*Quæ quidem iuxta regulas iustitiæ pro
cedunt, si res ita eueniant: restitutionis inquam
onus transgressoribus pacti initi ab eisdem incumbere, sicut de obligatione dicendi Missam, in
eo, qui stipendium accepit, communiter sentiunt
Doctores, iuxta dicta in
Appendice præced. circa
Primum & secundum. Pro quo & Caramuel in
Theologia fundamentali, Fundam. 13.
quæst. 2.
num.
345. Ex quo infert, quòd si stipendium resti
tuat Sacerdos, non tenetur, qui dedit, recipere,
sed posse eum vrgere vt stet contractui; nisi fortè
grauis caussa inopinata emerserit; tunc enim videtur debere pretium recipere, Sacerdotemque à
celebrandi onere liberari. Iuxta quam doctrinam
dici etiam potest, quòd si caussa inopinata emerserit, propter quam Religiosus debeat in Hispa
niam remigrare, liberum ab obligatione contractâ remanere. Sed addendum, ad restitutionem
non teneri; quia bonâ fide, quod est pro viatico datum, insumpsit, & non est inde factus locupletior, iuxta communes regulas in materia restitutionis. Neque est idem de Clerico, qui stipendium accepit, quia per se loquendo ditior inde factus est. Aut enim insumpsit stipendium
pro sustentatione, vel non. Si Primum: id plus
habet ex propriis bonis, quod reuera insumpsisset. Si secundum: manifestius est ditiorem factum, cùm id habeat, quod aliàs non haberet.
Religioso autem cùm sit debita sustentatio à Religione tribuenda, ex dato pro alimentis à Rege
nihil accrescit: id enim habet, quod esset alias habiturus. Neque Conuentus, à quo egressus, di
tior factus ob cessationem impensæ in eius sustentationem, quia loco eius alium recipere debet: & maiora forsitan passus detrimenta, si Religiosus bonis erat talentis præditus, quales eos decet esse, qui ad Apostolica munia deliguntur.
Præterquàm quòd de Regia liberalitate non est
tale aliquid præsumendum.