*Erit autem illud magis Iuri conforme,
si quis dicat redditus istos posse successoribus reseruari, non tantùm pro medietate, sed etiam ex
integro, vt pro arbitrio distribuant, dummodo id
sit in caussas pias intra diœcesim: quod enim sic
expenditur, dici potest aliquo modo in Ecclesiæ
vtilitatem expendi, cuius membra viua sunt fideles. Vel si genus aliud pij operis sit, quod non ad
subueniendum indigentibus, sed ad Dei cultum
spectet, vbicumque illud, dummodo intra diœcesim, vt dixi, satis apparet ad vtilitatem Ecclesiæ
pertinere. Quod quidem juxta mentem sacri
Legislatoris esse, ex ipsius apparet verbis, citato
in Cap.
Quia sæpè: sic enim ibi:
Nos ipsorum
ausus reprimere, & indemnitatibus Ecclesiarum præcauere
volentes, &c. Vbi non Prælatorum indemnitatibus, sed Ecclesiarum tantùm attenditur:
cùm tamen præmissum esset bona in Ecclesiarum vtilitatem expendenda, aut successoribus reseruanda: ergo quia successores in Ecclesiarum
debent vtilitatem expendere. Vnde cùm grauissimi & sapientissimi viri censuerint non posse
Regem nostrum redditus vacantium in Indiis vt
proprios vendicare, sed in eorum applicatione
debere Iuris Canonici dispositionem amplecti,
aliis oppositum opinantibus, de quo
inferiùs: eorumque fuerit prælata sententia, & juxta eam
tertia pars vacanti Ecclesiæ designata; non ita
Ecclesia in rigore sumpta est, vt ad fabricam Cathedralis, aut ad alia eidem congrua, fuerit arctata designatio; vnde in vsus pios plerumque cedit, pro quibus rationes solent vrgentiores occurrere, quàm pro Cathedralium statu promouendo. Pro quibus videri potest Dom. Solorzanus
suprà, num. 53.
& seqq. Qui in specie positionis nostræ,
num. 82. arbitrium Regium prædictum justius futurum asserit cum eâ moderatione, vt primo loco necessitatibus Indorum & Indiarum subueniatur, ex quorum Prouinciis pecuniæ istæ redditusue procedunt, argumento
L. Præses. C. de seruit, & aqua. Indis ergo &
Indiis ex decimis subuenire, juxta dispositionem
Iuris Canonici est, juxta quod debent in Ecclesiæ vtilitatem expendi. Et ita id est etiam generaliter asserendum. Si qui autem Textus sunt,
videndi apud Dom. Solorzanus
Lib. 3.
cap. 11.
num. 5.
& cap. 12.
num. 19. juxta quos ad successores videntur redditus isti spectare, exponendi
sunt ita vt non aduersentur adductis, sed juxta
datam explicationem: quòd scilicet reseruentur
in Ecclesiæ vtilitatem expendendi sub prædictâ
disiunctione. Nam Textus tales aut priores
sunt adductis ex Sexto, & ita per istos exponendi, quibus vt posterioribus potiùs standum.
L. Non est nouum 26.
cum sequenti. D. de legibus. Vbi scribentes, aut posteriores: & similiter intelligendi juxta illos, ne legum correctio,
quæ odiosa esse solet, admittatur. Vt est receptissima doctrina juxta
L. Præcipimus. C. de appellation. Pro quâ, sicut & pro priori, Auctores, præsertim Societatis, agentes de Legibus, & Pater
Sancius
Lib. 2.
de Matrimonio Disp. 24.
n. 6.