*Alia autem quæ prædicti Auctores ad
dunt de non mutandis Prouinciis, iuxta Pontificia & Regia Decreta, satis verosimilia sunt. Nam
Euangelici Ministri mittuntur secùndùm notitiam, quæ habetur, necessitatum in diuersis
locis. Cùm ergo & iussio prædicta vrgeat,
& necessitas exigat, pro illiusque subuentione impensæ factæ sint non modicæ: circa hæc
sine vrgenti caussa deficere, satis apparet defectum esse grauissimum, & ita non leue in eo tantummodò peccatum inueniri. Quia verò multoties, quæ à postulantibus asserta fuerunt, non
ita esse deprehenduntur, eò quòd & ipsi à referentibus decepti, poterunt tunc Euangelici Ministri ibi zelum exercere suum, vbi albæ regiones
fuerint ad messem, vel vt tandem aliquando albescant, sementem Euangelicam inchoare. Cùm
autem qui mittuntur, Prælatis Indiarum debeant
esse subiecti, suæ satisfacient conscientiæ, si eorum se moderationi permittant, significatâ promptâ ad salutem Indorum diligenter curandam voluntate. Neque Prælati peccabunt, si eos quan
doque ministeriis aliis pro bono Religionis applicauerint, quia ad illa, quæ ab ipsis præstari
possunt, alios applicant, qui ad ipsa minimè tenebantur. Et cùm Indorum bonum ex Religiosis familiis ritè constantibus magnâ ex parte dependeat, eorum profectò res agitur, cùm earum
statui meliori consulitur, Magistris, & Prælatis
conuenientibus designatis. Absit ergo genij indulgentia, auaritiæ pestis, & ambitionis tempestas
& quidquid
prętereàpræterea bono fuerit zelo peractum,
& Pontifici, & Regi, non terreno solùm, sed sæculorum, immortali, & inuisibili, non dubitent
placiturum.