*Dico tertiò. Capitulum, Sede vacante,
in Indiis non potest licentias ad audiendas Confessiones ab Episcopo Religiosis concessas, suspendere, & ad nouum examen vocare. Probari id potest in primis, quia generaliter id non potest, vt
probant Doctores, quos adducit & sequitur Diana
Parte 3.
Tract. 2.
Resol. 27. §.
vlt. & Parte 8.
Tract.
4.
Resol. 48. P. Palaus
Tomo 4.
Tract. 23.
Disp. vnica, Puncto 17. §.
Anno 1265. P. Pellizarius
Tract. 8.
Cap. 3.
n. 44. P. Martinon
Tom. 5.
Disp. 53.
n. 74. P.
Fagundez
de Præceptis Ecclesiæ, Parte 2.
Lib. 7.
Cap. 2.
n. 28.
& alij. Et ratio est. Quia pro illis extat pri
PriuilegiũPriuilegium Clem. IV.
uilegium à Clemente IV. concessum: quod licet
PP. Dominicanis & Franciscanis indultum fuerit,
in illo tamen communicant, qui communicationis gratiâ fruuntur, vt sunt ferè omnes. Neque reuocatum illud à Concilio Tridentino, aut ab aliis
Pontificibus, quæ ad approbationem attinent, respectu Regularium ad Episcoporum instantias
restrinxerunt. Neque de tali priuilegio dubitari
potest, cùm habeatur authenticum in Conuentu
S. Francisci Salmanticæ, vt testatur Emmanuel
Rodericus
in Bullario, Tomo 2.
Fol. 36. cuius vltima
clausula hæc est
: Vestris igitur supplicationibus incli
nati, præsentium vobis auctoritate concedimus, vt in
huiusmodi casu poßitis vti tamdiu liberè prædictâ licentiâ, donec viduatis Ecclesiis prouisum fuerit de Pastore.
Sic
Pontifex. Quòd si Capitulum licentias posset
suspendere, non possent Religiosi illis vacante Sede potiri. Licentiæ autem illæ non solùm pro
audiendis Confessionibus, sed pro prædicatione
etiam erant, vt constat ex tenore concessionis,
nec
non prædicandi, sicut & pro commutatione votorum aliquorum: vnde & de
Prædicatione idem
asserendum, etsi qua alia gratia in ordine ad votorum commutationem; circa quod Religiosi amplissimis priuilegijs perfruuntur. Iam pro Indijs
specialior est ratio, juxta dicta
Titul. 12.
n. 349. Et
verò cùm Religiosi circa hoc probabilissimâ opi
nione procedant, & suspensione licentiarum à
Capitulo propositâ, nihilominùs possint functiones prædictas sine aliquo scrupulo
conscientiarũconscientiarum
obire, quod benè obseruauit P. Fagundez
suprà, n.
29. & post eum alij; satis inconsideratè videtur suspensio publicari, ex quâ nullus sperari fructus potest, sed grauia incommoda suboriri. Quod non
tollit quo minùs in casu aliquo, vt notabilia inconuenientia vitentur, possit Capitulum licentias
dictas, & præsertim ad prædicandum reuocare.
Quod & factum à Capitulo Argyropolitano cum
quodam, cui à Prouinciali Concilio licentia prædicandi fuerat attributa, quia eâ cum offensione
multorum, & non tolerabili ampliatione, licèt bonum præseferret zelum, vtebatur. Dixi autem circa
Prædicationem hoc specialiter faciendum, quia
in eâ possunt inconuenientia esse perspicua, non
ita in ijs quæ ad forum
Pœnitentiæ spectant. In
quo tamen talis esse inordinatio potest, vt inconuenientia se prodeant, vnde & ad vitanda illa potest se Capituli auctoritas interponere. Neque enim se priuilegio tueri potest, qui illo abutitur,
cùm sit constans doctrina indulgentiam & liberalitatem Ecclesiæ in priuilegiorum concessione
patrocinium excessibus non præbere. Nec
Papa
præsumitur concedere exorbitantia. P. Sà verb.
Gratia,
n. 12.
& alij. Et de Capitulo hæc sit satis Capitula tetigisse.