*Dico tertiò. Si ex occupationibus eius,
|
qui loco Ordinarij assistit, aut Consultorum, inexcusabilibus, & passim occurrentibus, retardatio expeditionis proueniat, id debet ita moderari
Tribunal, vt alia forma in habendis consultationibus sumatur, ad quod est grauis in conscientiâ
obligatio.
E.Exempli g.gratia, Aliqui ex illis in Tribunali S.
Cruciatæ binis diebus per hebdomadas singulas
assistunt, per quod fit, vt assistere in Tribunali S.
Officij nequeant, & ita caussas ad illud spectantes
nimium quantùm prorogari. Curandum ergo
vt diebus aliis labor consultationis accrescat, vel
quòd deputentur alij minùs occupati. Quod
quidem satis compertum apparet & consideratione dignissimum, vt à supremo Inquisitionis
Præside, pro suo zelo & potestate amplissimâ
circa illud debeat prouideri. Audiui Dominum
Inquisitorem super hoc dolentem, & miserorum
in carceribus iam diu latitantium angustias miserantem, & se, licèt Tribunalis moderatorem, eam
prorogatæ plus quàm deberet pœnalitatis excusationem adhibentem, cum nonnullis aliis, quæ
ob infirmitates Iudicum sacrorum occurrunt, &
quæ generis huius sunt, cùm euitari nequeant, si
cum aliis stabilibus, & ferè quotidianis concurrant, caussas facient perennare. Nuper caussa
extitit
personępersonae cuiusdam
sacręsacrae ferè per sexennium
agitata, cum reclusione illius, licèt domesticâ.
Cuius licet felix fuerit exitus; dolendum tamen
eum, qui per sententiam ab instantiâ est absolutus, probrosâ adeò & prolixâ fuisse reclusionis
pœnâ vexatum. Quod quidem ad has debet morarum caussas referri. Si autem ex parte aliquorum alia minùs iustificata subsit, leuis certè esse
non potest, vbi adeò graue reis detrimentum infertur. Et quod ad ægritudines attinet, si illæ
vitalitiæ sint, ex quibus creberrima accidit interruptio negotiorum, quis non videat huic occurrendum incommodo, & talibus honore officij &
salario reseruatis, concedendam vacationem, designatis aliis, qui possint onus tantum sustinere.
Pro quo Carena
Parte 1.
Titulo 5.
numer. 107. &
P. Palaus
Tomo 1.
Tractat. 4.
Disput. 8.
Puncto 13. §.
2.
num. 21.