*Dico Quintò. Aliquandò stare potest
iuramentum cùm æquiuocatione sine aliquo
peccato. Id probo, quia potest contingere vt
emptores aliqui tale iuramentum exigant, dum
iurari sibi volunt, & si dicto modo non iuretur, ad
iustum non est pretium deueniendum. Itaque
opus est emptores expressè exigant, sed adeò
esse increduli circa mercium valorem possunt,
vt prudenter iudicent Mercatores in ijs circumstantijs futurum vtile iuramentum, hoc enim est
virtualiter exigere, nisi fortè credant non iuratis esse credendum, quia emptores rebus in istis
versati sunt, quales non sunt ordinariè feminæ, aliàs contentiosissimæ in talibus, sicut &
in alijs, pro quo nequit regula certa præscribi. Ad saluandam autem veritatem in huiusmodi Mercatorum iuramentis præter dicta citatis Thesauri locis, expediet vt Mercatores cer
quiQui præconcipiendi sensus.
tos quosdam sensu præconceptos habeant, vt
videlicet, cùm dixerint
Tanti emi hoc, intelligant,
vt sic dicerem, seu
verbaliter, non realiter:
viginti aureis emi vlnam, non vulgarem, sed imaginariam, maiorem inquam imaginatione confictam, quæ scilicet vlnam & dimidiam habeat,
& sic valorem affirmatum adæquantem, vel plus
aut minùs.
Stat hoc mihi centum argenteis, non
communibus, sed minoris æstimationis, similiter
imaginarijs, valorem exæquantibus. Similiter
cùm de rebus agitur, quæ sint modis alijs mensurabiles. Quòd si de re non diuidua agatur, dici
potest
: Tanti stetit, quia aut tanti sit empta, aut
tantum habeat expensarum, iusta ipsius conditionem, sensus congruus esto:
Tanti inquam
stetit, computatione nummorum facta dictis modis, minoris scilicet æstimationis. Et quia ad ista
minùs apti inuenientur multi, sit sensus generaliter loquendo de omni mercium genere:
Iuro
tanti mihi stare, eo modo, quo iurare possum sine
mendacio. Quod si non possum, non est meæ intentionis iurare: iuxta ea quæ
nu. 77. & 81. dicta sunt, de materiali tantum vsu verborum, quibus iuramentum secundum se sumptis importatur.