AVCTARII INDICI PARS DECIMA.

Miscellanea est tota, in qua & Alphabetico ordine procedendum, quia sic visum opportunum extrema hac in palæstra, qui & viris magnis absolutè placuit; neque pro huiusmodi opus est ampliorem reddere rationem, sed tempus redimere, cùm dies mali sint, hortatore Apostolo Ephes. 5. v. 16. ad rem attenti, parergis abdicatis.
A.

A.

Absolutio à peccatis.

Section
QVæ ad hoc verbum spectant,
Num. 1.
sicut ad plura ex sequentibus, sunt sanè quamplura, & quia
Dicendorum ratio.
generalia, à Nobis omittenda, quibus incumbit solùm peculiares difficultates circa res Indicas enodare, quod cùm per principia debeat præstari Theologica, in eo etiam communi est vtilitati, Deo auspice, seruiendum. Et quidem nonnullæ ex ipsis à doctis sunt præcedentis sæculi discussæ Magistris, & post vulgatum Thesaurum, & duos Auctarij Tomos prælo transmissos inuentæ; & inuentæ profectò publica luce dignissimæ, neque nostrum circa illas desiderandum iudicium, vbi aut necessitas, aut vtilitas postularint. Sit ergo Prima

An absolutio valida fuerit respectu Indorum, qui sine expressa Dei cognitione supernaturali sunt peccata confessi.

2
*PRo Chilensibus sic est consultus P. Ste
phanus de Auila, cuius laus est in præclara de Censuris lucubratione, vt de magnis non dicamus pauca virtutibus, de quibus P. Ioannes Nadasi in Anno dierum memorabilium seu illustrium, vt ipse etiam vocat, Societatis IESV, die 14. Aprilis. Vbi & de testimonijs à cælo præstitis post mortem religiosissimæ probitatis, quæ cauet ille, sicut & in alijs, vocare miracula, temperamento laudabili. Ad interrogationem ergo respondens.
3
*In primis ait duplicem sensum habere posse
quæstionem. Prior est de eo, qui solùm agnoscit Deum vt finem naturalem, neque tamen Confessarium tollere peccata cognoscit. Et circa hunc tamquàm certum statuit, etiamsi confiteatur peccata, inualidam esse absolutionem, quia confessio tunc vim habet solius simplicis narrationis, cùm se vt reum non statuat coràm illo, nec curet absolui. Pro quo D. Thomas in Additionibus ad 3. p. q. 9. arti. 1. ita scribit: Confeßio secundùm quod est pars Sacramenti, ordinat confitentem ad Sacerdotem, qui habet Claues Ecclesiæ, qui per confeßionem pœnitentis conscientiam cognoscit; & secundùm hoc Confeßio potest esse etiam in eo, qui non est contritus, quia potest peccata sua confiteri Sacerdoti, & clauibus Ecclesiæ se subijcere. Hæc ille, quæ in substantia refert Sotus in 4.
Alter, de quo est quæstio.
dist. 18. q. 3. arti. 2. Alter sensus, in quo est difficultas, expressam Dei cognitionem supernaturalem in pœnitente remouet, qui tamen Deum Confessarij ipsius cognoscit actu supernaturali ex parte principij, & eius virtute peccata remittere, quæ ipse cum dolore, & emendationis pro
posito confitetur. Et eiusmodi confessionem validam esse affirmat, & probat, quia respectu illius concurrunt omnia, quæ sunt de substantia Sacramenti, licet sit illud informe. Contra quod sibi obijcit.
4
*Primò, Quia pœnitens solùm agnoscit
Deum vt finem naturalem. Secundò non agnoscere gratiam, neque gloriam. Tertiò de peccato non dolere eo quòd sit Dei offensa. Quartò non intendere reconciliationem cum Deo, quod est in Pœnitentiæ Sacramento necessarium, vt docet D. Thomas 3. p. q. 90. arti. 2. Quintò, Quia non cognoscere expressè Deum vt finem supernaturalem, est ignorantia culpabilis. Quibus respondet.
Ad Primum, quòd licet non cognoscat Deum
expressè in seipso vt finem supernaturalem, cognoscit tamen eum implicitè & virtualiter in effectu & medio supernaturali, remissione inquam peccatorum expressè cognita. Ad eum modum, quo timens pœnam naturalem, cognoscit Deum vt auctorem naturalem: & infernum, quæ pœna supernaturalis est, Deum timet vt auctorem supernaturalem. Et Idololatra, cùm eleemosynam erogat ex motiuo naturalis pietatis, dicitur propter Deum operari, iuxta communem Theo
Probatio multiplex.
logorum sensum, tamquam propter finem natu|ralem, virtute huiusmodi actus ex se ad eum vti auctorem naturalem tendentis. Qui ergo fide supernaturali cognoscit Confessarium posse peccata remittere, quia id supra hominis est potestatem, Deum implicitè vt finem supernaturalem cognoscit. Quod etiam ex scientia Christi infusa probat, qua ille in effectibus supernaturalibus diuinam essentiam expressè cognoscit, non quoad quid est, sed quoad an est. Et confirmat ex eo quòd Deus vt finis supernaturalis cognoscitur eodem lumine, quo cognoscitur obiectum hoc, scilicet Confessarium peccata remittere. Immò addit cognitionem istam posse dici expressam Dei cognitionem: licet enim eum vt vnum & Trinum non cognoscat: cognoscit vt tribuentem Confessario remittendi peccata potestatem, qui est effectus supernaturalis.
5
*Ad Secundum, Transeat, inquit antecedens,
de cognitione gratiæ & gloriæ, negata consequentia: quia vt pœnitentis actus sint iudiciales, non est necessarium quòd præmium & pœna cognoscantur à iudice referenda: sed sufficit; quòd eum agnoscat vt iudicem, qui possit ab instantia absoluere, aut condemnare, circa quod se illi submittit. Deinde respondet quòd licet expressè non cognoscat gratiam & gloriam, benè tamen vt effectum in caussa: absolutio enim est caussa immediata gratiæ, & mediata gloriæ. Et qui vult vt sibi remittantur peccata, implicitè vult gratiam & gloriam. Cùm aliàs scire debeat Christianos media Confessione sperare præmium in hac vita, & in futura.
6
*Ad Tertium, exhibet P. Henriquez doctri
nam lib. 1. de Pœnitentia cap. 26. n. 1. iuncto. n. 2. in principio, vbi ait quòd dolor de offensa Dei in ratione inferiori propter caussas temporales, & naturale motiuum, vt quia Deus punit temporali pœna infamiæ, sufficit ad substantiam Sacra
in 4. dist. 17. q. 2. ar. 5.
menti Pœnitentiæ. Et Sotus affirmat attritionem talem sufficere pro Sacramento Baptismi. Deinde asserit virtualiter de peccato dolere vt est offensa Dei auctoris supernaturalis.
Ad Quartum, eo ipso quòd pœnitens velit à
4. velle reconciliationem.
Confessario sibi remitti peccata, velle etiam cum Deo reconciliationem virtualiter, quandoquidem medium applicat, quod Deus ad reconciliationem instituit.
7
*Ad Quintum, stare posse vt ignorantia pœ
nitentis sit culpabilis, & quòd in ipso actu Confessionis graue admisceatur peccatum, ac nihilominùs validum sit Sacramentum, vt tenet Sotus in 4. dist. 18. arti. 3. Canus Relectione de Pœnitentia. fol. 116. & 118. P. Henriquez Lib. 2. de Pœnit. Cap. 11. n. 1. dummodo ignorantia non sit ita crassa, vt æquiualeat affectatæ, vt ait ipse Pater Henriquez n. 2. in fine: quæ quidem in educatis inter Hispanos non reperietur; benè tamen apud rudes & barbaros, parumque in rebus fidei instructos: id quod in Chilensibus præsertim occurret, tum ob eorum barbariem, Deum enim penitus ignorabant; tum ob Catechistarum incuriam, aut ipsorum linguæ imperitiam. Sic ad argumenta
8
*Asserit prætereà, quòd si pœnitens agnos
cat Confessarium habere potestatem à Deo ad remittenda peccata, & vt tali confiteatur, licet hoc supernaturali actu non agnoscat fidei ex parte principij, cùm habitum non habeat fidei supernaturalem, probabilius se putare futuram validam absolutionem, & consequenter Confessionem, accedente dolore de peccatis, & emendationis proposito. Probat quia hîc concurrunt omnes actus ad substantiam Sacramenti necessarij, neque opus est vt attritio à principio supernaturali procedat, cùm naturale sufficiat: ergo neque cognitio supernaturalis necessaria est; quia actus voluntatis partes essentiales Sacramenti sunt, & magis immediatè concurrunt, quàm actus intellectus, qui solùm ad actus voluntatis supponuntur. Item in Baptismo vt validus sit non requiritur fides in recipiente, vt docet S. Thomas 3. p. q. 68. arti. 8. & Sacerdos, qui solùm humana fide crederet per absolutionem remitti peccata, validè absolueret: Ergo neque ex parte pœnitentis necessaria erit fides supernaturalis, quæ vt principium concurrat ad actus Sacramenti. Et Concilia, quæ statuunt necessariam esse, de necessitate loquuntur in ordine ad iustificationem, ne initium iustificationis sit ex nobis, cùm hîc solùm de validitate Sacramenti loquamur. Hæc dictus Magister.
9
*Circa quæ in primis non videtur cur Con
fessio, quæ valida adstruitur iuxta cognitionem illam supernaturalem, & proportionalem dolorem, ac emendationis propositum, formata etiam esse non possit. Id enim quod de peccato ignorantiæ dicitur, & ad Deum vt Trinum videtur referendum, obstare nequit, quia ignorantia talis potest esse inculpabilis, ob barbariem, & alia, de quibus. n. 7. ex eodem Auctore. Licet autem supponatur Baptismus, qui cum expressa est Trinitatis notitia conferendus, in eo, qui de Confessione agit, id à docto Patre non videtur attendi, nec immeritò, quia in talibus solet lux illa exigua tanti mysterij facilè abscondi. Et quamuis ante Confessionem debeat ipsis suprema hæc veritas inculcari, & respondebunt ipsi psittachorum more, vix vllum formare poterunt de tanti mysterij sublimitate conceptum; neque expedit eos multoties sine absolutione dimitti, stante doctrina præfata de validitate Sacramenti cum supernaturalitate dispositionum.
10
*Deinde discrimen illud de necessarijs ad
valorem Sacramenti, & ad iustificationem per ipsum, vt pro illo naturalis ordinis actus sufficiant, secus pro alio, grauissimis Doctoribus displicet, etiamsi Sacramentum informe esse posse fateantur. Sic enim P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 20. Sect. 5. num. 6. vbi se refert ad ea, quæ à se dicta probante dolorem, qui est pars Sacramenti, debere esse veram & supernaturalem attritionem, scilicet Sect. 4. num. 6. & ex Concilio Tridentino id ostendente, generaliter locuto; pro quo & eadem est ratio ex veritate formæ desumpta, cui debet materia eius veritati accommodata respondere. Quomodo enim Sacerdos potest verè dicere se absoluere, vbi materia quantùm est ex se prorsus inepta est ad finem, pro quo est à Christo institutum, qui ex accidenti aliquo possit impediri. Sic in Baptismo, qui esse informis potest, nequit tamen materiæ diuersitas admitti, sicut in Sacramentis alijs, quæ iuxta probabilem sententiam esse informia possunt, eorum validitate constante. P. Suarium sequitur Cardi|nalis Lugo Disput. 14. de Pœnitentia Sect. 6. qui nu. 100. eiusdem Disputationis cum communi sententia admittentium Sacramentum informe concludit remoto obice effectum iustificationis habere: ex quo argui validissimè potest: Nam iustificatio talis fit virtute Sacramenti: igitur habuit illud materiam ad iustificationem secundùm se sufficientem. Quæ est euidens consequentia. Omitto plures alios similiter sentientes.
11
*Iam quod ad praxim attinet, existima
re quis non immeritò potest, sententias præfatas non multùm habere momenti, licet aliquam habeant probabilitatem: de actibus enim illis supernaturalibus, qui in præcedentibus Confessionibus esse potuerunt, ij, de quibus loquimur, non poterunt reddere rationem; immò neque de naturalibus; pro quibus videtur probabilitas inquiri, vt non cogantur CōfessionesConfessiones iterare. Ad hoc autẽautem sufficiet interrogare eos an bona fide confessi fuerint faciendo quod Pater dixerit. Si enim annuant, id erit satis, licet reuera fuerint in validæ Confessiones, si modò validè confiteantur, absolutione indirecta illorum peccatorum, quæ in Confessionibus inualidis declararunt. Et quidem attenta multorum rudi barbarie, aut barbara ruditate, quicumque Dei respectus potest supernaturalis censeri, quia supra naturam sic affectam. Et quia de Chilensibus agimus, ante dies aliquot à quodam, qui apud illos fuerat, audiui narrante, cùm de Baptismo ageretur, ex illis quemdam ad Patres attulisse canem, & eos rogasse vt ipsum baptizarent. Ad eò dignam de Baptismo combiberant opinionem. Neq;Neque de eorum tamen desperatur salute, si ad Christiana castra depositis armis accedant. Sed quando hæc erunt.

De absolutione à Sacerdote adhibita, qui solùm humana fide crederet per absolutionem Sacramentalem remitti peccata.

12
*DE hoc dictum n. 8. sed explicatione in
diget, quod ita est absolute prolatum. Nam Sacerdos ita credens videtur proculdubio hæreticus, dum non credit fide diuina talem articulum; humana enim errori obnoxia est, & ita non remouet penitus dubitationem; dubius autem circa fidem hæreticus est, vt habetur in cap. 1 de hæreticis. Et talis quidem solum in casu extremæ necessitatis potest absoluere moriturum, iuxta ea, quæ Doctores disputant de Sacramento Pœnitentiæ, & de Censuris agentes. Vnde non
videtur doctrina illa præsenti instituto accommodata, cum de singulari casu necessitate vrgente procedat, in quo iurisdictio potest ab Ecclesia concedi, vt benè explicat P. Suarez suprà Disput. 27. Sect. 4. Cùm tamen in negotio præsenti de materia Sacramenti agatur, circa quam nihil potest Ecclesiæ auctoritas immutare. Nisi dicatur
De hæretico mentali notanda.
hæreticum talem purè esse mentalem, & iurisdictione aliàs præditum, siue ordinaria, siue delegata. Et neque hoc modo similitudo congruit, ob eamdem rationẽrationem, quia de iurisdictione ab Ecclesia accepta agitur, quæ, dum non se prodit hæresis, perseuerat. Quamuis dubium videatur esse posse an mentalis hæreticus iurisdictionem reuera accipiat; quia non videtur esse iuxta intentionem Ecclesiæ eam tali subiecto conferre coràm Deo ab ipsa præciso. Sic in Cap. Commissa §. Ceterum de elect. in 6. recipiens Parochialem Ecclesiam non intendens intra annum promoueri, ius ad fructus non recipit, nisi mutet voluntatem. Sic disponente Bonificio VIII. Circa quod P. Suarez Lib. 4. de legibus cap. 13. nu. 28. ait non esse in illo actus interni punitionem, dùm de occultis Ecclesia non iudicet, sed conditionalem dispositionem nolentis dare ius ad fructus, nisi sub eo onere volitæ promotionis, de quo alibi à Nobis dictum. Sic ergo etiam dici potest nolle iurisdictionem conferre, nisi sub conditione Catholici sensus erga res fidei, neque oppositum videri credibile.
13
*Sed obstare videtur satis probabilis & re
cepta sententia de communi errore, quo præualente valida sunt acta iudicis, iuxta l. Barbarius Philippus de offic. Prætor. quod in foro etiam Ecclesiæ procedit, vt dictum aliàs non semel. Cùm ergo circa mentalem hæreticum error sit communis futurus, valide aget, & ita iurisdictionem habiturum fatendum est, cùm sine illa nullum sit quidquid attentauerit futurum. Sed præterquàm quòd doctrina ista iuxta multos solùm habeat locum in habente officium publicum, vt in Parocho, & non in delegato Confessario, qui non
est eius Vicarius; eo tamen admisso, stare superior positio potest, & dici mentalem hæreticum non recipere iurisdictionem, sed occasionibus occurrentibus Ecclesiam supplere quod deficit, ne grauia inconuenientia sequantur. Sicut de dono Prophetiæ Doctores tradunt, non esse scilicet aliquid per modum habitus, sed Deum quando vult, & vti vult, mentem hominis illustrare. Neque argui prætereà potest ex hæreti
co mentali sacros Ordines recipiente cum vera illos recipiendi voluntate; recipit siquidem, quia voluntas in conferente supponitur, qui si aliter procederet, imprudenter ageret, quandoquidem iste sic recipiens potest resipiscere, & ita Ordinibus vti; esset namque grauissimum inconueniens, si ordinandus vlteriùs esset; aut pro ordinato habitus non posset in acceptis publicè Ordinibus ministrare.
14
*Et idem videtur dicendum de hæretico
plusquàm mentali, occulto tamen, si erga ordinandos habeat Episcopus generalem intentionem, & ille cum alijs requisitis accedat; vel si solus ordinari petat, & nihil speciale in Episcopi intentione adsit, erga illum, sicut circa alios procedentis. Secus esset si in Ordinatione multorum
protestaretur se nolle ordinare quemquam Ecclesiastico impedimento ligatum, inter quæ hæresis videtur eminere. Circa quod satis est prudens P. Francisci de Lugo Resolutio Disp. 8. de Sacram. Sect. 7. n. 119. quidquid dicat P. Præpositus in 3. p. q. vnica de Sacramento Ordinis n. 171. scilicet intelligendam protestationem, si Episcopus aliquem talem esse cognoscat: vnde nullus se non ordinatum existimare debet, si fortè erat excommunicatus &c. ignotus tamen vel occultus, quia Episcopus non obstante protestatione verè intendit Ordines conferre examinatis, admissis, nominatis, de quorũquorum defectu nullam habet notitiam. Cui resolutioni ait Diana se libẽterlibenter adhærere Par. 5. Tra. 13. Reso. 66. Quis enim non videat protestationem | sic intellectam esse friuolam? Si enim agnoscat Episcopus aliquem taliter impeditum, manifestum est illum ad Ordines neutiquàm admissurum. Vt quid ergo protestatio? Deinde cùm ad Ordinationis actum soli examinati, admissi, & nominati, de quorum defectu nulla habetur notitiâ, concurrant: si aliqua postmodùm habenda sit, illa certè post susceptos Ordines superueniet, vnde pro conferendis inutilis. Et hæc ex occasione sit satis protulisse.

De absolutione ab excommunicatione. Peculiaris casus in materia immunitatis.

15
*ANno 1585. in hac Limana Regum ciui
Casus proponitur.
tate Religiosi quidam duo mancipia Æthiopica, quæ ad capitale supplicium ducebantur, èex manibus ministrorum nimis violenter extraxerunt, & ita posuere in tuto, vt minimè comparerent. Cumque à Togatis iudicibus de extrahendis illis èex Conuentu ageretur, illis est violenta resistentia ingressus impeditus. Et ea ipsi bellum facinus ratione tuebantur, quia rei èex Conuentu extracti, Ecclesiæ immunitate violata. Et erat tunc apud Audientiam regiam Peruuij gubernatio, mortuo ante biennium Prorege, Excellentissimo Dom. D. Martino Henriquez, dum in eadem Ciuitate Prouinciale Concilium haberetur, & iussit Prouincialem, & Prælatum Conuentus cum alijs ex præcipuis tumultus damnabilis promotoribus in Callaensem portum duas distantem leucas duci, & nauigio transcriptos in Hispaniam transmeare. Quod & ita factum post factam informationem, Lanceariorum ad id custodia deputata.
16
*Et circa dispositionem prædictam diuersa
fuere iudicia, an scilicet Regij ministri in Censuras contra violatores Ecclesiasticæ immunitatis latas incurrissent, & grandi perpenso præiudicio, quod iustitiæ impendebat, & periculum remotis his in regionibus, in quibus maiori cum libertate viuitur, si huiusmodi publici insultus sine satisfactione, & correptione debita relinquantur, & quòd Prouincialis in illis non habeat Superiorem: visum est Societatis Iesv Patribus prædictos ministros non fuisse Censurarum incursione grauatos in eo quod actum pro conseruanda pace, & debito iustitiæ respectu contuendo; quia sine peccato id stare potuit, sine quo Censuris locus non est. Immò conuenientissimum apparuit tali vti medio, quod est obligationi conforme, quam habent Principes; cùm aliàs informatio non fuerit directè contra Religiosos facta, vt ipsi, qui eam fecere, testati.
16
*Cum ergo hæc ita se habuerint, Doctor Arteaga, ex Regijs Senatoribus vnus, ad Religiosum vt ei de more confiteretur accedens, ab illo noluit audiri, vnde dictos Patres Collegij D. Pauli consuluit, longa informatione transmissa, ingenuè nihilominùs rogans an deberet se excommunicatum iudicare. Cui & est scripto tenoris sequentis vulgari sermone responsum.
Relatione supposita, quæ Nobis est à V. M.
exhibita, Regiam scilicet Audientiam adnauigatione admodùm R. R. Patrum Prouincialis &c. nihil prætendisse aliud, quàm vt Regiæ Maiestati se sisterent, sui facti rationem reddituri, illatæ inquam pro auferendis reis ministris Regijs violentiæ, armis, vulneribusque: & informationem non esse contra Religiosos factam, sed pro exoneratione ministrorum, cum alijs, quæ V. M. refert & allegat, videtur Nobis V. M. non teneri se excommunicatum reputare. Licet enim verum sit vnam ex Bulla Cœnæ clausulam contra iudices laicos excommunicationem continere, qui se in caussis criminalibus contra personas Ecclesiasticas interponunt, apprehendendo, processando, aut sententias proferendo contra illos, & eas executioni mandando: sitque certum Bullam prædictam in conscientia obligare in vniuersa Catholica Ecclesia, ita vt alia non sit opus publicatione præter eam, quæ Romæ fit, vt expressè declarat Pontifex: sitque de fide iuxta sacrum Concilium Tridentinum seßione 14. Cap. 7. & Can. 11. reseruationem casuum & Censurarum Pontificiarum in conscientiæ foro obligare, ita vt absolutio contra eam exhibita sit nulla: Dicta tamen clausula videtur intelligenda quando iudices laici procedunt ad cognitionem caussarum criminalium Ecclesiasticorum in ordine ad punitionem ipsorum. Cùm autem pax publica & iustitia perturbatur, licitum est & conueniens media opportuna adhibere ad illius conseruationem: & ideò potestatem habent, immò & obligationem ex vi iuris naturalis Principes supra qualescumque personas, quæ illam perturbant. Cap. Regum 23. q. 5. Vnde col
Cap. Regum 23. q. 5.
ligunt Sotus Libro de tegendo secreto me 2. q. 5. Couarrubias Practicar. respons. Cap. 35. nu. 3. & Nauarrus in Relect. in Cap. Cùm contingat, de Rescriptis, ius esse naturale, quod habet Rex ad depellendas sibi subditorum iniurias. Et multò potiori ratione tale erit ad illas remouendas respectu ministrorum iustitiæ, ac consequenter iustitiæ ipsius, & ita ait idem Couarrubias suprà Cap. 33. nu. vlt. posse iudicem laicum, etiam vi illata Clericum armis prohibitis spoliare, sine metu aliquo excommunicationis, & Cap. Perpendi
mus de sent. excom. ob eumdem finem conseruandæ pacis determinat non incurrisse excommunicationem eos, qui Sacerdotem occiderunt, armata manu Rempublicam perturbantem, vt ibi Abbas, & Glossa declarant. Et Panormitanus Cap. Cùm non ab homine. Et Cap. Nouit. de iudicijs, plures apponit casus, in quibus propter eamdem rationem pacis & boni publici possunt iudices laici apprehendere Ecclesiasticos sine incursione Censuræ. Et Nauarrus in Summa Latinæ cap. 27. nu. 7. non videtur, etiam post dictam clausulam Bullæ Cœnæ condemnare eos, qui in Gallia veterem obseruant consuetudinem, iuxta quam iudices laici de Ecclesiasticis arma gestantibus cognoscunt. Hoc cum ijs, quæ V. M. adeò doctè insinuat, videtur satisfacere, vt per Censuram dictam non videatur iudicibus laicis ablatum naturale ius, quod habent Principes ad Reipublicæ pacem & iustitiam conseruandam, contra qualescumque personas illam perturbantes. Debent tamen valde esse circumspecti ne in medijs necessarijs excessus committatur, & quando delinquens Ecclesiasticus superiorem habet, qui | corrigere possit & punire, non est illius vsurpanda iurisdictio, sed illius interuentu bono Reipublicæ prouidere. Quando autem Superiorem non habet, & ex impunitate post iustitiæ perturbationem, porest damnum & præiudicium notabile timeri, ipsa naturalis lex facultatem præstat, vt exilij, & nauigationis adhibeatur medium, pro scandalizantibus Rempublicam, & eam perturbantibus.
Sed quia in eo quòd dicti PP. Prouincialis &c.
Prudens conclusio.
sint notoriè dicto in excessu culpabiles, & in medio executæ circa illos detentionis, & naualis reclusionis, atque etiam in depositionibus testium contra ipsos in processu informatiuo excipiendis, aliquod subest dubium an omnino legitimè actum sit; & in materia excommunicationis, earum præsertim quæ sunt contra violantes Ecclesiasticam libertatem & immunitatem, sanius est consilium magis tutum sectari, se Ministro Ecclesiæ submittendo, qui potestatem habuerit absoluendi à casibus. Videtur conueniens vt V. M. non omittat se de hoc casu in Confessione accusare, absolutione petita, & pœnitentiam implens, quam Confessarius designarit: vt monere videtur Pontifex in citato Cap. Perpendimus. Quamuis Nobis non videatur necessarium aliquam in publico diligentiam adhibere, neque cautionem iuratoriam præstare: quandoquidem V. M. iuxta relationem suam bona cum fide processit, zelo iustitiæ, & id adimplendo quod à sua est Maiestate ordinatum, nemini incuriam importauit. Sic Patres, ex quibus duo tantùm, præcipui inquam, & singularia Peruuij lumina, se subscripserunt.
P. Iosephus de Acosta.
P. Stephanus de Auila.
17
*Qui proculdubio potuerunt pro millibus
computari. Et in eorum extremis verbis ratio pro iustificatione iudicum reddita, quæ quoties occurrerit, omnem potest scrupulum in rebus huiusmodi submouere: actum scilicet iuxta Regias Ordinationes, quæ licet non exprimantur, sunt sanè plures, illis etiam transmissæ temporibus, quæ videri possunt apud. Dom. Solorzanum Tomo 2. de Iure Indiarum Lib. 3. Cap. 27. nu. 53. vbi, & aliæ recentiores inuenientur, circa quas dictum à Nobis in Thesauro Tit. 2. nu. 118. & videnda quæ cap. 11. & 12. sunt non leuiter comprobata.
18
*Quem autem dispositio præfata regiorum
iudicum habuerit exitum assequi non potui; cùm sciam huiusmodi aliquas non fuisse penitus executioni mandatas, neque in Hispaniam turbulentos huiuscemodi nauigasse. In quo quidem gubernantium prudentia desiderari potest. Si enim turbulentum facimus tale non est vt transmigrationem dictam mereatur, quæ & tandem vrgenda non est, vt quid illa penitus imperatur? De remedio quidem adhibendo agitur, & illud præsentissimum occurrit, quod in longinquo consistit exilio, iuxta solam apparentiam. Cùm enim reuera non sit vrgendum; indicio est non obscuro turbulentiæ dictæ alio potuisse remedio prouideri: non ergo prius illud ritè & prudenter adhibitum. Prætereà dispositiones istæ virtute naturalis defensionis, & Regiarum Ordinationum, iuxta dicta procedunt, cùm Ordinationes ad ius etiam naturalis defensionis reducantur. Ordinationes autem in ijs tantummodò procedunt casibus, in quibus competens aliud nequit adhiberi remedium, vt videri potest in rescripto, de quo Dom. Solorzanus suprà tenoris sequentis: Que quando los Religiosos graues andan par
ciales y inquietos en materia de elecsioneselecciones, y no se halla otro remedio de componerlos y quietarlos, el mas eficaz es sacarlos de sus Prouincias, ô embarcarlos para España: pero que en esto ha de proceder con gran consejo, prudencia, y consideracion. Sic S. M. Philippus Tertius Principi Squillacensi Proregi Peruuiano die 17. Martij 1619. Cùm ergo remedium possit apponi, iuxta dicta, extremum illud penitus omittendum, neque secundùm vulgarem apparentiam attentandum; sic enim ijs, ad quos dirigitur, infertur iniuria, dum eo pronuntiantur digni: & minacia ista præludia in contemptum veniunt, dum non creduntur considerabilem molestiam illatura. Si ergo expedit post maturum consilium, prudentiam, & considerationem, iuxta Regiam cautionem, vrgeatur executio; sin minùs ad alia commodiora subsidia veniatur.

Casus alius relegatorum Religiosorum.

19
*ANte annos aliquot Prouincialis etiam
Scriptum pro casu vulgatum.
& Prioris Religiosæ & illustris profectò familiæ accidit relegatio, in ipso Officiorum exitu, cum Dom. Prorex ob turbamenta, quæ timebantur, interfuisset Capitulo; tribus cum Auditoribus & Fiscali, vt esset præstò Regium Tribunal, ad quod possent Religiosi per viam violentiæ opportunos habere recursus. Pro quo apologeticum est vulgatum scriptum à docto ex eadem Religione Magistro, iam vita functo, & exitu, vt arbitror, sat felici quia, vt scriptura loquitur, non est stimulatus in tristitia delicti, ob
Eccli. 14. v. 1.
quidquam minùs verè aut legaliter dictum, quod præfatum scriptum contineret, sicut is, qui apud ipsum, & mihi probè notus, morti proximus veniam à duobus suffragio eius in Diffinitorio violenter excusso grauiter læsis postulauit: eò enim vsque durauit timor, quando iam timendum nihil, nisi ab eo, qui potest animam & corpus
Matth. 10. v. 28.
perdere in gehennam. Quamuis valdè videatur difficile, vt qui ex humano timore suffragium non potuit iniustum ferre, ex eodem possit iniuriam illatam continuare. Diffinitores siquidem omni
humano respectu seposito, etiam contra maiorum Prælatorum cognitam voluntatem tenentur id, quod conscientia dictat, sub reatu lethalis culpæ, quando materia est grauis, pronuntiare. Pro quo Fr. Ludouicus de Miranda in Directorio Prælatorum Tomo 2. Quæst. 17. Arti. 4. egregiè proloquitur; sicut & alij, qui de eisdem agunt, in quibus Fr. Emmanuel Rodericus Tomo 2. qq. regular. q. 46. arti. 6. & 7. ob eruditionem & solidam doctrinæ supellectilem meritò consulendus. Quæ quidem ex occasione sit satis delibasse. Iam ad alia pro instituto.
20
*Vbi quidem quod ad electi dignitatem
spectat, extra quæstionem est: talis enim ille, vt si quæ minùs probanda in electione interuenerint, illud vnum egregium caput ea videatur complanare. Confirmatum est Capitulum à | Rmo. Generali, & vt dicitur, actæ etiam gratiæ Proregi, vt non liceat illegitimum quidquam in electionis processu percensere. Mihi præsertim, cui meritò dici possit. Quis te constituit iudicem
LncæLucæ 12. v. 14.
super nos? De illis ergo, quæ ad electionem spectant, nihil dicam, licet in scripto præfato multa sint, quæ publicæ censuræ exposita, suas possent sine culpabili immissione falcis in alienam messem, habere quæstiones. Vnum solummodò illud, quod ad immunitatem spectat, & scitu est dignum, pro futurorum temporum instructione, & bono Religiosorum, attingam.
21
*Erectum est in loco Sacro laicale tribu
nal, vt dixi, pro opportunitate recursus: quod quidem à Regio est Indiarum Consilio penitus improbatum, & meritò: id namque est â Concilio Lugdunensi prohibitum, & habetur in Cap. Decet de immunit. Eccles. in 6. vbi sic Grego
Cap. Decet de immunit. in 6.
rius X. Cessent in Ecclesijs, earumque Cœmeterijs negotiationes, & præcipuè nundinarum, ac fori cuiusque tumultus: omnis in eis sæcularium iudiciorum strepitus conquiescat: nulla inibi caussa per Laicos, criminalis maximè, agitetur, sint loca eadem à Laicorum cognitionibus aliena. Sic ibi Pontifex. Vbi Glossa sic ait: Nota quod iudex sæcularis non potest sedere pro tribunali in Ecclesia: & si faciat actum iudicialem, non valet &c. Pro quo & Baldus. Cons. 281. vers. Deinde vltra procedo. Lib. 2. & Federicus de Senis Cons. 29. vers. Præterea iudex, & alij. Nec dici potest in Decretali prædicta sermonem esse de Ecclesia; locum autem Capitularem Ecclesiam non esse. Nam reuera talis locus Ecclesia est interior, in qua Missæ celebrantur; & gaudet Ecclesiastica immunitate, ex quo & fit Ecclesiam posse vocari; præsertim cùm de fauore immunitatis agitur, & religionis peragitur caussa, pro qua certissimum est summam esse caussam, quæ videatur militare. Hinc est vt Monasterium nomine Ecclesiæ veniat. Cap. Cùm dilectus, de Consuetudine, ibi: Andrenensis
Ecclesiæ Monachus. Et inferiùs, vel de gremio Ecclesiæ suæ. Pro quo Cardinalis Tuschus Tom. 3. Lit. E. Conclus. 10. & 20. adducens citatum Federicum Consil. 201. Estque apud alios obuium.
22
*Licet autem non desint, qui existiment
in prædicta Decretali Gregorij prohiberi quidem laicalia iudicia, sed sententias non annullari; immò nec prohiberi, sed tantùm non decere decerni, sic enim tenet Paulus de Castro Consil. 66. vers. Ad Quartum Lib. 1. quod Cardinalis citatus videtur amplecti suprà Conclus. 5. dum ait; Vide omnino Castr. Nihilominùs ex eo nequit negotium istud exitum felicem habiturum sperari, quod tamen à magnis illis viris debuit intendi: siquidem sententia Glossæ est receptissima, & iuxta eam potest electio, de qua agitur, nulla censeri, & ita electus pro non Prælato in foro conscientiæ haberi; immò & in externo id etiam prætendi: quandoquidem ex vi recursuum multi à suffragando repelli possunt, & alij admitti, quorum & repulsa & admissio multùm potest ad electionis substantiam conferre. Hinc est vt Rmus. Generalis possit Capitulum tale illegitimum reputare, & ita à confirmatione ipsius abstinere, legens apud P. Suarez Tomo 1. de Religione Tract. 2. Lib. 3. Cap. 5. n. 13. actus prædictos non solùm prohiberi, sed etiam annullari in Ecclesia. Licet addat bene aduertere Panormitanum in Cap. 1. de immunit. Ecclesiæ, irritationem non extendi ad placita, quæ in domibus Ecclesiæ extra Ecclesiam fiunt, cùm irritatio sit odiosa. Quod sequitur Siluester Verb. Immunitas 1. Quæst. 1. Intelligendi enim sunt de domibus Ecclesiæ, quæ non constituunt Monasterium, Conuentum, aut Collegium, iuxta ea, quæ habet idem Pater. n. 7. & 8.
23
*Neque etiam dici potest prohibitionem
intelligendam de iudicio instituto contra voluntatem Prælatorum, secus si ipsi annuant, iuxta ea, quæcitatus Pater habet. num. illo. 7. cum Abbate. Id enim præsenti casui adaptari nequit: non enim gratis concessum à Prælatis, quibus id fuit prorsus ingratum, quod & antecedentes coniecturæ, & fatalis exitus experientia abundè comprobarunt, de quo statim. Vbi quod dici potest de caussa pietatis & religionis fauore, est prorsus in eptum, cùm recursus ad laica tribunalia non eo respectu sustineantur, & defendantur à Principibus, sed generali quadam ratione defendendi iniuriam patientes, quicumque illi sint: vnde est communis & laicis & Ecclesiasticis. Quod verò Regij Magistratus Capitulis Religiosorum assistant, magis de illo videtur habere Religionis respectu: sed id sine erectione tribunalis stare potest, ex quo fortè maius Religioni præiudicium emerget; recursus enim facilitate multa fient, quæ meliùs haberentur infecta, neque exactè cognosci à iudicibus possunt in ea tumultuaria confusione, & cùm iam nox humida
Matth. 25.
cælo Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnum. Sitque non leuis occasio dicendi: Dormitauerunt omnes & dormierunt.
24
*Illud etiam à Regio Consilio absurdum
& incompetens iudicatum, quod & est sanè valde singulare, Prouincialem siquidem in ipso Capituli progressu in Callaiportum deportari iussum cum militari custodia, & in Conuentu suæ Religionis recludi, ob iteratam resistentiam in cogendo priuato Capitulo pro caussis occurrentibus, non obstante Tribunalis dicti Decreto post recursum ab ijs, qui illud vti omninò necessarium postulabant, cùm & apertè dixisset se nolle, in quo ipsi Diffinitorum vnus adhæsit, cùm eo pariter deportatus. Et in Conuentu dicto per aliquot degit annos cautè à militibus custoditus, qui & ipsi in Ecclesia, cùm Missam celebraret, assistebant. Quod enim erga alios fieri Regia rescripta iubent, vt in Hispaniam transmittantur: tunc è contrario peractum, minimè iudicantibus expediens ijs, quorum isthæc prouidentia currebant, vt in Hispaniam se conferret, impediturus Capituli confirmationem, pro cuius legitimo processu ea sunt ad Reuerendiss. P. Generalem præmissa, quæ, vt vidimus, Confirmationem impetrarunt. Quæ quidem sine præuio facta exemplo, licet bona, vt par est credere, fide, sed præsumpta potiùs, quàm legitima potestate. Videantur dicta. n. 19. & ea, quæ à Rege nostro suo in rescripto dicuntur, perpendantur; quamuis neque perpensione opus, cùm adeò sit eius perspecta mens. Pro quo & est aliud Marchioni de Guadalzar transmissum, cuius tenor Apologetico illo in scripto habetur, scilicet Que quando los Religiosos comenzaren à relajar se,
Regiis contraria rescriptis.
ô vbiere sospechas de monipodios, ô conciertos, que hicieren vnos con otros, quæ todos ellos no carecen de especie de Simonia, siendo remedio eficaz sacarlos de sus Prouincias y embarcarlos à España, se execute con prudencia &c. Et vbi hîc aut alibi carceris mentio? Custodia enim debita carceralis fuit, sicut illa D. Pauli Romæ, de qua Act. 28. v. 16. Permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente
Censenda carceratio.
se milite. Vbi P. Gaspar Sancius, Data est, inquit, Paulo pro carcere priuata domus. Quod & apud
nos vulgo dicitur, la casa por carcel, id est, non publicus & communis vinctorum, sed priuatus. Iuxta quod locutus Decius Consil. 100. vers. septimò opponitur dicens illum exercere carcerem priuatum, qui aliquem liberum detinet quoquomodo, ne possit abire, vnde & capientem hominem in itinere dici priuatum carcerem exercere.
25
*Et quidem rescripta Regia tunc statuunt
Minimè opportunum remedium.
ad extrema illa, de quibus in illis, remedia veniendum, cùm alia non profutura censentur, vt damna illa, quæ in electionibus timeri possunt, caueantur. Atqui in casu nostro, vt pacificè electio procederet longa illa carceratione opus non fuit; amoto enim Prouinciali cum Diffinitore illo, qui paci videbantur obsistere, & ob irreuerentiam sunt amotione eiusmodi digni iudicati, nihil ampliùs erat, quod ab eisdem timeretur, finito statim electionis actu. Quòd si profectio in Hispaniam minimè conueniens videbatur, potuit electo Prouinciali iniungi, vt cum sibi iam sudito id efficaci, & Religioni congrua insinuatione disponeret. Si etiam irreuerentia dicta maiorem censeretur mereri censuram, id etiam potuit electo Prouinciali committi, sicut videtur cum Priore actum in remotiora Prouinciæ ob irreuerentiam, quæ & nomine temeritatis præfato declaratur in scripto, protinus relegato: & verò si talis est indolis iudicatus Prouincialis, vt timeri fuga inconsulta posset, & ideò prædicta est accelerata custodia: nimis profectò prouidentia huiusmodi claudicauit: homini enim sic affecto minimè fuisset fuga difficilis, vt experientia compertum habetur. Ibi ergo trepidauerunt, vbi non erat timor, Religioso viro temperantiùs, modestiùs, & tranquilliùs cogitante.
26
*Est autem circa præfata rescripta obser
uatione dignum; in vno quidem, de quo nu. 18. sic haberi: El mas eficaz (remedio) es sacarlos de sus Prouincias, ô embarcarlos para España. In alio autem, de quo nu. præced. ita: Siendo remedio eficaz sacarlos de sus Prouincias, y embarcarlos à España. In priori ergo optio datur, relegandi tales in alias Prouincias, Indicas scilicet, aut nauigationem in Hispaniam vsque ad effectum intimare. In altero autem optio nulla, sed solum remedium efficax nauigationis in Hispaniam prouidetur. Et hoc quidem recentius, vtpotè ad successorem Squillacensis Principis directum. Videtur ergo vnicum illud remedium nauigationis Hispanicæ vti efficax approbari, nec sine magna profectò ratione: quandoquidem multo conuenientius est vt tales in Hispaniam pergant, in qua turbulenti spiritus poterunt coerceri, quàm vt in alias Prouincias transmittantur, turbaturi ipsas, & liberiùs acturi, immò & Prouinciam propriam per litteras ad amicos caussam eorum acturos, spe reuersionis, qua ipsorum sit fortuna felicior, semper inquietos. Pergent ergo in destinatum sibi exilij locum, pergant: non enim in Chersonesum, aut Sporades insulas venient, sed in Hispaniam, in Hispaniam inquam, pro qua qui sunt in Indijs frequenti desiderij stimulatione suspirant, totius orbis placidissimam & fortunatissimam regionem. Qui viderunt, sciunt; qui non viderunt, vt sciant, & ortum felicem suis parentibus gratulentur.
27
*Solent autem Proreges transmissiones
istas habere suspectas, quia sic transmissi Curiam ingressi, vt caussam suam non ita odiosam, sicut refertur ostendant, querelis pro illato immerentibus grauamine ea frequenter admiscent, quibus bona gubernantium opinio solet non parùm denigrari. Nec difficile est ipsis commendatitias litteras hinc inde colligere, cùm semper Gubernatores aliquos sibi habeant infensos, quos malè contentos appellat vulgus, veris nonnullis multa assuere falsa minimè subuerentes. Quæ quidem non solùm popularibus offusa auribus, sed quandoque etiam regiorum Consiliarorum, immò & ipsorum Regum, eos, si non ad plenam præbendam fidem inducant, faciunt sæpiùs titubare. Cui damno dum curatur occurri, in aliud quod iam vidimus, magis exitiale & periculosum impingitur, si ad insueta, & sacris Canonibus, nec non Regijs etiam rescriptis aduersa veniatur. Quid ergo in hoc conflictu faciendum? Respon
Modus legitimè procedendi.
sio est obuia. Publicum bonum priuato est gubernantium præferendum, & fidendum Deo, qui inter obloquentium nimbos faciet splendescere veritatem. Credet Consilium, credet & Rex legalibus testimonijs, & tenebuntur credere: legalibus siquidem instrumentis ea debetur reuerentia, quidquid extra iudicialis maledicentia oppositum proclamarit. Hinc est prudentissima illa Ordinatio inuicti Caroli Regis nostri inter alias, quæ incipit, Muchas veces, vt nulli in Indijs de
Caroli Quinti rescriptum.
genti, & aliquid in Curia per litteras petenti, & merita proponenti quomodocumque ad effectum obtinendi credatur, nisi Audientiæ accedat auctoritas, à qua informatio mittenda clausa, & sigillo munita, iudicio circa omnia in ea sedentium pariter subiuncto. Y enuie la tal informacion cerrada y sellada con su parecer al nuestro Consejo de las Indias, para que con esto se tenga mas luz de lo que conuiene à nuestro seruicio que se prouea. Sic ibi.

De Religiosi alterius exauthorati relegatione.

28
*Circa grauem Magistrum ex præclara quadam Religiosa familia, qui primarijs in illa fuerat functus officijs, id à regia est Audientia præstitum, apud quam Regni, ob Proregis mortem, gubernatio versabatur, quod titulus manifestat. Et res quidem ante Pro regis mortem suum habuit exordium; siquidem Rmi. P. Generalis litteras Patentes accepit, quibus Visitator Prouinciæ & eius generalis Vicarius creabatur; quibus nihil videbatur deesse, quo minùs suum haberent statim effectum, quia & in regio Indiarum registratæ Consilio, & pro eisdem Regia epistola ad Proregem mittebatur. Cui tamen cùm officiosi obsequij grati aà præfato fuissent ostensæ Magistro, vbi primùm ab eo acceptæ, | retentæ ab ipso sunt, nec permissum, vt earum virtute quidquam noui apud Religiosos attentaret. Pro quo & Fiscalis requisitum officium, &
Quali consilio.
Auditorum suffragia postulata, quibus non obstantibus, res vti ad gubernationem pertinens per acta est, vnde & Auditorum suffragia consultiua tantùm reputata, sic volente Principe vnius aut alterius grato sibi consilio, eò quòd Regia epistola circa prouidentiam negotio in isto adhibendam fuerat ad ipsum, vt dictum nuper, directa, cùm aliàs quæ ad materiam istam spectant, regiorum sint Auditorum consessui vti iustitiæ propria, reseruata.
29
*Ipsius autem epistolæ tenor, accedente
Principis beneuolentia erga Prouincialem, quam equidem saluis iustitiæ respectibus, quos neque ille violandos voluisset, paratus obsequi (sicut & reuera fuisset obsecutus, si ambages defuissent) proculdubio merebatur, impediendarum Patentium præbuit fundamentum. Cùm enim in illa Rmi. Generalis fuisset præmissa designatio, sic subdebatur: Y quanto quiera que se le ha dado el passo para su execucion, toda via respeto de que en el dicho Consejo se tiene noticia de la poca conformidad que ha auido en los Capitulos, que se han celebrado por estos Religiosos para la eleccion de Prouinciales de la dicha Prouincia, y sorpor el dicho Maestro (N) de los hijos de ella, y que por esta razon puede tener alguna dependencia con las porciali dadesparcialidades, que ha auido entre ellos; ha parecido encargaros esteis muy à la mira de sus procedimientos, cuydando de ellos, y de preuenir en quanto os tocare, y fuere de vuestra quenta, que aya toda paz y quietud en esta Religion, por lo que esto conduseconduce al mejor gobierno de esas Prouincias; y de lo que resultare me dareis auiso que asi es mi voluntad. Madrid 21. de Enero de 1672. La Reyna.
30
*Sed fundamentum sanè solidum non ap
paret, vnde & ita communiter docti, & à priuatis affectibus liberi iudicarunt.
Primò. Quia id dicto Magistro suit oppositum, quod obstare non potuit, cùm de illo notitia sufficiens regio in Consilio Indiarum haberetur. In illo enim conformitatis defectu, qui notatur, primas ille partes habuit, à Prouincialatu deiectus, & coactus Romam petere, vnde contra illum fulgura posteà cum admiratione omnium in pluuiam facta, iuxta Dauidicum illud: Fulgura in pluuiam fecit. Psal. 134. v. 7. ad moralem sensum deriuatum. Fuit & in regia Cu
Psal. 134. v. 7.
ria, notus Indiarum Consiliarijs, quibuscum id actum, & à quibus obtentum, quod magno suæ Prouinciæ fuisset & decori & commodo. propria hæc si dona fuissent, id est diuturna. Sed Deo ali
Virg. 6. Æneid.
ter visum, cuius prouidentiæ sunt nobis abstrusa consilia. Potest quidem Regiorum rescriptorum, immò & Pontificiorum executio suspendi, quando aliquid occurrit, quod rescribentium notitia non est assecuta; quæ si staret, disposituros aliter minimè dubitatur. Ast cùm supra notitiam, cui nihil nouum accedit, eorum dispositio procedit, non est fidelis subditi imperata suspendere, quia neque est illa vti noxia & improuida condemnare. Debet quidem non adhibitæ executionis rationem reddere. Quis autem non videat ineptam prorsus futuram, quam rescribens præuidit, & ea non obstante, quod sibi est benè visum imperauit: Aut mandatum nostrum reuerenter
Cap. Siquando de rescriptis.
adimpleas, aut per litteras tuas, quare adimplere non poßis, rationabilem caussam prætendas. Ait Alexander Tertius in Cap. Si quando 5. de rescriptis. Pro quo & Textus & Doctores congerit Barbosa in Collectaneis ad illum locum nu. 2.
Barbosa.
ex quibus statuit rationabilem rationem futuram, si in executione sit iniustitia, immineat scandalum, aut malum contra bonum publicum. Quorum nihil in casu nostro allegari potuit, quandoquidem communis eorum, ad quos caussa spectabat, sensus, nihil tale subesse iudicauit; sicut neque regium Consilium circa personam, vt diximus, sibi notam disponendo, addita Regia cautione, de qua iam.
31
*Secundò, Quia id, quod de turbatione
2. Ex præuisa à Regina.
pacis futura timeri poterat, & pro impedimento executionis assumitur, in ipsa est Regia contentum epistola, dum dicitur. Y que por esta razon puede tener alguna dependencia con las parcialidades. Et tamen hoc non debere obstare executioni compertissimum est: aliàs dispositio esset prorsus illusoria, in qua caussam non exequendi apponit Regina, cuius aliàs executionem iniungit.
32
*Tertiò, Ex eo quod subditur: apertè con
uincitur, quidquid ad Proregis prouidentiam spectat, seriò & grauiter intimatam, ingressum in Officij possessionem supponere, & nihil in ordine ad impeditionem executionis vel leuiter indicari: Ha parecido encargaros esteis muy à la mira de sus procedimientos. Quomodo scilicet in Officij administratione se gereret; neque enim de eius procedendi modo deinceps futuro ab administratione alieni ea verba intelligi valent, quandoquidem pro certo habebatur statim ab acceptis Patentibus administrationem initurum. Quod & sequentia confirmant: Cuidando de ellos, y de preuenir en quanto os tocare, y fuere de vuestra quenta, que aya toda paz &c. Vt scilicet ex eius in Officio agendi modo minimè pax religiosa turbetur, ob dependentiam scilicet illam cum partialitatibus, de qua ibidem. En quanto os tocare &c. Quid autem hoc sit, ex eius instructionibus habetur, cum ijs, quæ generalia Proregio muneri sunt, in quibus quòd possint Religiosorum Patentes supprimere in Consilio præsentatas, & Regijs munitas litteris, neutiquàm inuenietur.
33
*Quartò, Magister dictus in proximo Ca
pitulo potuit eligi Prouincialis, multos enim habebat ex Magistris, atque alijs in ordine ad hoc turmatim obnoxios. Certè vt id non re ipsa eueniret; potuit tamen, neque contra electionem talem Gubernantium solicitudo, damna præcauens, quidquam moliretur. Quo euentu quidquid ex Visitatore & Vicario timeri potuit, ex Prouinciali potuit pariter eorum zelus suspicari: cùm sit illius in Prouinciam suprema potestas non recognoscens superiorem. Sicut ergo tunc Proregis cura potuisset gubernationis in commodis obuiare, ita & extraordinario illo inmunere, iuxta id, quod ipsi est Regia in epistola commendatum. Ex quo & argui potest
34
*Quintò, Nam præfatus Magister studio
peculiari iam ante curauerat prædicti Principis beneuolentiam, sicut & nobilissimæ ac pijssimæ consortis promereri. Et nihil non erat eius suasu, hortamentis, & sola beneplaciti insinuatione facturus. Inde ergo cessare suspicio poterat asperioris erga Prouincialem agendi modi, qui præcipuè timebatur. Item facere eum poterat minimè in gubernatione præcipitem dictæ epistolæ insinuata notitia, & si in ea quidquam deprehensum fuisset exorbitans, accelerata correctio; cum ea tamen vtili persuasione, quæ apud Gubernatores laicos debet esse perpetua, quatenus sibi persuadere debent in Religiosis subditis erga Prælatos, qualescumque illi fuerint, non defuturas esse querelas, neque ad eos spectare quidquid erratum fuerit emendare. Sicut neque spectat laicarum etiam familiarum œconomiæ assistere, vt nihil inter viros & vxores, parentes & filios, seruos ac dominos inordinatum reperiatur.
35
*Et hæc quidem in consideratione esse
Quid Prorege mortuo.
potuerunt, vt Patentibus liber cursus redderetur; qui tamen negatus viuente eo, cui dici potuit cum Regio vate: Ego dixi: Dij estis, dum Dei instar, de quo dictum: Omnia quæcumque
Psal. 81. v. 6 & 7.
voluit, fecit, & ipsi facere, constituti supra hominum capita, pariter connituntur: sicut & id quod sequitur: Vos autem sicut homines moriemi
Psal. 134. v. 6.
ni, & sicut vnus de principibus cadetis. Psal. 81. v. 6. & 7. Mortuus est siquidem non multò post, qui vtinam æuo fuisset potitus longiore: sed Deo placuit pietatis eius insignia decora munerari. Et mortuo quidem instaurata prætensio, Patentiumque executio postulata. Negata tamen ab ijs ipsis, qui concedendam priùs fuerant arbitrati; nec sine prudenti & iuridica ratione. Cùm enim caussa talis ad regium fuisset remissa Consilium, & super hoc iudiciale per viam gubernationis imperium pronuntiatum indictumque silentium, non videbatur prudentiæ, æquitati, atque vrbanitati conforme, de illius mutatione tractare. Vnde nulla est admissa discussio, sed locus petitioni negatus, iussumque cum pœnali interminatione stare decretis, & regij Consilij opportunum responsum expectare.
36
*Et cessatum quidem à lite præfatæ sen
tentiæ vi, & quietè actum per dies aliquot; cùm insperatò est oborta turbatio; quorumdam enim Religiosorum impulsu in maiori Conuentu dictus Pater se Visitatorem & Vicarium proclamauit, Patentibus intimatis, & vti talis à nonnullis admissus, quæ possessio ipsi sufficiens videretur. Sed accurrentibus alijs ad Regium implorandum auxilium, & cum ijs etiam qui nouitate huiusmodi turbas excitarant, nihil se fecisse momenti alicuius deprehenderunt, sed caussam suam deteriorem multò quàm fuerat anteà, reddidisse. Et re in consultationem adducta, visum profectò est præceps adeò molimen eam meruisse pœnam, quæ in Regijs rescriptis continetur, de quibus. n. 18. 24. & 26. vt scilicet in Hispaniam nauigaret. Sed benigniùs actum, atque ætati consultum, sicque iussus in Conuentum Guanucense aliquantulùm à communi consortio dissitum, se conferre, vbi post menses aliquot mortuus, non intemperie cœli, quod placidissimum est, & amænissimum solum, ac vitæ protrahendæ percommodum; sed accidenti nescio quo, post habitam de S. Virgine Rosa concionem, suo semper iudicio is, quem Patentes litteræ præferebant.
37
*In quo quidem quod ad executionem
Patentium attinet secundùm se spectatam nihil est, quod ad Bullam Cœnæ videatur pertinere, in qua de huiusmodi nihil continetur; nisi fortè ad iustificandam illam iudicialis formetur processus; secus si extraiudicialis tantùm instruatur informatio ad reddendam de impedimento tali superiori, ad quem hoc attinet, rationem. Quòd verò lædi Ecclesiastica libertas possit, dubitari nequit, immò & in excommunicationem incurri, pro quo est Canon 16. Bullæ sic se habens: Nec non qui Archiepiscopos, Episcopos, aliosque su
Canonis 16. tenor.
periores & inferiores Prælatos, & omnes alios quoscumque iudices Ecclesiasticos Ordinarios quomodolibet hac de caussa directè vel indirectè, carcerando vel molestando eorum agentes, procuratores, familiares, nec non consanguineos & affines impediunt, quo minùs sua iurisdictione Ecclesiastica contra quoscumque vtantur. Vbi Ordinariorum nomine Generales & Prouinciales contineri obseruat Bonacina Tomo 3. Disput. 1. Quæst. 17. n. 11. Quod est certissimum quando fit publica auctoritate; circa priuatam enim diuersitas sententiarum est, de quibus idem. n. 7. probabile censens de publica tantùm Canonem Bullæ procedere.
38
*Potest tamen in casu nostro ex eo elidi
resolutio dicta quod citatus scriptor cum alijs tradit. n. 13. scilicet non incurrere excommunicationem istam impedientem Episcopum electum & confirmatum ne sua iurisdictione vtatur ante adeptam possessionem. Sic enim videtur in casu, de quo agimus, accidisse, siquidem præfatus Magister non fuerat Officij sui adeptus possessionem. Sed verò euasio ista est prorsus absurda. Siquidem Episcopus non adepta possessione impeditus nullum ius habet ad exercitium suæ iurisdictionis, benè tamen ne impediatur à possessione, qua adepta illam possit exercere: vnde sic impediens eo fine, excommunicationem incurreret, quia iudex Ordinarius est, & solùm conditio desideratur adeptæ possessionis, cùm sit verè Episcopus, vel si non talis, iudex tamen Ordinarius iuxta eumdem suprà vers. 1. Sicut iudex excommunicatus, si ab obtinenda absolutione impediretur, ne iurisdictionem exerceret; reuera enim impeditur iurisdictio. Id quod in casu præsenti videre est. Præterquam quòd in illo impeditur Generalis iurisdictio, sicut & Prouincialis impediretur, si id exequi impediretur eius subditus, quod ipsi fuisset cum officio, aut speciali aliqua ratione commissum, etiam non admissa sententia Vgolini in Bullam Cœnæ circa prædictum Canonem §. 2. num. 10. asserentis valde probabiliter non excommunicari impedientem iudices delegatos. Et hæc quidem iuxta termi
nos Pontificiæ dispositionis dicta censeantur, nihil enim de ijs, quæ in casus contingentia possunt occurrere dici generaliter potest, nisi vt quisque suæ conscientiæ consulat, semotis priuatis affectibus, quod Regum nostrorum Catholica verè pietas valde commendatum voluit, dum magnum, id est, maturum consilium, prudentiam | & considerationem ad huiusmodi irregularia experimenta requirunt: hæc enim locum non habent, quando affectibus agitur, tunc enim consilium magnum seu maturum, non quæritur, sed vitatur: neque prudentiæ recta dictamina recipiuntur, neque considerationis rationabilis Officium admittitur, quia affectus imperio iam sine assessorum internorum consultatione, quid sit faciendum iudicatum est.
39
*Et erunt etiam consiliarij affectibus Prin
cipum indulgentes, sed magno suo periculo. Et quidem circa casum dictum, dubium non leue succurrit, an scilicet regiorum Auditorum suffragia, quæ decisiua in hac materia sunt, quia ad iustitiam spectant, & de iure electi ad Officium adeò excellens agitur, reddi possint consultiua, ad casum gubernationis reuocata. Et videtur sanè certissimum id fieri nullo modo posse, quia est vsurpatio iurisdictionis in re graui, in qua mortiferum committi peccatum communis sensus Doctorum est, pro quo videri potest P. Lessius Lib. 2. de Iust. & Iure. Cap. 29. nu. 51. & seqq. Cui contradicit nemo, & doctus Eligius Bassæus verb. Iudex. n. 3. vbi in margine adducit P. Azorium citatum à se Parte 3. Lib. 3. Cap. 13. cùm non sit. 3. Sed. 13. In Capite autem 15. eatenus citari potuit, quatenus in eo recenset capita, vnde quis iudex competens esse possit. Et in casu nostro non solùm vsurpatio iurisdictionis est, dum ea, quæ non competebat, assumitur; sed illius ablatio, dum ij, qui verè sunt iudices, fiunt tantummodò consultores; ex quo & præiudicium aliud sequitur respectu eius, erga quem talis qualis exercetur, dum negatur ipsi, quod erat iuris attentis respectibus concedendum.
40
*Et quidem quando ita agitur, suspicio
violandæ iustitiæ statim oboritur, & magno quidem cum fundamento. Si enim erga illius obseruantiam versatur attentio, cur dicendi iuris constitutæ regulæ, & tribunalis supremi leges à Principibus æqui bonique sua in Republica tuendi studiosissimis relinquuntur? Cur eius tribunalis sententia cauetur, in quo iudices censeri debent penitus incorrupti, cùm eos Rex ad id muneris elegerit, & ita ad ipsos caussæ omnes, etiam grauissimæ, terminandæ deferantur? Satis ergo se prodit ita præposterè agendi motiuum,
Leue pro vsurpatione motiuum.
quod in casu nostro sufficienter etiam indicare potuit leuitas fundamenti, verba inquam illa Regiæ epistolæ iam expensa, quibus caussa ista ad gubernationem videbatur reducere, quæ propria Audientiæ est, litterarum inquam Patentium præsentatio. Cur tantùm Proregi iniungitur circa Religiosi dicti sua in gubernatione processum. An proptereà id, quod est Audientiæ, ipsi detractum asseramus? leuissima sanè coniectura, vt certo & indubitato iuri præiudicet, quod dubijs nequit, etiam momenti alicuius ma
ioris, abrogari, cùm sit Axioma iuridicum quòd certa pro incertis dimittenda non sunt. l. Cum Titio ff. ad l. Falcidiam. l. Non quemadmodùm ff. de Iudic. Stephanus Gratianus Discept. forensium. Tom. 5. Cap. 884. n. 28. & quòd iuri communi in dubio non dicitur derogatum. l. 2. c. de noxali action. Cap. Cum dilectus de consuetud. Surdus Decis. 39. n. 11. Marius Antoninus Lib. 1. Resolut. 15. n. 2. pro quo & Index verb. Ius. Quod & manifestè conuincitur ex eo quòd in Proregum Instructionibus, quas vidi, Serenissimæ nostræ Reginæ, & sunt ferè communes, eadem cura circa Religiosos iniungitur, nec proptereà in cuiusquam mentem venit posse illos erga Patentes Litteras quidquam iudicialiter attentare. Sicut ergo generalis prouidentia erga Religiosam gubernationem stare sine iure ad Patentes potest, ita & peculiaris. Id quod etiam ex Episcopis ostendi potest, erga quorum agendi modum prouidentia Proregis exigitur, quorum tamen Executoriales litteras solius est regiæ Audientiæ fidem explorare.
41
*Iam quod ad exilium spectat, sine gra
uamine potuit conscientiæ disponi interuentu Prouincialis. Id enim cùm fieri potest, minimè omittendum, iuxta dicta à Nobis in Thesauro Tit. 2. Cap. 11. Quia verò censeri à Iudicibus potuit non pariturum Prouinciali, quem sibi superiorem non agnoscebat, ipsi potuit, pro vitandis etiam nouis turbis, profectio dicta eorum nomine intimari. Et verò cùm Prouinciali Regiorum iudicum decretum per modum, vt dicitur, hortamenti, proponitur, videri alicui non immeritò potest hortamentum huiusmodi vim habere præcepti: Prouincialis siquidem nequit non exequi quod titulo hortamenti præscribitur, vnde si facere omittat, in eum iudicialis seueritas distringetur. Ad quod quidem dici in primis potest, tale virtuale admitti posse præceptum: nihilominùs laicos Magistratus eo medio vti debere, quia ita minùs Ecclesiastica videtur libertas violari, cui & eo agendi modo reuerentia competens exhibetur. Deinde negari præceptum potest, quia Iudices tantùm intendunt Prælato ostendere conuenientiam remotionis talis subditi, de eorum confisi prudentia iuxta ipsorum acturos esse iudicium: quod si non egerint, iam libera ipsis executio relinquitur, ac si talis non habeat superiorem. Quocumque autem modo, & qualicumque verborum forma fuerit talis dispositio proposita, ad hunc est sensum trahenda, vtpotè à Christianis & probitate eximijs orta iudicibus, vt esse solent Prætorialibus tribunalibus à Catholicis Regibus deputati. Sic sanctum In
Exemplum à relaxatis Curiæ.
quisitionis Tribunal hæreticos Curiæ laicali relaxat conflagrationis supplicio puniendos; pro quo tamen supplicio non interponit mandatum. Cùm tamen si iudex laicus illud non infligat, contra illum, vti de hæresi suspectum sit processurum, quia leges non obseruat, quæ sunt contra hæreticos latæ à Principibus, à suis competentibus iudicibus condemnatos. Stat ergo aliquid certè faciendum, sic vrgente iudice, interuentu alterius, sine mandato tamen, sed proportionata rei, de qua agitur, mediorum applicatione.
42
*Circa quod quidem oportet ita esse Iudices Audientiarum attentos, & pro dispositionibus huiusmodi sic esse interiùs anticipata consideratione dispositos: quemadmodùm circa
mentales restrictiones diximus aliàs, vt scilicet quis voluntatem habeat minimè mentiendi; sed quia occurrere occasiones possunt, in quibus non
expediat veritatem penitus aperire, habitualem expedit habere intentionem ad mentales restrictiones, quæcumque illæ esse possint, confu|giendi, licet hîc & nunc commodæ non occurrant. Scio quid dicant Theologi de habituali intentione, qua non solent esse contenti, cùm saltem virtualem requirant multi in Sacramentorum administratione: quod tamen non est præsenti doctrinæ contrarium, vbi actuale requirimus propositum, quo quis statuat in omnibus occasionibus se ita gesturum, vt propter vitandum mendacium restrictionem mentalem sit semper quæsiturus, qui actus, dum non retractatur, aliqualem habet influxum, & ita dicitur non merè habitualiter, sed virtualiter etiam, qui ita statuit, esse dispositus. Ita & qui circa Eucharistiæ consecrationem apud se statuit, qua vti intentione debeat, in multis, quæ circa illam possunt concurrere, absque expressa repetitione id peragit, quod intendit. Pro quo & alia possent exempla glomerari, iuxta probatissimam Theologiam, pro qua videri potest Cardinalis Lugo de Sacramentis Disput. 8. n. 93. & ij, quos ibidem adducit, circa applicationem habitualem sacrificij Missæ. Quæ in gratiam Christianorum iudicum, nec suæ salutis immemorum, vt fas est credere, sit satis attigisse. Post hæc scripta audio suspensionem Patentium Rmo. placuisse. Quod si ita sit, nihil dictis incommodat; multa enim placent, quorum displicet modus, ob inconuenientia vitata, dissimulari solitus, & ne se ipsum suspensi decreti auctor videatur condemnare. Religiosissimus ille: sed qui legitimè acta nec velit, nec possit infirmare, vbi de alio est quæstio Tribunali.

De absolutione Religiosi ab excommunicatione, casus cum peculiaribus circumstantijs.

43
*PRoponit illum P. Stephanus de Auila in hunc modum: Petrus Religiosus Sacer
dos in excommunicationem maiorem incurrit propter habitus occultationem, à qua excommunicatione absolutus ab alio Sacerdote extra Sacramentalem Confessionem, qui eius non erat Prælatus. Et cùm sæpiùs in eamdem excommunicationem incurrisset, sicque sepiùs etiam celebrasset; factus est irregularis, & nihilominùs approbatus ad Confessiones audiendas, pro eo est publicè expositus. Quæ omnia ita secretò peracta sunt, vt præter ipsum & Confessarium, nullus alius quidquam sciat, nec via vlla est vt possit vnquam in publicam notitiam deuenire. Et resolutio citati Patris sic procedit.
44
*Primò supponendo quid necessarium sit vt quis apostata censeri possit, contra quem in Iure non est excommunicatio constituta, bene tamen contra temerè habitum dimittentem.
Secundò potuisse ab illa absolui virtute Bullæ, quia non est in Iure reseruata, etsi in eius reli
gione reserua sit, etiam potuisse, vt ait P. Henriquez Lib. 6. de Pœnitentia Cap. 6. §. 9. & Lib. 2. de Indulgentijs Cap. 28. §. 4. nisi in illa sit limitatio aliqua per consuetudinem recepta, qualis in Societate nostra reperitur. Quòd si Religiosus dictus fuit apostata, & aliam excommunionem incurrit sua in Religione latam, etiam poterit virtute Bullæ absolui, iuxta dicta.
45
*Secundò, vnica absolutione ab excommu
nicationibus cunctis absolui posse si omnes Confessori aperuit, idque etiam extra Confessionem Sacramentalem; vt tenet P. Henriquez Lib. 7. de Indulgentijs cap. 3. nu. 2. vbi & ait ita consultum Commissarium respondisse, & plures Magistros Salmanticenses amplecti. Licet autem non declarauerit quoties excommunionem incurrerit, si tamen absolutionem petijt ob temerariam habitus dimissionem, vnica absolutione ab omnibus absolutum remansisse: quia aut multæ non fuerunt, vel si metaphysicè multæ, moraliter tamen vna computantur, vt tradit idem P. Henriquez Lib. 13. de excommunicat. cap. 3. num. 2. qui in Glossa L. M. citat Nauarrum in Summa Hispana cap. 27. nu. 32. vbi ait eum, qui cum eâdem excommunicatione pluries celebrauit, sufficere vt dispensationem ab irregularitate petat ob celebrationem cum excommunicatione. Si autem in
Notanda limitatio.
excommunicationem specialem suæ Religionis ob apostasiam incurrit, & eam non aperuit, sed solam habitus dimissionem, ab ista quidem, non à priori, absolutum mansisse, iuxta Syluestri doctrinam verb. Absolutio 3. §. 8. nu. 12. & Couarrubiæ in Cap. Alma mater §. 11. nu. 13. Conclus. 2. Parte 1.
Tertiò, Si Religiosus sit ex Mendicantibus,
A quo Prælato, aut Delegato.
posse à suo absolui Prouinciali; si non sit, à Commissario Cruciatæ: cùm enim sit Pontificis Delegatus, eius facultas ad exemptos extenditur ab Ordinario.
46
*Quartò, Non posse ad audiendas Confes
siones exponi, & si exponatur, futuram nullam expositionem. Excommunicatus siquidem maiori excommunicatione si ad Beneficium eligatur, electio est nulla, sicut & collatio, vt ait Nauarrus cap. 22. num. 21. & Couarrubias §. 7. num. 1. suprà & habetur in Cap. Postulasti de Clerico excommun. ministr. & reddunt Doctores rationem ex eo quòd Beneficium datur propter officium, & excommunicatus est ab officio suspensus Cap. Pastoralis §. Verum de appellat. & per consequens eligi nequit ad exercendam Ecclesiasticam iurisdictionem in foro exteriori aut interiori. Quod verum est etiamsi ex
communicatus sit toleratus, vt affirmat Couarrubias, quia Concilium Constantiense in nullo fauere excommunicatis intendit. Et locum habet etiamsi talis Religiosus expositus, & Prælatus exponens excommunicationem ignorauerint, vt ait Couarrubias, & Nauarrus cap. 27. nu. 271. Dicto 8. qui communem esse opinionem asserit. Quia licet ignorantia inuincibilis excuset à culpa, non tamen reddit actum validum ab Ecclesia annullatum: neque capacem & habilem eum, qui iudicio Ecclesiæ est incapax & inhabilis. Item, quia electio ad officium sæculare habens annexum iurisdictionem est nulla. Cap. Venerabilem de elect. Vbi & aduertendum expositionem
Notanda doctrina.
dictam non reddi validam ex eo quòd excommunicatus ab soluatur, sed necessarium vt de nouo fiat, vt ait Nauarrus citato cap. 27. nu. 21. ea reddita ratione, quia quod ab initio fuit nullum, tractu temporis non conualescit. Et est intelligendum quando Prælatus Religioso exposito contulit iurisdictionem, quam Prælatum, & non Ordinarium conferre probabilius citatus Pater | existimat. Quòd si Ordinarius nihil aliud faciat quàm per approbationem ad excipiendas Confessiones, nulla impartita iurisdictione, idoneum declarare, erit valida approbatio, & ita post absolutionem ea vti poterit, & ita si ab habente Bullam eligatur, poterit eum absoluere.
47
*Circa licentiam ad prædicandum sic ait:
De licentia ad prædicandum.
Quod attinet ad licentiam ad prædicandum, quamuis alicui prima facie videri posset facilis resolutio, sed mihi magnam intulit difficultatem, quia video à graui & difficili quæstione pendere, scilicet, an Cap. 1. de rescriptis in 6. quod rescriptum quodlibet & gratiam excommunicato factam annullat, præterquàm in ordine ad articulum absolutionis, solùm habeat locum in rescriptis & gratijs Pontificijs, an etiam in illis, quæ ab Ordinarijs obtinentur. Quæ sanè quæstio satis difficilis Nauarro visa est Lib. 5. Consiliorum. Tit. de sent. excommun. Consil. 18. Vbi multis pro vtraque parte adductis, tandem concludit excommunicationem non annullare rescripta & gratias, quæ ab Ordinario comparentur, saltem quando est occulta excommunicatio. Iuxta quæ assero
Quale in prædicatione.
licentiam ad prædicandum fuisse validam, & ita licitè vti posse illa post absolutionem ab excommunicatione. Bene verum est, prædicare in statu excommunicationis, cessante scandalo, plusquàm veniale non esse peccatum, quia prædicare non computatur inter officia diuina, vt ait Caietanus Tit. Excommunicatio sine §. Illicita autem. & Palacius Dist. 18. Disput. 9. Sic ille, qui in fine ait in Iure non haberi latam excommunicationem contra eos, qui annis singulis non confitentur. sed comminatoriam in Cap. Omnis vtriusque sexus de pœnit. & remiss.

Circa præmissa vtiles discussiones.

