*Dico quintò. Si in huiusmodi emptio
nibus aliquis ex parte vendentium interueniat
excessus, circa quem oporteat correptione vti,
grauiter peccare Inquisitores possunt, si tales
ad Tribunal iubeant adduci more eorum, qui
ob caussas ad illud cum infamiæ notâ spectantes
adducuntur. Possunt quidem Inquisitores punire illos, qui factis aut verbis iniuriam ipsis irrogarunt, vt citatis aliis firmat Diana
Tract. 4.
citato Resolut. 91. & P. Fragosus
Tomo 2.
pag. 531.
num. 9. Sed eorum pœnæ iuxta delicti sunt moderandæ qualitatem; & pœnæ non leuis pars aduocatio est ad Tribunal, ex cuius modo nota solet non leuis incurri, vt experientiâ est notum.
Quod est speciali consideratione dignissimum,
cùm is, qui aduocatur, honesta persona est, quæ
ex leui suspicione, etiam in caussa hæresis, trahi
ad iudicium non debet, per adducta à Dom. Solorzano
Tomo 2.
Lib. 3.
Cap. 4.
num. 58. vel Religiosus, qui rebus, quæ ad Religionem spectant,
vendendis est præpositus, aliquid forsan minùs
consideratè protulit, dum à ministris Tribunalis
sancti plusquàm deceret, vrgetur. Et quod ad
ad pœnas attinet delictis esse commensurandas
iam vidimus
num. 24. In actionibus autem iniuriarum, cùm illæ excusari variis modis possint, &
debeant multoties excusationes admitti, vt cum
multis ostendit eruditus Doctor Dom. Petrus
Marin de Rodezno, Inquisitor Granatensis in
Decisione quam adducit Cæsar Carena
pag. 375.
num. 83. non debet statim gladius vtraque parte
acutus distringi, acsi de iniuria prorsus qualificatâ constaret; cùm ex ministrorum relatione id
tantùm habeatur, qui fortè in eo culpabiliores
extiterunt: & vbi iniuria occasionem iniuriæ
dedit, sic rependens non est statutâ pœnâ tribunali in quolibet feriendus. Stat enim præclara Diui Hieronymi sententia & habetur in Cap.
Esto
subiectus 95.
dist. sic dicentis:
Episcopi honorent Clericos quasi Clericos, vt ipsis Episcopis à Clericis, quasi
Episcopis honor deferatur. Scitum est illud Oratoris
Domitij: Cur ego (
inquit)
te habeam vt Principem
cùm tu me non habeas vt Senatorem? Sic ille in Epistola ad Nepotianum. Pro quo & alia eruditè congerit Tiraquellus
de legibus Connubialibus, Glossa 1.
Parte 15.
numer. 41. Sic, cùm
inter Commissarium S. Inquisitionis, & Vicarium generalem in quadam Indiarum ciuitate
grauis fuisset verborum rixa, & Commissarius
apud S. Tribunal grauiter conquestus fuisset, Vicarius fortiter obstitit se defendens ex eo quòd
Commissarius auctoritate officij, peculiarem aliquam ad inferendas iniurias minimè recepisset.
Et quòd, cùm Tribunal illud sanctissimum om
ni sit veneratione dignum, eam non iniustis terroribus, sed paternâ quadam debeat grauitate
tueri. Pro quo sic citatus Granatensis Inquisitor:
n. 103.
Et quia hoc sanctum ac venerandum Tribunal præcipuè Patris officium exercet, studiosius emenda
tionem atque correctionem delinquentis, quàm iudicis
seueritatem affectans;
habens æquitatem ante oculos,
inquit l. Quòd si Ephesi in fine ff. de eo, quod certo loco.
Sic ille. Præfatis accedit iniuriam non factam in odium seu contemptum Tribunalis mitiùs esse
iudicandam; & tales sunt quæ frequentiùs accidunt. Pro quo P. Fragosus
suprà.