater etiam Bonartius.
Ad
Quartum, de censura Parochorum dictum
n. 57.
Ad Quintum similiter
: ex ibidem dictis, & præterea intelligendum de auctoritate qualibet, non
de vndequaque qualificata.
Ad Sextum bene illud,
quia pro eo est Canonica dispositio in citata Extrauaganti. Iuxta quod, generaliter loquendo illa
doctrina procedit, sicut amplectenda vti securior,
vbi de damno tertij agitur, vt in adducto casu.
Ad postremum illum de D. Caramuelis erga
Dianam asserto, nihil morandum. Sic censuit ille,
alij aliter, vnusquisque in suo sensu abundet. Non
equidem voluit ille Dianæ fidem Pythagorico
more adhibendam, sed quatenus pro opinionibus, quas adducit plures producit auctores. Quòd
autem absurda illa, de Sectandis erroribus apud
varias nationes vigentibus, multitudine eos amplectentium roboratis, non sequatur, ex dictis
n. 56. manifestum habetur: & ex euidentia rei
ipsius cùm illa errorum sequax multitudo, neque
Doctor Catholicus doctus, pius, & probus sit,
neque ratione vlla verisimili, sed barbaro impetu ducatur, Iustiniani auctoritas contra arguentem
facit, cùm in ea habeatur vnius sententiam, etiam
deterioris, multos & maiores posse aliquando superare.