*Cùm ergo omnes citati dicendi modi,
solido careant fundamento, ad priuilegium est, vt
dixi, Pontificium recurrendum, in quo tandem
Dom. Solorzanus aliquatenus conquiescit dum
sic ait
num. 104.
& sic melius est, quòd nitatur in licentiâ Pontificis saltem præsumptâ, ad quam præsupponitur quod iam à primo Episcopatu erat absolutus.
Sic ille
: cuius tamen sententia in eo, quod de
præsuppositâ absolutione à primo Episcopatu
addit; difficilis sanè est; quia donec confirmatio
pro Ecclesia, ad quam fit translatio, superueniat;
non videtur sic translatus à vinculo prioris absolutus, vt ex iuribus citatis constat: aliud autem est
licentia administrandi & aliud confirmatio, per
quam ius ad eamdem acquiritur, & nouum matrimonium celebratur. Deinde si licentia deserendi Ecclesiam, & ad aliam se conferendi, absolutionem vinculi præsupponit, rogo à quonam talis absolutio facta sit? Nam translatus ipse eam perficere nequit suâ renuntiatione, vt vidimus; pro quo videri specialiter potest Caput
Inter corporalia citatum. Pontifex autem nondum quidquam agens circa translationem inducitur,
cuius operatio à Licentiâ incipit, quæ etiam dicitur præsupponi. Pro quo & est aliud satis vrgens: nam si translatus iste omnino absolutus
est; ergo non indiget vt Capitulum suam illi potestatem ad gubernationem tribuat
: cùm tamen
oppositum per Regis praxim habeatur, & donec
confirmatio in spe & non in re habetur, Episcopus non suo, sed Capituli nomine administrat,
quamquam in hoc singulare illud habetur, quod
dum adhuc abest, gubernatorem alium constituit
: cùm neque electus, & confirmatus vicarium
mittere possit, vt tenent aliqui apud Dianam
Parte 8.
Tract. 4.
Resolut. 69. id quod non omnes, aliqui tamen facere solent. Quod ex eo sustineri potest, quia Capitulum circa hoc non
est inuitum, & ad hoc etiam facultatem datam
extendit. Tum etiam, quia potestas hæc non
confertur per delegationem, sed per translationem, dum Capitulum potestatem suam ita in Episcopum transfert, vt se illius vsu irreuocabiliter priuet; cùm tamen potestas delegata alio modo se habeat, quando scilicet ita tribuitur vt officio non hæreat, nec sit ad vniuersalitatem caussarum
: vnde & dicitur delegatus non habere proprium quoad iurisdictionem, sed solùm iurisdictionis vsum,
leg. 1. §.
Qui Mandata D. de officio
eius, cui mandata est iurisdictio. Pro quo videri
possunt quæ adducit P. Fragosus
Tom. 1.
pag.
427.
& 429. Episcopo quidem iurisdictio pro
plenâ gubernatione ex officio competit, & cum
à Capitulo, quod eâ etiam gaudet, in eum transfertur; quædam anticipatio eius est, quod eidem
est statim cum officio tribuendum. Ex quo videtur haberi, vt iurisdictio non debeat delegata
censeri, quandoquidem continuatur cum ordinariâ, & ratione officij quodammodo conuenit
:
iam enim ita generaliter hoc currit, vt cum præsentatione pariter conferatur. Neque ex eo,
quòd à Capitulo attributa sit, debet delegata censeri, cùm detur ratione officij: quemadmodum
iudices locales, qui
Alcaldec.Alcaldes dicuntur, licet non à
Alcadios esse Ordinarios.
Principe, sed à Capitulis ciuitatum eligantur, iudices delegati non sunt, vt cum aliis probat Couarruuias
Lib. 3.
variar. Cap. 20.
num. 4. & Vi
carius etiam Capituli sede vacante delegatus
non est secundùm communem sententiam, de
quâ
suprà, & pro quâ est Diana
Tract. 4.
citato
Resolut. 63. §.
& nouißimè: vbi cùm vno verbo
id statuat, subdit de eo se dicturum dubio sequenti
: in quo tamen nec verbum, sicut neque in aliis.
Non item obstat Episcopum nomine Capituli
gubernationem obire; quia & Prorex Regis no
mine etiam gubernationi præficitur; & tamen
illius iurisdictio delegata non est, vt tenent communiter scribentes, & videri potest apud P. Fragosum
suprà pag. 429.
num. 103.
& seqq. Pro
casu autem Indiarum, de quo loquimur, videndus Dom. Solorzanus
Lib. 3.
Cap. 4.
num. 43.
& seqq. & visus post hæc scripta Dom Villaroel
Part. 2.
Quæst. 14.
art. 1.
num. 52. vbi ait absque
dubio esse ordinariam; sed non ita indubiam, vt
probari non debuisset.