48
*POtuisse Religiosum dictum virtute Bul
læ ab excommunicationibus tantoperè multiplicatis absolui dictum à præfato Patre iuxta P. Henriquez, qui tamen vt vidimus in Thesauro Tomo 1. Tit. 5. nu. 327. eam licentiam generaliter non admittit, & dubitari potuit an in illius, de quo erat sermo, Religione, ea esset limitatio, quam ipse in Societate recognouit. Pro qua etiam non desunt qui conentur vsum esse probabilem admittendum. Negauit illum doctissimus Pater, illisque temporibus, in quibus Bullæ Pontificum id prohibentes non fuerant publicatæ. Quid postmodum in luce manifestissima veritatis? & erit fortè qui nimis delicatam istam reputet cautionem, immò & rideat; Sed numquid ille ridebit in die nouißimo? Valde id vereor:
Prouerb. 31. v. 25.
nam de illis ibi sermo, quibus littera Hebræi Alphabethi versui illi respondens, potest applicari, est siquidem Ain, quæ iuxta Arboreum in eum
Pro vitando vsu adhortatis.
locum idem est ac Fons vel oculus, Vt sit sensus illum ridere in nouissimo, qui oculum intendit in fontem. Sacramentum enim Pœnitentiæ fons est, de quo Zachariæ 13. v. 1. In die illa erit fons
Zachariæ 13. v. 1.
patens domui Dauid, & habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris & menstruatæ. Circa hunc ergo fontem oculus est animæ solerter intendendus, vt videat quis quanta possit cum securitate ad illum abluendus accedere, sic enim erit & in nouissimo die securus, & ridere poterit, risus enim, vt ait Baynus apud P. Cornelium est gau
Baynus.
dium conscientiæ securæ. Huc deueneram, interruptione secuta, ad domesticas obseruantias auocatus, in quarum vna, lectione inquam spiritua
li, id inueni, quo nihil poterāpoteram opportunius exoptare. P. Ioannis Nadasi Annum dierum illustrium nostręnostræ Societatis lego noctibus singulis, quæ illis respondent diebus, quarum sunt præambulæ, repetito cursu delibans. Et ecce in ista 16. Iunij, pro 17. sequenti die R. P. Francisci Picolominei felix occurrit interitus, cum eximiarum virtutum epilogo, & vita sine mortalis noxæ deturpatione peracta. Quid hic pro institutò præsenti? Scriptor elegantissimus audiatur. Inter dolo
P. Ioannes Nadasi.
res (inquit) qui tota illi viscera exurebant, dicebat lætus cuidam Patri. Morimur & ridemus. Sic ille ridebat in die nouissimo, qui in Pœnitentiæ Sacramentalis fontem oculos habuit mira attentione defixos, vt illam securissima frequentia pertractaret. Det veniam lector, vt vbi de rebus moralibus agimus, etiam pro moribus religiosè formandis aliquid interdum inseramus.
49
*Et circa id, quod dictum de Religioso
rum consuetudine, vt non ita generalis sit, qualis à præfato Scriptore asseritur, plures declarant Pontificum Bullæ, de quibus Cardinalis Lugo in Adnotationibus circa viuęviuæ vocis Oracula verb. Absolutio. circa §. 11. Compendij Societatis. Pro quo & est excommunicatio Leonis X. aduersus Fratres, Moniales S. Claræ eo quòd Bulla Cruciatæ alijsque Confessionalibus vtantur sine licentia suorum Superiorum, quæ refertur à Viualda in Excommunicationibus non reseruatis n. 42. & à P. Filliucio Tract. 14. Cap. 8. Quæs. 11. Circa quam P. Palaus Parte 6. Tract. 29. Disput. 3. Puncto 37. nu. 3. ita scribit: Sed cum non contineatur in Bullario, neque communiter ab alijs Doctoribus referatur, indicium est eius cessasse obligationem. Sic ille. Sed certè in Compendio dictorum Patrum à Fratre Alfonso de Casarrubios concinnato vti authentica proponitur ex Bulla dicti Pontificis verb. Absolutio ordinaria quo ad Fratres nu. 18. id enim significat littera B. vt ex Prologo constat. Et ita præfati Scriptores meritò potuerunt eam inter alias numerare. Ostendit autem prohibitio talis sub adeò graui latæ sententiæ pœna, quanti sit res ista censenda momenti, vt meritò debeant Religiones circa illam præiudiciales non admittere laxitates.
50
*Non esse excommunicationem in Iure
contra Apostatas à Religione communis sensus Doctorum est: esse autem illam in multis Religionibus manifestum habetur ex Compendio Priuilegiorum Societatis verb. Apostata & pro illa est specialiter §. 1. in quo excommunicatio Pontifici reseruatur, vel Superiori Societatis. §. autem 11. vbi de transitu in Carthusiam, Gregorij XIII. Constitutio habetur, pro qua sic: Ac
Greg. 13.
eos, qui secus fecerint, in excommunicationis, & alias apostatarum censuras & pœnas eo ipso incurrere, à quibus non nisi à Romano Pontifice, vel à Generali Societatis Præposito absolui posse decreuit. Hæc ibi. Iuxta quæ videtur contra Apostatas latam esse excommunicationem, cùm ita Pontificis verba supponant. Sed stat nihilominùs quod dixi de communiori circa hoc Doctorum sensu, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 6. | Operis moralis cap. 8. nu. 19. Nihilominus opposita sententia est apud antiquiores Canonum Sacrorum Professores, & Summistas communis, quam & tenent PP. Henriquez & Azor, quos citatus Pater adducit, quibuscum & forsitan Gregorius sensit, doctissimus & ipse Canonista, & ita iuxta eam locutus, licet alterius noluerit probabilitatem abrogare. Vbi & dici potest conditionaliter locutus de excommunicatione, si verè talis est, iuxta Doctorum sententias.
51
*Et cùm certissimum sit Apostatas in So
cietate dictam excommunionem incurrere, dubitari potest quid concessiones illæ operari possint, de quibus in Compendio, vt scilicet Superiores possint tales ad reuersionem compellere. Sic §. 3. 7. & 8. & in hoc vltimo sic habetur: Potest Præpositus Generalis per communicationem priuilegij conceßi Ministris & Custodibus Minorum, Professos à Societate discedentes excommunicare: eosque
Priuilegium PP. Minorum.
sic excommunicatione notatos tenentur Prælati ab eodem requisiti pro excommunicatis publicè denuntiari curare, &c. Quomodò autem sit alijs concessio ista à Generali commissa declaratur in Adnotat. §. 5. Videtur autem in illa supponi eum, in quem excommunicatio dirigitur, excommunicatum aliàs non esse; si enim esset, admonere Prælatos dictos sufficeret, eum esse à Pontifice excommunicationis sententia perculsum, quod multo esse efficacius posset, vt & illi curarent ipsum publicè denuntiari. Neque dici potest eos, qui ad aliam Religionem transeunt, non videri apostatas, cùm ad sæculum non redeant. Id enim nullius momenti est, nam etiam sic discedentes Pontificia excommunicatio comprehendit, vt constat ex §. 9. & ex adductis verbis Gregorij XIII. Videtur ergo dicendum, virtute Pontificiarum concessionum posse Societatis Superiores apostatas incursos in excommunicationem rereseruatam Pontifici, citatione præmissa, vt est iure dispositum, declarare. Quòd si contumacia
perseueret, & videatur profuturum, censuras aggrauare. Sic enim in hac materia procedi posse grauium Doctorum sententia est, & valde Iuri conformis, scilicet pluribus excōmunicationibusexcommunicationibus posse aliquem feriri, non solùm propter diuersas caussas, sed propter eamdem à diuersis iudicibus, si respectu illorum specialis contumacia & inobedientia inueniatur. Pro quo varij proferuntur Canonici textus, plures tamen eorum non eam vim habent, vt ex illis possit positio ista firmari. Vrgentior est in Cap. Ita quorumdam de Iudæis, in quo sic Alexander Tertius: Tales igi
tur (deferentes arma ad Saracenos, & cum eis piraterium exercentes) ab Ecclesiastica communione præcisos, & excommunicationi subiectos &c. Præcipimus etiam, vt per Ecclesias maritimarum vrbium crebra & solemnis in eos excommunicatio proferatur. Sic ibi, pro quo videri potest P. Suarez de Censuris Disput. 5. Sect. 4. nu. 13. P. Palaus Parte 6. Tract. 29. Disput. 1. Punct. 6. n. 6. P. Gaspar Hurtadus Tractatu de Censuris Disput. 12. de excommunicatione. Difficult. 2. n. 8. qui tamen citatæ Decretalis non meminerunt.
52
*Iam quod de vnica absolutione diceba
tur ita intelligendum est, vt vna excommunicatione exposita, aliæ dolosè non reticeantur, vt Doctores tradunt, quos adducit P. Palaus dudum citatus. Puncto 11. §. 3. n. 2. Vbi stante probabili sententia de absolutione extra Sacramentalem Confessionem, quam vt probabiliorem etiam cum multis, quos citat, tenet Diana Parte 1. Tract. 1. Resolut. 25. non est necessarium vt excommunicationes omnes eiusdem rationis aperiantur, sed sufficiet dicere pluries eam incurrisse. Si autem intra Confessionem, omnes saltem in obliquo, aut indirectè aperiendæ sunt; cùm enim sint aperienda peccata, propter quæ incursio in illam accidit, consequenter & illæ aperiuntur. Quamquàm ita etiam possit in Confessione procedi, vt in illius principio ab excommunicationibus dicto modo expressis absoluatur, quarum numerus posteà, non ex necessitate circa illas, sed circa peccata aperienda cognoscetur. Et iuxta dicta accipiendum est, quod à P. Auila est traditum de absolutione ob temerariam habitus dimissionem, quando scilicet ex modo dicendi intelligitur, non semel, sed sæpiùs illam accidisse. Aliàs posset absolui, etiamsi vnicam tantùm habitus dimissionem aperiret; vbi non dolus existimandus est, sed vsus iuris, quia vnicam aperire sufficit, vt absolutio ab omnibus obtineatur. Quod autem ex Nauarro de irregula
ritate dicebatur, parui momenti est, quia postquàm quis ob celebrationem cum excommunicatione irregularitatem contraxit, iterùm celebrans eam non contrahit, quia expressa in iure non est, vt affirmat P. Suarez suprà Disputat. 40. Sect. 4. n. 16. pro quo & Sect. 2. num. 7. licet non videatur loqui de celebrante cum excommunicatione; cùm tamen ratio posteriori loco adducta id prorsus ostendat. Id tamen tenent Zerola, & Nicolaus Garcia, quos adducit & sequitur Diana Parte 4. Tract. 2. Resolut. 86. immò & Nauarrus ipse Consilio. 3. de Raptoribus n. 6. Pro quo & videri potest P. Palaus, qui Parte 1. Tract. 3. Disput. 6. Puncto 16. §. 4. num. 16. ait probabilitate non carere, & ita probat vt prorsus videatur amplecti. Ex eo autem quòd verosimiliter vna tantùm irregularitas sit, oritur, vt licet reuera sint plures, vna moraliter in ordine ad dispensationem censeantur, & ita non esse necessarium vt pro dispensatione obtinenda penitus exprimantur.
53
*Quod attinet ad absolutionem à Com
missario Cruciatæ, quæ potest ad exemptos extendi, cùm sit Pontificij Delegati, ex eo titulo videtur etiam ad Mendicantes extendi posse, cùm sint exempti; quod tamen dictus Pater non videtur admittere, quandoquidem inter eos & alios discrimen videatur stabilire: licet aliàs mens eius esse possit, Mendicantes quidem posse à Prouincialibus, non ita alios, communicationem priuilegiorum cum ipsis non habentes, qui rari iam sunt, licet aliàs possint etiam à Commissario absolui propter amplitudinem concessionis. Vbi supponitur casus dictos non esse in Religione reseruatos, si enim reseruati sint, iuxta ea, quæ ab eodem Patre sunt dicta, vt vidimus, respondendum fuit, de Mendicantibus loquendo & alijs similem habentibus facultatem; non ita de non habentibus, in quibus talium reseruatio esse non potuit, cùm Prælati ad absoluendum tales facultate careant, & ita illa ad eos spectat, quibus de iure aut priuilegio competit. Et Commissario quidem concessa sic se habet: Item similiter con|ceditur facultas dicto Commissario dispensandi &
componendi super irregularitate cum his, qui quibuslibet Ecclesiasticis Censuris ligati Missas, & alia diuina Officia (non tamen in contemptum clauium) celebrauerint. Vbi nihil de absolutione à Censuris, hæc enim ad Confessarium spectat pro sumentibus Bullam, licet necessarium non sit vt intra Confessionem fiat, iuxta dicta, sic enim concessionis est tenore perspectum; Conceditur vt poßint eligere Confessorem sæcularem, vel cuiuscumque etiam Mendicantium Ordinum Regularem &c. Poterunt ergo Commissarium ipsum eligere, sed non vt talem, bene tamen vt Sacerdotem particularem ab Ordinario aliàs approbatum.
54
*Iam de expositione ad Confessiones, in
quo quidem asserto probabilis sententia placuit Auctori, quam & tradit in Opere de Censuris Parte 2. Cap. 6. Disput. 5. Dub. 2. Conclus. 1. & esse communem inter Doctores affirmat Diana Parte 5. Tract. 9. Resolut. 99. multos pro ea adducens, sicut P. Gasparem Hurtadum oppositam amplectentem Disput. 6. Difficult. 2. num. 7. vbi ad id, quod adducitur ex Concilio Constantiensi, scilicet illud in nullo velle excommunicatis fauere, respondet nullum intendi fauorem pro illo, quia non fit vt ei faueatur, sed vt faueatur fidelibus, vt sine scrupulo possint cum illo communicare. Quæ tamen responsio non multùm videtur habere momenti, nam in casu collati Beneficij totus fauor est eius, cui confertur, & vix fauoris aliquid in collatorem cedit, sicut accideret in ordinaria communicatione, quæ ipsi absolutè conceditur, & pro eius fauore, excommunicato. Pro quo videri potest P. Palaus Tract. 29. citato, Disput. 2. Puncto 10. n. 3. vbi ait P. Hurtadum in oppositam sententiam inclinare: sed certè plusquàm inclinare est aliam difficilem asserere, & præcipuum fundamentum eneruare. Sed hoc parùm interest.
55
*Quod etiam de ignorantia dictum com
Quid stante ignorantia.
munis sententia firmat, pro qua citatus P. Palaus num. 4. plures allegat, & P. Hurtadus num. eodem. vbi ait præter Glossam reliquos Doctores ita tenere. Sed quidem præter Glossam id tenet Nauarrus in Cap. Fratres de Pœnit. dist. 5. n. 45. qui præter Glossam adducit Felinum & Cardinalem. Et cùm ignorantia inculpabilis est, quam Iurisconsulti vocant probabilem, ex Cap. Apostolicæ, de Clerico excom. minist. ex ea non reddi inualidam collationem tenet Philippus Faber apud Dianam suprà eum sequentem in fine contra Patres Coninck, Turrianum, Lessium, Suarium, & Villalobos, & addere posset P. Hurtadum, & alios ab ipso citatos, dum aiunt ignorantiam non obstare, addita ratione, quia illa potest culpam tollere, non inhabilitatem, & ita de probabili ignorantia loquuntur, de qua & P. Palaus non citatus ab illo. P. Martinon Tomo 5. Disput. 59. Sect. 7. nu. 72. & alij plures. Licet autem illi de Beneficio loquantur, ex eo tamen P. Auila assertionem suam de inualida expositione confirmat, quia per illam confertur Ecclesiastica iurisdictio in foro animæ. Sed verò incapacitas Beneficij non ex sola ratione iurisdictionis contingit, alioquin non esset illa respectu Beneficij simplicis, cùm tamen certissimum sit esse etiam respectu illius, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 5. Disput. 13. n. 4. Quod ergo ad casum præsentem attinet, aliunde est probandum.
56
*Probatur ergo ex certissimo alio princi
pio Pontificij iuris, scilicet excommunicatum incapacem esse Spiritualis iurisdictionis, quam & amittit superueniente excommunicatione. Cap. Ad approbandum, de sent. & re iudic. Cap. Romana, de Offic. Vicar. in 6. Cap. Si is, cui, ibidem. Cap. Audiuimus 24. q. 1. Cap. Si de celebrat. de Cler. excomminicato. Est autem de fide ad Sacramenti Pœnitentiæ administrationem requiri iurisdictionem. Ex Cap. Omnis vtriusque sexus. de pœnit. & remiss. & Concilio Tridentino Seßion. 14. Cap. 7. & Decreto Florentini. Iuxta quæ, in quibus omnes Doctores conueniunt, is, qui expositus fuit, cùm esset excommunicatus, incapax iurisdictionis fuisse conuincitur, licet occultus, per se loquendo. Quomodò autem ratione communis erroris in ipso esse illa possit, diximus. n. 13. & non solùm ratione Officij, sed ex particulari licentia ad audiendas Confessiones, id etiam habeatur, affirmat P. Hurtadus suprà Disput. 4. Difficult. 4. nu. 31. Quia verò Sacerdos præfatus fuisse expositus dicitur, videtur publica illius designatio, vnde & eadem de illo esse potuit ratio ac de Parocho aut Vicario.
57
*Probatio adducta de electione iudicis sæ
cularis excommunicati, qui illius est incapax, & ita acta eius iudicialia irrita, verissima est. Sed cùm addant Doctores valida futura, si ille non sit publicè denuntiatus, quod ex ore omnium tradit P. SuarexSuarez Disput. 16. Sect. 1. n. 7. addi oportuit quomodo hoc in prædicto casu locum habere non potuit, quandoquidem ille, de quo agebatur, non solùm non erat denuntiatus, sed neque esse poterat, quia occultissima excommunicatio, vt ex narratione compertum habetur. Quòd autem expositio non redderetur valida ex
sequenti absolutione, sed noua opus esset iurisdictionis concessione, in Beneficijs quidem communis doctrina est, sed quòd possit contrarium sustineri alibi à Nobis dictum est, cùm sit probabile, vt videri potest apud Dianam Parte 5. Tract. 9. Resolut. 101. vnde affirmatiuum assertum non est tamquàm dogma certum proponendum.
58
*Postremum illud, quod in eadem proba
tione dicitur de iurisdictione ab Ordinario, non collata Religioso, sed à suo Prælato, negant plures, vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tract. 11. Resolut. 13. & Parte 5. Tract. 12. Resolut. 50. ex quo inferunt approbatum ab Ordinario, etiamsi à suo non fuerit Prælato præsentatus, posse eligi virtute Iubilei & Bullæ Cruciatæ. Immò Trullenck Lib. 1. in eamdem Bullam §. 7. Dub. 6. num. 7. affirmat probabile esse etiam sine Iubileo aut Bulla id posse stare. De quo ego alibi egi, & modò ingenuè profiteor sententiam hanc vt probabilem propositam, si in praxim adsciscatur, ex illis esse vnam, quæ ad demoliendam Religiosam subordinationem, & inducendos præiudiciales abusus in administratione Sacramenti Pœnitentiæ, excogitari potuerunt. Priuilegium Gregorij XIII. pro Societate, de quo in Compen
dio verb. Gratiarum vsus §. ait Auctor dictus non constare, & dato quòd constet, esse speciale in|dultum in fauorem Societatis. Et addit Diana esse viuæ vocis Oraculum, & ita cum alijs ab Vrbano VIII. reuocatum. Sint hæc ita. Atqui concessio est eiusdem Pontificis per Litteras Apostolicas, de quibus in Compendio verb. Absolutio §. 11. idem continentes. Licet enim de absolutione passiua videantur procedere, ad actiuam etiam referendæ sunt iuxta intelligentiam Auctorum illorum, qui sic Oraculum Gregorij accipiendum voluerunt, vnde & consequenter Bullatam concessionem, Vsus Cruciatæ & Iubilæorum sine Superiorum facultate prohibetur. Illis autem vti in ordine ad absolutionem actiuam, aliquis vsus est: ergo prohibitus. Ergo multò magis prohibitus censeri debet vsus administrandi Pœnitentiæ Sacramentum cum sola Ordinarij approbatione. Demus ergo quod ad Cruciatam & Iubilea spectat nouis concessionibus temperatum: id tamen quod ad facultatem illam adeò exorbitantem pertinet, nullibi inuenietur esse concessum. Aut ergo iurisdictio à Prælato Religioso confertur, siue ab Ordinario. Si primum, constat renuente Prælato validam non esse absolutionem, renuente inquam, sicque suam declarante voluntatem: si posteriùs, id certè non nisi conditione posita licentiæ Superioris, siue in præsentatione declaratędeclaratæ siue aliàs accedentis: quod in ordine ad praxim ferè pro eôdem videtur accipiendum. Nisi etiam dicatur iurisdictionem à Pontifice concedi approbatione & licentia concurrentibus, vt conceditur in Bulla & Iubileis, ijs stantibus conditionibus, quęquæ in eisdem designantur: quod esse probabile affirmat P. Suarex Tomo 4. de Religione Lib. 9. cap. 2. nu. 3. & 6. Tract. 10. qui & videndus à principio Capitis.
59
*Quod verò approbatio sine iurisdictione
ab Episcopo concessa excommunicato valida sit, & ita post absolutionem non esse aliam necessariam, videtur eamdem difficultatem habere, quam citatus Pater in licentia ad prædicandum deprehendit ob decisionem Cap. 1. de rescriptis in 6. cùm sit gratia facta excommunicato; & nihilominùs sine difficultate vlla prius est ab illo pronuntiatum. Quod licet tunc temporis difficile fuerit, modò sine vlla difficultate procedit: siquidem decisionem illam de solis gratijs à Pontifice concessis, & non ab inferioribus, intelligendam communis resolutio Doctorum est, pro qua P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 17. Sect. 1. vers. Quibus adiungere. Vbi Nauarro adducto ait ea, quæ ab ipso afferuntur, satis hanc partem probabilem & securam efficere, concludens communem interpretationem & consuetudinem eidem fauere. P. Gaspar Hurtadus Disput. 10. de excommun. Diffic. vnica P. Martinon Disp. 59. n. 94. P. Palaus Disp. 2. de Censuris Puncto 12. & alij.
60
*Et hæc quidem circa casum præfatum,
pro quo duplex extat citati Patris responsio, neque in illis circa valorem expositionis resolutio eadem, sic enim in alia scribit: Ad resolutionem Quarti suppono quando maiori excommunicatione ligatus, occultus tamen, ad Beneficium eligitur, quamuis non adquirat Beneficij titulum ex Cap. Postulasti de Cler. excommun. minist. adquirere tamen veram iurisdictionem pertinentem ad tale Beneficium, vt ait Panormitanus in Cap. Nihil, de elect. nu. 12. Syluester Tit. Confessor. 1. quæs. 19. Caietanus Tit. Absolutionis impedimenta in principio. Et Tit. Confeßio cap. 3. Nauarrus cap. 9. nu. 7. in eo fundati quòd communis error facti, & titulus præsumptus dant iurisdictionem, iuxta l. Barbarius de offic. Prætoris.
Et circa hoc obseruandum est, quòd ait Palu
danus in 4. d. 17. q. 6. art. 2. iurisdictionem hanc non conferri à Prælato Beneficium conferente, sed à Iure communi, quod propter commune bonum mauult talem excommunicatum iurisdictionem accipere, quàm eum cum aliorum incommodo ea negata castigare. Vnde casus præsentis resolutio deducitur: quamuis enim præsentatio & expositio fuerit nulla per se loquendo, quādoquidemquandoquidem fuit ad exercendam spiritualem iurisdictionem, qua est priuatus excommunicatus per se loquendo, vtpotè ab Officio suspensus, ex Cap. Pastoralis §. Verùm, de appellat: verum tamen iurisdictionem accepit, & per consequens Confessiones ab ipso auditæ, quandiu occulta fuit excōmunicatioexcommunicatio validæ fuerunt. Sed vbi constitit de illa, nullæ erunt, quas exceperit. Et ita post absolutionem noua licentia & expositione Prælati indiget, siquidem iurisdictio à Iure communi concessa tamdiu tantùm durauit, quamdiu communis error. Sic ille addens circa approbationem meram, id quod iam ex eodem vidimus nu. præced.
61
*Et quidem quæ ex ipso dudum posita, vi
dentur priora, & minùs deinceps probata, eo quòd in illis asseratur talem excommunicatum accipere veram iurisdictionem Beneficio propriāpropriam, cùm reuera talis non accipiatur, neq;neque id citati Auctores affirment. Vnde Syluester post Panormitani doctrinam adductam sic concludit: & licet talis, sci
Syluester defensus.
licet excommunicatus, non habeat aliquando iurisdictionem veram, habet tamen toleratam, quæ sufficit ad Confeßionem valere. Sic ille. In quo Auctore illud interim obseruasse pręstatpræstat, asserere illum Confessarium intrusum, qui scilicet caret titulo, omnino iurisdictione carere, etiamsi error communis sit, quod ex Panormitano & Innocentio statuit. Et inferiùs ita subdit: Qui verò ignoranter con
fiteretur intrusis, vel huiusmodi, qui nũquàmnumquam habuerũthabuerunt institutionẽinstitutionem à Superiore, saluarentur quidem propter fidem Sacramenti; sed tamen si ante mortẽmortem hoc scirent, iterùm tenerentur confiteri. Hæc doctus Magister, quęquæ quidem ita accipienda videntur, vt per fidem Sacramenti intelligat illius votum, quod in amore Dei super omnia & in contritione illũillum cōtinentecontinente, supra communem Theologorum sensum continetur. Si enim attritus tantùm accessit, saluari nequit, quia illa cum Sacramento solummodò ad iustificationẽiustificationem sufficit, vt est à Concilio Tridentino definitum, quale non est illud, quod cum intruso existimatur perfici, iuxta Auctores dictos; licet iam multorum sententia sit communem errorem etiam sine titulo præsumpto, aut colorato, iuxta frequentem loquendi modum, ad validam confessionem sufficere, de quo aliàs. Syluestri profectò tempore illa penitus erat à Doctorum sensu relegata, cùm Syluester asserat gesta per intrusum indubitanter non valere; nec ea sustinet, inquit, communis error, ex quo iuridica posseßio deficit. Sic vsu venit vt nouęnouæ nascantur opiniones recentiorũrecentiorum auctoritate obstetricāteobstetricante, & antiquæ aliquæ à probabilitate sua auctoritatis eorũdemeorumdem imperio deturbentur, inter mortuos numeratæ. Pro quibus hæc | satis, circa quæ, quia vtilia, non est leuis operæ pretium fuisse aliquantulùm immoratos.

Circa Confessarium Religiosum quid prohibente Prælato, pro complemento dudum propositæ doctrinæ.

62
*CItatus Pater difficultatem ita proponit:
Propositio quæstionis.
Religiosus ad Confessiones audiendas expositus est ab Ordinario, & à suo Prælato virtute priuilegij pro Indijs concessi, generali pro viris & mulieribus concessione. Et posteà iustis de caussis Prælatus illi subtrahit iurisdictionem in ordine ad mulieres. Quæritur an talis possit à muliere eligi virtute Bullæ, & sic valida sit futura confessio. Item si in aliqua Religione præceptum extet ne quis ante annum trigesimum confessiones mulierum excipiat: & mulier virtute Bullæ minorem ætate eligat, quid sit de tali electione & Confessione dicendum. Vbi duo sunt dubia. Primum, An talis Religiosus in eo peccet. Secundum, An valida sit futura confessio.
63
*Et ad Primum respondet certum esse il
lum peccare, cùm contraueniat iusto præcepto & Ordinationi Prælati, vt tenent Nauarrus cap. 4. nu. 1. Angelus ff. Confeßio 3. n. 4. D. Antoninus 3. p. ff. 17. cap. 71. Emmanuel Rodericus in Summa cap. 60. conclus. 4. Quod peccatum mortale esse potest, iuxta dicenda inferius, & absolutè iuxta qualitatem prohibitionis. Ex quo sequitur iustè posse PręlatumPrælatum sic peccantem punire, vt affirmat P. Henriquez Lib. 6. de Pœnitentia cap. 6. n. 6. Quod & verum habet, etiamsi virtute Bullæ fuerit electus, vt expressè tenet Sotus in 4. & colligitur ex D. Antonino, qui Paludanum secutus asserit Religiosum electum ab eo, qui habet facultatem Papæ ad eligendum Confessarium peccare, & rationem reddit Sotus, quia priuilegium, quod Pontifex pœnitenti contulit, Confessarium non obligat ad acceptandam electionem, & aliunde in contrarium habet præceptum Superioris, quod debet implere: ergo non implendo peccat, & puniri potest. Ex quo etiam infertur licitè, & absque vllo scrupulo posse Prælatum Religiosis in communi & in particulari præceptum in virtute sanctæ obedientiæ imponere, & sub pœna excommunicationis ipso facto, ne mulierum Confessiones excipiant, id quod minimè est Pontificum Bullis contrarium.
64
*Ad Secundum de valore Confessionis, ad
ductis Ludouico Lopex Parte 1. Instructorij cap. 26. §. Secundo dico negante absolutè, & Nauarro cap. 9. n. 1. qui solùm de Confessione venialium, & mortalium, de quibus iam absolutio præcessit; pro affirmatiua sententia allegat Sotum, D. Antoninum, Paludanum, & Syluestrum verb. Confeßio. 1. Quæs. 5. Sed Sotum de Bullis ante Pium V. locutum ex Ludouico Lopez addit, in nouioribus enim statuitur vt eligatur Confessarius ab Ordinario approbatus. Quibus positis.
65
*Primò asserit. Quòd si Religiosus sit ab
Ordinario generaliter approbatus, etiamsi Prælatus præcipiat ne mulierum Confessiones audiat, si electio fiat virtute BullęBullæ, validæ illęillæ erunt, vt nostri temporis viri docti sentiunt, & colligitur ex Emmanuele Roderico in Expositione Bullæ §. 9 n. 10. dub. 7. in fine vbi solam Confessionem reseruatorum excipit, & probat ex priuilegio PP. Dominicanis à Iulio Tertio concesso, in quo irritat & annullat Confessiones illis factas sæcularium & Regularium, qui licentiam obtinuerint ad sic faciendum sine consensu Prælatorum; nisi talis licentia fuerit manu Papæ subscripta, aut cum consensu Cardinalis Protectoris seu Viceprotectoris. Et refertur à Ludouico Lopez suprà §. Nolo hic subticere. Et eamdem limitationem ap
P. Henriq.
ponit P. Henriquez suprà in eodem fundatam priuilegio, vnde & idem videtur tenere, sic enim ibi: Si Prælatus expreßis verbis non reprobet, sed tantùm prohibeat audire Confeßiones, aut ne iunior Sacerdos, licet sit doctus & pius, audiat feminarum Confeßiones, propter periculum & decentiam personæ, non tollit approbationem à se vel ab Episcopo datam & valet absolutio. Sic ille, addens statim limitationem reseruatorum. Quod & colligitur ex eodem alijs in locis, licet obscurè loquatur. Fundamentum huius sententiæ est, quia in Bulla solùm exigitur Ordinarij approbatio.
66
*Secunda Assertio est, quòd si Prouincia
lis Societatis virtute priuilegij, quod habet ad approbandos Confessarios sine recursu ad Ordinarium, approbet aliquem solùm pro confessionibus virorum, si feminarum audiat, nullæ erunt etiamsi virtute Bullæ fiat electio. Sic Fr. Emmanuel suprà nu. 8. dub. 5. in fine, vbi ait rem sibi scrupulosam videri Confessarium pro oppidulo approbatum, in quo non sunt contractus, ab omnibus posse indifferenter eligi. Et in Summa lib. 1. cap. 60. n. 4. id expressiùs asserit addens, cùm in Bulla dicitur Confessarium futurum approbatum, intelligendum de approbatione simpliciter & absolutè tali. Quod & probat. Nam quemadmodum Clericus ab Episcopo ad annum tantummodò approbatus, eo transacto nequit virtute Bullæ eligi: ita neque is, qui pro simplicibus approbatus est, eligi poterit ab ijs, qui propter contractus & negotia Confessario indigent doctiore. Ex quo infert dicendum de prohibito ab Episcopo ne Confessiones audiat feminarum, & ex contextu colligitur inualidas iuxta ipsum Confessiones futuras, quandoquidem in Bulla absoluta & non secundùm quid, approbatio postulatur. Et idẽidem est de Religioso prohibito vt suprà à Superiore iustis de caussis; nam vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs cap. 12. n. vlt. lit. 2. idem potest facere Episcopus circa approbatum ab ipso: sin minùs non esset sufficienter animarum bono prouisum, siquidem Confessarius modò vtilis, potest præiudicialis & perniciosus reddi.
67
*Et ex dictis sequitur Primò quòd si P. Pro
uincialis aliquem approbet absolutè, iubeat tamen ne Confessiones audiat feminarum, & ille audiat virtute Bullæ electus, Confessiones erunt validæ, peccabit tamen. Sed si solùm pro viris approbet, nullæ erunt. Ex quo & sequitur Secundò Religiosum Societatis sic agentem peccaturũpeccaturum mortaliter peccato sacrilegij ob nullitatem Sacramenti, & licet opinio aliqua esse possit, iuxta quam validæ censeri queant, erit nihilominùs mortale peccatũpeccatum, quia in administratione Sacramentorum tenetur minister opinionem securiorem amplecti in ijs, quęquæ ex parte ipsius ad illorum essentiam spectant, vt tenet Petrus de Soto de Instit. Sacerdotis Lect. 2 de Eucharistia. Medina 1. 2. q. 19. art. 6. colum. 17 | post. 3. conclus. qui licet videatur contrarium asserere, in argumenti tamen solutione fatetur, quando non vrget necessitas, mortale esse opinionem non sequi securiorem. Et ratio est, quia aliàs Sacerdos periculo reddendi nullum Sacramentum se exponit, & iniuriam infert fidelibus; nisi ipsi talem velint opinionem sustinere, suo iuri cedentes. Quemadmodum accidisset in eo, qui ante Concilium Tridentinum ad Confessionem accedebat cum attritione cognita, quam tunc erat tantùm probabile sufficere ad valorem Confessionis. Vnde sine vrgenti necessitate sic agentes mortaliter peccabunt, & Religiosi poterunt à suis Prælatis iusta animaduersione puniri.

Quid circa nuper proposita notandum occurrat.

68
*IN primis id, quod de priuilegio Prouincia
lis ad approbationem sine recursu ad Ordinarium dicitur, nequit iam securè ad praxim aduocari, vt dixi in Thesauro Tomo 2. Tit. 42. n. 341. & seqq. & alibi. Quia verò contingere potest vt non desint aliqui pro priuilegij perpetuitate stantes, præter dicta citato loco admonendi sunt, valde futuram periculosam eorum existimationem, si ad praxim progrediatur; pro quo euidentem discursum adhibebo. Nam Prouinciales ita approbare possunt, vt est talis potestas à Generali ad ipsos deriuata; qui tamen omninò censent, & ita practicandum iubent, approbationem Ordinarij esse prorsus necessariam. Cùm ergo Prouincialis aliquem ad Confessiones exponit, Ordinarij debet approbationem præmittere, & ita iuxta Generalis mentem operari. Non est ergo locus priuilegij perpetuitati, quæ vt aliquale fundamentum habeat, à Generali tamen non curatur, qui iuxta illud neque operatur, nec censet operandum. Vnde etiam si Prouincialis ipse censeret esse probabile, iuxta propriam non posset mentem agere, quia Generalis talem operandi modum reijcit, & iuxta sibi conuenientem reputatum, eam, cuius est primarius in Societate fons, distribuit potestatem. Vnde & hoc quoad alia obseruandum est, in quibus ad perpetuitatem potest esse perfugium, quia neque à Prouincialibus talis potest concedi facultas, dum à Generalibus minimè inuenitur esse deriuata.
69
*Quod autem attinet ad priuilegium illud
PP. Dominicanorum, non videtur quomodo ex illo probari possit assertio de valore Confessionis apud Confessarium ab Ordinario approbatum prohibente Prælato, cùm illius aliud videatur intentum, vt ex tenore constat, nec solùm de reseruatis, sed generaliter videatur procedere, cùm pro illis iam extaret concessio Sixti Quarti, & Eugenij Quarti, de qua P. Henriquez in Glossa Lit. Z. Sed quidquid de priuilegio sit, assertio illa plurium aliorum est, quos adducit & sequitur Leander Tomo 1. Tractatu 5. Disp. 11. Quæst. 77. vbi & addit mortaliter peccaturum, non quidem si ex simplici prohibitione, aut etiam formali præcepto prohibitio contingat, sed ex iuridica suspensione ex caussa cognita, propter inscitiam aut prauos mores, declarando illum minimè esse idoneum ad Confessiones audiendas: quia tunc non posset eligi adhuc vigore Bullæ, cùm hæc supponat Confessarium debere esse idoneum & approbatum. Sic ille: Atqui cum sus
Leander coargutus.
pensione tali stare potest iurisdictio data ab Episcopo, qua posita potest Religiosus sine licentia Prælati validè Confessiones audire, vt cum nonnullis, quos citat, tenet ipse Quæst. 75. cui & opponi potest approbationem in Bulla requisitam, non esse Prælati, sed Ordinarij, quod vti certum ex communi Theologorum sensu statuit idem Quæst. 55. Illa ergo sententia hinc potest efficaciter improbari, quia ex ea sequeretur grauissimum inconueniens, scilicet approbatum ab Episcopo posse validè Confessiones audire, etiamsi a suo Prælato fuisset ineptus ad id muneris iudicatus; si quidem stat ratio prioris assertionis, iurisdictio inquam supra approbationem cadens: in quo negotio potest Episcopus aliter ac Prælatus iudicare, & existimare illum non ita legitime iudicasse, præsertim si approbatio præcessit tum Episcopi, tum Prælati, cum iurisdictione ab illo impensa: tunc enim quidquid Prælatus agat, factum Episcopi in ista suppositione non potest infirmare.
70
*Secundam Assertionem præter citatos à
præfato Patre tenent quamplures, quos etiam Leander adducit Quæst. 68. qui de approbatis ab Episcopo loquuntur, pro quo eadem est ratio; quod & tenent P. Herincx Tomo 4. Tract. 4. Disp. 5. n. 47. P. Bonæ-Spei Tom. 6. Tract. 5. Disput. 11. Dub. 2. num. 50. & 51. quatenus eamdem, quam Emmanuel Rodericus, adhibent rationem. Illa autem, quæ desumitur ex similitudine Clerici approbati per annum, est quidem iuxta communem Theologorum sensum, sed non sine aduersante: posse enim eligi talem tenet Acosta in Explicat. Bullæ Quæst. 39. in fine, & alij, vt testatur Leander suprà Quæst. 71. vbi & ait esse eligibilem virtute Bullæ, si solo ductu voluntatis Ordinarij, absque vlla alia caussa, pro limitato tempore fuit expositus, secus si aliàs. Pro quo adducit Petrum Fay q. 8. arti. 5. disput. 3. concl. 4. ad 3. & Dianam 1. p. tract. 11. resolut. 11. quem legendum admonet, sicut & P. Mendum Disput. 22. cap. 7. multa contra ipsum obijcientem, quæ omittit. Refert etiam Petrum de Ledesma in simonia Cap. 13. de Pœnit. Dub. 10. pag. 429. qui cum limitatione dicta probabile esse ait, quod sine illa admittunt alij. Vbi quod ad Dianam attinet, id tantùm habet, quod ex eodem hausit citatus Auctor de ductu voluntatis &c. cum qua limitatione asserit admitti posse Acostæ sententiam, vnde sine illa indicat neutiquam admittendam. Sed verò neque cum illa, quia quomodocumque negetur approbatio, nequeunt sine illa Confessiones audiri, damnata est enim ab Alexandro VII. opposita propositio de iniusta negatione, cum qua audiri possint, & satisfieri præcepto Ecclesiæ de annua Confessione, apertè indicans esse nullam. Non ergo in casu nostro ad illam potest sine contrauentione Pontificiæ censuræ recurri, cum pro tempore vltra annum absolutè sit negata approbatio. P. Mendus multa quidem obiecit contra citatum Auctorem, quibus ægrè poterat satisfacere, vnde ea prudenter censuit omittenda, sicut & hoc loco censemus, vt ad alia transeamus.

De absolutione cum opinione probabili.

71
*NEgat illam stare posse præfatus Pater,
Qui eam sententiam tueantur.
vt vidimus. num. 67. Sed habet contra se plures & grauissimos scriptores, quos adducunt citati nuper Leander Quæst. 79. Diana Parte 2. Tract. 13. Resolut. 2. & Parte 3. Tract. 2. Resol. 2. & P. Mendus Cap. 3. nu. 41. & Cap. 10. n. 109. & seqq. Pro quo & P. Bonæ Spei suprà Disput. 9. Dubio. 3. Resolut. 3. dicens in administratione Sacramenti Pœnitentiæ in omni casu esse licitum vti opinione probabili, inuincibiliter hîc & nunc putata vera, siue iudicante conscientia, quòd illius vsu non peccetur, relicta certa & securiori. Ita cum Diana, Bonacina, Emin. Lugo, & multis alijs, quos illi citant. Vbi quidem communi & aperta via graditur, & ab ea diuersa, quam pro defensione Prosperi Fagnani contra Caramuelem ingressum, de quo præced. Tomo satis ex pro
Vt eam probet P. Bonæ Spei.
fesso. Probat ex eo quòd Ecclesia non minùs iurisdictionem supplere debet quando est communis sententia de probabilitate iurisdictionis, quàm cùm est communis error de illius existentia, quo casu receptum est illam supplere: ergo & in priori certum est practicè, neque ad licitam huius Sacramenti administrationem nihil plus requiri debet. Qui discursus satis est vrgens, si de communi errore cum titulo sit sermo, vt esse potest, & sufficit ad vim argumenti: nam de intruso alia est ratio, vt vidimus n. 61.
72
*Pergit ille, & ait probare aliquos dictam
positionem ex eo quòd omnes Sacerdotes facultatem habent absoluendi à venialibus, quod vti certum asserunt P. Thomas Sancius Lib. 2. in Decal. Cap. 3. n. 15. & P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disp. Sect. 3. nu. 10. & ita eum, qui illa confitetur inuincibiliter oblitus mortalium, ab ijs indirectè absolutum remanere, Ecclesia supplente iurisdictionem: ergo & ab eo qui inuincibiliter iudicat se iurisdictionem habere, Ecclesia eam supplente, si non habeat.
Sed hanc rationem sibi displicere ait, quia si
dolor ad venialia se tantùm extendat, est insufficiens ad mortalium remissionem: vnde sicut dolor potest esse ita restrictus ad venialia, vt hæc tantùm cum Sacramento remittere possit, sic & iurisdictio simplicis Sacerdotis, ne ab illis mortalibus absoluat. An autem Ecclesia hanc extendat ad remittendum indirectè mortalia, in casu, quo attritio se ad alia generaliter extendat, oblita? non satis apparet, cùm omnes sentiant non esse simplici Sacerdoti, siue iurisdictionem non habenti confitendum ad remissionem mortalium, si subessent, vixque vllus sit, qui tali confiteri velit.
73
*Sic dictus Auctor, cuius impugnatio non
Qui & coarguitur efficaciter.
videtur iuxta terminos quæstionis procedere, in qua supponitur futuram integram confessionem, & consequenter dolorem ad omnia in Confessione aperta se extensurum: non ergo hîc de sola venialium Confessione, & absolutione indirecta ab oblitis agitur, vt impugnatio prædicta locum possit habere, & falsam probationem demonstrare. Bene verum est ex remissione oblitorum argui posse, quando de solis venialibus fit Confessio, quod à citato Scriptore satis leuiter improbatur ex eo quòd omnes sentiant non esse simplici Sacerdoti pro remissione mortalium confitendum, si subsint, neque vix futurum, qui tali confiteri velit. Si enim quis mortalia in se recognoscat, id est certissimum. Sub illa autem suppositione, si subsint, omnes quidem confiteri volunt, supposita receptissima Theologorum sententia, iuxta quam Fideles ad Confessionem accedunt. Et quidem stante certa sententia de vsu opinionis probabilis, quam hîc Auctor, vt certam amplectitur, videtur minimè id, de quo agimus, posse in dubium reuocari. Nam valde probabile est cum venialibus remitti oblita mortalia, vt hoc tantùm ei sententiæ tribuamus. Tunc sic. Ergo Sacerdos venialia tantùm audiens potest etiam à mortalibus, si subesse contingat, absoluere. Patet consequentia, quia iuxta Auctorem, quocum agimus, in quouis casu est licitus vsus opinionis probabilis, supplente defectum, si quis subsit, iurisdictionis, Ecclesia. Debet autem in
tentio à venialibus absoluentis generaliter talis esse, eo ipso quòd velit conficere Sacramentum, & illius effectum conferre, ne aliàs Sacramentum aut nullum sit, aut informe, quod eueniet non remissis mortalibus. Potest ergo illorum Doctorum probatio valde verosimiliter, & illius fundamentum vti irrefragabile, sustineri. Debent autem vt probatio talis rectè procedat, & securior absolutio reddatur, aliqua venialia, vel saltem aliquod, in Confessione aperiri; licet sine eo valida sit absolutio futura, ex adducto fundamento supplentis iurisdictionem Ecclesiæ. Ex eo autem quòd moraliter certum habeatur hoc ita se habere, inferunt Doctores nullam ijs iniuriam inferri, quibus eo modo Sacramentum Pœnitentiæ administratur, perinde enim est ac si administratio modo fieret securiori. Durum siquidem videtur vt iurisdictionem probabilem habens omninò debeat ab administratione Sacramenti huius arceri, cùm multoties non sit via ad quærendum modum agendi securiorem: quædamque deprehenderetur in eo compugnantia, quòd scilicet opinio probabilis sit ita posse agi, & nihilominùs talis potestas nequeat ad actum reuocari. Quo fundamento vtimur contra eos, qui contendunt non posse quempiam opinione minùs probabili vti in concursu probabilioris, de quo non semel alibi à Nobis disceptatum, & alia forsitan in decursu subijciemus.
ACADEMIA.

ACADEMIA.

Section
74
*IN Limana Academia constitutio extat,
vt qui incorporantur, sua iura soluant Examinatoribus, etiamsi is qui incorporatur, non subeat examen, eo quòd illo opus non sit, ob notoriam incorporandi peritiam. Et dubitatum est anno 1598. an hoc habere locum posset in Licentiatorum incorporatione, siquidem Constitutionis littera solis videbatur posse Doctoribus applicari. Circa quod P. Stephanus de Auila affirmatiuè respondit, cuius responsio, quia vtilem doctrinam continet, digna est profectò vt hoc loco reponatur.
Ait ergo stare posse in casu proposito iurium reportationem. Licet enim inspecta littera dubium subesse possit an tantùm de Doctoribus, & | vbi adhibendum erit examen, Constitutio disponat, vnde locus datus quæstioni, & remorsus conscientiæ suscitatus, consuetudo tamen inualuit, sic Constitutionem intelligendam vsu ipso declarante. Licet enim verum sit, quando Communitas non habet facultatem aut auctoritatem ad condendas leges, necessarium esse vt consuetudo introducatur cum scientia & consensu Principis saltem tacito, vt determinat l. 3. ff. 2. part. 3. Gregorius Lopez verb. Consentiendolo el Señor opiniones ad concordiam redigit, quod & tradit expressè D. Thomas 1. 2. q. 97. arti. 3. ad 3. Id tamen intelligitur quando de consuetudine agitur, quæ, cùm lex positiua non sit, vim obligandi habitura sit, aut legem aliquam positiuam sit abrogatura. Et in his casibus est aperta ratio: nam à quo remouetur genus, id est potestas condendi leges, etiam remouetur species, id est potestas inducendi consuetudinem l. si filius ff. de donationibus. Consuetudo enim est species iuris. §. Constat. Instit. de iure naturali. Ergo si communitas non habet auctoritatem ad condendam legem, neque illam ad consuetudinem introducendam habebit, quæ sine scientia Principis tamquàm lex obligat, aut derogat legi. In præsenti autem de consuetudine agimus ad effectum interpretandi legem, quæ talis cùm est, non est opus Principis scientia. Quod colligitur ex l. 6. partit.
L. Partit.
ff. allegato tenoris sequentis: Otro si decimos que la costumbre puede interpretar la ley, quando acaeciese duda sobre ella, que aßi como acostumbraren los otros de la entender, aßi debe ser entendida y guardada. Huc vsque lex, vbi videmus scientiam Principis minimè requisitam, sicut in casu sequenti requiritur: Quando la costumbre ha de tirar i derogar las leyes. Et ita solùm ait, Como acostumbraron los otros de la entender, aßi debe ser entendida y guardada.
75
*Item si Doctores communiter legem ali
quam interpretantur, ita est intelligenda & obseruanda sine Principis scientia necessaria. Idem ergo est in casu nostro dicendum, quandoquidem consuetudinem hanc viri litterati introduxerunt, qui suis scriptis Constitutionem dictam commentari & exponere potuissent. Et confirmatur ex eo quòd consuetudo ista ex ijs non est, quæ ex se obligant, sed instar Glossarum, quas Doctores adhibent, nec tamen obligant, sed lex ipsa interpretata consuetudine, aut Glossis. Prætereà si vt consuetudo posset legem declarare esset opus scientia Principis, idem reuera esset ac recurri ad Principem. Et certum est principium illud, Eius est interpretari, cuius est condere, intelligi quando non est alia lex, nec simile, nec consuetudo, per quæ declarari possit: tunc enim necessarium est ad Principem recurri, vt ait Syluester verb. Lex Quæs. 16. Pro quo & facit consuetudinem dictam eo tempore incæpisse, quo illi florebant viri, quorum Consilio factæ Constitutiones fuerunt. Ex quibus constat, etiamsi admittamus Principis non fuisse scientiam, veram esse præfatam resolutionem.
76
*Sic doctus Pater cum alijs, fuerunt ta
men aliqui secus iudicantes, quorum argumentis respondisse non est necessarium arbitratus. Potuit tamen ex eo argui quòd consuetudo talis non videbatur rationabilis, sicut ad eius valorem in Iure statutum inuenitur Cap. finali de consuetudine in 6. vbi Textus alios Glossa congerit. Siquidem merces datur propter laborem, & contra rationem videtur, vt quod est sub eo respectu constitutum, aliter tribuatur, nullo scilicet impenso labore. Cùm ergo iura dicta merces examinis sint, vbi talis non adest labor, irrationabilis est compensatio. Hinc Nauarrus Lib. 3. Consiliorum Tit. de Censibus. Consilio 3. affirmat consuetudinem dissonātemdissonantem iuri naturali, non esse rationalem. Et in Cap. Pastoralis de appellat. excommunicatus priuatur Ecclesiasticis prouentibus, quia & ab Officio priuatus est, vt qui non laborat, non manducet, iuxta Apostoli præceptionem, vt ibi explicant Scriptores.
Ad quod responderi potest etiam non adhibi
Fit satis illi.
to labore exanimis, potuisse ita disponi, quia labor tunc non cessat ex eo quòd pro illo deputati eum refugiant, cùm sint ad illum parati, & in fauorem litterarij studij potuit ita disponi. Quemadmodum Beneficiarius ad dicendas Missas obligatus, quibus stipendium plusquàm ordinarium respondet, si per alium illas dicat, ordinario stipendio satisfacit, id quod est amplius ratione tituli sibi reseruans, quia fundator Beneficij ita voluit cum eo agere, se exhibens erga ipsum liberalem. Sic etiam Aduocatus, & Medicus salarium reportant annuum ipsis designatum, quamuis nihil, (quia neque lites neque morbi occurrerint) laborauerint, vt tenet Ioannes Gutierrez Practicar. qq. lib. 1. q. 23. cum Matthæo de Affli
ctis & Azeuedo, & admittit Diana Parte 2. Tract. 15. Resolut. 42. cum quadam limitatione, quam & sublimitat, ita vt Gutierrez sententia persistat, de quo inferius. Id autem quod ex Nauarro adductum facili negatione quoad doctrinæ applicationem negatur, scilicet esse contra ius naturale. Neque quod de Beneficio dicitur, alicuius momenti est: in primis enim Ecclesiastici prouentus non subtrahuntur ex ratione adducta, quam neque Pontifex adhibet, neque Glossæ indicant. Pontifex enim sic ibi: & illi prouentus
Ecclesiastici meritò subtrahuntur, cui Ecclesiæ communio denegatur, Vbi Glossa, Qui enim extra Ecclesiam est, nihil nomine Ecclesiæ debet poßidere. Subtractio ergo pœna est, & ita in eo non fundata, quod seruitium cesset, aliàs non esset declaratio aliqua necessaria, quandoquidem, vt dicitur, in iure id naturali fundatur. Quod principium aliunde eliditur, nam si excommunicatus in processu caussæ obtinuit pronuntiari excommunicationem fuisse iniustam, tunc fructus, non per viam attentati, sed per viam querelæ recuperat, & distributiones quotidianas, vt cum multis tenet Barbosa in Collectaneis ad citatum cap. nu. 14. Sit ergo verum non laboranti stipendium non deberi regulariter loquendo; non tamen iustis exceptionibus denegatis: per quæ obiectioni propositæ factum satis.
77
*Et quidem circa materiam consuetudi
nis, quæ in hoc consilio tangitur, & de necessario Principis consensu, multa dici possent, quæ non sunt huius loci propria, & pro quibus videri potest Diana in Tractatu de illa, satis erudito & solido, Quintus inquam Partis. 6. præsertim Resolut. 13. vbi de necessario Principis consensu. Et quod specialiùs instituto præsenti congruit, | Resolut. 24. vbi de consuetudinis vi ad interpretandam legem. Pro quo multo plura Cardinalis Tuschus Tomo 2. lit. C. Conclus. 877. 878. &
Cardinalis Tuschus.
879. & in media ex prædictis hæc specialia occurrunt ex bonis Auctoribus. Primum. Fauorabilior est quàm inductiua, ideò leuiores proba
tiones requiruntur. Secundum, Non requiritur quòd sit præscripta tanto tempore, quantum requirit inductiua, quia est consuetudo facti, non autem iuris, quæ faciat ius. Id quod est Confirmationi ab Auctore nostro adductæ consonum. Tertium. Licet ad inducendam consuetudinem requiratur quòd bis fuerit iudicatum super ea in Contradictorio, in interpretatiua semel sufficit. Quartum, Minori spatio decem annorum inducitur ex duobus, vel tribus actibus. Quintum, Potiùs attenditur, quàm ius commune. Sextum, Attendi debet etiam contra Principem. Septimum, Probatur per testes singulares. Octauum, Non requirit scientiam & patientiam potentis legem condere. Nonum, Extenditur ad casum non comprehensum in statuto ex stricta significatione. Decimum, vbicumque res efficitur dubia, statur illi. Hæc ibi, & alia. Vbi circa id, quod de rationabilitate dictum est, addendum ex eodem conclus. 804. tunc dici consuetudinem rationabilem, quando continet id, quod per priuilegium potest concedi. Quæ doctrina casui, de quo agimus, potest dubio procul adaptari. In quo laudandi veniunt Academici illi, quos circa commoda ista pecuniaria conscientiæ stimuli vrgebant, nolentes contra illos dura renitentia calcitrare. Vtinam & felix hic spiritus in successoribus perseueret. Nonnullis enim pecunia opti
Notanda doctrina pro illa.
ma solet esse legum interpres; etiam quando interpretatiua consuetudo id esse mortale iniungit, quod secundùm benignam legis interpretationem per se sumptæ secus iudicandum videatur. Id enim posse contingere, & tunc obligationem sub mortali esse docent Syluester, Caietanus, & Nauarrus, quos adducit & sequitur Diana Resol. 24. citata. Circa quod tamen attendendum est qualis his consuetudo, an scilicet generalis, aut à maiori parte communitatis, iuxta id, quod habet idem Resolut. 14. quia difficile creditu est, cùm lex per se sumpta benignum sensum præ se ferat, iuxta rigidum & periculosum accipiendam. Vnde in huiusmodi euentibus locus opinionibus erit frequens, multis ad benignum sensum libentius prouocatis. Cùm alias inmagnis ciuitatibus non sit explorare facile an plures sint sensum rigidum amplectentes, vt stare possit sic esse legem à maiori ciuitatis parte receptam: stare ergo poterit locus benignæ interpretationi saltem probabiliter, cùm illa lex per se sumpta, aut statutum admittat.

Nonnulla alia circa Academicos Professores.

78
*PRimum & indubitabile sit non posse
illos integrum leuare Salarium, si non etiam integrè suæ obligationi in habendis lectionibus satisfaciant. Neque satisfacient, si, cùm ipsi possint, alios mittant minus pro suo quisque munere sufficientes. In quo quidem aliqui solent notari, neque vt par erat (vt communis esse vox solet) abusus opportunè remoueri. Si autem qui mittitur æquè sufficiens sit, dubitari potest an id sit satis, vt nulla inde obligatio restitutionis oriatur? & videtur quidem non satisfacere, quia Salarium ita pro facultatum professoribus constitutum est, vt illi peculiari auctoritate sua ministerium illud impleant, & discipulos in Officio contineant, vt eam erga magistros obseruantiam exhibeant, & audientiæ frequentiam, quæ in ipsis desideratur, & sine qua litterarium nequit negotium promoueri. Et consuetudo circa ista esset proculdubio irrationabilis, quia rationi & iuri naturali dissonans, nec non Academiæ sta
tutis. Pro quo & facit communis illa doctrina apud Cardinalem Tuschum Tomo 3. Lit. F. Conclus. 7. nu. 25. & Barbosam Tractatu de Axiomat. iuris. axiomate. 92. n. 2. vbi post receptum axioma illud, quod per se videtur facere, qui per alium facit, limitandum id tradunt in ijs, in quibus est electa industria personæ. Et licet addatur, Quia per alium expediri, aut fieri non possunt; ita intelligendum, vt expediri nequeant, sic vt expediri oportet; quia non fieri, vel minùs legitimè fieri, seu aliter fieri quàm debeat de iure, paria sunt. Pro quo Textus & Doctores apud Barbosam. num. 10. constat autem in Professoribus electam esse personæ industriam, & legitimè non facere, cùm faciant aliter quâm facere debuissent. Vnde in rigore potest illis penitus denegari Salarium, & illis, qui ab ipsis substituti, aliquale conferri, si annuente Rectore fieri contigerit, ne lectio talis prorsus desit: sin minùs nihil debetur ipsi, sed credendus ex beneuolo affectu id in Academia præstare velle, quod sua etiam præstitisset in domo, si auditores, vt sæpè accidit, conuenissent. Sine pacto enim merces laboranti ex iustitia non debetur, vt est satis grauium scriptorum fundata positio.
79
*Sed quid si Professor ægrotet? Commu
nis resolutio est Officialibus publicis, iudicibus, & Senatoribus deberi Salarium, pro quo Doctores adducit P. Fragosus Tomo 1. Parte 1. Lib. 4. Disput. 9. n. 61. Inter quos meritò etiam Academici Professores debent computari, qui frequentissimè, si id subsidij desit, penitus contabescent. Illud autem non sine graui eligentium culpa stare nequit, quod scilicet ij eligantur, qui continuè ægrotantes minimè sint suo muneri facturi satis, vt est meridiano lumine manifestius. Administrator enim rei alienæ, qui ad eius culturam, aut ædificationem, vel artificium aliud, valetudinarium eligeret Officialem, grauiter contra iustitiam sine vlla dubitatione peccaret, & onus sibi restitutionis imponeret, ob stipendium illi integrè persolutum. Quid ergo in casu, de quo agimus, dicamus oportet, vbi negotium adeò graue, & Reipublicæ tantoperè salutare tractatur? Videantur dicta de Administratore Tomo 1. Thesauri. Tit. 5. num. 5. & 18. Vbi & addi potest, si insignis aliquis magister sit, qui non continuè ægrotaturus credatur, sed defectus aliquos quandoque futuros, sine scrupulo posse ad cathedram subuehi, & integri Salarij, ac emolumentis alijs munerari. Decet hoc enim inclytas Academias, neque existimandum cum discipulorum detrimento futurum, quia ij, qui tales, paucioribus lectionibus plus prodesse possunt | quàm alij multis, quorum & scripta æstimationem maiorem promerentur.
80
*Solet autem discipulorum indisciplinata
quandoque contentio plures extorquere vacationum dies, quàm sint Academiæ legibus, aut rationabili consuetudine generaliter constituti. Vbi quidem grauiter peccari potest, vt in conducto operario ad diurnum laborem, si per plures vacet horas, aut etiam dies, nihil de mercede remittens. In quo quidem nulla esse dubitatio potest, vnde non cedendum puerilibus instantijs, quæ semel aut iterùm non inferent graue præiudicium, neque restitutionis onus, benè tamen si indecorè & inutiliter repetantur, in quo quidem Rectores inuigilare debent, ne & ipsi aliorum peccatis implicentur, iuxta regulas, quæ circa Magistratus à Doctoribus proponuntur. Quòd si discipuli velint nolint magistri discedant, & lectiones omittantur, sine scrupulo leuari stipendia poterunt illis respondentia diebus, quia per illos non stetit, quo minùs Officio non deessent; dummodò seriò accedant, & non ita vt recedant statim, & sic constet adstantibus de ipsorum seria legendi facultate; illa enim assistentia & atria honorat Academica, & pro lectione computatur, vnde & titulus pro leuando Salario non est penitus inanis; alia enim dimittuntur negotia, & domesticæ commoditates; si præsertim aut pluuium incumbat cælum, aut torrentißimus axis, & parum commodæ sint horæ lectionibus destinatæ, labor enim talis pretio est, vt ab omnibus asseritur, æstimabilis. Et hæc Professores Indici animaduertant oportet; frequentes enim circa hoc audiuntur querelæ, & cùm eorum satis sint pinguia stipendia, vt nullibi talia, illis diligentia respondeat, quæ in magnum cedet commodum, periclitaturæ aliàs, & valde periclitaturæ, florentissimæ iuuentutis. Vbi Doctorum non ago auctoritatibus, ad quid enim illæ, cùm quæstiones circa hoc nullæ, & ita sola propositione opus sit ante sapientium oculos sincerissima veritatis. Et intelligentibus pauca, occasione Consilij præfati ab eo elucubrati, qui apud ipsos per annos plures primariam Theologiæ Cathedram per annos conscendit plures, sapientia & moribus talis, qualem n. 2. dedimus alieno penicillo delineatam potiùs, quàm viuis coloribus animatam.
ACCVSATIO.

ACCVSATIO.

NOnnulli circa illam casus occurrerunt breuiter expediendi, ex quibus sit.
81
*Primus, Petrus Ioanni Sacerdoti quod
dam est confessus crimen secretissimè ab ipso commissum. Post dies aliquot dictus Ioannes Petrum illo de crimine accusauit dicens à quadam muliere ab ipso perpetratum audijsse, quæ tamen id fuit penitus inficiata, vtpotè quæ tale aliquid nec audierat, nec dixerat, nec viderat: quod & Petrus negauit coràm iudice, & ita liber dimissus est; & ex reo actor redditus Clericum accusauit de falso contra se testimonio dicto, in quo victor extitit, Clerico condemnato. Et dubitauit postmodùm an ad satisfactionem aliquam teneretur. Et responsum sine difficultate ad nullam teneri, cùm sibi persuasum haberet Clericum notitia in Confessione habita fuisse abusum, cùm nullus id scire alius posset: notitia autem talis pro nulla habetur in ordine ad vsum præiudicialem quomodocumque pœnitenti, vt est in Ecclesia tamquàm Catholicum dogma receptum. Potuit ergo accusatus contra iustitiam illum vt falsi testimonij artificem accusare.
82
*Et sic habet docti Magistri antiqua reso
lutio, & nihil vltra, cùm tamen addi debeat etiamsi Confessarius verè illud à muliere audijsset, non potuisse pœnitentem accusare, quia cùm probare non posset etiam semiplenè, quandoquidem mulier dicta erat infimæ conditionis, Æthiopissa inquam, nullum alium poterat accusatio effectum sortiri, nisi odiosam valde reddere Confessionem, cum non leui reuelati criminis fundamento. Et quidem grauium Doctorum sententia est, immò & communis, peccatum in Confessione auditum, si aliàs sit Confessario notum, sine sigilli violatione posse reuelari, & consequenter agi contra pœnitentem, si in eo graue sit Confessarius passus detrimentum, vt iam olim docuit D. Thomas in 4. dist. 21. q. 3. arti. 4. Im
mò etsi ex alijs indicijs sciat, posse accusare eum qui sibi furtum fecit docet P. Vasquez Tomo 4. in 3. p. q. 93. arti. 4. dub. 6. n. 4. Malderus Tractatu de Sigillo Cap. 10. adducens Sotum & P. Valentiam. Id tamen negat Diana Parte 5. Tract. 11. Resolut. 17. cum P. Præposito in 3. p. q. 11. de Sigillo dub. 3. n. 25. Circa casum tamen propositum nulla esse videtur admittenda opinionum diuersitas, vt id esse probabile possit, quod iuxta priorem sententiam videtur posse affirmari. In illa enim notitia per concursum indiciorum, aut vehementis alicuius, talis esse potest, vt sufficientissima ad accusandum iudicetur; vnde addit Malderus nihil adminiculi ex Confessione sumendum; quod tamen difficile in praxi arbitratur Diana. Vt tamen & possibile, & facile sit, in nostro casu aliter iudicandum, ob rationem dictam leuis indicij ex testimonio Æthiopissæ. Vbi etiamsi reuera nullum adminiculum ex Confessione sit sumptum, suspicio tamen vehemens ingenerari potest, & ex doctrina huiusmodi pro praxi vt probabili recepta, occasio odiosam reddens Confessionem, & ita minùs frequentabilem fidelibus, exhibetur.
83
*Admonet autem Diana in fine Resolu
tionis videndum P. Gasparem Hurtadum Disput. 13. de Pœnitentia Difficultate 8. Significans eius sententiæ fauere. Sed verò ille P. Vasquez & communem sententiam amplectitur, nulla de casu vt est propositus faciens mentionem; ait tamen quòd si Confessarius potest aliunde pœnitentem denuntiare, aut contra eum testificari, etiam poterit, quamuis peccatum nouerit in Confessione; in dicta autem affirmatione seu narratione cauendum esse ne certiùs narretur peccatum, nec cum alijs circumstantijs ratione auditionis in Confessione, quàm erat notum extra Confessionem; aliàs manifestè fiet contra Sigillum: & ne pœnitens suspicari possit Confessarium vti notitia Confessionis; alias etiam fiet contra Sigillum, quia tunc ita reuelatur peccatum, vt pœnitens retrahatur à Confessione; & ne narretur contra obligationem secreti naturalis, aliàs fiet iniustitia pœnitenti. Sic doctus Pa|ter, qui in eo quod de suspicione asserit, ne scilicet pœnitens suspicari possit, videtur prioris ac præcipui asserti communem sensum infirmare: semper enim pœnitens, contra quem testimonium Confessarius perhibet, vel accusationem proponit, poterit eum notitia Confessionis vsum suspicari, propter quod non defuerunt, qui illicitam quamcumque reuelationem, etiam ex notitia aliàs habita, iudicarunt, vt videri potest apud Leandrum Tomo 1. Tract. 5. Disp. 10. Quæst. 61. Vnde videtur addendum suspicionem futuram cum verosimili fundamento, vt in casncasu proposito.
84
*Sed quia neque hoc videtur sufficiens ad
inconueniens prædictum euitandum: nihil enim vt verosimile, qui accusantur, aut contra quos testificatur, admittent, maiori videtur vtendum cautione. Et esse illa potest vt Confessarius pœnitentem adeat, & ei rem prorsus aperiat, dicatq;dicatque se non posse salua conscientia tacere. Vbi quidem aliud videtur incōueniensinconueniens occurrere ex eo quòd Confessarius nequeat cum pœnitente de auditis in Confessione agere, iuxta sententiam, quam
cum multis tenet Diana suprà. Resolut. 6. P. Fagundez in Præcepta Eccles. præcepto 2. lib. 6. cap. 4. nu. 33. & Leander Quæst. 22. & est communiter recepta. Sed verò opposita est probabilis, & eam tenet P. Vasquez supra Dub. 10. nu. 8. & 9. quando fit intentione inquirendi ea, quæ meliùs iuuare possunt pœnitentem. Pro quo & stant
P. Sa.
Paludanus & Puteanus apud citatos, & P. Sa verb. ConfossorConfessor nu. 25. ita loquitur: Occultè corripere posteà pœnitentem de auditis ab eo in Confessione, etsi est illicitum, sed non contra sigillum Confeßionis, quamquàm licere interdum indicat Cap. Sacerdos, de Offic. Ordin. Sic ille. Quæ quidem procedunt non petita licentia à pœnitente; cum illa enim receptissima sententia est etiam alijs posse reuelari peccata, & multò potiùs de illis loqui cum ipso. Auctores congerit Leander Quæst. 17. & ab vtriusque sententiæ suffragijs abstrahendo, poterit in casu nostro Confessarius pœnitentem alloqui, nulla de audito peccato facta mentione, sed amicabili communicatione. Vbi supponimus pro reuelatione huiusmodi futuram non leuis momenti caussam. Et si grauis illa, sed quæ Confessarium ipsum non concernat, nec commune bonum, etiamsi charitas erga alium id videatur exigere, sæpè erit expediens illam omittere, si præsertim graue inconueniens timeatur.
85
*Secundus casus. Ioannes occidit Anto
nium, cuius relicta vxor, & ex ea filius, mater, & fratres. Et rogatum est an iniuriam condonantibus vxore & filio, possint nihilominùs mater & fratres homicidam accusare, & audiri in iudicio, & negatiuè responsum: Nam quemadmodum vxor & filius ad accusandum admitterentur, si vellent illi sua ex parte accusare, ita & ad condonationem debent admitti, quidquid alij obsistant: in vxore enim maior intercedit coniunctio, sunt enim vna caro. Cap. Gaudemus de diuortijs §. Quia verò. Sic cum Antonio Gomez lib. 3. Variarum cap. 3. n. 62. Doctores Leo, & Guarnidus Iuris in Limana Academia doctissimi Professores. Cuius decisio licet negotium conscientiæ non videatur concernere, visa est ab hoc non aliena, quia reuera aliquid ad conscientiæ iura in ea videtur attingi, obligatio inquam maior, quæ obseruanda est erga eos, quibuscum maior habetur coniunctio, & talis asseritur in illorum Doctorum responsione, quæ circa vxorem contingit, quod ex Cap. Gaudemus de diuor
Cap. Gaudemus, de diuortiis.
tijs probatur, In quo quidem nihil habetur, quod maioritatem illam ostendat, cùm tantùm ibi dicatur ad probandum coniunctionem vnius cum vna locus Genes. 2. v. 24. quod & à Christo &
D. Paulo adductum, quòd sunt duo in carne vna. Et alioqui communis resolutio Theologorum sit cum D. Thoma 2. 2. q. 31. arti. 3. ad 3. & 4. erga parentes maiorem esse coniunctionem, & ita maiorem obligationem. Decisio ergo illa aliunde probanda est, & dicendum non obstante ipsa, sine matris iniuria stare posse condonationem dictam, & dicendum licet reuera maior coniunctio dicta sit, hoc loco non fieri comparationem in ordine ad condonationem inter parentes & vxorem respectu eiusdem personæ, quia mater occisi non est mater vxoris, & inter se in remotiori gradu sunt, aut potiùs in gradu inferioris generis, affinitatis scilicet, & cum filio in 2. consanguinitatis, cùm tamen sit in primo respectu patris.
86
*Mater ergo, si maiorem cum filio habe
Ratio decisionis, vt teneat.
re coniunctionem contendat, vtatur iure suo vt potuerit, dum aliorum non ita sibi coniunctorum ius non impediat, & remittendæ iniuriæ libertatem: in quo cùm actio fauorabilis sit, non ita strictè ad maiorem coniunctionem attenditur, sicut neque ad fraternam, cùm sit transuersalis. Per quod non tollitur quo minùs mater agere ciuiliter contra occisorem possit, & damnorum iustam compensationem postulare, iuxta dicta Tomo 1. Thesauri Tit. 6. n. 21. & ex eo argui potest pro adducta decisione, quia matri ex condonatione nulla fit iniuria, cùm integrum illi reseruetur ius ad petendam damnorum reparationem. Ex eo autem quòd criminaliter agere nequeat, nullum considerabile damnum incurrit, quia licet ius habeat ad vindictam exigendam pro communi bono & exemplo, non tamen obligationem, cùm hoc possit iudicum prouidentiæ relinqui, & in huiusmodi criminalibus actionibus propinquorum multa admisceri soleant minimè Euangelio conformia, vnde conuenientiùs omittuntur. Nisi persona illustris sit, cui condonatio probro verteretur, præsertim accelerata: quamuis & cum talibus agi conuenienter pro condonatione possit, quæ & insignes potest non dedecere personas.
87
*Et quidem P. Molina Tomo 4. Disput. 45.
n. 3. Antonij Gomez sententiam adducens asserentis condonationem vxoris esse præferendam, quem secutus Padilla. l. Transire num. 57. probat illam non sufficere, sine condonatione heredum, quia isti mariti defuncti personam repræsentant, id quod vxori non competit: omnes ergo debent hac in actione concurrere. Pro vxore autem rationem illam adducit, quam præfatos illos vidimus reddidisse Doctores, ex eo scilicet quòd sit persona magis coniuncta marito, quàm ceteri; quod magis exprimit Disput. 44. n. 12. de marito pariter respectu interfectæ locutus vxoris. Vnus item eorum dicitur prosequi iniuriam alterius. l. 26. | tit. 1. partita. 7. idque magis præcipuè quàm quicumque alij consanguinei, etiam quàm pater aut filius iniuriam paßi: quoniam vir & vxor reputantur vna caro, magisque homicidium, aut iniuria circa vnum eorum afficit alterum, quàm quoscumque alios consanguineos. Quæ sunt illius verba. Ex quibus profectò duo videntur inferri, quæ non videntur præfatæ resolutioni conformia. Primum, ad condonationem sufficere concursum vxoris, quia non solùm præcipuè, sed magis præcipuè est iniuriam passa: ergo illius præcipuè habenda ratio in condonatione. Cùm etiam vir & vxor sint vna caro, dum illa condonat, perinde est ac si maritus ipse condonaret. Secundum, in ordine ad prædictum effectum aut vxorem repræsentare maritum, aut necessariam non esse repræsentationem, vbi identitas intercedit. Ducor (inquit citato n. 3.) quoniam vxor, quà vxor, non repræsentat personam mariti, vt illam repræsentant hæredes; eâque de caussa heredes vicem personæ mariti subeunt in accusando & in remittendo post mortem illius. Sic ille, cuius ratio aut nihil probat, vel si quidquam, id planè est, quod ab ipso negatur, accusationem videlicet & condonationem ad heredes præcipuè pertinere, cùm magis præcipuè spectet ad vxorem.
88
*Sed quidquid de hoc sit, in eo quidem
quod de maiori coniunctione inter virum & vxorem dicitur, præfatus Pater inter Theologos & Iurisperitos insignis, horum est modum loquendi secutus, qui corporalem coniunctionem attendunt, litteram Scripturæ Sacræ complexi: cùm tamen si secundùm Theologicam proprietatem loquendum sit, maior sit inter parentes & filios coniunctio, quia cum cognatione carnis, & coniunctione ex illa resultante, maius omnibus beneficium interuenit, vt exponit D. Thomas citato Articulo ad 3. Quòd ergo vxoris in ordine ad condonationem iniuriæ præcipua ratio habeatur, ad aliàs est caussas referendum, & reuera, licet coniunctio parentum cum filijs maior sit, quàm viri & vxoris, vt benè obseruauit Caietanus circa citati Articuli responsionem dictam, magis videtur lædi vxor in morte viri, maiori præ reliquis destituta solatio, & quia non habet reuelantem, vt idem S. Doctor dixit. 2. 2.
S. Thomas
q. 65. artic. 4. ad 2. licet aliàs cognatis abundet, immò & parentes habeat; nullum enim ab eisdem leuamen sperari potest, quod mariti vmbraculo possit exæquari. Vnde ad summum miseriæ statum in desolata vrbe declarandum, nihil habuit opportunius & significantius sanctissimus Deplorator, quàm id quod ex ore ipsius audiuimus, cùm dixit: Facta est quasi vidua domina
Thren. 1. v. 1.
gentium. Thren. 1. v. 1. Inter alia etiam, quæ Sacerdotes admonemur diuinæ pietati in Missæ Sacrificio proferre D. Ambrosij verba, sunt lamenta viduarum. Et neque hoc attendi semper, constat ex iure Lusitanico, iuxta quod ad condonationem præfatam omnes consanguinei vsque ad quartum gradum debent concurrere, vt videri potest apud P. Molinam Disput. 45. citata num. 2. Circa quod & alia dici possent, quæ tamen modò iudicamus Iurisperitis relinquenda, vt sit
89
*Tertius casus. In cuiusdam Visitatoris
Edicto iubebatur manifestari personam, de qua haberetur notitia certa, de qui en se sabe, reuelationes habere, idque sub excommunicatione. Circa quod quæsitum est an tale præceptum obligaret, si persona reuelationes habens esset probatæ virtutis. Responsumque in huiusmodi Edictis regulariter intelligi denuntiationem, quęquæ & dici etiam accusatio solet, de ijs faciendam, quæ publica, & scandalosa sunt: & ita in casu proposito non esse Visitatoris intentionem ad ea, de quibus quæritur, extendendam. Quando etiam ex denuntiatione periculum imminet, obligatio cessat etiam circa peccata certa, vt affirmat Petrus de Soto de Secreto Membro. 2. q. 2. Conclus. 2. & latius Membr. 3. q. 2. & Nauarrus Cap. 24. n. 23. In casu autem proposito res est secreta, & persona ex denuntiatione periculum est famæ subitura, & quod plus est animæ; eo quòd ad res adeò spirituales discutiendas magna in eo, qui de illis est iudicaturus, experientia requiratur. Edictorum talium intentio ad eos & eas dirigitur, qui & quæ diuinationis laborant vitio, & de rebus occultis manifestandis tractant, quibusvti superstitiosis acris est correctionis remedium adhibendum. Quæ quidem responsio satis est prudens, & iuri ac rationi conformis, si de communibus agatur Edictis; secus si Inquisitionis, in quibus id timeri nequit, quod de periculoso circa reuelationes iudicio dicebatur. Huius enim Sancti Tribunalis iudices pro ijs, quæ dicti generis sunt, competentes adhibent scrutatores, in quibus si experientia non suppetat, est tamen sufficiens hausta ex accommodata lectione notitia; aliàs de reuelationibus soli possent eas habentes iudicare. Cùm tamen stare possit, vt qui eas habent, minùs sint apti iudices ad ipsarum explorandas qualitates, cùm facilè se insinuare pro Angelo lucis, qui est SatanęSatanæ Angelus, & carbo tenebrarum possit. Edictorum & Monitoriorum materia amplissima est, neque huius loci propria, pro qua tamen videri potest Barbosa de po
testate Episcopi Allegat. 96. vbi omnes Scriptores de illa tractantes congerit, & ea, quæ circa casum præfatum dicta sunt, illis multiplicatis confirmantur, licet de reuelationibus nihil in speciali.
90
*Habet autem nu. 51. errorem, vt par est
credere, typographicum, sed correctione dignissimum, dum ita scribit: Marcus Antonius Genuensis Cap. 1. n. 2. dicit in Curia Neapolitana quemlibet teneri reuelare id, quod probari non potest, virtute Monitorialium, cùm ea concedantur in caußis ciuilibus: additque teneri etiam prodere occulta, quando superiores præcipiunt illa ipsis reuelari tamquàm patribus, & personis, quæ possunt obesse, & non prodesse. Sic ille, in cuius vltimis verbis valde præiudicialis sententia est, vnde corrigenda, & dicendum, Quæ possunt prodesse, & non obesse. Hoc enim ad paternam spectat correctionem. Obesse autem dicuntur qui non vt patres procedunt, quia licet iudicialis correctio, in qua cum punitione proceditur, prodesse etiam possit, si secundùm se spectetur; pœna tamen communiter pro damno reputatur, vnde & vitari contenditur. Sic pœnales leges odiosæ dicuntur, & odia restringenda, idest, quidquid pœnale in illis, decretis, præceptis, & statutis. Vbi & addi potest, quando ij, qui vt patres corrigere possunt, iudicis per|sonam assumunt, potiùs obesse, quàm prodesse, exacerbatis ex consideratione durioris styli, animis subditorum.
ADVOCATVS.

ADVOCATVS.

Section
91
*DVbitatum an possit Aduocatus salarium
leuare, si lites, pro quibus patrocinari debuit, penitus defuerunt.
Circa hoc D. Antoninus 3. p. ff. 6. cap. 2. §. 4. & Syluester verb. Aduocatus nu. 20. & Tabiena verb. eodem n. 21. & cum illis P. Auila affirmant quòd si Aduocatus pro lite aliqua cum cliente, salario promisso, conuenit, & ille cum collitigante Aduocati interuentu, lite non procedente, compositione est vsus, integrum salarium leuare valet. Si autem nulla in eo Aduocati interuenit industria, tantùm pro rata habere poterit, nisi ratione pacti lucrum amiserit, quod fuisset aliàs habiturus, si cum alio de patrocinando conuenisset, tunc etenim integrum salarium habebit, & pro hoc vltimo stat etiam Ludouicus Lopez Lib. 2. Instructorij cap. 28. §. Nec huic in fine. Et est etiam Syluestri doctrinæ conforme. Verb. Locator Quæst. 12. dicentis eum, qui suas locauit operas, si non laborauit ex fortuito aliquo casu ex parte conductoris, integrum sit salarium, sibi debitum, habiturus. Quod in foro conscientiæ intelligendum est, quando alium inuenisset conductorem, si cum isto, circa quem casus obtigit fortuitus, minimè conuenisset, quod & tenet Angelus verb. eodem §. 15. circa medium. Tabiena nu. 13. Vega in Silua lib. 5. casu. 386. Ludouicus
Lopez suprà cap. 28. §. Deinde aduerte. Emmanuel Rodericus verb. Alquileres contra Nauarrum cap. 17. nu. 197. dicentem talem limitationem non habere fundamentum in Iure. Sed probatur à P. Auila tamquam vera, supponente hanc esse limitationem à Nauarro refutatam, & non eam, quam Ludouicus Lopez ait citato §. Deinde, scilicet, quòd si is, qui Petro operas suas locauit, cum eo non laborauit, sed cum Ioanne, non debetur ei salarium à Petro: hæc enim limitatiò adeò est in Iure fundata, vt eam vir adeò doctus, neque negauerit, nec potuerit vlla ratione negare: & inde clarè ostenditur, nam qui operas conduxit, non promisit mercedem per viam donationis, sed pacti onerosi, si laboraueris: ergo si non non laborauit, etiamsi absque eius fuerit culpa, & non est ipsi lucrum impeditum, merces illi non debetur.
92
*Deinde quia iuxta D. Thomam merces
& restitutio ordinatur ad compensandum id miminus, quod quis habet de eo, quod debebat habere: sed iste, de quo loquimur, nihil magis erat habiturus, vt supponitur: ergo &c. Prætereà Glossa l. qui operas ff. locati asserit ei, qui operas locauit suas, sed non laborauit, si per eum non stetit, deberi salarium, nisi cum alio conuenit, à quo illud reportauit l. sed addes. §. Cum quidam. Et idem est de Assessore, mortuo iudice, scilicet si alterius Assessor non fuit. l. diem ff. de Offic. Assessor. Et circa vtramque legem ait Glossa idem esse dicendum, si alius extitit cui suum potuit locare laborem, nec tamen id præstitit. Quæ limitatio licet primo aspectu opinioni videatur fauere Nauarri, quandoquidem in eo euentu, in quo alium, cui locaret industriam, non inuenit, salarium solui iubetur; ergo debetur quamuis lucrũlucrum non impediat. Sed si benè inspiciatur, potiùs fauet, quia si ei salarium non debetur quando cum alio pepigit, ideò est quia conducens non fuit caussa amissionis eius: Ergo si conuentio in principio facta non fuit caussa amittendi lucrum, siquidem non erat cui suam locaret industriam, non debetur illi salarium. Et si lex iubet quòd quando impeditus est labor ob casum contingentem ex parte conducentis, si non inuenit, cui se locaret, debetur ei salarium, ideò est quia præsumit lex futurum illum tempore conuentionis.
93
*Ex quibus decidendus venit casus, quem
Ludouicus Lopez proponit suprà Cap. 28. §. Circa verò de eo, cui pro patrocinio in lite quadam centum sunt ducata tributa, & pars illam non est posteà prosecuta. Respondet enim retinere potuisse, maximè ex eo quòd pars minimè de repetitione tractabat. Sed citatus Pater cum distinctione respondet, quòd scilicet, si pars petat, & propter dimissam litem Aduocatus est litem aliam prosecutus, quòd præstare non posset, si circa litem aliam aduocaret, non poterit salarium nisi pro rata leuare iuxta dicta ex §. Cùm quidam. & l. Diem. Verum nihilominùs est vix casum hunc verificari posse, vti valet casus §. Cùm quidam, qui est de scriba, & casus. l. Diem, qui est de Assessore. Sed si litem non habuit, quam neque habere posset, durante priori, bene poterit centum ducata leuare.
94
*Iam circa salarium annuum proxima est
Auctoris Assertio, quam ex Ioanne Gutierrez & alijs dedimus. nu. 76. posse inquam Aduocatum integrè illud habere, quia hæc videtur tacita clientis voluntas, & quod vno deest anno, in alio potest abundantiùs supra assignati salarij quantitatem impendi. Ex quo apparet inter salarium annuum, & illud, quod pro speciali assignatur lite, discrimen. In priori enim à cliente promittitur dubitante an lites futuræ sint; in altero de lite certa paciscitur, vnde in isto non se exponit soluendi sine Aduocati labore periculo. Quòd si plures lites obuenerint, & salarium non sit competens, videtur augendum, quia solùm videtur promitti pro obligatione Aduocati, vt huic & non alteri, patrocinio suo adsit.
95
*Circa conuentionem illam Aduocati cum
cliente, vt si in lite vincat, sit centum habiturus, si secus, quinquaginta, & cliens cum parte aduersa compositione aut transactione vtitur, quid sit dicendum constare ait ille, cùm tale pactum sit in Iure prohibitum. l. Si qui. C. de postul. de quo Angelus verb. Aduocatus §. 15.
96
*Tandem asserit ex Siluestro v. Familia.
nu. 4. quòd Aduocato debetur salarium ex publico constitutum, si moriatur intra annum, secus de promisso à parte, quia non debetur nisi pro rata temporis. Et ex Ludouico Lopez Lib. 1. Instruct. Cap. 27. §. At verò licet, quòd si Aduocatus moriatur, non repetetur salarium ab eius heredibus l. 1. ff. de va. & extraord. cognit. & idem de quocumque habente Officium publicum. l. arboribus. ff. de vsu fruct. nisi obstet consuetudo. Sed in Hispania. l. 9. ti. 8. partit. 5. cauetur, quod heredes Aduocati ante finem litis mortui tantùm | pro rata patrocinij exhibiti salarium recuperent. Hæc apud Auctorem.

Circa præfata quid addendum videatur.

97
*DEberi absolutè salarium Aduocato, si
per eum non stetit, quo minùs in lite patrocinium exhiberet, colligitur ex citata l. Diem ff. de Offic. Assessor. quæ & habetur in l. Sed addes. §. Cùm quidam citatis, vbi & limitatio adiuncta tenore sequenti: Diem functo Legato Cæsaris, salarium Comitibus residui temporis, quod à Legatis præstitum est, debetur; modò si non posteà Comites cum alijs eodem tempore fuerunt. Diuersum in eo seruatur, qui successorem ante tempus accepit. Sic ex Papiniano. Vbi Legatum Cæsaris esse Præsidem Prouinciæ manifestum est; Comitum autem nomine Assessores designatos affir
Glossa.
mat Glossa. In Additione tamen dicitur sic: Tu dic meliùs, secundùm Ang. & Ioan. Comitibus, id est, omnibus, qui cum eo vadunt ad sibi ministrandum. Sic Additio Dionysij Gothofredi Glossarum Accursij correctoris, cuius est præcedens; cùm tamen re ipsa nihil in illis contrarium reperiatur. Nam in Comitibus Assessores comprehensos dubitari nequit, ideò enim sub titulo de illorum Officio lex ista continetur; & si comitibus omnibus debetur salarium, etiam, & multò quidem potiori iure, deberi Assessoribus, nequit dubitari. Duo ergo illi egregij Iuris-consulti, quibuscum Additionator locutus, id addiderunt, quod omissum ab Accursio fuerat, quia eo loco de Assessoribus tantùm agebatur.
98
*Iam quod ad limitationem attinet, satis
perspicuum est. Dandum scilicet salarium lex decernit, sed si cùm alijs eodem tempore non fuerunt, tempore inquam, de quo immediatè præmissum, Salarium Comitibus residui temporis, vt expressis Accursij Glossa contradicente nemine verb. Residui. Tunc ergo integrum salarium non debebitur. Quod & clarè ostenditur ex Imperatoria decisione, quæ in eodem §. Cùm quidam continetur, & sic habet: Cùm quidam exceptor operas suas locasset, deinde is, qui eas conduxerat, deceßisset: Imperator Antoninus cum Diuo Seuero rescripsit ad libellum exceptoris in hæc verba: Cùm per te non stetisse proponas quominùs locatas operas Antonio Aquilæ solueres, si eodem anno mercedes ab alio non accepisti, fidem contactus impleri æquum est. Sic cùm Imperatores statuissent, statim Papiniani responsio subtexitur, vt id, quod de exceptore est dictum (de eo inquam, qui redigebat aliqua in scriptis) ad Assessores etiam spectare fieret pari ratione compertum. Pro quo & est l. Qui operas. eodem ff. locati, in qua sic ex Iuris-con
l. Qui operas. ff. locati
sulto Paulo: Qui operas suas locauit, totius temporis mercedem accipere debet, si per eum non stetit, quo minùs operas præstaret. Aduocati quoque, si per eos non steterit quominùs caussam agant, honoraria reddere non debent. Vbi quidem limitatio præfata non apponitur, sed eam vt subintellectam adie
cit Glossa verb. Debet, subdens, Si non fuit cum alio, & citans leges præfatas. Non ergo Nauarrus id potuit asserere, quod ipsi à nonnullis prauè eum intelligentibus imputatum, & limitatio quidem quam dixit iure non probari, alia est, vt ex ipsius verbis apertè comprobatur, sic enim citato nu. 197. post alia: Etiamsi præstare omisit
Siluester vt aduersetur.
ob casum fortuitum ex persona conductoris contingentem diarium in alio loco, si ille non conduxisset, reperisset; aliàs non in foro conscientiæ: quæ tamen limitatio nobis non videtur iure probari. Sic ille. Vbi perspicuè loquitur de limitatione apposita à Siluestro verb. Locatio num. 12. quem citat in margine, sic enim ille: Si verò quis locauerit operas, si per ipsum non stat quo minùs eas soluat, sed per conductorem, præstabit conductor pensionem, etiamsi casu fortuito impediatur, vt est casus dicti §. Cùm quidam: quod verum puto in conscientia, quando locator aliàs inuenisset mercedem, si tali non locasset. Hæc Siluester, cuius conditionem affirmat Nauarrus iure non probari, quia etiamsi locator aliàs non inuenisset mercedem, putat integram illam, si per eum non stetit, habiturum. Et ita tenuisse vidimus P. Auilam. num. 93. in fine: quidquid ibidem dictum ab ipso de casus diuersitate, de quo ibi comparatione eorum, de quibus in dictis legibus, vt conferenti constabit quæ sunt dicta suprà hoc nu. & antecedenti.
99
*Quod attinet ad salarium annuum sine
difficultate aliqua à citato est Auctore prolatum, nullo pro eo allegato Doctore, quia Ioannis Gutierrez Practicarum quæstionum eruditum opus nondum prodierat, sicut neque Azeuedus, Afflictis autem parum in vsu Theologorum. Bona ergo ductus est ille ratione, cum non leuibus ex Iure fundamentis, de quibus nuper. Et Diana
limitatio ex Diana.
quidem ex Ioanne Gutierrez congruas rationes adducit, sed quibus ipse non plenè conniueat: ait ergo media via incedens saltem in foro conscientiæ non esse tali Aduocato salarium denegandum; neque verò integrè soluendum, sed diminuendum iuxta prudentiam & arbitrium boni viri, iuxta Bobadillam in Polit. Tomo 2. lib. 3. cap. 14. nu. 63. quia si pro cliente eo anno aduocaret, multas occupationes & labores sustineret, quibus non adhibitis, non sustinuit. Addit tamen quòd si talis Aduocatus eius esset ingenij, vt optabilius ei esset ita laborare, quàm otiari, nihil de salario minuendum esset, nisi alia diminuendi caussa subesset. Quæ ratio est de mente P. Rebelli de obligat. Iust. p. 2. lib. 14. cap. 14. nu. 7.
Minimè consequens ostenditur.
& 8. Sed quidem stante huius docti scriptoris sententia de minuendo salario, nullus proculdubio Aduocatus erit, qui aduocandi occupationes & laborem, non censeat otio à litibus præferendum, vnde limitatio dicta quamdam cum sententia Auctoris compugnantiam videtur continere: Vnde & simpliciter & absolutè videtur sententia dicta procedere.
100
*Et quidem P. Rebellus de casu iuxta
P. RebellũRebellum. non aduersari.
terminos eius non est locutus, de annuo scilicet salario, cùm tamen contingat annos esse aliquos litium non motarum; cùm & alij esse possint, in quibus laborare plus solito oporteat Aduocatum: Sed de casu à Nauarro proposito, in quo obligationem in conscientiæ foro non agnoscunt Siluester, Armilla, & Tabiena, apud citatum Patrem num. 6. circa quem mediam sententiam tenet, & doctrinam pro ea traditam casui alteri valde diuerso Diana, vt vidimus, adaptauit, verbis eiusdem adductis. Qui & num. 9. aliam non
Notanda illius doctrina.
prætermittendam attexit, qua præcedens limita|tur dicens locatorem non debere minùs habere mercedis de rigore iustitiæ, si fortè per malitiam noluisset rem secundo conductori locare, etsi commodè posset; eo quòd nullo iure iustitiæ se ad agendum prioris conductoris negotium, in quærendo alio conductore obligauerit: quamuis æquitas suadeat vt aliquid remittat, ac contra charitatem delinquat, si cùm posset sine suo incommodo indemnem magna ex parte reddere conductorem locando rem secundo, non tamen faciat. Sic ille philosophatus, qui cùm de malitia locatoris loquatur, vbi illa cessat, obligatio etiam prædicta cessabit. Neque contra charitatem delictum emerget, aliàs non abesset malitia, quæ tunc non extat, quando quis vtitur iure suo, vt in præsenti dici potest. Benè verum est Glos
Glossa.
sam in citatum §. Cùm quidam l. ades v. Residui in contrarium stare, sic enim ibi: Post mortem Legati, modò si non &c. suprà de Officio Assess. l. Diem. Idem si esse poterant, secundùm Ioannem, quia tunc stetisse videntur. Sic Glossa, quæ & idem habet in l. Qui operas §. 1. ibi: Idem si potuerunt esse. Sed sententia illa vnius Doctoris fuit, Glossa se referente ad dicta, quæ est Accursij, non in omnibus admissi, immò & aliquando dictus somniare vt verb. Græco vocabulo hircos. In Proœmio Digestorum. Sed sua sit viro tanto laus, de quo erunt fortè qui dicant, plus somniantem sapere, quâm alios vigilantes.
101
*Quod ab Auctore dictum circa augen
dum salarium, quando non est competens, vt visum nu. 94. in fine, quia solùm videtur designari pro obligatione Aduocati, ne scilicet pro alio patrocinium suscipiat, eam videtur habere difficultatem, vt pro qualibet lite distinctum sit salarium tribuendum, etiamsi illæ non sint plures, quia prius illud pro sola est obligatione dicta constitutum: quod quidem apparet durum, & ita ad boni viri arbitrium reducendum.
102
*Potest insuper dubitari an quod
est præfatis legibus constitutum circa salarij solutionem, obligationem in conscientia inferat, an solùm in foro iudiciali, videntur enim Scriptores discrimen hoc non semel indicare, vt visum num. 98. Nulla lex Canonica pro obligatione in foro animæ inducitur, sed Ethnicorum Imperatorum, & Iurisconsultorum insignium pro legibus admissa responsa. Vnde & P. Rebellus suprà num. 5. in fine
P. Rebellus.
ita scribit: Loquor autem in foro conscientiæ (in casu, de quo ibi, integræ solutionis) sicut Syluester, & alij se loqui declarant: de foro autem iudiciali, Iurisperiti videre possunt Doctores, iura, & rationes, quæ pro vtraque parte à Cassadore referuntur. Sic ille. Vbi tamen non est de lege aliqua in speciali locutus, sed de peculiari casu, in quo pro soluenda integrè mercede fuerat in iudicio lata sententia, cum tamen videretur illa minimè conformis æquitati. Quod autem ad leges attinet, videtur in illarum obseruatione iustitiæ rigorem agnoscere, ius suum vnicuique tribuentis, vt constat ex adductis nu. 100. dum ait locatorem non debere minùs habere mercedis de rigore iustitiæ, licet pro casu, de quo ibi, etiam forum conscientiæ distinxerit, dum dixit, saltem in foro conscientiæ. Itaque locator de rigore iustitiæ minùs habere mercedis non debet. Supponitur ergo iustitiæ titulus ad non habendum minus. Atqui hoc ex dispositione iuris prouenit, iuxta quod integra merces assignatur. Ex quo & conuincitur in vtroque id foro locum habere, quia in vtroque firmissimum est, vbi titulus iustitiæ interuenit, illud esse vnicuique reddendum. Quomodo autem hoc possit cum assertione illa de minuenda mercede componi, suo est relinquendum Auctori, vel alteri, qui circa hoc suam voluerit industriam spirituali cum mercede locare.
103
*Vt ergo circa præfatam difficultatem
Commoda resolutio.
opportunum aliquid dicamus, obseruandum est in quibusdam ex illis adeò esse naturali iuri conformem decisionem, vt etiam ijs non obstantibus ita deberet iudicari. Talis est decisio l. Addes. §. Cùm quidam, cuius tenorem dedimus nu. 98. & idem est de l. Qui operas. Similiter intellecta. In alijs autem etsi congrua ratio appareat, non tamen talis, vt & pro opposita decisione non possit etiam congrua reperiri. Et ita videre licet in l. Diem, de qua nu. 97. vbi illud: Diuersum in eo seruetur, qui successorem ante tempus accepit. Vbi illud In eo ad Assessorem referri posse habetur in Glossa; iuxta quam etiam ad Legatum, quod est verius, vt in summario marginali. Vt enim etiam accipiente successorem Legato integrum Assessori salarium staret, congrua satis ratio erat, sicut etiam si Assessor sine sua culpa (cuius nulla in textu mentio, quidquid in Glossa extet) acciperet successorem. Quidquid ergo de ijs fuerit in conscientiæ foro, de prioribus illis nulla esse dubitatio potest, vt scilicet eatenus in conscientia vrgeant, quatenus in ipsis obligationes iustitiæ irrefragabiles proponuntur, auctoritate eorum, quibus non potest rationabiliter reluctari. Ne
que enim dici potest Ethnicorum esse placita pro legibus admissa, in eorum auctoritate sistendo, quia à Christianis Imperatoribus sunt proposita, & vbi circa aliqua leges Ecclesiasticæ desunt, iuxta ciuiles iudicandum esse constat, cum pro eo sint multæ Canonicæ sanctiones, vt videri potest apud Cardinalem Tuschum Tomo 5. Lit.
Cardinalis Tuschus.
L. Conclus. 277. præsertim nu. 8. vbi ita scribit: Amplia, quia leges Ciuiles & pœnales sunt in genere approbatæ à sacris Canonibus in tantùm, quòd Ecclesia illis vtatur generaliter, nisi sint contrariæ in aliquo legi diuinæ, vel sacris Canonibus, vt in toto tit. dist. 10. & maximè in cap. 1. & Cap. Constitutiones, in Cap. fin. 16. q. 3. ibi: Venerandæ Romanæ leges diuinitus per ora Principum promulgatæ. Sic ille. Ex quibus videtur non solùm legibus, in quibus est titulus iustitiæ manifestus, esse deferendum, sed etiam alijs, in quibus nihil est, quod obstare possit ex nuper indicatis à doctissimo Cardinali, iuxta materiæ qualitatem, quæ in negotio præsenti non esse leuem nequit dubi
tari, & de legum ciuilium obligatione ex professo tractatio huic quidem loco neutiquàm opportuna, quæ & obuios habet Auctores, vnde id, quod breuiter tactum æqui bonique consulatur, vt ad alia transeamus. Si admoneamus interim, licet ea, quæ sunt dicta, ad Indias non videantur speciali ratione spectare, cùm sit doctrina communis, quia tamen occasione Scriptoris Indici sunt dicta, non debere aliena censeri: ex quibus id etiam habetur, vt dum lectores Indici, quæ | ipsis sunt propria lustrant, circa alia, quæ & eos scire oportet, pariter instruantur, cùm & omnibus etiam nostro quali cumque labore prodesse ingenua voluntas sit, iam alibi, nec semel, propalata.
AEDIFICIVM.

