*Iuxta hæc ergo nequit admitti sen
Improbabilius stabilitur.
tentia illa de absolutâ necessitate trium Episcoporum esse probabilem modò; quidquid de
temporibus aliis fuerit. Vnde qui eam nunc
probabilem existimant, non videntur rei istius
plenam habere notitiam, ac proptereà P. Granadus
Tomo 2.
in 3
p. Pag. 1370.
num. 5. affirmat
circa hoc non esse dubitandum. Et Diana visus
post hæc scripta
Parte 12.
Resolut. 47. §.
vltimo,
non dubitat eam improbabilem appellare. Et
quidem P. Palaus, qui eam, vt vidimus, asseruit,
& à Diana specialiter impugnatur, sine sufficiente auctoritate locutus: illi enim, quos pro
se affert recentes Auctores, ei minimè suffragantur. Adducit Barbosam
Allegatione 2. quod
per errorem positum, cùm non sit nisi in primâ;
numer. illo 45. vbi hæc tantùm habet:
Hæc tamen consecratio à minori numero, quàm trium Episcoporum fieri minimè debet. Sic ille; qui de obli
gatione præcepti potest intelligi aut de iure
ordinario; sic enim in aliis scriptoribus occurrit, qui cùm ita absolutè statuant; eo non obstante aliud per Pontificis dispensationem admittunt. Videatur Pater Gaspar Hurtadus
Disputat. de Ordine, Difficultate 19. qui & ita loquitur, atque alios similiter loquentes allegat; dispensationem tamen admittentes. Et Diana
suprà
§.
Sed quidquid. Deinde Auctor dictus ita accipiendus est, sicut illi sentiunt, quos pro se allegat, & citatus Pater vt apud eos reperit, ac
sine alia differentia transcripsit: illi autem contrarium sentiunt. Nam Pater Henriquez citato
numer. 1. ita scribit.
Consecrandus est Episcopus ex
præcepto ab Apostolorum tempore per tres simul Episcopos, nisi ex caußâ Papa dispenset. In Glossâ exempla dispensationis adducit. P. Comitolus §.
Deinde, sic habet:
Sanè D. Thomas apertè scribit in
4.
sentent. dist. 24.
quæst. 3.
articul. 1.
ad 3.
Episcopum consecrare posse Episcopum, ideḿidemque sentit Durandus
in eamdem dist. quæst. 6.
Sed non addunt solum vnum
Episcopum id posse: quare crediderim sine Romani Pontificis concessu hoc non posse. Hæc illi, & quid illis
manifestius? Neque aliter accipiendus Marcus
Antonius Genuensis, sicut & alij nouiores scriptores, & ita res ista vti certissima est habenda.
Posse namque sententiam aliquam, quæ probabilis aliquando fuit, determinatione Ecclesiæ
ad sublimiorem gradum certitudinis eleuari, manifestis exemplis constat, ex quibus plura congessi
Tomo 1.
Theologicorum Problematum, pro
Conceptionis Virgineæ proximâ definibilitate
decertans. Vbi & ostendi quòd licet ad definiendum aliquid possit Pontifex probabiliter
procedere; quia scilicet probabile est eum posse
definire; positâ tamen definitione illud iam non
esse probabile, sed eum certitudinis gradum
continens, quem Pontificia determinatio designauit. Et gradu opinionis permanente posse
illam ad supremum illius statum ascendere, ita
vt oppositum sit improbabile, docti sentiunt.
Pro quo & videri potest P. Eusebius Nierembergius in opusculo de sanctitate certâ Immaculatæ Conceptionis, P. Vega
in Theologiâ Marianâ, numer. 410.
& seqq. Et Mag. Ioannes à
Sancto Thoma 2. 2.
Fol. 770. quem adducit Diana
Parte 11.
Resolut. 20.
in Tractatus octaui Appendice, & hoc est, quod in caussâ præsenti minimum esse potest; nam sententia Pontificum
maiori videtur certitudine præpollere. Vnde
&
Libr. 28.
Titul. 5.
Parti. 1. id vt certum proponit, ibi
: Por el Ordinamiento de la EglesiaIglesia,
&c.