*Quæ quidem cùm apud graues
scriptores extent, neque exteros illos, sed Hispanos,
& erga Reges suos piè affectos, non possunt vt
leuia refutari. Sed ne Regum ipsorum pietatem
& iustitiam videamur offendere, dum impositionem dictam iniustitiæ notâ traducimus: videtur
dicendum aliud esse, quod verba sonant; & aliud,
quod iuxta ipsorum mentem æstimandum venit.
Verba quidem decimam sonant, sed decimam
accipi non est Regiæ voluntatis. Quod quidem
ex eo ostendi potest, quod habet P. Sancius
suprà,
Dub. 12.
num. 18. Vbi ait posse nos excusare à restitutione Alcaualæ multos mercatores, quibus
publicam non discooperiunt merces, nec cogunt
sub iuramento aperire veritatem, sed simpliciter
stant eorum dictis, & ij minùs quàm sit, palàm
faciunt. Cùm istis enim dissimulare possumus,
nec illos obligare ad restituendum illud, quod
ex occultatis mercibus non soluerunt, ex voluntate tacitâ, immò ferè expressâ custodum seu exactorum, notâ & approbatâ à suis dominis, qui
consultò, dataq́ue operâ volunt, ac iubent his
ministris, ne sint onerosi ac rigidi eis mercatoribus
: sed potiùs leniter ac suauiter se gerant cum
illis, stentque eorum dictis: atque hoc faciunt
ob proprium commodum & emolumentum,
gaudent enim omnes talia loca frequentare animaduertentes commodum & vtilitatem, quam
inde reportant. Sic dictus Auctor
: cuius doctrina
In Indijs id manifestius.
in Indiis manifestior habetur ex iis, quæ affert
Dom. Solorzanus in Politicâ
pag. 975. §.
Y ya en
algunas, & seqq. Et id quidem quando ad rationem duorum tantùm pro centum solui iubebantur. Quid ergo de illâ velint, quando decem pro
centum exiguntur? Hinc est quod approbat P.
Sancius
suprà, num. 2. ex Ledesmâ desumptum,
vix vmquam Regem percipere vigesimam. Pro
Notanda & alia P. Molinæ.
quo etiam facit id, quod ait P. Molina
Disputat.
674. §.
Quinta conclusio: Quòd si tributa omnia
integrè & fideliter soluerentur, Principes non
imponerent tot, quot imponunt, quia pauciora
imposita sufficerent; atque sola alcauala integrè
soluta, ad ingentem summam perueniret. Sic ille,
& benè. Et quo fit neque trigesimam, & fortè
minùs multùm Reges præcipere. Præuidentes
ergo in executione ipsâ ita futurum, partem adeò
considerabilem designarunt, vt reipsa moderatum aliquid reportarent. Vt hîc etiam verum habeat illud,
Iniustum petas, vt justum feras.