ÆDIFICIVM.

Circa ædificium sacrum, & Parochialia iura disceptatio.

104
*LImæ, quæ Peruuiani regni Metropo
Proposita difficultas.
lis, Ecclesia ædificata est, Archipræsule annuente, & non libenti modo, sed promotore cum impensarum portione notabili, supremo Magistratu, sicut & Religiosis, quorum erat futura sedes, alias in eadem vrbe præcipuas habentibus, & in illa magno suis ministerijs animarum bono post admiranda experimenta futuris. Quia verò ita ædificata est, vt Ecclesiasticus Prælatus noluerit Parochialibus iuribus derogari, sed instar Capellæ haberi, vt reuera erat antequam in nouam ac pulcherrimam formam assurgeret, quomodò eminet, post mortem dicti Prælati finita, & Sanctissimo in illa Sacramento, quod & iam Reuerendissimus idem Præsul indulserat, auctoritate Venerandi S. V. Capituli collocato, illud in publica & solemnissima supplicatione, quæ nec primam similem visa est, nec habere sequentem, maiori ex illo Dignitate deportante. Et hæc cùm se habeant, sintque in domo Ecclesiæ contigua Religiosi aliqui, & illustris schola pro elementaria puerorum pauperum eruditione; dubitatum est quid iuris erga Ecclesiam dictam Parochis competat, ita illud amplificantibus quibusdam, vt velut in propria, nihil non eis liceat, ædituorum ferè more Religiosis acturis. & pro admittendis funeribus bona fuerat venia à Generali Vicario S. V. concessa, qua tamen abstinere visum, ne contentiosum aliquid serperet; & pacis inimica discordia; quamquàm & id non videntur Parochi ægrè laturi, dummodo id omne in dicta Ecclesia haberent, quod in propria erant habituri, vt neque candela vna in Ecclesia remaneret. In quo quidem nihil est quod culpare intendam viris in illis, qui meritis probitatis & doctrinæ munus in eo genere sublimius tenuerunt, neque illa, quæ ad caussam istam pertinent, si iure & auctoritate subsistant, poterunt improbare. Et vt improbent (quod non credo) erunt qui probent alij, & pro ijs, quæ huius generis esse alibi, aut hoc etiam in loco, currentibus sæculis, esse poterunt, aliquatenus subseruire. Et hac de caussa Religionem non exprimo, neque omnes, quæ interuenerunt exequor circumstantias, ad ea, quæ substantialia sunt præsertim intentus, sic enim communior poterit esse doctrina, & consequenter vtilitas, si lucem publicam senilia hæc documenta vidisse contingat, sed non caduca, dum virilis animi constantia perseuerat, Auctori grates.
105
*Primò ergo statuendum est Ecclesiam
dictam ad Religiosos spectare, pro quibus constructa est, & eorum esse eo modo, quo res sacræ alicuius esse possunt, vel iure dominij, vel vsus à nullo auferibilis. Iuxta ea, quæ videri possunt in Nauarro Consil. 1. de sepulturis. Cardinali Tuscho Tomo 2. lit. D. Conclus. 60. nu. 2. Diana Parte 10. Tractat. 16. Resolut. 64. P. Oñate de Contract. Disput. 5. num. 358. & alijs Nihil enim occurrere potest, quod iuridicæ tali obstet possessioni: locus namque iuridicè comparatus est, ijs concedentibus, ad quos spectare concessio poterat, in quo Capella, Ecclesiæ mediocris amplitudine fuerat, à ciue pio constructa, cuius heres illam dictis Religiosis legitimè consignauit, vnde & possidenda ipsis in lolo eodem alia erecta est, minimè erigenda, si illius cura committenda alijs crederetur. Sicut ergo de domibus iam olim pro eorum habitatione fundatis, & coniunctis Ecclesijs dubitatio esse nulla potest, ita neque de ista eodem intuitu sine vlla tergiuersatione, populo sic clamante & congratulante, constructa, vnde inter alias Religionis prædictæ Ecclesias ab omnibus numeratur.
106
*Ex eo autem quòd locus dictus iam
olim fuerat pro ædificatione concessus, cum pacifica plurium annorum possessione, sequitur non posse Regiæ licentiæ opponi defectum, quia vel necessaria non fuit, vel cum præsumpta actum, longi temporis possessione firmata, cùm circa id fuerit contradictio nulla, ante nouæ fabricæ constructionem. Id enim quod cum præsumpta licentia peractum est, per longi temporis præsertim spatium, tunc tantùm cessat, quando contradictio eius ad quem spectat concessio superuenit, ex l. adigere §. Quamuis. ff. de iure, rep. Tiraquellus in Tractatu Cessante caussa par. 1. ex quibus Marius Antoninus Lib. 1. variar. Resolut. Finali. Casu 19. Eo autem stante circa prius ædificium, circa nouum esse non potuit difficultas, quia prioris Ecclesiæ melioratio fuit, cum nullius præiudicio; quod cùm accidit, nulla est noua licentia necessaria. Quomodo enim non placeat ei, ad quem concessio spectat, melioratio talis, aut quomodo non potest in priori licentia hæc etiam esse comprehensa, aut præsumi contra illius voluntatem futurum, vt Dei cultus, & fidelior deuotio, ac vrbis splendor augeatur, sine inconuenienti vllo, & cuiusquam præiudicio? Est ergo coniectura talis adeò verosimilis, vt pro lege & natura haberi possit: sic enim & graues Scriptores dicunt, addentes eum, qui habet verosimile pro se, posse dici habere casum legis apud Barbosam Axiomate 223. n. 4. in Tractatu de illis. Sic lo
quendo in particulari nostro, qui locum accepit, potest in eo ædificare ad cælum vsque, apud citatum in votis decisiuis & consultiuis voto 102. n. 52. qui Dubio 1. eiusdem voti de ædificio Ecclesiæ agit in ampliorem formam erectæ, & altiore turre, cum Campanis & pluribus & maioribus, idque defendit, etiamsi cum aliqua vicinorum incommoditate sit futurum, cùm tamen magna non sit, de quo nu. 42. & seqq.
107
*Hinc sequitur posse dictos Religio
sos tamquàm in Ecclesia propria Sacramenta ministrare, cantare Missas, & prædicare. Pro cuius proprietate, eo modo, quo esse proprietas potest, iuxta dicta, id etiam facit, quod | in maiori Altari, & pulpito sancti illius Religionis effigiati visuntur. Nec solùm per se cantare Missas possunt, sed etiam per Sacerdotes sæculares, quia pro eo prohibitio iuridica extat nulla, neque in licentia pro ædificatione tale quidquam expressum inuenitur. Neque allegare Parochi possunt ex eo præiudicium creari ipsis, quatenus stipendijs Missarum talium defraudari possunt. Nam eo quis defraudari dicitur, quo per fraudem priuatur; cùm tamen in casu præsenti nihil tale accidat, neque enim si tales à talibus Missæ non dicerentur, eas fuissent illi dicturi, cùm Religiosi per se dicere possent, & eorum intuitu ab ijs petantur, pro quibus offeruntur, qui nihil de Parochis cogitarunt. Et quidem si circa hoc aliquod sit futurum cum turbulenta agendi ratione dissidium, facilè illud vitari potest, omissa huiusmodi cantatione, cuius Religiosi laborem semper assumant, sic enim cantando rumpetur anguis
Virgil.
discordiarum auctor, & cantabunt Angeli in terra pacem hominibus bonæ voluntatis. Lucæ 2.
108
*Quod ad funera attinet iam vidimus
Specialia quoad funera.
pro controuersijs vitandis licentiam impetratam; tunc autem de iuribus aliàs reportari solitis quæstio nulla; non deberi autem integras oblationes, ac si in Parochiali Ecclesia funus haberetur, ex præmissis conuincitur fundamentis, & roboratur ex Decretoria declaratione Sacræ Rituum Congregationis die 31. Martij 1629. quam adducit Barbosa Parte 3. de Officio & potestate Parochi cap. 26. num. 22. respondit enim Curatum Casalis Casæpullæ Capuanæ Diœcesis non posse prohibere Alicornio Natali eiusdem terræ, ius sepulturæ pro se & successoribus, in Ecclesia per ipsum Alicornium ædificata, reseruata Quarta funerali proprio Parocho. Non ergo Parocho in Ecclesia, quam sui iuris esse contendit Parochus, si Regularis sit, integræ debentur oblationes, talis siquidem erat, de qua præcedens dispositio. Super quo & fuit repetita decisio, de qua apud eumdem num. 23. tenoris sequentis: Si Curatus requisitus interesse recuset, vel petitam licentiam deneget, posse in dicta Ecclesia tradi sepulturæ supradictorum corpora, sine ipsius interuentu & licentia. Sic S. Congregatio, vbi de iuribus nihil, neque de funerali officio in dicta Ecclesia, cùm tantùm vt intersit requiri debeat, secundùm diuersas consuetudines in ordine ad concursum pro funeribus decorandis.
109
*Quia verò in licentia ædificandi appo
ni limitatio illa potuit, & in ea possit insisti, quid illa operetur oportet videamus. Pro quo faciunt ea, quæ apud eumdem habentur Scriptorem supra cap. 25. nu. 11. vbi post præcedentem limitationem in priuilegijs apponi solitam, & reuocationem Clementinæ Dudum sic subdit: Sublimita vt non procedat quando habentes huiusmodi priuilegia habuerunt licentiam ædificandi aliquod
Barbosa.
Monasterium cum conditione vt ædificaretur sine præiudicio iurium Ecclesiarum Parochialium. Rota in dicta Granatensi Quartæ funeralium 31. Maij, 1610. coram bon. min. Cardinali Cassalerio. Sic ille. Vbi iurium Parochialium nomine Quarta funeralis intelligitur, vt constat ex nn. 10. & antecedentibus, & consequentibus, de illa enim toto illo Capite. Ex quibus habemus Parochos ius non habere ad integras ex funeribus obuentiones, quidquid sit de Quarta illis aut alijs soluenda pro qua in Indijs diuersa consuetudo, de qua dictum in Thesæuro Tomo 2. Tit. 13. nu. 79. & 48. & Tit. 16. nu. 24. & seqq. & inferiùs, Deo dante, aliquid subijciendum.
110
*Circa oblationes extat apud citatum An
Quid circa oblationes.
tistitem ibidem cap. 24. n. 24. id quod non prætermisisse iuuabit: ait enim oblationes, quæ fiunt in Capella vel Oratorio sito intra Parochiæ fines, non Oratorio, sed ipsi Parochiali adiudicari debere, pro quo Doctores inducit. Ex qua doctrina fieri potuit, vt circa Ecclesiam dictam simile aliquid tentaretur, dum non plusquàm Capella videtur reputata. Sed quidem quod Ecclesia sit, & illustris quidem Ecclesia, dubitari nequit, quidquid circa nomina libeat digladiari, Capella dici
Quid Capella.
solet locus paruus diuino cultui dedicatus, vbi officia tamen non solent diuina solemniter peragi, neque Sacramenta generaliter administrari. Et de Capellæ quidem nominis originatione agit e
P. Azor.
ruditè P. Azor Tomo 2. Lib, 3. cap. 8. qui Quæs. 1. §. 2. ita scribit: Ex quo factum est vt in Iure Canonico
Capellæ nomine aliquando significetur Altare in sacra æde aliqua extructum Cap. Quæsitum & Cap. Altare l. q. 3. Aliquando verò Oratorium, siue sacra ædicula à templo seiuncta; aliquando Oratorium extra templum quidem positum, sed ipsi templo annexum & adhærens: aliquando locus sacer in templo ferreis, aut ligneis clausus cancellis, vnum aut plura Altaria continens. Hinc in Iure Canonico extat titulus de Capellis Monachorum, quæ sunt sacræ ædes ab ipsis Cœnobijs distinctæ & semotæ, aut ædiculæ in templis Monachorum inclusæ, in quibus Sacerdotes instituuntur, qui earum curam habeant. Hæc ille. Ex quibus habemus Capellæ nomen impropriè ædi sacræ, de qua agimus, adaptari: licet enim semota sit à præcipua Ecclesia & Religiosa domo, ædiculæ tamen nomine sine illius nequit iniuria compellari. Quod enim citatus Scriptor de Capellis Monachorum loquens, eas, quæ à Cœnobijs distinctæ & semotæ, ędesædes dixit, iuxta id accipiendum, quod dixerat priùs, siue sacra ædicula à templo seiuncta, quæ ædes aliquomodo vocari potest comparatione illarum, de quibus statim subiunxit, aut ædiculæ in templis Monachorum inclusæ. Cùm tamen ædes, de qua est sermo, ea sit, quæ sese inspicientium oculis cum admiratione & voluptate insolita repræsentat.
111
*Sed quidquid de hoc sit, ad oblationes
Notanda doctrina.
quod spectat, non obstante Doctorum præfatorum asserto, quod in sensum est commodum aduocandum, ita moderatur Hieronymus Carat: in Opusculo de Iuribus Parochialibus Tit. 3. cap. 11. vt Oblationes factæ in pariete domus priuatæ depictæ imagini, tunc Parochiali quærantur, cùm aliàs de offerentium non constat contraria voluntate, vt si quis obtulisset contemplatione domini, si esset pauper, vel sciret eum oblationes solitum in suas necessitates, aut in vsus pios conuertere. Neque obstare Cap. Hanc consuetudinem. 11. q. 1. quia loquitur de oblatis in Ecclesia, non in loco profano. Vbi quidem, semoto eo, quod de loco profano dicitur, facilis est applicatio, cum expressa ra|tionis maioritate. Neque de loco prophano quod est dictum ab Auctore præfato vim assertionis infirmat, quandoquidem & ea, quæ imagini in eo depictæ offeruntur, ad Parochialem pertinere asserit. Et ita stat, quod ex illius assertione deducitur, scilicet circa id, quod offertur, attendendam esse offerentis voluntatem, quæ in casu præsenti indubitabile est minimè ad Parochialem, sed ad illam, in qua oblationes fiunt, inclinare. Durum enim valde esset vt contra offerrentium voluntatem res ad non cogitatione apprehensos peruenirent. Ecclesia enim suis cum bene meritis benignè agit, & voluntati rationabili condescendit. Vnde si quis fundet beneficia
lem Capellaniam, & declaret non debere Ordinarium in eius se visitationem intromittere, conditio talis admittitur, vt videri potest apud Nicolaum Garciam de Beneficijs Parte 1. cap. 2. nu. 98. ex quo P. Palaus Tomo 2. Tract. 13. Disp. 1. Puncto 6. nu. 8. & alia plura sunt huiusmodi benignitatis argumenta. Et circa præfatam de offerentis voluntate doctrinam ex citato Hieronymo Carat.
Opportuna altera.
alia satis opportuna succurrit, de qua Tit. 13. in principio, vbi ait oblationes, quæ fiunt in Missa de sponso, quæ celebratur à Parocho in aliena Parochia, debere esse celebrantis, addita statim irrefragabili ratione, Cùm eius contemplatione dentur. Videndus etiam Barbosa citato cap. 24. n. 30. vbi ait solùm in dubio circa voluntatem offerentium oblationes ad Parochum pertinere. Neque de Oblationibus in Missa ad Offertorium fieri solitis hoc loco in speciali quidquam dicendum, cùm nullo modo in vsu sint apud Religiosos prędictosprædictos, de quibus & dictum in Thesauro Tit. 12. nu. 458. & seqq.

Circa ædificium dictum difficultas ob debita ad illud concurrentium.

112
*COnsummatum quidem ædificium di
ctum, pro quo nobilissimus promotor peculiarem assumpsit curam, pro impensis hinc inde pecunijs corrogatis, operarios conducens, & industrium adhibens præfectum, qui & proprias ingenti numero pecunias contulit, earum solutionem à promotore dicto iuxta eiusdem indubitatam fidem accepturus. Sed ipsius superueniente insperata morte, quæ soluenda erant præfecto dicto, & operarijs, quibus integra non facta compensatio, insoluta cum eorum dolore ingenti remanserunt. Et clamauerunt illi apud Religiosos clamore valido, & Prouincialem, quia apud demortui hæredes inanis clamor, cum quo omnes, quæ ad negotium huiusmodi spectabant, interuenerant pactiones, sicut & cum Religiosis ipsis, qui ex proprijs fornacibus ad principem domum spectantibus calcem & lateres contulerunt, accepturi pretium, sic viro illo pietate insigni promittente, nec soluente tamen, vnde & clamare cum creditoribus potuere alijs, ingenti summa fraudati; sed clamorem cohibuere suum sine fructu aliquo audiendum, illud habituri solatium, in opere ad Religionem ipsorum spectante, quidquid illud fuit, esse feliciter amissum, in quo ex parte, sicut & aliunde etiam, considerabilem habere concursum potuerunt. Quid ergo erga dictos faciendum incessabiles petitores. Apud quos iustas deponent illi querelas? Contra quos agere illi poterunt, qui ad proprias necessitates subleuandas spe solutionis certæ respirabant?
113
*Circa quæ vti certum est statutum Re
ligiosis ex iustitia nullam obligationem incumbere huiusmodi solutionis, quia cum illis nihil actum, quibus nec penitus placuit adeò sumptuosa ædificatio, acta autem inter alios alteri nocere non possunt, eo non citato, pro quo receptissimo Iuris dogmate Auctores adducit Marius Antoninus variar. Resolut. lib. 1. Resolut. 82. nu. 9. vers. Tum quia. Quod est etiam verissimum, quamuis Religiosus aliquis opus vrgeret, cui ea esset fabrica ob priuatam deuotionem grata, & studium erga principem promotorem: cùm Religiosi factum nocere Monasterio nequeat, qui ad agendum nullam habuit legitimam potestatem. Ex Cap. Cùm quibusdam de fideiussor. de quo aliàs multa dicta. Licet etiam Religiosus quidam fabricæ addictus fuerit, vt operarijs assisteret, & ipsis per hebdomades mercedem solueret; id quidem non Religionis nomine, sed promotoris, sic postulantis est factum: vnde solam licentiæ rationem habuit, quam constat minimè vim habere mandati; vt est compertum etiamsi præceptum interueniat, quia nihil ex eo habetur præter obediendi obligationem specialem, quod stare potest absque eo quòd Superioris nomine agat subditus, ad quod ita est mandatum necessarium, vt quidquid sine eo factum fuerit, ratum haberi non possit, vt est notissimum Iuris axioma apud Barbosam Tractatu de illis Axiom. 197. nu. 18.
Quid pro rato haberi nequeat.
vbi textus & Doctores: Ratum quis habere non potest, quod suo nomine non est gestum. Et non censetur nomine alicuius fieri, pro quo mandatum non præcessit, mandato sumpto non pro præcepto, sed pro commissione iuxta Iuristicam acceptionem.
114
*Sola ergo videtur relinqui difficultas
circa Ecclesiam ipsam, & bona ipsius, aut constructas operis, aut pecunijs comparata. Pro quo extat l. 26. tit. 13. part. 5. iuxta quem videri potest decidenda, sic enim ibi: E aun decimos, que si algun home recibiese de otro marauedis prestados para guarnir alguna naue, ô para refazerla, ô para fazer alguna cosa, ô otro edificio, ô para refazerlo,
Lex Partitarum.
que qualquiera de estas cosas, en que fuessen metidos, ô despendidos los marauedis, fincan obligados calladamente à aquel, que los emprestò. Sic lex, quæ in eo quod ad refectionem nauis & domus spectat, ex Cæsareo est Iure desumpta. Authent. de æqualit. dotis. §. His consequens est. Collat. 7. ex nouella Constitut. 97. Quidquid circa illam docti Iurisconsulti, & Theologi etiam discurrant, an scilicet de hypotheca procedat, an de priuilegio prælationis, pro quo videri potest P. Vasquez in Opusculis, Opuscul. de Pignoribus & Hypothecis cap. 3. n. 37. & seqq. & P. Palaus Tractatu 32. de Iustitia Commutat. Disput. 1. Puncto 18. §. 12. nu. 15. Quoad id verò quod ad nouam domum aut ædificium spectat, expressa in lege est facta additio; quamuis sine illa id stare posse, quod per eamdem habetur, multi Doctores iudicarint, tum extranei, nihil de tali lege cogitantes, sed ciuilibus insistentes; tum etiam Hispani pro quo P. Oñate Tomo 2. de Contractibus Disput. 57. n. 68. | vbi & leges alias adducit. Ex his ergo videtur ijs, qui pro construenda Ecclesia pecunias mutuarunt, ius in ipsam esse concedendum. Sed qui
mutuauit quid cum Ecclesia efficiat, nisi vt in illa Deum exoret suis necessitatibus subueniri? Præterquam quòd Ecclesia alienari non potest, cùm nullius sit in ea dominium, vt clamant Sacri Canones, de quibus Auctores dati nu. 105. & licet Fusarius de substit. q. 696. asserat pro ære contracto posse dari in solutum bona alienari prohibita: quod & admittunt alij quando alienatio est necessaria, vt videri potest apud Angelum Bossium Tomo 3. Tit. 18. qui est de alinatione bonorum Ecclesiasticorum num. 219. Id tamen de Ecclesia ipsa inauditum est: de qua & ille cum alijs nu. 388. quod in præsenti casu non posset ad executionem perduci. Cùm enim Ecclesia superabundanti pretio constiterit, non erat creditori pro octaua illius parte tradenda, nisi superabundans ipse tribuisset. Quod tamen ipsi esset prorsus impossibile; neque enim illud aut ipse haberet, aut ex publica subhastatione colligere potuisset.
115
*Poterit ergo ad ornamenta Ecclesiæ
prouocari: quod tamen negant Auctores plures apud nuper citatum. Sed sit illud probabile, & pietate vrgente minùs probabilis sententia in praxim pertrahatur. In primis pretiosa monilia, quæ pulcherrimæ & deuotissimæ Virginis imagini ante Ecclesiæ constructionem oblata sunt, dari creditori nequeunt, quia id esset contra donantium voluntatem, nec sine scandalo stare posset: neque ad illa ius aliquid prætendi à præfato potest, quia nec pecunia illius empta, & sine vllo ad nouam Ecclesiam intuitu, sed solius Virginis respectu condonata. Quod & de vasis sacris, ornamentis, lampadibus, & nonnullis alijs est pariter pronuntiandum: in priori siquidem Ecclesia fuerant, in qua nihil nisi ex pia donatione habitum reperitur, & ad certos omnia vsus: quod cùm accidit, ad solum Pontificem spectat licentiam pro alienatione concedere, vt ex Mastrillo, Riccio, Ridoano, & Baldo tradit citatus Bossius suprà num. 57. & 234. vbi addit Borrellum. Licet autem Auctor dictus cum alijs probet relicta cum conditione vt non alienentur, posse superueniente casu grauis necessitatis alienari, & casus grauis necessitatis censeatur solutio vrgens debitorum, iuxta eumdem nu. 58. Ibidem tamen cum multis addit expectandam iudicis sententiam & executionem. Quod tamen nec factum, nec fiet aliquando. Vbi & addendum ex eodem num. 48. Deficientibus mobilibus superfluis recurrendum ad immobilia, cùm fine mobilibus necessarijs Ecclesia non possit deseruiri, sed bene sine immobilibus, & ex his primò minùs vtilia Ecclesiæ. Quæ ita cùm sint, si ad executionem deueniendum sit, parùm certè supererit, ex quo is, qui pecunias mutuas dedit, commodum possit considerabile reportare. Cui quidem ex benigna quadam anticipatione oblata sunt in pignus pro parte debiti pretiosa monilia; quod tamen fieri non posse Doctores tradunt à Barbosa congesti in Tractatu de Appellatiuis verb. Alienatio n. 9.
116
*Et hæc quidem circa eum, qui pecu
nias contulit, pro alijs autem qui aliter fabricam promouerunt multorum, quæ ad eam conducunt, vel ad ipsius ornatum, effectione, ius videtur idem admittendum, circa portas inquam fenestras, pulpitum, campanas pro quibus non est integra facta solutio. Ergone poterit vnusquisque quod ab ipso est factum extrahere, & quo voluerit comportare? Minimè quidem, siquidem partes Ecclesiæ sunt, & eodem cum illa iure censendæ, cùm sine illis nequeat, vt nuper dicebatur, Ecclesia deseruiri, & in quorum fuerit pacifica possessione. Licet enim tot non indiguerit Campanis, in honorem tamen Ecclesiæ
De Campanis quod in speciali.
consecratæ sunt, & sine illius dedecore stare nequit, vt èex turribus deijciantur, in quibus pro ipsius dedicatione plausibiliter sonuerunt. Licet autem Ioannes XXII. in quadam Extrauaganti, quam refert Barbosa In Votis Decisiuis citato voto 102. Dub. 2. Religiosorum Ecclesias vnam tantùm Campanam habere præceperit, id tamen consuetudine abrogatum graues scriptores affirmant, & ipsa experientia contestatur. Et quidem citatus Barbosa num. 65. & 76. ita illam admittit, vt non possit extendi de loco ad locum, & ita Ecclesiam S. Genesij Matritentem, quæ tres Campanas habuerat, quatuor, & quidem maiores, in noua Ecclesia non potuisse constituere. Ex quo aliquis arguere in casu præsenti posset, quandoquidem in diruta Ecclesia constat non tot extitisse Campanas. Sed verò cùm modò circa pluralitatem Campanarum quæstio non moueatur, & qui soluendas sibi postulat, etiam alias libenter, si soluantur, efficiet, nihil ex eo habetur contra pacificam Ecclesiæ possessionem. Manebunt ergo hic & illi sua laboris remuneratione fraudati? Quid inde? Talia quotidie videmus accidere, & ingentes summas morte debitorum, sine spe recuperationis amitti. Nihilo
De felici debitorum exitu.
minùs Religiosorum pietas erga satisfactionem solicita, collectis hinc inde subsidijs Opificibus ferè omnibus satisfecit, & si qui restant spe satisfactionis integræ, in pace in id ipsum dormiunt & requiescunt. Qua etiam pecuniarius creditor ille fouetur, debiti parte suscepta, integram Deo benè iuuante suscepturus, vel quantum æquum fuerit, vbi cum proprio debitore non agitur, & multò minori summa, quàm sit ipsi tribuenda, debuerit esse contentus. Moderata ergo remissione omnia potuerunt, & poterunt, Dei opitulante benignitate componi, gratias ipsi creditoribus agentibus, quibus agere cum ijs obtigit, qui sua non quærunt, sed quæ Iesv Christi; etsi aliquando sua, quia & illa Iesv Christi, & non sua tantùm, vt eiusdem gloriæ possint militare.
AEGROTANS.

ÆGROTANS.

Circa ægrotantem iam diu Parochum an illi possit dari Coadiutor ad successionem canonicè institutus.

117
*CAsus accidit his diebus in prouectæ æ
Casus propositus.
tatis Indorum Parocho, extra Parochialem populum iam per annos aliquot ægrotantem sine spe vlla reuersionis. Et missi quidem qui defectum supplerent alij & alij Sacerdotes, | quia nullus Indis Paræcianis gratus, eo quod in illis quod minus probarent, reuera comperissent, vnde & Parochia ire in deterius quotidie videbatur. Illud ergo tantùm est visum opportunum fore remedium, si Coadiutor cum successionis iure daretur, consulturus proculdubio miseris Paræcianis, & vt oues proprias tractaturus. Et non defuit qui ita censeret, & quia ad ipsum spectare poterat aliquomodo dispositio, ita vt sibi verosimile, & conueniens attentaret. Pro quo facere possunt quæ Barbosa tradit Tomo 2. de Iure Ecclesiastico Cap. 10. n. 32. scilicet quod quamuis post Concilium Tridentinum Seßione 25. de Reformat. Cap. 7. vers. in Coadiutorijs Coadiutoria
Pro affirmatione quid faciat.
perpetua cum iure succedendi non permittatur, id quod vsque ad Sixtum V. est inuiolabiliter obseruatum; sed ab eo vsque ad hæc tempora huiusmodi sunt Coadiutoriæ concessæ, & conceduntur. Iuxta quod & loquitur Dom. Quitensis in Itinerario Lib. 1. Tract. 9. Seßione 2. nu. 5. citato Machado iuxta narrationem præfatam Tom. 2. lib. 4. parte 2. Tract. 3. & Barbosa eumdem referente, sed fideliori citatione, scilicet Parte 6. Tract. 18. Documento. 1. n. 2. vers. Por derecho. affirmans in Episcopatu Quitensi à viginti annis vsque ad eum, in quo scribebat, plures fuisse Coadiutorias cum futura successione concessas à doctis Prælatis, in stylo & consuetudine recepta fundatis.
118
*Dicendum tamen cum eôdem Antistite,
Contrarium statuitur.
qui ita ibi concludit: Però yo no lo licehice, id fieri non posse. Pro quo est sensus communis Doctorum, quia sic est à Concilio Tridentino citato Capite constitutum, sicut & Cap. 6. Seßionis 21. vbi Episcopis tantùm pro tempore assignandi Coadiutores, aur Vicarios facultas conceditur. Videantur Barbosa suprà, vbi adducit Flaminium, Gonzalez, Monetam, Campanilem, & Garciam, sicut & in Collectaneis ad citatum Cap. 7. nu. 46. P. Thomas Sancius Tomo 1. Consil. moral. Lib. 2. Cap. 2. Dub. 64. n. 1. P. Azor Tom. 2. Lib. 3. Cap. 2. Quæs. 2. P. Palaus Tom. 2. Tract. 13. qui est de Beneficijs, Disput. 1. Punct. 9. num. 7. apud quos alij. P. Bauni de Beneficijs. Disput. 1. Quæst. 9. vers. Notand. tertio. & vers. Secundò, vt sit. Vbi de Parocho. & Quæst. 10. in principio. Card. Tuschus Tom. 1. lit. C. Conclus. 403. vbi solius Papæ dispositiones
circa Coadiutorias cum successione, citatis alijs, agnoscit. Verba Concilij citato Cap. 7. hæc sunt: In Coadiutorijs quoque cum futura succeßione idem posthac obseruetur, vt nemini in quibuscumque beneficijs Ecclesiasticis permittantur. Sic Concilium, quod quidem ius nouum non statuit, sic enim iam erat à Concilio Lateranensi dispositum, & habetur in Cap. Nulla. Cap. Relatum. Cap. Ex tenore, de concess. Præbendæ. Sed vsu, more, & stylo Curiæ Romanæ Adiutores huiusmodi in
Contrarius vsus abrogatus.
troducti, vt ait P. Azor suprà. Quæs. 1. vers. Deinde sciendum; quem vsum, morem & stylum abolendum penitus Tridentina Synodus voluit præfato Decreto. Quia verò Pontifici non potuit amplissima potestas coarctari, Sixtus V. ea vsus Coadiutorias inuexit, vt dictum est.
119
*Ex quibus proposita assertio comprobatur, cùm pro illa tot sint Pontificiæ & Conciliares decisiones. Contra quas nihil est, quod possit opponi. nisi contrarius vsus à tempore Sixti V. quod quidem ex praua talis vsus intelligentia deriuatum. Siquidem vsus in eo tantùm inualuit, vt à Pontifice præfato Coadiutoriæ cœperint impetrari, & inde sit earum vsus, impetrandi scilicet à Pontifice, propagatus. Vnde Barbosa citato n. 32. ita scribit: Sed ab eo (Sixto) vsque ad
Barbosa.
hæc tempora huiusmodi Coadiutoriæ perpetuæ & cum futura succeßione concessæ fuerunt & conceduntur in Episcopatibus, Dignitatibus, Canonicatibus, & Portionibus Cathedralium & Collegiatarum Ecclesiarum, à solo scilicet Papa, & non ab alio, quamuis sit Legatus seu Nuncius, vt docent &c. Vbi de Parochis mentio nulla; ex quo posset aliquis minùs consideratè colligere circa illos aliter sentiendum, vt scilicet pro illis non sit recursus ad Pontificem necessarius. Sed quidem oppositum inferri potiùs debuisset. Cùm enim Coadiutoriæ pro solis præfatis dari soleant, vt asseritur, argumento esse debet non solitas concedi pro alijs, si quidquam inde colligendum. Dari tamen etiam illas constat ex dictis num. præced. à P. Bauni, pro quo & Barbosa. num. 31. vbi ita scribit: Ne
Idem.
que ex eo quòd Coadiuti residere tenentur, Coadiutores liberantur à residentia, quia teneri S. Congregationem Concilij censuisse Coadiutores Rectorum Parochialium auctoritate Apostolica institutos ad personalem residentiam vt Rectores ipsos teneri, prout nobis idonei testes sunt &c. Licet autem id de perpetuis non videatur procedere, vt ex fine illius §. apparet; reuera tamen de illis accipiendum, quia temporarij ab Episcopis constitui possunt, vt ex Tridentino iam vidimus. Refert se etiam addicta Allegat. 53. de potestate Episcopi. num. 78. vbi generaliter locutus. Quòd ergo in præfata enumeratione Parochorum Coadiutores omisit, pro fundamento aduersæ positionis nequit assumi, nam etiam omisit Abbates, quibus etiam dari Coadiutores perpetuos constat ex adducto P. Bauni vers. Secundò vt sit, & Quæst. 13. vbi de Galliæ vsu.
120
*Cùm ergo hæc ita se habeant, viderint
Prælati illi Quitenses quomodo contrariam ingressi viam fuerint, qua quidem doctus successor procedere minimè est tutum arbitratus. Viderint & Patronatum Regio nomine exercentes, sine Patroni enim præsentatione id peragi non potuit, cùm reuera Coadiutores tales Beneficium Parochiale essent obtenturi. Et difficile profectò videtur viros adeò doctos ita egisse; credi cùm faciliùs possit non adeò plenè instructos, sic præualente industria prætensorum. Quidquid ergo de consuetudine illa sit, quam nullius esse considerationis existimo, etiamsi aliter sentientes nonnulli obsistant; ad alios certè nequit Episcopatus adscisci, quia consuetudo non potest extendi de casu ad casum, neque de loco ad locum, neque de persona ad personam, tantumque habeat de potentia, quantùm de actu, vt cum multis Doctoribus probat Barbosa in Votis decis. & Consult. voto. 102. nu. 75. & 76. In casu ergo proposito Prælati prouidentia quid sit agendum accuratè dispiciat, neque enim abbreuiata est manus Domini, vt opportuno remedio succurrat.
121
*Potest autem tale reputari illud, & qui
Commodum pro illo remedium.
dem non difficile, si dicamus Prælatum debere Parocho dicto suadere vt Beneficio renuntiet, ad quod non est senio & morbis confectus, reuer|surus, addita promissione curandæ sustentationis, vt nihil sit minùs quàm Beneficio retento, titulo eiusdem habiturus. Et Prælatum quidem ad id teneri ex eo conuincitur, quod Paræciani graue damnum, quod vidimus, ex Parochi proprietarij defectu patiuntur: estque illud grauius, quàm corporalia alia, quibus debet Prælatus, siue ex iustitia, siue ex charitate, siue ex vtrâque subuenire. Neque magnum inde sequetur incommodum, cùm diu durare largitio illa non possit, & eleemosynas alias moderari ita queat, vt nihil sit congruæ sustentationis subsidio defuturum. Tenebitur etiam Parochus suasioni deferre graui conscientiæ obligatione, quia grauissimo damno nullo suo incommodo potest obuiare, cùm charitas etiam cum aliquo ad subueniendum adstringat, vt est apud Theologos dogma penitus inconcussum. In hoc cognouimus charitatem Dei,
1. Ioan. 3. v. 16. & 17.
quoniam ille animam suam pro nobis posuit, & nos debemus pro fratribus animas ponere, Qui habuerit substantiam huius mundi, & viderit fratrem suum neceßitatem habere, & clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo. Sic Theologorum Princeps, qui non iuxta probabiles locutus opiniones, sed clarissimæ protulit dictamina veritatis 1. Ioan. 3. v. 16. & 17.
122
*Vbi illud videtur responderi posse, lar
gitionem Prælati certam non esse, licet enim dum vixerit, de illa dubitari nequeat, potest tamen ante Parochum èex viuis excedere, & ita deesse misero necessarium pro vitæ qualicumque sustentatione viaticum. Ad quod quidem dupliciter potest occurri. Primò, si dicamus teneri nihilominùs cum aliquali illo periculo ad renuntiationem, cum tale moraliter non censeatur, secundùm rerum statum, sitque etiam certum non moriturum fame, neque incommoda adeò grauia futura, vt caro & sanguis solent suis amatoribus persuadere. Secundò Prælatum posse, & debere tale amouere periculum, quod ipsi erit facile: cùm soleant pia aliqua opera constituere annuis perpetuanda redditibus: ex quibus pro subuentione Parochi detrahi possit, dum vixerit, vel modis alijs, qui zelo sancto ducti numquam deficiunt, cùm sit ingeniosa charitas, cœlestis Magistri præconio 2. Cor. 8. v. 8. Vestræ charita
2. Cor. 8. v. 8.
tis ingenium bonum comprobans.
123
*Et dubitari posset an si Parochus sua
sioni adeò rationabili, & consequenter Christianæ obligationi resisteret, posset Beneficio priuari? Vbi supponimus quod est in Iure Canonico constans, Beneficiarium ob impedimentum infirmitatis non esse Beneficio priuandum, quia afflictis non est danda afflictio. Cap. Rectoribus. Cap. Ex parte Cap. final. de Clerico ægrotante. Cap. 1. eodem Titulo in 6. Vbi Doctores. Alius ergo titulus debet intercedere vt legitima sit priuatio. Et videtur satis vrgens is, quem explicuimus, nolle scilicet Parochum id præstare, quod ex charitate sub reatu lethalis culpæ tenetur, ex eo enim constat in statu damnationis ipsum existere: cumque propinquus morti sit, debet Prælatus adeò ingens amoliri periculum: sic autem priuatus facilè poterit animæ suæ consulere, & se ad æternitatem comparare. Licet autem afflictis non sit danda afflictio, iuxta dicta; cùm tamen res exigit, licet & expedit afflictione minori maiorem redimere, & quod iustum est sic merenti non negare. Sic statuit Concilium Tridentinum citato Capite 6. Seßion. 21. illitteratis & imperitis Coadiutores dari, si tamen honestæ vitæ sunt. Ex quo apertè deducitur, si honestæ vitæ non sint, priuandos penitus Beneficio, neque de afflictione curandum, cùm ipsi omni circa hoc solatio se indignos reddiderint, & in futurum respicere debuissent.
124
*Videtur etiam aliter posse de remedio
prouideri, si videlicet Parocho per modum pensionis à successore soluendæ, id quod stante Beneficij titulo recipiebat, designetur. Episcopos enim posse huiusmodi pensiones imponere quam plurium sententia est, quos adducit & sequitur Barbosa suprà cap. 11. nu. 16. & seqq. P. Lessius
Barbosa. P. Lessius.
de Iust. & Iur. Lib. 2. cap. 34. nu. 205. qui licet id neget nu. seq. in priori tamen ex illorum mente commodum exemplum apponit, si aßignetur seni Parocho non valenti ampliùs seruire, vt alatur. P. Palaus Disput. 1. Puncto 11. §. 2. nu. 4. vbi ad
P. Palaus.
mittit pensionem Beneficiario impositam, sed non Beneficio, quod luculentiùs exponit & comprobat P. Azor Tomo 2. Lib. 8. cap. 6. Quæs. 1.
P. Azor.
vbi & Parochi idem proponit exemplum, ex Ancharrano, quando talis Beneficium dimittit confectus senio. P. Bauny Disput. 11. Quæst. 3. qui
P. Bauny,
vers. Primum est, cum præfato exemplo adducens Cap. de Rectoribus. Et Cap. Tua nos de cleric. ægrotant. In quibus de Parochis quidem agitur, sed non senio confectis, lepra tamen impeditis ad decentem Sacramentorum administrationem. Corduba lib. 1. Quæstionar. quæst. 21. Alaba libro de Concilijs 2. p. §. 22. & hos duos adducit P. Tho
Corduba. Alabes.
mas Sancius Tomo 2. Consilior. moral. lib. 2. cap. 3. dub. 38. nu. 12. sed subobscura citatione. Corduba quidem vers. 2. regulariter ad Pontificem spectare affirmat, vnde pro Episcopis casus plures admittit. Et ex eo citatus Pater secundum illum eduxit Auctorem, Didacum de Alabes, non Alabam, Episcopum Abulensem. Quidquid de his sit, expressiùs Piasecius 2, p. praxis cap. 5. art.
Piasecius. P. Layman.
5. nu. 63. vbi ait ita à Rota decisum P. Layman Tomo 2. Lib. 4. Tract. 2. cap. 18. Quæst. 3. qui pro se adducit P. Sancium lib. 7. moral. cap. 29. n. 99. Potest autem citatio prædicta confusionem parere, quia illud Lib. 7. moral. referri potest ad morale opus in Decalogum, & ad Consilia moralia, in quibus & Liber 7. & cap. 29. est. Sed
P. Thoma. Sancius.
quia hoc loco numerus 99. desideratur, & nihil in eo de Pensionibus, ad aliud est recurrendum, vbi manifestè P. Azorij sententiam amplectitur, & Doctores à se relatos nu. 94. quibus cum negauerat, in eo sensu intelligendos constat, vt pensionem Beneficio imponendam reprobent, secus autem si Beneficiario. Cùm ergo citato loco Consiliorum id negauit, ita est accipiendus, sicut & Auctores ibidem allegati. Adducit etiam P. Lessium, qui pensionem ita etiam dari posse inficiatus est, vti probabilius, quod tamen se non credere protestatur. Citat item P. Layman, P.
P. Suarez.
Suarez Tomo 1. de Religione Lib. 4. cap. 27. nu. 37. in quo talis numerus non extat: licet nu. 5. de Coadiutorijs breuiter non nihil attingat, nihil tamen, quod præsenti congruat instituto. Melius cap. 51. nu. 18. vbi non solùm asserit ab Episcopo posse Beneficiario pensionem imponi, sed | etiam Beneficio, cum ijs, quos ibidem adducit, in quo & illum sequitur P. Layman, neque improbat P. Sa verb. Pensio nu. 5. cùm tamen quod
P. Sa.
ad Beneficiarium spectat, ad vitam solius Beneficiati absolutè imponi posse fateatur, vt alios omittam.
125
*Ex prædictis autem sunt qui & censeant
prædictam potestatem extendi ad Beneficia Iurispatronatus. Sic P. Azor citato cap. 8. Ques. 1. cum Hieronymo Gigas & Gambaro. P. Palaus supra num. 9. Barbosa de potest. Episcopi Tomo 2. Allegat. 69. num. 21. Cum Zechio de Beneficijs cap. 11. nu. 7. verb. Debet. P. Lessius nu. 207. absolutè id statuens & probans, vt non videatur ad pensionem à Pontifice assignatam coarctare. Licet enim id asserat, quod vidimus, affirmat tamen nu. 205. iuxta Canonici iuris dispositionem posse Episcopos, quod sola consuetudine videtur abrogatum, de quo n. 206. vbi etiam addit consuetudinem huiusmodi talem esse debere, qualis requiritur, vt contra Canones possit præualere, videlicet per quadraginta annos. Et quia alicubi stare possit vt præscripta non sit, oportuit communem illam doctrinam stabilire. Vult ergo præfatus Pater quomodocumque stare queat, vt pensio ab Episcopis imponatur ratione Iurispatronatus nullum futurum obstaculum, quia id iure non cauetur, neque vllum Patrono præiudicium infertur, siquidem fructus nullos debet
Rationes pro illo.
recipere, nisi in casu necessitatis sit alendus ab Ecclesia, quod cùm non impendeat, nullius est considerationis. Id quod applicandum venit Parocho ægrotanti, iuxta id, quod n. 122. de periculo mortis Prælati dicebatur. Addit P. Azor in casu dicto præferendum Patronum Pensionario, quia Beneficium est illi obligatum. Tenet etiam P. Layman suprà nu. 4. & alij etiam ex adductis ita etiam censere intelligendisunt, dum generaliter circa potestatem dictam statuunt, neque vllam addunt exceptionem.
126
*Nec video pro Indijs contrariam ali
Etiam in Indiis.
quam dispositionem extare, & vt quidquam tale allegari posset, in casu quidem proposito, non omnia ad amussim obseruanda sunt, quæ regulariter videntur obligare. Vnde Barbosa citato cap. 11. nu. 59. ait iustam caussam adeò esse fauorabilem, vt Episcopus posset etiam contra Canones dispensare, ex Romano cons. 325. nu. 8. Notat autem
Obseruatio quædam.
P. Layman num. 5. cum Caccialupo & Gigas (malo indeclinabile cognomen apponere, quia decentiùs sonat) quòd quando Episcopus pensionis designationem, aut fructuum subtractionem facere intendit, id debet præstare ante Beneficij collationem. Nam si eam faciat in ipsa collatione requisito consensu Beneficiati, periculum est pactionis Simoniacæ. Sed quidem in casu nostro, & similibus, nihil est tale necessarium, quia cessat omne periculum. Et Cap. vnicum, vt Ecclesiastica beneficia, quod adducitur, tunc procedit tantùm, quando ex tali fructuum subtractione vtilitas aliqua in Collatorem directè vel indirectè redundat, vt vidit citatus scriptor.
127
*Quod de Canonica institutione rogabat
Titulus, iuxta dicta locum habere non potest, cùm sit ostensum Coadiutorem cum iure successionis sine Pontificia auctoritate esse non posse. Quòd si iuxta Quitensem illam inchoatam, sed prudenter abruptam consuetudinem tale aliquid contingat, iuxta receptam grauium scriptorum doctrinam, neganda est, quia neque dati à Pontifice verè & propriè Beneficiati dicuntur, vt videri potest apud Barbosam citato Cap. 10. n. 49. & seqq. & in Collectaneis ad Tridentinum Cap. 7. Seß. 25. n. 7. apud quem multi, vbi de vacatione Beneficij per mortem Coadiuti, & alijs. P. Azor citato Cap. 2. Libri. 3. Quæs. 4. Palaus suprà Punct. 9. n. 1. Licet non desint qui affirment apud citatos, sed parùm verosimiliter. Vnde in casu nostro nullum est onus ægrotanti ratione
pensionis imponendum: neque quod de Officio Virginis à Pensionarijs recitandum à SS. est Pio V. dispositum, hic locum habet; id enim pro ijs, qui sacro non sunt Ordine insigniti, prouisum, cùm hic de Sacerdote agamus; cui, etiamsi sacrum Officium culpabiliter omittat, minimè onus restitutionis incumbit, cùm non detur pensio pro futuro seruitio in Ecclesiæ commodum, sed pro præteritis, ac si benemerito alicui laico donaretur. Ad eum modum, quo pensio, etiamsi pro Clericis assignata fuisset, temporalis esset, si pro nullo spirituali munere, aut Ecclesiæ seruitio conferretur; vnde nulla ad Officij diuini recitationem obligatio emergeret; quod tamen secus accidere in præsenti ex eo debemus asserere, quia Pius V. omnibus Clericis tales pensiones habentibus obligationem talis recitationis imposuit, vnde iam illæ ad spirituale aliquod Officium ordinantur, iuxta id, quod tradit P. Suarez Tom. 1.
P. Suarez.
de Religione. Lib. 4. Cap. 26. n. 7. & 8. Ex quibus prius illud vt casui, de quo agimus, consentaneũconsentaneum
debemus assumere: & quod ad Officium Virginis attinet, non ita. Quia genus hoc pensionum pro sustentatione Parochi senio confecti permissum, minimè ad grauandum illum, sed potiùs est ad leuamen designatum: ergo non est addita Officij Virginis obligatio. Et ita quemcumque satisfacere sola Officij maioris recitatione ex Bonacina de Horis Canonicis Disp. 1. q. 2. pun. 4. n. 10.
proponit Barbosa. Citato Cap. 11. nu. 11. Ex quo & fit neque ad Officium maius ita ratione pensionis obligari, vt restitutionis ex illius omissione grauamen oriatur: iam enim quod ad leuamen est indultum, in graue onus redundaret. Hic equidem ante Pij V. constitutionem nullum tale grauamen haberet: post illam in nullo grauari volitum à Pontifice sancto deprehenditur, quia de talibus non actum: nulla ergo in illo specialis obligatio. Quæ videtur euidens illatio.
128
*Vbi & addenda generalis illa P. Suarez doctrina. nu. 3. vbi sic concludit: Posteriores autem (pensiones) sunt quando aßignantur pro Clericis, vt Clerici sunt: quod fieri intelligitur, vel quando illa conditio expressè postulatur, vel ex modo & ratione conceßionis supponi intelligitur, & in vniuersum quando propter munus aliquod spirituale conferuntur. Sic ille. Atqui in casu nostro neque ex modo & ratione concessionis quidquam haberi potest, vnde obligatio dicta intelligi possit, neque propter munus aliquod spirituale confertur, sed in solum subsidium corporale, ad quod modus & ratio concessionis reuocatur; nulla ergo peculiaris consurgit obligatio. Quod etiam comprobari aliunde potest: Nam stante obligatione | restitutionis absolutè loquendo, illa in particulari cessat quando Clericus est pauper, tunc enim sibi ipsi potest applicare, vt est communis resolutio, pro qua Nauarrus, Bonacina, Cardinalis Toletus, PP. Suarex & Lessius, quos adducit & sequitur P. Palaus Tom. 2. Tract. 7. Disput. 2. Punct. 7. nu. 12. Is autem, de quo loquimur, pauper supponitur; & licet non ita pauper, vt mendicis exæquetur, in eo tamen statu pluribus, quàm alij indiget; & ita videntur supponere præfati Doctores, de Clerico enim loquuntur Beneficium, aut tale aliquid habente, & ita non ex ordine mendicantium.
129
*Id autem quod diximus de intentione
Comprobatio ex Bulla Pij V.
SS. Pij iuuat ipsius verbis in Constitutione dicta comprobare, quæ est Ordine 138. die 20. Septemb. 1571. sic enim ibi: Declarantes Præstimonia, Præstimoniales pensiones, & qualiacumque alia beneficia, etiam nullum omnino seruitium habentia obtinentes, cum prædictis pariter conueniri. At quicumque pensiones, fructus, aut alias res Ecclesiasticas vt Clericus percipit, eum modo prædicto ad dicendum Officium paruum Beatæ MARIÆ Virginis decernimus obligatum, & pensionum, fructuum, rerumque ipsarum amißioni obnoxium. Hæc ibi Diuus Pontifex de præstimonialibus tantùm locutus pensionibus, ad illas referendum, quod in fine habet, & pensionum &c. Generi enim per speciem derogatur, siue præcedat, siue sequatur genus, per Textus & Doctores, quos adducit Barbosa Tractatu de Axiomat. Iuris. Axiom. 107. verb. Genus. num. 5. vbi alia pro robore maiori. Noluit ergo Pontifex verissimè Pius circa pensiones eorum, qui senio contabescerent, pœnalem illam conclusionem vrgere, licet aliàs ad diuini Officij recitationem obligati reperiantur. Pro quibus hæc satis.

De ægrotante Episcopo.

130
*DIcendum & de illo aliquid, de morbo inquam & senio confecto, & ad mu
nus suum exequendum impari, cùm ipsa senectus sit morbus; quod incommodum Indicæ Ecclesiæ non rarò patiuntur. Circa quod Dom. Barbosa Tom. 2. de Iure Ecclesiast. Cap. 10. citatis alijs hæc habet. nu. 7. Episcopo senio confecto, sicut & ægroto licere sibi Coadiutorem assumere ex Cap. 1. aliàs vnico, de Cler. ægrot. in 6. vbi conceditur illi facultas, vt possit de sui consilio & consensu Capituli, vel maioris partis, vnum, vel plures Coadiutores assumere ad Officium exercendum. Etsi Episcopus fuerit demens, vel nequiuerit exprimere quod velit, Capitulum, vel duæ partes eligere poterunt prædictos: & si in vtrôque casu Episcopus renuat Coadiutores, & dicat se illis non egere, Capitulum nihil innouet, sed omnia notificet Pontifici. Sic ille cum Ancharrano, Menochio Gonzales, Cardinali Tuscho, Narbona, & Machado. Idem habet P. Palaus Tom. 2. Disput. 1. de Beneficijs. Punct. 9. num. 5.
P. Palaus.
vbi quod de nolente Episcopo est à Barbosa dictum, ad dementem non refert, & meritò, vt ex se constat, & ita habetur in citato Capite vnico, ibi: Si verò Episcopus demens fuerit, & quid velit,
aut nolit, exprimere nesciat, vel non poßit: tunc eius Capitulum, vel duæ ipsius partes, eadem auctoritate vnum aut duos Coadiutores assumant idoneos, qui eius Officium exequantur. Hæc ille, quæ & tradit P. Azor Tom. 2. lib. 3. cap. 2. Quæs. 2. vers.
P. Azor.
Porrò, addens id faciendum auctoritate Apostolica, & meritò, quia sic habetur dicto in Capite. Vnde sic arguit Glossa verb. Auctoritate Apost. &
Glossa.
bene: Sunt igitur isti delegati Papæ in hac parte. P. Bauni de Beneficijs Disputat. 1. Quæst. 11. Dicto 2.
131
*Similiter loquitur, adducens prætereà
P. Bauny.
Cap. Quamuis 7. q. 1. in quo de amente decernitur. Sic autem ille scribit: Secundus (casus) est cùm in dementiam Episcopus incidit, eamque perpetuam 7. q. 1. Can. Quamuis cit. Nam tunc in Capituli iure est cum duobus eius partibus, Bonifacio id illis concedente, ita affecto Antistiti Coadiutorem dare; si tamen cùm ille lucida (vt aiunt) ægritudinis interualla habet, ipse data petitione, nec se vlteriùs ad hoc ministerium intellectum habere, nec ad alia Officia, subuertente infirmitate, posse fateatur assurgere, & alium suo loco expetat ordinandum. 7. q. 1. Can. 14. Sic ille, in eo quod de Bonifacio VIII.
asserit, non audiendus, quatenus eius dispositionem ad Cap. Quamuis videtur extendere: Bonifacij siquidem non est, sed Diui Gregorij Magni ex lib. 11. Registri. Epist. 7. circa cuius sententiam verbis adductis expressam, sinistra interpretatio profertur, quòd scilicet Episcopo per ægritudinis interualla ineptitudinem suam agnoscenti & successorem petenti, dandus sit Coadiutor; cùm tamen D. Gregorius alium esse dicat ordinandum Episcopum, qui Coadiutor non futurus, quandoquidem post legitimam renuntiationem abalienati à mente succedit. Id autem ex nouo iure non licet, sicut neque electum Coadiutorem succedere, vt notauit P. Azor cum Glossa in Cap. Licet de Præbendis. verb. Vacaturis, vbi tamen
neque tale verbum, neque quidquam, quod præsenti congruere possit instituto. Res tamen est indubitatæ quæstionis, Coadiutorem scilicet omni successionis iure carere, cùm Episcoporum electionem ad solam spectare constet Pontificiam electionem, ex Cap. Inter corporalia de Translat. Episcop. & alijs. Id quod in citato Cap. Pastoralis satis apertè indicatur, dum in eo dicitur posse vnum aut duos Coadiutores assumi: constat autem duos non posse ius successionis habere. In casu ergo amentiæ ad Pontificis prouidentiam spectabit successorem designare, vt designatum vidimus aliquot ante annos pro Ecclesia Guamangana, non petente, qui illud patiebatur incommodum, adeò Ecclesiæ exitiale, vt illud D. Gregorius citata Epistola ad Ætherium Episcopum illud fuerit paternis lacrymis prosecutum. Neque successor illo viuente Episcopus est talis Ecclesiæ compellatus, sed Coadiutor, licet pro alia Titularis, neque enim Coadiutus lucida habuit interualla, in quibus potuerit renuntiare. Et modò etiam de alio similis sparsus rumor, pro quo & senium satis prouectum non leue perhibet fundamentum. Sed meliora Deus.
132
*Et in prædictis quidem Pontificijs sta
tutis præcipua cura erga remotiora protenditur, de qua ibi: Verùm ne hoc prætextu Ecclesiæ (existentes præcipuè in remotis) dispendia patiantur &c. Et hæc quando detectæ non fuerant Indiæ, non in remotis, sed in remotissimis constitutæ. Quo|modo ergo non dispendia, & quidem grauissima, eorum patiantur Ecclesiæ, pro nouo Mundo, eôque amplissimo constitutæ? Nusquàm vidimus casibus in præfatis ea, quæ in prædicto sunt stabilita Canone ad praxim aduocata, cum altera nuper citati parte, quæ sic se habet: Si autem Epi
scopus senio aut incurabili morbo grauatus, vel perpetuo impedimento detentus, ad sui executionem Officij reddatur inutilis, & Coadiutorem assumere, vel habere noluerit, licet à Capitulo requisitus proprio, se illius non indigere suffragio forsitan asserendo, nihil per Capitulum innouetur; sed hoc casu, & etiam proximo idem Capitulum Episcopi, & Ecclesiæ conditionem & statum, ac facti circumstantias vniuersas, quàm citò poterit fideliter & explicitè referat ad notitiam dictæ Sedis, recepturi humiliter, & efficaciter impleturi quod super hoc per Sedem ipsam contigerit ordinari. Sic Pontifex, circa quæ videtur inquirendum.
133
*Primò an dispositiones huiusmodi tam
Sub mortali obligare.
ex parte Episcopi, quàm ex parte Capituli sub reatu mortalis peccati obligent. Et videtur compertum obligare, ex grauitate materiæ, & quia aliter non esset Ecclesiæ bono in re momenti tanti consultum. Dispendia sunt manifesta, & vt talia Pontifex, vt vidimus, recognoscit; sine obligatione autem proportionata, qui fructus sperari possit? Quotus enim quisque est qui de veniali curet? In his præcipue caussis, in quibus de emolumentis temporalibus agitur, circa quæ, vt experientia docet, contentiosissimè litigatur. Videnda quæ diximus Tit. 2. Thesauri circa legum obligationem, & circa dispendia vacantiarum cap. 5.
134
*Secundò, Quis sit censendus inutilis? Re
Quis sit censendus inutilis.
spondeo iuxta Cap. Ex parte eod. tit. illum esse, qui Pastorale officium non potest vllatenus exercere. Vt enim ait Glossa verb. Pastoralis Constitutio Bonifacij emanauit ad declarationem Decretalis prædictæ Innocentij Tertij. Qui ergo aliquatenus potest Pastorale officium exercere, non est censendus inutilis. Potest inquam quoad substantialia, & quæ maximè propria officio sunt, Ordines scilicet conferre, confirmare, & gubernationi Ecclesiæ per se, & administros alios fideles attendere. Si autem iam diu lecto affixus, & sine spe valetudinis, iudicio medicorum, & experientia comprobante, est casus Cap. Ex parte citati. Et licet ibi quadriennium effluxerit, non videtur tantoperè expectandum, vt ratio manifesta conuincit. Et poterat quidem Episcopus ille lecto affixus multa gubernatione disponere, sano enim videtur fuisse iudicio, neque affligendus à Pontifice iudicatus successore dato, & ita solus est datus Coadiutor. Et nihilominùs ad effectum dictum non est id iudicatum sufficiens, vt sine Coadiutore persisteret. In priori ergo casu non tenetur Capitulum Episcopum pro admittendo Coadiutore requirere, cùm inutilis non sit, secus in alio, idque vt diximus sub lethalis peccati reatu; quo etiam constringi Episcopum satis videtur esse compertum; cùm sint etiam manifesta dispendia.
135
*Tertiò. Vtrùm in Indijs obligatio vrgeat
admonendi Pontificem iuxta formam in præfata Decretali præscriptam? & videtur vrgere sub reatu dicto, sed non vt notitia ad ipsum immediatè dirigatur, cùm sufficiat Regium Indiarum Consilium admonere. Ad Patronum enim cura ista spectat, & illum admonuisse est satis, quando de ipsius diligentia in accurando remedio nequit verosimilis haberi suspicio. Et quidem egisse aliter, minimè gratum Patrono accideret, neque ingratum potest esse Pontifici, cùm inde meliùs quæ ad Indicarum Ecclesiarum bonum spectant, disponi posse videantur. Pro quo expendisse iuuat, quando Episcopus à Capitulo requisitus circa Coadiutorem nequit annuere, nihil innouandum iubere Pontificem. Et quare illud, cùm secus faciendum Ecclesiæ dispendia persuadere satis superque debuissent? Ideò equidem quia Capituli possunt non penitus recta esse iudicia, & ambitionis aliquid admisceri, & sic dispositione ferri præcipiti. Cui incommodo vt occurri à Pontifice possit exactissima illa informatio perquisita. Quod quidem conuenientiùs agitur, quando ad Patronum Regio suo in Consilio res tota dirigitur, vbi matura adhibita consideratione, vt par est, Sedes Apostolica, remotis suspicionibus, informatur. Si dicas in electione Coadiutorum Capituli suffragia concurrere, quando Episcopus de illa cum ipso agit, & ita ipsius suffragia à suspicione libera reputari. Respondeo ita quidem in eo casu esse, in quo & specialiter ita disponitur, quia Episcopus ipse suāsuam insufficientiam agnoscit. Vnde cùm de amente agitur, qui quid velit, aut nolit, exprimere nesciat, aut non poßit, singulare illud, & præter Ius additur: Tunc eius Capitulum, vel duæ ipsius partes, eadem auctoritate vnum aut duos &c. vt non sufficiat maior pars, sicut in priori casu dictum fuerat: Capituli vel maioris partis ipsius.
136
*Quartò. An Coadiutor electus in casu
dementiæ mortuo Episcopo ius habeat prosequendi. Et videtur quidem ita dicendum, quia Pontifex in casu dicto noluit Capitulum gubernationem assumere, & conuenientius duxit ab vno, aut duobus ab ipso electis talem Ecclesiam gubernari: quæ ratio etiam mortuo Episcopo vim suam retinet, vnde & prosequi in illa & possunt, & debent. Sed hoc non videtur obstare quominùs Capitulo sua debeat prærogatiua seruari, vt mortuo in iurisdictione & alijs Iure concessis, succedat Episcopo. Potuit quidem Pontifex in casu prædicto aliter disponere, & Capitulo post mortem illam ciuilem dementis Episcopi eamdem potestatem concedere, quam erat post naturalem habiturum: sed noluit ita Capituli potestatem extendere, quia Sedes vsque ad mortem naturalem non vacat, & semper Romana sedes parùm de Capituli administratione confidit, vt aliàs dictum, & est apud omnes in confesso Doctores. Coadiutor ergo mortuo Coadiuto cessabit, & Capitulum suo cum iure succedit, quod sicut in quocumque alio ita euentu contingeret, sic & in isto, cùm nihil egerit, propter quod debeat iure adeò constanti priuari.
137
*Quintò, An Episcopus vt suprà impedi
tus satisfaciat electo Vicario generali, quem eligere sine consilio & consensu Capituli potest? Sufficere probatur ex eo quòd Vicario suo potest Episcopus amplam concedere potestatem: vnde Doctores in multis casibus, dum rogant an Vicarij tale aliquid possint, aut affirmatiuè respon|dent, aut conditionatè, si id fuerit in speciali ab Episcopo concessum, aut negando, quia concedi non solet, vel quia in speciali aliquo casu non potest, vt in absolutione ab hæresi occulta, si generaliter tribuatur facultas. Supponitur ergo ad omnia posse facultatem concedi, & in vno illo casu etiam id posse petita, vt necessitas postulauerit, facultate, pro qua Episcopus impeditus esse non poterit, cùm is sit, qui de consensu Capituli possit eligere Coadiutorem. Atqui Coadiutor nihil ampliùs habebit, præsertim si eligantur duo, quorum singuli minùs potestatis obtinebunt, cùm duo insolidum iurisdictionem habere non possint, iuxta ea, quæ adducit Barbosa Allegat. 54. de potest. Episcopi. nu. 31. & 38. & 39. eodem scilicet modo, vt in casu præsenti accideret, si id contenderetur esse possibile. Pro quo & facit forma, qua Vicarius Generalis creari solet, quam ex Sbrozio Lib. 1. Quæst. 70. proponit citatus scriptor. n. 56. cum multis sequentibus, in quibus multa prosequitur quæ non censeantur concessa generali concessione, sed specialem exigant, ex quibus fit designationem dictam ad omnia se posse extendere, quæ sub generali illa clausula continentur: Ipsum nostrum Vicarium generalem
Forma Vicariatus.
in Ecclesia, ciuitate, & Diœcesi nostra, tam in spiritualibus, quàm in temporalibus tenore præsentium facimus, constituimus, & creamus. Vbi & tandem sic additur: & omnia alia & singula faciendi, & committendi, etiamsi talia essent, quæ mandatum exigerent speciale, & maiora, & grauiora expreßis &c. Nihil certè maius videtur in Coadiutore futurum, & ita illius cessare necessitatem, quæ in citato Capite Pastoralis cùm fuisset expressa, eius sic potestas verbis continetur: Coadiutores
Cap. Pastoralis citat.
assumere ad dictum Officium exequendum. Nec plus vltra; cùm tamen plus vltra videatur in Vicario generali posse relucere, vel certè non minus. Vbi & addi potest Episcopum binos posse creare Vicarios generales, vt cum multis tradit citatus scriptor. n. 126.
138
*Quæ quidem licet non videantur leuis
esse momenti, & sufficere possint vt Episcopus non penitus inutilis pergere in Ecclesiæ administratione queat, nolens iudicium subire Capituli, cui liberum semper est de illius statu certiorare Pontificem; non tamen pro impedito quoad substantialia sufficiunt; quia cùm sit senio, morbisque grauatus, deuenire ad statum dementiæ potest, in quo Vicarij iurisdictio cessabit, cùm & Episcopus redditus sit illius incapax; quod tamen non ita erit in Coadiutore, si dicatur tunc Coadiutorem posse eligi, iuxta præscriptam à Bonifacio formam: id non satisfacit, quia Pontifex vult talem euentum præueniri, vt ex dictis comprobari potest: pro electione enim concurrente Episcopo maior tantùm pars suffragiorum exigitur; cùm tamen pro alia duæ sint partes necessariæ; minùs enim de tali electione confiditur, vnde alia in omnem præfertur euentum. Item Coadiutorem electum nequit Episcopus remouere, cùm sit Apostolica auctoritate creatus, vt vidimus. n. 130. Cùm tamen circa Vicarium secus accidat. Prætereâ si contingat excommunicari Episcopum, Vicarij iurisdictio cessat, ex multis Textibus & Doctoribus apud Illustrissimum Vgentinum suprà n. 146. secus in Coadiutore, ob rationem eamdem, quia scilicet illius iurisdictio non est ab Episcopo, sicut neque electio, sed ab Apostolica Sede: neque est accessoria vt illa, sed ex speciali prouidentia directè & principaliter constituta. Ex quibus constat per Vicarios non fieri satis intentioni Ecclesiæ, & Coadiutores necessariò impeditis Episcopis adhibendos.

De Coadiutore Episcopi siue Auxiliari.

139
*DIctum de illo Tom. 1. Auctarij, & The
sauri 3. & modò ex occasione dictorum aliquid adijciendum. Solent ad id muneris Titulares Episcopi creari, & dubitari potest an in illis omnes debeant concurrere qualitates, quæ pro Episcopis à Sacris Canonibus requiruntur. Quam difficultatem discutit Cardinalis Lugo in Responsis moralibus Lib. 5. Dub. 15. vbi de doctrina præsertim inquirit, quia quod ad mores spectat, non debet in dubium reuocari. Et casus, de quo ibi, peculiares habuit circumstantias, iuxta quas resolutio processit, agebatur enim de Religioso
ex illustri domo, & de Pontifice non parùm benemerita, ob quam fieri non poterat vt maneret in communi Regularium vita sine multis priuilegijs & exemptionibus, quæ satis illum odiosum redderent, & obseruantiam perturbarent, cum scandalo foris etiam cum Religionis dedecore suscitando. Cùm tamen aliôqui adeò illitteratus esset, vt audiendi Confessionis munus non posset ipsi demandari. In quo quidem Pontifex adeò circumspectè se gessit, vt sine grauium Theologorum iudicio, & seruatis quibusdam conditionibus, de quibus illi, noluerit ad effectum promotionis deuenire. Ex quibus Prima fuit diligens examen ab Examinatore Episcoporum adhibendo circa sufficientiam ad Pontificalia exercenda. Secunda vt eum Pontifex inhabilitaret ad audiendas Confessiones, donec specialiter præmisso examine approbaretur. Tertia, vt acceptaretur oblatio pecuniæ ad fundandos redditus perpetuos 300. aureorum, quod fieri potuit, non illa accepta vt pretio, sed vt conditione pia, eo modo, quo in Iubileo, & Bulla Cruciata pecunia confertur, & in dispensationibus solet etiam exhiberi.
140
*Quomodo autem adeò compertus do
Vnde proba minorem sufficere.
ctrinæ defectus potuerit cum promotione componi, fierique Episcopum eum, qui neque Parochus, neque Parochi adiutor in paruo oppido esse posset, quod Ecclesiasticum apparet monstrum, ex eo probat doctissimus scriptor, quia Episcopi Titulares non examinantur Romæ, sicut alij Itali, & Siculi coràm ipso Pontifice & Cardinalibus. Deinde, quia ea litteratura in Beneficiatis requiritur, quæ necessaria est ad satisfaciendum cuiusque Officio, iuxta P. Filliucium in Appendice Tract. 41. Cap. 5. q. 8. nu. 34. Atqui Titularis, vt morali certitudine constat, numquàm esset iurisdictionis exercitium habiturus. Vnde illa videtur sufficiens, quæ pro Sacerdotali Ordine: maius enim quid est consecratio Eucharistiæ, quàm consecratio Altaris, aut alia, quæ Titulari committi solent, in quibus Cæremoniarius assistit; cùm tamen in priuatis Missis assistat nullus pro errorum deuitatione. Prætereà Titu|laris, vt aliqui dicunt, tantùm habet iurisdictionem in habitu, & ita de illo sentiendum sicut de Parochiali Ecclesia similiter habente, & non actu populum, quæ in Iure pro Parochiali non habetur, vt tradit P. Azor Parte 2. lib. 5. Cap. 11. quæs. 4. Cùm ergo id desit, pro quo est necessaria doctrina, neque illa debet necessaria censeri. Quod autem de iure ad assistendum in Generali Concilio obijci potest, facilè diluitur id negando, vel si admittatur, ad Episcopos, qui Theologi non sunt, non spectat Theologicorum dogmatum accurata discussio, cùm plures ex illis tales non sint, vnde Theologorum auditis sententijs decernunt. Iam quod ad negotia, quæ ad meram gubernationem spectant, esse in illitterato plusquàm vulgaris peritia queat, satis perspectum reddidit experientia. Hæc summatim apud prædictum Cardinalem.
141
*Iuxta quæ Concilio Tridentino vide
tur fieri satis, in quo Seßione 22. Cap. 2. de Reformat. sic dicitur: Scientia verò præter hæc eiusmodi polleat, vt muneris sibi iniungendi neceßitati poßit satisfacere. Sic illud, statim pro scientia dicta publicum exigens testimonium, de quo dictum aliàs. Cùm enim Titularis iniunctum sibi munus non sit ad actum reducturus, habituali illi qualicumque necessitati per requisita ad sacerdotium, quo pollet, poterit satisfacere: vnde quemadmodùm pro illo examen non iudicatur necessarium, ita neque testimonium doctrinæ à Concilio regulariter requisitum. Sed verò cùm
Circa examen dubitatio.
de illo ageretur, de cuius idiotismo constabat, ad quid examen illud circa Pontificalia, conscientia Examinatoris grauiter onerata, cum impositione Pontificij præcepti, vt videret an eam doctrinam haberet, quæ ad illa exercenda sufficeret, quandoquidem ea est sufficiens iudicata, quæ pro Sacerdotio sufficeret, & supponi debebat in ipso, etiamsi circa audiendas Confessiones iuuentus esset minùs habens? Pro illis enim, quæ Titularibus solent committi, Cæremoniarius assistit, iuxta dicta, vnde circa illorum exercitium exigua sanè sufficiebat instructio. Ego quidem non assequor quomodò possint ista componi, & vt verum fatear Pontifici circa hoc hærenti dubio, vt dicitur, auctor non essem, vt monstrum huiusmodi in Dei Ecclesia eo sic agente videretur Religiosus Episcopus idiota, qui dignitatem pretio, iuxta apparentem formam, comparasset.
142
*Et quidem quod de examine dicitur,
illud scilicet non subire, vt subeunt alij, probat satis verosimiliter minorem scientiæ gradum pro Titulari requiri, sed quòd requiratur nullus, minimè ex tali dispositione colligitur. Sed vnde necessitas talis? Ex ipsa equidem excellentia dignitatis, in Ecclesia maximæ, cum Apostolica successione. Ex consecrationis actu, in quo interrogationi illi: Vis ea, quæ ex diuinis Scripturis intelligis &c. Quomodo poterit respondere? O
Pontificale Romanum.
mitto quod de scientia vtriusque Testamenti communiter dici solet, quia id iam in Consecrationis ritu non inuenitur, nisi eo modo, iuxta quem ad quemuis potest fidelem pertinere, traditum scilicet illud à Deo. Quomodò etiam stabit illud: Accipe Euangelium, vade prædica &c. Neque enim satisfieri videtur ex eo quòd prædicta habitum respiciant, non actum: siquidem ex eo habetur saltem habitum debere sic consecratum habere, & sic quòd possit prædicare: præterquam quòd illud, Quæ ex scripturis intelligis, habitum non dicit, sed actum. Neque apparet quem commodum possit habere sensum illud, Vade, prædica, deficiente ad actum facultate: sicut non haberet, si muto diceretur. Licet autem addatur, Populo tibi commisso, ex quo actus nequit intelligi, cùm tali nequeat populo prædicari; non fit ex eo satis, quia licet prædicari nequeat tunc temporis, verba illa commodum sensum habere debent, neque est alius, nisi vt qui consecratur, quantùm est ex se ad sui executionem muneris capax, promptus, habilis, & expeditus inueniatur. Nec dicas prædicta verba etiam ijs dici, qui Theologi non sunt, sed Sacris Canonibus studuerunt: Nam & Canonistæ prædicare possunt, & debent, si alij Prædicatores non suppetant: & reuera docti sunt, vt docere etiam possint, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus & virtutis more Apostolico. 1. Cor. 2. v. 4. Aliàs deberent verba
1. Cor. 2. v. 4
illa in ritu consecrationis expungi, cùm in multis sensum nequeant habere commodum, cessante obligatione quæ in ipsa consecrationis forma, vt volunt multi, commendatur. Accedit absur
dum aliud ex conditionibus illis, quæ pro licita sunt promotione propositæ, quòd scilicet promotus inhabilitaretur ad audiendas Confessiones, donec post examen approbationem fuerit consecutus. Quis enim non videat hoc in Episcopo summoperè dedecere: Penes quem est religionis summa, & substantia disciplinæ, vt ait S. Hormisda
S. Hormisd.
Pontifex Epist. 4. Cap. 1. qui esse debet litteratus, & in lege Domini instructus, ex Concilio Cartha
Conc. Carthag. 4.
gin. 4. Cap. 1. Minorem dignitatem non potest Episcopus obtinere: non quia non sit dignus, sed quia non decet in vilipendium dignitatis Episcopalis, vt scribit Federicus de Senis Consil.
Federicus de Senis.
20. col. penult. vers. & est simile. Et quid ille diceret, & multi cum ipso, si sciret Episcopum more infimorum Clericorum ad examen accedere, reprobandus forsitan, si minùs sufficiens probaretur. Quàm hoc dedecorosum, & in vilipendium cedens Episcopalis dignitatis, quam minores etiam dignitates dedecere constat, & in vilipendium redundare!
143
*Non est ergo quod circa Auxiliarem
addi oporteat, in quo pro sufficienti doctrina sunt vrgentiora dubio procul fundamenta. Auxilio enim est in omnibus Ordinario futurus Antistiti, & ita munia eius omnia subiturus, pro quibus compertum est proportionatum doctrinæ præsidium prærequiri. Et dubitatum quidem circa ante non multos annos, cùm Auxiliaris fuisset Archiepiscopo Limano designatus probatæ virtutis Parochus, qui egregiè se eo in munere gesserat; sed doctrinæ testimonio carebat à Tridentino Concilio requisito, nec videbatur vniuersitatis alicuius Scholas extriuisse. Vnde & de eo admonitum Regium Indiarum Consilium, à quo rescriptum, si de nouo esset designatio ex præsentatione Regia facienda, non alium eligendum, etsi occurrerent non pauci vniuersitatum testimonijs, & Ecclesiasticis muneribus clariores. Talis fuerat de illius probitate, & sufficienti | doctrina, exemplarique agendi ratione in magno illo Tribunali conceptus. Iudicatum ergo non esse circa Titulares, quamuis & Auxiliares
sint futuri, ad vnguem Tridentini Decretum obseruandum. Et videtur quidem ex ipsius Concilij Decreto id non obscurè posse deduci, sic enim Cap. 7. Seßion. 25. de Reformatione: Quòd si quando Ecclesiæ Cathedralis, aut Monasterij vrgens neceßitas, aut euidens vtilitas postulet Prælato
Concilium Tridentin.
dari Coadiutorem, is non alias cum futura succeßione detur, quàm hæc caussa priùs diligenter à beatissimo Romano Pontifice sit cognita, & qualitates omnes in illo concurrere certum sit, quæ à Iure, & Decretis huius sanctæ Synodi in Episcopis & Prælatis requiruntur: aliàs conceßiones super his factæ surreptitiæ esse censeantur. Hæc Concilium, ex quibus apparet in solis Coadiutoribus cum futura successione pares requiri qualitates, quia ad parem penitus curam eliguntur; non ita in Auxiliaribus, qui & ipsi Coadiutores sunt, vt constat; nam & qui auxiliatur iuuat; & qui iuuat, auxiliatur. Vnde moueri non immerito quæstio spe
Quæstio peculiaris.
cialis potest, an Titularis sine dictis qualitatibus, cum sufficientia tamen dicta, possit ad Cathedralem Ecclesiam non Titularem promoueri. In quo quidem Regia debet præcedere præsentatio, & dubitari pariter an stare illa possit, siquidem præsentatio circa eum versari debet, in quo omnes dictæ debeant concurrere qualitates. Cùm enim nisi talem non sit Pontifex admissurus, frustranea præsentatio erit, si id scienti fiat; si non scienti, & interueniat fraudis aliquid, id quidem sine graui stare culpa nequit, & occasio esse poterit non leuium in præsentato & promoto conscientiæ turbationum: vnde circa hoc cum magna est fidelitate procedendum.
144
*Et videtur quidem licitè posse huius
modi Episcopum præsentari. Et ratio est, quia in præsentatione facta Pontifici declarandum est esse sic præsentatum Episcopum Titularem. Et cùm de talibus non ea soleat esse satisfactio doctrinæ, quæ pro alijs, circa aliqualem defectum poterit, si fortè interuenerit, dispensare, in Patroni gratiam, ne præsentatio cum aliquo illius dedecore corrigenda deuoluatur. Cùm etiam sibi persuadere possit à Catholico per excellentiam Principe nihil, quod incommodare Ecclesiæ possit, postulari. Id quod & Nos supponimus, de Titularibus enim agimus, quales illi, de quo nuper, qui præter iam dictas dotes, exercitio Pontificalium maiorem pro eius muneris administratione fuerint industriam assecuti. Pro ijs enim rectè potest dispensatio, si opus illa fuerit, exorari: & præsentatione ipsa id videtur sufficienter fieri. Si autem prouisio iuris patronatus non sit, tunc Pontifex, ad quem solum spectat, circa id poterit, vt sibi benè visum fuerit arbitrari.
145
*Iam ad id, quod de Eucharistiæ conse
cratione dicebatur, oportet respondeamus, quod minimè fuerit operosum, si dicamus; etiamsi ita sit, ad vtrumque tamen, scilicet consecrationem & Pontificalium exercitium, plus requiri. Neque satisfacere quod dicitur de assistentia Cæremoniarij, cùm debeat Episcopus ea, quæ sui muneris sunt, non vt mortuum instrumentum, sed magisteriali auctoritate tractare, licet in Ordine ad Cæremonias ductore indigeat, præ illarum varietate, sicut Episcopus non Titularis indiget, nec proptereà idiota poterit consecrari. Et verò Sacerdotes illitterati passim occurrunt, nec pro monstris habentur, licet dolendum illud: quod secus in Episcopo idiota solemnitatis accideret, plus enim pro Episcopis, quàm pro Sacerdotibus requiri, compertissimum est, vt videri specialiter in Concilio Tridentino potest citato
Cap. 2. Seß. 24. de Reformat. & Seßione 23. Cap. 14. etiam de Reformat. Vbi sic dicitur: Sed etiam ad populum docendum ea, quæ scire omnibus necessarium est ad salutem, ac administranda Sacramenta, diligenti examine præcedente, idonei comprobentur. Sic pro Presbyteris. Cùm pro Episcopis id, quod iam vidimus exigatur. Et quidem in illo, de quo sermo, neque illa, quæ pro Presbyteratu necessaria decernuntur, videntur extitisse, quandoquidem quod ad Sacramentum Pœnitentiæ spectat, penitus ignorabat.
146
*Vt ergo circa casum prædictum quod
opportunum videtur, tandem proferamus, dicendum equidem, si à Pontifice factum, non esse condemnandum, qui & dispensare circa aliqua potuit, & inconuenientibus obuiare: quamuis id videatur difficile, vnde & suspicari iuuat potuisse illum cum Deo dicere: Pœnitet me fecisse. Genes. 6. v. 7. Licet alio sensu. Sic enim non semel accidit vt aliqua faciant, de quibus se pœnitere ingenuè fateantur, vnde ad remedia adhibenda peruigiles, quidquid potuerunt, occasionem nacti opportunam, peragere minimè dubitarunt. Satis est nota illa Ioannis Secundi querela in Extrauaganti Execrabilis, de Præbend. & dignitat. vbi illud: Improbitas importuna peten
tium à Nobis, & Prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus; non tam obtinuisse, quàm extorsisse plerumque noscuntur &c. In quo quidem magni est profecto faciendum Cardinalis præfati iudicium: quia tamen eo non obstante Dubius hæsit Pontifex, & ita fundamentis ab ipso adductis non plenè conuictus, neque auctoritate permotus, qui tunc temporis forsitan Cardinalitia non fuerat dignitate, quæ tantùm pro huiusmodi caussis potest habere ponderis, decoratus; licebit Nobis quid conuenientius appareat pro euentibus futuris sincerissimè pronuntiare. Quod valuerint, valeant, vt phrasi loquamur nostra, valga loque valiere. Si Septuaginta annorum studijs à decimo inchoatis aliquantulùm dignabitur erudita deferre posteritas.
147
*Et in eo quod dictum de monstro in
Ecclesia, præiuerat iampridem Ioannes Gerson de potestate Prælat. Considerat. 8. vbi ita scribit: Status Episcopalis, licet esse poßit in aliquo sine plebe, & sine vsu, vel exercitio; hoc tamen fieri non conuenit, quia inane, & monstruosum hoc in Ecclesia videretur, quoniam frustrà est potestas, cui non subest operatio. Sic ille, quod cùm adducat Barbosa de potest. Episcopi, Parte 1. Titulo. 3. Cap.
Barbosa.
2. n. 47. rectè dictum asseuerat; & sic accipiendum vt reprobare penitus tales non velit Episcopos, sed quando id non seruatur, quod ibidem admonet faciendum, dum sic ait: Quare non sunt hæc loca, & dignitates omnibus ac citra delectum impartiendæ. Sic ille, qui Tit. 1. Cap. 6. n. 19. per errorem, & seqq. De illis copiosiùs disserit, vbi & cani liberiorem loquendi modum meritò re|prehendit, qui lib. 3. de locis Theolog. cap. 2. pag. 293 sine caussa esse in Ecclesia scriptum reliquit. Et caussas ille ibidem adducit, de quibus & P. Vas
quez Tomo 3. in 3. p. Disp. 241. nu. 6. vbi post alia ita scribit: Denique cùm non pauci Episcopi Ecclesiarum non occupatarum indigeant ope aliorum Episcoporum pro administratione Sacramentorum in sua Ecclesia, & visitatione. & ne alij suas Ecclesias relinquere cogerentur, vt eos adiuuarent: meritò Titu
P. Vasquez.
lares Episcopi ad Ecclesias occupatas ordinari consueuerunt, & ideò in Germania suffraganei vocantur. Hæc ille. Nec solum in Germania, sed etiam in Ecclesijs Cardinalium qui assistunt, suffraganei dicuntur à Concilio vltimo Lateranensi, cuius verba exhibet Barbosa in Declarationibus & remission. ad Concilium Tridentinum Seßione 14. cap. 2. de Reformat. vbi de illis agitur, & sunt sequentia ex Seßione 9. de Cardinalib. Omni conatu
suis prouideant debitè inseruire Cathedralibus, dignos & idoneos Vicarios seu suffraganeos, prout consuetudo fuerit, cum digna & competenti mercede. Sic illis iniungitur supremis Ecclesiæ Principibus. Ex quibus satis compertum habemus id quod de monstrositate dictum, in quod communis Doctorum sensus videtur conuenire, si videlicet Episcopi huiusmodi sine delectu, necessitate, aut vtilitate creentur, & præsertim si litterarum sint genuinis ornamentis destituti: cùm esse idonei debeant, talesque vt Episcoporum non Titularium in nuper expositis, possint supplere defectus.
148
*Si ergo tales sint pro Indijs prouidendi,
Quid pro Indiis.
meritò illorum interuentu poterit incommodis ex nimiùm dilata Ecclesiarum vacatione succurri: si videlicet non Capitulis, sed ipsis gubernatio deferatur. Quod quidem licet non pro omnibus sufficere possit Ecclesijs, cùm multas simul vacare contingat, potest tamen pro præcipuis; vt Limanus Archiepiscopus circa id, Pontificia accepta facultate prouideat. Quod & feliciùs succederet, si duo essent Auxiliares, cùm duo sint amplissimi Archiepiscopatus in hoc, de quo loquor, regno Peruuiano, Indiarum præstantissimo. Pla
tensis Ecclesiæ vacatio post annos septem pergit; vacare siquidem censeri potest, quæ Pastorem circa alia occupatum alieno arbitrio habet remotissima in regione. Cum Limana autem actum videtur fortunatius, quæ post triennalem vacationem potuit videre Pastorem, sed sola præsentatione pergentem, expectaturumque alia, nullo expectationi termino præstituto. Et iuxta hæc conformia quæ dicta alibi circa Auxiliares, non videri scilicet expediens vt deputentur inuitis, quandoquidem iam aliter visum Regio Consilio, & Auxiliaris pro Limano designatus Archipræsule, quia grauatus senio, ad munus idem, quod non fuerat auspicatus, agens in remotis adsciscitur. Veniat ergo, & euadat alius; sed sint illi tales, quales à Concilio vidimus commendatos, dignos & idoneos, & vt D. Prosper ait Lib. 2. de vita
D. Prosper.
actiua & contemplat. cap. 2. Prædicatores cælestium præmiorum, exempla bonorum operum, documenta virtutum, & forma fidelium. &c. Ergo procul hinc procul est. &c. Et procul quidem futuros, si tamen alicubi, Regij Consilij zelus, vt petimus, vt instamus, vt vrgemus, vt & sperare iuuat, Regia pariter instantia stimulante, prouidebit.
AETAS.

