*Quamuis autem prædictæ Bullæ extent,
circa dispensationes virtute earum videtur D. Solorz.
aliquantulũaliquantulum hærere, eò quòd sine earum notitiâ multi ordinati sunt, & Beneficia parochialia
consecuti. Et quia illas non extendi ad irregularitates alias, præter illas, quæ ex delicto proueniunt, viri docti arbitrantur, ex quibus Dom. Felicianus à Vega
suprà, num. 109. Quod & tenet
Dom. Villaroël
Quæst. 9.
Artic. 5.
numer. 44. Sed
certè quod ad Bullam Gregorij attinet, manifestum est de illegitimis loqui, cùm id verbis expressis habeatur respondentibus postulato. Vnde
ex eâ parte nihil est, in quo, si loquamur de Ordinibus, hærere debeamus. Aliunde autem diffi
cultas esse potest; ex eo scilicet quòd penuria Ministrorum idioma Indicum callentium, tanta asseratur, vt illis communiter verbum Dei per interpretes annuntietur, nec possint suis Parochis Indi
confiteri. Quod equidem aliquando sic accidit,
sed iam Ministrorum copia est Indici idiomatis
peritorum. Et illorum copiam non post multos
extitisse annos ab expeditis præfatis Bullis, agnoscit Concilium Limense tertium
Act. 2.
Cap. 33.
Anno videlicet 1583. Quòd si in nouis aliquibus conuersionibus nouum idioma reperiatur,
illius profectò nullus est peritus ex iis, qui nati in
Indiis, vnde & omnibus est pro illo addiscendo
|
pariter laborandum. Sed hoc non videtur vrgere.
Nam Pontificia gratia non solùm pro tempore
illo extraordinariæ penuriæ postulata est, sed pro
temporibus etiam futuris, in quibus perspicuum
erat copiam Ministrorum futuram
: numquàm
tamen tantam, vt prædicti non possent, si Ordines & Beneficia susciperent, maximum adiumentum ad Indorum conuersionem, & promotionem in fide, ac Christianis moribus exhibere.
Constat hoc ibi:
Nunc, & pro tempore existentibus,
& ibi;
Verbum ipsum maximum susciperet incrementum, ac saluti animarum Indorum prædictorum plurimùm consultum soret. Ex quibus apparet finalem
caussam concessionis nunc etiam locum habere,
& futuris semper temporibus habituram. Cùm
tamen vt priuilegium valeat, sufficiens sit caussam
motiuam aliqualiter perseuerare, vt est grauium
scriptorum sententia, pro quâ videri possunt P.
Thomas Sancius
Lib. 8.
de Matrimon. Disputat. 30.
numer. 8. vbi cum aliis reliquias caussæ permanere
sufficiens esse ait P. Palaus
Tomo 1.
Tractat. 3.
Disp.
4.
Puncto 15.
num. 7. Vbi congruum exemplum
apponit in Religione, cui ob Regularem obser
uantiam, & fructum in proximos, concessum est
priuilegium non decimandi
: eo enim gaudet,
etiamsi ab illa perfectione desciuerit ob reliquias
remanentes. Et exemplum hoc deductum est ex
P. Suario
Libr. 8.
de Legibus, Cap. 30. circa quod
philosophatur P. Arriaga
Tomo 2.
in 1. 2.
Disput.
34.
num. 10.
& seqq. vbi & alia adducit, benè concludens non penitus cessare in illis caussam finalem. P. Sà verb.
Gratia, num. 24. & alij, quos refert & sequitur Dom. Felicianus
suprà, num. 127.
& visus post hæc scripta Dom. Reyna
Tomo 1.
de
Perfecto Prælato, Lib. 6.
Tract. 2.
Cap. 8.