*Quia verò scandalum oriri potest ex eo
Scandalum vt vitari queat.
quòd Missæ tamdiu in præfato altari cessent
: illud quidem respectu sæcularium non videtur futurum, qui minimè intenti ad ista esse solent, in
Ecclesia præsertim dictæ frequentiæ
: Religiosorum autem informatione opportuna sopiendum, fundamento ostenso, propter quod sine
conscientiæ grauamine sic agatur. Et quidem
cùm dictus Pater possit in quocumque statu per
alium celebrare, Religiosum, aut sæcularem, non
apparet quomodo suboriri scandalum possit ex
eo quòd non videant ipsum aut alium eiusdem
Ordinis celebrare. Quomodò autem Religiosus
habere Capellaniam possit, non est huius loci,
neque super eo mouetur quæstio, quia supponitur id licitè stare posse, si Capellania laica sit, nec
proprietatem Ecclesiastici beneficij habeat, sed vt dici solet, Memoria Missarum, vel quòd fundator velit ad alium, si beneficialis sit, proprietatem
pertinere, emolumenta autem esse Religiosi pro
suæ vitæ tempore, cum licentia Prælatorum. Neque enim in hoc repugnantia est
: licet enim
Beneficio sit annexus titulus faciendi aliquid, cui
sint conuenientes prouentus responsuri; nihilominùs stat aliquando Beneficium esse sterile ex accidenti. Vnde orta quæstio an Beneficiarius ta
lis ad Horas Canonicas teneatur
? pro quo diuersæ sunt sententiæ, vt videri potest apud P. Baunij
in noua praxi Beneficiorum. Disputat. 13.
Quæst. 22.
Vbi cum multis negatiuam amplectitur. In casu
autem nostro non est prorsus sterile, cùm ius habeat ad fructus, deficiente eo, qui seruitij sui emolumenta reportat. Honestiùs autem res ageretur, si emolumentum aliquod conferretur ipsi, &
tunc iuxta valorem portionis taxanda esset obligatio ad diuinum officium, iuxta diuersarum opinionum regulas, de quibus dictum in
Thesauro
Tomo 2.
Tit. 16.
n. 16.
& 17. illud nunc addendo,
si pecunia vt stipendium Missarum tribuatur,
standum fundatoris voluntati, qui statuere potuit
vt stipendium proprietarij Missis conferendum,
sit illud, quod est communi lege taxatum
: sin
autem nihil disposuerit, stipendium futurum pingue, quod scilicet vsu fructuarius accipit, quia
non debet esse peioris conditionis proprietarius
in eo, quod à fundatore non est in specie prouisum, qui in tali procedendi modo nihil minùs habet, cùm integro à se assignato Missarum numero perfruatur. Et hæc quidem circa difficultatem
præfatam, vt verosimile arridet, doctiorum iudicio trutinandum.