ÆTAS.

Difficultas specialis circa dispensationem in ætate pro Ordinibus sacris.

149
*DIctum de hoc in Thesauro Tit. 2. num.
373. & 374. vbi de priuilegio Societati concesso, vt eius Religiosi possint per annum ante legitimam ætatem ad sacros Ordines promoueri. Et quod ad Presbyteratum attinet, non est controuersiæ locus, secus circa duos præcedentes. Et visum aliquibus ad illos priuilegium extendi, quod & probare, vt nos citato loco, sibi verosimiliter videbatur particula etiam in concessione addita, scilicet Etiam. Ad sacros etiam Presbyteratus Ordines. Quo loquendi modo etiam vsi Pontifices de Ordinibus locuti, vt videri potest in Compendio verb. Ordines §. 3. Tribus Do
Compendium Societatis.
minicis, vel alijs Festis diebus, etiam continuis, ad sacros, etiam Presbyteratus Ordines promoueant. Vbi manifestum est posse diebus prædictis ad Ordines alios promoueri, quod particula Etiam dubio procul indicatum. Quod & ostendi etiam ex eo efficaciter potest, si attendamus Presbyteratum proptereà exprimi, quia pro illo esse difficultas aliqua posset, propter gradus excellentiam, vnde si non exprimeretur, dubium aliquod circa illud subesse poterat, sic enim Ordinum nomine aliquando in dispensationibus non veniunt sacri. Atqui stante hoc dubio ob defectum expressionis, circa alios Ordines nullum esse dubium posset, aliàs friuola esset dispensatio: ergo neque posita expressione, quia ratione illius non est relicta concessio, sed ampliata.
150
*Addi possunt concessiones aliæ ex qui
Multiplex probatio ex eodem.
bus idem potest roborari. In Compendio verb. Absolutio. §. 1. Omnes Confessarij Societatis habent facultatem absoluendi quoscumque Christi fideles ad eos vndecumque accedentes, eorum Confessionibus diligenter auditis, à quibuscumque peccatis, etiam Sedi Apostolicæ reseruatis. &c. Idem habetur in Compendio Indico. Verb. eodem & §. Pro eodem §. 7. Absoluendi ab hæresi, & à relapsu etiam in hæresim. Vt aliquando id locum habere potuit, de quo alibi. §. 10. Absoluendi nostros facultas ab omnibus peccatis & censuris, propter quæ Sedes Apostolica esset consulenda. Verb. Alienatio. §. 2. Facultas alienandi stabilia, & etiam mobilia pretiosa. Verb. Altare. Super Altari viatico celebrare vbique gentium, etiam in castris militum. Verb. Communicatio gratiarum. §. 2. Omnia priuilegia, etiam speciali nota digna. Et inferiùs. Etiam iustitiam, siue mixtim concernentia, etiam per modum extensionis. Verb. Commutatio §. 2. Facultas commutandi votum simplex ingrediendi aliam Religionem, etiam determinatam. Verb. Conseruator. §. 5. Sub censuris, & pœnis, etiam pecuniarijs. Verb. Dispensatio. §. 10. Possunt nostri Confessores deputati dispensare in votis, etiam Episcopo reseruatis. Omitto alia, in quibus, sicut & in præfatis, perspicuum est, concessiones, post quas particula dicta profertur, ita habere locum ac si illa mini|mè fuisset subsecuta, ex quo pro casu præsenti efficaci potest ratione concludi.
151
*Nihilominùs vt absolutè, & sine aliqua
limitatione non liceat, ea faciunt, quæ citato Thesauri loco sunt à Nobis ponderata. Pro quo & modò facit recepta illa grauium Scriptorum doctrina, quòd licentia concessa à Principe intelligitur iuxta supplicationem petentis, sicut ex interrogatione declaratur responsum, iuxta ea, quæ adducit Barbosa in votis decisiuis & consuet. Lib. 2. voto 30. num. 68. & seqq. Atqui licentia in priuilegio contenta circa annum pro susceptione Ordinum, minimè fuit petita pro inferioribus Presbyteratu, siquidem talis concessio vix quidquam Societati poterat deseruire, vt citato loco explicatum est. Rogo namque ad quid vigesimum annum agenti, & in studijs versanti, vtilis Subdiaconatus? Ad nihil profectò: immò incommodare non parum poterit, occupatione sacri, qua ratione Sanctissimus Ignativs noluit Scholasticos ea obligatione constringi. Et moderni P. Generalis ordinatione præcautum, ne quis vsq;vsque ad studiorum finem Sacros Ordines suscipiat: quòd si susceperit statim à curriculo litterario præcipit remoueri. Si autem maiora non prosequatur studia, vt quid etiam Ordo ille, aut quæ vrgere caussa possit, vt parùm litteratus iuuenis non possit per annum expectare, quando do & vigesimo primo impleto, Ordo talis plus est incommodi, quâm vtilitatis allaturus? vnde nihil tale vidimus in Societate à Superioribus zelo & sapientia præditis vllatenus attentatum.
152
*Iam expleto anno vigesimo primo,
Vrgetur probatio.
& vigesimo secundo inchoato, vt quis ad Subdiaconatum & Diaconatum, non seruatis aliàs Interstitijs vllis prouehatur, nulla potest momenti alicuius caussa, si semotis affectibus res inspiciatur, obtendi: Ordinem quidem Subdiaconatus suo iure potest, annuente Superiorum voluntate, curriculo studiorum emenso suscipere. Quæ pro Diaconatu necessitas, vt per annum expectari nequeat, vt nuper dicebamus? Videmus in hac Regum Ciuitate Inquisitores, & duos præcipuarum Cancellariarum Præsides solo Subdiaconatu contentos, neque id sibi futurum dedecori reputantes. Cur ergo secus adolescens sentiat, & quidem Religiosus, humilitatis professor, in qua non solùm debet esse discipulus, sed magister: neque Prælati spiritus subditorum ab hac regula aberrantium fouere debent, ea quæ minùs sunt eorum profectui, & Religionis statui vtilia concedendo.
153
*Prætereà ex particula Etiam non sem
per posse ritè argui, cùm sit quandoque restrictiua, ostendit citatus Barbosa in Tractatu Dictionibus Dict. 112. vbi ita scribit: Quandoque tamen importat restrictionem, quando repugnant verba & dispositio: ideò si testator legat vsum fructum vxori sicut habebat in domo testatoris, etiamsi alimentando, dictio Etiam non ampliat, sed limitat, ita vt ad alimenta legatum restringatur. Angelus Consil. 338. num. 3. Cardin. Tuschus d. Conclus. 275. (scilicet Tomo 2. lit. D.) num. 13. & ideò in rescripto accipitur pro restrictiua, vt importet idem quòd Videlicet, quando ex materia & necessitate debet interpretæri, vt non plus sit concessum, quàm petitum Gozad. Consil. 73. nu. 13. Cardin. Tuschus d. conclus. 275. nu. 14. & n. 32. post Baldum Consil. 209. nu. 2. obseruat, quod quando hæc dictio importat dictionem Maximè, tunc si profertur per modum conditionis restringit &c. & nu. 22. ex Gozad. & Cenado, aut aliquando interpretari pro Silicet. Iuxta quæ rectè intelligitur quomodo in prædicta concessione adducta Dictio commodum sensum habere possit, si dicamus idem esse ac videlicet, vel scilicet, vt dispositio respondeat petentis intentioni & fini, & ne plus sit concessum quàm petitum.
154
*Neque est ratio eadem in concessione
Obiectis fit satis.
pro Interstitijs, quia ibi petentis est voluntas manifesta. Cùm enim Scholastici in Societate finitis ordinentur studijs, si tunc longa essent Interstitiorum spatia percurrenda, id sine grauibus stare non posset incommodis, à ministerijs obeundis, qui tantoperè expectauerant, retardatis. Et similiter dicendum in concessionibus alijs, de quibus nu. 150. in illis enim petentium est voluntas manifesta. Et licet stare possit vt aliquando plus liberalitas concedentis tribuat, quàm sit petentis moderatione taxatum, imitatione Dei, qui iuxta Apostolum potens est omnia facere superabundantiùs quàm petimus, aut intelligimus Ephes. 3. v. 20. & sicut Ecclesia cla
Ephes. 3. v. 20.
mat, Abundantia pietatis suæ, & merita supplicum excedit & vota. Id tamen tunc accidit, quando id quod supra votum tribuitur, vtile esse petenti potest, secus quando iuxta conditionem status, inutile reputatur: tunc maximè si vsus concessionis aliquod parere posset incommodum, vt in casu, de quo agimus.
155
*Et hæc quidem partem hanc ita verosi
Quid circa praxim.
milem reddunt, vt secus operari, licet probabile appareat, nequeat conueniens iudicari. Et quidem non leuis in eo scrupulus subesse potest ex eo quòd priuilegiorum vsus in Societate liceat nullus, nisi quem P. Generalis communicauerit, quod respectu priuilegij prædicti iuxta formam dictam hucusque non factum. Licet enim Bulla, in qua illud continetur, sine vlla soleat limitatione transmitti, vt de præcedentibus constat, & de postrema Clementis IX. ab hoc anno 1674. cursum inchoante. Cùm tamen vsus talis adeò peregrinus sit, nec sanè conueniens, iuxta dicta, non videtur sine concessione illius vsurpandus, neque circa hoc epikeijs & præsumptionibus, iuxta vulgares doctrinas, vtendum. Vnde & videmus alia minoris momenti minimè ab ipso concedi, quia ab vsu Societatis aliena, & minùs conuenientia iudicantur, cùm tamen ratione communicationis amplissima sit copia facultatum. Et in ijs, quæ Societati sunt in speciali concessa, suæ sunt moderationes adhibitæ, sine quibus vsus neutiquàm conueniens haberetur. Legantur Compendia, & præsertim verb. Com
municatio gratiarum in fine cum animaduersione clausulæ illius, Ac iuxta modum. in Compendio quidem præscriptum, sine quo, sicut neque in ijs, pro quibus à Generali inuenitur appositus, minimè licebit cuiuslibet concessionis vsus; immò neque erit validus, vt dictum aliàs. Et hæc quidem circa concessionem dictam ita dicta velim, vt aliorũaliorum meliùs fortè sentientium non sit animus iudi|cium, vt improbabile & absonum circa substantiam eius improbare; de conuenientia autem non sic facile iudicauerim, sed vt non semel à me cum Apostolo dictum. Vnusquisque in suo sensu abundet. Rom. 14. v. 5.

De priuilegijs alijs circa ætatem.

156
*ALphonsus Casarrubios in Compendio
Priuilegia PP. Minorum.
priuilegiorum Patrum Minorum verb. Dispensatio 14. sic habet Innocentius VIII. dispensauit cum toto Ordine Fratrum Minorum, quòd postquàm Fratres huiusmodi attigerint vigesimum tertium ætatis annum (dum tamen sufficientes sint) poßint promoueri ad sacerdotium, & Missas celebrare, non obstante Iure, ceterisque in contrarium facientibus Oracul. fol. 65. &c. Idem Innocentius conceßit posteà, quod Generalis & Prouinciales possint dispensare cum Fratribus suis in vigesimo secundo anno completo quoad Sacerdotium. Orac. fol. 65. &c. Sic cum protulisset Auctor, addit statim quid circa hoc in eius fuerit Religione dispositum in Capitulo generali post mortem dicti Pontificis celebrato, ita scribens: Insuper Cùm ad Or
dinem Sacerdotalem non debeat quis ascendere faciliter, nisi cui suffragatur ætas & morum grauitas, deinceps cum aliquo non dispensetur vt Sacerdos efficiatur, qui viginti ætatis suæ annos nondum attigerit, aut si casus neceßitatis emerserit, propter Sacerdotum paucitatem saltem qui dispensauerit consilium quatuor Guardianorum simul requirat, qui supra dispensandi neceßitatem debeant arbitrari, quorum conscientiæ sint oneratæ vt quod erit necessarium (pensatis vndique pensandis) ipsi consulant. Sic ille, addens statim Ordinationem Capituli Burgensis, in qua non Guardianorum, sed Discretorum Consilium postulatur, & post hæc sic subdit, Et quia huiusmodi Ordinationes factæ sunt auctoritate Apostolica ideò præfatis dispensationibus Apostolicis nequeunt vti Fratres Minores, præsertim quia prædictæ conceßiones fuerunt Oracula viuæuocis, quæ à Capitulis suspendi possunt, vt babetur in Dictione Oracul. §. 3. Hæc dictus Auctor.
157
*Vbi quidem duæ illæ concessiones ni
hil videntur habere diuersum; secunda enim annum vigesimum secundum completum exigit, quod & in priori contentum, vigesimum enim tertium attingit, qui complerum vigesimum secundum, à complemento enim vnius, initium alterius sumitur, vnde & illum attingere cum omni proprietate dicitur. Quod quidem ex statuto Capituli generalis euincitur, quandoquidem ad Sacerdotium non esse admittendus dicitur, qui vigesimum quintum non attigerit, quod tunc accidit quando vigesimus quartus est completus, completo enim illo, statim est sequentis principium, qui attingi dicitur per contra positionem ad complementum. Meritò autem à Religiosissimis Patribus præfata est adhibita moderatio, pro qua & genuina adducta ratio. Et suspensa quidem concessio ex parte; nam stante necessitate, illius remanet vsus expeditus. Ex quo & fit
Religiones communicationis gratiam habentes illa frui potuisse, vt iacet, quia viuente Innocentio ita inualuit, vt suspensio subsecuta minimè communicationem potuit impedire, vt est satis recepta grauium Scriptorum sententia, quam neque negabunt ij, qui negant communicationem sine limitatione esse respectu eorum posse, quæ cum illa conceduntur, de quo Tomo 2. Thesauri Tit. 12. nu. 153. & seqq. Tam enim propriè priuilegium ei conuenit, cui per communicationẽcommunicationem obtingit, ac si primario ipsi fuisset concessum, vnde ab alieno vsu, vel non vsu, est penitus independens. Quidquid de renuntiatione in ipsa concessione sit, aut non admissione, quæ & ipsa suam difficultatem inuoluit: vbi enim primò gratia à Pontifice est concessa, suum habuit effectum, & ita etiam communicatio, vnde etiamsi eidem renuntietur, communicatio sustinebitur. Sed in nostro casu nihil huiusmodi obstare potest, vt ex dictis constat.
158
*Vt verò modò vim non habeat præfata
concessio, Concilij Tridentini in primis obstare videtur auctoritas, in quo omnes huius generis reuocantur. Circa id tamen ita scribit P. Sa verb. Religio nu. 56. Pius V. voluit Mendicantes vti gratijs suis & priuilegijs in foro conscientiæ, non obstan
te Concilio Tridentino, & quamuis eius Bullam, vbi eis multa conceßit, reuocauerit, Gregorius tamen posteà reualidauit, vt testatur Congregatio Concilij. Quare videntur posse ordinari ante ætatẽætatem legitimam. Vide Dist. 77. Cap. Monachus. Sic ille. In dicto
Cap Monachis. d. 77.
autem Capite de ætate non agitur ad Ordines requisita, sed de Interstitijs statuente S. Gelasio Pontifice, vt Monachus intra annum omnes recipere Ordines possit, cui tamen, inquit, quod annorum interstitia fuerant collatura, sancti propositi sponte suscepti doceatur præstitisse deuotio. Licet autem de ætate requisita non loquatur, indicat tamen pro dispensatione circa illam in Religiosis congruam occurrere rationem. Quòd si P. Sa erga ætatem ex prædicto loco etiam argui posse contendat, & aliquis fortè cum ipso, inde non annum, sed dimidium ex assignatis pro sæcularibus posse, ex tenore est Capitis manifestum. Id autem quod dictus Pater de reualidatione Bullæ Sanctissimi Pij vti certum asseruit, admittunt plures, ex quibus Bruno Chassaing de Priuilegijs Regularium Tract. 1. cap. 6. num. 1. vbi ait constare id ex Decreto expresso Sacræ Congregationis Cardinalium, scilicet Concilij Tridentini, quod tamen non affert: licet vers. Accedit iuxta concessionem dictam iudicatum aliquoties à dicta Congregatione fuisse, ex bonis ostendat Auctoribus.
159
*Pro eadem Declaratione stat P. Vas
quez Tomo 3. in 3. p. Disputat. 246. nu. 44. sic autem subdit: Verùm quamuis hoc ita sit, existimo eos vti non posse hoc priuilegio (de quo nu. 43.) ad Ordines: nam cùm nullus Regularis ordinari queat nisi cùm Dimissorijs Prouincialis, & ille veritatem in his exprimere debeat, non poterunt Religiosi hoc modo ordinari; etiamsi Superior cum illis in litteris Dimissorijs dispenset: dicere enim non potest & testificari illum habere legitimam ætatem, aut competentem. Ideò autem non potest Regularis virtute huius priuilegij sic ordinari, quia si veritate expressa admitteretur, iam suffragaretur illi in foro exteriori; veritate autem non expressa, non potest suffragari, quia non intelligitur priuilegium eo modo concessum, vt falsitas in litteris contineatur. Ceterùm hoc priuilegium ad hoc prodesse poterit Regularibus, vt qui bona fide ante legitimam ætatem fuerit Ordinatus, in | Ordine sic suscepto ex conceßione Prouincialis poßit ministrare, in quo aliàs non posset, & hoc in foro dumtaxat interiori. Adde quòd si Superior cum eo dispensaret vt ante legitimam ætatem ordinaretur, hæc dispensatio diceretur concessa in foro exteriori sui Prælati, cùm illi iuridicè & per testes de ætate constare deberet. Hæc ille, quem secuti Leander eius adductis verbis Tomo 2. Tract. 6. Disp. 6. Quæst. 5. P. Gaspar Hurtadus de Ordine Diffic. 21. Diana Parte 3. Tract. 2. Resol. 59. P. Palaus Parte 4. Tract. 27. Disput. vnica Puncto 7. nu. 9. magis explicans quod de foro Prouincialis dictum, quia Prouincialis dispensare nequit nisi cum consilio Diffinitorum examinata caussa dispensationis, ac proinde in foro externo & iudiciali, iuxta Religionis vsum. Nec probat quod à P. Vasquez dictum de casu bonæ fidei, quia censet priuilegium penitus à Sixto V. reuocatum. Sed illum penitus sequuntur P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 6. nu. 302. & seqq. P. Arriaga Tomo 8. Disp. 57. Sect. 9. vers. Quinta difficultas. Et alij, qui & Declarationem admittunt. Ex quibus Barbosa in Collect. Apostol. Decis. Collect. 636. cum Quaranta & Peyrinis.
160
*Sed quidem ea stante, si nihil vlteriùs
obstet, ea quæ ad impugnandum forum internum adducunt, non videntur vrgere. Quod enim de dimissorijs dicitur ex eo monstratur enerue, quòd non sit necessarium in illis ætatem in speciali, numero annorum expresso, contineri, cùm sufficiat dici ætatis esse legitimæ & competentis, vel profectò nihil, vt in vsu habetur, sed cum generali approbatione. Vnde immeritò dicitur priuilegium non ita concedi, vt falsitas in litteris contineatur, ac si concedi illo modo posset: sine falsitate siquidem potest in approbatione procedi. Potest autem ætatis defectus esse occultus, licet illum Prouincialis sciat, aliàs numquàm esset occulta dispensatio, seu in foro interiori. In quo etiam esse poterit, quamuis Consilium Diffinitorum aut Discretorum accedat, vt probatur in dispensationibus Capituli Sede vacante, quod Episcopo in facultate succedit circa casus occultos Pontifici reseruatos, de quo dictum Tom. 2. Thesauri Tit. 19. Cap. 6. Id quod in dispensationibus cum Indis circa Matrimonij impedimenta passim videmus. Quid enim occultum dici possit, etiam nonnullis scientibus, obuium est apud scriptores, vt & apud ipsum P. Palaum Tom. 1. Tract. 3. Disput. 6. Punct. 15. §. 1. nu. 9. vbi ait occultum esse, quod non est publicum, hoc est, quod non est cognitum à maiori parte viciniæ, in qua sint ad minùs decem personæ. Neque necessarium est vt iudicialis forma seruetur, cùm sufficiat ita procedere, vt notitia habitâ dispensatio quomodocumque concedatur, sine testibus & forensi solemnitate.
161
*Iam quod de Sixti V. reuocatione di
cebatur, nullius est momenti, negatur enim illud vim vllam habere, cùm illius Motus proprius sit à Clemente VIII. reuocatus, & ad ius commune reductus. Neque verum est confirmatum fuisse & reualidatum quatenus iuri communi & Tridentini erat conformis, ijs reiectis, in quibus terminos iuris communis & Tridentini excedebat, si de hoc vltimo loquamur; id enim omnes illi à veritate alienum supponunt Auctores, qui Constitutionem Pij V. in suo esse robore ex Declaratione S. Congregationis probant, ex quibus aliquos dedimus. n. præced. Quomodò enim stare posset vt Eminentissimi Cardinales contra apertam Pontificis decernerent voluntatem? & extat quidem Bulla Clementis VIII. Ordine 51. die 20. Decemb. 1595. in qua Religiosis Minoribus omnia priuilegia & gratias concedit, quæ à suis fuerant Prædecessoribus impertita, Præterea, quæ Decretis Concilij Tridentini aduersantur. Per quæ quidem non sunt censenda reuocari, sed tantùm non esse concessa, vnde si alias concessa esse constabat, suo in robore perseuerant; concessio enim fauorabilis est, & ita in nullo odiosa reputanda. Iuxta hunc ergo sensum Bulla est alia interpretanda, si quidquam in ea, quod vrgere videatur, occurrat, & plus sibi videre contendant aliqui, quàm oculatissimi, de quibus dictum.
162
*Plus videtur vrgere quod citatus Au
ctor, & nonnulli alij ex reuocatione viuæ vocis Oraculorum, opponunt, cùm constet concessiones præfatis eo modo contigisse. Ad quod quidem responderi potest pro concessionibus huiusmodi haberi Bullam, quam allegat citatus Bruno vers. vlt. Scilicet Gregorij XIII. sub data 25. Maij 1573. in qua reuocat suam illam Bullam reuocatoriam præfatæ Bullæ S. Pij, omnia priuilegia Fratrum Minorum amplissima confirmatione corroborans, etiam eorum mentione inducta, quæ ab eodem S. Pontifice fuerant contributa, in quibus non videtur dubium subesse posse circa Oracula, cùm minimè, excepta reperiantur. Deinde ex eodem responderi potest, per communicationem priuilegiorum, pro quibus Bullæ habentur authenticæ, Religioni prædictæ similem competere potestatem; vt enim ille ait Parte 2. Tract. 7. Cap. 2. Proposit. 2. Conuentui Domus Carthusiæ S. Trinitatis prope Diuionem Lingonensis Diœcesis concessum est à Ioanne XXII. die 19. Aprilis 1391. Vt omnes Monachi
& Clerici redditi (verba priuilegij sunt) dictæ domus vestræ, qui nunc sunt, & erunt pro tempore vigesimum secundum eorum ætatis annum attingentes poßint ad Presbyteratus Ordinem promoueri, in ipsôque licitè ministrare, defectu dictæ ætatis, ac statutis & Constitutionibus ipsius Ordinis, & alijs in contrarium non obstantibus quibuscumque. &c. FF. Minimis à Iulio Secundo in hunc modum:
Aliud PP. Minimorum.
Dudum ad Sacrum Ordinem incipiente Bulla tenore sequenti: Ac quòd Fratres Ordinis Minimorum huiusmodi in vigesimo Secundo suæ ætatis anno tunc & pro tempore constituti ad Presbyteratus Ordinem, aliàs tamen ritè se promoueri facere libere possent. Ex hac ergo parte satis videtur allato argumento satisfactum.
163
*Notabilius illud, quod ibidem affirmat
dictus scriptor, quòd scilicet ante Tridentinum Prælati poterant suos subditos dispensare & facere vt assumerent subdiaconatum in 18. Diaconatum in 20. & Presbyteratum in 22. completo, ac etiam inchoato. Et ita nunc eadem fa
cultate vti posse, cùm illud priuilegium sit validum etiam post Tridentinum, vt tenet P. Sa. Cui sententiæ etiam adhæret Christophorus à Capite fontium in Compendio priuileg. Mendicant. verb. Dispensatio. §. 14. & vt ait Portel verb. | Priuileg. cessat. num. 64. tenere debent quotquot asserunt priuilegia à Tridentino reuocata valere in foro conscientiæ, ex quibus Emmanuel Roder. P. Henriquez, & Sorbus, pro quo & alij allati à Nobis. nu. 159. Quod verò ad reuocationem Oraculorum attinet, nullum illi videtur negotium facessere, de qua egerat Parte 1. Cap. 2. Proposit. 2. ex quo tamen nihil firmum deduci potest, cùm fateatur reuocationem vrgere vbi Constitutiones Gregorij XV. & Vrbani VIII. publicatæ sunt. Vbi & ex diligenti & doctissimo Regulari initio Proposit. affirmat nullum esse Oraculum, quod Bulla confirmatum non sit, præter illud, quo laicis seu conuersis Fratribus vt tangere Sacra possint, indulgetur. Iuxta illum ergo ad defectum publicationis potest, vbi fuerit deprehensus ille, recurri, sicut in Gallia videre licet, vbi & vim non obtinent, quia Regis pro admissione beneplacitum authenticum est prorsus necessarium, nec tamen comparatum.
164
*Circa quæ tamen in primis quod de
Presbyteratu dicitur ex Clement. Generalem in principio Propositionis adducta, sufficere inquam vigesimum secundum annum pro illo, est prorsus falsum, cùm in illa expressè vigesimus quintus requiratur, In vigesimo quinto ætatis suæ anno ad Presbyteratus Ordines promoueri, quæ sunt Pontificis verba, vnde circa duos tantùm alios remanet difficultas. Ex quo habitum vt Patres Minores priuilegium, quod vidimus, impetrauerint, quod quidem non esset necessarium, si vigesimo secundo anno completo posset beneficio Iuris communis dicto anno Presbyteratus obtineri. Neque item argui necessarium foret ex Bulla S. Pij, in qua de priuilegijs & gratijs agit, cùm ius ad Ordinem prædictum non habeatur ex priuilegio, aut gratia, sed generale in Iure sit; vnde non videtur nomine gratiæ venire; licet gratia sit reipsa vt non censeatur reuocatum. Quod ad P. Sa attinet, non videtur posse conuenienter pro
sententia citata aduocari, quandoquidem ille, non Clementinam, sed Cap. Monachus videndum admonuit, vt vidimus. nu. 158. sicut neque alij eum secuti: quamuis & citari iuxta illius mentem posset ibidem explicatam, vt scilicet circa Subdiaconatum & Diaconatum dispensationes à Sede Apostolica concessas Religiosis minimè exorbitantes crederemus. Et cùm absolutè dicat videri posse Ordinari ante legitimam ætatem, nulla circa Ordines facta distinctione, Presbyteratum etiam videtur amplexus, & ita non potuit ad Clementinam habuisse respectum, vbi pro illo eadem est statuta ætas, quæ & à Concilio Tridentino requisita: ad alias ergo est gratias eius directus intuitus, de quibus diximus, in Concilio reuocatas. Et cùm in præfata Bulla sic habeatur: Etiam viuæ vocis Oraculo in genere, vel in specie &c. Quæ ab Innocentio VIII. concessa vidimus, ab ipso etiam Sanctissimo Pio concessa debemus consequenter affirmare, & consequenter, etiam stante illa, iam per Bullam haberi, vt non debeant censeri reuocata.
165
*Sed restat aliud, quod maius videtur
habere momentum, scilicet ab Alexandro VII. damnatam esse Propositionem de valore priuilegiorum, quæ sunt à Concilio Tridentino reuocata, quòd scilicet in foro conscientiæ illis possint vti Regulares, & est Ordine. 36. ex quo videtur certum Bullam Pij de qua dictum, non posse iam locum habere. Ad quod quidem P. Bruno nihil in speciali respondet, cùm post operis illius editionem damnatio Propositionum, inter quas est præfata, fuerit promulgata. Videtur autem posse
Verosimilis responsio.
verosimiliter responderi, si dicatur damnari Propositionem vt extat, generaliter scilicet asserendo Regulares id posse, secluso priuilegio, de quo nulla mentio, ex eo quòd sibi persuasum habeant in Concilio solùm quoad forum exterius fuisse reuocata. Vnde non omnes Regulares id possunt, sed qui priuilegiorum habent communicationem, quia scilicet Mendicantes sunt, de quibus specialiter procedit Bulla Beati Pij, vel Mendicantium priuilegijs fruuntur. Neque enim verosimile apparet doctissimum Pontificem eam voluisse sententiam sua censura configere, quæ grauissimos habet defensores, vt vidimus, cùm in Breui alio contra seueros Amadæi insectatores satis ostenderit nimis esse illos audaces & temerarios, qui grauium scriptorum opiniones communiter receptas suis contenderint inconsultis censuris profligare. Item in prædicta damnatio
Alia item.
ne illi solùm notantur, qui affirmant licere vsum in ijs, quæ expressè sunt reuocata in Concilio Tridentino, non verò illi, qui asserunt aliqua non esse expressè reuocata, vnde & ad reuocationem peculiarem modum, vt stare possit reuocatio, dicunt esse necessarium. Et qui dicunt ea, quæ in sua Bulla habet D. Pius, non esse decisio
Alia insuper, & notabilis.
nes, sed declarationes, agnoscunt quidem reuocationes stare contra Decreta posse, quæ clara sint, sed talia non esse illa, circa quæ declarationes versantur, iuxta quas in vsu earum proceditur, vnde talis vsus nequit dici esse contra illa, quæ clarè sunt à Concilio constituta. Quo pacto philosophatur citatus Bruno Propositione illa. 2. cap. 6. Qui & Cap. 2. Proposit. 5. iuxta propositum explicandi modum defendit non obstare limitationem addi solitam in priuilegijs, Dummodò non sint contra Concilium Tridentinum, quo minus vsus eorum liceat, & sint verè confirmata, etiam circa illa, quæ in ipso videntur esse contraria: quia contraria censeri non debent, dum non sunt penitus destituta reuocatione ad eorum vim infringendam in praxi requisita. Itaque Decretum reuocatum non est contrarium, licet dicatur Dummodò &c. Quia illa limitatio non ponit quidquid necessarium est vt vim retineat suam, cùm possit aptè cum reuocatione componi, iuxta prædictum explicandi modum hucusque minimè ab Apostolica Sede damnatum.
166
*Et hæc quidem à Nobis fusiùs discussa
occasione præsertim priuilegij Patrum Minorum, in quo de Subdiaconatu & Diaconatu nihil habetur, sicut neque in alijs, de quibus. num. 162. quia circa eos Ordines iure licebat communi vti. Vbi & dubitari potest an stante, vt stat modò, in suo robore Concilij Tridentini Decreto circa ætatem, si dispensetur quis vt anno vigesimo secundo possit Presbyter Ordinari, consequenter etiam possit anno vigesimo primo Diaconatum suscipere, & vigesimo Subdiaconatum. Et videtur quidem sic affirmandum, nam iuxta Concilium Tridentinum Subdiaconus non est ad | DianatumDiaconatum promouendus nisi post annum ab illius Ordinis susceptione, neque Diaconus ad Presbyteratum nisi eodem temporis spatio iam decursu, licet circa hoc possit Episcopus dispensare, vt videri potest cap. 13. & 14. Seßion. 23. de Reformat. Ex eo autem quòd tempus pro Sacerdotio breuius concedatur, nulla Episcopo necessitas imponitur circa interstitia dispensandi, de quibus agitur in citatis Capitibus, cùm tamen nihil de ætate in illis, de qua cap. 12. præcedenti. Hoc non apparet improbabile. Nihilominùs
Verosimilior resolutio.
verosimilius est oppositum, quia vnius dispensationis concessione non veniunt duæ eiusdem rationis non connexæ necessariò, vt est compertum, id quod in negotio præsenti contingit, in quo quidem cum dispensatione circa Sacerdotium est connexa dispensatio circa Diaconatum; siquidem ætas pro isto est viginti & duorum annorum completorum, tertio inchoato; pro ea autem ætate est concessa dispensatio pro Sacerdotio, & ita Diaconatus anticipandus est. Tunc vltra. Vigesimo primo completo sine dispensatione potest Subdiaconatus assumi. Ex quo sit anno eodem Diaconatum & Sacerdotium suscipiendum, in quo difficultas est nulla; quia si aliqua, maximè ratione Interstitiorum: atqui respectu illorum non vrget, quia ad dispensationem istam, si verè talis respectu illius est, tenetur Episcopus; cùm non possit aliter Pontificia gratia locum habere: vnde conuenientiùs dici potest circa hoc à Pontifice dispensatum; quamuis quanta sit intra annum Ordinum futura distantia, iudicio Episcopi reseruetur, quandoquidem celebrandorum Ordinum sua sunt tempora, in quibus non semper vrget obligatio.
167
*Et præfata quidem probabilitatem ratione priuilegiorum videntur euincere: quæ qui
dem pro Societate nihil iuuat, cùm priuilegia talia non sint ab eius supremo Capite communicata, & fortasse neque communicabilia iudicentur. In Religionibus verò alijs ipsi, ad quos id pertinet, videant quid sit ipsis conueniens pro temporum opportunitate futurum: mihi enim non leuis operæ pretium visum est rem exactè discussisse, ne in grauiora inconuenientia aliqui ob veritatem non peruisam cœco impetu prolabantur. Non enim vt cœcus cadit in foueam, qui probabili luce dirigitur. Id autem quod ex P. Vasquex dictum nu. 159. & admittunt alij ibidem citati, cùm probabile sit, etiam non admissa sententia de valore priuilegiorum, suam potest in facti contingentia conuenientiam habere, quidquid dicat P. Palaus, cui est satis superque satisfactum: Licet P. Bonæ Spei vti certum videatur statuere priuilegia omnia circa ætatem ita reuocata, vt iam illis locus non sit, vt videri potest Tomo 6. Tractat. 7. Disput. de Sacram Ordinis nu. 51. Non videtur tamen rem ad exactam trutinam adduxisse, vno contentus verbo. Sicut & P. Herincx Tomo 4. Disp. 10. nu. 71. totalem priuilegiorum reuocationem agnoscens, immemor eorum, quæ diximus, & suæ sunt propria Religioni, non ab Innocentio IV. vt per errorem à Leandro positum Quæst illa 5. Sed VIII. vt ex
Compendijs habetur manifestum. Vbi circa id, quod de 18. anno dictum, sufficienti pro Subdiaconatu, addendum occurrit, vix locum habiturum, stante limitatione à Pontifice adiecta de foro interno, in externo enim defectus talis apparebit, & fundamentum suberit ad hoc vt Episcopus exactam circa hoc probationem exquirat, cui non poterit satis fieri, & ita neque ille in Ordinis procedere collatione. Quod autem de Iure communi talis fuerit ætas sufficiens iudicata, mirum haberi non debet; siquidem Subdiaconatus Ordo sacer dicitur ob castitatis obligationem eo in gradu vt dirimat Matrimonium. Plus autem in votis Religionis accidere sciunt omnes, cùm decimo sexto anno fieri Professio possit, ex qua similis obligatio resultat, sicut per vota Societatis, ratione cuius Religiosi dici homines sacri possunt, quia Deo irreuocabiliter consecrati, de quo Bruno Tractat. 3. Proposit. 1. in principio, & quo Nos his ponamus finem, cùm dici alia circa statum sacrum possent, sed quæ ad morale negotium modò minimè necessaria iudicamus.
Videatur P. Moia post hæc scripta visus in Selectis Tract. 4. Quæst. 13. doctè & verosimiliterlocutus.
AFFINITAS.

AFFINITAS.

Circa dispensationem in primo gradu pro foro externo.

168
*CAsus est non infrequens inter Indos vt
quis cum sorore eius velit contrahere, cum qua carnale commercium habuit, sintq;sintque pro coniugio tali vrgentes rationes, diuturnus inquam concubinatus, à quo difficillimus sit recessus, & quandoque cum filijs, sitque notum in populo prius illud commercium, vt non sit foro interno locus, pro quo supponitur potestatem ad dispensandum extare, iuxta dicta Tomo 2. Thesauri Tit. 12. nu. 382. & seqq. vbi etiam habetur in remotissimis partibus, in quibus Ordinarij de facili adiri non possunt, id posse Religiosos Societatis, vnde cum aditus est facilis, id non licebit, neque valida erit dispensatio: quando autem facilis aut difficilis aditus sit iudicandus, penes distantiam ferendum iudicium, de quo num. 386. admonitione penitus obseruanda, ne circa valorem matrimonij aliquando molestæ moueantur quæstiones.
169
*Difficultas ergo circa solos Ordinarios
versatur, quibus talis non videtur conuenire facultas, semper enim in concessionibus primus gradus excipitur, dum illæ à Paulo V. vsque ad Clementem IX. continuatæ per viginti annorum spatium singulæ reperiuntur. Et dum circa huiusmodi scribebam citato loco nu. 391. dixi priuilegium Innocentij X. ab anno 1654. decurrens anno 1674. finiendum, in quo iam sumus, iuxta computationem, de qua nu. 38. eiusdem Tit. scilicet post diem 6. Maij, attento concessionum decursu à secũdasecunda Bulla Pauli V. Sic enim accipienda quæ citatis sunt dicta locis de annis, in quibus illæ aut finitæ sunt aut finiendæ. Neque enim quod dictum est nu. 32. scilicet diem à quo statuitur terminus, non computari in termino, ita ampliandum est, vt de anno etiam idem debeat intelligi, esset enim valde exorbitans ampliatio, | ex quo fieret, vt concessio per duos annos à die datæ facta, ad tres posset extendi, immò & si per annum, posset ad duos. Et quidem ipse loquendi modus ita videtur exprimere, vt nullum relinquat dubio locum, A die datæ. Ergo computatio iuxta dies facienda, ipsa dationis non inclusa die. Secus accideret, si diceretur Ab anno datæ; tunc enim pro non inclusione illius, idem quod pro diebus, fundamentum esse videretur, & in re fauorabili, præsertim pia, & ad religionem spectante, posset sustineri. Et propter animaduersionem istam hoc loco de affinitatis gradu difficultas proposita, de qua dictum aliàs, & conclusum licitam esse dispensationem, si rationes pro illa non leuis momenti concurrant, dispensantium iudicio ponderandæ. Vbi si ad potestatem ratione distantiæ recursus habeatur, id circa Indos est plus verosimile, quibuscum agi mitiùs solet: sicut si ad omnimodam Adriani, & ad illam, Pij V. de qua. n. 393. Quod verò peculiarem videtur difficultatem habere, ex priuilegiorum tenore desumitur, in quibus certior dispensationum habetur forma, & numquàm concessum inuenitur vt Ordinarij possint in foro externo circa primum dispensare, sed circa alios cum Indis, & Æthiopibus ac mixtim progenitis cum consilio & assensu Societatis Sacerdotum, de quo. num. 391.
170
*Sed verò in perpetua facultate ad
dispensandum in omnibus gradibus iure diuino non prohibitis, qualis est affinitas dicta, de qua dictum. nu. 382. & est Gregorij XIII. ac vtriusque Pij IV. & V. facultas est talis inclusa, licet pro foro externo biennij terminus expressus habeatur. Siquidem ibidem in remotis Prouincijs Ordinariorum præsentia destitutis, aut distantibus per ducenta millia passuum, quod posteà ad minorem est distantiam redactum, de quo n. 386. Societatis Sacerdotibus ea facultas in foro etiam exteriori conceditur. Ex quo videtur inferri eamdem in Ordinarijs residere. Gregorius enim & Pontifices alij, de Societatis locuti Sacerdotibus primum gradum dictum in vtroque foro, vtpotè iure diuino non prohibitum, indulserunt: ergo & cùm Episcopi de illorum consilio & assensu ex vi concessionis prædictæ dispensarunt, circa primum gradum extitit dispensatio. Quæ est euidens consequentia; vel saltem versari potuit. Atqui respectu Sacerdotum Societatis ea non est limitata facultas: ergo neque respectu illorum. Quod enim non obstet concessiones posteà limitatas circa primum gradum prodijsse probatum. n. 388. & seqq. Itaque concessiones subsequentes priorem illam non infirmant, qua, potuerunt Ordinarij in primo gradu dispensare, licet illum expressè non concedant. Quia tamen Sacerdotibus Societatis concessum est vt possint esse assessores cum voto decisiuo, quia eorum assensus requiritur, & non solùm assessores, sed etiam adiutores dicuntur, & ita sunt quasi partiales dispensatores, inde pro Ordinarijs similis potestas in foro vtrôque deducitur. Nam facultati assistendi cùm de primo gradu agitur, non est terminus designatus, & ita quoties de foro externo ab Ordinarijs agetur, idem poterunt, quod durante illa priori dictorum Pontificum concessione: quam proptereà dixi concessionibus subsequentibus non infirmari, quia habet adiunctum aliquid, quod perpetuum est, scilicet potestatem illam assistendi.
171
*Prætereà vt ex tenore priuilegiorum
Probatio roborata.
colligitur, concessiones Religiosorum Societatis & Ordinariorum patiuntur circa gradus, ad quos se possunt dispensationes extendere, nihil enim minus licere Episcopis Pontifices volunt, & ita quod illi in foro interiori & in locis distantibus possunt, his est pariter limitata illa concessione externi fori concessum: vnde cùm gradum primum excipiunt, ex vi concessionum talium nihil amplius licet. Ergo si aliàs circa primum gradum in Religiosis sit radicata potestas, non est illa in Ordinarijs coarctanda, id enim non esset Pontificum menti conforme, qui pro Ordinariorum auctoritate tuenda curam semper adhibent peculiarem. Et quidem inuerosimile prorsus apparet, vt Religiosus Societatis vltra duas diætas ab Ordinario distans possit in vtroque foro circa primum gradum dispensare, & quod Ordinarius ipse Religiosum eumdem assessorem & adiutorem habens, aut alium cum simili facultate, talem nequeat dispensationem impendere, Religiosumque reddat illa distantia superiorem.
172
*Potest ergo talis dispensatio conferri,
Quid circa praxim.
quando, vt dixi, rationes pro illa conuenientes occurrunt, vt in facti contingentia factum aliquando; cùm tamen & rationes subesse quandôque possint contrarium ad iudicium prouocantes. Sunt enim & Indi, vt monent Pontifices, à matrimonijs talibus abducendi, & curandum ne illorum contrahendorum spe incestuosis communicationibus inuoluantur. Quando ergo res in publicum prodeunt, separandi complices, & exilio mulctandus vir, vt alij timeant, & sine violentia de coniugio feminæ agendum, neque enim deerit coniux, cùm non soleant Indi circa talia hærere dedecora, contenti habere sedulam seruitricem. Sed in separatione erunt etiam sua non semel incommoda, præsertim si filij ex inhonesto consortio, De illo enim agimus; circa licitam enim affinitatem in primo gradu, vt quis duobus sororibus, aut aliqua duobus fratribus copuletur, nolim esse auctor, licet rationes adductæ id videantur euincere, quia pro eo vrgentissimæ deberent esse rationes, & raro in casu, qualis fortè in remotis partibus occurret, in quibus Societatis Religiosi sua vti poterunt facultate. Cùm aliàs apud Indos impedimentum tale non extiterit, vnde ex dispensatione circa illud non erit scandali alicuius periculum, & semper in casibus huiusmodi explicatio est à ministris Euangelicis adhibenda, vt sciant Neophyti quid generatim non liceat, & quid aliquando ex Pontificis concessione, quam non debeant sibi, cùm sit futura rarissima, polliceri.

Circa dispensationem ob violatum vinculum affinitatis.

173
*DIctum de hoc Tom. 2. Thesauri. Tit. 12.
n. 466. & seqq. & pro facultate ad illam adductum. n. 470. priuilegium PP. Benedictinorum, de quo & n, 471. & 472. vbi & Lezanæ facta mentio, sed iuxta Dianæ fidem, & | quidem inconcussam, quatenus Tomo 2. verb. Affinitas nu. 6. asserit dispensationem intra domos aut Ecclesias necessariò concedendam, ita vt extra illas non valeat priuilegij vsus. Circa quod dictum à Nobis nu. 472. consentiente Fr. Antonio à Spiritu Sancto in Direct. Regular. Parte 1. Tract. 2. Disp. 1. nu. 111. Addit ille nu. 5. numerum trium aut quatuor, designatum à Cardinali intelligi debere respectiuè ad Monasteria, ita vt
in magnis & celebrioribus Monasterijs, quale est illud Vallisoletanum, cui principaliter facta est concessio, possint designari tres aut quatuor: in minoribus autem Conuentibus non nisi vnus aut duo. Ita enim recta ratio dictat intelligi debere priuilegium. Quæ quidem limitatio, licet prædicto Patri iuxta rectam rationem videatur, contraillam tamen non est, vt cum priuilegij auctor non limitat, neque nos limitare debeamus. Et aliquando magnis etiam in vrbibus Conuentus non multorum Religiosorum sunt, & ita populi numerositas debet attendi. Immò & in alijs, in quibus conceduntur à præfato Magistro duo, cùm absolutè in priuilegio concedantur tres; vnde non expedit pro vno litigare. Et concessionem præfatam non esse vti viuæuocis Oraculum reuocatam affirmat ille num. 4. sic philosophatus vt & Nos nu. 471. quod pro similibus obseruandum.
174
*Non ita tamen de alijs concessionibus
iudicat, quæ in Compendijs Fratrum Minorum habentur, vtpotè illud Innocentij VIII. apud Casarrubium verb. Dispensatio nu. 17. quod & quia Oraculum, & quia incertum, vt ibidem ait Corduba, neutiquàm admittendum. Sed quidem apud Casarrubium verb. dicto tale priuilegium nòn est, immò nec numerus, qui videri sublatus potuit, nisi antiquissima impressio oppositum suaderet an. 1532. in qua post nu. 16. immediatè sequitur 18. Meritò ergo parùm est curandum de illa, non sic de alia, quam adducunt Fr. Emmanuel, Miranda, Portel, & P. Thomas Sancius apud eumdem, & est S. Pij V. etiam Oraculum, & proptereà ab eodem scriptore inutilis hoc tempore iudicata. Quod quidem non omnibus eiusdem Religionis Patribus perplacebit, ob priuilegium Gregorij XIII. de quo nu. 162. quo sunt priuilegia omnia confirmata, eorum etiam mentione inducta, quæ à SSmo. fuerant Pio dictis Patribus impertita, vnde & Oraculorum, vt ibidem dictum.
175
*Notat autem citatus Scriptor tria discri
mina inter nuper adductum priuilegium, & prius illud, pro quo rescriptum, & est Iulij Secundi. Primum, quod hoc potest à Prælato locali concedi, facta designatione, illud verò nonnisi à Prouinciali. Secundum, designationem cessare mortuo, vel amoto Prælato, quia debet esse ad nutum designantis, secus in alio, quia concessio est immediatè à Pontifice facta designatione. Tertium dispensationem virtute prioris debere fieri audita confessione, quia ita expressum; non ita in alio, in quo de foro conscientiæ tantùm agitur. Vbi quod ad Primum attinet, difficultate
caret. Circa Secundum probabiliter locutus, cùm sint multi, qui affirment, etiam cùm dicitur ad Beneplacitum meum, siue ad nutum, quod idem est, non cessare gratiam morte concedentis, quando fauorabilis est, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 8. de Matrim. Disput. 28. nu. 50. & licet ille oppositum sentiat, iudicetque verissimum, cùm de gratia quacumque agitur, auctores tamen contrarium asserentes sunt grauissimi, & vnusquisque de sua sit solitus ita sententia loqui, vt verissimam arbitretur. Potest autem securiùs procedi, si Prælatus dicat se designare talem Patrem pro suo triennio, & ad beneplacitum, quia tunc stabit designatio, iuxta id quod habet præfatus Auctor nu. 51. qui de anno exempli gratia locutus: neque enim designatio per triennium, aut per tempus Officij tollit, quin sit ad nutum reuocabilis quamdiu in illo durauerit. Quòd si officium sit perpetuum, id à fortiori stabit, & tunc sensus designationis erit etiam congruus iuxta dicta illius formam adaptando. Præterquàm quòd priuilegij tenor non videtur cum eo rigore procedere, neque subtilitates illas Iuris ad vnguem obseruandas velle, sed in eo Prælatis liberam dispositionem relinqui, vt possint cùm bene sibi visum fuerit deputatos reuocare, siue deputatio finito duret, aut non duret officio, quod in ordine ad praxim nihil interesse videtur, quandoquidem nouus Prælatus eum, qui placuerit, possit deputare. Vnde & cùm ad nutum reuocabilis dicitur, de nutu Sedis, seu officij, potest conuenienter intelligi, dum nutus in speciali personæ deputantis non indicatur: quod cùm accidit, non extingui gratiam receptissima est sententia Iuri subnixa, de qua P. Thomas nu. 59. & P. Lezana verb. Gratia nu. 9. qui alios adducunt: sicut & Fr. Antonius à Spiritu sancto stans pro duratione vbi infra.
176
*Circa Tertium de necessaria auditione
Confessionis pro dispensatione probabilem sententiam secutus est citatus Auctor, sed contraria est etiam valde probabilis, & communiter inter Recentiores Theologos recepta, quam secutus P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio Disput. 15. nu. 15. & Disp. 16. nu. 11. & Disp. 34. n. 30. cum multis, quos refert. Eligius Bassæus Tomo 1. verb. Absolutio nu. 22. Diana Parte 1. Tract. 11. Resol. 25. Parte 3. Tract. 2. Resolut. 20. & P. 4. Tract. 4. Resolut. 8. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. cap. 2. nu. 69. Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà nu. 116. Leander Tomo 1. Tract. 5. Disp. 14. Quæst. 97. vbi quamplures adducit: licet P. Mendus in Bullam Cruciatæ Disput. 26. nu. 203. affirmet plures eorum à se visos non loqui in casu, quo verba prædicta in priuilegijs sint adiecta, quod ipse fatetur, citans præter illos P. Quintanadueñas de Iubileo Cap. 11. n. 5. apud quem Ludouicus de la Cruz. Qui profectò, & alij satis superque ostendunt id, quod diximus, sententiam scilicet dictam esse communiter receptam inter RecentiorosRecentiores, & consequenter esse valde probabilem, ab extrinseco quidem ob defensorum auctoritatem, ex quo etiam sequitur id, quod alibi dixi, esse videlicet etiam ab intrinseco talem, quia non est credibile tot ac tantos Doctores sine solido fundamento fuisse locutos. Quamuis P. Mendi argumentum videatur vrgere: quia scilicet Pontifex potest Confessionem vt conditionem necessariam apponere: & cùm non semper in priuilegijs talia verba reperiantur: quando apponuntur, specialem aliquem debent effectum | habere; neque alius præter dictum apparet. Neque videtur satisfacere P. Pellizarius dicens
Confessionem quidem requiri, sed proportionatam pro censuris, de quibus ille, & idem est de dispensationibus, & alijs, quæ sine confessione Sacramentali transigi possunt; debet enim confessio non Sacramentalis adhiberi, exacta inquam declaratio. Non inquam videtur satisfacere, siquidem cùm Confessio exigitur, de Sacramentali semper est sermo, neque contrarium vspiam inuenietur. Neque si de Sacramentali non esset sermo, talis additio esset vllatenus necessaria, cùm manifestum sit ad absolutionem, si de censuris agatur, & ad dispensationes, aliaque, pro quibus facultas à Pontifice confertur, necessariam esse exactam manifestationem, vt legitimè procedatur; manifestatio autẽautem confessio est, & ita videmus pro huiusmodi Confessarium ab Ordinario approbatum requiri solitum, quia talis putatur futurus doctus, & cui meritò possit adeò graue committi negotium. Stet ergo quidquid de hoc sit, valde probabiliter posse in casu, de quo agimus, iuxta sententiam dictam procedi, futurumque vsum priuilegij securum; nec debuisse P. Lezanam suum illud effatum quasi exploratæ veritatis proponere, cùm contra se ea habeat, quæ à Nobis sunt declarata. Iam ad alia.
AMBITIO.

AMBITIO.

An in canonica electione possit quis pro se ferre suffragium, & ratione illius officium obtinere.
177
*AMbitionis quidem effectus talis, & vi
sus aliquando, circa quem & consultus, non ab electo, cui nulla consultationis cura, sed ab electoribus, quibus electi agendi modus prorsus innotuit, & propter graues caussas nihil circa cassandam electionem voluerunt attentare, si fortè illa non possit vt legitima sustineri, & posse quidem videtur probari posse ex ijs, quæ tradit Fr. Emmanuel Rodericus Tomo 2. qq. regu
lar. q. 54. arti. 10. dicens quòd Diffinitores secundùm ius possunt vnum ex ipsis eligere, in quo iure confirmatur electio facta ex tribus de septem compromissarijs de vno ipsorum, si ille electioni consentiat: quia, vt Glossa ait ibi, sua persona computatur inter eligentes. Citat autem in margine Cap. Cùm in veteri, de elect. de quo inferiùs. Hugolinus de Officio & potestate Episcopi cap. 51. §. 2. adducto Cardinali Tuscho Lit. P. conclus. 595. tenet quando patroni sunt plures, posse vnum ex illis se cum alijs præsentantibus ipsum præsentare: quod & tenet P. Palaus Parte 2. Tract. 13. Disp. 2. Puncto 7. nu. 3. quia cùm suffragium illud partiale sit & insufficiens ad præsentationem vel electionem constituendam, non videtur à Iure prohiberi Cap. Per nostras de Iure patronat. Cap. final. de Institutionib. Et alibi. Vbi Auctor non solùm de præsentatione agit, sed etiam de electione, de qua & loquitur Cap. finale citatum. P. Thomas Sancius Tomo 1. Consilior. moral. Lib. 2. cap. 3. Dub. 74. nu. 14. cum Panormitano & Philippo in Cap. Cùm in iure de elect. affirmat in præsentatione vnius ex patronis posse illius consensum numerum augere; quod Lambertinus de Iure patronatus lib. 2. q. 8. arti. 8. n. 6. & 7. ad electionem extendit. Pro quo & P. Sa, verb. Electis nu. 10. ita scribit: Electio iure communi ad Collegium pertinet: potest autem quilibet de Collegio eligentium, si ipse eligatur ab illis numerum deficientem suo suffragio supplere, etiam ad Papatum. Nemo tamen, si solus sit, potest eligere se ipsum, etiamsi in eo solo manserit ius Collegij. Sic ille, in eo quod de Papatu asserit, non admittendus, ex noua Constitutione Gregorij XV. de qua Barbosa de potest. Episc. Allegat. 72. n. 86.
178
*Potest etiam argui. Nam si aliquid in
Quid ex ratione.
Iure obstaret, maximè Cap. Cùm ad nostram finale de Institut. vbi sic Innocentius Tertius de quodam electo Episcopo Custodiæ dignitatem retinente: Custodiam ipsam recipere non potuit à se ipso. Cùm inter dantem & accipientem debeat esse distinctio personalis. Sed neque ab alio, cùm ius conferendi alius non haberet. Hæc ibi. Atqui in casu nostro inter dantem & accipientem datur distinctio personalis, cùm sint plures eligentes, quibuscum tantùm partialiter concurrit electus, qua ratione ante Constitutionem Gregorij nuper allegatam poterat numerum deficientem suo suffragio supplere in electione ad Papatum, qui in eo articulo versabatur. Adducit prætereà P. Antonius à Spiritu Sancto Tract. 5. Disput. 2. nu. 16. Cap. Communio. & Cap. Quia propter. citati Cap. finalis, quod est in hoc negotio præcipuum, nulla facta mentione. Et Caput quidem Communio nullibi extat, Caput verò Quia propter de electione eatenus adduci potest, quatenus in eo statuitur vt suffragia sub secreto tribus scrutatoribus aperiantur; sic enim compertum habetur nullum adeò futurum ex ambitione præcipitem vt pro se suffragium ferat, ita ambitionem suam reddens alijs manifestam. Sic enim repellendus, aut cassanda electio, iuxta Glossam in Cap. Cùm in veteri de elect. Sed quidem cum electio non eo modo fit, sed per schedulas, & omnino secretò, vt statuitur in Concilio Tridentino Seßione 25. Cap. 6. de Regularibus vbi iuxta aliquos, de quibus P. Suarez Tom. 4. de Religione Tract. 8. lib. 2. Cap. 5. nu. 9. ius est nouum inductum, & modus electionis, de quo in Cap. Quia propter antiquatus, licet ille oppositum sentiat, & probet. nu. 10. & seqq. Certè modus electionis per schedulas vsu est communiter receptus, & pro eo nihil videtur speciale circa negotium præsens ab Apostolica Sede pronuntiatum. Et hinc videtur factum vt apud Religiosos aliquos præceptum sub mortali obligans sit impositum, ne quis pro se suffragium ferat: Si enim illud in Iure haberetur, non fuisset opus impositione alterius, neque id prudenter factum videretur: qui enim Pontificio non est retrahendus præcepto ab huiusmodi ambitionis abortu, neque inferioris cuiusquam præcepto ab ipso retrahetur.
179
*Dico Primò. Cùm electio Prælati fit
per scrutinium nullus potest pro se ipso ferre suffragium, aliàs nulla erit electio. Sic Turrecremata & Megala, quos adducit & sequitur Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà. Magister Lezana Tom. 2. Verb. Electio. nu. 209. P. Thomas Sancius citato Dub. 74. n. 12. & 13. & apud ipsum Panormitanus, Ancharranus, Ioannes An|dreas, Antonius, Albertinus, & communis, vt ille ait Fr. Antonius à Spiritu Sancto supra n. 76. Quorum ratio est, quia cùm sic suffragatus ignoret vota aliorum, id non esset suæ consentire electioni, sed se eligere, & ita tamquàm ambitiosus repellendus. Sed à quo repellendus, cùm eius votum ignoretur? Videtur equidem ita explicandum, vt iure ipso repulsus debeat iudicari.
180
*Probatur Primò ex Cap. Per nostras de
iure patronatus, vbi Innocentius Tertius statuens neminem se posse ad vacantem Ecclesiam, in qua ius patronatus habet, præsentare, illam generalem reddit rationem: Cùm igitur nullus se ingerere debeat Ecclesiasticæ prælationis Officijs. Atqui pro se suffragium ferens in scrutinio, maximè se ingerit Ecclesiasticæ prælationi; neque enim ab alijs inducitur, quorum votis consensum præstat, sed solo impetu ambitionis abreptus: ergo iudicio Pontificis est penitus repellendus, & magis in electione, quàm in præsentatione, pro qua est potior ratio, vt & inferiùs constabit.
181
*Secundò ex Cap. Cùm ad nostram finali
2. Ex Cap. Cum ad nostram.
de Institut. iam citato, quod communiter Doctores ita accipiunt, vt vidimus. Neque enim satisfacit quod dicitur de eligentium concursu, negari enim nequit sic electum esse sui electorem, omnes siqui dem concurrentes vocantur electores, & verissimum est inter hunc electorem & electum non dari distinctionem personalem, quam Pontifex asserit esse necessariam. Neque id quod de Papatu dicitur, quidquam valet, in eo enim est ratio & dispositio specialis, vt videri potest apud Barbosam cit. nu. 86. Nota est etiam historia Ioannis XXII. in quem compromiserunt Cardinales, & ita ne quemquam offenderet, se elegit, id probante Collegio Cardinalium, pro quo plures congerit Scriptores Doctor Sebastianus Nicolinus in Epitome historiali Ecclesiastica. §. 197. & Barbosa in Cap. Cùm in iure n. 2.
182
*Tertiò, ex citato Cap. Quia propter de
3. Ex Cap. Quia propter.
elect. Iuxta illud enim non erat locus huiusmodi electioni, iuxta dicta: ergo neque in scrutinio per vota omninò secreta. Patet illatio: Nam in isto nihil est de antiquoris substantia relaxatum, sed maius potiùs robur attributum, vt inconuenientia, quæ in illo esse poterant tollerentur; & ita maius secretum additum, vt est compertum. Atqui maius hoc secretum, non debet in grauiora incommoda detorqueri, ex illius abusu, vt scilicet quis ambitioni suæ indulgens se eligat, quod stante priori electionis modo minimè facere potuisset. Quæ ratio videtur euidens.
183
*Quarto ex Cap. Cùm post petitam de
4. Ex Cap,. Cùm post petitam.
elect. in quo sic Honorius Tertius: Quia tandem examinato (sicut decuit) processu electionis tuæ, inuenimus eam post publicationem consensuum, & collationis tractatum, aliquandiu fuisse protractam, assensumque tuum, priusquàm electus fueris, requisitum, electionem eamdem (ex ipsius tantùm inordinato processu) iustitia cassauimus exigente. Sic ille, nullam declarans electionem ex consensu electi ante ipsam præstito circa quòd ita Glossa verb. Requisitum, loquitur: Sed nunquid sola requisitio sufficeret ad cassationem? Non videtur, quia in fraudem posset ab aliquo æmulo procurari. Simile infra de Simonia Cap. Sicut. & ideò non videtur impedire sola requisitio: sed si consentiat, tunc sufficit ad cassandum, propter ambitionem, & simile supra eod. Cap. Officij. & Cap. Cùm ad nostram. & 1. q. 6. Cap. Sicut is. & C. de Episcop. & Cleri. L. si quemquam. Et non ambitione, sed labore ad dignitatem conuenit peruenire &c. Si ergo consensus ante electionem adhibitus irritam eam reddit, quantò id potiùs præstabit in eadem electione suffragium, in quo maius proculdubio apparet ambitionis argumentum?
184
*Qnintò ex Cap. Cùm in iure, de ele
5. Ex Cap. Eum in Iure.
ctione, vbi sic decernit Innocentius Tertius: Super quo taliter respondemus, quod is, qui de numero septem à tribus eorum dignoscitur nominatus, iuxta compromißi tenorem, debet in Decanum assumi, dummodò electioni de se factæ consentiat, & aliquod canonicum non obsistat. Hæc ibi. Ex quibus habetur electionem debere præcedere, vt electus consentiat, & aliter non subsistere electionem. Circa quod ita Glossa: Ex hac Decretali
Glossa. prior.
consueuit dici quòd persona electa auget numerum eligentium: contrarium tamen verum est, quod persona electi non computatur in numero eligentium, quod probatur infra eod. Cap. Cumana Ecclesia. Sic ille, cuius est Glossa dicta, iuxta quam id sequitur, quod intendimus: nam electio ita debet fieri vt sit ad plura medietate suffragia: Si ergo electi consensus non computatur in numero, electio erit manifestè nulla. Sed sequitur Glossa alia, quæ circa verb. Consentiat ita habet: Quia si vult consentire, tunc persona sua computatur inter eligen
Glossa. posterior.
tes. argum. ff. quod cuiusque vniuersitatis. l. planè, argum. ff. de adopt. l. Si consul. & sic quatuor intelliguntur, & ita maior pars Capituli. &c. Hodie non connumeratur persona electa inter eligentes, infra. eod. Cap. Cumana & Cap. Quia propter, Nec dicerem valere talem electionem, si modò fieret, quia est electus à minori parte Capituli. Hæc ibi. Ex quibus habemus, siue is, qui consentit dicatur eligere, siue non, decisionem talem pro casu scrutinij non posse aduocari. Circa quod ita scribit Barbosa in Collectaneis ad dictum Caput num. 2.
Procedit autem Textus decisio in electione, quæ fit per compromissum (vnde non videtur penitus abrogata, vt volebat Glossa) secus tamen dicendum de electione, quæ fit per viam scrutinij secreti, vt in Cap. Cumana. 50. infra. hoc tit. Azeuedus dicto cap. 11. num. 7. (scilicet ad Curiam Pisanam lib. 2.) Cenedus dict. Collect. (ad Decretales) 99. num. 2. Ratio autem quare in electione, quæ fit per compromissum, poßit quis suffragari pro se, votumque suum conferre sibi, vt electionem de se factam compleat atque perficiat, cùm tamen in electione, quæ est per scrutinium, nullus poßit sibi suffragari; illa potest esse, quia in compromisso electio non incipit, siue inchoatur primo à prædicto compromissario, sed ab alijs; à se verò ipso tantum perficitur & consummatur: quod non contingit in electione, quæ fit per scrutinium, Siluester Verb. Electio. 2. q. 18. Fr. Ludouicus Miranda dict. Conclus. 2. vers. Sed est difficultas. (in Manuali scilicet Prælatorum Tomo 2. q. 23. arti. 40.)
185
*Ex eo ergo quod ex Fr. Emmanuele
Roderico adductum. nu. 177. nihil contra propositam assertionem habetur, quod momenti alicuius sit, quandoquidem iuxta decisionem | citati. Cap. Cùm in iure, proceditur, licet per errorem citatum sit Cap. Cùm in veteri: & illius non huius sit Glossa ibidem allegata, de qua nu. præced. Licet ex eo adduci aliquid possit, quo
Cap. Cùm in veteri.
& assertio roboretur: Siquidem cùm electores consilium trium à Pontifice designatorum pro electione, de qua ibi, requirere tenerentur, duorum tantùm requisierunt, quia tertium elegerunt, vnde & eius noluerunt consilium requirere, qui si ante electionem pro se annueret volentibus eligere, nullam redderet electionem, & necessario cassandam, aut cassam penitus declarandam. Vnde Glossa verb. Ipsorum, sic ait, scilicet
Glossa.
duorum, & non illius, qui electus fuit: quia ille non debuit requiri, cùm hoc ipso cassaretur, vt suprà eod. Cap. Cùm post petitam. Sic Glossa. In Capite autem Cùm post petitam quid fuerit à Pontifice decisum vidimus. nu. 183. vbi videtur cassationem pro declaratione nullitatis appositam, cùm sic iustitia exigente sit factum ob inordinatum processum, vnde non potuit sustineri. Neque obstat sententiam Glossæ præfatam non omnes approbare, circa quod ita scribit Barbosa in Colle
Barbosa.
ctan. ibi. verb. Sociorum. Aduertas quòd quamuis huius Glossæ opinio probabilis sit, nihilominùs tutius est fore tertij electi consilium saltem in genere requirendum, vt sic formæ mandati satisfiat. Ita in præsenti Hostiensis. n. 3. Anan. n. 5. Ioan. Andreas. n. 17. Imola n. 8. Ancharran. n. 4. Butrius. n. 17. Panormit. nu. 17. quos citat Pendina in Promptuario receptar. sentent. Tomo 1. Tit. 36. nu. 31. Sic ille. Ex quo nihil contra dicta, sed potiùs maius eorum firmamentum. Cùm enim citati Doctores in genere fuisse requirendum, & in similibus ita faciendum, apertè significent requisitionem in specie circa electi personam valori electionis obfuturam. Quod etiam tenet Fr. Emmanuel citata q. 54. arti. 9. Est ergo in Probat. 5. robur multiplex, vt haberi pro pluribus queat.
186
*Dico Secundò. Assertio præcedens ita
videtur certa, vt opposita nequeat vt verè & absolutè probabilis sustineri. Id videtur ex dictis constare, neque in Auctoribus quos vidi, vllum inueni, cùm sint sanè multi, qui secus sentiant, vel asserendo, vel probabilitatis gradum conferendo. Neque ex adductis nu. 117. elici quidquam potest firmum & solidum. Quod ex Emmanuele iam discussum. Hugolinus & Cardinalis Tuschus de præsentatione locuti, cuius diuersa est ratio; neque de illa, quando futurum scrutinium; sicut & P. Palaus, qui de electione etiam quod vidimus pronuntiauit, ea ductus ratione, quòd sic se eligens partiale tantum suffragium ferat, & insufficiens; id quod iam ostendimus vim nullam habere, cùm absolutè proferri possit se eligere, per quod & ratio disiecta, de qua. nu. 178. & id quidem, quod à dicto Patre, & duobus illis assertum Auctoribus, communis aliorum sententia improbat, etiam cùm de præsentatione agitur; pro qua etiam stat Canonica decisio, de qua. nu. 180. Ex quo & argui valide potest: nam præsentans non est Officij aut beneficij collator, vt constat, cùm & esse laicus possit omni carens spirituali potestate. Et nihilominus præsentare se ipsum nequit, quia ambitionem sapit, à qua Sacri Canones abhorrent, dum non ab alijs, sed à se ipso in Ecclesiastica se intromittit Officia. Ex quo infertur circa electionem idem potiori ratione dicendum, cùm se quis eligat, & ita sibi conferat id, pro quo necessaria est distinctio personalis, vt iura clamant. Neque aliter accipiendum, quod ex P. Sa cit. num. 177. datum, siquidem de electione per scrutinium non locutus, vt est planum, siquidem in eo casu loquitur, in quo quis electus sit: ergo supponit iam factam electionem, & ita numerum deficientem posse supplere. Nihil ergo est neque ab auctoritate, neque à ratione, quod positionem contrariam firmare possit, aut securum in conscientia reddere sic electum. Vbi quod de imposito dicebatur præcepto, nihil iuuat, sic enim conueniens visum, & omnem probabilitatis apparentiam ex illegitimis deductam, aut extortam potiùs principijs, curatum est profligare.
187
*Dico Tertiò. Id quod est generaliter
dictum, ad electiones etiam Monialium spectat. Id constat ex Concilio Tridentino Seßione 25. Cap. 6. de Regularibus, vbi quod de electione per scrutinium statuit ad illas etiam extendit, Abbatissarum, ac Præpositarum expressa facta mentione. Vnde & earum electio fieri debet ad plura medietate suffragia; non obstante eo, quod habet Fr. Emmanuel Rodericus Tomo 2. qq. regu
Fr. Emmanuelem non aduersari.
larium. q. 55. arti. 2. vbi ait in prouisione Monialis Prælatæ sufficere medietatem: non enim loquitur de prouisione per scrutinium, sed quando fit à superiori potestate, & adijcitur clausula, de consensu medietatis Conuentus: tunc enim ait sufficere medietatem. Posset autem quispiam ex eo contendere semper medietatem sufficere, mentem Sedis Apostolicæ ex huiusmodi prouisionibus ita esse generaliter accipiendam colligendo, quia non videtur maior ratio pro electionibus ab ipsis Monialibus efficiendis. Sed quidem hoc admittendum non est: nam in prouisionibus dictis etiam id seruatur, quod est à Iure statutum, iux
ta dicta, medietati enim accedit consensus electæ, ad eum modum, quem ex Panormitano proponit P. Thomas Sancius citato. n. 12. quando scilicet publicatur scrutinium, tunc enim quis visa electione de se facta à medietate æquali, posset recedere ab eo, in quem in scrutinio consensit, & accedere & consentire electioni de se factæ, & eius consensus augebit numerum. Quod quidem videtur idem Pater admittere, quia proponens non reijcit. Circa quod etiāetiam citata Glossa in Cap. Cùm in iure sic habet: Quid si consensit
Quid Glossæ circa illum.
in alium? Respondeo. Si consensus talis facit maiorem partem, in se non potest posteà consentire, nec mutare consilium in alterius præiudicium. ff. de regulis iur. l. nemo potest. Si verò consensit in talem, in quem minor pars consensit, potest mutare, quia talis consensus illi non prodest. Sic Glossa. Habet tamen in casu publicati scrutinij id, quod asseritur, aliquale periculum. Is enim pro quo stat votorum medietas, potuit ex ambitionis impulsu pro se ferre suffragium, non legitima, sed peruersa potestate; quo euentu, si posteà consentiat, duo pro se vota feret, vnde electionis absurditas supercrescet; cùm tamen Concilium Tridentinum omnem cautionem adhibeat, vt electio recta sit, & sine fraude fiat, sicut & omnia ad eam spectantia, vt omnia rectè, & absque vlla fraude | fiant, quæ sunt illius verba citato Cap. 6. Quidquid autem de hoc sit, cùm clausula prædicta apponitur, sua apponens vtitur potestate, vnde si modus explicandi prædictus non admittatur, ad voluntariam est dispositionem referendum: cùm tamen pro Canonica stent non solùm Decreta Pontificum, de quibus Fr. Emmanuel Quæst. cit. arti. 1. Sed etiam vsus irrefragabilis Canonico iuri, & Concilio conformis.
188
*Dico Quartò. Religiosi prædictum
vitium electionis scientes in foro conscientiæ non tenentur sic electo obedire. Id constat, quia illis est manifestum Prælatum non esse. Et quidam grauissimi scriptores tenent non esse obligationem obediendi quando probabile est aliquem non habere legitimam iurisdictionem, vt videri potest apud Angelum Bossium Tomo 1. Parte 1. Tit. 1. §. 24. num. 285. vbi eos congerit, licet non omnes. Quid ergo quando iurisdictionis defectus ob electionis vitium est manifestus? In foro autem externo obligatio suberit, ratione scandali, & ne aliàs, quod iudicatur haberi debere secretum, cum scandalo propaletur. Et quidem difficile apparet non posse de remedio agi. Potest enim Prælati, aut Prælatæ Confessario id detegi, vt se deprehensos suo in delicto sciunt, & de remedio agendum, grauiaque incommoda proditura ex neganda obedientia in foro animæ. Id quod etiam fieri potest grauioris personæ interuentu, vnde fructus aliquis speretur. Ad Prælatum verò recurrere non apparet conueniens, quia negotium est difficilis probationis; deberent siquidem vota, quæ Concilium secreta esse omnino vult, fieri manifesta. Et Prælatus aut Prælata in sui odium esse commotam asserere tempestatem possent, & grauia inde scandala, rixæ, & simultates suscitari. Vt autem sic electus aut electa sine dedecore proprio aut Religionis, Officium dimittat, honesti poterunt tituli obtendi, cùm circa illius retentionem solus possit Pontifex dispensare. Id quod verum habere etiamsi bona fide sit processum, vti certum affirmat citatus Fr. Emmanuel. q. 53. arti. 11. & ratio est clara, ex defectu substantiali, voti inquam vltra medietatem.
189
*Circa validitatem actorum in sic electis
Circa validitatem gestorum.
aduocanda est communis doctrina de errore communi, & titulo, (si ille, vt est receptissima sententia, etiam requiratur) pro qua Auctores, quos congerit Diana Parte 2. Tract. 2. Missellan. Resolut. 43. Parte 3. Tract. 4. Resolut. 122. & Parte 11. Tract. 2. Resolut. 69. apud quos, dum affirmant errorem communem siue cum titulo, siue sine illo non obstare quominùs acta per iudices, Prælatos &c. sint valida in vtrôque foro, illud etiam occurrit, communem errorem censendum, etiamsi vnus aut alter compertam habeat veritatem, vt videri potest specialiter apud P. Thomam Sancium Lib. 3. de Matrim. Disput. 22. num. 42.
vbi alios citat. Si ergo in conuentu plures sint qui sciant, valor gestorum erit nullus; cùm & credibile magno cum fundamento sit notitiam breui ad omnes peruenturam: quod & valori obest, etiam quando communis videtur esse er
P. Thomas Sancius.
ror, iuxta id, quod tradit P. Thomas suprà nu. 9. vbi cum alijs ait sufficere errorem communem in eo loco, vbi res agitur, etiamsi alibi notitia habeatur, subdit tamen sic: Quod intellige quando impedimentum est notorium in alio loco ita distanti, vt verosimiliter non potuerit venire in huius oppidi notitiam. Sic Anton. eo. Cap. Suscitatus. ad fin. & dicto Cap. Ad probandum. n. 11. vbi Abbas. n. 11. Alexander de Neuo. n. 20. Socinus allegatus. n. præed. Sic ille. Atqui in Religiosa domo, quod pauci sciunt, verosimiliter potest in notitiam omnium venire; ex quo fit multò id verosimilius esse quando plures sciunt, ita vt iam pro comperto respectu omnium possit reputari. Quod si res accidat in Monialium Præposita, id minoris est periculi, cùm careat spirituali iurisdictione, & in receptione tantùm ad Nouitiatum & Professionem nullitas esse possit, de quo dictum aliàs: erit enim nulla, si notitia intrusionis ad plures deuenerit, aut prudenter ventura credatur, iuxta dicta. Communitas enim Religiosa attendenda est, vt id verificetur quod de errore communi dicitur, nihil obstante quòd inter sæculares error habeatur; quemadmodum de Parochianis dicendum, licet in populo quis pro Parocho habeatur, si plures in oppido Paræciæ sint, quæ pro diuersis quo ad hoc sunt oppidis æstimandæ. Nec de his plura.

ARCHIDIACONVS. CIRCA LIMANVM.

An teneatur sic iubente Archiepiscopo Diœcesim visitare.
190
*IVxta erectionem S. Metropolitanæ Ec
clesiæ Limanæ inter alia officio Archidiaconi annexa vnum illud est vt totam visitare Diœcesim debeat, sic iniungente Prælato. Verba erectionis sunt: Instituimus Archidiaconatum, ad quem Clericorum ordinandorum examinatio, Prælato solemniter celebranti ministratio, ciuitatis, & Diœcesis (si sibi à Prælato iniungatur) visitatio, & cetera, quæ de iure communi competunt, exercere pertinebit. Et cùm circa hoc dubitatum fuisset, renuente forsitan Archidiacono laborem visitationis; & pariter quid de distributionibus in ista visitatione dicendum. Responsum fuit ad Primum obligationem vrgere, quia ex Iure, & ex vi erectionis insurgit, nisi legitimo impedimento, quale est infirmitas, veniat excusandus. Ad Secundum durante visitatione fru
ctus omnes & emolumenta Præbendæ recepturum, ac si adesset præsens, quamuis in distributionibus quotidianis consistant: quia aliàs officium noxiale esset, cùm tamen ex Iure tale non habeatur. Neque decisio Concilij Tridentini Sess. 24. cap. 12. solùm præmittentis Præbendarijs tres absentięabsentiæ menses obstare potest: procedit enim de absentia voluntaria, & non de necessaria, qualis ea est, quæ pro visitatione contingat, ad instar illius, qui pro Ecclesiæ vtilitate abest. Huic Consilio se subscripserunt Mag. Fr. Ioannes de Lorenzana posteà Primarius Theologiæ Professor in Limana Vniuersitate, & Doctores Guarnidus & Faxardus: qui addiderunt, quod habita consideratione huius Limanæ Ecclesiæ ad aliarum Indicarum, in quibus, redditus | Præbendarum sunt manuales, & instar distributionum quotidianarum, omnes illi reputantur pro grossa (vt vocant) iuxta Glossam in Cap.
Qui ita censuerint.
Licet, de Præbend. in fine. Subscripsit etiam P. Stephanus de Auila citans Almaguer, & probans id, quod de distributionibus dictum ex l. Cùm quis §. Iniuriarum. ff. si quis caut. & Cap. Eccles. vt lite pendent. In quibus habetur regula illa de subrogato, quòd scilicet sapiat natura in eius, cui subrogatur. Item & Concilium Tridentinum Sess. 24. Cap. 8. de Reformat. vbi statuit, quòd Pœnitentiarius dum Confessiones in Ecclesia audit, præsens in choro censeatur. Pro quo & Nauarrus lib. 3. Consilior. ff. de Clericis non resident. Consil. 10. & 11. Addit Archidiaconum
Et procurationem.
visitantem procurationem habiturum, sicut & habet Episcopus, quamuis pinguioribus redditibus perfruatur, vt docet D. Antoninus Parte 3. ff. 20. cap. 4. §. 1. Pro legentibus item & au
De nonnullis alijs.
dientibus Scripturam cit. Cap. Licet & Cap. super specula de Magistris. Pro quibus Rebuffus in Praxi benefic. §. Dispensatio de non resident. fol. 455. præcipuè nu. 25. qui & de præsentibus in Concilio nu. 34.
191
*Circa quæ id quod ad Ius attinet, in
quo illa, quæ sunt Archidiaconi Officio annexa statuuntur, in Titulo occurrit de Officio Archidiaconi, & quæ ad visitationem spectant cap. 1. 6. & 7. vnde videtur manifestum per se loquendo Archiepiscopum posse illum ad visitationem vrgere, nisi, vt dictum est, sit legaliter impeditus. Vbi quidem potiùs attendenda videtur erectio Ecclesiæ, quàm ea, quæ iure communi circa Archidiaconum disposita inueniuntur, in quibus consuetudo magnam induxit varietatem, vt vix quidquam ex dispositis fixum in Ecclesijs reperiamus, sicut in officijs alijs, vt obseruauit Bernardus Parmensis in cit. cap. 1. verb. Corrigere vbi sic habet: Quid de iure communi pertineat ad
Glossa. Bernardi Parmensis.
Archidiaconum habes infra. eod. (Titulo) Cap. Ad hæc, & Cap. Ad nostrum &c. prox. secus de consuetudine. infra Cap. vlt. vbi de hoc. Sic ibi. Glossam autem prædictam Auctoris esse prædicti constat ex Glossa eiusdem circa Cap. 2. verb. Auscultetur, vbi ita scribit: Videtur hoc potius spectare ad officium Magistri scholarum: sed potiùs ex consuetudine fit hoc, sicut & multa alia, quæ considerantur & attenduntur in huiusmodi officijs, potiùs quàm ius commune. Infra de excess. Prælatorum. Cap. Ad hæc & infra eod. Cap. vlt. Item in cap. 3. verb. Cimelia. sic Idem: Sed, vt dixi in proximo Capite consuetudo attenditur &c. Et quidem multa alia, quæ citato in Titulo Archidiacono tribuuntur, iam sunt per consuetudinem abrogata, ex quibus notabile illud de iurisdictione circa Parœcianos, & animarum cura, qua exoneratus iam pridem fuit. Circa quod Barbosa Tractatu de Canonicis & Dignitatibus cap. 5. nu. 8. ita scribit: Sed cùm hodie ipsorum Archidiaconorum incuria, vel imperitia, seu Episcoporum potentia, omnia penè iurisdictio extincta sit, nec in tota Hispania vnus reperiatur Archidiaconus, qui totam illam iuris communis retineat potestatem vt testantur zerola in Praxi Episcop. verb. Archidiaconus. Lælius Zechius de Republica Ecclesiast. Tit. 24. à nu. 13. merito notant &c.
192
*Et de visitatione agens Scriptor idem nu. 13. sic ait: Visitationem autem si quam legiti
mè exercere consueuit &c. apertè indicans id, quod circa illam in Iure decisum, non esse attendendum, ita vt si quidquam huiusmodi Archidiacono competat, ad consuetudinem legitimam sit potiùs, quàm ad Iuris statuta reuocandum. Vnde & dici verosimiliter potest, etiamsi ex erectione Ecclesiæ obligatio sit visitationis expressa, eam non esse cum rigore accipiendam, sed iuxta Hispaniæ consuetudinem, iuxta dicta, in qua iam diu est, ex quo talis cessauerit obligatio. Vnde & meritò Reges nostri decernere potuerunt, pro ea, quam circa res Indicas à Sede Apostolica donati sunt facultate, ne Præbendarij, & consequenter Archidiaconus, præsertim Sede vacante, Diœcesim, quam Parochiam etiam vocat Textus in cap. citato, visitarent. Sic enim nihil
Deberi distributiones.
contra ius commune ab ipsis actum, pro quo scrupulus subire posset. Visitatione autem obita, id quod ad distributiones attinet, à præfato probatur Auctore, qui & alios adducit n. 15. & de quo à Nobis dictum Tomo 2. Thesauri Tit. 18. nu. 78. vbi & de prohibita visitatione. De Pœnitentiario item nu. 85. & 86. Neque pro assistentibus in Concilio difficultas specialis, iuxta dicta nu. 77. Circa quæ, cùm difficilia non sint, opus nec fuerit ampliùs immorari.
ARCHIEPISCOPVS.

ARCHIEPISCOPVS.

An electo ex Ecclesia alia, & ad gubernationem iuxta Regiam ordinationem admisso, liceat Indulgentias diargiridilargiri.
193
*COmmunis etiam est pro Episcopis dif
ficultas, sed pro Archiepiscopo instituta quæstio, quia circa illum casus contingentia permouit inquiri. Et circa ipsum aliquid possit specialiter disputari. Et cum Archiepiscopus in casu dicto auctoritate à Capitulo accepta gubernet, ad potestatem ipsius Capituli circa hoc videtur resolutio reuocanda. Et Capitulum non
Qui negent.
posse Indulgentias concedere tenent Archidiaconus, Michael Selua, Gaspar Calderinus, Butrius, Cardinalis, Paulus, Ancharranus, Ioannes Zochus, Sotus, Corduba, Ledesma, quos adducit P. Azor Tomo 2. lib. 3. cap. 37. Quæs. 9. Nauarrus, Torreblanca, P. Henriquez, P. Suarez, P. Reginaldus, Bonacina, Sanctarellus, Lauorius, Alzedus, quos refert & sequitur Dom. Barbosa de potest. Episcopi. Allegat. 88. nu. 21. Affirmant tamen P. Azor suprà, & apud ipsum
Qui affirment.
Panormitanus, Ioannes Calderinus, Perinus, Syluester, Armilla & Nauarrus, Lazarius, Zerola, Aloysius Riccius apud Barbosam supra, vbi & Quarantam allegat asserentem tutius esse vt Capitulum hoc committeret alicui Episcopo, qui suo nomine faceret: quod quidem à P. Azor priùs fuerat pronuntiatum.
194
*Et vtramque sententiam esse probabi
Quid inde circa intentum.
lem dubitari nequit, quamuis negantem Theologorum communis sensus in re prorsus spirituali præualens probabiliorem ostendit, qui videri possunt apud Leandrum Tomo 1. Disputat. 14. Quæst. 23. quibus addi possunt Moure, P. | Martinon, P. Raynaudus, & alij, qui de Capitulo nihil, cùm de alijs proloquantur. Ideò videtur tutus, & securus futurus vsus, cùm opinione probabili muniatur, in quo periculum esse nullum potest, si aliàs in concessione adijciatur: In quantùm possumus. Id autem quod illi Scriptores obseruant, tutius futurum si alicui Episcopo talis largitio committatur, non videtur cur debeat accurari. Nam aut Capitulum verè potestatem habet pro huiusmodi largitione, aut non? Si prius, cur non proprio possit nomine id præstare? si posterius, quid talis commissio prodest, cùm dare nequeat, quod non habet? Nec Episcopus sit semper adfuturus, vt passim videmus accidere. Id autem in casu nostro aptiùs poterit vsurpari: Cùm enim tota iurisdictio & auctoritas ad Archiepiscopum transferatur, meritò ille poterit Indulgentias concedere sub respectu illo probabili: sic enim sæpiùs ab Episcopis in Sede plena conceduntur, iuxta dicta Parte præced. à nu. 342.
195
*Et hoc quidem sufficiens esse posset,
sed quia non adeò certum, fundamentum aliud firmius & maiori auctoritate subnixum, inquirendum; habeturque illud in Cap. Quòd au
tem de pœnit. & remiss. vbi sic Alexander Tertius: Prodesse illis tantummodò (Indulgentias) arbitramur, quibus vt prosint proprij iudices specialiter indulserunt. Sic Pontifex. Iuxta quæ id habetur, quod citata Parte præced. nu. 332. & nu351. est dictum, vt Episcopi suis subditis concedere possint, quòd Indulgentias ab alijs Episcopis concessas possint accipere & lucrari, pro quo & Auctores dati. Id autem quod Episcopi possunt, non est denegandum Capitulo, & id pręstarepræstare maximè credendum est, quando Diœcesanos penitus Episcopo subijcit, totam suam auctoritatem in ipsum transferendo; sic enim proprij iudices vt Indulgentiæ prosint satis superque comperiuntur indulgere.
196
*Sed & potest vlteriùs positio præfata
firmari, si dicamus eo ipso quod gubernatio Archiepiscopo aut Episcopo demandatur, potestatem pro Indulgentijs debere illi attributam reputari. Est enim potestas talis non ad temporalem administrationem tantùm, sed etiam spiritualem, vt est compertum, nec sine beneplacito PotificisPontificis, iuxta dicta Tomo 2. Tit. 13. nu. 42. Ad spiritualem autem administrationem Indulgentiarum largitiones spectant, quæ nullibi exceptæ reperiuntur. Et cùm probabile sit, vt vidimus, prærogatiuam huiusmodi Capitulo competere; ei, qui supra Capitulum est, non est vllatenus deneganda. Quæ ratio pro præsentatis etiam non consecratis videtur militare, & ita pro alijs plus vrget, cùm non appareat verosimile id à Sede Apostolica negari, quod aliàs respectu subditorum erat certissimum conuenire.
197
*Ex quibus videtur inferri ea, quæ Ar
chiepiscopis circa hoc specialia sunt, sic gubernationem obeuntibus esse concedenda, de quibus dictũdictum n. 345. & seqq. & quidem in Cap. Nostro de pœn. & remiss. illis conceditur vt per prouinciam id præstare queant, quod non solùm in actu visitationis accipiendum est, sed etiam extra illum, vt est communis Scriptorum sensus, vt videri potest apud D. Barbosam cit. Allegat. 88. n. 15. & 16. & tunc tantùm habebit locum, cùm Archiepiscopus extra propriam Diœcesim versatur, intra Prouinciam tamen: dum enim in loco Sedis suæ residet, nihil circa suffraganeorum subditos potest, & ita intellexit Glossa præfatum Cap. Nostro, adducens l. 2. ff. de Officio Proconsulis, vbi de illo dicitur voluntaria posse vti iurisdictione post egressum ex Vrbe.
198
*Obijci potest receptissima sententia, iux
ta quam Episcopi, etiamsi consecrati non sint, concedere Indulgentias possunt, pro qua Auctores congerunt Bonacina Tomo 1. Disp. 6. de Indulgentijs. q. 1. p. 4. n. 2. D. Barbosa suprà n. 7. Cardinalis Lugo Disp. 27. de Pœnit. n. 135. & Leander suprà Quæst. 22. qui ramentamen addunt id locum habiturum, dummodò Episcopus sit electus & confirmatus; quod intelligi debet de electione & confirmatione cōsecraticonsecrati, si ad Ecclesiam aliam transferatur, cùm perinde se habeat, quandoquidem
Aperte diluitur.
respectu illius maiorem non habet potestatem, quàm si non esset consecratus. Ad quod respondendum ex dictis, & dicendum præsentationem cum iure ad gubernationem vim habere electionis & confirmationis in ordine ad prædictum effectum, sicut in ordine ad alios. Id quod ex ratione, quam præfati adducunt, manifestè conuincitur, dum aiunt iurisdictionis negotium esse, & ita confirmationem requiri & sufficere: atqui iurisdictio in prædictis est plenissima: poterunt ergo & illa, quæ sine confirmatione stare ex generali Iuris dispositione non possent. Irregularis profectò agendi modus præter sacrorum Canonum sanctiones, ipsis eorum Auctoribus, Pontificibus inquam, annuentibus, ad id necessitate compellente: mundo enim nouo detecto, in multis oportuit legales, & Canonicas introduci nouitates: in quibus tamen inordinatum nihil, quia Ecclesia sibi constans semper, sicut columna & firmamentum veritatis. 1. Tim. 3. v. 15. ita etiam Castrorum acies ordinata. Cant. 6. v. 10.
B.

B.

BAPTISMVS.

BAPTISMVS.

Dubium circa solemnitatem quando ratione necessitatis non confertur in Ecclesia.

199
*IN prædio quodam natus infans, vbi est
Oratorium, in quo cum Ordinarij licentia Missa dici solet. Frigida tempestas vrget, & morbida; timeturque ne moriatur, si in vrbem baptizandus deferatur. Vnde & inquiritur an solemniter possit Baptizari? & Respondetur affirmatiuè, si iudicio eorum, qui circa periculum arbitrari possunt, timeri illud possit. Sic Fr. Emmanuel Rodericus in Summa cap. 26. de Baptismo Conclus. 4. vbi ait quòd tempore pestis potest baptizari infans domi, aut in proximiori Capella, aut Oratorio ob periculum delationis in Ecclesiam. Et allegat Ripam de peste, & quod de Baptismo solemni loquatur apparet clarè, nam statim ait tantam eo tempore esse necessitatem posse, vt sine solemnitate possit Baptismus conferri. Et probatur ex Glossa in Clem. 1. de Baptismo verb. Neceßitas: vbi
Glossa. Clementinæ.
ait: Hic cōparanturcomparantur nobilitas & neceßitas. Atqui filij Principum possunt domi solemniter baptizari, | vt in eadem Clementina decernitur; ergo & paruulus propter periculum. Iuxta quod & loquitur P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disp. 31. Sect. 2. vers. Secunda circumstantia dicens in Clementina citata non tribui priuilegium filijs Principum vt sine solemnitate baptizari possint; & ita, si non subsit periculum, solemnitatem Ecclesiæ cum suis ritibus obseruandam. Pro quo & stant Sotus in 4. dist. 6. q. 2. arti. 3. ad 3. Nauarrus in Manuali cap. 22. nu. 7. dicentes sine reatu mortalis peccati non posse solemnitatem omitti, nisi vrgeat necessitas: quæ quidem in casu præsenti non adest: & ita solemnitas adhibenda: sic enim vnum tantùm præceptum non impletur, non baptizandi scilicet extra Ecclesiam; duo autem si solennitas omittatur: cùm sit regula Iuris certa quòd quando sunt duo vincula, sublato vno, non aufertur aliud. Sic P. Stephanus de Auila die 30. Iulij 1597.
200
*Vbi quidem de Parochis mentio nulla,
Quid de Parochi licentia.
aut de ipsorum licentia, quæ non obstante distantia possit postulari: Iuxta ea, quæ in Thesauro dicta sunt Tomo 2. Tit. 12. cap. 8. Difficult. 2. Si ergo licentia Parochi expectari possit, sine illa non est Baptismus conferendus, non solùm solemniter, sed neque sine solemnitate: si autem non possit, & necessaria pro solemnitate suppetant, illa non est omittenda, præsertim à Religiosis, quibus fauere aliquomodo priuilegia videntur, de quo in Difficult. in prædicta, ac præcedenti ipsam. Quæ autem à præfato adducuntur Auctore non solùm probant Baptismum in Oratorio posse cum solemnitate conferri, sed etiam domi: quod quidem ex eo, quod de filijs Principum dicitur, qui domi baptizari possunt, inferre licet; quandoquidem in domibus huiusmodi Oratoria semper haberi solent; sed ex necessitate adhibendi illam, quando necessaria suppetunt, oleum scilicet & chrisma, Capitium & cereus, cum Patrinis.
201
*Et circa hos sic admonet Rituale Indi
cum, solicitè attendendum an Patrinus, qui domi Baptizatum tenuit, sit distinctus ab eo, qui in Ecclesia tenuit, & ita in libro Baptismi scribatur; propter diuersas cognationes spirituales, quæ contrahuntur: siquidem ob Baptismum contracta Matrimonium impedit, & dirimit: alia autem impedit, sed non dirimit, vt habetur in Cap. Contract. de cognat. spirit. & in cap. Catechism. eodem Tit. lib. 6. Cap. scilicet Contracto. Et Cap. Per Catechismum. Vbi quidem Collector, de quo alibi dictum, probabilem est sententiam secutus, in Baptismo inquam non solemni cognationem spiritualem contrahi Matrimonij diremptricem, quam plures amplexi, quos allegat & sequitur Leander Tomo 1. Tract. 2. Disp. 7. Quæst. 21. pro opposita multos etiam & grauissimos Scriptores adducens, & quod ad impedimentum ex Catechismo attinet verissimum est quod Clemens Tertius, & Bonifacius Octauus illius interpres dictis Capitibus expresserunt, tentione scili
De impedimento ex Catechismo.
cet in Catechismo cognationem non contrahi pro dirimendo Matrimonio sufficientem, benè tamen impedientem, pro quo apud eumdem videndi, qui id magis ex professo discutiunt. Tomo 2. Tract. 9. Disp. 23. §. 3. ex quibus præcipuus P. Thomas Sancius lib. 7. de Matrim. Disput. 10. & de tempore ante Tridentinum Concilium loquendo, receptissima sententia fuit, quam ex citatis Capitibus Doctores collegerunt, cui tamen se Dominicus Sotus opposuit in 4. dist. 42. q. 1. art. 2. Col. 4. vers. Vrgentius autem. Post illud autem iuxta ea, quæ habet Seßione 24. de Matrimonio cap. 2. etsi probabiliter idem sentiant non pauci, negant tamen & plures & eximiæ auctoritatis, quos adducit & sequitur P. Thomas cit. Disp. nu. 12. & Leander plures congerens Quæst. 4. In ijs ergo non standum præfatæ Ritualis animaduersioni, licet probabili. In eo autem quod de Catechismo post Baptismum asseruit, sub ea suppositione de perseuerantia impedimenti, satis etiam probabilem sententiam secutus Collector, quam & tenet cum alijs, quos allegat P. Thomas nu. 7. cùm sint etiam apud eumdem, qui id negent contendentes impedimentum huiusmodi ex solo Catechismo Baptismum antecedente consurgere, nec contemnendi illi, quibus & non leue fundamentum snffragatursuffragatur. Sunt etiam alij minùs verosimiles dicendi modi apud ipsum, de quibus nu. 8. & 9. Circa quos non est operæ pretium distineri.

Digressio pro Societate IESV, in ordine ad examen suorum scholasticorum.

202
*CArdinalis Lugo in Responsis moralibus
lib. 4. dub. 20. inquirit quomodò sit interpretandum snffragiumsuffragium Examinatoris ad solemnem Professionem tenoris sequentis: Iuro & testor Patrem N. ægrè posse docere Philophiam & Theologiam, vel vix posse vel vtcumque posse. Et respondet. Primò reprehendendum Examinatorem, quia non obseruauit præscriptam formulam missam ad Prouincias mense Iulio an. 1623. vt sine vlla perplexitate responderent, & cogendum vt iuxta eam formulam respondeat, an possit cum satisfactione docere. Secundo si Examinator dicat posse cum satisfactione additis præfatis particulis, pro Examinato stare: quia non negant potentiam, sed determinant infimum gradum: sic enim dicitur, Iustus vix saluabitur: & hæc opinio est vtcumque probabilis. Est enim vix apud Grammaticos idem ac cum difficultate & labore, & vtcumque idem est ac quocumque modo. Et idem est de aduerbio ægrè, quod nihil denotat aliud, quàm difficultatem magnam. Sic Cæsar lib 1. de bello Gallico, ægerrimè, inquit, confecerant, vt flumen transirent. Et post alia circa ius antiquum, scilicet ante Octauam Congregationem, concludit, stante illius Decreto 37. tale suffragium minimè Examinato fauere, quia in illo exiguntur suffragia clara & minimè dubia pro approbatione: vnde & si habeat pro se duo alia clara & minimè dubia suffragia, debet censeri reprobatus, nisi præclara talenta habeat ad concionandum & gubernandum arbitrio Generalis. Postrema illius verba sunt: Quare si hoc tempore
Cardinalis Lugo.
casus noster contingeret, proculdubiò ille omninò reprobatus censetur, nec posset ad Profeßionem quatuor votorum promoueri, nisi præclara & eximia talenta haberet ad gubernandum vel concionandum arbitrio Generalis, cùm supponatur habuisse duo suffragia contraria, & ex approbantibus vnum non fuisse omninò clarum, sed cum aliqua obscuritate & formi|dine. Hæc ille. Vbi aliquid desideratur, vt præfatis ornatus talentis possit promoueri, quod scilicet plurium suffragijs attingat mediocritatem, quod non supponitur, cùm supponi dicitur habuisse duo suffragia contraria, quæ ita esse contraria potuerunt, vt mediocritatem abnegarent. Si autem tria cum præfatis fuissent lata particulis, videtur omnino certum pro mediocritate stare; illis enim aliquid mediocritate maius indicatur. Quibus præmissis.
203
*Dico Primò. Vix potens docere cen
sendus est penitus approbatus. Probatur celebri decisione Banifacij VIII. in Cap. Per Catechismum de cognat. spirituali in 6. vbi sic ait: Per Catechismum, qui præcedit Baptismum Sacramentorum fundamentum, & ianuam reliquorum cognatio spiritualis contrahitur, per quam contrahendum matrimonium impeditur, vt ex prædecessoris nostri Clementis Papæ III. Decretali colligitur euidenter: dicendo enim quòd talis res vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret, velle videtur quòd afferat: nam quod vix fit, fieri tamen dubium non existit. Per illam tamen cognationem matrimonium posteà contractum minimè separatur. Hæc Pontifex, ex quibus manifesta euadit Assertio; cui obstare nequit quôd à Congregatione suffragia clara & minimè dubia requirantur, nam iuxta Pontificiam declarationem, quod vix tale dicitur, euidenter est tale, & dubium non existit. Quod cùm in re adeò graui ita decidatur, ad rem non tanti momenti euidens, clarum, & minimè dubium est, posse conuenienter applicari. Neque obstat quod in eodem Decreto nu. 2. dicitur, sci
licet id, quod in formula iuramenti habetur de doctrina necessaria ad Philosophiam & Theologiam cum satisfactione docendam, intelligendum esse in ijs locis, in quibus est idoneorum auditorum ac disputantium concursus. Nam circa hoc etiam cadere particula Vix potest, iuxta decisionem allatam: si enim vix potest in tali cum satisfactione docere concursu, non dubium est posse. Et si peteretur summus doctrinæ gradus dici etiam posset vix attingi, & tamen attingi non dubium putari debuisset. In nostro autem casu non multùm hærendum, quia posita assignatione ad docendum, multùm ex improbitate studij augeri soleat ingenium. Cùm aliàs approbatus censeatur, pro quo Examinatorum vnus neque mediocritatem recognoscit, in quo plus fortè difficultatis occurret, vt ad docendum in concursu prædicto possit adhiberi. Neque id insolitum, pro quo R. P. Mutij habetur responsum.
204
*Dico Secundò. Quod ad particulam
ægrè spectat, iuxta Latinæ linguæ Classicos est explicandum magistros, ex quibus Ioannes Passeratius in suo Dictionario verb. Ægrè, & verb. Vix, eiusdem esse significationis affirmat, quando scilicet ad alium sensum non debent trahi ex adiunctis, pro quo varia exempla apud ipsum, & cùm vnicuique in sua arte credendum sit, videtur consequenter asserendum idipsum, quod de particula remanet comprobatum. Licet autem Examinatores in huiusmodi approbationibus sine dubitationis cuiusquam notis procedere iubeantur, & simplici affirmatione aut negatione vti: cùm in eo iuramentum interueniat, solent aliquando non parùm anxij versari, quia neque iuramentum violare licet, neque Examinatis eam insufficientiæ censuram impingere, ex qua non leue est incommodum subiturus quisquis reprobatus fuerit, nisi eximiæ adeò virtutis fuerit inuentus, vt honorificum illum gradum etiam oblatum repudiarit, qualis apud P. Nadasi in Anno dierum illustrium die 7. Iulij occurret P. Ioannes Baptista Piscator, & nonnulli alij alibi. Si dicas in conflictu Examinatoris prædicto, cùm dubius sit, debere id ingenuè profiteri, & sufficientem negare, quia is, de quo est dubium, pro insufficiente, vt vidimus, reputatur. Responderi ad hoc posset, non ita esse dubium, quominùs in examinati sufficientiam inclinet, & probabiliter de illa iudicet, & ita cum formidine, quod adiecta particula declaratur. Sed verò responsio ista non vi
detur exacta, quia ita de examinato sentiens potest absolutè approbationem impendere sine nota aliqua dubietatis, quam si apponat, periculo illum reprobationis exponit, si videlicet P. Generalis iuxta Cardinalis Lugo sententiam arbitretur. Videtur ergo appositio talis ex non benè perpensa obligatione procedere, quia Examinatores comperiuntur adstricti, & illo conscientiæ conflictu. Qui licet iudicium sincerè propalare debeant suum, non prohibenter id omne proferre, quod in examinati possit fauorem redundare. Vnde si circa mediocritatem ita iudicent, vt superare existiment, aut si non existiment, dubij tamen circa illam sint, nullam tamen circa mediocritatem habentes dubietatẽdubietatem; ita suum debent suffragium moderari, quia plus fauet, qui de mediocritate certus, de superantia dubitat, aut de sufficientia, quàm ille, qui non dubitat, sed apertum defectum confitetur.
205
*Dico Tertiò. Particula vtcumque vide
tur obstare approbationi, iuxta receptam eius acceptionem. Quamuis enim idem sit ac Quomodocumque, & Quocumque modo, sub ea acceptione nequit huiuscemodi casibus applicari; est enim sic vniuersalis, & non ad limitandum, sed ad ampliandum ordinata. Vtcumque ergo posse, est non plenè & absolutè posse, sed mediocriter, & & imperfectè. Quo pacto in Scriptura sacra oc
3. Reg. 17. v. 20.
currit hæc vox, scilicet 3. Reg. 17. v. 20. vbi sic Elias: Domine Deus meus, etiam ne viduam hanc, apud quam ego vtcumque sustentor, afflixisti &c. Circa quod ita scribit Abulensis Quæst. 30. in cit.
Abulensis.
librum: Et dixit. Vtcumque, id est aliqualiter: quia non totaliter sustentabatur: cùm pleniùs sustentaretur quando manebat apud torrentem Carith, quia ibi dabantur ei bis in die panis & carnes suprà in Littera (v. 6.) hic autem solùm habeat panem mixtum cum oleo, cùm vidua nihil aliud haberet. Hæc ille. Iuxta quæ satis compertum apparet approbationem cum præfata particula non esse in negotio præsenti sufficientem: posse enim aliqualiter docere, est non plenè & cum satisfactione id munus obire posse, quod valde alienum est à Societatis mente, vt adducta conuincunt. De quo hæc dixisse satis occasione præfatæ Decretalis.

Singularis casus circa Baptismum. anno 1598.

206
*INda infidelis annum agens decimum su
Casus propositio.
pra centesimum, penitus surda, neque quidquam nisi per signa percipiens, idque parùm; ferè muta, cum vsu tamen rationis, quia non prorsus caduca, ex loco 40. distante leucis adducta est, infirmo valde pectore, & quæ vix oculos aperiebat. Cumque sacerdos omnia, quæ potuit, media ad instructionem Catecheticam adhibuisset, neque de sufficientia dispositionis satisfactionem vllam haberet, iam recedebat, cùm admonitus ab illius filia de certa mortis instantia, & quòd matrem etiam vt paruulam sine dispositione baptizaret, sub conditione id præstitit, quia forsitan antea illam habuisset. Reuersus post dies aliquot, & circa instructionem solicitus, illius, quæ de necessitate medij & etiam præcepti, necessaria ad salutem sunt, auribus instillauit, seriò & per otium his insistens. Et cùm ab ea an audisset, quæ dixerat, fuisset sciscitatus, audisse respondit. Et cùm eidem dixisset, vt leuatis in cælum manibus, sicut habebat ipse, diceret: O Domine Deus: subleuatis oculis loquebatur, ita tamen vt Sacerdos percipere nihil posset: filia autem hanc eius esse orationem asseruit: Parce mihi, & remitte peccata quæ à pueritia commisi. Addidit insuper Sacerdos, quod opportunum visum, & fecit vt Crucifixi oscularetur imaginem, ac dolorem de peccatis tunsione pectoris testaretur. Cumque illi videretur ex defectu dispositionis administratum antea Baptismum inualidum esse potuisse, cui iam de dispositione, certitudine morali constabat, ipsam sub conditione iterùm abluit, si non esset baptizata: admonita filia, & ritè instructa, ne scandalum pateretur. Circa quod quæsitum an quod priùs factum, licitè fieri potuerit, & item an posterius possit pariter sustineri. Quæsitum etiam quid faciendum cum adulto ignotæ linguæ, aut surdo, & muto, vel adeò decrepito, vt nihil percipiat, quando in articulo mortis signis Baptismum postulat: aut ei per signa offertur infusione aquæ, & signo crucis fronti more Christianorum adhibito &c. quod fieri vident, quando Sacramentum Baptismi confertur. An id debeat sufficiens reputari.
207
*Circa Primum supposita postulatione
Baptismi, vt ex narratione colligitur, responsum est validum fuisse Baptismum, quamuis de illius efficacia & virtute supernaturalem fidem non habuisset. Sic expressè S. Thomas 3. p. q. 68. art. 9. Et est S. Augustini sententia lib. 2. contra Donatistas cap. 14. Et refertur in Cap. Sicut in Sa
Cap. Sicut in Sacramentis.
cramentis, de Consecrat. dist. 4. Non interest, cùm de Sacramenti integritate tractatur, quid credat, & quali fide imbutus sit ille, qui accipit Sacramentum. Ex quo infertur ad recipiendum Baptismum validum, sufficere vt quis velit illud recipere, quod recipi ab alijs videt, vt habetur in Cap. Spiritus Sanctus 11. q. 1. vbi de pueris à D. Athanasio etiam puero baptizatis. Ex Sozomeno lib. 2. histor. Ecclesiast. cap. 17.
208
*Ad Secundum attentis circumstantijs
non malè egisse Sacerdotem Baptismo sub conditione administrato: Quia ad baptizandum in articulo mortis etiam sine conditione sufficit ea scire, quæ sunt necessitate medij necessaria, cum dolore de peccatis mortalibus. Item quia licet sacerdos dubitabat an vetula id sciret, quod est necessitate medij necessarium, sub conditione baptizans non peccauit; quia licet communiter conditio circa ea tantùm apponatur, quæ necessaria sunt vt Sacramentum sit validum. v., verbi g.gratia, Si non es baptizatus: apponi etiam potest circa ea, quæ solùm requiruntur vt Sacramentum dignè & cum fructu recipiatur; quando tales circumstantiæ occurrunt, vt minister de dispositione ad huiusmodi receptionem propter temporis angustias nequit certiorari. Quod ex eo euincitur: Nam licet Sacramenta ex Christi institutione non sint sub conditione conferenda, vt docet Caietanus in Tit. Absolutio: nihilominùs contra eorum institutionem non agitur quando ob iustas caussas sub conditione administrantur. Quemadmodùm contra eamdem institutionem non facit qui cùm dubia materia, conditione subiuncta Baptismum ministrat, si necessitas vrgeat, lixiuio v., verbi g.gratia, vtens. Item, quia nulla iniuria fit Sacramento, sicut neque tunc fit, quando apponitur conditio, Si non es baptizatus, eo quòd an baptizatus sit, nequit explorari.
209
*Ad Quæsitum aliud, non fuisse licitum
nec conueniens iterùm baptizare, per se loquendo: Quia Baptismus iam collatus fuerat validus, & baptizans sub conditione eum, qui iam certò baptizatus est, peccat mortaliter, vt ait Sotus in 4. dist. 3. q. vlt. arti. 9. ad 4. D. Thom. & viri alij docti, quia videtur de priori Baptismo cum iniuria illius dubitari, ac si caruerit virtute ad suum proprium effectum. Et quia vera forma & materia apponitur in subiecto incapaci. Quod ergo fieri oportuit nihil aliud fuit, quam præfatam Indam disponere pro habenda contritione, vt ita suum effectum haberet Sacramentum recedente fictione, quæ forte interuenerat. Dictum est, Per se loquendo, quia per accidens potuit ignorantia, inconsideratio & bona fides Sacerdotem excusare. Verum nihilominùs est quòd licet aduerteret primum Baptismum fuisse validum, non incurreret irregularitatem, quia illa imponitur rebaptizantibus absolutè, quæ fuit hæresis Donatistarum, & pœnæ extendendæ non sunt.
210
*Ad Postremum sicut ad Primum respon
sio adhibita, sufficere scilicet ad validitatem Baptismi velle recipere quod Christiani recipiunt, etiamsi supernaturalis fides deficiat. Sed si non sit aliàs rectè dispositus eum accepturus, vt iustificari per illum possit, peccat mortaliter, sicut & qui illum administrat. Quia, vt ait D. Thomas
D. Thom. q. 68. art. 8. ad 2.
3. p. q. 68. arti. 8. ad 2. Ecclesia intendit hominem baptizare vt emundetur à peccato: & ideò quantùm est de se non intendit dare Baptismum nisi habentibus veram fidem, sine qua non est remissio peccatorum. Et in eadem q. 68. arti. 4. ait quòd peccatoribus habentibus voluntatem perseuerandi in peccato non licet ministrare Baptismum, quod efficacissimis probat rationibus. Hinc fit quòd si Indus adultus in articulo sit mortis constitutus, neque adsit, qui linguæ illius gnarus agere possit interpretem, cùm & illam ignoret Sacerdos, & ita non possit instrui circa | ea, quæ sunt ad recipiendum dignè & cum fructu Baptismum, iustificandus per ipsum, supernaturali fide, & dolore peccatorum præuentus; non possit illi licitè conferri, cùm sic conferens contra intentionem agat Ecclesiæ, & ipsius Christi, vt ex illis eiusdem constat verbis Matth. 28.
Matth. 28. v 19.
v. 19. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos &c. Circa quæ D. Hieronymus lib. 4. Com
D. Hieron.
ment. in fine sic ait: Primùm doceant omnes gentes, deinde doctas intingant aqua: non enim potest fieri vt corpus Baptismi recipiat Sacramentum, nisi antea anima fidei susceperit veritatem. Sic S. Doctor. Sicut autem qui administrat, mortaliter peccat, ita & qui recipit. Id quod ex Sacramento Pœnitentiæ confirmari potest, quod licet validum, in forme tamen esse queat, peccat tamen mortaliter & qui administrat, & qui recipit, si de ijs, quæ ad illius effectum sunt necessaria non curent. Indus ergo licet Baptismum petat, quem videt conferri Christianis, baptizandus non est, nisi præfata concurrant, aut saltem ea, quæ sunt de necessitate medij, si necessitas vrgeat, doceatur. Sic P. Stephanus de Auila.

Quædam notantur circa dicta.

211
*IN præfata resolutione id, quod de culpa
bili iteratione Baptismi dicitur, non caret difficultate. Attentio siquidem narrationis tenore valde dubium apparet an prior Baptismus validus fuerit, vnde coactus est Sacerdos (& ægrè id quidem) vt illum sub conditione conferret. Stante autem huiusmodi collatione, vbi primùm de certo administrationis modo opportunitas succurrit, iterùm est baptizandus sub conditione, qua vsus est Sacerdos. vt est Doctorum omnium inconcussa doctrina. Vnde non solùm potuit, sed debuit id facere quod & fecit. Neque id, quod ex facto D. Athanasij affertur, tanti momenti est, vt non habeat promptissimam ex citato ipso Capite solutionem, sic enim ibi: Vbi ex responsis eorum
Cap. Spiritus S. 1. q. 1.
vidit (S. Alexander) secundùm religionis nostræ ritum cuncta constare; statuit illis, quibus integris interrogationibus, & responsionibus, aqua fuerat infusa, iterari Baptismum non debere, sed adimplere ea, quæ Sacerdotibus mos est. Sic dicto in Capite ex præfato Historiographo Gratianus. Quis autem non videat nihil tale in casu nostro repertum, cùm prædicta vetula ad nullam interrogationem responderit primo illo in congressu, vnde recedens Sacerdos à filia est, vt vidimus, reuocatus, nullo in matre circa id motu, nec signo præteritæ petitionis, quæ si reuera præcessisset, aliter esset iudicandum.
212
*Id autem quòd filia postulauit vt tam
quàm paruulæ sine dispositione Baptismus conferretur, fieri quidem posset, si ad infantilem fuisset innocentiam restituta, & nullum mortale peccatum admisisse constaret. De nullo autem horum constare poterat, cùm dicatur vsum ali
quem habuisse rationis, & in Idololatra adeò prouectæ ætatis nequeat innocentia tanta præsumi, sitque receptissima Theologorum doctrina sine gratia per Christum non posse per longum spatium naturalem legem obseruari; & quando rarum aliquod circa hoc videtur prodigium, Deum speciali aliquo suæ prouidentiæ medio fidei lumen dispensare. A quo quidem ea, de qua agimus, valde aliena fuisse videtur, quæ inter fideles versata per annos plures, & Christianæ legis imbuta notitia, quam & filiam videbat amplexam, circa Baptismi receptionem adeò pigritauit. Prætereà grauis quæstio est an sine fide possit effici bonum aliquod opus sine vlla circumstantia mala; & cùm fuerint qui id negauerint, communis sententia affirmat, pro
P. Suarez.
qua P. Suarez Patronos adducit Tomo 1. de gratia lib. 1. cap. 6. n. 6. qui & nu. 8. non solùm sine fide supernaturali id posse stare asserit, sed etiam sine veri Dei cognitione; addit tamen sic: Licet rarò fortassè id fiat. Aut ergo sine fide & Dei cognitione fieri opus bonum naturale nequit, aut si fieri potest, id erit rarò. Ex quibus conuincitur Idololatram, id præ alijs habere, & ita non solùm per diuturnum spatium legem naturalem obseruare non posse, sed neque, nisi raro, bonum aliquod efficere opus penitus bonum. Quî ergo stare possit longissimi temporis innocentia? Quod ergo filia pro matre decrepita postulauit, ex sincero quidem, sed erratico est sensu profectum, quia mortalia peccata sine fide & dolore illi correspondenti, nequeunt expiari.
213
*Sed obijci potest id, quod à Nobis di
ctum Tomo. præced. Parte 6. nu. 158. ex P. Arriaga, posse inquam inter Gentiles aliquos inueniri, qui solùm sint venialium peccatorum capaces, ob insignem ruditatem, & hos esse sine instructione alia validi Baptismi capaces, puerorum more, licet venialia per Baptismum non sint in ipsis delenda, sed post præuium instans mortis, iuxta dicta ibidem num. 157. Quis autem scit an Inda, de qua agitur, talis fuerit? Vnde videtur potuisse more puerorum, vt postulauit filia, baptizari. Et id quidem sub conditione, vt ibidem obseruatum. Quòd si potuit, debuit profectò, sic enim eius saluti æternæ consultum, & damnationis periculo quantùm est moraliter possibile ex lege charitatis, aut etiam iustitiæ, si proprius adfuit Pastor, occursum. Si dicas ex futuro posteà euentu eam fuisse capaciorem, constitisse; id non satisfacit; nam ex maiori instructione id potuit accidere, iuxta eodem loco dicta, & ita stare, vt ante tempus dictum nullum fuerit ab illa peccatum lethale commissum. Pro quo & facit id, quod ex P. Tannero datum. num. 156. quod & amplectitur Dom. Quitensis Lib. 3. Tract. 1. Seßione 14. n. 7.
214
*Respondeo præfatam doctrinam non
Responsio cum vtili doctrina.
videri improbabilem, & posse ad praxim aliquando aduocari, casu scilicet mortis vrgente, in quo opinionibus ferè improbabilibus vti licet, qualis est illa de absolutione moribundi, qui à sensibus destitutus nullum signum doloris exhibuit, aut volitæ confessionis, sicut & in Baptismo occurrunt aliquæ circa qualitates aquæ. Quod vt conuenienter fieri possit, diligenter est circa modum agendi in vitæ decursu eius, de quo dubium vertitur, inquirendum, ijs auditis, qui testimonium possunt perhibere. In casu autem proposito ita fieri potuit, interrogata filia circa matris capacitatem, quæ & sufficiens visa est pro antecurrenti tempore, vnde non debuit circa illam more puerorum agi, sed dispositio conue|niens procurari. In Æthiopibus quidem id habemus frequentius; sunt enim quamplures ignotæ linguæ, & qui nullum circa diuina & rationabilia cognitionis vestigium præ se ferant, vnde eorum prorogari Baptismum omnino necessarium reputatur, adhibendum tandem, si mors instet, sub proposita conditione: Neque
P. Tanner.
enim credibile est Deum à quoquam exigere maiorem cognitionem, quàm per vim intellectus ipse consequi poßit. Quæ sunt verba P. Tanneri. 2. 2. Disp. 1. Quæst. 7. dub. 7. n. 42. Sic ille.
215
*Est autem resolutioni præfatæ satis con
sona illa, quam Leander habet Tomo 1. Tract. 2. Disput. 6. Quæst. 22. vbi inquirit de amenti, vel dormienti, de quo dubitatur an petierit Baptismum ante amentiam, vel somnum? & præmissa P. Henriquez affirmatiua sententia lib. 2. cap. 24. n. 4. si adsit coniectura quòd petierit, pergit, & sic ait: Sed ego respondeo, quòd etiamsi non adsit
P. Leander.
coniectura, poßit baptizari sub hac conditione: Si petisti Baptismum, ego te baptizo &c. Quia hoc modo nulla irrogatur iniuria Sacramento, & potest prodesse amenti baptizato. Sic Bonacina loco citato (scilicet Tomo 1. Disput. 2. q. 2. p. 6. num. 19.) Sotus Dist. 5. q. vnica arti. 12. Nugnus. q. 86. arti. 4. Sic ille addens id locum habere, dummodò non constet, post petitionem in statu peccandi iacuisse. Iuxta hoc ergo præfata Inda baptizari potuit, quia fortè Baptismum aut petiuit, aut desiderauit, sicque habuit illum in voto, quam non constitit in statu iacuisse peccati, neque in illa potuit in tali ætate haberi præsumptio, quæ Sacramenti receptionem impediret. Sed cùm administrari nequeat nisi disposito, neque petitio sit sufficiens dispositio, conditio alia addenda est, scilicet, Si es dispositus. Quod quidem in cautione illa, de qua citatus Auctor, videlicet in statu peccati non iacuisse, non videtur contineri: nam delicta quis intelligit? Psal. 18. & præsertim occulta, & in corde perpetrata, in ijs maximè, qui aut Deum non cognoscunt, aut vix illius recordantur, de quibus Psal. 9. v. 26. aliàs. 6. Non est Deus in con
Psal. 9. v. 26.
spectu eius: inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Quod circa inquinamenta cordis, per desideria praua frequentiori experientia comperietur. Et in Indis, quo seniores illi, magis solet superstitio radicari.
216
*Vnde si de hoc constaret, minimè esset
Vsus eiusdem temperatio.
Baptismus conferendus; neque sententia dicta habere locum potest circa Indos huiusmodi; aut cuiusuis conditionis Gentiles; nisi in illis aut coniectura aliqua subsit, iuxta P. Henriquez, aut fundamentum, quod videatur sufficiens, vt etsi non petierit Baptismum, petere tamen potuerit, illius voto concepto, cum ante actæ vitæ emendatione. Id quod ijs accidere potest, quibus lux Euangelij aliquatenus est orta habitantibus in regione vmbræ mortis; non tamen illis, qui in mera sunt barbarie constituti: hos enim à sensibus alienos baptizare sub conditione prædicta, absurdum planè fuerit, cùm moraliter loquendo habere illa locum nequeat: Si petisti, cùm petere non potuerit. Et quidem iniuria tunc fit Sacramento, quandoquidem sub conditione impertinenti & absona ministratur, vel ministrari intenditur, cùm sit inualidum futurum. Quod quidem ex cautione illa, Dummodò non constet &c. potest euidenter comprobari, dicitur siquidem obstare Baptismi administrationi, quia illi fieret iniuria, dum indigno administratur. Atqui stare potest vt talis fuerit dignus, si videlicet morti proximus à Deo interiùs illustretur, vt & Baptismum desideraret, & dolorem conciperet peccatorum, siue ante amentiam, aut somnum. Atqui hoc non attenditur, eo quòd ex ijs, quæ semper eueniunt in talibus morum prauitate corruptis, moralis habeatur certitudo: Vnde si Deus peculiari aliqua prouidentia aliquid huiusmodi in talibus moliretur, ad eamdem pertinebat id ipsum patefacere, vt illis per Baptismi opportunissimum remedium æternæ vitæ portæ panderentur.

Adduntur & expenduntur alia ex eôdem Magistro.

217
*GEneraliùs rogatus citatus Pater circa
dispositionem pro Baptismo necessariam, eadem ferè quæ sunt iam dicta respondit. Addens sine cognitione eorum, quæ sunt de necessitate medij, neminem posse baptizari: quæ autem sint, declarans ait. 1. esse vnum Deum omni naturæ superiorem. 2. esse remuneratorem præmio supernaturali, licet illud in speciali non possit apprehendere. Et malorum punitorem. 3. esse vnum, & omnium creatorem 4. peccata remittere, & conferre gratiam. 5. animam esse immortalem. 6. peccatum recognoscere. Quæ quidem D. Paulus celebri illa sententia comprehendit: Credere oportet accedentem ad Deum quia est, & inquirentibus se remunerator sit. Hebr. 11. v. 6. Cùm præmisisset: Sine fide autem
Hebr. 11. v. 6.
impoßibile est placere Deo. V. eod. Vbi quod ad gratiam attinet, de gratia remissionis videtur accipiendum: de illa enim quatenus forma iustificationis est, etiam semiplena notitia capaciores superuolat. Cognitionem autem Trinitatis & Incarnationis non esse de necessitate medij cum Victoria, Cano, Ledesma Coimbricensi & Alfonso de Castro tamquàm probabile, & practicabile proponit, qui Doctores de Christi cognitione locuti; esse autem idem de mysterio Trinitatis ex D. Thoma clarè colligi affirmat. 2. 2. q. 2. arti. 8. vbi ait quòd sicut ante Christi aduentum mysterium Incarnationis fuit explicitè creditum à maioribus, implicitè autem, & quasi obumbratè à minoribus, ita etiam & mysterium Trinitatis. Ergo Doctores qui asserunt modò in raro aliquo casu posse quempiam iustificari cum sola fide implicita de Christo, consequenter debent asserere idem de mysterio Trinitatis. Licet autem Doctores præfati de raro tantùm casu pronuntient, non ita ad rarum casum eorum est arctanda doctrina, vt non plures possint accidere, quos & illi concederent, si noui mundi incolas pernouissent; & ita P. Auila dum in praxi id posse locum habere profitetur, huius esse mentis non obscurè dignoscitur. De quo dictum à Nobis Parte 6. à num. 159. vbi de P. Iosepho Acosta, qui doctrinam præfatam exhorruit, quam tamen videmus à viro tanto illius coætaneo propugnatam.
218
*Qui & constanter affirmat adulto, cuius
ignoratur lingua, non posse conferri Baptismum, | cùm circa fidem necessariam & dolorem nequeat instrui, etiamsi in articulo sit mortis constitutus. Neque fore sufficiens si coràm illo alij baptizentur, & insinuetur ipsi an velit illud ipsum. Quod quidem ita accipiendum, quando in adulto tali ni hil deprehenditur speciale, quod possit ad Baptismi collationem permouere. Neque enim talis ineptior est muto, qui tamen Sacramentum potest Pœnitentiæ recipere, vt graues Scriptores asserunt apud Dianam Parte 5. Tract. 6. Resolut. 3. Pro quo & Dom. Quitensis in Itinerario lib. 4. Tract. 3. Seßion. 3. & Leander Tomo 1. Tract. 5. Disput. 5. Quæst. 56. qui alios adducit. Si ergo is, de quo agimus, voluntatem sacræ ablutionis ostendat, eamque seriam, iteratis significationibus, tundens pectus, & cælum aspiciens, vel sursum oculos leuans, baptizandus est: Deus siquidem in eo aliquid videtur operari pro illius æterna salute, cui est cooperandum, ne in vacuum gratia eius recipiatur, conditione subiuncta, in quo, vt superiùs dictum, nulla Sacramento infertur iniuria.

Breuiores quædam Resolutiones circa Baptismum paruulorum.

219
*PRima sit filios non esse inuitis parenti
bus baptizandos, si vsu rationis careant. Hæc est communior sententia. Si verò rationis vsu polleant, & baptizari velint, eis est baptismus conferendus, separandi tamen à parentibus, si autem ita contradicant illi, vt sine scandalo id stare nequeat, supersedendum, & ita opportunius censuit doctus Pater vt Baptismus inscijs parentibus conferatur. Verùm si ex Baptismo ob contradictionem dictam scandalum est futurum, maius profectò ex separatione timendum. Quomodo ergo hoc componi poterit cum clandestina administratione? Videtur ergo in casu Baptismus omittendus donec res ita disponi queat vt scandalum non emergat.
220
*Secunda sufficere vt parentum alter as
sensum præstet: qui necessarius non est, si puer sit in mortis constitutus discrimine. Tunc ergo neque de contradictione curandum, qualiscumque illa sit, nec ob scandalum desistendum, nisi tale esset vt multorum æterna salus periclitaretur, quæ vnius est saluti præferenda.
221
*Tertia, id quod de parentibus dictum,
3. De tutoribus.
etiam de tutoribus accipiendum. Verum enim verò tutelæ apud Indos non multum curandæ, quia tales non sunt, quales legibus exprimuntur, sed superficialis cura pupilli, in cuius separatione leuis sit futurus dolor, aut forte nullus.
Quarta. Si pueri inueniantur, quorum non
4. De abiunctis à parentibus.
agnoscantur parentes, vel in remotis agant, quia bello capti, aut aliàs, possunt baptizari. Et quod ad captos bello attinet, etiamsi verè serui, minimè dominis illa potestas competit, quæ parentibus, & eorum locum tenentibus, quia neque iure naturæ, neque iure gentium; non priùs, quia iuxta naturæ ius, ea quæ ad bonum animæ spectant, extra seruitutis sunt leges, quæ ad solius corporis dominium referuntur, & ideò illud est pretio æstimabile: neque posterius, quia nullibi talis inuenitur lex, neque circa illud Reipublicæ omnes conuenerunt, essetque onus tyrannicum eam conflictionem afflictis addi: quod secus in parentibus accidit, ad quos pertinet, tamquàm principales caussas, & partes sui, filios dum sui compotes non sunt, apud se habere, & eorum teneros motus moderari.
222
*Quinta, Etiamsi parentes consentiant
vt filij baptizentur, baptizandi non sunt, si apud ipsos sint relinquendi, ob manifestum periculum peruersionis. Sed quid si eorum est beneplacitum requisitum, nulla de separatione facta mentione, quam neque ipsi potuerunt suspicari? Relinquendi equidem, quia fraus iuri non debet certo præualere; curandum tamen vt vsu rationis instante separatio fiat, medijs conuenientibus adhibitis, quod non erit difficile; si secus accidat, ea characteris iniuria ministro Baptismi tribuenda, sicut accideret, si puerum inuitis parentibus baptizaret, inuiti enim isti censendi sunt, dum beneplacitum est fraudulenter extortum.
223
*Sexta, Fuit qui rogaret apud Indicam
agens Missionem num pueri, qui nondum compleuerunt decimum quartum annum, & puellæ quæ duodecimum, possint sine ipsorum intentione baptizari. Et responsum negatiuè, quia vsus rationis regulariter ante præfatam aduenire solet ætatem: & ita ius disponit vt parentes vota eorum irritare queant ante pubertatem emissa, vbi supponitur fuisse valida, aliàs non esset opus irritatione, & ita cum rationis vsu constitisse. Item septennium pro sponsalibus sufficit, vt est decisum in Cap. Litteras. Cap. Acceßit. & Cap. Ad dissoluendum, de desponsat. impuberum. Ne
que est eadem ratio de Professione, & Matrimonio: quia cùm contractus sint, benè potuit Ecclesia ætatem pro illis designare. Necessitas autem vt adultus propriam habeat intentionem ad recipiendum Baptismum de iure diuino est: vnde nequit Ecclesia decernere vt illa necessaria non sit in eo, qui iam vsu potitur rationis. Sic dictus Pater. Sed quidem Indorum caussæ non sunt in multis iuxta Iuris dispositiones exquisitè iudicandæ, vt aliàs dictum, & de ætate specialiter, cùm sit constans seriùs ipsis lumen rationis oriri; in quo nihil fixum statui potest; quamuis satis verosimile appareat ante annos prædictos prædictam illuminationem accidere. Circa quod si dubium aliquod sit, & puerorum aut puellarum voluntas circa Baptismum agnoscatur, in eorum est fauorem iudicandum, iuxta quod res exigere videatur. Pro quo Auctores apud Leandrum Tom. 1. Tract. 2. Disput. 5. Quæst.
Quid quando dubitatur.
15. qui vti probabilius asserit posse licitè baptizari puerum etiam extra articulum mortis si Baptismum petat expleto septennio, etiamsi de rationis vsu dubitetur, quia præsumitur vsum rationis habere; secus si septennium non expleuerit, nisi in articulo mortis, quia præsumitur non habere, & melior est in dubio conditio parentum possidentium. Quo resolutionis modo
existimat sententias circa dubium, de quo agit quæstio, oppositas conciliari. Sed cùm expleto septennio dubium sit, nihil videtur operari præsumptio, quæ veritate eliditur, vnde casus in statu dubij relinquitur, & ita præsumptioni negato loco, solùm ratione dubij in fauorem baptizandi iudicatur. Quidquid autem de hoc aliàs sit, circa Indos aliud formandum arbitrium, & | experimentis vltra septennium exploranda capacitas, fauorabili semper conclusione. Est autem periculosa Baptismi administratio, si illorum intentio, vbi dubium occurrerit, non requiratur, quia sine illa validus esse non poterit, si vsu rationis polleant, iuxta dicta, vnde circa hoc cautè procedendum.
BENEFICIVM.

BENEFICIVM.

Casus peculiaris.

224
*SAcerdos quidam Limæ simplex bene
Casus propositio.
ficium possidet, Capellaniam scilicet collatiuam, vt vocant, ex qua redditus annuos quadringentorum octoregalium percipit. Et cùm nauigare in Hispaniam velit ob magni momenti caussas, decernit relinquere substitutum vt Missas dicat, (tres inquam singulis hebdomadis) sitque interim Capellanus, ea tamen conditione vt integros leuandi redditus non habeat facultatem, sed trecentos sibi tantùm octoregales accipiat. Et quia absentiam huiusmodi duraturam per triennium arbitratur, vult ipsi substitutus trecentos octoregales in fine triennij tribuendos anticipatè tradere. Est insuper conditio, vt si absentia fuerit diuturnior, integros redditus sibi habeat substitutus. Item quòd si ante triennium mors eunti superueniat, substituto trecentos octoregales minimè heredes tribuere teneantur, etiamsi illos non soluerit censuarius. Circa quod tria quæruntur. Primum circa reseruationem centum octoregalium. Secundum, an possit trecentos anticipatè tribuere substitutus. Tertium, circa conditionem vltimam, vt neque trecenti octoregales, neque eorum pars dentur substituto, etiamsi mors eunti obtingeret, neque illos ab obligato ad redditus aecepisset. Et responsum est.
225
*Ad Primum fuisse licitam reseruatio
nem; quia fundatoris Capellaniæ voluntas fuit ea Capellano relinquere, quibus honestè, & decenter posset sustentari, & sic honorificentius, quàm si ex diarijs stipendijs victum esset habiturus. Qua de caussa etiamsi per triennium dicturus Missas non sit, centum illos leuare octoregales poterit. Item quia obligatio illi incumbit obseruandi an Missas dicat substitutus, & id curandi per se, aut per alium. Pro quo facit doctrina Dominici Soto lib. 9. de Iust. q. 3. arti. 1. & Cordubæ lib. 1. q. 4. dub. 5.
226
*Ad Secundum & Tertium, præfatum
contractum dupliciter fieri potuisse. Primò vt Capellanus relinquat substitutum cum obligatione anticipatè trecentos octoregales tribuendi. Etsi ita, contractus est Simoniacus: quia aliquem substitutum in Ecclesiastico beneficio constitui res spiritualis est. Et ita quemadmodum si Petrus Francisco centum octoregales mutuat, cum obligatione vt ille centum etiam daret mutuos, posteà, vsura esset omnium consensu: quia obligatio remutuationis est pretio æstimabilis: ita etiam substitutionem impendere, vt trecenti octoregales anticipatè reddantur, quod est mutuum virtuale, Simonia est: quia id, quod in rebus temporalibus est vsura, in spiritualibus est Simonia. Secundò fieri contractus potest, ita vt non obligetur substitutus ratione substitutionis, & hac ratione est lieitus, & vt scrupulus non supersit, in hunc confirmandus modum, vt duo contractus sint. Prior vt Capellanus substitutum
Duplex alius.
constituat trecentis illi octoregalibus pro annis singulis, assignatis. Et hoc ita peracto succedat alius, in quo substitutus tribuat proprietario cum periculo illos amittendi, si ante triennium, & in ipso itinere moriatur, Capellania etiam alteri collata: & cum spe pariter fruendi integra pensione reddituum, si vltra triennium proprietarius in Hispania demoretur. Quo pacto Simonia abest: nam insubstitutione illa non interuenit, cùm gratis omninò fiat. Et quemadmodum cum tertio simile posset pactum inire, trecentos ab eo octoregales mutuos postulans cum eodem periculo & spe, quam in substituto statuimus: ita etiam fieri cum substituto poterit: quia commodum possibile fruendi per annos aliquot centum octoregalibus supra trecentos non accrescit illi propter mutuum, sed propter periculum, ad quod ipse substituentem non obligat, (quod esset vsura) sed substituens ipse petit. Aduertendum tamen est priorem contractum liberè faciendum, sine eo quòd substitutus ad secundum obligetur; aliàs erit Simoniacus, quia obligatio talis est pretio æstimabilis. Verùm enim vero casus prædictus vt in relatione proponitur, saporem & suspicionem Simoniæ præ se ferre videtur: nam secundus ad primum cum obligatione aliqua refertur: Sed dummodò illa vera & propria non sit, licitus in conscientia erit, vt dictum est. Sic P. Stephanus de Auila.
227
*Et citat quidem ille Sotum & Cordu
bam pro licita centum octoregalium reseruatione. Quod autem ad priorem attinet non multùm fauere videtur; solùm enim ait eum, qui stipendium copiosius accipit, si Curatus sit, posse minori exhibito alteri vt Missam dicat, iusto tamen, quod abundantius est sibi reseruare, pro cura & onere, quod subit ex Officio Pastorali. Iam enim sententia ista proscripta est. Et vt demus illis Auctoris temporibus fuisse probabilem; cùm tamen id curæ Pastorali solùm tribuendum censeat, id non debet ad curam, quæ talis non sit, extendi: & satis quidem exigua esse poterat, quam in Hispania, is, qui eo contenderet, habuisset, & Capellano cuicumque incumbens, absque iure ad reseruationem redditualis portionis. Id quod in contractu prædicto videre est. Nam si vltra triennium prorogaretur absentia, centum dictos octoregales substitutus esset habiturus; cùm tamen à præfata cura deberet proprietarius neutiquam abstinere. Censebat ergo illam non esse tali compensatione condignam. Corduba autem minimè in absoluta sua assertione Soto consentit, quam non leuibus argumentis impugnat: Solumque affirmat sustineri posse quando ex lege, vel consuetudine, vel ex voluntate saltem tacita commendantium ipsas Missas, dantiumque maiora stipendia, taxatum vel Ordinatum est aliquod præmium, vel aliqua pars illorum determinata vel indeterminata pro ipso habente curam faciendi ipsas Missas pro suo debito aliàs stipendio celebrari. Quod quidem non apparet quomodo instituto præsenti possit | applicari. Id autem quod de honorifica agendi
ratione in Capellano dicitur, est quidem penitus verosimile; sed casui non adaptabile, cùm Capellaniæ curam in alium reijciat Capellanus, qui vt decenter etiam se gerat, integra reddituum deberet transmissione potiri: nec Capellanus ipse quarta illa parte esse contentus, sic enim fundatoris non esset consonus voluntati, quandoquidem ad decentem statum parùm potest illa conferre. Quod si dicatur habere illum vnde possit aliàs statui decenti consulere: ex eo fit non debere sibi centum illos argenteos nummos reseruare, sed ei relinquere, in quem onus & honorem Capellaniæ transmittit.
228
*Nihilominùs non est reseruatio dicta
Defenditur tamen.
damnabilis, nisi in fundatione aliquid sit, quod videatur obstare. Nam Capellanus, qui per alios suæ potest obligationi satisfacere, minus potest stipendium tribuere dicenti Missas, quàm sit illud, quod est ipsi à fundatore designatum. Id enim non est Vrbani VIII. Decretis prohibitum, vt declarauit Sacra Congregatio, vt videri potest apud Dianam Parte 2. Tract. 14. Resol. 11. Vnde præfatus proprietarius maiorem etiam argenteorum numerum potuit sibi reseruare: nisi (vt dixi) aliquid in fundatione præcautum. Cùm autem hoc ita fieri possit, sitque vsu receptum, ratio illa decentis status Capellani parùm vrget; quia licet per se loquendo ita sit, dum communi vsui nihil contrarium apponitur, Capellanus poterit, quod sibi commodius fuerit operari. Cumque per alios Missas dicat, & sic stipendia diminuat, credibile est habere aliunde quæ pro decenti sunt statu necessaria. Vnde in fundatorem nihil dedecori futurum ex tali agendi ratione redundat, cùm constet ipsum pinguem adeò Capellaniam instituisse, ex quo & sequitur honorificum esse Capellanum. Et eò venere mores, vt Missas non per se, sed per alios dicere, sit honorificum Capellanis, quibus vnde lautè viuant commoda abundantiora succurrunt.
229
*Circa contractum alium bene quidem
animaduersum suspicionem Simoniæ præ se ferre, quia videtur obligatio pretio æstimabilis resultare, & eo tendere substitutionem, aliter non futuram. Sed quidem obseruato contrahendi modo ab Auctore præscripto, si conscientia non clamitet, stare ille potest. Addidi tamen, quod iuxta illius mentem esse credo si obligatio vera & propria sit, nam aliqualis non est damnabilis, ex liberalitate scilicet aut gratitudine de qua dictum aliàs, scilicet Tomo 2. Tractatu 19. nu. 27. & 28. & in Additionibus nu. 135. tot enim sunt Auctores id admittentes, vt non possit non eorum sententia, seruatis ijs, quæ ibidem dicta, probabilis iudicari. Et in casu præsenti cum proprietarius substituto tantùm commodi contulerit, sibi bene persuadere potuit non defuturum antidorali respectui, & quod attinebat ad trecentos octoregales minimè negaturum, cùm aliàs in eo contractu lucrum etiam sperare posset mora euntis in Hispaniam, vt frequenter accidit, prorogata, sic enim quadringentos integros lucraretur, cùm nihil ante incommodi considerabilis fuisset expertus: quos enim trecentos simul tribuit, in fine triennij erat partitis vicibus, centum scilicet annis singulis præbiturus. Non posse autem doctrinam Capituli Sede Vacante Visitatoribus adaptari, ex dictis circa ipsos locis citatis est liquidum: neque ego ab inculcanda huiusmodi constantissima veritate vnquam me patiar remoueri, si forte sit spes vt cum Propheta loquar Thre
Thren. 3. v 29.
nor. 3. v. 29. Hæc enim non vnius mali labes, sed multorum, pro quibus auertendis etiam in puluere os ponere cum eodem ijs, quos zelus domus Dei comedit, operæ erit Christianissimæ pretium: Ponet in puluere os suum. Ibidem vt non sint qui ponant in puluere corda, terrenis commodis ita immersi, vt de cælestibus, ad quæsuo pro munere adspirare debent, nequeant cogitare, Futuri, (Heu) tamquàm pnluis, quem proijcit ven
Psal. 1. v. 5.
tus à facie terræ. Psal. 1. v. 5.

Casus circa capacitatem Religiosi ad habendum Beneficium, præsertim Curatum.

230
*REligiosus quidam Professus à Religio
Casus propositus.
ne eiectus à Summo Pontifice impetrauit indultum, vt in habitu Clericali viuens in sæculo possit exercere quæcumque munera & Officia per Clericos sæculares exerceri solita, & rogauit an se extenderet concessio huiusmodi ad Beneficium Curatum. Et responsum Religiosos non esse incapaces generaliter loquendo habendi Beneficium, sed tantùm sæcularium, ac præsertim simplicium. Ita Calderinus, & Panormitanus in Cap. Quod Dei timorem, de statu Monachor. quos sequitur Nauarrus Consil. 3. Tit. de
Præbendis. & Consil. 40. eodem Tit. nu. 3. Philippus Francus Cap. Cum de beneficio. n. 48. de Præbendis in 6. & Rebuffus in Praxi beneficiali. §. de dispensatione cum Regularibus. facta. fol. 420. nu. 5. & 7. & §. de dispensatione ratione ætatis num. 7. iuxta regulam illam communiter receptam, Regularia Regularibus, sæcularia sæcularibus sunt conferenda, quæ fundatur in Cap. Vt posseßiones, de rebus Ecclesiæ non alienand. & in citato Cap. Quod Dei timorem. Dictum est specialiter in Beneficio simplici: circa hoc enim omnes Doctores conueniunt, si sæculare sit, Regulari sine licentia Papæ non esse conferendum. De Curato enim opinio valde probabilis est posse Regulari conferri, quia animarum cura hoc priuilegio gaudet, vt indicauit Panormitanus dicto Cap. Quòd Dei timorem. nu. 5. & latiùs. nu. 7. vbi varias opiniones refert, & potest hæc opinio fundari in Cap. Doctos. 16. q. 1. & ita Rebuffus. §. de Commenda. n. 47. quòd cùm Pontifex cum Religioso dispensat ad habendum Beneficium sæculare Curatum, talis dispensatio non se extendit ad Beneficium simplex & prætereà incapacitas dicta fundatur in Cap. Super ea de Regularibus, vbi decernitur ei, qui religiosum habitum suscepit animo permanendi in Religione, si illum dimiserit, non esse ipsi sæculare Beneficium conferendum. In quo tamen Canonici Regulares non comprehensi, quia cum illis circa citatum Cap. Quod Dei timorem, est generaliter dispensatum, vt expendit Nauarrus dicto Consil. 9.
231
*Ex quo infertur in hac materia non esse
procedendum, sicut cum eo, qui ratione illegitimitatis, aut irregularitatis alterius, est incapax | Beneficij: cum hoc enim difficilius dispensatur circa Beneficium, quàm circa Ordines: & circa Beneficium Curatum, quàm circa simplex; vt constat ex Cap. 1. & 2. de filijs Presbyt. Vnde & casus resolutio elucet, scilicet eum, de quo ser
Casus resolutio.
mo, rectè posse Beneficium Curatum habere, etiam sæculare: Pontifex enim in præfata clausula incapacitatem intendit auertere, quam erga Beneficia sæcularia habebat, & illi concedere vt ipsum possit more Clericorum sæcularium habere. Neque opus fuit Beneficij Curati specialem mentionem inserere, sicut esset in irregulari, vt ex dictis liquet. Et idem confirmant verba illa Indulti & quæcumque munera & Officia per Clericos sæculares exerceri solita. Hæc enim verba Quæcumque munera & Officia simul sumpta, & secundùm subiectam materiam, proculdubio Beneficium Curatum comprehendunt. Et quamuis Glossa in Cap. Qui sæpè de elect. in 6. Verb. Beneficijs asserit suspensum ab Officio manere suspensum à Beneficio; contrarium est verum, quia est in materia pœnali: in nostra autem, quæ fauorabilis est, Officiorum nomine Beneficia veniunt.
232
*Neque paupertatis votum obstare po
test: quia Religiosus etiam retento habitu sua in Religione manens potest habere proprietatem iuris ad Beneficium, quia res spiritualis est, & per consequens non est pecunia æstimabilis: & proprium, cuius est incapax Religiosus, est pecuniæ, aut rei pecunia æstimabilis, vt obseruat Nauarrus Comment. 2. de Regularibus. num. 2. Dicto. 4. iuncto argum. 4. Immò & assero posse
prædictum Beneficium sæculare habere in titulum: & probo ex doctrina Nauarri argum. 4. allegato, iuncto Dicto. 4. vbi expressè ait Religiosum posse habere Beneficium Regulare in Titulum, & sæculare in Commendam: Ergo is, de quo agimus ex facultate & dispensatione Pontificis in præfato Indulto poterit habere Beneficium sæculare in Titulum. Sic qui aliàs.

Notantur aliqua circa præfatam Resolutionem.

233
*DIcta circa ipsam aliqua Tom. 2. Tit. 18.
Cap. 3. Vbi & probatum Religiosis non posse Beneficia conferri; simplicia quidem, quia id Iure prohibitum, per Textus adductos: Curata autem, quia licet pro illis Ius faueat, noua tamen Gregorij XIII. dispositione prohibitum, etiamsi tantùm ad tempus cura animarum assumatur. Quod quidem generaliter procedit; quidquid de Indijs sit, de quibus dictum Tit. 17. vbi n. 9. de priuilegio actum B. Pij V. qui Religiosos habiles ad Curata Beneficia reddidit (vt de illis iuxta veriorem sententiam loquamur) ad instantiam præclarissimæ memoriæ Philippi Secundi Regis nostri. Ex quo videtur colligi iam ante Gregorium XIII. ita fuisse vsu constanti receptum; aliàs B. Pij non fuisset opus indulto. Neque quod dictum de Canonicis Regularibus ita generale est, vt superiùs dictum, quia Gregorij dispositio circa Lateranenses est in speciali directa, etiam de licentia sui Generalis, quæ rescripti visa est vim habere, vt faciat ius, & Religiosos omnes comprehendat, cùm in omnibus ratio sit eadem: licet hoc non adeò videatur vrgere, vt ex communibus doctrinis de odijs & fauoribus, non possit euasio non penitus
improbanda formari. Et ita circa eum, de quo est quæstio, aliquid probabili existimatione, etiam sine indulto Pontificio disponi, si ita esset eiectus, vt omnis spes reuersionis abesset, & talis esset morum experientia, vt de illo posset fiducia competens haberi circa solertem administrationem, & curam inoffensam animarum. Eiecti siquidem post legitimam Professionem non ea morum esse præditi probitate solent, vt ijs possit, nisi post experimenta plura, Parochialis prouidentia commendari. Spe autem reuersionis stante, eo quòd Religio eos possit, cùm fuerit visum conueniens ipsi, repetere, ab illius gubernatione dependent, & ita sine Prælatorum licentia nequeunt qualecumque Beneficium acceptare. Iuxta Vrbani VIII. Decreta nequeunt dimitti nisi incorrigibiles, cum circumstantijs annuæ carcerationis &c. Cauendum ergo ab illis, cùm de committenda cura animarum agitur. Nam
Eccli 14. v. 5
qui sibi nequam est, (& adeò nequam) cui alij bonus erit? Veritatis ipsius proloquium est. Eccli. 14. v. 5. Si dicas: Quomodo ergo Pontifex talibus indulta concedit? id ipse viderit, qui vt videat quæ animarum saluti conuenientia sunt, superioris luminis claritate perfunditur.
234
*Quod de Officijs dictum est, vt ad Be
neficia possint concessiones pro ipsis extendi, fortè accommodatiùs ad præsentem materiam, de muneribus posset affirmari. Sic enim in Cap. Priscis. 55. dist. S. Gelasius Pontifex: Quia ea
Cap. Priscis 55. dist.
tenus Ecclesiæ vel cunctis, vel sufficientibus priuatæ sunt ministris, vt plebibus ad se pertinentibus diuina munera supplere non valeant: concedimus vt si quis Monasterialibus disciplinis eruditus &c. Vbi munerum nomine ea veniunt, quæ ad curam animarum spectant, pro quibus supplendis Monachi aliàs sufficientes aduocantur. Et ita quidem accipiendum vel iuxta subiectam materiam, vel quando generalis est concessio vnde si in casu præsenti nulla de Officijs extaret mentio, sed sola munera proferrentur, stare resolutio præfata posset, in qua de Officijs cum expressione nominis extat nihil: cùm tamen constet talem esse Parochialem curam, vnde & Tractatus grauium
Scriptorum occurrunt de Officio Parochi, & 1. Reg. 2. v. 12. & 13. sic habetur: Porrò filij Heli, filij Belial, nescientes Dominum, neque Officium Sacerdotum ad plebem. Et per hoc cessat penitus id, quod dici poterat, & insinuatum est, nomine Officij non venire Beneficium, vnde priuatio vnius potest sine alterius priuatione consistere: positis siquidem muneribus, & ea cum amplitudine, Beneficia intelliguntur.
235
*Consequentia illa ex doctrina Nauarri
deducta asserentis Religiosum habere posse Beneficium Regulare in Titulum, & sæculare in commendam: Ergo is, de quo agimus, poterit ex facultate & dispensatione Pontificis in præfato Indulto habere Beneficium sæculare in Titulum: si verum esset antecedens posset forsitan admitti, vt aliquid operaretur indultum, quod aliàs videretur inutile: Sed est illud, iuxta dicta, non admittendum; quia Regularis neque in Commendam potest Beneficium Curatum habere, | etiamsi dicatur Regulare, nisi iam ex concessione Pontificis contingat possideri: immò neque simplicem animarum curam ad tempus; quod multò est minus; quam Commenda, de qua nihil in prohibitione, cùm tamen ex stricta illa additione prohibitam esse nequeat dubitari. Prætereà ex concessione dicta, si solido sit cum fundamento loquendum, præfata non est legitima consequentia: quia non obstante illa Nauarri doctrina, ad Pontificem habitus est recursus, quia illa non ita firma, sicut & aliorum, videri potest reputata. Ex quo fit illud tantùm debere concessum intelligi, quod ad illius spectat in supplicante firmitatem. Sic autem non esset inutile indultum reputandum, licet Beneficium sæculare habere posse in titulum non fuisset concessum, cùm haberi possit in Commendam. Quod quidem quantum attinet ad vim consequentiæ currit; nam supplicantis amplior videtur fuisse intentio, vt ex concessione apparet. Potest ta
Vt possit illa stare.
men aliter explicari, vt videlicet admitti debeat dispensatio in Pontificis Indulto contenta, neque debeat vt exorbitans reiectari, quandoquidem ex Nauarri doctrina idem ferè sine illo haberi poterat, Commenda inquam Beneficij, quæ & omnia Beneficij commoda quandôque conplectitur; nec minoribus, quàm illud, in Religiosis exposita potest esse periculis, propter quæ illos Pontifices ab huiusmodi solicitudinibus alienos esse penitus voluerunt.
236
*Quod ad votum paupertatis spectat, in
eiecto à Religione minus est quod timeri debeat, cùm in ordine ad acquisita possit pro libitu, sicut sæcularis Parochus, excepta testamentaria forma disponere, iuxta dicta Tomo 1. Tit. 3. n. 39. ex grauissimis Scriptoribus. Et in casu, de quo disputatio procedit, id apparet certius, quandoquidem eiecto id conceditur, quod sæcularibus Clericis in munerum administratione. Commoditas tota (verba sunt P. Molinæ Disput. 276. §.
Quid generaliter.
Quod ad ceteros) vsus, & dispositio eorum bonorum, interim dum viuit, perinde ad ipsum spe
P. Molina.
ctat, ac si Religiosus non esset, neque habet iam tunc, cui ea in parte pareat, & cuius ductum ac voluntatem ea in parte sequi teneatur; sed perinde quoad administrationem, acquisitionem, & alienationem eorum bonorum se habet, ac si dominium eorum haberet, suique iuris omnino esset. Hac de caussa existimo, si quid cum meretricibus insumat, aut alia ratione peruersè donet & expendat, factum tenere; neque plus accipientes teneri illa restituere, quàm si ille Religiosus non esset, sed verus eorum bonorum dominus. Per vltimam tamen voluntatem de illis bonis sine expressa Summi Pontificis facultate disponere non potest, vt loco citato dictum est (Disput. 140. in fine) quoniam dominus illorum non est, vsusque & commoditas eorum solùm illi conceditur interim dum viuit. Hæc ille. Circa id autem quod de vltima voluntate asseritur, ea intelligenda est, quæ aut testamento aut donationibus caussa mortis declaratur; donationes enim inter viuos fieri possunt etiam instante morte, quæ honestæ sint, aliàs in fraudem Religionis factæ debent reputari. Vt stet doctrina præfati Scriptoris, quòd interim dum viuit perinde se habeat ac si dominium bonorum haberet, & non esset Religiosus. Quod ad fraudem autem attinet, videtur compertum, quia fraus & dolus nemini debent patrocinari, per leges & Doctores apud D. Barbosam Tract. de Axiomat. iuris. Axiom. 102. Expediet autem, si res magni momenti non sint, à litibus abstinere, ne plus circa defuncti bona, quàm circa ipsum solicitudinis positum videatur.

BVLLA S. CRVCIATÆ.

Priuilegia Indis concessa an per ipsam suspendantur.

237
*SErmo est de priuilegijs, quæ Bullæ ipsi
videntur aduersari, qualia sunt posse comedere oua & lacticinia in diebus prohibitis, & absolui à casibus Pontifici reseruatis: quæ quidem Indis concessa sunt à Paulo Tertio in Bulla speciali. die 1. Iunij 1537. Sunt tamen à Commissario suspensa aliquando, contradictione aliquorum eo quòd priuilegia dicta ius potiùs commune sunt respectu Indorum, cùm non sint à Pontificibus pro tempore determinato concessa. Item quia per verba Decernimus, declaramus, statuimus &c. Loquuntur, quibus non solet esse vsus in priuilegijs. PrętereàPrætereà quia cùm alicui committitur arbitraria commissio ad reuocanda aut deroganda priuilegia, pro quibus est specialitas requisita; si reuocauerit, aut derogauerit, reuocatio & derogatio est nulla, per Baldum in l. Dotalis. ff. de testam. milit. & Barbatiam in Consilio, quod est post Consil. 103. & incipit, scripsit Ecclesiasticus. Et facultas, quam Pontifex Commissario tribuit, pro his regionibus, in Ordine ad reuocationem & derogationem, aut suspensionem, de Indis non procedit, quia nullum de ipsis verbum.
238
*Defensionem tamen Commissarij su
scepit P. Stephanus de Auila arguens. Primò, quia valde credibile est Commissarium circa hoc ritè intellectam habere mentem suæ sanctitatis. Secundò, quia ex proæmio concessionis Pauli Tertij colligitur eum noluisse pro Indis ius commune statuere, sed mera priuilegia concedere, vt illa eius verba indicant: Sed tamquàm paruulis in Christo aliqua paterno affectu indulgemus. Et ex proæmio ac ratione legis certum est legislatoris mentem haberi perspectam. l. scire oportet. vers. Sed & maximè. Dynus in Cap. fin. de regul. iur. in 6. Baldus in Cap. Post translationem. Col. 2. de renuntiat. Vers. Quæro. Et ita videtur finem huius priuilegij esse indulgentia vti cum nouiter conuersis, sicut in Anglorum conuersione factum est, quæ posteà sublata sunt, illis ad terminos iuris communis reuocatis, iuxta illud Apostoli:
Cùm essem paruulus, cogitabam vt paruulus: quando autem factus sum vir, euacuaui quæ erant paruuli. 1. Cor. 13. v. 11. & illud Ephes. 4. v. 14. Vt iam non simus paruuli &c. Sic dictus Pater.
239
*Circa quæ negari nequit concessiones
Quid statuendum videatur.
prædictas rationem priuilegij habere iuxta mentem concedentis, quod benè ex eiusdem verbis ostensum. Quo non obstante stare potest vt earum aliquæ tales non sint, quia sine illis potest id, pro quo sunt factæ, licitè consistere; & cùm | hoc sit res facti, non est mirum à Pontifice ignorari, iuxta communem circa huiusmodi distinctionem; si ergo pro vsu ouorum & lacticiniorum consuetudo sit, eaque legitimè præscripta, concessio circa id rationem proprij priuilegij non habebit. Esse autem, & tunc fuisse consuetudinem talem, alibi ostendimus generaliter de Indiarum incolis loquendo scilicet Tomo 1. Tit. 5. nu. 227. & seqq. & Tomo 2. Tit. 12. nu. 442. Pro quo & docta Resolutio cuiusdam grauis Magistri ex Dominicana familia extat apud P. Auilam, vt mirum sit ipsum specialis huius tituli non meminisse in præfato Consilio. Id autem quod de indigenis dictum est, pro Neophytis est penitus exploratum, quibus limitatio dicta non sine grauibus inconuenientibus posset apponi, quod de Sedis Apostolicæ benignitate neutiquam præsumendum.
239
*Quod verò ad casus Pontifici reser
uatos pertinet, quidquid Commissarius agitet, nullius est futurum momenti. Cùm enim Indi, & Neophyti alij generaliter sint impediti, quominùs Sedem Apostolicam adire possint, illi non censentur reseruati, & si dicamus Episcopales esse, iam eorum absolutio ijs is est commissa, de quibus diximus Tomo 2. Tit. 12. num. 298. & seqq. ac de priuilegio speciali circa hoc Tom. 1. Tractat. 5. num. 315. Neque contra hæc quidquam opponi potest, quod momenti alicuius sit, & vt vim aliquam declarationem Commissarij temporis illius habuisse dicamus, iam illa præscripsit, & quod diximus praxis recepta complectitur.
240
*Et hæc quidem circa priuilegia, quæ
videntur directè Bullæ contraria, præter quæ sunt alia, de quibus tunc temporis viri docti id, quod de præfatis à præfato est assertum Magistro, censuerunt, sic etiam Commissario declarante, vt circa Festa & ieiunia. Sed contrarium ille pronuntiauit cum Fr. Emmanuele Roderico §. 12. nu. 1. vbi contrarium absurdum futurum protestatur. P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs cap. 22. nu. 2. Nauarro lib. 5. Consil. 25. de pœnit. & remiss. dum Pontifex aliud non censuerit declarandum. Et probari potest ex doctrina Felini in Cap. Nonnulli de rescriptis, vbi ait quòd licet reuocatoriæ valde generales sint, non reuocantur per illas, nisi ea, quæ contraria sunt ipsis litteris reuocationis, & ita ad alia distincta & separata non extendendam. Prætereà ex receptissima praxi, iuxta quam concessiones, quæ Romæ impetrantur, suum in Indijs effectum habituræ, sine Cruciatæ memoria mandantur executioni. Quod & ex fine ostenditur, quem habuit Pontifex ad huiusmodi reuocationem: fuit siquidem impedimenta submouere in ijs, qui Bullam erant accepturi: Atqui impedimentum non est alia habere priuilegia ab illis, quæ Bulla concedit, diuersa, cùm enim ratione illorum id non habeatur, quod Bulla concedit; vt haberi possint nequaquàm obstabunt, ad ipsa per Bullæ receptionem conuolando, sic citatus Auctor ad sæculi ante currentem modò, finem; quod tamen posteà multiplicatis Cruciatæ doctissimis Expositoribus est ampliùs illustratum. Videatur interim P. Mendus Disp. 29. cap. 5. Trullench lib. 1. §. 9. Dub. 1. Ludouicus à Cruce Disput. 1. cap. 9. dub. 1. num. 2. Villalobos
Tractat. 27. clausula 12. nu. 2. Auctor Tractatus de Bulla Cruciatæ, qui est vltimus & adiectus Medullæ Theologiæ moralis P. Bussembaum Dub. 17. arti. 3. qui accommodata voce vtitur ad explicandum quæ sint gratiæ similes, quarum su
Auctor.
spensio in Bulla exprimitur: sic enim nu. 9. Non suspendi per Bullam gratias & facultates, quæ non habent similitudinem aliquam aut æquiuocationem cum gratijs & facultatibus Bullæ &c. Illæ scilicet, quæ vocibus proferuntur eisdem, aut valde similibus. In quo quidem sensu vox prædicta sumitur, non in alia Dialecticis nota. Quia verò & dissimiles gratiæ etiam suspenduntur, ita accipiendum id est, vt non totalis dissimilitudo intelligenda veniat, sed aliqualis, ita vt similitudinem cum diuersitate contineant, qualis inuenitur inter multa, quæ sunt eiusdem generis, sed diuersæ speciei. Et ita cum Emmanuele explicat Trullench, & alijs, quos citat: Dißimiles, & in aliquo similes. Vt scilicet ratione illarum ita sit quisque affectus, vt credatur de concessis per Bullam non magnam solicitudinem habiturus.

Quædam expeditæ Difficultates circa Indos.

[241]
*PRima, an illis valeat Bulla, si extra sua
oppida iexistantexistant, cùm tamen ex arca Communitatis sit impertita pecunia pro omnibus oppidanis, sine speciali acceptione. Secunda an Commissarius circa hoc possit dispensare. Tertia. Cùm Instructiones caueant Indi sponte, & non aliter Bullam sumant, quæ illorum voluntas necessaria sit, sufficiatque generalis, vt pecunia ex arca dicta persoluatur. Et responsum.
Ad Primam non valere, nisi ipsi eam sumpse
rint, & apud se habeant, sic enim in eadem declaratur: sufficere autem vt domi habeant, etiamsi absint. Quidquid sit de extractione pecuniæ ex arca Communitatis, circa quod non fuerat, quando præfatæ sunt difficultates propositæ, firma resolutione conclusum. Ea autem stante talem esse formam pro distributione seruandam, vt dicatur Indis, quòd qui voluerit Bullam sumere, eam sumat, sciatque pecuniam non ex priuatis bonis, sed ex Communitatis arca tribuendam.
Ad Secundam, quæ specialiùs ad Tertiam spe
ctat, in qua de Indorum voluntate, Commissarium non posse dispensare, quia nulla pro eo facultas ipsi in Instructionibus concessa reperitur.
Ad Tertiam, necessarium esse vt voluntas generalis aut specialis præcedat. Primò quia beneficium & gratia nemini sunt inuito tribuenda. Secundò, quia si sponte non sumant Bullam, illis non prodest, iuxta dicta. Tertiò; quia necessarium est vt ipsi velint sibi Bullæ gratias applicare: quia vt viui Indulgentiam lucrari possint necessarium est vt lucrandi habeant voluntatem: vnde & iniuria Indis proculdubio fieret, si ex Communitatis arca pecunia pro Bullis extraheretur, cùm ta|men illis non essent profuturæ. Verum nihilominus est, quòd si post sumptas Bullas pro omnibus, & extractam ex Communitatis arca pecuniam, singulis suæ Bullæ traderentur, & ipsi factum approbantes, eas acciperent, ipsis penitus profuturas. Extractio autem talis contra voluntatem & dispositionem erit Commissarij generalis, qui §. 7. Instructionem affirmat & statuit nullum ad sumendam Bullam esse compellendum: cùm tamen in extractione prædicta sit manifesta compulsio. Sic P. Stephanus die 5. Septembris 1590.
243
*Vbi circa id quod dicitur de custodien
da Bulla, nulla pro Indis specialis difficultas est, & ea seruanda, quæ generaliter ab Auctoribus tradita apud eosdem occurrent. Quòd autem illam per se ipsos sumere debeant, erunt qui negent, cùm possit per alium sumi, & cum morali sumptionis certitudine eius priuilegijs frui, vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tract. 11. Resol. 90. Nihilominùs hæc moralis certitudo apud Indos vix esse poterit, si inter ipsos negotium istud peragatur: neque enim ita soliciti circa hæc esse solent, vt omnino credibile sit minimè circa tempus & circumstantias defectum non futurum; nisi fortè Parochus, aut Hispanus alius eos certos reddat de futura determinati temporis sumptione,
244
*Circa id quod dictum de approbantibus
extractionem, erunt qui dubitent, nec sine fundamento. Iam enim pecunia tradita est, & sine fructu sumptæ Bullæ, si approbatio desit. Atqui approbatio retrotrahi nequit, vt sumptio suum habeat effectum: eatenus enim retrotractio vim habere posset, quatenus æquiualet actuali pecuniæ traditioni, cuius vsus in potestate tradentium sit, quod non ita accidit, siquidem semel tradita pecunia nullo modo est illis reddenda, etiamsi Bullas sumere nolint, facta iam distributione. Nec sufficit si dicatur debere reddi, si Bullas nolint, cùm reuera reddenda non sit, & ita quasi amissa censeri debeat, & ita noua contributione opus. Secus esset, si pecunia esset quidem extracta, sed non tradita, tunc enim ratio est alia, cùm sit sub illorum potestate: si quis equidem pecuniam taxatam traderet præbituro Bullam, & eam hic inconsideratè proijceret, aut expenderet, Bullam tamen posteà præberet, nullius esset ille valoris, essetque opus noua contributione, quamuis iniquus ille distributor ad restitutionem maneret obligatus. Ad quem modum in casu nostro philosophandum, in quo amissa pecunia ob distribuentium absurdum agendi modum, nequit ad effectum validæ sumptionis conferre; cùm tamen reuera obligatio restitutionis vrgeat, sed ex inconsiderantiæ caligine proculcata. Quod quidem probabile apparet, ex quo & fit valorem futurum incertum: quod est in rebus tanti momenti penitus deuitandum, quidquid sit de licitò vsu opinionis probabilis: cùm possit hic certa teneri via in negotio saluationis, & Indis debeat quod est ipsis securius, & defectum capacitatis suppleat, exhiberi.

Difficultas alia circa tempus publicationis, An scilicet vt publicatio vniformiter fiat in omnibus oppidis possit in aliquibus non impleto biennio publicari.

245
*REsponsum est negatiuè. Primò, quia id
est contra Instructiones Commissarij generalis, in quibus statuitur vt publicatio non fiat, nisi post biennium transactum: id quod & pluribus Regijs schedulis iniunctum, sicque cum Thesaurarijs S. Tribunalis pactionatum. Quod quidem cùm magni adeò momenti sit, ad substantiam contractus huius, qualiscumque ille sit, videtur pertinere. Neque Commissarius contrarium videtur decernere eo quòd dicat vt in quātùmquantùm possit in publicatione vniformitas habeatur; illud enim ita accipiendum, vt nihil ex substantialibus proptereà detrahendum sit. Si enim aliud vellet, id profectò exprimeret, cùm res adeò notabilis, modum insinuans, quo id fieri posset sine cuiusquam iniuria. Præterquam quòd neque Commissarius ipse id potest statuere, quia cum Regis iniuria, & aliorum Bulla vtentium staret, nec non contra Pontificium mandatum. Contra Regem quidem, nam si per decennium, E.Exempli g.gratia, erat duratura, fit vt per nouennium tantummodò, & etiam nouennio minus duratio ipsius sit futura. Et quamuis in sumptione Bullarum non multùm esse videatur iniuriæ, (cùm tamen reuera sit) est tamen in compositionibus, & votorum commutationibus: in decimo siquidem anno compositiones essent & commutationes emolumentum allaturæ, sicut & Bullæ defunctorum eo anno futurorum. Contra alios à Rege: nam Bulla duratura biennio, per annum, & minùs etiam durat: dicent enim ad vlterius spatium Bullam se habere, cùm pro biennio accepta: & eo expleto, aliam, qua iam opus est pro solo anno sument: & eo transacto aliam: quod magnum præiudicium est, & scandalo obnoxium in cunctis. Contra mandatum Pontificis, quod extat in Bulla originali Latina, in qua sæpiùs id, quod ad Biennium spectat, iteratur. Et præsertim Gregorius XIII. in
Bulla Gregorij XIII.
Bulla extensionis an. 1576. sic enim in principio: Dictumque biennium ad aliud biennium ad finem dicti biennij: & deinde secundo dictum biennium ad aliud simile biennium à secundo dicti biennij fine computando &c. Et inferiùs, concluditque tandem omnes sex Prædicationes per duodennium duraturas: cùm tamen aliàs per vndennium tantum, iuxta dicta essent duraturæ: Latina verba, in quibus id clariùs eluceat sequentia sunt: De
Eiusdem verba.
nuntiare valeant, ita vt illa de biennio in biennium publicentur, & expirent, & sic per duodecim annos durent. Vbi Commissario facultatem non tribuit, nisi vt de biennio in biennium eam faciat publicari. Et delegatus nequit terminos commissionis excedere, vt omnes Doctores tenent cum Glossa in Cap. si cui de elect. in 6. & Cap. Prudentiam de officio delegati, & facit Textus & Doctores in l. Diligenter. ff. Mandati. Hucusque responsio.
246
*Et est quidem illa satis comperta, nam
Admittitur responsio.
ius ad biennium integrum est exploratæ veritatis, de quo & dictum à Nobis Tomo 1. Tit. 5. nu. 219. id quod etiam amplectuntur qui posteà scripserunt, asserentes tempus publicationis computandum à die, in quo facta, cùm sit facienda in quolibet populo etiam minimo. Circa quod
tamen pro Indijs obseruandum, non esse id cum tanto rigore accipiendum. Cùm enim in vna Parochia, seu doctrina, plura sint oppida, sufficiet in eorum præcipuo publicationem fieri, admonitis omnium oppidanis, & eorum præcipuis conuocatis. Communis sensus scribentium est, quòd si in vno populo sint multæ Parochiæ, sufficiat publicationem, fieri in earum aliqua, quæ conuenientior iudicabitur, in Matrice inquam: pro quo Trullench lib. 1. §. 1. Dub. 10. vt alios omittam. Cùm ergo omnia oppida sub vnius Parochi cura constituta vnam Parochiam efficiant, in earum præcipua facta publicatio sufficiet. Licet enim Pontifex dicat. In singulis locis supradictis, & in supradictis Oppida nominentur; non videtur id ad oppida quæcumque referendum, nisi talia sint, vt licet minima, iuxta Scriptorem dictum nu. 3. ex quo Auctor citati Tractatus apud P. Bussembaum Cap. 1. Dub. 3. vers. Secundus, in illis publicatio videatur necessaria, quia vnum cum alijs non constituunt. Et quidem Pontifex cùm de oppidis locutus, præcipua quædam intellexisse videtur; sic enim ille: Similiter Regnis, locis, terris, oppidis & dominijs
Terræ firmæ &c. Vnde cùm ita protulisset, statim de publicatione agens, de oppidis nihil intulit, vt vidimus tantùm adijciens, In singulis locis supradictis, ea locorum nomine comprehendens. Vnde quod ad specialem locorum & oppidorum designationem pertinet, Commissariorum est dispositioni relictum, vnde alicubi in omnibus Parochijs, alibi in Matrice, aut præcipua solita est fieri publicatio, & quod in Parochijs accidit, ad populos potest secundùm magis congruam pro ipsis agendi rationem, iudicio prudentium aduocari. Licet autem reuera publicatio in aliquo oppido esset in rigore facienda, non ideò illius incola alibi Bullam sumere prohibetur: id enim quod de locis & oppidis statuitur, in fauorem oppidanorum est, vt à publicatione in illis facta tempus publicationis computandum sit: quod non tollit quo minùs possint generali illo beneficio vti, & vbi voluerint, data eleemosyna, Bullam comparare. Et dubitari posset an com
Dùbium speciale.
putatio temporis facienda sit ab eo, in quo erat Bullarum facienda publicatio in dicto oppido: cuius prætermissione non debent suo iure oppidani defraudari contra Pontificis voluntatem. Sed quidem aliter videtur iudicandum; quia publicatio reipsa requiritur; & malitia aut negligentia circa negotium præsens multùm potest incommodare, sicut ministri cuiusuis Sacramentorum: sic enim Deus voluit ab hominum hæc pendere voluntate, sciens à recto tramite sæpiùs deflexuram.
C.

C.

CAPELLANIA.

CAPELLANIA.

247
*ALiqua circa illas doctè conclusa habet noster Auctor, & eorum plura apud alios extant, neque opus est vulgaribus quæstionibus opplere paginas, licet aliqualis operæ pretium esset scire quid vir ille magnus circa nonnulla senserit, quo eorum probabilitas augeretur. Et quidem recentior illa videbatur quæstio, An Sacerdos, qui debebat cele
brare in Altari priuilegiato, satisfaciat obligationi dicendo Missam in aliò Altari cum Indulgentia apposita alicui Medaliæ, de qua Diana Parte 9. Tract. 2. Resolut. 12. vbi pro sententia negante adducit Gauantum, Bonacinam, Homobonum, Cardinalem Lugo & Lezanam, cùm tamen ipse affirmatiuam tueatur cum Hieronymo Garcia in Summa morali Tract. 3. Difficult. 11. Dub. vlt. n. 25. Rubeo, Marchino, Pasqualigo, Leandro, & P. Pellizario, qui omnes sunt ex agmine Recentiorum. Sed vt stet illud Nihil sub sole nouum. Eccles.
Eccles. 1. v. 10.
1. vers. 10. iam præcedenti sæculo de hoc inter Theologos agebatur, & rogatus Auctor sic re
Quid Auctor.
spondit: Obligatus est Capellanus ad dicendam Missam in Altari, quod Fundator designauit: quamuis eam quandoque in alio dicere non sit peccatum mortale futurum, sicut dictum est ad primum dubium. Et hoc intelligitur dummodò Sacerdos certus sit omnino de Indulgentia grani benedicti, quod habet. Quod ideò assero, quia Indulgentia Altaris regulariter loquendo est magis authentica, quàm ea, quæ per granum, benedictum solet circumferri. Sic ille pro Diana, & asseclis; neque enim illi aliter de Medalia aut grano iudicabunt. Quòd si circa Altare probabilis tantùm habeatur certitudo, nec maior in alijs, idem dicendum. Si autem maior in illis, id
similiùs vero. Stante autem omnimoda certitudine pro Altari, non licet circa alia opinio probabilis iuxta Auctorem, vt ex resolutionis tenore compertum habetur, qui Indulgentiam grani affirmat futuram valde certam, quod ex probabili tantùm sententia non habetur, cùm reipsa possit aliter se habere.
248
*Videtur autem Diana his aduersari vers. vltimò, vbi ita scribit: Et licet inæqualis esset certitudo inter numismatis & Altaris priuilegium; at
Diana vt videatur aduersari.
tamen non cogor eligere certiorem partem, sed sufficit eligere probabilem, vel me non habere rationabile dubium, tale numisma non esse priuilegiatum, cùm illud acceperim à fide digno: secus in omnibus rebus esset ambigendi locus, & de ipso Altaris priuilegio, vel Bullæ circumstantijs, posset etiam quis dubitare, non secus ac de numismate. Sic ille. Qui in eo, quod ait de certitudine sufficienti, quando nequit esse dubium rationabile, admitti potest, sic enim moralis certitudo est; neque quando absolutè requiritur, ad omnimodam obligamur, cùm in illa esse gradus possint, vt omnes admittunt, circa quod Rubeus apud Dianam ita loquitur: Addiderim tamen hac in re posse quandoque esse periculum non satisfaciendi obligationi, quia Missa certò priuilegiata exigitur, qualis est dicta in Altari | priuilegiato, quod tale est per expressas Bullas Pontificis. Medaliæ verò non semper sunt ita certæ, & quandoque circumferuntur, quæ dictas Indulgentias appensas non habent: vbi igitur est moralis aliqua certitudo dictæ Indulgentiæ, licitè fieri, potest, & praxis communiter est talis. Hæc Auctor ille, sola probabili certitudine, cui dubium est semper adnexum, & falsum subesse potest, nulla ratione contentus. Quod autem de Bullis à Diana dictum, circa quas etiam insurgere dubitatio potest, si reuera ita est, cessat controuersia. Sed quòd non semper ita accidat, dubitari nequit, cùm tales esse circumstantiæ possint, vt nullus locus relinqui rationabili possit dubietati.
249
*Ex fundamentis autem præfatorum
Scriptorum videtur apertè colligi semper licere modum dictum celebrationis, quia ratione illius in nullo defraudatur Fundatoris voluntas, quæ solùm in re materiali ad substantiam non spectanti, nec ab eo curata, non impletur: locus enim nihil speciale confert, quod alibi non penitus habeatur. Cùm tamen noster Auctor id tantùm licere aliquoties iam viderimus affirmasse. Et quidem si Fundator Altare determinatæ alicuius Ecclesiæ, aut loci sacri, non designauit, ita videtur dicendum, vt Scriptores adducti volunt: si autem speciale designatum est, quia fortè in loco non erat aliud, sine intuitu aliquo, idem est consequenter affirmandum. Si autem cùm sint plura, vnum specialiter designatum ab ipso: aliquis videtur respectus habitus erga ipsum, & quando ille expressus, ob populi scilicet frequentiam, & honorem ipsius, ac peculiarem erga ipsum deuotionem, id omnium consensu est constans. Vnde solùm videtur esse difficultas posse, quando nullum aliud est indicium, quàm illud quod ex designatione desumitur. Et ita videtur asserendum ob rationem indicatam: cùm enim plura Altaria essent, electio huius peculiarem erga ipsum demonstrat affectum, vnde id prætermitti sine rationabili caussa erit proculdubio culpabile.
250
*Circa quod tamen Auctor in Respon
sione ad primum allegata ab ipso sic philosophatur, vt asserat in rigore obligari Capellanum ad dicendam Missam in Ecclesia & Altari designatis, vt affirmant Nauarrus Capite 25. nu. 134. & Tract. de Horis Canonicis cap. 5. nu. 13. P. Henriquez lib. 9. de Missa cap. 23. nu. 5. iuncto cap. 24. nu. 4. Syluester verb. Missa 1. quæs. 10. in fine. Et Fr. Emmanuel in summa cap. 249. verb. Missa Conclus. 9. circa finem. Et probatur ex Cap. Nos quidem, de testamentis, ibi: & cuncta secundùm voluntatem defuncti &c. Et Cap. Cùm dilectus de Constitut. & Cap. super eo de Parochis & Paroch. vbi quòd omnia onera Beneficio imposita in fundatione seruanda sunt. Nihilominùs regulariter loquendo hæc obligatio non est sub mortali, sed sub veniali, quia parua est materia. Posset autem esse culpa mortalis, si ex celebratione Missæ auctoritas Ecclesiæ & populi frequentia resultaret ex Fundatoris intentione quæsita, & numquàm aut rarò eam diceret Capellanus. Sicut etiam si Altare priuilegiatum designasset, & sæpiùs in alio non priuilegiato celebraret: contra iustitiam enim defunctorum animæ Indulgentia priuarentur. Nisi occupatum esset Altare, aut negotium momenti non leuis occurreret. Et in loco & tempore, ac hora posse dispensare Episcopum affirmat P. Henriquez lib. 9. cap. 24. n. 4. in fine.
251
*Iuxta Auctorem ergo quando rationes
illæ speciales non interueniunt, obligatio sub veniali est: ex quo videtur inferri etiam in casu priuilegiati Altaris, de quo agimus, idem iuxta ipsum dicendum. Ideò enim mortale censet non celebrare in illo, quia defunctorum animæ beneficio eximio Indulgentiæ priuantur: Atqui quando cum numismate, grano, aut Medalia celebratur alibi, talis priuatio non accidit, stante morali Indulgentiæ certitudine: Ergo solùm erit culpa venialis, iuxta ipsius doctrinæ legitimam consequentiam. Quod ergo de occupato Altari & negotio dictum, ad excusandam culpam etiam venialem spectat. Cùm enim sine mortali posse alibi celebrari asserat, tunc maximè cum caussa rationabilis occurrit, quales sunt illæ, de quibus dictum. Habemus ergo iam ex Auctore nostro resolutiones aliquas pro praxi verosimiles cum auctario non improbandæ doctrinæ.
252
*Sed superest circa Altare priuilegiatum
dubium aliud, An scilicet si Fundator illud non designauit, sed aliud, possit nihilominùs Missa in priuilegiato dici? Ad quod ita responsum. Vel Fundator sciebat tale esse Altare, & in eo casu Missa in designato dicenda, præsumitur enim erga illud specialem affectum habuisse, & in claris non est opus coniecturis, iuxta Iuris regulas. Vel non sciebat, aut fortè eo vsque non fuerat Indulgentia concessa: & tunc in illo dici Missa poterit: quod cùm sit ipsi, & defunctis alijs ad Indulgentiæ consortium aduocatis, dubio procul vtilius, iuxta ipsius voluntatem fuisse rationabiliter coniectatur. Quod duabus cum limitationibus accipiendum. Prima vt Altare Indulgentiæ sit in eadem Ecclesia; secus enim iniuria inferetur Ecclesiæ, dum iure ad prædictam Missam spoliatur, ex qua habetur vt magis frequentari queat. Secunda vt Altare à Fundatore designatum, ab ipso, aut eius progenitoribus non sit ædificatum. In tali enim euentu præsumptio pro illius voluntate militat, à qua non recedendum. Quæ quidem responsio satis est verosimilis.
253
*Dixi autem resolutiones priores pro
praxi verosimiles, sed non certas: siquidem quod ad obligationem attinet, non omnes approbant; cùm sit grauissimorum Scriptorum sententia regulariter loquendo esse sub mortali, vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tract. 14. Resol. 29. vbi multos adducit, quos & sequitur, vbi consequenter negat id, quod circa calculum benedictum vidimus affirmantem. num. 247. Lezana Tomo 2. Verb. Missa. n. 45. D. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 24. n. 33. cum quamplurimis, ex
quibus plures èex Societate. Sed verò in terminis, in quibus Auctor noster assertionem profert suāsuam, non videntur illi, qui contrarium asserunt, generaliter aduersari. Siquidem in ijs tantùm dispositionibus loquitur, quæ voluntatem specialem circa locum non ostendunt, licet eum Fundator designârit, sed præcipuè bono animæ suæ consulere studuerit, & satisfactioni pro peccatis. Circa quod ita loquitur Diana ipse Tract. 2. cit.
Diana.
| Resolut. 13. circa finem: Quare suspicor præfatos Doctores fortè solùm in eo casu fuisse locutos, quo testator, non tam loci venerationem & cultum, quàm remißionem pœnarum per Sacrificium obtinendam intenderet: cùm enim hæc pœnarum remißio non sit affixa loco vel tempori, ideò Capellanus alibi celebrando, eamdem impetrare testatori debet: & in hoc casu, non solùm stante iusto impedimento, sed etiam pro libitu suo alibi celebrans, oneri suo satisfaceret, dummodò pro testatore sacrificium offerret, quod principaliter ab ipso intendebatur. Hæc ille, ex quibus apparet laxiorem circa hoc fuisse sententiam amplexum, quandoquidem in designato non celebrantem loco ab omni culpa præstat exemptum, cùm tamen P. Auila culpam venialem agnoscat.
254
*Et licet dici possit, cùm locus eligitur,
Notanda pro eadem.
semper aliquem specialem affectum fundatoris erga eum versari vt ex Cardinali Lugo & Lezana in eadem Resolut. affirmat citatus Scriptor, quod & Nobis visum verosimile: dici ad illud potest, respectum illum esse quandoque secundarium, nec per se principaliter & per se intentum, & ita non inducere obligationem sub mortali, à P. Auila negatum, etiamsi demus eum in eo, quod de speciali affectu dicitur, cùm præfatis Scriptoribus consentire. Deinde probabiliter negari potest id, quod de speciali affectu ijdem asserunt, quibus & Nos assentimur: nam Scriptores multi discrimen illud recognoscunt, & ita cum distinctione loquuntur. Si autem numquàm stare posset electio loci nisi ex speciali affectu, inepta esset dicta distinctio, iuxta quam Diana id, quod iam vidimus, pronuntiauit, cùm dixit: & in hoc casu &c. Casum scilicet iudicans minimè repugnantem, sicut & Auctor noster videtur iudicasse. Stet ergo omnes præfatos probabiliter fuisse locutos.
255
*Est autem Auctoris eiusdem sententia
circa Missarum tempus sententiæ eiusdem circa locum accommoda; ait enim duobus modis potuisse Capellaniæ Fundatorem dies pro dicendis Missis assignare. Primò ex speciali erga ipsos affectione, vt diem Veneris propter Christi Passionem, & Sabbatum propter Virginem. Vel sine speciali respectu ad illos, quia in ipsis nihil apparet, propter quod videantur specialiter designati. Si prius illud, obligatio vrget, sed non sub mortali, quia materia est non grauis, & stante legitima occupatione neque veniale erit Ordinem variare. Si posterius, nullam esse sub culpa obligationem, quia dies quasi per accidens, & fortuitò designati. Et quia neque erga Sanctum aliquem, neque circa particularem Missam respectus interuenit, obligatio est nulla: nam quemadmodùm substantia eius, quod faciendum pręscribiturpræscribitur, res Sacra est; ita accidentia & circumstantiæ vt sub eadem obligatione seruari debeant, debent ad rem Sacram etiam habere respectum; aliàs nulla suberit obligatio. Sic qui vouit ieiunare, aut Rosarium recitare die Mercurij, sufficienter obligationi satisfacit, si prædicta faciat die Martis. Sic Auctor, cuius sententiæ sunt qui aduersentur non pauci, vt videri potest
Qui aduersentur & faueant.
apud Barbosam citata Allegat. 24. n. 28. Lezanam suprà num. 44. Sed pro illa stat Cardinalis Lugo cum omnino simili explicatione Tomo de Sacramentis Disput. 21. n. 43. paruam materiam agnoscens, præsertim si cum caussa aliqua, & non ita frequenter fiat. Eum secutus P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 5. nu. 409. qui in eo nullam rationem difficultatis deprehendit, nec peccatum vllum agnoscit, quando sine peculiari respectu ad diem Missæ disponuntur: Si verò ille fuerit, non satisfacturum Capellanum affirmat: Sed quale in eo sit peccatum non exponit. Verùm nihil videtur diuersum à Cardinali sentire, cùm post difficultatem propositam asserat illum rectè dicere quod ad illam spectat, neque in eius assertione quidquam difficultatis inueniat. Tenet etiam Guilielmus Herincx Tomo 4. Disp. 8. n. 184. eodem modo locutus, quo citatus Cardinalis, licet eum non compellet quod tamen facit Lezana n. 49. quidquid suprà ex ipso. Vnde sententia Auctoris nostri verosimilis comprobatur.
256
*Et aliam ille satis pro praxi vtilem ex
Missas posse anticipari.
hibet responsionem affirmans obligatum dicto modo ad Missas, quando scilicet (ita enim debet intelligi) in assignatione dierum non est habitus aliquis necessarius respectus, neque de expressa Fundatoris constat voluntate, eas posse anticipatè dicere, eo quòd commodum aliquod possit inde reportare; cùm dies habeat pro ijs vacuos, neque aliunde instet obligatio; cùm tamen pro hebdomada aut mense sequentibus, possit stipendia aut certò aut verosimiliter expectare. Est enim anticipata solutio, & in maius eorum commodum, qui beneficio sunt Sacrosancti Sacrificij fruituri. Quod etiam tenent Cardinalis Lugo suprà num. 44. P. Dicastillus. nu. 404. Herincx num. 183. Lezana Tomo 1. par. 1. Cap. 21. num. 7. & Tomo 2. suprà num. 49. vbi plures congerit.
258
*Dixi iuxta prædictorum mentem, id
quod attinet ad specialem respectum. Sed inquirendum vlteriùs, an anticipatio talis venialis culpæ reatum excedat? & videtur consequenter dicendum non excedere, quia semper ratio illa de materiæ paruitate persistit, etsi quid minùs conforme Fundatoris voluntati videatur obstare, anticipationis fructu compensatur. Et ita videtur sentire Lezana, qni affirmans citato nu. 49. non satisfacere obligationi Capellanum quando designatio temporis pro Missis facta est propter aliquam rationabilem caussam, ex quibus aliquas ex iam præmissis apponit, concludit adducens sententiam Cardinalis Lugo, & subdens sic: Quod
Lezana.
intellige, nisi caussa talis institutionis grauis sit, & magni ponderis. Sic ille. Non ergo graues & magni ponderis caussæ reputandæ sunt, quas adducit; cùm ipse illas vt rationabiles tantùm proponat, quæ tamen ad obligationem pro adstruenda mortali culpa non sunt satis, vt prædicti sunt philosophati Magistri. Vna illa commodi
tatis populi audituri Missas non leuis videtur esse momenti, si à Fundatore expressa: nam generalis illa pro Capellanijs, non est talis iudicata. Sed neque illa videtur vrgere; nam in auditione esse anticipatio posset: Si enim sequenti hebdomada non sint audituri duas Capellani Missas, in præsenti possunt audire quatuor; si ex ijs sint, qui Missas supererogationis, audire soliti, ijs scilicet diebus, in quibus obligatio pro illis nulla. Si au|tem dies festi sint assignati, concursus non erit maior, cùm ex obligatione audituri debeant conuenire; & quòd circa hoc aliqualis sit futurus excessus, non est magni ponderis in Fundatore motiuum, nisi illud ipse vt tale exprimeret, quod rarò accidet. Sicut in simili dictum ab Auctore nostro, vt vidimus. num. 250. circa locum scilicet, ob auctoritatem conciliandam ipsi, & populi frequentiam; addidit enim, si hoc fuit Fundatoris intentum. Et hæc quidem probabiliter dicta sunt, semper tamen quod tutius consulendum, nisi quando Sacerdotum indigentia consilium coëgerit variare; quod & tutò fiet, quia probabiliter, iuxta sæpiùs alibi comprobata. Pro quibus hæc satis.

CASVS RESERVATI.

De reseruatis in Limano Archiepiscopatu.

259
*QVia apud Scriptores aliquos ea, & laudabilis quidem, cura succurrit notos faciendi Christianæ Reipublicæ per Orbem diffusæ casus reseruatos earum Ecclesiarum, in quibus, aut earum vicinis versabantur: operæ pretium duxi eos, qui in Metropolitana Limana Ecclesia reseruati sunt, hoc loco proponere, & circa ipsos non nihil adnotare. Extant autem illi in Calce Synodalium an. 1613. & sunt sequentes in Latinum versi.
  1. Non soluere Hispanos decimas & primitias, aut impedire Indis earum solutionem, aut quosuis alios, qui ad solutionem tenentur.
  2. Venditio ab Hispanis facta potuum, quorumdam ex meyzio, melle, & musto, quia & ebrietatem prouocant, & valde nociui esse possunt.
  3. Cogere Indos ad laborandum in Dominicis Festis, eos per se aut per alios compellendo: & fuerint caussa, vt ad Christianam doctrinam non veniant propter sua commercia: aut quod mariti ab vxoribus fugam arripiant, aut vxores à maritis.
  4. Prætores, œconomos, administratores, & quoscumque alios siue Ecclesiasticos, siue sæculares, suis in emolumentis, & lucris expendere, aut occupata habere per se, aut per interpositas personas, bona ad fabricas Ecclesiarum, hospitalia, Confraternitates, aut alia pia opera, pertinentia.
  5. Ordinatio Clericorum per saltum, aut sine litteris dimissorijs.
  6. Violatio Ecclesiæ, quocumque id accidat modo.
  7. Veneficia & incantationes.
  8. Periurium in damnum tertij.
  9. Clericos associare mulieres innixas brachio, aut equitantes cum ipsis à tergo, siue comitantes eas, dum sellis exportantur, aut pedibus incedentes.
  10. Extractio eorum, qui ad Ecclesias confugerunt.
  11. Abusus sacrorum Oleorum, aut rei alterius sacræ.
  12. Procuratio aborsus mulieris, secuto effectu.
  13. Blasphemia publica contra Deum, Deiparam, & Sanctos.
  14. Non accepisse benedictiones nuptiales intra semestre.
  15. Homicidium voluntarium, & incestus.
  16. Furtum rei sacræ, aut ex loco sacro.
  17. Falsificatio scripturarum, & testimonium falsum.
  18. Quæcumque peccata, propter quæ in Constitutionibus Synodalibus imposita est excommunicatio. Sunt autem sequentia.
260
*Lib. 1. Tit. 1. cap. 6. nu. 5. occultatio re
rum pretiosarum, quæ in delubris Idolorum repertæ fuerint, in visitatione pro extirpanda Idololatria per ministros Ecclesiasticos Prælatorum auctoritate peracta. Tit. 6. nu. 22. Commodatio ornamentorum Ecclesiæ ab ijs, ad quos eorum custodia spectat.
Tit. 7. cap. 1. nu. 4. Collusio, subornatio, & dissimulatio delictorum in visitatione.
Ibidem nu. 21. Collatio Dimissoriarum ad deserendam Diœcesim, quæ Visitatoribus prohibetur.
Cap. 13. Demoratio Visitatoris vltra tempus necessarium.
Cap. 23. Occultatio processus iudicialis in visitatione, tradendi Vicario generali.
Cap. 27. Omissio Visitatoris circa inquisitionem instituendam in ordine ad præcedentem visitationem.
Libro 3. Tit. 4. Cap. 6. Impeditio circa præcedentiam Crucis Parochialis, & Capitularis.
Cap. 9. Largitio gratuita sepulturæ, & qualiscumque Æthiopum, Mulatorum, & Indorum intra Ecclesiam Cathedralem.
Tit. 5. Cap. 6. Violentia circa oblationes.
Tit. 6. Cap. 8. Scenæ profanæ in Ecclesijs & locis sacris.
Cap. 9. Ingressus feminarum in Ecclesias cum galeris, allocutio etiam per signa cum illis, quæ operta facie, vnum tantum discooperiunt oculum; & illarum cum viris inhonestæ confabulationes.
Cap. 10. Ingressus earumdem in claustra Religiosorum, operta facie modo dicto.
Tit. 7. Cap. 5. Celebratio Missæ extra Ecclesiam, etiam in Sacristia.
Cap. 17. Flagellatio feminæ in hebdomada sancta, aut comitatus cum habitu pœnitentis, & illius commodatio.
Tit. 10. Cap. 2. In Comœdijs aliquos agere clericali aut Religioso habitu ad irrisionem, aut eas repræsentare, quæ de historijs sanctorum sunt, aut Scripturæ sacræ, sine licentia Prælati, aut eius Vicarij generalis.
Cap. 3. Altaria facere in Vigilijs Natiuitatis Domini, S. Petri, & S. Ioannis, cum inhonesto concursu.
Tit. 13. Cap. 3. In diebus prohibitis comedere simul carnem & pisces.
Lib. 4. Tit. 1. Cap. 1. Assistentia Parochi in Matrimonio sine præcedentibus monitionibus, & eorum etiam, qui vt testes assistent.
Cap. 5. Punire famulos & mancipia ob contractum Matrimonium, aut eos ablegare ven|dendos alibi, nisi ob iustas caussas.
Tit. 2. Cap. 2. Confessiones audire sine approbatione.
Cap. 3. in actu Confessionis, aut proximè, pecunias aut quidquam aliud petere, aut admittere; vel sibi applicare eleemosynas, quæ pro satisfactione iniunctæ fuerint, neque Missas, aut distributiones.
Cap. 5. Medicos vltra tertium diem visitare infirmos nolentes recipere Sacramenta.

Doctrina multiplex circa dudum prædicta.

261
*PRimò obseruatione dignum occurrit,
cur inter prædictos casus non apponatur hæresis, sicut appositam videmus in casibus Ecclesiæ Coloniensis, Mechliniensis, Cameracensis, Treuiriensis, Leodiensis, Namurcensis, Audomarensis, Tornacensis, & Atrebatensis, vt videri potest apud P. Franciscum Bonæ-Spei Tomo 6. Tract. 5. Disput. 10. dub. 3. & in Coloniensi quidem sub nomine violationis fidei videtur indicata; in Audomarensi autem Apostasiæ, cùm sine addito alio proponatur: quamuis in Tornacensi vti casus distinctus ab hæresi extet: & ita de Apostasia à Religioso statu videtur vsurpandum. Sed in Atrebatensi nihil pro hæresi speciale, quæ tamen sub generali alia reseruatione est comprehensa, criminis scilicet ab Apostolica Sede ob excommunicationem incursam reseruati. Ad quod quidem opportuna potest adhiberi responsio ex eo quòd vbi est S. Inquisitionis Tribunal. Episcopi circa hæresim nihil attentant, vt in Regnis Hispaniæ accidit: quoad publicam scilicet potestatis protestationem: cùm aliàs sub lite sit an sit ipsis per Bullam Cœnæ penitus abrogata, quod quamplures asserunt, de quo à Nobis dictum alibi, neque illud semel. Quod ergo in Germania agitur, Pontificiæ est tribuendum facultati ob hæreticorum admixtionem. Nisi fortè apud Prouincias illas vsus vigeat
ex Farinacio à Bonacina propositus Tomo 3. Disput. 1. Quæst. 2. Puncto 2. n. 11. vbi ait Episcopos, licet non possint hoc tempore ab excommunicatione ob hæresim contracta in foro conscientiæ directè absoluere; nihilominùs posse in foro externo, & in sua Diœcesi hæreticos inquisitos & pœnitentes ad fidem redeuntes recipere, Ecclesiæ reconciliare, illisque pœnitentiam iniungere, talemque absolutionem prodesse etiam in foro interiori. Sic enim probat Textus in Cap. Vt Officium Vers. Si verò de hæreticis. n. 6. Quod quidem citatus Scriptor videtur admittere, dum proponit, nec reijcit. Quod equidem in Hispania non admittendum, & in Prouincijs supremo Inquisitionis subiectis Tribunali, ex cuius nouiore Decreto etiam reconciliatio Nationalium hæreticorum ad illud spectat, quidquid de alijs sit.
262
*Secundò, In duobus prioribus de solis
Hispanis factam mentionem, & ita videri alios mixtim progenitos minimè cōprehensoscomprehensos. Quod quidem cùm fauorabile sit, ab omnibus erit facilè admittendum, de quo & dictum à Nobis Tom. 1. Tit. 5. n. 244. & 245. Est autem omninò certum Hispanorum nomine Europæos omnes designatos, quia sic apud Indos loquendi modus inualuit, qui Europæos omnes Hispanos vocitant, & cum ij, qui extranei sunt, comparatione Hispanorum sint pauci, omnes Hispanorum nomine potuerunt conuenienter designari. Vbi & addi potest Europæos omnes posse Hispanos ratione aliqua non penitus impropria in Indijs vocari, quia videlicet ab Hispania deuenerunt. Pro quo est id, quod P. Ioannes Nadasi in Anno die
rum memorabilium Societatis IESV die 6. Iunij habet: ibi de illustri Martyre P. Sebastiano Viera ita scribit: Capto illo (in Iaponia) magnus plausus coortus est, quòd Romanus ille Sacerdos (ita eum appellabant quòd Romæ fuisset Procurator) iam vinctus esset. Sic ille. Et res est talis, vt in ea non oporteat diutiùs immorari.
263
*Tertiò. In Secundo casu agitur de po
tu, qui dicitur Guarapo, de quo dictum Tomo 1. Tit. 9. Cap. 13. §. 9. cuius venditio absolutè non viderur improbari, cùm de illo tantùm sit sermo qui ex melle purgatitio Sacchari post primi luti appositionem efficitur. Quod quidem ita accipiendum est vt mel tale beneficio ignis expurgationem aliam non accipiat; cùm tamen accipere queat, & potus effici non Indis modò & Æthiopibus, sed Hispanis etiam expetendus. Factum hinc vt cùm mel tale proijceretur, vti nulli futurum vsui, iam à paucis annis in pretio aliquo habeatur ob dictam rationem. Quod tamen in musto non ita commodè fieri potest, & ita nec factum scio: si fiat autem, idem profectò, quod de præfato poculo pronuntiandum.
264
*Quartò. In casu tertio de Festis agitur
à Dominicis diuersis, nec tamen dicitur an illa sint, ad quæ Indi sunt obligati, an alia Hispanis propria, quæ possunt Indi, si voluerint, obseruare. Et quidem iuxta dicta Tomo 2. Tit. 12. n. 421. & 422. iudiciorum potest esse diuersitas: & mihi graue quidem peccatum visum est eos in Festis, ad quæ non tenentur, ad laborandum compellere, dum gratia ipsis ab Ecclesia facta minimè perfrui permittuntur. Nihilominùs dici potest in eo qualicumque peccato reseruationem locum non habere, ex eo quôd Tridentinum
Concilium Trident.
Concilium circa illam disponit Seßione 14. cap. 7. sic dicens: Magnoperè verò ad Christiani populi disciplinam pertinere, Sanctißmis Patribus nostris visum est, vt atrociora quædam, & grauiora, non à quibusuis, sed à summis tantùm sacerdotibus absoluerentur. Sic Concilium. Non videtur autem inter atrociora & grauiora computandum crimina compulsio dicta, sicut reuera est quando in diebus obligationis seruandi Festa contingit, & quod ista agatur, ex eo colligi potest, quod de doctrina subtexitur, ad quam Indi solent in suæ obligationis Festis conuenire.
265
*Et prædicta de caussa, quia videlicet
Casus 9 cur sublatus.
neque atrocitas, neque supereminens grauitas in ijs, de quibus Casus 9. agit, cernebatur, sublatus est ab Illustrissimo DD. Petro de Villagomez: cùm tamen in ordinaria licentiarum concessione sit addere solitus: & quamuis in dictis Synodalibus alij essent casus reseruati, facultatem ei concedimus vt poßit ab ipsis absoluere: Non ergo est penitus sublata reseruatio: cùm tamen ex generali concessione ad absoluendum quodammodò possit sublata censeri: & idem potuit præstari cir|ca 14. de non acceptis intra semestre benedictionibus nuptialibus; in quo Scriptores multi graue peccatum non agnoscunt. Vnde mirum est præfatum Dom. Archiepiscopum spatium illud restrinxisse, & trium voluisse futurum mensium. Circa quod ego id, quod modò assero, consului, ab eo, qui circa hæc superius habet arbitrium, beneuolè requisitus.
266
*Non video autem cur crimen procurati
Sicut & 12. de aborsu.
aborsus, quod est. 12. fuerit ab eôdem sublatum Antistite inordinaria formula concessionum; cùm sit sanè grauissimum & ita reseruatum in Ecclesijs Treuirensi, Leodiensi, & Tornacensi, & cui aliqua ex ibidem appositis nequeunt in grauitate comparari. Et esse etiam reseruatum in Ecclesia Mediolanensi testatur Bonacina Tomo 3. Disput. 2. Quæst. 2. Puncto 1. nu. 3. qui in eodem Puncto de excommunicatione Pontificia agit contra huius criminis reos quando fœtus est animatus, cùm tamen in casu nostro de non animato etiam procedatur, cùm nulla distinctio adhibeatur. Stet ergo illius reseruatio, sed sacerdoti approbato pro absolutione facultas; in quo dispositionis Pontificiæ elucet imitatio: potest enim Sacerdos quiuis ad hoc deputatus ab ea absoluere, vt videri potest apud citatum Scriptorem Proposit. 3. Vbi Gregorius XIII. pro XIV. positus per errorem.
267
*Sublati sunt etiam casus, de quibus nu.
18. habentes scilicet excommunicationem in Constitutionibus Synodalibus expressam, & sic facultas magna ordinarijs Confessarijs attributa. Iudicatum fortè illorum aliquos non adeò esse atroces, aut excedentis grauitatis, vt pœna debuerint tali percelli. Et cùm facultatem pro illis concedi, negatam pro alijs, negotij esset non facilis, adiuncta grauitatis expensione inter illos; conuenientius apparuit generalem facultatem, quàm exceptionibus additis, impartiri. Neque circa horum delicatum examen vacat modò, aut expedit distineri. Nam aut ignorantur excommunicationes, aut notæ sunt. Si prius, non incurruntur, contumacia deficiente, iuxta recepta in Theologia principia. Si posterius, obuium est remedium in Confessariorum ampla facultate. Vnde in earum permanentia non est grauamen, quod debeat intolerabile reputari. In eo autem
quòd crimina non importantia excommunicationem reseruantur eo cum rigore, vt facultas pro eorum absolutione generaliter non concedatur, concessa pro alijs, nulla debet absurditas commissa censeri: quia multoties ad feliciorem Ecclesiæ cursum aliqua oportet crimina, etsi non omnium grauissima, spirituali pœna percellere; cùm sciat ea, quæ atrociora sunt, humanis legibus præcaueri. Sic proditorium homicidium maius peccatum est quàm duellum; cùm tamen contra hoc lata excommunicatio sit cum reseruatione ad Apostolicam Sedem, & non illud: & sic in alijs. Summorum etiam Prælatorum diuersi sunt sentiendi modi: & ita prout expedire iudicant, circumstantijs attentis, sicut in legibus, ita & in pœnis, arbitrium moderantur. Illi ergo pro nunc ista relinquamus.
CENSVS.

CENSVS.

Casus occurrens circa maius pretium census emptore rogante.

268
*RAtio difficultatis est obuia, quia pre
Partis negantis fundamentum.
tium lege constitutum est, quod vltra citraque nequit contractus iste consistere, sicut alius quicumque, iuxta receptum Scriptorum sensum. Id quod in censibus speciali Principum prouidentia dispositum, quia eorum onere ita grauantur venditores, vt ad extrema, amissis bonis stabilibus, redigantur. Et quia sic implicata pecunia, commercia cessant, quibus Reipublicæ vtilitas, & splendor augetur. Et quidem quod de rogante emptore dicitur, non videtur vrgere, quia ex eo quòd venditor roget nequit pretium minorari: id namque etiam à legibus præuisum: & quia huiusmodi venditiones solent necessitate compellente fieri, huic est damno consultum, vt nequeat ab emptore venditor prægrauari: Ergo neque emptore rogante, cuius etiam consuli debuit incommodo, redditus minorari. Habent siquidem leges pretium assignantes legale, & ita præferendum cuicumque alteri, clausulas irritantes, vt cum alijs obseruat P. Oñate Tomo 3. de Contractibus Disput. 77. nu. 90. Licet Ioannes de Medina Codice de Restitutione Quæst. de Censibus fol. 178. Col. 3. asserat non fuisse intentionem Principis excludere pretium aliud communi vtentium vsu comprobatum. Sed eius est antiquata sententia, & à Doctoribus communiter refutata, vt videri potest apud citatum Scriptorem n. 88. vbi & de præstantia legalis pretij penitus inuiolabilis P. Molinam Disput. 393. Couarrubiam lib. 3. variar. cap. 10. nu. 3. & alios. Vnde sententia negans vti communi sensu Doctorum admissa, debet certa censeri: accedente insuper Pij V. Constitutione Census, in cuius vndecima Clausula habetur pretium inuiolabile esse debere. Et idem in redemptione qui & in emptione. In speciali autem, etiam rogante emptore non posse pretium diminui affirmat P. Rebellus de Iust. Par
P. Rebellus.
te 2. lib. 10. Quæst. 5. nu. 6. quod in Castella constare ait, nisi in aliquo loco contraria consuetudine taxa fuerit abrogata. P. Palaus Disput. 6. de
P. Palaus.
Iustitia commutatiua Puncto 16. nu. 19. ita scribens: Quare placet Molinæ sententia Disput. 392. Clausula 11. asserentis Pontificem hac clausula intendisse emptoribus & venditoribus census constituti fauere, quatenus decernit ne census vno pretio constitutus ob temporum varietatem, aliamve circumstantiam, ob quam solent pretia rerum variari, maiori vel minori pretio vendantur, quàm constitutus est. Quare hac clausula prohibetur emptori census constituti, ne maiori pretio, quàm emit, alteri vendat. Deinde prohibetur secundò emptori, ne minori emat: fortè enim primus emptor præsenti pecunia eget, ob cuius caussam sensum maiori pretio emptum vilius vendit. Hanc igitur emptionem viliorem, vtpotè periculosam, reuocare Pontifex intendit. Hæc ille, qui pro se P. Molinam adducens citato ex loco, nihil profectò in eo inuenire potuit, quod ad rem faceret, de qua erat sermo, vt consulenti patebit.
269
*Contrarium tamen suos habet, & qui
dem auctoritatis minimè contemnendæ Patronos: sic enim tenet P. Lessius. Lib. 2. de Iust. & Iure. Cap. 22. Dubit. 7. vbi ita scribit: Respondeo, & dico Primò: Si census ille habeat pretium legitimum à Principe constitutum, non videtur posse emi minore pretio, quàm initio fuerit creatus: potest tamen vendi maiore. Ratio est quia taxatur pretium in gratiam venditorum, ne miseri venditores, qui propter inopiam coguntur censum vendere, & emptores rogare, minori pretio cogantur esse contenti: non autem ne maiore poßint vendere, si emptorem inueniant. Quare cum pretium legitimum consistat in indiuisibili, non potest minus dari. Vnde videmus in Belgio puniri eos, qui census, dum primò creantur, emunt minore pretio quam 16. in singula, non autem eos, qui vendunt maiore. v. g. 18. vel 20. in singula. Sic ille.
P. Molina Disput. 393. Vers. Vt verò sic ait:
P. Molina.
Quamuis census redimibilis in hoc Regno post eam legem (scilicet Philippi Secundi an. 1563.) licitè non poßit emi minori pretio, quàm ad rationem 14. pro vno (ita tunc temporis, cum iam sint. 20.) posse tamen licitè vendi maiori pretio, & sæpè vsu venire vt maiori pretio vendatur, nempe ad rationem. 15. aut. 16. pro vno. Ratio est quoniam lex illa in solius venditoris fauorem est lata, vt non poßit emi ex illo minori pretio, quam ad rationem. 14. pro vno: ipse verò vendere posset maiori pretio, si emptorem inueniat: aliquando autem euenit vt maius pretium inueniat, quia sunt multi emptores censuum, & pauci venditores: aut quia census, qui venditur, est valde securus, & in loco emptori magis accommodato, & quòd ematur maiori pretio cum minori periculo quòd citò & facilè redimatur. Tantùm præfatus Scriptor: quod quidem in eo, quod de securitate dicitur, præsenti (vt hoc interim dicamus) occasioni venit adaptandum, census enim valde securus est, & plures sunt emptores, quàm venditores.
Eligius Bassæus in Floribus Theologiæ moralis.
Eligius Bassæus.
Verb. Census nu. 18. sic habet: Census non potest emi minori pretio quàm initio fuerit creatus, quando pretium legitimum à Principe constitutum est, quia taxatur pretium in gratiam venditorum, posset tamen vendi maiore: vnde puniuntur in Belgio qui minore pretio quàm 16. in singula emunt census, dum primò creantur. Sic ille citans P. Lessium suprà & P. Filliucium Tract. 35. num. 290. vbi pro eo nihil.
P. Petrus de Oñatè suprà. nu. 91. ita scribit:
P. Petrus Oñat.
Septimò obserua prædictam legem (Philippi 2.) nullo modo prohibere ne census maiori pretio creentur; sed ne minori: vnde hodieque creari poterunt ad rationem 24. & 25. pro vno, si partes liberè conueniant: quia hæc taxa non lata est in fauorem censuarij, & ad vsuram & iniustitiam ablegandam, quæ eo minùs timeri potest, quo magis pretium census excrescit. Sic doctus & indefatigabilis studij Pater, cuius ego & admirator & testis.
Ægidius Trullench Tom. 2. lib. 7. cap. 21. dub. 8.
Ægidius Trullench.
nu. 3. Potest tamen (inquit) venditor maiori pretio vendere, quàm sit à lege taxatum: nam pretia census taxantur in fauorem venditoris, idest, vt emptores minoris emere non poßint: venditores tamen pluris posse vendere: ne scilicet miseri venditores ob inopiam viliùs vendere cogantur. Citat P. Lessium, & Salonium.
Mag. Ioannes à Cruce in Directorio conscien
Mag. Ioan. à Cruce.
tiæ. Præcepto 7. Quæst. 6. Arti. 1. n. 3. ita loquitur: Census redimibiles sunt taxati in Hispania pro viginti in pecunia numerata, & coràm Tabellione dante fidem de his. Vbi non taxatur pretium versus magnitudinem, sed versus paruitatem; cùm sit facta taxatio in fauorem venditoris. Hæc ille.
Bonacina Tomo 2. Disputat. 3. de Contractibus
Bonacina.
Quæst. 4. Puncto vnico num. 42. Non videtur tamen negandum, ait, quin censuarius poßit, semel redempto censu censum alteri vendere maiori pretio quàm vendiderit primo censitori, si pretium census latitudinem habeat (iuxta dicta de venditione) hoc enim non est vetitum ipsi venditori. Sic dictus Auctor. Ex quo clarè sequitur emptorem maius pretium posse soluere, aliàs stare non poterit venditio maiore pretio: ea de caussa quia lex non est posita in fauorem emptoris, sed venditoris. Licet autem non loquatur in casu taxati à Principe pretij, loquitur autem iuxta Bullam B. Pij V. & vndecimam Clausulam de pretio nec augendo, nec minuendo. Quibus præmissis.
270
*Dico Primò. Sententia affirmans, quæ
tot grauium Scriptorum auctoritate munitur, non potest non esse & valde probabilis & secura. Illius fundamentum ex dictis constat, quia ab adductis Scriptoribus inculcatum: pretium scilicet in vendentium gratiam constitutum, negrauarentur venditores, idque moderatione conuenienti; quod tamen secundùm se spectato contractu augeri potest; vnde videmus sapientissimorum virorum consilio censum ad rationem 14. pro vno ad rationem 20. excreuisse. Et de maiori incremento actum ante annos aliquot, & rumor est sparsus ad 30. Subuehendum, in quo suæ esse rationes conuenientiæ poterunt, vt oppressi hac mole respirent, si ad præterita se extendat lex, vel si ad futura, id habebitur, quod est iam diu desideratum, pecuniam scilicet per contractationem augescere, & ignauiam hominum ad vtiliter laborandum excitari. Et quidem vt vidimus ex P. Oñate pretium à 20. ad 25. potest excrescere, si circa illud partes liberè conueniant: Ergo auctoritate Regia etiam ad 30. potest augeri. Sicut in censu irredimibili accidit, de quo P. Palaus suprà Puncto 22. §. 1. nu. 7. licet enim tunc pauci sint emptores futuri, ex eo capite decrescit valor communiter in alijs, in hoc tamen aliter philosophandum, quia ipsa raritas emptorum per se intenditur à Principe incremento valoris ob commune Reipublicæ bonum, circa quod Cardinalis Lugo, qui affirmatiuæ etiam
Cardinalis Lugo.
fauet sententiæ, ita loquitur Tomo 2. de Iustitia Disput. 26. Sect. 3. nu. 1. de pretio census agens: Aliquando enim lege communi taxatur, & quidem taxatio hæc non fieri solet quoad excessum, sed quoad diminutionem, in qua maius periculum vsuræ esse potest, nempe vt census non minori pretio ematur, licet supra illud poßit quocumque pretio vendi: qui excessus non erit contra legem positiuam, poterit tamen esse contra legem naturalem, si verè excedat valorem communem talis census, qui venditur: sicuti etiam seclusa lege positiua peccari posset contra legem naturalem, si minori pretio emeretur census, qui in communi æstimatione plus va|leret, ita non attingeretur pretium saltem naturale infimum. Hæc ille. Iuxta quæ habemus id, quod ex citatis alijs, expressione maiori excessus pretij. minimè positiua lege prohibiti. Vnde quantùm crescere sine lege potest, per legem potest statui: & aliquid insuper ob commune bonum: sic enim vnum papyri folium vix vllius pretij, per leges signatæ papyri, ita in pretio crescit, vt eo possent multa similia folia emi: quod & in moneta affirmant multi, atque in ea, quæ aurea aut argentea non est, facilius potest deprehendi.
271
*Dico Secundò. Tabelliones salua con
scientia poterunt contractum dicto modo initum authenticare. Id constat, quia iustus & legalis est, cùm nihil in eo contra legem, vnde & in ipso instrumento id poterit explicari. Et roboratur ex eo, quod ait P. Palaus suprà Puncto 22. §. 2. nu. 3. sic enim ibi: Etenim in Hispania paßim census constitutus minoris emitur, quàm est pretium legis, vidente Principe, & Regio Senatu, vt testatur Gutierrez dicta quæst. 173. Sic ille Tunc sic: Id quod vidente Principe, & consentiente Regio Senatu fit, manifestum est publico instrumento firmari, aliàs quomodo illis videntibus & annuentibus fieret, & ita Tabellionum interuentu. Cùm tamen id in fauorem vendentium non sit, siquidem de minori pretio agitur. Ergo multò id potiùs in casu nostro, vbi de fauore illorum agitur, potest tuta conscientia præstari. Quia verò erit qui id facere velit nullus, contractus fieri in forma ordinaria poterit, & alio modo id, quod ad excessum attinet inter illos transigi, priuato chirographo cum idoneis testibus. Posset etiam vnico instrumento negotium absolui, si in publico diceretur, etiamsi ad rationem 20. vnum esse soluendum, censualistam eam partem, circa quam conuentum, gratiose remittere, eo quòd vt sic faciat peculiares habeat rationes: hoc enim donationem sonat, quæ nullis potest legibus prohiberi.
272
*Iam ad illa, quæ pro sententia priore
adducta sunt, respondeamus oportet. Et quod ad legitimum pretium attinet, iam ex dictis videtur quàm sit infirmum: est enim constans & inuiolabile quoad diminutionem, non quo ad excessum, ob compertam differentiam. Et est quidem etiam ementis bono consultum tali assignatione, cùm adeò moderata sit; quòd autem respectu eius non sit dicta moderatio ita vrgens, vt augeri pretium nequeat, in fauorem eius etiam est, quia sic vtiliter agere suum negotium potest. Cùm enim accidat quandoque vt census emptione egeat, habet quo valeat venditorem, renuentem aliàs, prouocare: vel certè ad venditionem respectu alterius censualistæ propendentem aucto pretio ad ineundum cum ipso contractum permouere. Vbi erit forsitan qui dicat id,
quod de fauore venditoris asseritur non ita esse compertum, vt fauor etiam aliàs non extaret, si videlicet diminui pretium posset, ex modò dictis arguendo. Nam quemadmodùm emptione census indigens, ex eo quòd augere pretium possit, habet in suum fauorem legum dispositionem; ita & qui venditione eget, in diminutione pretij validum haberet inuitamentum, & suæ sic posset necessitati prouidere. Vnde & videtur idem modo esse admittendum, sicut & quod est dictum de emente.
273
*Ad quod quidem sunt qui minimè re
pugnent asserere diminutionem pretij pariter admittendam quando rogat venditor, sic enim locum habet vulgaris regula, quòd merces vltroneæ vilescunt. Sic citatus Mag. Ioannes à Cruce loco eodem, Mag. Acacius de Velasco in Resolutionibus moral. Verb. Census. num. 10. Resolut. 164. Vbi illum adducit, & cuius verba sunt: Sed ista taxa procedit supposita securitate census. Nam si sit periculosus, potest in foro conscientiæ minoris emi iuxta quantitatem periculi. Ita Bañez & Medina in Summa Cap. 14. §. 26. Immò potest quis emere censum iam impositum minoris, pretio taxæ, etsi non sit periculosus, si ad id per venditorem rogatur, quia merces vltroneæ vilescunt. Ita Nauarrus in Manuali Cap. 23. n. 91. contra Medinam. Sic ille, qui licet videatur loqui de censu iam imposito, in quo plures sunt, qui id teneant, vt videri potest apud P. Palaum citato. §. 2. nu. 1. ratio tamen eius generaliter in quocumque procedit, cùm sit vltronea merces. Nihilominùs quia consequentia non admittitur à præfatis, iuxta terminos tantùm, in quibus locuti, accipiendi sunt, vt stet id, quod. nu. 268. dictum est, de solo Ioanne Medina singularem sententiam circa venditorem amplexo. Ad argumentum ergo aliter respondendum, scilicet non obstante rogatu venditoris minuendum pretium non esse, quia licet sic vendito censu possit suæ necessitati consulere, ea permissione facta, pretium pro censu traxatum nullius esset efficaciæ: nam cùm ita frequenter accidat, vt venditores rogent necessitate compulsi, si variari illud tunc potest, perinde est ac si minimè fuisset constitutum. Venditurus ergo medijs vtatur alijs vt venditio procedat, quod non erit difficile, quandoquidem empturus paratam pro emptione pecuniam supponatur habere; aliàs ineptè rogaretur. Est ergo legis intentio venditores reddere in suorum bonorum cura solicitos, & non faciles esse in obligationibus subeundis, quarum tandem oppressi pondere congemiscant.
274
*Stet ergo sententiæ propositæ incon
P. Palaum non aduersari.
cussa firmitas, pro qua id addendum, etiam illos, qui aduersari visi sunt, tandem suffragari. P. Palaus de emptione census est locutus, quæ post constitutionem illius fit à secundo emptore, in quo, vt diximus est varietas sententiarum. Et licet ex eo quòd in secunda id fieri nequeat, quod ille asserit, id pro prima videatur à fortiori conuinci; id quidem admittimus iuxta assertionis sensum, qui alius profectò est, scilicet emptorem census constituti non posse maiori pretio, quàm emit, alteri vendere: pro quo est specialis ratio, quia sequentes emptiones & venditiones circa rem versantur, quæ iuxta plures, vt diximus, minoris æstimationis est, vel certè priorem non superat. Licet autem citato loco contra P. Lessium ita videatur decernere; reuera tamen nihil quod ad institutum præsens faciat eidem aduersum habet, quem citat. nu. 48. vbi nihil ad rem. Et n. 95. iuxta explicationem conditionis B. Pij de non variando pretio, dicentem eam intendere excludere grauamen venditoris, quod est verissimum, vt fatetur Auctor idem: qui P. Les|sium citato à Nobis loco non citans, cùm adeò ille proximus sit, ipsi in assertione ibidem contenta noluisse aduersari videtur manifestum. Vnde & citato. §. 2. n. 1. sic ait: Ponimus ex superiori §. censibus denuò creandis legitimum pretium esse statutum in vendentium fauorem, ac proinde minoris emi non posse. Sic ille.
275
*P. Rebellus citata Quæst. & num. sic ha
P. Rebellus.
bet: Quamuis ea taxa ita accipienda erit vt vetet minoris emi census redimibiles, quàm ad rationem vnius pro 14. non tamen prohibeat emi pro quindecim, aut pluribus; licet èex contrario; in alijs rebus vetare soleat ne pluris quàm taxatæ sint vendantur: Semper enim in fauorem eorum, qui neceßitate premuntur vendendi, vel emendi taxa introduci solet. Hæc ille: qui in eo, quod ait de fauore emptoris ob necessitatem, non est ita accipiendus vt venditori ob necessitatem debeat exæquari, aliàs non posset eius doctrina stare de non minuendo pretio etiam emptore rogante, & quod possit augeri in fauorem venditoris. Est ergo vtrique consultum iuxta dicta. n. 272. Numquam enim indigentia emptoris potest indigentiæ venditoris exæquari, illa enim ad conuenientiam & vtilitatem spectat, cùm suppetat pecunia: hæc autem de genere opprimentium est, pecunia deficiente.
276
*Audiendus etiam Villalobos Tom. 2.
Villalobos.
Tract. 23. Difficult. 3. sic locutus: Ha se de aduertir que todas estas leies tassan el precio bajo, que es el menor, en que se pueden comprar los censos, que de ai bien pueden subir. Y asi el dia de oy algunos censos se venden à razon de à 21. Y 22. Sic doctus Pater, vt omittam alios: præfatos autem tot ac tantos suis verbis loquentes proptereà dedi, quia nonnulli audito verbo hoc in casus contingentia scandalizati sunt; dum scilicet de redimendo censu ageret, vt alium emeret, pro quo cum incremento pretij rogabatur. Sed scandalum est, licet non redemptionis sensus, veritatis luce sublatum. Is enim, ad quem administratio spectabat, onerari in eo suam, nec immeritò, conscientiam arbitratus est, si vtilitate tali dominum defraudaret, pro & dominus suum etiam præstitit assensum.

Circa redemptionem census difficultas specialis, censualista rogante.

277
*ANtonius Censualista Ioannis ob mille
& quadringentos octoregales, pro quibus hic soluebat centum, censu super domo eius imposito, ob necessitatem occurrentem rogauit censuarium vt censum redimeret, & mille ac ducentis datis, ducentos alios sibi reseruaret. Annuit censuarius, si per conscientiam liceret viri docti iudicio suffragante, licet animo esset à redemptione alieno, & pecunias haberet promptas ad negotiationem. Cui responsum, si lucrum, quod ex negotiatione verosimiliter sperabat, deductis expensis, & eo, quo solet periculum æstimari, ducentorum esset futurum, nullam esse in eo difficultatem, Censualista admonito de negotiationis animo, vt rem agi legitimè sibi persuaderet. Neque contra hoc facere Bullam Pontificiam, aut Hispaniæ leges: nam licet cum omni rigore accipiendæ sint, ita vt procedant non solùm de censibus de nouo impositis, sed etiam quando tertio alteri venduntur, contra nihil datæ resolutioni contrarium elici ex illis potest: nam mille & ducenti Octoregales negotiationi expositi cum spe dicta, valent mille & quadringentos.
278
*Difficultas autem tunc erit, si censua
rius spem lucri præfati non habeat: Nam Corduba Summa Quæst. 79. & Ludouicus Lopez in Instruct. negotiantium lib. 1. cap. 418. affirmant leges assignantes censuum pretium, etiam de illis agere, quando post impositionem venduntur. Sed quidem graues Auctores contrarium sen
Resolutio doctrinalis.
tiunt, & quidquid de illo sit, neque Motus proprius, neque leges Regni videntur casum præsentem comprehendere: siquidem illorum fuit intentum non reddere facilem censuum venditionem, & per consequens neque difficilem reddere redemptionem, sic enim onus hoc super fructuarias radices impositum amoliuntur. Itaque dummodò moderatum quid sit, quod lucro præfato desit, ad ducentorum complementum, potest redemptio fieri, nam merces vltroneæ vilescunt. Et magis in speciali loquendo, si centum & viginti sperabantur, bene possunt octoginta subtrahi, & mille ac ducenti reddi; immò etiamsi centum sint tantummodò, ob prædictas rationes. Sic noster Auctor.
279
*Et in priori resolutionis parte non est
vbi hærere quisquam possit; licet enim cùm de emendo censu agitur, necessarium sit numeratam adesse pecuniam, non ita cùm redimitur, licet in vsu sit eam præsentare; cùm satis ad instrumentum census cancellandum, Censualistam de redemptione sibi facta protestari. Id autem quod de diminutione pretij dictum, contra illud esse videtur, quod ex P. Rebello dedimus num. 268. scilicet etiam rogante emptore diminui pretium non posse, quod in Castella constare subdit. Sed id non est momenti alicuius; ibi enim agitur de emptore respectu ipsius emptionis, non autem de emptore rogante pro redemptione, licet aliunde teneri censuarius possit ad pretij integritatem, etiamsi Censualista rogârit: si videlicet ita ex legibus habeatur. Et reuera iuxta illarum tenorem, redemptio integri est pretij redditione facienda, in qua, sicut & in emptione fauor vendentis interuenit, vt in neutra detrimentum patiatur. Quod autem de pretio pro secunda emptione dicebatur, non est ad rem, quia modò de secunda emptione non agitur, sed de redemptione, siue prima, siue secunda sit, in quacumque enim pretium quod est pro emptione datum, est integrè in redemptione reddendum.
280
*Nihilominus resolutio proposita stare
conuenienter potest; quia licet leges in fauorem emptoris id, quod est dictum, circa integritatem pretij decernant, id ita accipiendum quando reuera eo seruato rigore meliùs emptoris negotium agitur, non verò quando rigor talis in eius præiudicium redundaret, contra vulgarem iuris regulam, scilicet 61. in 6. Quod in gratiam alicuius
Regula iuris.
conceditur, non est in eius dispendium retorquendum. Atqui magnum subirent incommodum emptores, si necessitate grauati non possent censuarios pro redemptione rogare, aliqua facta sortis remissione. Sic enim id recuperatur, quod | datum fuerat, & pecunia ad remedium prementis necessitatis suppetit, sine perpetuo onere, quod in venditione contrahitur; ex quo apparet discrimen vtriusque, vt non possit argui ex regente pro venditione. Ex quo & sequitur etiamsi censuarius pecuniam non habeat lucro expositam, posse ipsi aliquid ex principali remitti, id enim videtur adducta ratione conuinci: quantùm autem futurum sit, prudentis relinquendum arbitrio. Et cùm centum pro mille quadringentis sit Auctori nostro visa portio moderata, in maiori quantitate cum proportione dicendum, vt 20. pro 2800. & sic ascendendo remitti queant. Et pro hoc stat P. Gaspar Hurtadus de Iust. & Iure. Tract. de Contractibus Disput. 4. Difficult. vltima. Vers. Vndecimum requisitum, vbi sic ait:
P. Gaspar Hurtadus.
Hoc tamen vndecimum requisitum non tollit censuarium posse censum redimere minore pretio, si censualista annuat, & census iam valeat minoris absque culpa censuarij. Sic ille, qui dum addit: & census iam valeat minoris &c. Diuersum à priore de annuente censualista casum apponit; siquidem minoris valente censu, etiamsi censualista non annuat, minori redimi pretio potest, quia debet annuere, vt videri potest apud Cardinalem Lugo suprà (scilicet Disput. 72. num. 52.) qui & P. Salas adducit alios referentem.

Difficultas alia circa pecuniam non numeratam.

281
*IN hoc Archiepiscopatu Limano quidam
administrator fabricæ Ecclesiæ ingentem collegerat pecuniæ quantitatem. Et cùm reddens rationem inuentus fuisset minus habens, debitor aliquot mille octoregalium, pro quibus soluendis vrgebatur, nec valens nisi ad census asylum confugiendo, venditionem obtulit super bonis suis censui aptis, qui & admissus, sed dubitatum an id stare legitimè posset, cùm pro constituendo censu opus sit pecunia numerata. Et responsum stare posse, quia sic tenent Fr. Emmanuel Rodericus in expositione Motus proprij B. Pij Dicto. 3. & Antonius Gomez in eumdem Conclus. 4. n. 2. Nauarrus in Comment. de vsuris Tomo 2. §. vigesima prima quæstio. remittens se ad Glossam. 3. n. 88. §. Est autem quæstio. & Consil. 5. de censib. & exact. licet Consil. 1. de empt. & vendit. & Consil. 7. eod. ff. ad quæs. 5. in oppositum videatur inclinare; ex eo probans quòd Pontifex numerandam pecuniam statuens, tantùm voluerit vsuris obuiare; cùm tamen in præsenti casu nihil tale timeri possit, quandoquidem facta est anticipata solutio, quæ vt ille loquitur, pinguior, id est, melior & securior est, vt etiam contingeret, si is, qui censum vendit mutuam pecuniam accepisset. Et eadem ratione vtitur Fr. Emmanuel, licet aliàs circa impositionem census in debito ex pecunia non contracto, Nauarro, & satis verosimiliter, aduersetur, affirmans vti certum sibi narratum in Cancellaria Vallisoletana ita iudicatum.
282
*Et ita quidem noster Auctor, post quem
plurimi alij idem tenuerunt, vt videri potest apud P. Salas de Contractibus. Tract. de Censibus. Dub. 5. nu. 5. qui & aliquos etiam ex antiquioribus rèfert; & plures alij ex recentioribus, in quibus Cardinalis Lugo Disput. 27. nu. 54. & in Hispania quidem, & Prouincijs alijs, in quibus Motus proprius receptus non est, non solùm ita arbitrantur Auctores quoad non repugnantiam contractus, sed est etiam ille praxi firmatus, vt in Belgio & Gallia, pro quo P. Bonæ-Spei Tomo
Mag. Ioan. à Cruce.
5. Tract. de Iure & Iustitia Disput. 11. n. 61. & 62. Quod & tenet P. Herincx Tomo 3. Tract. 3. Disp. 4. n. 83. Vers. Idemque. Pro quo & Mag. Ioannes à Cruce in Directorio conscientiæ circa septimum præceptum Quæst. 6. arti. 1. Dub. 3. Vers. Secunda conditio ita scribit: Opinio opposita Manualis videtur pia, maximè si pecunia sit debita, aut mutuata hac lege vt si tali die non soluitur, statuatur census. Sic enim prospicitur bono debitoris, dum non cogitur sua vendere minoris, vt soluat creditori in pecunia numerata. Et conditio Pij V. posita ad obuiandum fraudibus regulariter hîc euenientibus temperatur in hoc casu per Epikeiam, vbi deficit finis legis istius, & aliàs si modò seruetur, imminet damnum debitori, vt dixi. Etsi Papa de hoc casu consuleretur, declararet non currere in eo suam legem. Sic ille, qui ita cùm loquatur, mirum est sententiam contrariam assertiuè proponere, iuxta tenorem Motus Proprij quam & eo stante tenent alij, ex quibus Bonacina Tomo 2. Disput. 3. de Contractibus Quæst. 4. nu. 22. vers. Secundò, non satis. P. Palaus Disput. 6. citata, Puncto 16. num. 8. citantes alios, quod non obstat, dum adeò probabilia sectamur, quæ neque pro Hispania negabunt citati, in qua, vt diximus, receptus Motus proprius non est, pro quo plus alijs P. Palaus Puncto 15. nu. 5. vbi & specialiter de conditione pecuniæ numeratæ.
283
*Et quòd contractus, de quo agimus,
legitimè potuerit stare, solido est fundamento firmatum, ex eo scilicet quòd anticipata in pecunia sit facta solutio; ex quo videtur inferri validum non futurum, si debitum alia sit ratione contractum. Et ita quidem tenent aliqui, alij verò cum distinctione loquuntur, vt Emmanuel Rodericus suprà Dicto. 5. vbi ait inualidum futurum censum ex debito constitutum, si contractum sit ob acceptum aliquid, quod non habebat pretium fixum publica auctoritate, vt in: rarò enim accidit, vt res empta plus aut minùs non valeat. Neque obstat excessum, aut defectum pretij fuisse exiguum, nam decursu temporis in magnam excrescet quantitatem. Quod quidem non euenit quando pretium fixum est, & ita licitè poterit census in debito tali constitui. Et hoc admittit P. Auila, non tamen necessarium iudicans pretium esse Reipublicæ auctoritate taxatum, sed sufficere quòd sit certum & currens. Alij autem sine vlla distinctione licitum & validum esse determinant, ex quibus Cardinalis Lugo suprà. Pro quo & ita scribit Diana Parte 1.
Diana.
Tract. 8. Resolut. 44. Itaque cùm Pontifex damnet census celebratos non numerata pecunia tempore celebrationis, ad obuiandum fraudibus, quæ contingere solent in contractibus aliter celebratis; si probetur fraudem nullam interceßisse, sed anteà pretium iustum debitum fuisse ratione pecuniæ mutuò acceptæ, vel alterius rei æquiualentis, validus & iustus erit talis contractus: pecuniæ enim nomine æquiualentia comprehenduntur, vt patet in l. pecuniæ. ff. de verbor. significat. & in l. quæ. ff. de iure dotis. | Sic ille post alios, quos citat, licet non expressè in terminis difficultatis præsentis locuti fuerint, sed solum de licita constitutione census in anteà debitis. Potuit autem conclusionem illam suam ita formare, quatenus apud illos nullam distinctionem reperisset.
284
*Et videtur quidem ita generaliter asse
rendum, quia distinctio prædicta nullius videtur momenti ad negotium præsens: licet enim res empta minùs aliquantulùm valeat, reuera tamen cùm iustè & validè vendita sit, neque fraus vlla intercesserit, liquidum est debitum in vtroque foro, & reuera exhibendum vrgente creditore: & ita census in re valoris certi fundatur. Neque enim agitur de fallito aliquo debitore; in eius enim bonis quis ita amens fuerit vt censum velit constituere; Sed de securæ fortunæ homine, cui præsens necessitas ingentem statim soluere pecuniæ summam minimè patiatur: hoc enim multis etiam solet diuitibus euenire. Et inter ea quidem, super quibus fundari census nequit iuxta rigorem præfati Motus proprij enumerant massam argenti, vt videri potest apud Cardinalem Lugo suprà nu. 82. quod minimè est ad Barras trahendum, de quibus Tomo 1. Tit. 9. cap. 4. quia aut pro moneta habentur, vt volunt aliqui, de quibus ibi, aut ita æquipollentes, vt circa illas minimè possit fraus aliqua, si de earum lege (vt dicitur) constet, hoc est de sinceritate metalli, & eius genuina qualitate, vllatenus pertimeri. Super pinnis autem, de quibus cap. 3. pro foro externo non stabit contractus, quia prohibitus, nec coràm Tabellione & testibus fieri poterunt manifestæ: secus in foro conscientiæ, tum quia debitum esse poterit ratione illarum, tum quia pro externo exponi poterit pecunia ad eum effectum commodata: quod & aliàs fieri solitum.
285
*Quando autem distinctio ista fori exter
ni, & conscientiæ ab Auctoribus adhibetur, vt apud Dianam citata Resol. 44. id tantùm videtur innui, vt credibile sit in tribunalibus contra initũinitum census contractum iudicandum, in quibus legum littera solet attendi. Sed cùm fundamẽtafundamenta pro foro conscientiæ talia sint, poterunt equidem iudices in fauorem eius iudicare, & ita in foro etiam externo erit validus. PrętereàPrætereà ita explicari potest, vt quidquid iudices decernant, inter contrahentes possit sustineri, si non sit qui pro extinctione, aut inualiditate se opponat, & in eius fauorem fuerit sententia pronuntiata. Item quòd non obstante sentẽtiasententia, si aliqua fuerat mulcta imposita, minimè in conscientia debeatur. Vel si ex parte alicuius ex contrahentibus lis fuerit intentata & obtenta sententia fauorabili, pars victa nullum pati debeat detrimentũdetrimentum, in quantùm ipsi fas fuerit, & occulta vtens cōpensationecompensatione, iuxta probabiles de illius praxi sententias, de quibus alibi, & est commodum exemplum de testamento minùs solemni, quando is, qui possidet, habet pro se declaratam defuncti voluntatem. Et de tali effectu pro foro cōscientięconscientiæ contra latam sententiam locutus Megala apud Dianam suprà laudatus ab ipso pro omnimoda assertione. Iuxta dicta ergo P. Auilæ sententiam non penitus approbamus sua cùm probabilitate relictam, sicut & relicti casus alij non magnæ difficultatis, neque doctrinæ peculiaris, vt ad alia gradum vtilem faciamus.
CLERICVS.

CLERICVS.

De Medico ad ordines sacros promoto, quid circa exercitium artis, præsertim pro Indijs.

286
*CAsus occurrit iam pridem, & res inter
Iurisperitos & Theologos agitata. Ex quibus aliqui licitum esse exercitium asseruerũtasseruerunt, quia nullibi prohibitum; immò in Cap. Ad aures de ætate & qualit. id videtur approbatũapprobatum, vbi mors eius, quem curabat Clericus, non esse imputandāimputandam ipsi decernitur, quia peritus in arte, nisi eum conscientia remordeat. Et ita tenet Hostiensis in Cap.
Hostiensis.
Significasti el. 2. de homicidio verb. Nos igitur ibi: Alia culpa est quando etsi spectet ad eius officium, puta Clericus & Medicus est, quod officium non est Medico interdictũinterdictum &c. Felinus in Cap. Tua nos eod. ff. circa
Felinus.
finem vers. Vlteriùs aduerte, vbi ait: Et ita videmus & Romæ, & alibi seruari quòd Clericus excellens in aliqua cura assumit officium Medici. Et quamuis innuat permissionem cit. Cap. Ad aures ex eo accidisse quod in oppido nullus Medicus alius extaret, & ita vrgente necessitate, ne corpora incolarum interirent, pro quo Marianum adducit; sed alius ipsi sensus magis arridet, scilicet quòd Cap. Tua nos loquatur de Monacho sacerdote chirurgo & Cap. Ad aures de Clerico sæculari in minoribus. Iuxta quæ licet in chirurgicis curare Clericus in minoribus possit, sine impedimento promotionis, secus alius. Vnde & melior apparet intellectus vt Cap. Ad aures intelligatur de purè Medico cui permittitur, siperitus sit. & Cap. Tua nos in chirurgo. Neq;Neque obstat generalis prohibitio in Cap. sententiāsententiam sanguinis, cùm potius præfatæ decisioni concordet. & confirmatur, quia medicari opus misericordiæ est, & talia maximè propria ClericorũClericorum sunt. Cap.
Cap. final. de postulando.
finali de postulando ibi: Cùm officium Sacerdotis sit omnibus prodesse; nemini autem velle nocere, & qui potest hominem liberare à morte, & non liberauit, ipse occidit. Neq;Neque argui potest ex Cap. Super specula, ne Clerici vel Monachi PhysicęPhysicæ auditio prohibetur: id enim ea de caussa procedit, ne Theologiæ studium omittatur: in pręsentipræsenti autem casu, is, de quo agitur, cùm esset laicus operam studio medicinæ nauauit, & in eo peritiam non mediocrem assecutus, cōmunicommuni plausu quod didicerat exercebat. Neq;Neque pro Theologiæ studio opportunitas iam illi aliqua, aut peculiaris ratione Beneficij tale aliquid exigentis obligatio. Vnde licentia, quam à Limano Archiepiscopo postulat, debet ipsi concedi quam constat Archiepiscopum Noui regni Granatensis concessisse. Sic Doctor Faxardus, subscribente etiam Doctore Lucio.
287
*Quibus addidit Auctor noster Panormi
tanum in cit. Cap. SententiāSententiam sanguinis n. 12. affirmare exercitium medicandi prohibitum esse Clericis Ordinis sacri, & Angelus verb. Medicus n. 11. Tabiena, & Armilla n. 4. verb. eod. Nauarrus in Manuali cap. 25. n. 11. §. 34. idem aiunt, nisi fiat gratis. Et ratio prędictorũprædictorum Summistarum, quam ampliùs illustrat Nauarrus, ea est, quòd licet in Iure non sit directa prohibitio, quando adustio & incisio non interuenit: omne tamen sęcularesæculare officium est illis prohibitũprohibitum. Cap. Multa, ne Clerici, vel Monachi, ibi:
Cap. Multa ne Clerici &c.
Talia, & his similia ministris Altaris, & Monachis omninò prohibemus. Videmus etiāetiam quando Clericus in sacris medicari vult dispensationẽdispensationem RomęRomæ sibi impetrandāimpetrandam exquirere. Neq;Neque id contra Felinum ad|ductum superiùs militat; ille enim specialiter in ordine ad irregularitatẽirregularitatem locutus; & stat benè ClericũClericum irregularẽirregularem non reddi, & aliquid illicitè perpetrare, quia potest moraliter esse certus sua culpa infirmũinfirmum minimè obijsse. Quod satis indicant verba illa Cap. Ad aures: si super præmißis conscientia
tua te remordeat. Et Felinus ipse sic habet: Vel secundò aliud sit in Chirurgo, aliud in Physico: quia primum magis repugnat honestati Clericali: iudicat ergo secundum aliquomodo repugnare. His præmissis, ita Auctor concludit: Itaque Doctoris Faxandi iudicio assentior, posse scilicet dictum Clericum
P. Auila.
Medici officium exercere sine adustione & incisione, id gratis præstando, præsertim erga pauperes: sic enim nequit sæculare vocari officium, sed opus misericordiæ & charitatis, neneque licentiam petijsse nocebit. Sic ille.
288
*Circa quæ addi potest resolutionem
pręfatampræfatam, quæ est quidem satis verosimilis, in Indijs locum præsertim habere, pro quibus priuilegium speciale Societati concessum videatur specialiter deseruire, de quo in Compendio communi verb. Medici, & est generale pro omnibus cum addita circa vsum limitatione scilicet: Quando tamen Medici sæculares commodè haberi non possunt: dummodò id faciant de suorum superiorum licentia, & citra adustionem & incisionem per seipsos faciendam. Gregorius XIII. pag. 152. & seqq. Vbi cùm dicatur, Possunt omnes nostri, qui medicinæ periti fuerint; manifestum est de Sacerdotibus etiam procedere: qui
licet per se ipsos adustionem & incisionem facere nequeant, possunt tamen per alios, quando iuxta medicinæ canones id opportunum iudicauerint. Neque prohibitio dicta ad Fratres laicos videtur extendi, qui sint chirurgica in arte periti, in quibus id non videtur dedecere, quod ad incisionem & adustionem pertinet, & remotum aliquod irregularitatis periculum nulli esse incōmodoincommodo potest minimè ad sacros Ordines promouendis. Neque videtur obstare citatum Cap. Tua nos, vbi
Cap. Tua nos non aduersari.
Monachus, qui gutturis tumorem ferro aperuit, ex quo mulier malè sibi consulens interijt, multũmultum deliquisse asseritur ab Innocentio III. alienum officium vsurpando; etiamsi, vt ibidem dicitur, peritus erat in exercitio chirurgiæ. Licet ergo officium illud in sæculari proprium dici possit; si Religiosus fiat, iam ipsi reputatur alienum, iudicio Pontificis: quod ad Fratres laicos pariter videtur adsciscendum, quia quod ad substantiam religiosi status attinet, Sacerdotibus exæquantur. Verùm in prædicto casu specialis fuit decisionis ratio; erat Monachus ille Sacerdos, vt Textu constat, & sacerdotibus Chirurgicum officium est penitus interdictum; vnde prohibitio talis non est ad Fratres laicos trahenda, pro quibus est ratio specialis; officia siquidem, quæ obibant in sęculosæculo, in Religione possunt exercere. Et ita inquiri potest ab illis, quibus vacent in illa officijs, & respondere vnus se sutorem, sartorem alius, seu fabrum lignarium, vel ferrarium, quod nequeunt ij, qui sunt in sacris constituti, & præsertim Sacerdotes, à quibus solùm est de proprijs Religioso statui officijs respondendum, si interrogari contingat. Et tenor ipse priuilegij ita videtur innuere, dum de censuris & pœnis Ecclesiasticis agitur, circa quas nihil est, quod dicti Fratres debeant pręcauerepræcauere, cùm cōstetconstet ad eos spectare, qui statum habent Clericalem.
289
*Et quidem adustionem & incisionem stare sine peccato posse, quidquid sit de irregula
ritate, tradit Dom. Barbosa in Collect. ad citatum Cap. Tua nos nu. 3. vbi ita scribit: Sed aduertendum est, quòd si Medicus, seu Chirurgus in maioribus etiāetiam Ordinibus constitutus eiusdem artis peritus intuitu pietatis artem suam exercuerit, non ei imputatur ad irregularitatem, si ex tali exercitatione secuta fuerit mors, vt per Cardinalem hic Colum. 1. quem referunt Sayrus dicto lib. 7. cap. 8. n. 11. Belletum dub. Tit. de disciplina Clericali §. 31. n. 6. dummodò faciat citra abscißionem, vel adustionem: ita vt si ægrotus decederet ex caussa talis adustionis, vel abscißionis, licet illi non imputetur ad peccatum, imputatur tamen ad irregularitatem, prout per Textum in præsenti tenet hîc Abbas n. 3. Sic ille citans alios, inter quos. Auctorem nostrum de Censuris Parte 7. Disp. 12. Sect. 1. Dub. 2. Iuxta quæ stat Fratres laicos sine peccato posse adustione & abscissione, seu incisione vti, quidquid de irregularitate sit, pro qua ipsis non ea esse cura debet, quæ in Clericis potest conuenienti ratione requiri.
290
*Et positio ista sub ea suppositione procedit, quæ multis placuit, nec tamen adeò explorata
est, vt contra se graues Scriptores non habeat, aut validam rationem. Sunt enim qui censeant Monachum dictum irregularitatem non contraxisse, & delictum eius in genere homicidij non fuisse, sicut neque fuisset in Chirurgo sæculari, iuxta receptissimam sententiam excludentem in talibus labem irregularitatis. Potuit ergo delictum esse contra Religionem aut aliam virtutem. Pro quo videri potest Leander Tomo 5. Tractat. 2. Disp. 9. Quæst. 9. apud quem alij, & P. Gibalinus cap. 4. de Irregular. Quæst. 2. n. 8. & Consect. 1. vers. Difficilis videtur, & Consect. 11. vers. Tertia, latiùs disputationem executus. Iuxta quæ id habetur satis verosimiliter, quod ad Fratres laicos spectat, in quibus vt officium chirurgięchirurgiæ non exerceant tantùm obstare potest ordinatio aliqua Superiorum, quan
Inde probatio llla.
doquidem in Sacerdotibus ipsis id tantùm obstare queat, quod præfatæ sententiæ Auctores affirmātaffirmant, ex quibus nihil in dictis Fratribus reperitur, quia neque contra Religionem, neque contra virtutem aliam excessus apparet, sed potiùs exercitium fraternæ charitatis, accedente licentia Superiorum. Et quidem id stare etiam sine vrgenti necessitate ex defectu sæcularium chirurgorum poterit, quia cùm nulla in Iure respectu illorum prohibitio extet, non est cur debeat exercitiũexercitium adeò vtile & promptũpromptum ad articulos necessitatis reuocari. Neq;Neque priuilegium obstat, in quo dicitur, quando Medici sæculares commodè haberi non possunt, quibus verbis non statuitur absoluta necessitas, vt videtur perspicuum, sed conuenientia sufficiens indicatur ex vitato incommodo, quod quidem regulariter occurrit respectu Medicorum & chirurgorum sæcularium, neq;neque conuenienti tempore, neque sine pecuniaria mercede venientium. Præterquàm quòd defectus talis potest respectu Sacerdotum, & aliorum qui in Sacris sunt Ordinibus constituti, conuenienter intelligi, de quibus
ibi agi iam remanet demonstratum.
291
*Iam quod de medicatione gratis impendenda dicebatur, quo pacto sæculare officiũofficium non est, sed opus charitatis, difficultatem aliquam præ se fert: quia sicut officium seruile, eo quòd gratis fiat non desinit esse seruile, & ita exerceri in die | festo nequit, vt quāpluresquamplures tenent, quos adducit & sequitur Leander Tomo 3. Tr. 1. Disp 4. Quæst. 21. & disp. 6. Quæst. 54. ita & de officio sæculari videtur pariter asserendum, quia finis operantis non variat rationem operis, & ita neque officij rationem. Quod est iuxta nuper dicta de habentibus officia in sæculo, quæ propter religiosam professionem talia esse non desinunt, & ratione illorum possunt illa obeuntes compellari. Ad quod quidem dici in primis potest sententiam oppositam quoad opera seruilia esse probabilem, vt videri apud citatum Leandrum potest. Deinde in operibus seruilibus illa est ratio, quòd verò secundùm suam substantiam exercentur, quidquid de intentione sit, & in eo Dei cultus deest, per omissionem illorum exhibendi. In Medico autem gratis curante magna pars officij cessat, quia in tantùm dicitur officium, in quantùm per illud vitæ subsidia quærantur: quod cùm abest, dici absolutè nequit Medici officium habere, sed esse Medicum; quemadmodùm qui artem pingendi obtinet ad solam voluptatem, nequit dici officium habere pictoris, & sic de alijs. Vnde quando aliquis officio quopiam antè perfunctus ab eius exercitio penitus se subtrahit, dici solet officium reliquisse. Non est tamen contra gratuitam curationem aliquid oblatum sponte recipere post illam, vt ex Altamireno & Matienzo habet D. Barbosa in cit. Cap. Ad aures nu. 8.
292
*Quod & tandem de licentia dictum,
non scilicet nociturum si postuletur, indicat planè non esse illam penitus necessariam, conuenientem tamen futuram, vnde & supponitur in quacumque opinione posse illam à Prælato concedi, neq;neque necessarium esse recursum ad Pontificem, siue licitum exercitium sit, siue illicitum: si licitum, vt occasio pœnalis alicuius vitetur incommodi, ob varietatem opinionum: si illicitum, quia inuenitur licentia Pontifici reseruata, vt videtur colligi ex citato Cap. Tua nos ibi: Si
Cap. Tua nos.
tamen caussa pietatis, & non cupiditatis id egerit, & peritus erat in exercitio chirurgiæ, omnemque studuit, quam debuit, diligentiam adhibere, non est ex eo quòd per culpam mulieris contra consilium accidit, adeò reprobandus, quòd non post satisfactionem condignam cum eo misericorditer agi poßit, vt diuina valeat celebrare. Sic Innocentius Tertius. Ex quibus habetur delictum, quod in tali curatione committi potuit, Altaris vsum non impedire accedente satisfactione, circa quod nihil de aditione Apostolicæ Sedis innuitur, & ita quemadmodùm in eo Prælati potest sat esse auctoritas, ita & in licentia impartienda quando nihil tale præcessit: in casu enim citati Capitis, & remissio delicti est, & licentia pro vlteriori Altaris vsu, quod plus est quàm solius licentiæ concessio. Et illam quidem à Pontifice petendam ex Cap. Ad
Cap. Ad aures.
aures videtur inferri; ibi enim Medicus eam ab ipso postulat ad sacros Ordines suscipiendos. Sed verò contrarium potiùs inde licet conuinci, sic enim Pontifex: Tibi breuiter respondemus, quòd si super præmißis conscientia tua te remordeat, ad maiores Ordines de nostro consilio non ascendas. Sic ille. Atqui Medicum illum de non adhibita omni diligentia secundùm artis regulas minimè conscientia remordebat, sic enim de illo: Cùm in arte Physica eruditus sis, pluribus iuxta ipsius artis traditionem exhibuisti cum diligentia medicinam. Scrupulis autem angebatur eo quòd plures medicinis perceptis, mortis periculum incurrerunt. Pontifex autem sic respondet, vt vidimus, circa non adhibitam diligentiam, neque si adhibita sit, vt supplicans affirmabat, quidquam præstat, quia videlicet si ita res se habebat, eius non erat opus responsione, siquidem Ordines poterat maiores suscipere, cùm nihil, quod obstare posset, sacris in Canonibus haberetur. Videtur autem & postulatio dicta ad exercitium Ordinum pertinere pariter & curatricis sacultatis: nam supplicans in minoribus erat Ordinibus, & ita solùm pro maioribus orat: vnde & pariter pro eo, quod cum minoribus exercebat: pro quo faciunt ea, quæ ex Telino adducta nu. 286. & ipsa responsio, in qua sublato conscientiæ remorsu nihil prohibetur. Quòd autem vsu ita videatur receptum, vt dispensationes circa hoc à Sede Apostolica postulentur, ex diuersis sentiendi modis Scriptorum accidit, cùm sit illud probabile, quod ad necessitatem huiusmodi licentiæ attinet, iuxta quod & Nos locuti Tomo 2. Tit. 18. nu. 49. Pro
Quid pro Indiis.
Indijs certè id, quod diximus, valde verosimile est, in quibus vt plurimum est necessitas, pro qua Dom. Barbosa in cit. Cap. Tua nos, nu. 9. & habet illa latitudinem, iuxta quam potest fauorabilem habere interpretationem.

Quid Clericis sit prohibitum circa Juris ciuilis auditionem.

293
*QVæsitum an Sacerdoti liceret talis au
ditio, non eo fine vt Aduocatum ageret, sed vt meliùs sacros intelligere posset Canones, sicque excommunicationem euaderet, de qua in Cap. super specula Ne Clerici vel Monachi: & negatiuè responsum à P. Stephano Auila ob sequentes rationes.
  1. Quia decisionem Cap. Non magnoperè,
    quæ est Alexandri Tertij, extendit Innocentius Tertius ad eos, de quibus ibi. Alexander autem Religiosis prohibet quod ad leges attinet, etiam cùm id fit intuitu Ecclesiastica negotia fideliùs pertractandi, sicut medicinam sub obtentu languentium fratrum consulendi corporibus: ergo finis non obstat vrgenti prohibitioni, licet honestus aliàs sit, & permissus, quandoquidem Religiosus aduocare pro Monasterio potest cum Prælati licentia, vt constat ex Cap. Monachi 16. q. 2. & ex Cap. Ex parte de postul. Præl.
  2. Quia is qui continuè audit magistrum iu
    ris ciuilis professorem honoris & obsequij caussa, eo quòd paucos discipulos habeat, dictam excommunicationem incurrit, vt affirmat Ioannes AndteasAndreas in dict. Cap. super specula, & licet Panormitanus ibidem eam doctrinam non admittat, nisi id fiat in fraudem: nomine fraudis intelligendum reuera auditorem talem velle studio legum vacare, neque solam assistentiam honorariam præceptori.
  3. Nam Antonius de Butrio in dict. Cap.
    Non magnoperè ita scribit: Quæro an liceat audire leges? Dico quòd Clericis & Monachis licet vt meliùs intelligant Canones. Ita Glossa cap. 1. 37. dist. Sed in Monachis non procedit. & circa Clericos remittit se ad Cap. Super specula. Vnde infertur quòd licet resolutionem aliam non adhiberet. de | Clericis similiter sentire satis indicauerat, nam eadem est circa vtrosque prohibitio constituta. Nihilominùs posteà in Cap. super specula adductis rationibus pro licita auditione vt sic meliùs leges addiscantur, cum Hostiensi respondet conuenientiam illam non obstare, nam absque eo quòd pro principali studio habeantur in scholis, ex earum libris & Glossis ea haberi notitia potest, quæ sufficiat ad perfectam Canonum cognitioncmcognitionem: quam solutionem etiam adhibent Ioannes Andreas, & Panormitanus in Cap. super specula de priuilegijs, qui ait rarò occurrere caussas Ecclesiasticas, quæ non possint Canonicis statutis expediri.
  4. Nam Armachanus & Philippus Francus in
    Ex doctoribus alijs.
    Cap. Statutum, ne Clerici vel Mon. in 6. dicunt vix posse dari perfectam rationem, quæ Pontificem mouerit ad prohibendam præfatis legum auditionem: Atqui si solùm prohibuisset, vt dicitur; in ordine scilicet ad praxim ciuiliter aduocandi, obuia & concludens erat ratio, quandoquidem illa est omnibus in Decretali vtrâque, contentis apertè communis.
294
*Et ea quidem quæ de auditione dicta
sunt, ad magisterium se non extendunt, qui publicè docere Presbyteri possunt, vt tradit Panormitanus in dict. Cap. Super specula uu. 26. qui & id etiam Religiosis concedit, non obstante Cap. Super specula de priuilegijs: ibi enim non habetur generalis prohibitio, sed pro quibusdam prouincijs ob speciales rationes.
295
*De auditione autem ita expressè & ge
neraliter statuitur, vt non videatur locus dubitationi, & ita neque disputationi relinqui. Nihilominùs quia nulla est decisio Canonica adeò generalis, vt per punctum rationis non possit distingui, vt tradit Baldus in Authentica. Ingreßi. C. de Sacris. Eccles. Quæ & ex ratione naturali distingui & limitari potest; id etiam in caussa præsenti locum habet; ratio enim prohibitionis à Pontifice inuenitur expressa, dum in citato Cap. Super specula sic ait: Quia verò Theologiæ studium
Cap. Super specula.
cupimus ampliari &c. Vt sic fides Catholica circumcincta muro inexpugnabili bellatorum, quibus resistere valeat ascendentibus ex aduerso. Quando autem non potest reddi nisi vna ratio, habetur pro expressa, iuxta Glossam, & communem Doctorum sensum in l. quamuis. C. de fidei commis. & ea cessante, cessat legis obligatio. l. Cùm cessante de
appellat. l. adigere. §. quamuis de iure patronat. l. quod dictum, de pactis, & textibus alijs apud Euerardum in locis legalibus, loco à cessatione legis. Iuxta quæ audiens simul Theologiam, seu ius Canonicum, & leges, ita vt has non habeat pro præcipuo studio, contra Pontificiam prohibitionem non faciet, & ita neque excommunicationem incurret, seu Presbyter, seu quiuis alius in Canone prædicto contentus. Et conducit ad intentum Cap. Cùm ex eo de elect. ibi: Ecclesia indiget viris litteratis, vbi Doctores addunt, & non
Cap. Cùm ex eo, de Elect.
asinis ferratis. Neque genus litteraturæ in speciali designatum, vt minimè legum peritia debeat exclusa censeri, legistæ enim litterati dicuntur. Et Glossa in Cap. 1. 38. dist. ait quòd ad hoc licet audire leges, vt per eas meliùs intelligantur Canones. Et Philippus Francus Cap. 1. Col. 2. Ne Cler. vel Monachi, affirmat rationem Pontificis esse persuasiuam, cùm reddi perfecta nequeat, quandoquidem Clericis vtile est audire leges propter regimen temporalium, quibus vtitur Ecclesia in defectum ipsorum Canonum. Cap. 1. de noui operis nuntiat. & 10. dist. Cap. In adiutorium. Pro quo multa adducit Palacius Rubius in Repetitione Rubricæ de donation. inter virum & vxorem, in principio.
296
*Neque ex eo quod nolit ex prædictis
quisquam Theologiam aut Sacros Canones audire, sequitur posse audire leges, videtur enim cessare ratio prohibitionis, siquidem illa eò tendit vt Theologiæ studium (idem est de Sacris Canonibus) amplietur; quod in eo, qui ab huiusmodi auditione abstinere vult, constat locum non habere. Non inquam sequitur, quia in tali id reperitur, quod Iustinianus Imperator reprehendit in l. repetita. C. de Episcop. & Cleric. & in. l. Consulta diualia. C. de testamentis, quatenus ait: & præcipuè Clericis, quibus opprobrium est, si peritos se velint disceptationum esse forensium. Sic ille; quod non accidit quando leges cum Theologia, aut Sacris Canonibus audiuntur, qui ad illam reuocantur, pro quo Aluarus Pelagius lib. 1. de planctu Ecclesiæ Cap. 44. ita loquitur: Canonica
scientia permixta est ex Theologia & ciuili sapientia, consistens media, vt ex Compilatione Decretorum & Decretalium patet. Et proprio nomine vocatur Canonica: & scientia Canonica regulat & or
dinat spiritualia & temporalia. Cap. Nouit de iudicijs. Participat igitur scientia Clericorum, scilicet Canonica vtrique scientiæ, scilicet spirituali Theologorum, & temporali legali: sicut ius Emphitheuticum venditioni & locationi. C. de iure Emphiteut.
Aluarus Pelagius.
Sic ille. Et sic Auctor, omissis nonnullis, ita concludens: Nihilominùs ob Censuras in cit. Cap. Super specula contentas, & generalitatem prohibitio
Quid tandẽtandem P. Auila.
nis, oporteret Pontificem consuli, & quomodò talis prohibitio sit praxi recepta in Hispania, & eius Academijs, pro deliberatione sumenda.
297
*Circa quæ videnda quæ diximus Tomo
2. Tit. 18. nu. 45. & 52. vbi & quod ad magisterium attinet. Cui opponi potest id, quod ex Iustiniano nuper adductum, opprobrium scilicet esse Clericis, si peritos se velint disceptationum esse forensium. Sed verò est id nullius momenti, ibi siquidem Imperator non de Prælectoribus agit, sed de intromittentibus se in alienum Officium, & volentibus vt apud ipsos insinuationes
seu publicationes testamentorum fierent, quæ ad Magistrum census pertinebant, quos turpißimum insinuationis genus irrepserat, vt ibidem dicitur, ostentantes se ad huiusmodi Officia peritos, cùm tamen non essent; si enim tales, nihil de ipsis turpe, & multò minùs turpissimum, posset pronuntiari. Si dicas ex hoc sequi non bene adductum textum istum ad probandum non esse licitam legum auditionem, cùm de illa non agatur. Responderi potest sine inconuenienti posse id concedi, multa enim talia in Iurisperitorum citationibus inuenientur, ex quibus citatus Pater præfata desumpsit. Manet ergo sine probatione assertio illa, vnde & videtur posse sustineri, cùm cesset prohibitionis ratio: ex quo fundamento probauimus citato n. 52. lectionem esse licitam, quia publicus lector, non est Theologiæ studio operam iam daturus, vnde illa non desinit am|pliari. Nihilominùs oppositum videtur præfe
rendum, quia tunc cessat ratio irrationabiliter; ad quid enim mera legum auditio in Sacerdote, & alijs, de quibus Pontifex, relicta Theologia & Sacris Canonibus, pro eorum statu condecentibus? Vnde & videtur casus moraliter impossibilis, cùm aliàs sic legum merus auditor futurus sit coauditoribus, & alijs Academicis videntibus monstrum tale ludibrio, quod & Prælati sint meritò vetituri. Sicut moraliter impossibilis est casus alter in eo, qui velit priùs leges audire, & posteà Theologiam, aut Sacros Canones, non eas habens pro studio præcipuo in intentione, sed vt meliùs sic possit illos intelligere, aut maturiorem ætatem Theologiæ, cui etiam aliquomodo seruire legum notitia possit, reseruare. Sacros enim Canones Theologiæ præmitti aliquando visum, sicut & è conuerso; meras autem leges numquàm; quæ pro Theologia vix conducunt, cùm tamen à Sacris Canonibus maius posset adiumentum assumi. Eas autem simul cum Sacris audiri Canonibus, magnum temporis compendium est, quod velle frequentatione Scholarum extrahere, non solùm in Sacerdote damnabilis perditio est, sed etiam in alijs, qui nulla sunt præditi Ecclesiastica functione.
298
*Fuit quidem temporibus Alexandri III. & Innocentij etiam III. non ita impossi
bile, quod modò tale reputamus; quando scilicet ea, quæ ad Academias spectant, non erant ea cum serie cursuum, & diuersitate lectionum, pro singulis facultatibus constituta. Et ita præcaueri oportuit circa Religiosos, & alios, id quod citatis in Decretalibus inuenimus. Ad quod quidem Pontifices ipsa sunt damnorum experientia permoti, vt ex Canonum tenore compertum habetur. Regulares quosdam de claustris suis educit. Sic Alexander. Verùm quia nonnulli ex talibus, propter quorumdam opiniones diuersas, excusationis aliquid assumebant. Nos volentes vt de cetero &c. Sic Innocentius. Iam autem, vt diximus, aliter se res habent, & ita Academiarum instituta procedunt, vt id locum habere nequeat, quod voluerit inconsulta aliquorum auiditas, ad sobrietatem sapere nolentium, attentare. Neque Glossa illa, de qua. nu. 295. iuxta quam li
Glossæ intellectus.
cita est legum auditio, quando in Ordine ad meliorem Sacrorum Canonum intelligentiam assumitur, plus sibi velle credenda est, quàm id quod est dictum & probatum, scilicet licere quando non vt præcipuum studium, sed vt adiumentum adhibetur: neque vt finis, sed vt medium.
299
*Rationes ergo Auctoris nostri, quibus concludi videbatur contra licitam auditionem, infirmæ comperiuntur, quia id non euincunt, quandoquidem distinctione adhibita stat posse & licitè & conuenienter audiri.
Ad Primam ergo dicendum finem quidem non sufficere, quando non est accommodatus legislatoris intentio; quod tamen secus accidit in casu nostro: volens siquidem scientiam Sacrorum Canonum, quæ & Theologiæ nomine in præsenti venit, vult consequenter quod ad illam conducit, & ita iuris ciuilis notitiam, cum ea moderatione, de qua dictum.
Ad Secundam, si continuata sit auditio, idem dicendum, quia finis ille valde est ab intentione Pontificum alienus.
Ad Tertiam quatenus ex ea probatur intelli
gentiam Canonum stare sine notitia legum publicitus adeptam contendit, rem quidem satis verosimilem tradit, & ita asserendum est, si quis ea capacitate polleat, de qua id possit sperari. Sed si talis ea non sit, vel ad gradum adspiretur, aliter asserendum. Cùm etiam ad meliorem intelligentiam possit, quàm illa sit, quæ ex priuato haberi studio possit, & per disputationes, quæ vel instituuntur, vel quibus assistitur, laudabilis valeat conatus adhiberi.
Ad Quartam de ratione constare, quandoqui
dem in Textu habetur expressa, & cùm à Pontifice fuerit sufficiens iudicata, circa id non est licentiùs contendendum. Vnde neque curandum de Philippi Franci pronuntiato, de quo. nu. 295. ratio enim Pontificis non persuasiua solùm, sed perfecta debet iure optimo iudicari. Cùm enim pœna adeò grauis, latæ inquam maioris excommunicationis imposita sit, ratio esse non quæuis debuit intercedere, sed momenti magni, nisi velimus de excommunicatione ipsa mouere quæstionem, & eam in dubium reuocare, quod sine temeritatis nota stare non poterit, si quis contendat decisionem dictam iam antiquatam, & in desuetudinem abijsse.
CONCILIVM.

CONCILIVM.

Circa Concilium Prouinciale, quæ obligatio pro Indis in Metropolitanis, & in suffraganeis ad illud conuocatis.

300
*Anno 1597. Venerabilis, & vt spera
mus, venerandus breui publico in Ecclesia cultu, ob eximiam sanctitatem, Dom. D. Turibius Alfonsus Mogrouejo Archiepiscopus Limanus, suæ volens obligationi satisfacere de cogendo Prouinciali. Concilio iuxta id, quod est à Concilio Tridentino dispositum Seßione 24. Cap. 2. de Reformat. suffraganeos conuocauit, & conuocationis litteræ in eorum sunt Ecclesijs publicatæ. Sed quominùs illæ effectum haberent aliquot interuenere caussæ, de quarum agi oportuit robore, sicut & modò oportet, vrgente Pontifice, vt intra biennium Concilium huiusmodi celebretur. Cùm enim fuisset Sanctæ Sedi propositum non videri necessarium, quia in Concilio an. 1583. quidquid pro necessitate aut conuenientia Prouinciarum istarum occurrere potest, est magna diligentia & sapientia dispositum, respondet cogendum nihilominus vt videatur an illa, quæ disposita sunt, vt expedit obseruentur. Et præfati Antistitis adeò erat ardens studium erga ea, quæ ad sui muneris obligationes pertinebant, vt cùm pro ampliando spatio à Tridentino, triennij videlicet, constituto, Pontificium beneplacitum implorasset, sicut & Regiæ Maiestatis preces pro beneplaciti indeptione, neque responsum habuisset, quod sui erat Officij minimè omittendum iudicauit. Circa quod qui & suprà, consultus, vt sequitur suo responso satisfecit. Duo siquidem rogata sunt. Primum, an si | suffraganei venire recusarent, posset Dom. Archiepiscopus à coactione cessare. Secundum, an allatæ pro excusatione caussæ possent sufficientes reputari. Pro quibus supponitur.
301
*Primò Concilium Tridentinum Episco
pis renuentibus ad Concilium àccedere nouam pœnam non imponere, sed eam, quæ à Iure imposita 18. dist.
Secundò illam non esse communicationis, vt tradit Glossa in Cap. Placuit el 2. cit. dist. verb. Communione: Turrecremata & Archidiaconus ibidem. Bellamera Cap. Si quis autem. Et Thomas Campegius Tract. de auctoritate Sacrorum Conciliorum cap. 13. sed solùm est priuatio communionis cum alijs Episcopis in ijs, ad quæ vt tales debent aut possunt conuenire, vnde communicatio per epistolas minimè prohibetur, vt ait Turrecremata suprà num. 3. & Campegius cit. Cap. Ex eo autem quòd priuatio generalis non sit, satis compertum habetur non esse excommunicationem, quæ non patitur actuum diuisionem, sicut suspensio & Interdictum, quod benè obseruat P. Henriquez lib. 13. de Excommunicat. cap. 2. nu. 3.
Tertiô dictam pœnam ipso facto non incurri, vt aiunt Turrecrem. & Archidiaconus citato Cap.
Cap. Si quis autem.
Si quis autem. Vbi verba illa: Alienum se à fratrum communione cognoscat; ita exponunt, vt idem sit ac alienandum. Id quod ex sequenti Cap. Si Episco
pus non obscurè colligitur, sic enim ibi: Quòd si defuerint, sicut prisca Patrum præcepit auctoritas, à charitate fratrum priuentur. Quod etiam habetur in seq. Cap. si Episcoporum. Qui duo Canones ad Canonem si quis autem, referuntur, qui antiquior, Concilij scilicet Arelatensis celebrati an. 238. duo autem alij diuersorum Conciliorum sunt. Prior Agathensis an. 436. alter Terraconensis an. 490.
Quartò Metropolitanum non posse suffraganeum venire renuentem excommunicare, quandoquidem pœnam habet à Iure designatam: posse tamen si specialis adsit caussa ad ipsum spectantem, pro quo aduocatur, quia de illa in Concilio iudicandum. Ita in Cap. Propter Ecclesiasticas el. 2. dist. 18. Qui vt dictam incurrat pœnam futurus est contumax, iuxta Cap. Certum 11. q. 3. nec talis erit, qui iustas caussas allegauerit, cùm contumax dicatur à contemnendo, & id citato Cap. Certum dicitur, Qui contemnit. Iuxta quæ sit.
302
*Prima assertio, Episcopos suffraganeos
iustas habuisse caussas vt ad Concilium non venirent, scilicet quòd recentior eorum in suas Diœceses aduentus, vt non valuerint eorum plenam habere notitiam, quæ reformatione indigent. Item eorum, quæ in Concilio fuerint disposita, executio nequit moraliter sperari; siquidem Rex Archiepiscopo, vt par erat, iniunxit, ne de illo cogendo tractaret. Si ergo contra eius voluntatem cogatur, de actorum confirmatione apud Pontificem minimè suam auctoritatem interpositurus credi potest, sine qua neque Pontifex ad confirmationem procedet, & si processerit, in Regio Indiarum Concilio sepelietur, vt in Concilio an. 1591. accidit, cuius nulli alij extitere nisi sumptus magni, & itinerum ingentes præ viarum difficultate & prolixitate labores. Sedes prætereà vacabant aliquæ, vnde ad paruum numerum redacto Concilio, eius cogendi opportunitas deerat, quæ & expectanda prudenter videbatur, fine coactionis talis attento, quo deficiente nequit medium pro illo obtinendo conuenienter assumi, pro quo & textus plures, & ratio manifesta succurrunt.
303
*Deinde probatur, Nam post Concilij
Confirmatio ex Metropolitano.
Tridentini publicationem vnum tantùm Prouinciale Concilium à Compostellano Archiepiscopo vsque ad præfatum annum 1597. Salmanticæ celebratum, duo à Toletano, spatio inquam 34. annorum, sciente & tacente Pontifice, cùm tamen Prouincijs in illis non ea sit pro celebratione, quæ in Indicis difficultas, excessu incomparabili: neque scimus alicubi id, quod est à Tridentino hac in parte dispositum exactè obseruari. Et cùm iuxta ius antiquum. Cap. Habeatur. 18. dist. statutum extet vt bis singulis annis Concilium Prouinciale cogatur, affirmat ibidem Turrecremata ab eo Metropolitanos per consuetudinem excusatos.
304
*Prætereà, quia in Cap. Placuit el. 2. dict.
18. tres assignantur caussæ, ratione quarum suffraganei Episcopi legitimè se possint ad conciliarem concursum conuocati semel & iterùm excusare, scilicet ætas prouecta, morbus, & grauis necessitas, quæ autem grauis censenda sit iudicio prudentis viri remittitur, vt ait Glossa in Cap. Si quis iusto de electio. in 6. & cùm in cit. Cap.
Cap. Si quis Episcopus.
Si quis Episcopus, dicatur vt non tardet venire ad Concilium, nisi satis graui neceßitate inhibeatur. Turrecremata & Bellamera exponunt, Id est aliquo iusto impedimento. Et addit Turrecremata nomine neceßitatis intelligi quodlibet iustum impedi
Turrecrematis.
mentum. Pro quo & Glossa Cap. Peruenit verb. Neceßitatibus. Et Campegius aliquas caussas ad
Campegius.
ducit, ratione quarum suffraganei Constantinopolitani se excusarunt à S. Pontifice Damaso Romam ad Concilium aduocati, & sic ait: Aliqui se excusarunt, quoniam id omninò nudabat Ecclesias requie nuper inchoata. Et statim aliquos se excusasse, quia belli tempore à suis non poterant Ecclesijsabesse. Et inferiùs quædam D. Gregorij ad
D. Gregor. Magnus.
ducit in Registro cap. 96. vbi sic ait: Mandamus vt nullus communi Congregationi interesse postponat, nisi aut corporis infirmitas quemquam fortaßè vetuerit, aut cuiusdam eum caussæ iusta excusatio minimè venire permiserit. Circa ætatem autem ait Campegius sufficere 70. annos. Et circa paupertatem in Consilio Constantiensi Act. 2. de eo actum, an scilicet Episcopis, quibus pro sustentatione necessaria deerant, licentia esset tribuenda vt ante absolutum Concilium suas ad Ecclesias remigrarent: & decretum fuisse vt ijs, qui futuri essent opportuni Concilio, minimè tribueretur, sed de communi prouideretur, ceteris autem posset discedendi facultas indulgeri.
305
*Secunda assertio, Episcopos vt suprà ex
cusationis caussas habentes debere illas notas facere Archiepiscopo, vt habetur in Cap. Placuit. el. 2. cit. dist. 18. vbi Turrecremata nu. 3. ait sufficere vnicum testem ad probationem impedimenti, & consentiunt Glossa verb. Litteratoriè & Bellamera. Et per Procuratorem ex Nauarro lib. 1. cons. 9. de offic. iud. deleg. Idque intelligen|dum quando caussa non est notoria, vt infirmitas, tunc enim nulla est opus probatione.
306
*Tertia assertio, Dom. Archiepiscopum,
caussis excusationis admissis, sine vllo scrupulo posse celebrationem Concilij in opportunius tempus reseruare quod præter dicta, satis etiam ostenditur ex Cap. Quoniam quidem ead. dist. 18. vbi Metropolitanis iniungitur vt Concilia cogant, & additur: Si quis verò Metropolitanorum
Cap. Quoniam quidem.
hoc neglexerit agere absque neceßitate, vel vi, seu aliqua rationabili occasione, Canonicis pœnis subiaceat. Sic ibi. Circa quod & Glossa in Cap. Peruenit. dist. ead. verb. Excusatione, sic subdit: Fri
Glossa.
uola: nam rationabiles exceptiones semper admittuntur. Vbi & benè obseruat Turrecremata in Iure non inueniri pœnas contra Metropolitanum negligentem circa conuocationem, & ita dicendum easdem esse, quæ contra Episcopos non venientes ad Concilium sunt statutæ, de quibus suprà. Sic Auctor & doctè & concludenter, circa quæ tamen sunto.

Vtiles aliquot additiones.

307
*SCribebat Auctor, vt vidimus an. 1597.
quo tempore, vt ipse asserit, obligatio triennij non vrgebat; quia enim spatium illud est breue iudicatum, per concessionem Gregorij XIII. ad septennium est facta extensio, vt videri potest apud D. Solorzanum de Iure Indiarum Tomo 2. lib. 3. cap. 7. nu. 40. vbi per errorem positum VIII. & per aliam Pauli V. ad duodennium, apud eumdem ibidem, & in Politica. lib. 4. cap. 7. Vers. Pero cineñdome. Qui terminus peremptorius est vt ante elapsum duodennium conuocari nequeat, non verò vt pro celebratione etiam elapso vrgeat obligatio, nisi caussa pro eo peculiaris & grauis occurrat, qualis ab an. 1601. non est deprehensa; tunc enim concurrentibus Episcopis inchoata est celebratio sub præfato Archiepiscopo, sed nullus in eo progressus factus, propter caussas, quæ mihi non sunt penitus exploratæ. Et eo quidem anno mortuus, vt aliàs dictum, P. Stephanus de Auila à Conciliaribus illis Patribus eius in exequijs honoratus. Ab anno ergo 1583. in quo Limense Concilium celebratum, pro quo & Apostolicæ Sedis confirmatio extitit, & Regium beneplacitum, quidquid circa hoc attentatum, euanidum prorsus euasit, sicut & Argentopolitanum, in Regij Consilij consepultum archiuis, clero circa nonnulla reclamante, sicut in alijs accidit, vnde difficile est quidquam opportunè concludi. Parendum tamen instanti præcepto, quod supponitur Regia auctoritate roboratum.
308
*Quæri autem potest an pro conuocatio
ne necessarium sit Regium beneplacitum, vt sine illo nequeat illa consistere. Et ratio dubitandi est, quia conuocatio huiusmodi est quid notabile, ob desertionem propriarum Ecclesiarum ab Episcopis faciendam, eaque ad Indiarum gubernationem maximoperè spectans; videmus autem quæ eiuscemodi sunt sine Regia non posse auctoritate disponi, cùm sint eorum plura momenti non tanti. Item Concilij Prouincialis Decreta sine Regis nequeunt beneplacito publicari, id quod Fr. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. q. 35. arti. 2. Vers. Animaduertendum, non ad patronatum referendum censet, sed ad superiorem aliam potestatem à Sede Apostolica concessam, velut legati. Ex quo fit posse illam etiam extendi ad Conciliorum Prouincialium coactionem, quandoquidem pro ea non inueniatur limitata, sicut limitata non est pro impedienda publicatione: circa quam neque inuenitur specialis vlla concessio, sed ex generali illa potestate per legitimam consequentiam diriuatur.
309
*Nihilominùs oppositum videtur asse
rendum, quia potestas conuocandi in Metropolitano ex iure communi descendit, quod nullo alio speciali videtur abrogata. Non quidem ex rei grauitate, quia hoc est quod contenditur, rem scilicet adeò grauem in Iure radicatam, non inueniri prohibitam, quidquid de alijs sit. Immò ex grauitate ipsa argui potest, quia res adeò grauis non debet abrogata censeri, dum de illa nihil in speciali dispositum reperitur. Ea enim est vis iuris communis, pro quo Marius Antoninus lib. 1. variar. Resol. in 15. n. 2. & 98. n. 4. & Dom. Solorzanum suprà. cap. 21. nu. 54. & seqq. Item ex superiori illa potestate argui nequit: quia etiamsi demus ea vti posse, dum tamen non vtitur, Metropolitanis suo vti iure est licitum. Quòd autem vti nolint ex eo ostendi potest, quia nullibi talis vsus indicata voluntas. Philippus quidem Secundus, vt vidimus. nu. 302. non præcipiens, sed rogans quod ad Concilij suspendendam conuocationem Archiepiscopo scripsit; vnde & venerabilis Pastor nullam ex eo capite obligationem agnoscens ad conuocationem processit, ratus debere se potiùs Regi regum immortali & inuisibili, quàm terreno & temporali, obsequium tali in conflictu præstare.
310
*Quod autem de necessario Regis bene
placito dicebatur ad felicem Concilij exitum, tunc quidem ita euenire potuit, quando Rex circa conuocationem manifesta protulit argumenta, vt ab ipsa abstineretur exorans. Quando autem nihil tale habetur, & Rex Metropolitano iure suo vti permittit; non est cur infelix exitus timeatur. Et quidem etiam cùm placidissimè annuit, valde incertum est an Regium Consilium Decreta sit Concilij probaturum. Nec tamen proptereà prorsus ableganda Concilia, quæ Ecclesiæ sanctissima consuetudo vtilia esse monstrauit, & ideò Sacris sunt sanctionibus constituta.
311
*Id quod roborari potest ex eo, quod
circa Regulares scimus esse dispositum, vt scilicet non sit necessarium ea in Regio Indiarum Consilio registrari, quæ ad regimen Ordinarium spectant. Y no fueren en lo tocante al gobierno Ordinario de ellas, de quo dictum à Nobis Tomo 1. in Additionibus. num. 55. & 56. Ergo similiter est circa Episcopos, & Metropolitanos iudicandum. Vnde & his conuocatio ad Concilium sine recursu ad Regium Consilium omninò licebit, quia illa ad regimen Ordinarium spectat; tum quia ex delegatione non competit, vt est manifestum: tum etiam quia non est regiminis Ordinarij, seu consueti innouatio, cui præsertim intendit Regia prouidentia resistere, quia ex innouatione scandala solent & noxia turbamenta pullulare; quæ omnia conuersioni Indorum, & | stabiliendæ in conuersis fidei incommodare possunt, & est illa potissima ratio cur ad Regij Consilij registrum quæ sunt huiusmodi deferri iubeantur, vt adnotauit citatus Emmanuel, affirmans ea, quæ iuuare potiùs valent, neutiquam ijs legibus comprehensa, & talia esse Religiosorum regimini conuenientia, quibus Indorum conuersio non impeditur, sed iuuatur, sicut & alia, quæpro bono Ecclesiæ generaliter disponuntur. Ex quibus positio, in qua versamur, consequenter euincitur, quandoquidem in Prouinciali Concilio id, quod ad præfatum conducit intentum, est specialissimè pertractandum.
312
*Et hæc quidem sub illa sunt suppositio
ne discussa, iuxta quam Regia potestas ad impedienda Concilia se possit extendere, quod tamen scrupulosum negotium est, dum de Pontificia concessione non constat; cùm sit aliàs expressa pro eo prohibitio in Septima Synodo, ex qua deductus Canon, qui habetur in Cap. Quoniam
Cap. Quoniam quidem 18. di.
quidem cit. dist. 18. tenoris sequentis: Si quisquam Princeps inuentus fuerit hoc prohibere, communione priuetur. Sic ibi, & de celebratione annua illorum agebatur. Non priuabitur equidem communione Rex, habent siquidem illi notum priuilegium vt excommunicari nequeant ab Ordinarijs in Ecclesia iudicibus, iuxta dicta Tomo 1. Tit. 3. Cap. 15. Comminatio autem dicta, quæ illis poterat effectum habere temporibus, satis ostendit posse in hoc grauiter peccari à Principibus, quod tamen de nostris Catholico zelo eximijs neutiquam præsumendum.
313
*Et circa materiam præsentem, casum
peculiarem, qui & ante aliquot occurrit annos, proponit Dom. Solorzanus suprà nu. 46. cap. 7. Vtrùm si Metropolitanus, qui Concilium congregauit, ad aliam Ecclesiam transferatur, & suæ translationis Bullas acceperit, vel aliàs certam notitiam habuerit, possit amodò eidem Concilio interesse, & præesse, vel abstinere debeat, & eius præsidentiam & prosecutionem antiquiori suffraganeo relinquere. Circa quod duas opiniones adducit, à quibus pendet resolutio. Prima est asserentium Metropolitani officium durare (& idem est de translatis alijs) donec accipiat Ecclesiæ, ad quam concessa & admissa translatio, possessionem. Iuxta quam potuit Metropolitanus Argentinensis in Concilio post acceptam notitiam præsidere, sicut & re ipsa præsedit. Secunda id negantium, & consequenter à die notitiæ, authenticæ inquam, inductam vacationem, quam citatus Scriptor Sacrorum Canonum Salmanticæ Vesperarius Professor iudicat veriorem, alios pro illa congerens, & addens nu. 48. quòd etiamsi ratione publicæ vtilitatis concedantur ea, quæ Episcopo competunt ratione iurisdictionis, non verò ea, quæ ex lege Diœcesana, iuxta distinctionem Glossæ in Cap. Dilectus de officio Ordinarij, & Doctorum, de quibus ipse nu. 23. Quod præsertim vrget ex vsu Pallij, qui per translationem cessat, & virtute cuius fit conuocatio Concilij: nam eo ipso quòd translationi consensit, illi censetur virtualiter renuntiasse, vt ex Cæremoniali Clementis VIII. constat Cap. de vsu Pallij, & ex Cap. final. de auctorit. & vsu Pallij. Sic ille, eadem habens in Politica vers. Como tambien & seqq. in summam à Nobis redacta.
314
*Circa quæ negari nequit opinionem
pro cessatione officij stantem generaliter loquendo esse valde probabilem, pro qua & militat Diana Tract. 4. Resolut. 33. Parte 8. quam adduximus Tit. 13. nu. 46. In applicatione autem pro casu præsenti aliqua potest esse difficultus, vbi & quæstio de suffraganeo esse potest, quia & ille in Concilio assistens translationis potest habere notitiam, ratione cuius suffraganeus esse desinat, vel quia translatio est ad Metropolim aliam, vel ad Ecclesiam Metropoli alteri suffraganeam. In eo enim quòd Metropolitanus quod incepit prosequatur, specialis conuenientia est, res enim non est integra, propter quam rationem mandatorij solet potestas vsque ad conclusionem mandati prorogari. Et cùm aliàs sit adeò probabilis opinio, quæ durationi fauet officij non adepta possessione, non videtur negari posse maiorem in applicatione ad casum dictum conuenientiam apparere. Neque obstat quod de Pallio dicitur,
de cuius consequenter est vsu loquendum, & dicendum non cessare, quæ enim durationem probant, id etiam complectuntur. Neque translatus eidem renuntiat, nisi iuxta obligationem, quam pro renuntiatione Canones sacri præscribunt, ex quibus non habetur talem debere à notitia translationis, vt ea non liceant, quæ licere grauium DoctorũDoctorum sententiæ, Iure etiam fauente, præscribunt: nihil obstante distinctione illa de conuenientibus ratione iurisdictionis, & Diœcesana lege, ad vtraque enim allatæ rationes suo pondere referuntur. Neque in Cæremoniali Clementis
Cæremoniale Episcoporum.
VIII. quidquam est, quod prædictis possit obstare, sic enim (quod ad institutum præsens tantùm spectare potest) ibi Cap. 16. Sed nec translati de vna Ecclesia Metropolitana ad aliam vti possunt Pallio, quod pro prima Ecclesia acceperunt. Hoc autem commodum habet intellectum, de quo dictum, quia non est perfecta translatio, & ita neque omnimoda est facta renuntiatio. In Capite autem finali nihil ad intentum, quia solùm agitur de diebus, in quibus vsus adhibendus. De suffraganeo translato idem dicendum, vt admonui, immò & de Vicario, contra aliquos apud Dianam, id enim videtur per legitimam sequelam haberi, licet posset dici in eo non habere locum, quod de re non integra dicebatur, quia neque conuocauit, neque præsidet: sed id non obstat, dummodò absolutè Metropolitani iurisdictio perseueret. De Diœcesana Synodo dicendũdicendum inferiùs proprio in Verbo.
CONFESSARIVS.

CONFESSARIVS.

Vide Lit. A. §. 1. & §. à num. 62. & alia, quæ dabit Index.

CONSECRATIO EPISCOPI.

§. I.

§. I.

Circa consecrationem sine Bullis casus nuperus & peculiaris.
315
*ELecto cuidam post litteras præsenta
Præmissa narratio.
tionis, & executorialia Regia, transmitti solita, post diutinam expectationem quæ|dam sunt ex Romana Curia transmissa chirographa, ex quibus de confirmatione constat, & vnum inter alia eas facultates continens, quæ Indicis solent concedi Episcopis, in quibus & proprium illius extabat nomen, & Episcopus vocabatur. Quod testimonium cùm adeò videretur certum, & constaret aliàs in Regia Curia Bullas ab eo receptas, ad quem spectabat transmissionis cura, & nescio qua incuria, (licet aliqui secus interpretati) in eo fasciculo non inclusæ, in quo alia, de ipsarum in priuata epistola inclusione facta mentione: de consecratione actum eo admonito, à quo illa sine cuiusquam difficultatis obstaculo sperabatur. Sed verò re ab ipso maturè peruisa, & adhibita consultatione, pro consecratione neganda est vniformi consiliantum calculo iudicatum, & fuere inter illos aliqui, & satis quidem intrepide, ita de consecratione locuti, vt absolutè loquendo illam & validam & licitam pronuntiarent, & solùm propter rationes quasdam conuenientiæ abstinendum ab ipsa fuerint arbitrati. Cùm ergo ad Episcopatum suum sic electus, & pro consecratione repulsus iter arripuisset, longa confecturus spatia, inuenit media in via, suo consecrationis desiderio insistens, annuentem Antistitem, â quo est deuorato Bullarum defectu consecratus. Et sic abijt in pace, quam Deus vtinam illi foris & intus largiatur.
316
*Sed ego (quod ingenuè fateor) non illi
dicerem Pax, Pax, cùm non esset pax, iuxta dicta Tomo 2. Tit. 13. cap. 3. & in Additionibus nu. 70. & seqq. licet in casu, de quo ibi, maius fuerit ad valorem consecrationis negandum, vt ex ibidem adductis liquet, fundamentum: est tamen in præsenti quod apertè sufficiat, defectus inquam Apostolici mandati, quod in Consecrationis actu legendum est, vt Pontificalis Romani forma pręscribitpræscribit. Neque enim executoriale Regium, in quo Bullarum mentio, mandatum Apostolicum est; neque chirographum facultatum, in quo ea pro Episcopali gradu præcessisse, quæ sunt necessaria, supponitur; omnis enim dispositio circa aliquem, eum habilem præsupponit, ex multis, quæ pro eo adducit Dom. Barbosa in Tra
Dom. Barbosa.
ctat. de Axiomatib. iuris. Axiomat. 73. num. 25. Vbi & nu. 20. quòd rescripta interpretationem accipiunt secundùm ius commune. Pro quo etiam facit, quòd id quod enuntiatè in aliquo rescripto profertur, non inducit nouam dispositionem contra aliàs per leges, aut Canones Sacros constituta. argum. l. Si quando. C. de in Offic. testament.
quod pro casu speciali adducit D. Solorzanus Tomo 2. lib. 4. cap. 4. num. 43. Quod enim dicatur Episcopus, non est concessio tituli ad Episcopatum indispensabiliter requisiti, iuxta ea, quæ idem congerit lib. 2. cap. 13. nu. 3. & seqq. Vnde enuntiatio sola dignitatis est; quæ eo ipso quod posterior adepto gradu Episcopali sit, pro titulo haberi non potest, cùm iuxta mentem Pontificis illum præsupponat, neque vllo modo ad supplendum defectum aliquem in adeptione illius dirigatur. Videndus etiam Cardinalis Tuschus
Cardinalis Tuschus.
Tomo 8. lit. V. Conclus. 81. vbi de Enuntiatiuis plurima. & n. 26. illud ex Bartolo pro instituto præsenti, sic enim ibi: Amplia quia verba enuntiatiua non probant, quando sunt conditionaliter emissa &c. Sed vrgentius illud, quod præcedit. n. 24. vbi sic ait: Amplia, quia vbi necessaria esset scriptura ad actum enuntiatum, verba enuntiatiua inter præsentes non probant, quia requiritur specialis scriptura. Sic ille. Cùm ergo scriptura pro consecratione sit necessaria, dum illa non adest, nihil reuelat enuntiatio, quæ tunc accidit, quando de præteritis est narratio, pro quo idem consulendus. nu. 1. & seqq. Sicut agi in præsenti est perspicuum, de præsupposita scilicet dignitate Episcopali.
317
*Et quidem cùm graues Theologi, &
primarius Iuris Professor, pro negatione consecrationis steterint, negari nequit eorum sententiam admodùm fuisse probabilem, quod etiam est à Consecraturo Antistite iudicatum. Quidquid ergo alibi factum, vbi neque nouæ rationes, neque doctiores esse Consiliarij potuerunt, vt de conuenientia nihil dicamus, etiamsi plus aliquid circa valorem actus alluxisset: valde ille remansit incertus, & omnibus illis obnoxius incommodis, de quibus dictum citatis locis. Neque sententiæ Mag. Araujo tantoperè potuit insisti, de qua etiam Tomo 1. Auctarij Parte 1. Sect. 1. ex Breui Alexandri VII. cuius tenorem dedimus citato num. 70. Additionem, penitus insuper improbandæ: Scripsit enim ante illud, quo etiam fundamento discursus D. Solorzani circa consecrationem, de qua ibi, & consequenter similium, non solùm probatur infirmus, sed etiam pro futura praxi penitus reprobandus. Et miror equidem post Breue præfatum, & turbas illas, quas Consecratio illa, de qua prædicti scriptores, dedit, fuisse quemquam, qui aut consecrari aut consecrare voluerit; quod bona eorum venia dictum velim, vbi opus est testimonium perhibere veritati.
318
*Quòd verò Ecclesiæ necessitas allegari
nequeat suo viduatæ Pastore, citata Sect. 1. euidenter ostensum. Et in casu præsenti id multò certius, circumstantijs attentis, & maiori necessitate perspecta, quæ fuit proculdubio in Ecclesia illa, de qua pridem, qua tamen non obstante, quidquid circa illius ingressum est actum, non improbatum modò, sed & pœnarum declarata incursione, & aliarum adiectione damnatum, vt ex adducto Breui compertum habetur. Et necessitas quidem in priori est consultatione perpensa, eâque non obstante, est vt vidimus resolutum. Neque plures aut perspicaciores oculi vbi contraria est habita deliberatio, & iuxta eam operatum. Non ergo quæ ex dubio emicat difficultas potuit eo respectu superari. Et verendum ne si fecisse se dicat quispiam necessitate compulsum cum Saule, de quo illud. 1. reg. 13.
1. Reg. 13. v. 12. & 13.
v. 12. Neceßitate compulsus, obtuli holocaustum: audiat quod sequitur: Stultè egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quæ præcepit tibi. v. 13.
319
*Vrgeri vlteriùs pro illegitima consecra
tione potest ex præcitato Breui Alexandri VII. in quo pœnalis dispositio iuxta ea procedit, de quibus narratio præcesserat verbis illis: & se à Venerabili etiam Fratre Episcopo Tucumanensi consecrari curasset non præsentatis Litteris Apostolicis prouisionis & præfectionis suæ in Episcopum eiusdem Ecclesiæ, quæ tamen reuera concessæ priùs & expeditæ fuerant, deque ipsa conceßione & expeditione | præuijs aliquibus informationibus, aliqualiter constabat. Hæc ibi. Ex quibus apertè concluditur ad consecrationem non qualecumque testimonium litterarum Apostolicarum sufficere, sed litteras ipsas prouisionis & præfectionis in Episcopatum esse præsentandas. Neque obijci potest in casu dicto non plenam habitam notitiam litterarum, sed aliqualem; cùm tamen in præsenti habeatur plena ex illo facultatum scripto, & Regia attestatione: id enim ex allatis verbis redargui clarissimè potest, quibus defectus præsentationis litterarum prouisionem & præfectionem continentium opponitur, vti pœnis ibidem expressis dignissimus, & non testimonij qualiscumque.
320
*Hinc est vt in Executorialibus, dum de
tradenda Episcopo administratione cum ijs, ad quos spectat, agitur, ita id præstandum disponatur si Episcopus priùs Bullas ostendat. Quod quidem magnum habere pro neganda consecratione momentum visum est, id ponderante Episcopo, ad quem consecratio, si nihil obsisteret, pertinebat. Vnde & Regia Limana Audientia, apud quam Episcopus præsentatis testimonijs, de quibus dictum, de obtinendo pro consecratione libero passu tractauit, annuere minimè voluit, sed Bullas postulauit. Erat enim apud illam, præter prærogatiuas alias circa rescripta Regia, tunc etiam exercitium Regij Patronatus, propter defectum Proregis, vnde & ad illam spectat accurata inspectio circa præsentationis obseruantiam, cum ijs, quæ pro ipsius conuenienti executione prouidentissimè ordinata comperiuntur. Neque plura hic dicam, quia alibi dicta plurima: neque enim ex eorum esse genere putabunt aliqui, quæ decies repetita placebunt. Vnde sit. Post hæc scripta missæ Bullæ, ne earum defectus consecrationi obstaret, vt in Litteris pro ipsis obseruatum. Sed iam fuerat difficultas deuorata & mortuus subitanea & improuisa morte improuidè consecratus.
§. II.

§. II.

An concurrentibus duobus tantùm Episcopis, necessariò debeant ad consecrationem adhiberi.
321
*SIc Limæ accidit, cùm de consecratione
Episcopi Ciuitatis Imperialis ageretur ab Illustrimo Archiepiscopo Limano perficienda, degente tunc ibidem Illustrissimo Mexicano ex Regiæ Audientiæ Visitatore cum muneribus alijs, ad Eeclesiam illam promoto, & præmortuo, vt duobus alijs accidit ante annos aliquot, quibus non est datum, vt ad illam feliciter peruenirent, cùm ex Guamangensi vnus, alter ex Pacensi, fuissent Ecclesijs sublimati. Et responsum, nolente præfato Antistite, nullam esse difficultatem, perinde enim erat ac si non adesset. Vt autem nollet, caussam sufficientem habebat, cùm non esset eius dignitati conforme vt cum Præbendario assisteret. Vnde & consequenter dicendum neque ad assistentiam inuitandum; neque credendum Pontificem ad id obligare velle, quod erat futurum Sacris Præsulibus indecôrum. His additum etiamsi Dom. Mexicanus non renueret assistere, sine illo posse peragi consecrationem.
322
*Contra quod quidem argui potest: nam
cessante finali caussa priuilegij cessat & priuilegium ipsum: l. Titio. §. Vsuras, de legat. 2. vbi Bartolus. l. Ex pacto. de vulgar. & pupil. substitut. Ad quod duplex responsio adhibita. 1. caussam dictam cessasse in particulari, & non generaliter. 2. tantùm cessasse caussam impulsiuam, cuius cessatione non cessat priuilegium, sed motiuæ, iuxta Panormitanum. Cap. Cùm cessante, de appellat. nu. 2. & Glossam. Cap. Post translationem, de renuntiat. Verb. Cessante. Caussa siquidem finalis fuit gratificari Regi Philippo sic petenti, eamque gratiam Regnis istis conferre: impulsiua autem ne Episcoporum consecrationes ex eorum protraherentur defectu, qui iuxta Sacros Canones concurrere debuissent. Id quod ex eo ostenditur: nam caussa, quam is, qui gratiam postulat, repræsentat, in dubio impulsiua tantùm esse censetur: pro quo facit l. Cùm te C. de pactis inter emptor. & vendit. Quòd si instetur ex eo quòd Pontifex in Narratiua huius caussæ inserat mentionem, ne scilicet consecratio differatur, & caussam in Narratiua & Proæmio propositam in dubio finalem absolutè reputari: iuxta Glossam in l. Cùm tale. §. Falsam caussam. ff. de condit. & demonstrat. Occurrendum cum Ioanne Andrea, & Dominico. Cap. Quoniam, de immunit. Eccles. in 6. dicentibus doctrinam præfatam intelligi quando Princeps in dispositione generaliùs loquitur, quàm in narratione. Quod equidem in præsenti priuilegio verissimum comprobatur ex verbis illis, Vniuersis & singulis, & ex illis: Vt deinceps perpetuis futuris temporibus &c. Vbi & addendum etiamsi prædicta fuerit caussa finalis, non obstare, quia est & alia iam dicta, vt ex priuilegij tenore colligitur: & quando duæ concurrunt caussæ, quarum quælibet est sufficiens ad effectum, ex vnius cessatione non cessat priuilegium. 3. iuxta doctrinam Bernardi in Cap. Cùm cessante, cessationem priuilegij tunc accidere, quando illud est nociuum, quod in præsens minimè cedit. Fauet denique prædictis priuilegium hoc omnibus his Regnis esse concessum: quando autem priuilegium concessum est communitati, æquatur legi, ac si esset corpori iuris communis insertum, & amplè interpretandum, vt tradit Oldradus Consil. 300. & P. Henriquez, lib. 7. de Indulgent. cap. 22. n. 3. Sic apud Auctorem nostrum.
323
*Et quod ad nolentem attinet, est sanè
verissimum, cuius non est occasio tribuenda repulsæ, & ita pro non præsente reputandus. Si autem sponte velit assistere, est quidem satis verosimilis præmissa resolutio, sed non certa; nam omnes illæ doctrinæ circa priuilegij cessationem probabiles tantùm sunt, vnde valor consecrationis poterit in dubium reuocari. Quod de cessatione dicitur cessante caussa generaliter, sed non quando in particulari, communis sententia est, sed tunc tantùm procedit quando de ijs agitur, quæ ad humanam dispositionem spectant, non ita cum ad illa, quæ ius diuinum concernunt; tunc enim ita agendum vt quàm minimùm lædatur, sic enim est potestas dispensandi circa hu|iusmodi temperanda. Ad consecrationem siquidem Episcopi plures requiri ex Christi præcepto habetur, posse tamen Pontificem in eo dispensare quoties id fuerit conueniens iudicatum, quod pro Indijs factum, vt dictum Tit. 13. Cap. 3. Atqui quando plures adsunt Episcopi, nulla est conuenientia pro dispensatione; ergo non videtur credibile tunc locum habere dispensationem. Et quidem licet dicamus in eo præceptum tantummodò humanum intercedere, idem videtur dicendum. Eatenus enim dici posset vsum priuilegij, seu dispensationis licere, quia gratia est Regi facta, quæ & in eos redundat, ad quos vsus spectat: cùm tamen nihil inde quod vrgeat habeatur. Rex enim ex eo quòd ius commune in consecratione seruetur, nullum patietur incommodum; immò verosimilius id ipsi, cùm sit pro actu illo dignius, splendidius, & solemnius, placiturum. Ex quo & apparet quod ad alios spectat, pro quibus vsus: nam consecratori auctoritas maior accrescit, sicut & consecrando, vnde negari nequit fore ipsis assistentiam Episcoporum gratissimam, & ita priuilegio, si quam etiam vim tunc habeat, libentissimè renuntiare.
324
*Iam quod de caussa impulsiua dicitur
Vlteriores obstantiæ.
statim apparet quàm id sit dubium, propter ibidem adducta, sicut & quod de duplici caussa finali adæquata, quod negant multi. Distinctio autem illa de nociuo priuilegio Bernardi Parmensis, verum quidem & receptum sensum continet, vt scilicet tunc priuilegium cesset, quando incipit esse nociuum, ex superueniente noua caussa: pro quo videri potest P. Suarez lib. 8. de legibus cap. 30. nu. 6. Sed cessare cessante caussa, etiamsi non incipiat esse nociuum, communis sententia est, & Doctores de cessatione absoluta sine vlla distinctione locuti, qui videri apud citatum possunt. nu. 1. licet ipse. num. 12. & seqq. Satis probabiliter statuat, quod videri apud eumdem potest. Vbi & addi potest priuilegium, de quo agimus, si eius vsus, cùm Episcopi præstò sint, adhibeatur, nociuum reddi, quia auctoritas consecrationis, & actus adeò sublimis & incomparabilis maiestas, valde minuitur. Et contemptui ab Episcopis habetur, qui ratione illius id sunt quod sunt, & propter leuem laborem suæ ipsorum derogant dignitati. Quod tandem additum de priuilegio communitati concesso, nihil noui conducit, iam enim in priori responsione de caussa cessante generaliter & in particulari dictum fuerat, non enim distinctio illa locum habere potest, nisi in priuilegio Communitati concesso, cui incommodare non potest, quod in hoc aut illo caussa motiua deficiat, quo minus illo frui queat, & leuamen ratione illius liberaliter prouisum experiri. Quomodo autem in casu nostro id non videatur habere locum iam ostendimus.
325
*Est ergo resolutio præfata, licet proba
bilis, incerta tamen, vt diximus, & ita necessariò spontanea Episcopi, & etiam Archiepiscopi assistendi voluntas admittenda. Supponi autem videtur id, quod extra dubium esse debet, si vnus tantùm sit Episcopus, qui velit assistere, admittendum, licet præceptum sit seclusa dispensatione, vt à tribus consecratio perficiatur: præstandum enim est id, quod potest, quando pro toto non est opportuna facultas: & sic consecrationem à duobus legimus in lib. 8. Constitut. Apostolicarum P. Clementis cap. 27. aliàs. 33. Pro quo P. Vasquez cit. num. 13. & 62. qui & de Consilio Arausicano. 1. sic enim qui non potest integrum soluere debitum, ad partem tenetur, & qui non potest tota ieiunare Quadragesima, ad eos tenetur dies, pro quibus vires suppetunt, & sic in alijs, in quibus materia est ita diuidua, vt vnum moraliter non efficiant, iuxta varios Doctorum sentiendi modos, circa Horas Canonicas; auditionem Missæ, ieiunium &c. Quòd si duo, qui possint assistere, adsint Episcopi, videntur sub grauis culpæ reatu ad assistentiam teneri; quod quidem iuxta aliquorum sententiam asserentium circa hoc non posse Pontificem dispensare, de quibus citato cap. 3. facilè conuincitur; ex charitate enim debent grauissimis inconuenientibus ex consecratione aliter impensa emersuris obuiare. Sed quia sententia dicta omninò improbabilis est, aliunde est petenda obligatio, ex eo scilicet quòd licet valida sit dispensatio, quando non adsunt, ijs autem præsentibus, ea quæ aliàs inesset, vrget obligatio, quia gratia celebrandæ consecrationis ab vno non est in eorum fauorem facta, & ita similiter remanent obligati, præsertim si comprouinciales sint. Quamuis si nolint, quomodocumque illud sit, consecratio ab vno valida sit futura, iuxta dicta de Archiepiscopo. Et ratio pro illo adducta, locum etiam habere in Episcopopoterit, ratione scilicet disparis dignitatis; quamuis sit etiam futurum laudabile, si honorare non renuant consecrandum, de sui gradus auctoritate securi, quem & honorificant, dum sua assistentia adeò eximio honore dignissimum manifestant.
§. III.

§. III.

An Præbendarij assistentes Episcopo consecranti mitris vti possint.
326
*CIrca hoc etiam illis temporibus mota
quæstio, & affirmatiua pro eo responsio data, quia licet non consecrent, verba tamen pronuntiant consecrationis, quod & assistentes Episcopi præstant, vt tradit Siluester Verb. Consecratio Ordinis, & Prælatorum n. 1. & P. Henriquez lib. 10. de Sacramento Ordinis cap. 24. nu. 1. Ex eo autem quòd Dignitates, aut Canonici assistentes verba sint consecrationis pronuntiaturi, vsus illis mitræ debet concedi, quandoquidem in actu consecrationis Episcoporum personas repræsentant: nam cùm conceditur aliquid, id etiam conceditur sinè quo commodè perfici nequit, vt ait Nauarrus lib. 1. Consilior. ff. de Officio Ordinarij Consil. 4. n. 4. Vbi adducit Aretinum Cap. de testibus. ff. de ipsis. Item duo Episcopi assistentes sunt de substantia consecrationis, secundùm Hostiensem: ergo etiam alij loco ipsorum deputati: & ita quemadmodùm ad consecrationis actum vti de illius substantia concurrunt, mitris vti debent, quia illas consecrationis actus prærequirit die 24. Octobris 1599.
327
*Circa quod iam pridem vsus inualuit vt
Assistentes mitrati adstent, quod & rationes adductæ verosimiliter ostendunt. Est tamen in illis non leuis difficultas, quatenus dicitur assistentiam Episcoporum & eorum tenentium locum, esse de substantia consecrationis: nam sine illis posse validè consistere, ex Breui Alexandri VII. haberi videtur vbi tamquàm valida admittitur, quæ sine assistentibus Episcopis est peracta, licet de dispensatione non constiterit per Pontificia instrumenta prouisionis, & quidquid circa illa præter consecrationis substantialia ad materiam & formam pertinentia, illegitimum pronuntiatum, vnde & assistentiam duorum Canonicorum talem esse reputandam videtur consequenter admittendum. Et vt tale aliquid possit sustineri, scilicet ex vi præfati Breuis verosimiliter elici ab vno solo Episcopo posse consecrationem peragi, nullo alio vel iuxta Sacros Canones, vel per dispensationem Pontificiam assistente, ea faciunt quæ à Nobis dicta in citatis Additionibus Tomi 2. nu. 89. Nam & multorum sententia est validam futuram consecrationem, quos adducit P. Vasquez Tomo 3. in. 3. p. Disput. 243. nu. 59. quam & probabilem reputat. n. 73. immò & probabiliorem, si ex commissione Pontificis id fiat. Quod & approbat Dom. Villaroel Tomo 1. Gubernationis Ecclesiast. Parte 1. Quæst. 1. Art. 9. n. 38. & 40. stante necessitate, & non qualibet difficultate. Immò absolutè loquendo id tenent P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 6. n. 262. & seqq. qui n. 270. sic factum ab Apostolis affirmat, & oppositum esse incredibile. P. Scildere de conscientia. Tract. 2. nu. 118. Alios adducens, in quibus Herincx Tom. 4. Disput. 10. nu. 63. P. Arriaga Tomo 8. Disput. 57. num. 30. & 31. Vbi quod de Apostolis dici poterat, operatos scilicet ex licentia Petri, reijcit. Si autem commissio Pontificis accedat, certum existimat omnino, cum P. Vasquez suprà. & P. Tannero Dub. 2. nu. 36. qui tamen non adeò certum existimant, sed probabiliter statuunt, sicut & P. Ægidius Disput. 20. n. 92. quem cùm pro se citet P. Gaspar Hurtadus Tract. de Sacramentis Tomo 2. Tract. de Ordine Diffic. 19. Vers. Prædictam, id tamen addit, quod ille nec innuit, scilicet ad valorem consecrationis ex commissione Pontificis duos debere cum Episcopo Sacerdotes assistere, quod quidem gratis dici affirmat P. Dicastillus suprà num. 269. Quod autem P. Arriaga cum alijs de minimè necessaria commissione ad valorem consecrationis asseruit, probari satis efficaciter potest ex dictis in Additionibus, & præsertim ex Bulla Pij IV. de qua ibidem. num. 87. iuxta illam enim Pontificia dispositio processit, dum Episcopos sic ordinatos non solùm tolerandos censuit, sed pro exercitio Pontificalis muneris habiles in posterùm declarauit.
328
*Ex eo autem quòd consecratio stare
sine assistentibus Episcopis possit, videtur efficaciter inferri ipsos non concurrere ad substantiam consecrationis, & illam ad solum præcipuum consecrantem pertinere, vt probauimus Tomo 2. Problematum. n. 1365. & ita neque alios assistentes, in quibus potior est ratio, quia in gradu inferiori sunt, & cùm neque possint Presbyteros consecrare, multò minus Episcopos. Sed insurgit P. Gaspar Hurtadus suprà, & Difficult. 18. Affirmat Sacerdotem simplicem ex commissione Pontificis posse omnes Ordines vsque ad gradum Sacerdotij conferre, pro quo adducit Aureolum, Capreolum, Angelum, Glossam, Innocentium, Panormitanum, Ochagauiam, & P. Vasquez; (Sed hunc immeritò, quia iudicium circa hoc alijs relinquit in fine Cap. 4.) non posse autem esse ministrum principaliorem respectu consecrationis Episcopi, indicans posse minùs principalem esse, id quod specialiter tradit Difficult. 19. citato Vers. Prædictam: Nam quemadmodum minister Ordinarius, esse talis potest totius Ordinationis, ita & qui ex commissione minister esse potest, à primo gradu vsque ad vltimum, scilicet Episcopalem, talis esse potest: quia ex vna parte non est maior ratio, ob quam possit esse vnius Ordinationis, & non alterius; & ex altera parte nulla est indecentia in eo, quòd Episcopus, qui est superior simplici Sacerdote, consecretur, & benedicatur à simplicibus Sacerdotibus tamquàm à ministris principalibus ex commissione Pontificis. Et quia esset in eo, quòd consecraretur & benediceretur à simplici Sacerdote tamquàm à principaliori ministro, quamuis fieret ex commissione Pontificis, ideò fieri non potest validè à simplici Sacerdote, tamquàm à principaliori ministro. Sic philosophatus ille.
329
*Sed certè discursus talis parùm est soli
Impugnatus ille.
dus, aut potiùs nihil soliditatis in illo; quia manifestè ex eo conuincitur ab vno simplici Sacerdote posse Episcopum consecrari. Nam arguendo vt ipse arguit, simplex Sacerdos potest esse minister principalis Ordinationis: ergo à primo gradu vsque ad supremum, quia non est maior ratio vnius quàm alterius. Neque dici potest obstare superioritatem gradus Episcopalis, quia licet vt à minùs principali fiat, fit tamen à principali, in quo si nulla est indecentia, neque in eo erit, quòd tamquàm à principaliore fiat, vel quia à solo, vel quia talis respectu assistentium; discrimen enim tale gratis asseritur. Quod euidentiùs vrgeo. Nam in tali consecratione operatur excommissione Pontificis, qui supremus consecrator est, licet remotus; cùm enim virtute commissionis consecratio fiat, licet non sit immediata præsentia suppositi, est tamen virtutis. Et ita Saluatur principaliorem ministrum esse superiorem. Qui operatur virtute alterius, ipsius instrumentum est; & ex Philosophia notum, instrumentum minoris perfectionis posse ad effectum concurrere nobiliorem, sine alijs assistentibus vel adiunctis. Ergo & similiter potest negotio in præsenti discurri. Si ratio ab Auctore præfato adducta quidquam momenti continet, vt sic stet sententia Hostiensis ab omnibus improbata de potestate simplicis Sacerdotis pro Episcopi consecratione. Et quidem cùm eam sic improbant, generali vtuntur ratione, quæ ad consecrationem siue principaliori, siue principali tantùm concursu peragendam extendatur; arguunt siquidem ex superioritate gradus Episcopalis: ex quo & Nos argumentati sumus citato loco Problematum.
330
*Iuxta quæ dubitari potest circa id, quod
ab Auctore dictum. n. 326. Scilicet Assistentes | Præbendarios simul cum consecrante verba pronuntiare ad consecrationem spectantia; sunt autem illa post impositionem libri Euangeliorum super scapulas ambabus manibus Capite Consecrandi tacto: Accipe Spiritum Sanctum. Quibus consecrationem perfici tenent multi, sed non omnes, vno aut altero excepto, vt asseruit P. Hurtadus citata Difficult. 19. in principio, de quo dictum citato Tomo 2. Problematum nu. 1364. Et videri pro eo potest P. Scildere suprà. Prædicta autem verba benedictio præcedit, quam ijdem genuflexi cum Consecrante proferunt dicentes: Vt hunc præsentem Electum benedicere digneris. Vt hunc præsentem Electum benedicere & sanctificare digneris. Vt hunc præsentem Electum benedicere, & Sanctificare, & consecrare, digneris. Et R. Te rogamus audi nos. Vbi cùm de consecratione agatur, ad ea, quæ statim sequuntur, Spiritus traditionem importantia, magnum aliquid respectu proferentium videntur continere; quod tamen in Præbendarijs assistentibus locum habere non posse dictum citato num. 1365. vnde & dicendum videtur ab illis non esse pronuntianda, vel quærendus sensus, qui pronuntiationi possit adaptari.
331
*Dicendum ergo omnia præfata posse ab
Quem habere sensum possint.
Assistentibus pronuntiari, non vt sacramenti ministris per influxum proprium Episcoporum, sed iuxta mentem Ecclesiæ, & quod ad benedictionem attinet, cùm deprecatoria sit, eorum non superat dignitatem, neque supra eum cadit, qui tunc sit in gradu superiori constitutus, licet enim confirmatus sit, Episcopus tamen dici nequit nisi post consecrationem, vt in Pontificali habetur ad finem, vbi sic dicitur: Electus verò in Episcopum,
cùm primùm consecratus est, Episcopus vocatur, non Electus. Sic ibi. In ordinatione Diaconi similia verba habentur: cùm tamen probabilius sit illis non conferri neque gratiam, neque characterem, vnde congruus sensus circa dationem Spiritus sancti à Doctoribus inquiritur, neque vniformiter adhibetur, de quo dictum à Nobis n. 1329. & 1330. cit. Tomi Problematum. Ex quo apparet posse præfata verba erga consecrandum proferri, cum ratione illorum à Sacerdotali gradu non extrahatur, aliqua auctoritate ab Ecclesia etiam accepta, vt specialem efficaciam habeant ad fauorem quempiam à Deo impetrandum Electo, qui tunc aliqualiter gradus inferioris esse videtur, & ita genuflexus coràm stantibus aut sedentibus manet, & coràm mitratis sine mitra: neque enim hæc, cum ad accidentia consecrationis spectent, in decentiam præ se ferunt, quod secus accideret per proprium in consecrationem influxum, caussatione Sacramentali gratiæ & characteris, quomodocumque influxus explicetur, iuxta diuersas de Sacramentorum effectiua virtute sententias, de qua alibi.

CONSILIVM REGIVM INDIARVM.

Section
332
*DIctum de illo Tomo 1. Tit. 2. cui & di
catum opus, & receptum beneuolè ab ipso, decretumque vt eius nomine gratiæ transmissis litteris, agerentur Auctori. Quod tamen non factum, quia vni ex Dominis, in caussa Decimarum contra Consilij determinationem scriptum fuisse displicuit, cuius insinuatione forsitan alij exacerbati aliquatenus, nam & nimiùm, nullus præclarępræclaræ ipsorum indolis conscius sibi poterit persuadere. In re quidem adeò controuersa: pro qua tot sunt scripta ab eximijs Aduocatis in publicam data lucem, & à multis ex Regijs Consiliarijs non sine fauorabili iudicij propensione perlecta; addidisse aliquid sub onere sententiæ gementibus non debuit esse damnabile, quando ijs & alijs non obstantibus, sua Consilio sarta & tecta perseuerat auctoritas, vt possit quod sibi benè visum fuerit, Deo ante oculos habito, & eius Ecclesiæ Sacrosanctis iuribus, seruandum inuiolabiliter pronuntiare. Et Auctori quidem nulla de fauoribus huiusmodi cura, vt in Operis dedicatione testatus, quibus & se arbitratur indignum: licet doleat id, quod pro veritate dictum est, quemquam offendisse, cùm in eo non liceat palinodiam recantare. Et verò displicuit quidquam, multa, vt iuuat sperare, placebunt, sicut placuere alijs, Auctore & opere supra meritum collaudatis, etiam suo cum Thesauro dicente: Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. Thren. 3. v. 1. perget adhuc benemereri de
Thren. 3. v. 1.
ijs cupiens, à quibus neque habuit, neque sperat vel hilum emolumenti temporalis, erga æuiterna solicitus, vtinam vt par est, vt debet, vt cupit, vt petit, limina iam æternitatis attingens.
§. I.

§. I.

De Iuramento circa obseruantiam Regiarum Ordinationum.
333
*PRo illo sic §. 1. post enumerationem
omnium eorum, ex quibus Regium Consilium constare debere à Philippo Secundo fuit statutum: Los quales sean de la habilidad è suficiencia, que se requiere, è antes de ser admitidos à sus oficios, hagan juramento, segun que de derecho lo deben hacer, de que bien è fielmente los vsaran, y guardaran las Ordenanzas del Consejo, y el secreto del. Sic Rex. Vbi quod ad iuramentum attinet Præsidem & Consiliarios præcipuè tangit, quia sub vniuersali illa clausula continentur: los quales todos. Quod autem de obseruantia Ordinationum dicitur, las Ordenan zarOrdenanzas del Consejo. Ita accipiendum est, vt prædicti, de quibus pręcipuèpræcipuè agitur, in quibus & Fiscalis, ad obseruantiam Ordinationum, quæ à Rege sunt dispositæ, teneantur, alij autem etiam ad illarum, quæ ab ipso fieri Consilio possunt, quibus Regia etiam suffragatur auctoritas, vt constat ex §. 2. in quo
sic dicitur: Porque los del nuestro Consejo de las Indias con mas poder y auctoridad nos seruansiruan y aiuden à cumplir la obligacion que tenemos al bien de tan grandes Reynos y Señorios: Es nuestra merced, y queremos que el dicho Consejo tenga la juridicion suprema de todas las nuestras Indias Occidentales descubiertas y por descubrir, y de los negocios que de ellas resultaren y pendieren: y para la buena gubernacion de ellas, y administracion de justicia, pueda ordenar y hacer con consulta nuestra, las leyes, Pragmaticas, Ordenanzas, y prouisiones generales y particulares, que por tiempo para el bien | de aquella Republica conuinieren. Quod quidem ex eo firmari potest, quia sub præfatis verbis hic subest sensus, cùm Ordinationes à Consilio editæ, sint cum omni proprietate Consilij Ordinationes: quia verò sensus iste Consiliarijs ipsis non videatur adaptabilis, ad obligationem respectu Regiarum Ordinationum pro Consilio editarum adstringendus. Nisi fortè aliquæ ab ipso Consilio iuxta potestatem sibi factam prodiderint, in quarum inobseruantia possint ipsi delinquere: tunc enim obligationem cum alijs subeunt, quia Regia auctoritate sunt conditæ, præter rationem communem legislatoribus ex vi directiua, licet non coactiua, de qua qui de legibus disserunt, multi & obuij.
334
*Hac ergo stante obligatione, certissi
mum haberi debet erga illa præcipuè versari, quęquæ Catholicissimus legislator agnouit & voluit esse præcipua, & suis in Ordinationibus declarauit: sunt autem ea, quæ ad Indorum conuersionem spectant; & conuersionis nomine omnia veniunt, quæ ad stabiliendam fidem, Christianosque mores in eisdem conducunt: non enim plenè conuersi putandi sunt, dum fides nutat, & ex doctrinæ defectu vix ab Ethnicismo visi fuerint emersisse: quod timendum est ne vno plusquàm in loco contingat; continget autem si dormierint homines, & inter triticea semina zizaniorum infausta grana disperserit inimicus. Notissima est parabola Matth. 13. v. 24. & seqq.
Matth. 13. v. 24. & 37.
& vers. 37. & seqq. Cùm autem dormirent homines &c. Et quinam homines? Illi profectò, ad quos custodia pertinebat. Sed non vocati custodes, quia dum suo non incumbunt muneri, honorario titulo censentur indigni. Vt præiudicialis hic sumnus eos peruigiles reddat, intelligantque qui aures audiendi habent, mutato nomine de se non fabulam, sed parabolam enarrari.
335
*Licet autem DD. Consiliarijs quæ in
Ordinationibus pro ipsis confectis habentur, satis perspecta & obuia sint, aliquid tamen ex ipsis decerptum hoc loco reponam, vt mundus videat qua cura, quo zelo, quibus industrijs Catholici nostri Reges negotium istud Ecclesiæ & cęlocælo quęstuosissimumquæstuosissimum prosequantur. Sic ergo §. 5
§. 5. Ordinationum.
Segun la obligacion y cargo, con que somos Señor de las Indias, y estado del mar Oceano, ninguna cosa deseamos mas que la publicacion y ampliacion de la ley Euangelica, y la conuersion de los Indios à nuestra Santa Fe Catholica. Y porque à esto, como el principal intento que tenemos, enderezamos nuestros pensamientos y cuydados. Mandamos, y quanto podemos encargamos à los del nuestro Consejo de las Indias, que pospuesto todo otro respeto de aprouechamiento è interesse nuestro, tengan por principal cuydado las cosas de la conuersion y dotrina, y sobre todo se desuelen y ocupen con todas sus fuerzas y entendimiento en proueer ministros suficientes para ella, poniendo todos los otros medios necessarios y conuenientes para que los Indios y naturales de aquellas partes se conuiertan y conseruen en el conocimiento de Dios Nuestro Señor, à honra y alabanza de su santo Nombre: de manera que cumpliendo Nos con esta parte, que tanto nos obliga, y à que tanto deseamos satisfacer, los del dicho Consejo descarguen sus conciencias, pues con ellos descargamos Nos la nuestra. Hæc ibi. Et quid illis grauius, sanctius, aut robustius dici potuit?
336
*Ex quibus habemus validissimum veri
tatis superiùs propositæ firmamentum, quod nulla possit à carne & sanguine vibrata responsione conuelli; teneri inquam Regios Consiliarios sub grauissimo conscientięconscientiæ reatu, circumstantia sacrilegij ob violatam Specialis iuramenti religionem adiecta. Cùm ergo de mittendis ministris Euangelicis agitur, qui sunt proculdubio necessarij, si renuant, si rationibus ex politica humana petitis difficultates ingerant, & sumptibus esse parcendum inculcent, videant quomodo hæc possint prędictaprædicta cum Ordinatione componi. Pospuesto todo otro respeto de aprouechamiento è inceresseinteresse nuestro. Certè quod pro viatico in traiectione maris Pacifici confertur, neque quartam æquat partem victus moderati, vt necessarium sit ex proprijs Religionis bonis, numquàm superfluis, copiosum decerpere supplementum. Vbi de Regia nequit voluntate minùs digna esse suspicio, & vt neque de Regio etiam possit esse Consilio, benignum circa Procuratores præstari oportet auditum, vt confidentes possint quæ necessaria fuerint postulàre §. 40. sic ipsis præscriptum: Aßistan de ordinario en sus posadas los del Con
sejo de las Indias los dias y horas, que no fueren del Consejo, y en ellas den facil y grata audiencia à los negociantes para los informar de sus negocios y pleytos. Et hoc quidem erga negotia & lites habentes, in quibus frequentiùs de commodis temporalibus agitur: vt exinde validum argumentum instaurare liceat pro ijs, qui Dei caussas agitant, & supremum illud negotium, pro quo Reges nostri exonerari suas conscientias Regio à Consilio desiderant, & anxia significatione requirunt. Cùm sit aliàs certum liberalitate Regia erga huiusmodi sacras expensas, in compendio verti, quæ videntur esse dispendia, Deo res Indicas prosperante, quęquæ parcitate subintrante minùs solent esse felices, vt experientia perdocuit. Dicant ergo cum Cassiodoro illi. Libenter omnibus modis præbemus assensum, quoties vox est iusta possentium: quia nec decet esse difficile beneficium, quod largitate non patitur detrimentum. Sic lib. 1. Epist. 14. vel vt libeat compellare.
337
*Pro eodem §. 6. sic habetur: Aßi mesmo
por lo mucho que querriamos fauorecer y hacer bien à los Indios y naturales de nuestras Indias, sentimos mucho qualquier daño ô mal que se les haga, y dello nos deseruimos: por lo qual encargamos y mandamos à los del Consejo de las Indias, que con particular aficion y cuydado procuren siempre y prouean lo que conuenga para la conseruacion y buen tratamiento de los Indios: de manera que ni en sus personas, ni haciendas no se les haga mal tratamiento, ni daño alguno: antes en todo sean tratados, mirados, y fauorecidos como vasallos nuestros; castigando con rigor à los que lo contrario hicieren: para que aßi los dichos Indios entiendan la merced que les deseamos hacer, y conozcan que el auerlos puesto Nuestro Señor debajo de nuestra proteccion y amparo, ha sido por bien suyo, y para sacarlos de la tirania y seruidumbre, en que antiguamente viuian. Sic Rex, & quid eo benignius, iustius, & providentius esse potuit? Estque illud certissimum ad stabiliendam apud Indos fidem humanāhumanam cum ipsis | & benignum agendi modum summi esse momenti; sicut è conuerso valde incommodare Christianis progressibus acerbam, asperam, & truculentam tractationem. Vnde iuramentum hic valde vrget, supra humanas & diuinas leges de patrocinio misellorum. Fides suadenda est, non imperanda: nocuit enim & nocebit semper rigor; & ingenia nostra vt nobiles & generosi equi meliùs facili freno reguntur, docendo magis, quàm iubendo; monendo quàm minando. Lactantij Firmiani verba sunt à Bossæo adducta cum alijs in Caßiod. l. 2. 27. Quòd si erga fidem ipsam capessendam nocet rigor; quomodò non noceat ex immoderatis affectibus veniens, & nihil minùs quàm fidei caussam actitantis? Facetè quidam cùm videret Religiosum quemdam Indos ad processionem fuste impacto compellentem, Heus, inquit,
Lucæ 14. v 23.
Pater, Christus Compelle dixit, non, con palo.
338
*§. 43. vbi de Consilij Præside, ita qui
Aliud pro Consilij Præside.
superiùs: Porque la persona que nos seruiere de Presidente en el Consejo de las Indias pueda mejor atender à las cosas del gobierno, amparo y conseruacion de los Indios, à que sobre todo debe tener atencion, por lo mucho que importa, è por el cuydado que Nos dello tenemos. E porque asi mesmo estè mas desocupado &c. Vbi quidem clarissimè apparet iuramenti obligationem ad Præsidem præ alijs pertinere, cùm primum mobile sit à Rege primario motore actum ad omnia illa, quæ possunt Indicam concernere gubernationem, in quibus, quæ ad Indos spectant, vult & iubet Rex esse præcipua: ergo & præcipua iuramenti obligatio ea in parte fortiùs vrget. Et ad hoc quidem munus, vt alibi dictum, viri magni ex primaria nobilitate, supremisque perfuncti muneribus, solent aduocari; qui à magnitudine sua minimè debent alienum reputari pusillis à Deo & Rege suæ solicitudini commendatis opportunè succurrere, & magnos se in eorum patrocinio etiam contra magnos inferni satellites ostentare. Circa quod in auibus notandum Theodoricus inuenit exemplum sic Cassiodori locutus ore: Vultur ipse, cui vita est cadauer alienum, tantæ magnitudinis corpus, nec exiguis alitibus probatur infestus: sed magis accipitrem vitam plumigerum auium persequentem, alis cædit, ore dilaniat, totoque suo pondere periclitantibus nititur subuenire. Sic ille lib. 2. Epist. 19.
339
*Pro Fiscali sic etiam pijssimus & pru
Pro Fiscali alterum.
dentissimus Legislator: El Fiscal del Consejo de Indias demas de la obligacion y cargo, que por razon de su oficio tiene de defender ô promouer nuestra juridicion, patrimonio y hacienda real, tenga particular quenta y cuydado, de inquirir y saber como se cumple y guarda lo que por Nos està proueido, y ordenado para la buena gobernuciongobernacion de las Indias, y pedir que se guarde y execute, dandonos arisoauiso en el nuestro Consejo quando no se hiciere, especialmente lo que es en fauor de los Indios, de cuya proteccion y amparo, como de personas pobres y miserables, se tenga por muy encargado, y con grande vigilancia y cuydado pida y solicite siempre lo que para el bien dellos conuenga. Sic §. 51.
340
*Vbi quidem id manifestè adstruitur,
Illatio ex dictis.
quod est à Nobis probatum Tomo 1. in Additionibus nu. 141. & seqq. Vbi nonnullæ circa hoc difficultates expeditæ. Ex quo, iuncta Regia præceptione, infertur, quando de mittendis ministris pro conuersione agitur, Fiscalem non modô non futurum aduersarium circa vitandas expensas intentum, sed promotorem potiùs; ideò namque cùm de illo agitur, Indos miserabiles esse personas & pauperes, specialiter insinuatum, quod non factum aliàs, quia Fiscales plerumque in eo videntur obsequium se præstare Regi, si vt eius patrimonium tueantur, omnibus susque deque, in quibus aliquod detrimentum apparet, aduersentur. Quod quidem sub ea generalitate gratum esse illi nequit, qui subditorum commoda expetit, quibus ipse ditescit. Circa Indos autem
satis suam mentem reddidit manifestam, vt moderatis parci non debeat expensis in eorum temporale ac spirituale commodum profuturis. Qua
Cassiodorus.
propter largiamur expensas: non semper ex iudicio demus. Expedit interdum desipere, vt populi poßimus desiderata gaudia continere. Ita qui supra, ore eiusdem lib. 3. 51. Sed verò in expensis pro Indis ex iudicio datur, expensæ siquidem tales ita in eorum vtilitatem cedunt, vt ipsorum labor magna sit compendia Regi, & Regnis redditurus. Vnde & idem lib. 4. 31. sic affatus: Melius est enim præ
Idem.
sentia damna contemnere, quàm exiguo quæstu perpetua commoda non habere. Sic ille. Hinc sapienter factum, vt cùm Rex præfata in Ordinatione de cura Regij patrimonij in primis egisset, ad curam erga Indos habendam spiritu ductus bono processerit, quia tali ex cura Regij patrimonij opulentia dependet. Vbi ex Psalm. 2. v. 8. id con
gruè vsurpandum occurrit: Postula à me: & dabo tibi gentes hereditatem tuam, & posseßionem tuam terminos terræ. Et sunt verba æternitatis loquentis Filio secundùm susceptam humanitatem. Postula: & sic factum, vt ait D. Augustinus
D. August.
interpellat enim pro nobis. Et quid ille postulat? vt Gentes nomini Christiano copulentur, vt idem S. Doctor exponit. Sic ergo de Gentium conuersione solicito & quod postulat datur; & dabo tibi Gentes hereditatem tuam. Sed & grande aliquid superadditum, & posseßionem tuam terminos terræ. Vt scilicet etiam temporalis regni amplitudo proueniat, ipsique seruiat quidquid est in terræ latissimis terminis pretiosum. Id ergo quod in regum Rege factum, sibi tamquàm exemplar Catholicus Monarcha proponens, Gentium conuersioni sedulus & indefessus imcumbens, patrimonij opulentiam, & propagationem imperij meritò sibi potest polliceri. Quod sic Fiscalis oportet intelligat, & iuramenti obligationem in eo esse præsertim constitutam.
§. II.

§. II.

Alïa pro eadem Iuramenti obligatione.
341
*DE gradu obligationis Regiarum Ordi
nationum dictum à Nobis Tit. 2. cap. 9 & 10. sed sine respectu ad iuramentum, cuius nunc consideratio succurrit. Et circa eas sub respectu prædicto sic videtur sentiendum, vt iuramentum supra ea, quæ grauis momenti sunt, proculdubiò cadat, qualia sunt primis Capitibus vsque ad quintum explicata, iuxta dicta initio cap. 9. ex quibus illa est præcipua, de qua §. | præced. quæ verò ad directionem pertinent, aut ex quarum omissione leue tantùm euenire possit incommodum, cum iuramenti obligatione non veniant, quia non est credibile velle Reges nostros in ijs, quæ ex se talia sunt, eorum ita grauare conscientias, vt ob omissionem in æternæ damnationis discrimen inducantur, vt ibidem comprobatum. Ex eo autem quòd iuxta propriam conditionem inspecta cum tali obligatione non veniant, verosimili illatione conuincitur neque voluntatis esse RegięRegiæ ad eorum obseruantiam iuramentum extendere, vbi & de potestate posset non immeritò dubitari. Et iuxta hoc est iurantium intentio regulanda, vt non plus oneris & grauaminis velint assumere generali iuramenti forma, quàm per legislatoris voluntatem rationabiliter intellectam impositum conijciatur. Pro quo iuuat generalis illa regula apud P. Suarium Tomo 2. de Religione lib. 2. de Iuramento cap. 32. nu. 7. vbi cum multis statuit iuramentum esse strictè interpretandum, sic concludens: De
nique iuuare etiam potest regula iuris quòd odia seu onera restringenda sunt: nam obligatio iuramenti valde onerosa est, & ideò quo lenior fieri potuerit per benignam interpretationem, quando illa locum habet, lenienda est. Sic ille. Pro quo & videnda quæ diximus Tit. 4. nu. 9. & locis alijs Tomi prioris, quæ dabit Index.
342
*§. 2. post adducta verba. nu. 333. de po
testate ad condendas leges &c. Sic subditur: Y aßi mesmo ver y examinar para que Nos las aprobemos y mandemos guardar, qualesquier Ordenanzas, Constituciones, y otros estatutos, que hicieren los Prelados, Capitulos, y Cauildos, y Conuentos de las Religiones, y los nuestros Virreyes, Audiencias, Concejos y otras Comunidades de las Indias, en las quales, como dicho es, y en todos los demas Reynos y Señorios nuestros, en las cosas y negocios dependientes de Indias, el dicho nuestro Consejo sea obedecido &c. Vbi dubitari potest an Ordinatio talis ex ijs sit, quæ sub reatu culpæ lethalis adstringant, & iuramenti vinculo roboretur. Et quod ad statuta laicalia attinet, talia esse possunt, vt non multùm de illis curandum sit, vnde leuis aut ferè nulla pro illis extat obligatio; secus si grauia sint, & id contineant, ex eius executione variari notabiliter status Reipublicæ possit aut aliqua eius communitas; hoc enim ad Regaliam spectat: est enim Rex supremus Dominus, sine cuius scientia & conscientia nullus potest ea, quæ ad statum communem spectant suo arbitratu disponere, sicut in priuata domo accidit, circa cuius statum nemini licet potestatis quidquam exercere. Iuxta quæ de obligatione iuramenti iudicandum.
343
*Circa ea verò quæ ad statum Ecclesia
sticum pertinent ille pulsare Consiliariorum, conscientias scrupulus potest, qui in similibus non rarò occurrit: re enim secundùm propriam conditionem attenta, contra Ecclesiasticam esse videtur libertatem; à laica enim impeditur in ijs, quæ suæ genuinæ iurisdictionis sunt, & ad conuenientem agendi modum spectant, quem nulli meliùs scire possunt, quàm ipsi, etiamsi in eminenti specula ad præuidenda omnia videantur constituti. Si autem ex speciali Indiarum principatu id descendere asseratur, ostendendum est quomodo cùm principatus in gradu ciuili sit, ad Ecclesiasticum in negotijs spiritualibus se possit extendere, ea quæ talia sunt suo examini subijciendo. Quod quidem in examine Bullarum Apostolicarum accidit, pro quo Rex Catholicus Ferdinandus Pontificium impetrauit indultum, de quo testatur Azeuedus Tomo 1. lib. 3. tit. 6. leg. 17. ex quo Thomas Delbene Tomo 2. de Immunit. Ecclesiast. Cap. 9. dubit. 33. nu. 10. & quidem vsus aliter incedere deprehenditur; non enim statuta huiusmodi in Indijs edita ad Regium Consilium transmittuntur. Sed non proptereà cessat difficultas; quomodò scilicet potuerit laica potestas id, quod vidimus, constituere, nulla circa ipsum explicatione aut moderamine constitutis. Sed cùm à Catholico Rege, & pijssimo Ecclesiæ filio talis Ordinatio processerit, nihil contra prærogatiuam huiusmodi suspicari licet, & ita sensus est Catholicus & congruus inquirendus.
344
*Dicendum ergo statuta prædicta tunc
Commoda explicatio.
fore Consilij examini subijcienda, cùm contra illa fuerit quidquam oppositum, eo quòd in illis aliquid extet, ex quo possit aliqua oriri turbatio, & pax tantopere his in regionibus expetita & necessaria, vtpotè à suo Rege adeò remotis, præpediri. Ad hoc enim Regalis se potest prouidentia extendere ratione curæ à Sede Apostolica impositæ stabiliendi fidem in illis, & consequenter disponendi omnia, quæ ad negotium tale possunt conducere, impedimenta submouendo; in quo Ecclesiasticorum statuta possunt aliquando aduersantia deprehendi. Et hac de caussa quæ ex Europa sunt mittenda, in Regio sunt præsentanda Consilio, iuxta ea, quæ alibi dicta, vbi non iam de iure patronatus agitur, quod certos habet terminos in Ordine ad præsentationem sed de superiori alia potestate, quam multi, vt aliàs etiam dictum, Pontificij Legati esse contemnunt, quod non in ea est proprietate accipiendum, iuxta quam de Legato Sacri Canones, & eorum agunt interpretes, sed sub similitudine quadam, eaque tali, vt ciuili sine inconuenientibus possit potestati adhærere, dicique, vitata nominis Legati inuidia, singularissimus Patronatus.
345
*Si dicatur ex præfata potestate inferri
posse etiam sine alicuius interpellatione statuta ad examen Consilij trahi, vt sic inconuenientia præueniri queant prudentiori cautela, siquidem melius est intacta iura seruare, quàm post vulneratam caussam remedium quærere. l. vlt. in fine. C. in quibus caußis in integ. restit. non est necess. lib. 1. C. quando liceat vnicuique sine iudice se vendere. Cardinales Mantica & Tuschus, & Belletus apud Barbosam Tract. de Axiomat. Iuris. Axiom. 146. Si inquam ita dicatur, occurrendum est ex eo quòd ita sit facultas illa concessa, vt Ecclesiastica iurisdictio quam minimùm lædatur, neque impedimenta ipsi in Ordinario ipsius vsu suis regulato legibus obijciantur. Et talis est vsus statuta condendi pro conuenienti gubernatione. Vnde statuta illa, quæ Ordinarium gubernandi modum non innouant extra registri obligationem sunt, vt dictum Tomo 1. Thesauri in Additionibus n. 55. & seqq. Licet autem ex statutis prædictis aliqua oriri inconuenientia possint, id qui|dem non debet obstare, quia omnes humanæ dispositiones his sunt obnoxiæ periculis: & fortasse ex registro maiora emergent, si tollantur aliqua, quæ essent profectò vtiliora, sic iudicantibus, qui iuxta ampliorem notitiam statuerunt. Melius est ergo vt iura intacta seruentur, & reddantur quæ sunt Cæsaris, Cæsari; quàm post vulneratam caussam Ecclesiasticæ libertatis remedium conscientiæ quærere etiam lethaliter vulneratæ. Circa ista ergo, quæ in ambiguo consistunt, iuramenti obligatio cessat regulariter loquendo, pro raris tantùm & singularis momenti casibus admittenda.
346
*§. 25. Affine aliquid præcedentibus in
uenitur, sic enim ibi: Otrosi mandamos que ningun juez Ecclesiastico se entremeta à inhibir à los del Consejo de las Indias, en los negocios que en el se trataren, y que los del dicho Consejo puedan despachar para ello los Cedulas y Prouisiones, que vieren ser necessarias: y en los pleytos y negocios tocantes à Indias, de que conocieren en estos Reynos jueces Eclesiasticos, puedan librar las Prouisiones Ordinarias, para que alcen las fuerzas, que en ellos hicieren. Vbi quidem erit qui miretur Principem erga iudices Ecclesiasticos mandati terminum vsurpare: non enim sic illis in vsu, sed quod fieri desiderant, hortantes iniungunt. Sed quidem non ita est, vt mandatum præfata in Ordinatione erga iudices Ecclesiasticos inueniatur: aliud enim est mandare ne se intermittant, non loquendo cum ipsis, sed impersonaliter loquendo, aliud verò mandatum ad ipsos dirigendo. Et prius quidem præsefert Ordinatio, non posterius. Quibus ergo præcipit? Consiliarijs, vt intromissionem huiusmodi non permittant. Quamuis & dici possit potestate illa singularissimi Patroni in eo vsus, ratione cuius etiam supra Ecclesiasticos eminet, vnde & mandare illis potest, licet in frequentiori vsu adhortatorem se potiùs quàm imperantem studeat, quæ est ipsius laudanda modestia & benignitas, exhibere.
347
*Et confirmari potest ex aliquorum sen
tentia apud Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 18. asserentium Ecclesiasticos inobedientes mandatis Principum posse puniri ab ipsis: Supponunt enim tamquàm certum posse circa illos per mandata procedere. Licet autem Doctores alij id quod ad punitionem spectat minimè admittendum censeant; vim tamen directiuam pro eo agnoscunt, & ita asserunt Ecclesiasticos esse astrictos obedire mandatis Principum, & seruare eorum leges: quoniam partes sunt Reipublicæ, eumdemque communem Regem habent. Quod quidem tunc procedit, quando leges nihil continent contrarium Ecclesiasticæ libertati, iuxta ea, quæ Resolut. 8. Citatus scriptor cum multis tradit, congrua addita distinctione, de quo & Nos alibi. Quia enim in eo superior est, potest & mandatis astringere circa ea, ad quæ potest legibus obligare. Quamquam admissa tantùm
Si indirecta illa, quid inde.
indirecta obligatione, eo quòd nemo potest ei præcipere, erga quem non habet iurisdictionem, sicut neque tenetur sic præcipienti obedire: licet alias ratio naturalis dictet debere se alijs, quibuscum vnum Reipublicæ corpus constituit in legum obseruantia conformare: non videatur dicta potestas ad propria mandata sufficere: quia mandata directè ad eum tendunt cui imponuntur. Sed circa hoc non est delicatiùs procedendum, cùm & sint qui directam potestatem agnoscant; & vt sit tantùm indirecta, mandatum ita est interpretandum vt Princeps nihil ampliùs velit, quàm quod ipsi est cum officij auctoritate concessum.
348
*Circa Prouisiones ad auertendas vio
lentias in hoc adeò eminenti Tribunali nulla est specialis difficultas, de quibus à Nobis actum citata Tit. 2. cap. 7. & alibi, præsertim Tit. 4. cap. 8. & inferius verb. Immunitas, aliquid addendum. Illud hoc loco speciale, an iuramenti obligatio ad huiusmodi violentiarum se auersionem extendat. Et generaliter id negare non videtur expediens, quia circa hoc ius tuendum, & conseruandum Reges nostri Catholici studium speciale retentant, vnde pro eo, quod maximi, vt est planum, momenti est, Consiliarios suos adstrictos velle, non videtur posse in dubium reuocari. Et ita iuramenti obligatio circa illud erit proculdubio comperta, ex vehementi coniectura Regiæ voluntatis. Et quidem cùm tot Doctores sint praxim prædictam licitam arbitrantes, ex quo & sit Consiliarios etiam vt talem posse ipsam amplecti, iuramentum erga ipsam versari poterit, & à Rege præcipi, quia licet probabile dicatur esse contrarium, obligatio pro alio stabit: nam sub ea conditione ad officium admittuntur, quos Rex eligit, & de quorum legalitate confidit. Nihilominùs vt non obliget iuramentum ex eo validè suaderi potest, quod Pontifex praxi prædictæ apertè resistat, vnde iuramenti obligationem pro illa videtur reijcere; neque vt materiam idoneam pro illa, quam improbat, reputare. Vnde Consiliarij sub hac consideratione poterunt scrupulum violati iuramenti deponere, moderationem quam poterunt maximam, cùm casus inciderit, obseruantes. De secreto dictum Tit. 4. num. 145. & seqq. vbi de Regijs Auditoribus, pro quibus similis obligatio.
349
*§. 7. tenor vt sequitur: Y porque como
Rey y Señor, que somos de las Indias, Nos tenemos por muy encargado de mantener y conseruar en toda ygualdad y justicia aquellos Reynos y estados; mandamos à los del nuestro Consejo de las Indias, que con grande vigilancia y cuydado busquen siempre para ministros de Iusticia tales personas, y de tanta virtud y sciencia y experiencia quales conuengan al seruicio de Dios nuestro Señor y nuestro, encargandoles que la administren ygualmente y como deben, y castigando con rigor à los que aßi no lo hicieren. Ita Rex, & ita illius verba, & mens per ipsa manifesta, vt hîc, hîc, hîc, iuramenti obligatio maximè constringere videatur. Magna profectò Indiæ sunt incommoda expertæ, dum pro regimine mittuntur incogniti, de quorum scilicet conscientia notitiæ nullæ, & de inexperientia certitudo. Con
scientiam probamus (verba sunt Theodorici apud Cassiodorum lib. 4. 28.) cui iudicanda committimus. Quia dignus est inter alios sequenda decernere, qui sibi modum visus est legitimæ conuersationis imponere. Sic ille; qui dum ait Probamus, duplici verbi huius potest significatione locutus intelli
gi. Est enim probare idem quod eius compositum, approbare, idque valde vsitata acceptione, iuxta Horatianum illud: Video meliora, proboque, | Deteriora sequor, & ex Nasone sat celebre aliud: Exitus acta probat. Sic & de S. Leone II. in sacris O cijs die 28. Iunij: Probauit acta Sextæ Synodi, quæ Constantinopoli celebrata est. Est item idẽidem quod tentare, seu examinare, vel experimentum capere, Iuxta quod in Scriptura id sæpiùs legimus, Psal. 16. v. 4. Probasti cor meum, & visitasti nocte: igne me examinasti. Psalmo 25. v. 2. Proba me Domine, & tenta me. Lucæ 14. v. 19. Iuga boum emi quinque, & eo probare illa. 1. Cor. 11. v. 28. Probet autem seipsum homo. Et 1. Thessal. 5. v. 21. Omnia autem probate, quod bonum est tenete. Iuxta hæc ergo altiori quàm Theodoricus spiritu vult Rex Catholicus eorum probari conscientias, qui pro Indicis sunt eligendi muneribus. Probandi illi, approbandi scilicet, sed quia approbatio debet esse experientia virtutis & scientiæ subnixa, probandi priùs per seriem non perfunctorium examen, & sic conuenientibus officijs adhibendi. Non ergo heri ab exercitu venientes cum Præfecti commendatione, aut ex Academiæ silua decisus aptus statim iustitiæ minister habendus, de cuius conscientia, seu legitima conuersatione experientia nulla, ni velint sic eligentes res Indicas in peius ruere, & malorum primarij artifices compellari. Pro quo videri possunt dicta in Epithalamio Parte 1. Sect. 1. Monit. 1. & Tomo 1. Thesauri Tit. 2. cap. 3. & seqq.
350
*Et quæ de Consiliarijs dicta, ad Præsi
dem constat iure potiori spectare, neque eximendos Cameræ Consiliarios, immò præsertim vrgendos, ad quos electio deuoluitur, & quanto cum fructu nescio, illitteratos plerumque, & ita minori de rebus Indicis instructos notitia, cùm sit necessaria talis, qualem exposuit Rex §. 3. genuina reddita ratione verbis illis: Y porque ninguna
Verba Ordinationis.
cosa puede ser entendida, ni tratada como debe, cuyo sugeto no fuere primero sabido de las personas, que della ouieren de conocer. &c. Absurdum sanè esset vt in Consilijs Aragoniæ, Italiæ, & Flandriæ ij adfuturi eligerentur, qui circa res illarum regionum ignorantiæ caligine laborarent. Quomodo ergo absurdum non sit id pro Indijs disponi, quæ quò remotiores, eò minùs promptæ conditionis, immò & apertè difficilioris, vnde aliquando dispositiones acceptæ, quæ & communi accipientium risu celebratæ, de quo & dictum aliàs. Quando Camera est, sublata iam olim, in Consilio constituta, ad honorem huiusmodi admissus non est D. Ioannes de Solorzano rerum
Laudatus Dom. Solorzanus.
Indicarum peritissimus, vnde ille de dimittendo Consilio statim egit, & est id liberalitate Regia, cum iure salarij consecutus. Et visum est multis à ratione, & politica consideratione penitus alienum, cum illa in caussa postponi, quo melior nullus: vnde & vulgare illud, sed acumine non vulgari:
P. Porque dexastes, Señor, El puesto con tal desden?
R. Porque no estaba yo bien, Donde otro estaba mejor.
Pro Latina volentibus.
I. Quarè animo linquis, Domine, indignante Senatum?
R. Nam benè non illic sum, alter vbi est meliùs.
Nec de his plura modò, nam & addenda alia inferiùs verb. Indi.

CONTRACTIONIS INDICÆ DOMVS.

351
*COntractionis Domus nomine tribunal
venit pro Indica nauigatione erectum à Catholicis Regibus Ferdinando, & Isabella, & posteà à Successoribus quibusdam detractis & additis legibus in meliorem habitudinem conformatum. Et cùm priùs visum fuisset sufficiens, si ex tribus Regijs Officialibus constaret, Thesaurario videlicet, Calculatore, & Factore, sicque plures per annos negotiorum expeditio decurrisset: posteà experientia suadente aliud est grauius & honorabilius constitutum, ex viris quidem litteratis, suo cum Præside & Fiscali, ac ministris necessarijs, vt ea, quæ ad iustitiam spectant melioribus & firmioribus fundamentis possent iudicari; ijs, quæ ad negotiationem spectant, & nauigationis apparatum, ex quibus iura Regia extrahi possunt, Regijs officialibus iuxta pristina instituta relictis. Et dum commodiori expeditioni consulere per Regiam est prouidentiam intentum, nouæ sunt, & frequentes controuersiæ suscitatæ, dum ea quæ ad iustitiam spectant, & quæ ad Regios officiales, difficilè possint discerni, quandoquidem in istis etiam iustitiæ negotia occurrunt, cùm inter partes res agatur, & ius oporteat vnicuique reddi, in quo iustitiæ intercedit officium. Vnde Regis circa hoc requisita declaratio, fuitque opportunè adhibita, & ex ea habitum omnia negotia inter partes esse iustitiæ. Circa quæ & alia, si ortum fuerit dubium, decisionem ad Præsidem cum Regio officiali spectare. Et quidem cùm esse possint frequentia dubia, erunt & frequentia conuenientis expeditionis obstacula, & plura insuper, si Præses & officiales sint in sententia discordes, & aliud debeat formari tribunali. Pro quo quidem prouida non deerit dispositio, sed verò non prompta. In quo absit vt velim Regijs dispositionibus probri quidquam obiectare, licet sancto eorum ad vigilante zelo, multa fiant, ex improuido consulentium aut contendentium arbitrio, quæ oporteat immutari; cùm tamen pro eorum mutatione, quæ iam pridem stabilita, euidens debeat vtilitas apparere: si enim tantùm probabilis, minùs felici est mutatio talis obnoxia successui, vt accidit in Regia Audientia in Portu de Buenos ayres, id est Bonarum aurarum constituta nuper, & nuper extincta, suo Argentinæ Audientiæ originariæ possessionis titulo restituto.
352
*Et circa prædicta posse peccari grauiter
manifestum est, si iurisdictio ab ijs auferatur, quibus ex Regia concessione competit, & illis, quibus nequit competere, quoad exterius exercitium conferatur: reuera enim non competit, licet ex communi errore, & colorato titulo, videri posset competens. Pro casu enim speciali, in quo cum iniuria partium agitur, quæ & pro se clamant, communis error non est, quia non contingit ille circa iudicis absolutam potestatem, cùm reuera talis sit, sed fortè vnius aut alterius est, alijs agnoscentibus veritatem. Quod est ani|maduersione dignum. Aliunde etiam graue esse peccatum potest ex retardatione litis, dum caussa ad eos venit, qui ob multitudinem caussarum nequeunt litigantium ob retardationem grauaminibus præiudicialibus subuenire. Vbi & restitutionis dura semper & difficilis subintrat obligatio, iuxta dicta non vno in loco, vt pro decidendis huiusmodi casibus non sit opus grandi Theologiæ supellectili, vbi & ij, qui interlocutores sunt in scænis talibus solo conscientiæ magisterio decidere illos possunt, licet numquàm Academica gymnasia frequentarint.
353
*Iam circa obligationes alias ratione Re
giarum Ordinationum idem suo modo dicendum, quod de Ordinationibus Regij Consilij dictum remanet & probatum, & generalitas iuramenti iuxta eadem similiter temperanda. Et hoc quidem cùm de ijs agitur, quæ ad iustitiam non pertinent, iuxta dicta: vbi enim caussæ iustitiæ incidunt, & inter partes actio litigiosa versatur, periculosæ est plenum opus aleæ, & grauiter peccandi, sicut & occasio maior, ita & clarior obligatio; agitur enim de auro, argento, & mercibus pretiosis, quæ plerumque ad quem pertineant non est iudicare difficile, si homines velint irrefragabilia conscientiæ dictamina, quæ & Dei sunt ipsius, auscultare. Ideò circa hæc ij aduigilent oportet iudices, qui pro tuenda iu
Auaritia comprimenda.
stitia sunt Regia prouidentia constituti, vt auaritia habeat validos oppressores. Pro quo sic Theodoricus verbis Cassidori: Inter ceteras, qui
Cassiodorus.
bus humanum genus solicitatur, illecebras, præcipuè vitanda est alienarum rerum turpis ambitio, quia in immensum iactata rapitur, si iustitiæ ponderibus non prematur. Auaritiam siquidem radicem esse omnium malorum lectio diuina testatur: quæ tali sorte punita est, vt cùm multa rapiat, semper egeat. Sic ille lib. 4. 39.
354
*§. 28. Sic circa munerum receptionem,
Circa munerum acceptionem.
quid sit obseruandum in hunc modum statuitur: Otro si mandamos que los dichos Oficiales y Escribanos, y el Alguacil de la Casa, en el recebir de las dadiuas y presentes por si, ni por interposita persona, guarden las leyes y Ordenanzas de nuestros Reynos, que en este caso disponen contra los jueces y semejantes Oficiales, su las penas en ellas contenidas &c. Circa quæ dictum à Nobis non vno in loco, pro quo Iudices consulendi. Et quidem vbi grauiter contra Ordinationem peccari contigerit, etiam contra iuramentum peccatum accrescat: quia cùm illud circa legalem obseruantiam cadat eorum, quæ ad Officium spectant, hoc certè inter alia locum constat tenere non infimum. Quando
autem id contingat, iuxta datas regulas exponendum. Si & addamus multas ex Ordinationibus esse pœnales, quæ vt plures & grauissimi scriptores affirmant non grauant conscientiam, qualis est immediatè sequens de non vendendis licentijs ad transmissionem mancipiorum: & immediata alia de non vendendis Schedulis ad nauigandum in Indias: sicut & 50. de qua iam pauci dubitant, venditione scilicet auri & argenti sine legis signaculo. Illam autem, de qua n. 40. quis curat? & sic ibi: Otro si Ordenamos y man
Ordinatio non vrgens.
damos que nuestros jueces, Oficiales, ni los Oficiales dellos, de la dicha Casa, no esoribanescriban à las Indias cartas de recomendacion en fauor de ninguna persona. Hoc quidem neque exactissimi præstant: quod licet in Officialibus aliquatenùs posset vrgeri, in Officialium autem Officialibus, valde delicata videtur esse præceptio.
355
*Neque prætereunda illa, de qua. §. 23.
& sic se habet: Otro si mandamos à los dichos Oficiales de Seuilla, que quando Nos proueyeremos algunas personas de Oficios para las dichas Indias para la administracion de nuestra hacienda, no los dejen pasar à vsar los tales Officios, sin que primeramente den fianzas legas, llanas y abonadas, que vsaran bien y fielmente de sus Oficios, y no se hara fraude ni engaño en la hacienda nuestra, y daran buena quenta con pago: las quales fianzas den en la cantidad, que fuere declarada en las Prouisiones, que llebaren de los dichos Officios. Sic ibi. Et videtur sanè res difficilis à Regibus nostris postulari. Quis enim abeuntis in Indias, in mundum alterum, & ibidem toto vitæ decursu mansuri fide iussor existat, sub adeò incerto agendi modo erga Regij patrimonij administrationem, in quo frequentia esse infortunia quis non nouit, rerum si cognitor Indicarum? Sed difficultate prædicta non obstante, suæ illi debent non deesse muneri, & electi ad Officia sibi consulant: est enim res ista valde grauis, vt constat, vnde & supra illam cadit iuramenti generalis intentio, iuxta legislatoris mentem, valde suo de patrimonio soliciti, & quidem meritò, quia illius defectus vassallorum est extorsis contributionibus, & ita inconsolabili gemitu populi diuexati supplendus. Obseruandum tamen Ordinationem prædictam, non de omnibus illis procedere, qui ea, quæ ad Regium patrimonium spectant, sunt quomodolibet tractaturi: Sic enim & Prætores Indici eas, quas vocant Cajas habent, id est Arcas, in quibus Indorum tributa reponuntur, de quibus ab ipsis ratio est cum omni exactione reddenda, pro quo & fide iussores ante initum Officium adhibentur. Id autem ad Officium directè non spectat, sed est quædam quasi appendix ipsius, ad iustitiæ administrationem primaria ex intentione directi. Quod secus accidit in Regijs Officialibus, & Ordinationis verba non obscurè præ se ferunt, Personas de Oficios para las dichas Indias, para la administracion de nuestra hacienda. Illi enim ad Regij patrimonij administrationem penitus destinantur, vnde eo gaudent nomine, quod minimè Prætoribus accommodatum inuenitur.
356
*Illud grauius, quod habetur §. 48. vbi
sic dicitur: Mandamos à los nuestros Oficiales, quando algun oro, ô plata viniere sin la dicha Marca, que lo tomen por perdido, y condenen al que lo tomaren en el quatro tanto de lo que aßi traxere para la nuestra camara, y sea la tercia parte del denunciador, y que sea desterrado de estos Reynos y de las dichas Indias perpetuamente Pero si fueren joyas, ô piedras, ô perlas &c. Circa quod obligationem super addito iuramenti vinculo conscientiam vrgere sine tergiuersatione dicendum, quidquid de obligatione eorum sit, qui non soluto Quinto præfata retinent, vel negotiantur in ipsis. Idque intelligendum quando ita apprehenduntur, vt locus esse nequeat benignæ interpretationi. Si enim adhiberi illa possit pro miseris conuenienter adhiberi poterit adeò seue|rè puniendis. Quamquàm & misericordia videantur indigni, qui se manifesto exponunt periculo, cùm & se & sua possint Quinti præstatione redimere, euitato dispendio, quod sint irremediabilibus lacrymis ploraturi. Neque confugi ab officialibus potest ad asylum commune de lege pœnali, iuxta nu. 354. licet enim pœnalis dici potest respectu non soluentium, non verò respectu Officialium, vnde pro illis pœna non assignatur: licet sint quod Regi est detractum propter eorum conniuentiam soluturi, cùm sint talis damni caussa; ratione enim stipendij, quod à Rege accipiunt vt ipsius patrimonium tueantur, ex iustitia ad id tenentur, vnde obligatio restitutionis insurgit, iuxta receptissimam scriptorum doctrinam de qua dictum sæpiùs. Tenentur
inquam in conscientiæ foro ad id, pro quo erat non soluentium obligatio, ad Quintum scilicet, non verò ad totum, quod habet rationem pœnæ, iuxta probabilem sententiam, de qua dictum Tomo 1. Thesauri Tit. 4. nu. 69. qui tamen in casu præsenti, id quod ad Quintum attinet, minimè negaturi: nam illius solutio non est vt pœna imposita, sed in vim contractus: tradit enim Rex Mineram, quæ ad eius dominium spectat sub ea conditione, vt pars illa moderata reddatur. Licet autem quod ad amissionem totius quantitatis apprehensæ attinet valde probabile sit ad illius restitutionem officiales teneri, quod verò ad quadruplum spectat, non videtur admittendum, quia nullibi cum eo rigore lex imposita reperitur, neque pro praxi simile quidquam vsurpatum. Vbi & obseruandum ex eo quod de mercibus prohibitis dictum est citato Titulo cap. 10. §, 1. non licere argui pro præsenti casu quia merces tales omnino sunt prohibitæ, vnde in illis non est locus diuisioni, vt ratione partis non solutæ penitus omittantur; quod tamen in ijs, de quibus agimus, constat aliter euenire.
357
*Circa Tabelliones pręfatæpræfatæ Domus mul
De Tabellionibus.
ta habentur §. 72. & seqq. suntque talia, vt obligatio grauis circa illa, & iuramenti vrgens additamentum, statim appareat. In vltimo autem quod de salario dicitur exeuntium extra ciuitatem pro diligentia aliqua ad eorum officium spectante, aut intra ipsam ciuitatem, ampliatione opus est, quia res iam diuersum habent statum, sed non illis permittendum vt pro libito stipendium laboris exigant, sed ab officialibus designatum; quibus in eo designando, si ad litigantes negotium spectet, cauendum ne illi immoderantia vexentur; licet oporteat etiam non leui laboris pretio eos reddere, sicut & Alguacellum, & Portarium, de quibus ibidem, id mandati executione feruentes n. 148. & duobus seqq. de Tabellionibus Naualibus agitur, qui & iurant vt alij, & tenentur pariter. Et quod de reuersione statuitur, pro qua & fideiussio adhibetur, non videtur in iuramenti obligatione contentum. Quod autem de Regijs ministris dicitur pro vrgenda reuersione, pœnale statutum est, si requisiti non non cogant. Ad nihil ergo, nisi requirantur, censentur obligati. Neque Tabellio sub reatu grauis culpæ tenebitur, si fideiussoribus satisfaciat, & in ijs, quæ ad nauim pertinent, non sit graue aliquod dispendium subiturum: quod tunc euenire poterit, cùm ea, quæ post registrum ex Indijs sunt reportanda, in libro scripsit, & suo testimonio firmauit, sicut ab ipso præstitum ante initam nauigationem. Sed quia & fideiussionis satisfactio, & alia proprij muneris implementa, vix sperari de talibus possunt, ad reuersionem sub reatu grauis culpæ, licet non violati iuramenti, censendi sunt obligati. Pro quo etiam facit, quod dicitur §. 199. vbi de proiectione mercium ob ingruentem procellam, pro quo eius officium adhibendum.
358
*§. 197. pium illud, & Christiana pro
uidentia dignissimum. Item que el Capitan y Maestre tenga cuydado de recoger la gente, que fuere y viniere en las dichas naos, aßi marineros como passageros, y no les consientan renegar, ni blasfemar, ni jugar cosa de interesse, si no fuere cosa de fruta para passar tiempo., su las penas contenidas en las leyes destos Reynos: las quales seran executadas en los que incurrieren en las dichas cosas: y el denunciador aya la tercia parte de la dicha pena. Sic ibi. Et obligatio dicta non solùm ex charitatis lege descendit, sed ex peculiari alia, quatenus in eo Regis vices obeunt, cuius est Ordinatio, vnde & defectus specialem ex eo titulo circumstantiam, malitiæ contrahit in Confessione aperiendam. Iuxta ludum autem dubitari potest an specialius aliquid pro eo & ludentibus appareat, quod veniat condemnandum? & apparet quidem si ea,
quæ aliena sunt, & mercatores commendationis titulo deferunt, ludo exponantur. Tunc enim, si quod patiantur ij, ad quos pertinent illa, dispendium, duci nauarcho tribuendum, vt sit circumstantia grauis insuper Confessioni subijcienda. De obligatione autem restitutionis, non soluente qui lusit, videri posset verosimile extare illam ex recepta doctrina de Magistratu non impediente damna, ad quæ impedienda tenebatur. Sed verò grauamen huiusmodi non videtur imponendum, quia nauarcho non incumbit vitandi damna obligatio ex contractu oneroso, in quo stipendium accipiat, vt munus politicæ gubernationis accipiat; sed virtute Regiæ Ordinationis eam contrahit obligationem, in quia commutatiua iustitia non interuenit, sed alia politici, aut æconomici regiminis, ex cuius violatione restitutionis grauamina neutiquàm oriantur. Pro quo facit communis doctrina, & id quod habet P.
Thomas Sancius lib. 6. in Decalogum cap. 14. nu. 33. vbi ait Prælatum Religionis videntem surripi aut perire ea, quæ sunt apud subditum deposita, si vitare damnum potuit non soluente illo, teneri ad restitutionem, eo quòd vere sit iudex respectu subditorum, vnde compellere posset depositorium ad reddendum depositum, eo, qui deposuerat, reposcente. Cùm ergo Nauarchus non sit iudex, obligatio restitutionis non est ipsi imponenda, quam neque in Prælato agnoscunt aliqui apud eumdem Patrem nu. 32. ex Confessario arguentes, & quia Prælatus non est ex vi officij, & ratione pacti constitutus, vt non subditorum bonis prouideat, quomodocumque ad subditos, sine acquisitione tamen Monasterij deuolutis; quæ ratio non est momenti leuis, & pro excludenda restitutionis obligatione solet alijs casibus adaptati §. 213. qui est tertius, pro nauium visitatoribus inquisitio præscribitur circa præfata delicta ad eorum punitionem ex Christiano Or|dinantium zelo, ex quo euidenter conuincitur punitionem huiusmodi ad Nauarchum non spectare, neque esse illorum, dum nauigatio peragitur, iudicem competentem.
359
*Et in eadem quidem Ordinatione sic
statuitur: Otro si tomen aparte à cada marinero y passagero juramento, si falta alguna persona del nauio de los que se embarcaron en aquel viage, ô si saben que alguna trayga algun oro, plata, piedras, ô perlas fuera de registro, ô por marcar: ô si se ha sacado alguna cosa del dicho nauio en alguna parte del camino, ô despueedespues que llego, si se ha registrado en nombre de otro lo que es suyo, ô en su nombre lo que es de otro. Sic ibi, adeò multiplicata exactione iuramenti, cùm tamen erga sequentia, delicta inquam in nauigatione commissa, in quibus & pellicatus, de iuramento mentio nulla. Quod equidem non ritè dispositum erunt qui iudicent, & plus erga temporalia commoda, quàm erga diuinæ Maiestatis offensas, curæ asserant adhiberi. Et videtur quidem, cùm nauigationes huiusmodi ex præcipuo fine circa commercia Indica suscipiantur, in quibus tantoperè Regia emolumenta conquiruntur, ob iura debita, & defraudatorum iniuria, pro ijs tantummodò iuramentum conuenienter exigendum, licet blasphemia maius peccatum sit, quàm alia, de quibus ibi, sicut & nonnulla committi solita, vbi Deus maximè Christianis obsequijs aduocandus. Quidquid de hoc sit, iuramentum dictum satis periculosè præscribitur hominibus talibus in fauorem mercatorum, & aliorum nauigantium, qui & frequentissimè fauor proprius est, cùm sint in occultatione complices, iuraturis. Nec deerunt Theologi securitatem conscientijs indulgentes, via non vnica demonstrata, vt sine iuramenti violatione lethali possint iuramenti verba fauorabiliter pronuntiare. Cùm possit etiam dici iuramentum tale magis de consuetudine, quàm de obligatione contrahere, & ita à Visitatoribus non omittendum quidem, sed neque cum toto genuinæ grauitatis pondere proponendum, ita vt propositionis modo grauitas minuatur,
360
*In ijs, quæ de reditu nauium statuun
tur §. 201. & seqq. Multa sunt pænalia, & ita iuxta Doctorum sententias circa talia iudicandum. Cùm verò de ijs agitur, ad quos cura eorum, quæ ex Indijs afferuntur, pertinet, vt in §. 202. obligatio grauis conscientiæ incumbit, quia de Officialibus agitur. Et ita communis circa illos tenenda doctrina. Quod verò. §. 209. dicitur, quòd scilicet nihil ex præfatis Indicis rebus vendatur extraneis, quod & satis pœnale est, videri potest graue conscientiæ onus importare, ob damnum, quod inde Regno cauetur inferri. Sed cùm ita agentes regnicolæ fortunas suas ea ratione promoueant, pro Regni etiam vtilitate militant, quæ ex regnicolarum vtilitatibus integratur. Vnde & iura Regia aliunde augentur, aucto scilicet commercio, quod aliàs licitum est. Et propter quod exteri multi apertum, cum Hispania bella prolixa detrectant. Quamquàm negari nequeat sua Regijs statutis conuenientia, quibus dum contra itur, meritò pœnæ rationabiles imponuntur.
361
*In eadem Ordinatione extat prohibitio circa Indos, ne scilicet in Hispaniam transmi
gratio permittatur, pro quo & Regia prouisio attexitur, inuicti Caroli V. & Philippi tunc Principis, in qua rationes pro honestando mandato congeruntur: ex quibus vna illa periclitantis vitæ videtur vrgere; quamquàm sciamus aliquos, & iuisse sanos, & incolumes redijsse. Hispanicum quidem cælum noxiale nemini, si tuta nauigatio, pro qua subeunda, ad portus est male sanos necessarius appulsus, in quibus & Hispani soliti periclitari, nec tamen proptereà censendi sunt grauiter assumpta nauigatione peccare. Et ita neque Indi, si sponte velint, contra quos sic volentes prohibitio non currit, sed contra mittentes, aut secum deferentes falso prætenso colore de spontanea profectione: Y otros con color, que dicen que los dichos Indios se quieren venir de su voluntad. Et prouisio quidem dicta eo edita tempore, quo Indi Insulani parùm sui compotes viuere in Hispania sine magnis non potuissent incommodis anno scilicet 1543. Iam autem multi sunt adeò capaces, vt sibi possint abunde quoad vitæ necessaria consulere, idque in Hispania non aliter, quàm patrio in solo præstituri.
362
*Circa chirographum assecurationis vul
go Poliza videtur illud difficile quod in priori habetur verbis illis: Que passados los seis meses contados desde el dia que la Poliza de asseguro se fôrmare, pagaremos llanamente y desembolsaremos luego ante todas cosas, y depositaremos en poder del Cargador, ô persona que se hace asegurar, todo lo que vbieremos firmado, ô la parte que del daño nos cupiere à pagar: con tanto que nos deis fanzasfianzas llanas y abonadas, para que si fuere mal pagado, nos lo voluereis con treinta y tres por ciento. Hæc ibi, & videtur, vt dixi, difficile, quòd scilicet in redditione malè acceptæ solutionis triginta sint pro centum assecuratori reddenda. Neque enim ibi aut lucri cessantis, aut damni emergentis ratio vlla, cùm & contingere possit vt ante impletum annum veritate detecta, quod datum fuerat, referatur. Præterquam quòd triginta & tria pro centum magnus videtur excessus, quando in nundinis non versantur sic contrahentes. Pro quo dici potest, si reuera ad lucrum cessans respectus habetur, ita esse, & notabilem reputandum excessum, vnde ad moderationem dictam summam reducendam. Potest autem faciliori & securiori doctrina saluari, si dicamus pœnam esse conuentionalem, quam in talibus esse non leuem oportet, vt fraudibus occurratur, quæ quidem circa res magni momenti versantur. Vbi & non inuerosimiliter addi potest in redhibitione tali & lucri cessantis, & pœnæ etiam respectum haberi, vt vtrique aliquid respondeat, de quo conqueri nullus possit, cùm scienti & volenti non fiat iniuria, & contractus ex pacto & conuentione legem accipere dignoscantur, iuxta notam Iuris regulam.
363
*In Ordinationibus pro nauibus ad por
tus diuersos ab ijs, ad quos debent dirigi, diuertentibus. §. 9. prohibetur venditio earum mercium, quæ in illis conuehuntur, & post alia sic dicitur, cum pœnarum grauitate, de qua ibi: Y siendo Eclesiasticos sean auidos por estraños de estos mis Reynos, y pierdan las temporalidades, sobre que encargo à los Prelados que tengan mucho cuy|dado de executar en ellos estas dichas penas sin remision alguna, como expressamente Ordeno y mando à todos los jueces de mis Reynos y Señorios, y à cada vno en su distrito los hagan executar i executen en las personas sugetas à su juridicion. &c. Vbi statim occurrit difficultas quomodo erga Ecclesiasticos ita agi possit, vt grauissimæ illis extraneitatis à Regnis Hispaniæ, & amissionis temporalitatum pœnæ per potestatem laicam imponantur. Et in Ordine quidem ad illarum executionem debita cum distinctione proceditur, dum per Prælatos vt fiat iniungitur, quod iudicibus alijs cum expresso mandato. Sed nihilominùs ipsa pœnarum expressio in Ecclesiasticos directa, contra Ecclesiasticam videtur libertatem. Præterquam quòd nimia est in eo seueritas, vt pro contractu ex se licito extremum imponatur exilium, & Beneficij fructibus vsquequaque priuetur, id enim temporalitum nomine designatur, vel quidquid ratione Ecclesiastici muneris debeatur. Et quidem ratio, quæ vrget vt executio pœnarum non nisi interuentu Prælatorum fiat, Ecclesiæ scilicet immunitas, pro non imponendis pœnis pariter militat, nam ad illud etiam dubio procul extenditur: pœnarum enim impositio actus iurisdictionis est, & maximè apertus, cùm non directiuæ tantùm, sed coerciuæ sit potestatis, & meri ac mixti imperij, vt est apud omnes in confesso. Pro quo videnda quæ diximus Tomo 1. Tit. 5. n. 141. & locis alijs ibidem allegatis.
364
*Ad quod responderi potest ex dictis
nu. 347. Ordinationem prædictam iuxta eorum sententiam procedere, qui censent posse Ecclefiasticos ciuilium legum violatores, ad quorum obseruantiam tenentur, â potestate laica puniri: & præfatam Ordinationem, quæ legis vim habet, ex eorum esse genere: quod quidem licet minùs probabile, suam tamen habere cùm probabilitatem videatur, iuxta illam in re, quæ magni est reputata momenti, voluit, sic nonnullis ex Iuristarum gremio Consiliarijs iudicantibus, decernere legissator. Prælati autem, quibus executio pœnarum iniungitur, cùm sint docti & prudentes futuri, quid in casus contingentia fieri oporteat, peruidebunt. Pœnæ siquidem dictæ ex illis sunt, quæ numquàm ad exitum perducuntur: & licet pro illis comminationes non semel audiantur, benigniori solent euentu terminari.
365
*§. 33. Seuerum etiam statutum conti
netur pro contractationis prohibitione, omnes eos complectens, qui Officio funguntur aliquo in Domo contractationis cum ampliatione ad famulos, & coniunctos, Officialem iudicem Gadibus residentem, sicut & in Insulis Fortunatis: & optimo quidem obtentu, vt scilicet sic meliùs possint sua exequi Officia, pœnas delinquentibus impositas exequi, dum nihil, quod timere possint valeat obsistere, omni propriarum commodorum respectu sequestrato. Circa quod ea deseruire possunt, quæ dicta Tit. 3. Cap. 3. & quidem ex illis multi de seruanda in Officio fidelitate iurant, vnde ex ea parte videntur grauiter obligati, secus alij. Nihilominùs si ratione admixtæ contractationis nullam iniustitiam in Officij administratione committant, aut quidquam faciant diuina lege prohibitum, periurij crimen non sunt censendi perpetrare, iuxta dicta de Prætoribus Indicis Titulo 6. Cap. 1. In quo si admoniti à viro docto non sint circa distinctionem traditam, & gradum obligationis, peccare quidem ex conscientia erronea poterunt, vnde oportet Confessarios suo in his Officio non deesse, vt multa sic peccata possint ab indocta turba vitari; immò & à sciolis aliàs, sed in materia præsenti parumper instructis.
366
*Circa Defunctorum bona, quorum
administratio ad Domum contractationis attinet, multa habentur nu. 89. & seqq. & sunt omnia momenti magni, vnde iuramentum circa illa vim suam exercet in ijs, qui illud emiserunt; sunt namque alij, quibus grauamina quędamquædam suis cum pœnis imponuntur, vti executores testamentorum, de quibus n. 91. & bonorum custodes aut depositarij, vulgò dicti Tenedores, qui neque per se ipsos, neque per interpositas personas, emere quidquam eorum possunt, etiam à tertio possessore, & ampliùs. Quòd si in eo fraus interuenerit, dum scilicet publica venditio fit, aut emptio modo dicto, redditio quadrupli iniungitur, si legitima pro eo fuerit præmissa probatio. Vbi dici verosimiliter potest Ordinationem istam ex ijs esse, quæ in præsumptione fundantur, vnde illa non interueniente fraude, de qua ibidem, & iusto seruato pretio per interpositam personam celebrato contractu poterit quod placuerit, obtineri. Iuxta dicta Tit. 4. nu. 43. & Tit. 5. nu. 16. vbi limitationes additæ pro Regijs ministris, quæ quidem in ijs, de quibus agimus, locum non habent, nisi fortè Regij etiam ministri sint, & tales vt eorum respectus possit violentum aliquid contra pretij iustitiam extorquere.
367
*Pro eisdem est Ordinatio. §. 100. vbi sic
post alia verissimè ponderata: Por ende mandamos que de aqui adelante todos los que son, ô fueren Albaceas y Testamentarios, y herederos con cargo de restitucion de qualesquier Difuntos, que tengan los herederos en Castilla, sean obligados dentro del año de su Albaceazgo enuiar lo que restare cumplida el anima del Difunto à sus herederos doquiera que estuuieren &c. Y si por caso vbiere algunas deudas enuien lo que estuuiere cobrado con relacion de las deudas. Y si por falta de nauios, ô por otro justo impedimento, no los pudieren enuiar dentro del dicho año, luego que sea cumplido sean obligados de dar y den quenta con pago de los tales bienes al juez susodicho: por manera que por ninguna via los dichos Albaceas y Testamentarios no puedan tener ni tengan en su poder mas de vn año los dichos bienes, aunque sucedan vnos à otros: su pena de pagar con el doblo todo lo que mas tiempo retuuieren en su poder &c. Quæ quidem satis prouidè & sanctè disposita: Sed nihilominùs qui intra annum mittere in Hispaniam non potuit, quæ mittenda iuxta Defuncti fuerant voluntatem, vt ea iudici tradat, à quo sint cum omni, vt præscribitur, securitate transmittenda, graui conscientiæ onere non tenetur. Immò si secura illi sit futura missio, ad illam potiùs grauis erit conscientiæ obligatio. Scimus enim quàm notabilia dispendia ex intromissione bonorum in huiusmodi tribunali ij, ad quos pertinent, patiantur. Debet siquidem executor testamenti bona à Defuncto suæ curæ relicta vtiliter administrare, & confidentiæ de ipso habitæ | respondere. Si verò denuntiationis periculum subsit, obligatio prædicta cessabit, quia alienis non debet consulere cum probabili perieulo propriorum. Quòd si contingeret vt ex respectu vtilis administrationis, in discrimen aliquod incideret, & damnum in bonis proprijs pateretur, posset illud bonis Defuncti, si qua haberet occulta, compensare.
368
*Et vt alia omittam, illud sedulò obser
uandum, vt arca, in qua pecunia asseruatur, numquàm nisi Auditore regio adstante aperiatur: Scio, enim id esse necessarium; nam iuxta paræmiam nostram En arca abierta, el justo peca: quod quidem etiam Hispanæ linguæ ignarus intelliget, si latinè quidquam, cùm sic Latinus sit dicturus: In arca aperta etiam iustus peccat. Ad hæc enim funebria multi accurrunt, & inhiant, sicut ad cadauera vultures, & heredes ab intestato se esse practicè protestantur. Quòd si Auditor in lecto decumbat; tales adhibendi eius loco, quibus non minùs quàm sibi fidat, & pariter reuereantur inferiores ministri oculis in viscosas manus intentis, vt laudabile hoc loco sit, quod apud Venusinum vatem pro auari vituperio legitur: Ingentes oculo irretorto spectat aceruos.
Horat. 1. Carm. Ode 2
Et hæc pro Domo dicta in Orbe celebri, ne quidquam ad Indias spectans intactum relinquamus, de qua forsitan alia in decursu occurrent, sicut de Regio Consilio. Et pars quidem illius censetur Mercatorum Consulatus, de quo tamen hic nihil, quia de Limano actum Tomo præcedenti, circa quem ferè similes difficultates enodatæ, neque ab eo alienæ, de quibus verb. sequenti.
CONTRACTVS.

CONTRACTVS.

Casus peculiares circa emptionem & venditionem.
I.

I.

369
*PEtro degenti Limæ ex Panamensi por
tu Memoria mercium (sic vocatur earum copia cum varietate scripto expressa) suis empta pecunijs affertur. Et antequàm adueniat eam Ioanni vendit, sibi nauigationis periculo reseruato: quam Ioannes Francisco pretio eodem vendit, periculo apud Petrum remanente, & secunda hac venditione dubitatur an liceat, & an si Ioannes lucrum ex ea captet, sit illud in conscientiæ foro licitum, quandoquidem non sustinet periculum.
Et responsum est licitam esse venditionem, quia Ioannes merces non vendit, quarum dominium non habet, sed ius ad illas, quod in Franciscum transfert: Pretium tamen computandum iuxta valorem, quem traditionis tempore sunt merces habituræ. Et ita lucrum, quod Ioanni accrescit ex duobus titulis potest iustificari. 1. Si iustum pretium non excedat iuxta tres illius gradus, supremi, medij, & infimi: Potuit enim infimo emere, & vendere supremo. 2. Quia circumstantia aliqua superuenit, vnde pretium possit augeri, ex notitia scilicet non aduenturæ Classis ex Hispania, quæ aduentura anteà credebatur, vnde minori pretio emptio constitit. Ad id verò quod de periculo dicebatur, occurritur ex eo quòd licet illud circa mercium substantiam non subeat, subit tamen quoad earum valorem, qui decrescere potest ex circumstantia præfatæ opposita; si videlicet aduenturæ classis notitia sit, cùm non ventura ante contractum putaretur, aut aliunde mercium illarum suppetat abundantia, vt accidere potest in ijs, quæ ex Sina deferuntur. Si verò lucrum titulo numeratæ pecuniæ sit, & delatæ solutionis, non licet, quia vsurarium. Sic P. Auila die 14. Ianuarij 1584.
370
*Vbi quod de pretio dicitur, æstimando
Admissa illa & comprobata.
iuxta tempus traditionis, communis Doctorum sententia firmat, vt videri potest apud Bonacinam Tomo 2. Disput. 3. de Contractibus, Quæst. 2. Puncto 4. nu. 16. vers. Secundò, conuentionem, & iura quidem, sicut & actiones vendi posse in confesso est apud illos, & venditione peracta, si res determinata sit, ad emptorem periculum pertinere, communis etiam innixa Iuri Doctorum sententia tradit, vnde in casu dicto ita fieri debuit: posse autem inter contrahentes conueniri habetur in l. si in venditione ff. de per. & commut. rei venditæ: vbi & scribentes. Quòd autem ratione circumstantiarum augeri pretium rerum vendibilium possit nullus est qui de contractibus scribens non affirmet, & explicet, cum suis ampliationibus & limitationibus. Licet autem in casu prædicto nulla fuerit specialis proposita, sub ea tamen suppositione: resolutio processit, licet illa necessaria non sit, si quod dictum est de pretio secundùm eius tres gradus, in eo fuit obseruatum. Vnde prædicta resolutio, licet in ea nullus citetur aut Textus aut Auctor, in offenso potest pede decurrere, sicut aliæ docti Magistri, quem & non veteranum plusquàm veteranus obseruantia libenti suspicio. Scribebat anno ætatis 36.
II.

II.

371
*QVidam certum fanecarum tritici nu
merum emit Februario mense tradendarum, quæ tamen non nisi Augusto traditæ. Et quæritur an pretium futurum sit, quod tunc habet triticum, & est maius, quàm Februario, in quo tradendum fuerat, habuisset. Responsum, si solutio fiat in tritico, tradendas dictas fanecas pretio tunc currenti, licet sit illud maius, ita vt nihil ratione illius detrahatur. Si in pecunia, similiter, quia fuit in mora, & sibi imputet. Syluester verb. Interesse. Et verb. Restitutio 3. nu. 9. ad medium. Sic idem anno præfato 18. Februarij & Syluester quidem citato num. 9. ita scribit Si fru
Syluester.
mentum non est datum emptori in termino, considerabitur illud, quod plus valet, quod est interesse in
trinsecum: non quòd animalia mortua sunt, quod est extrinsecum: quod limita, si venit damnum ex simplici omißione debitoris; secus si cum omißione venit commißio, vt quia promisit dare frumentum in tali termino, & creditor aliter sibi prouidisset, nisi fuisset debitoris promißione deceptus, quia tunc tenetur per omißionem & commißionem, id est falsam promißionem: & venit etiam extrinsecum. ff. de act. | emptor. l. Iulianus, præsertim in foro conscientiæ, vbi tenetur quis proximo de omni damno ex dolo dato, vel lata culpa. De iniur. l. si culpa. Sic ille citans verb. Interesse, vbi distinctionem eamdem interesse intrinseci & extrinseci proponit, & exemplo confirmat, sic dicens: Vendidisti mihi vinum, quod valebat viginti, & pretium tibi tradidi, nec dedisti: nunc autem valet quadraginta: & si traditum fuisset, tantùm habiturus eram, & de hoc ff. de act. empt. & vendit. l. si sterilis. §. Cùm per venditorem interesse extra rem, & extrinsecum &c.
372
*Iuxta quæ in resolutione præfata ali
quid videtur desiderari, id scilicet, quod ad interesse extrinsecum spectat; licet ex citatione Scriptoris prædicti, cum eo videatur doctus Pater consentire; cùm aliàs in eo Iuris appareat expressa dicio citatis in legibus, & ita etiam tenet P. Molina Disput. 368. vers. Tertia Conclusio, adductus aliàs à Nobis Tit. 9. nu. 64. Non est autem ita exploratum quod ad discrimen dictum asseritur, vt non possit circa illud doctrina satis verosimilis adduci, ex qua limitandum videatur, vt scilicet damnum ad lucrum etiam cessans debeat ampliari. Pro quo ita scribit P. Fagundez
P. Fagund.
Lib. 1. de Iustitia Cap. 4. nu. 3. Quæstionem tractat egregie Reynosus obseruat. 9. per totam, & doctè resoluit, si persona, cui quis est debitor, sit mercator solitus negotiari suis pecunijs, tunc quidem omnem obligatum simpliciter ad solutionem damni obligatum ei etiam esse ad solutionem lucri cessantis; secus si non sit mercator, quia tunc non omnis obligatus ad solutionem damni, obligatus est ad solutionem lucri, quia lucrum & damnum sunt res inter se diuersæ, & obligatio non extenditur ad casum & res diuersas: at verò respectu mercatoris, qui solet negotiari suis pecunijs, hæc duo lucrum & damnum in persona illius moraliter vniuntur, & pro vno reputantur. Vnde egregiè ait: Hæc verba posita in contractibus PeirdasPerdidas & Daños expressa in fauorem illius, qui mercator non est, ad solum damnum emergens referenda esse, non ad lucrum cessans: expressa verò in fauorem mercatoris, ad vtrumque referenda sine dubio esse. Sic ille citans ex Reynoso Surdum, Mascardum, & Scoba, & textum expressum in l. commissa. ff. Rem ratam haberi. Licet autem hoc contra Syluestrum, qui de damno, & non de lucro cessante, suam vult resolutionem procedere; quia tamen etiam in mercatoribus sua esse etiam damna extrinseca possunt, in illis potest prædicta locum habere doctrina.
373
*Id autem quod à præfato dicebatur Au
ctore de promissione debitoris, ex cuius violatione obligatio ad extrinseca etiam damna consurgit, videtur difficile, quia promissio semper in hoc contractu interuenit, dum ille, qui vendit, pro traditione rei venditæ fidem adstringit suam. Ex eo autem quod falsò promittat, & ita promissioni non stet, nihil minùs habet creditor, quàm per simplicem omissionem; quia promissionis falsitas nihil præter omissionem re ipsa ponit. Neque falsitas non cognita à Creditore in caussa esse potuit vt ille sibi non prouideret, quia sicut quod non est, nullum parit effectum, ita & quod non scitur, quandoquidem rationale agens media cognitione operatur. Videtur ergo traditione facta iuxta pretium currens ad æqualitatem satisfacere. Nisi fortè deceptio alia incontractu interuenerit, quam significare voluerit dictus Auctor verbis illis: Nisi fuisset debitoris persuasione deceptus, vt scilicet deceptio non in sola promissionis falsitate constiterit, sed in alijs, ex quibus in externo foro potuit contractus dolosus comprobari.
374
*Iuxta dicta autem, loquendo in casus
propositi specie de frumento non tradito in termino constituto, videtur dicendum, si creditor panificio viuat, idem dicendum de illo, ac de mercatore, quia in illo damnum & lucrum cessans in persona illius moraliter vniuntur & idem est in exemplo de vino, si circa illud, qui emerit, negotiationem exerceat. Vbi dici potest, quandoquidem cùm res traditur, maiorem valorem habeat, maiori etiam vendi posse, & ita lucrum non cessare. Quod quidem ita accidere potest respectu sic factæ traditionis: nihilominùs stare potest, vt antecedenti tempore lucrum aliquod cessauerit. Et damnum acciderit, quod nequeat lucro post traditionem possibili compensari. Si autem reuera ita esset, vt negotiatione dicta lucrum prorsus æquiualens haberetur, dici tunc posset ad nihil ampliùs teneri debitorem, nisi speciali industriæ id esset tribuendum, quæ anteà locum non habuisset, etiamsi res fuisset tradita, tunc enim de lucri cessantis detrimento resarciendo in debitore obligatio resultaret.
III.

III.

375
*PRæcedenti casui affinis est alius, qui eo
Notandæ doctrinæ casus.
quòd subtilis obseruationis habeat aliquid, visus est non omittendus. Quidam emit centum mensuras tritici (fanecas vocamus) pretio nouem regalium tradendas mense Maio. Quo adueniente, cùm earum non esset copia, à creditore petijt venditor inducias vsque ad Augustum, promittens se tunc centum & decem traditurum, quia in eo pretium erat decem regalium futurum. Et responsum licitum esse contractum, dummodò debitor non compelleretur ad excessum illum, pretij tritici decem mensuris explendum, cùm ad pecuniam tantùm teneretur. Pro quo quidem ratio non reddita; sed illa proculdubiò est, obligationi præfatæ pecunia satisfieri posse, sic enim pretij suppletur excessus. Cùm ergo obligatio tradendi tritici mensura, sit pretio æstimabilis, nequit ad illam compelli debitor, sicut neque ad soluendum in speciali pecunia. Si ergo velit Creditor triticum sibi dari, ex decem mensuris aliquid detrahendum, vel si integras petat, pretium aliquod adijciendum, boni viri iudicio. Licet autem in casu proposito circa rem parui momenti videatur difficultas versari; doctrina tamen ad contractus poterit momenti maioris extendi.
IV.

IV.

376
*ROgatum est an Indis Chilenis, feruidæ
& ferocis indolis, possit vendi vinum, quo sine dubio inebriandi, cum damnis ingentibus ex ebrietate futuris. Et respondit Auctor noster die 28. Martij 1591. cum alijs Patribus Limæ, id esse illicitum. Pro quo adducti D. An|toninus Parte 2. Tit. 6. cap. 3. §. 2. Tabiena verb. Ebrietas n. 3. in fine. Glossator Angeli verb. eodem, Ariostus 3. p. Summæ de Caupone, seu Tabernario §. 9. Lucius in Summa cap. 22. §. 9. Alcocer cap. 24. de Gula. Emmanuel Rodericus in Summa cap. 76. Conclus. 15. Ratio vniuersalis, & quæ ab extrinsecis nocumentis non pendet, quia illa sæpè non sequuntur, & possunt præcaueri, ex læsione rationis desumpta, præcipua hominis portione: sicut enim neque se occidere, neque mutilare potest, ita neque rationis vsum turpiter impedire, neq;neque enim ad id se potest dominium, quod eius habet, extendere, sicut neq;neque ad membrorum præcisionem aut luxationem. Et sic concluditur: Neque iustificatur contractus iste ex eo, quòd dicatur nonnullos pauperes se huiusmodi venditionis modo sustentare: nam cùm ille sit contra iustitiam, & in damnum tertij, non potest prædictis commoditatibus reddi licitus, & quamuis initio aliqua sit futura difficultas, stabilito tamen semel vsu vt in minori quantitate vendatur, poterunt se pauperes sustentare. Sic dicti Patres.
377
*Circa quod dictum à Nobis Tit. 1. n. 143
& seqq. & Tit. 9. cap. 12. §. 9. quidpiam incidenter, dum de loco, & potu hydromelico ageremus. Ratio autem adducta communiter à Doctoribus affertur, & est D. Thom. 2. 2. q. 150. art. 2. vbi multa Caietanus, licet in eo, quod de dānisdamnis à S. Doctore dicitur, interpretationem adhibeat, secũdùmsecundum substantiam quidem valde verosimilem, sed textui minùs consonam vt consulenti constabit. Iuxta quæ Chilensium ferocia non est censenda caussa, propter quam vini non sit licita venditio, ita vt si illa deficeret, vt in quibusdāquibusdam deficit, non sit ebrietas mortalis culpa censenda; nam quocumque ex superuenientibus eidem sublatis, suāsuam peculiarem malitiam ex genere grauem habebit, vt in multis accidit, qui, vt asserit præfatus Cardinalis. aut dormiunt, aut otiosi sunt, immò & hilares, & ludibũdiludibundi, grata vulgo prębentespræbentes spectacula, quod est alijs in Indis satis frequens. Sit ergo ratio mortalis grauitatis ex grauissima iniuria desumpta, quæ fit rationali naturæ, dum quis ex homine quodammodò redditur brutum, ludibrio videntium expositus, licet aliquando contingat id præcaueri.
378
*Dicitur autem in præfata resolutione
posse vinum vendi in minori quantitate, ex quo videtur & ementium bono, & vendentium commodo prouideri. Sed quidem neque eo pacto res in tuto consistit. Nam Indus, cui in vna cauponaria domo minor illa quantitas venditur, in alia, & in alia potest emere vsque ad superabundantem caussam ebrietatis. Ex quo videtur fieri posse vt in qualibet maior illa quantitas vendi possit. Neque enim tabernarij soliciti inquisitores esse debent, vt sciant an alibi qui modò vinum sibi vendi petunt, illud pretio, aut aliter compararint. Posset equidem moderatione dicta aliquo modo damnis præfatis occurri, vbi taberna esset vnica, in oppidis autem, in quibus plures, id sanè erit perdifficile, & ita non videntur tabernarij nimis circa hoc vrgendi, tum ob rationem prædictam, tum etiam quia pro se habent sententiam de rerum indifferentiũindifferentium licita venditione: vbi aliquod graue damnum præter ebrietatẽebrietatem verosimiliter non timetur, siue ementis, siue alterius. Et in Chilenis quidem ex venditione negata maiora vidẽturvidentur posse timeri incommoda, quàm ex concessa; sunt enim ad rebelliones prompti, donec, Deo misericorditer agente, in eorum cordibus fides, & cum ea Dei timor, radices agat altiores, qua stātestante in multis Septentrionalibus prouincijs ebrietatis regnum adeò videtur propagatum, vt non sit dedecori cùm aliquis sua in domo quęriturquæritur, respondere famulos esse ebrium, & ita humani conuictus incapacem.

Casus alij pro Contractibus. Prætor Indicus, vt possit cum Regia pecunia contractare.

Section
379
*SIc euenit, dum pecuniam ex arca extra
hit, in qua Regia tributa reponuntur. Et proposito casu responsum non licere, & quod ad restitutionẽrestitutionem attinet, deductis expensis, quia nemo suis stipendijs militat, & eo, quod meretur industria, quod superest lucrum non posse sibi integrè retinere. Cùm enim Prætor dictus nihil in bonis haberet præter illa, quæ ex officio sperabat, pecuniam Regiam periculo exposuit sine spe satisfaciẽdisatisfaciendi debito, si in negotiatione periret, sicut perire solita, cui etiāetiam periculo merces expositæ pecunia emptæ, solent enim contractus isti supremis iudicibus denuntiari, & modis alijs in perditionem abire. Periculum autem dictum pretio est æstimabile: & ita quemadmodùm si Rex traditæ alicui pecuniæ in se recipiat periculum, ex eo titulo potest pretium exigere, ita & in casu præsenti, in quo periculum subit, licet inuitus, ex quo obligatio in debitore non minuitur, sed augetur. Pro qua doctrina, appretiandi periculi stant Ioannes de Medina Codice de Restitutione q. 38. cap. 3. & 4. Corduba in Summa q. 84. & viri alij docti. Et licet aliqui respondeant eum, qui cariùs vendit non numerata pecunia ob periculum solutionis, & sine fideiussione, sibi id debere imputare: saltem in eo, qui coactus venderet, non videtur negari posse aliquid ratione periculi esse admittendum. Vnde etiamsi ille, de quo agimus, nihil fuerit negotiatione lucratus, ad solutionem debiti interesse ob præfatum titulum semper manebit obligatus. Est autem minoris ęstimandumæstimandum, quàm esset illud, quod ratione pacti cum alio deberetur, quia ille spe omni recuperendi id, quod est amissum, penitus destituitur; cùm tamẽtamen Rex ad huiusmodi effectum manũmanum habeat validiorem, vt possit decursu temporis à PrętorePrætore recuperare quod perdidit. Sic citati Auctoris Summaria resolutio.
380
*Circa quam dictum à Nobis Tit. 5. cap.
Circa illam iudicium.
3. de Regijs officialibus instituta quæstione, pro quibus ratio eadem. Et de periculo id, quod experientia est notum, recognouimus; nec tamen ratione illius quidquam esse Regi reddendum diximus, sicut nec modò; quia Doctores de hoc agentes, nihil tale asserunt, & ratio esse potest, quia sic videtur generaliter receptum, vt ex titulo periculi nullus quidquam exigat à negotiantibus pecunia aliena, sintque omnes contenti integrali recuperatione, si neque damnum reuera emersit, aut lucrum cessans. Vbi & dici potest quoad hoc generaliter receptam grauium Scriptorum sententiāsententiam, cuius solidum fundamentum attulimus Tit. 9. n. 112. asserentium pro periculo nihil deberi. Et Rex quidem vt periculo occurrat, fideiussionem exigit, vnde ratione illius nihil aliud valet | exigere, etiamsi fideiussio non rectè succedat, quęquæ quidem pro pecunia fuit, & non pro interesse alio ex periculo, cui exponi potest, resultante. Sicut autem à fideiussore nihil vlterius exigi potest, ita neque à debitore, quia idem est vtriusq;vtriusque debitum; vnde circa hoc non est ita scrupulosè agendum, vbi neque Regia liberalitas interpellat.

Prætoris Indici contractus alius.

381
*TRadidit ille Caciquio centum vini maiora vasa (botijas vocant) & vrget vt inter Indos illa distribuens ducentos ab illis Indi
cos reportet arietes, moderatis oneribus portandis idoneos, ita vt botissia vna duorum sit arietum compensatio. Et rogatum an in tali contractu aliquod conscientiæ fuerit grauamen incursum. Et affirmando responsum, tenerique Prætorem dictum dictos arietes reddere, nec sufficere, si id quod plus valoris habebant, eorum dominis solueret, ratione etiam habita detrimenti considerabilis ex labore contracti. Ratio est, quia contractus fuit inualidus, cùm ex parte Indorum fuerit inuoluntarius, & vt demus validum fuisse, vrget obligatio ratione iniustæ acceptionis, & illatæ iniuriæ, nec non ex eo quòd tradit Dominicus Sotus lib. 6. de Iustitia q. 1. art. 4. scilicet in contractibus, qui sine integra libertate fiunt, præsumendam esse alienationem ex ijs, quæ esse
Soti notanda doctrina.
possunt, minimam: & ita præsumendum est Indos nudam tantùm fecisse traditionem arietum, vt Prætor haberet illos, non tamen vt proprios possideret, quam Iuristæ vocant nudam detentationem. Et quod ad compensationem detrimenti attinet, videtur indubitabile, quamuis Angelus verb. Restitutio 1. §. Quis dicatur malæ fidei possessor. & Syluester verb. eodem 3. nu. 9. alijque id non affirmassent. Quo ad lucrum verò, si Prætor bona fide processit, retinere illud potest, quia cum titulo sufficit pro habendis fructibus. Ex quo fundamento Antonius Gomez Tomo 2. varirrvarior. cap. 2. de Emptione & vendit. asserit, quando rescinditur cōtractuscontractus ob excessum vltra dimidium iusti pretij,
Alia Antonij Gomez.
fructus non iuberi reddi, quia reuera non debentur. Si autem mala fides extitit, quidquid lucri comparatum est, reddendum Indis, iuxta AngelũAngelum & Syluestrum suprà. Immò & quod Indi erant lucraturi, si fortè plus illud, & damna emergentia. Quia verò Indorum lucrum non erat in re, sed in spe, ea de caussa aliquid detrahendum, sicut ratione industriæ, ob curam arietum locandorum. Quòd si Indi iam vinum penitus exhauserunt, quod valebat reddent, & Prætor sibi imputet, qui ipsis inuitis modo non dubitauit indebito permutare. Et circa detrimentum animaduersio adiecta, quòd scilicet si illud extraordinarium sit, sed quod solet ex locatione contingere, & Prætor quod locatio meretur, Indis soluat, ad nihil vlterius teneatur. Bonæ autem aut malæ fidei Prætor ipse est censendus & testis & iudex, si videlicet animaduertit Indos sponte aut inuitos arietes tradidisse. Iuxta hæc resolutio propositi casus.
382
*In qua quidem quod de fructibus malæ
fidei possessoris asseritur non admittendũadmittendum, quandoquidem qui per negotiationem habentur, industriales sunt, quos ad possessorem pertinere diximus citato Tit. 5. n. 14. Quod etiam de vino soluendo ab Indis secundùm valorem, quẽquem habebat, assertum, durus sanè sermo, neque æquitati aut rationi conformis: sic enim vix quidquam in fauorem Indorum concluditur: vinum siquidem soluturi, & prætereà quod respondet industriæ, vnde perinde est ac si suos arietes pretio currenti emerent. Deinde vinum inuiti acceperunt, vnde fuit genus mercis plusquàm vltroneæ, quæ eo ipso vilescit. Præterquam quòd vti possessores bonębonæ fidei habendi sunt, qui non tenentur, nisi in quantùm locupletiores sunt facti: & ita tantùm reddere tenebuntur, quod in emptione vini aliàs expendissent. Id item quod de non extraordinario detrimento adnotatum ita accipiendum, quando Indi arietes suos aut locaturi erant alijs, aut ipsi eorum opera vsuri ad propria commoda, secus si nihil horum futurum; tunc enim pro detrimento aliquid conferendum. Circa alia non hærendum.

De tradente gregem cum obligatione integræ redditionis, & præmio quartæ partis ex multiplicatione.

383
*NEgatum id licitè fieri posse, ex eo quòd
si contractus Societatis sit, contra illius substantialem conditionem agatur, dum is, qui gregem tradit, nulli si periculo exponit. Si autem locationis & conductionis, dum is qui tradit operāoperam & industriam illas locantis quartęquartæ partis mercede conducit: neque eo modo stare iustitia contractus potest, quia vt ait D. Antoninus 2. p. tit. 1. c. 7. §. 29. circa medium, huiusmodi contractum improbans, est velle gregem esse immortalem contra naturæ suæ conditionem, neq;neque ex vtraq;vtraque parte intercedit æqualitas, quia tradens nullo se exponit periculo; secus accipiens, obnoxius remanens perditioni laboris & industriæ. Et vt addit Angelus verb. Societas n. 3. ad medium, eum etiam condemnans, si grex augetur, conductori cedit augmentum: ergo & damnũdamnum debet diminuti sentire, iuxta vulgarem regulam, quòd qui sentit commodũcommodum, sentire debet incommodũincommodum. Etsi gregis capita non sint in magno numero, verosimile est adeò morte minuendum, vt sit valde exiguum commodũcommodum inde locanti proventurũproventurum. Et ita sentiunt etiam Sotus lib. 6. de Iust. & Iur. q. 6. art. 1. circa medium, & Syluester verb. Societas 2. n. 9. Conclus. 2. licet de Societatis contractu decernant, cùm & alium sub forma dicta videantur, vt ex tenore probationum apparet, pariter improbare. Potest tamen ille ad licitam for
mam redigi, si locanti operas ea pars incrementi daretur, quæ iuxta iudicium boni viri tantùm valeat, quantùm salarium valeret certum & determinatum. Stare enim potest vt spes probabilis lucrandi centum, licet cum periculo aliquo, tantùm valeat quantùm decem certa & secura, nam periculum nihil lucrandi spe multùm lucrandi compensatur. Sic expressè Tabiena verb. Vsura 3. n. 6. circa Societatem locutus cum præfatis, & colligitur ex Couarrubia lib. 3. variar. cap. 2. n. 4. Angelo suprà n. 7. & Nauarro in Manuali c. 17. n. 254. qui asserunt Socium pecuniam conferentem, si assecurare illam possit, id licitè posse facere, siue lucri diminutione, quæ periculo æquiualeat, cui se Socius exponit. Quæ doctrina pro locationis contractu iuuat. Et quod ad restitutionem attinet, iudicio est viri in rebus hisce experti facienda, vt | æstimatio periculo perdendi laborem & industriam compensetur.
384
*Circa quod, si de Societate loquamur,
nulla apparet difficultas, iuxta dicta. Si verò de contractu locationis, ad id quæstio reducitur, an quarta pars fructuum cum obligatione conseruandi numerum acceptorum capitum, & illum statuto tempore reddendi, sit competens laboris merces, quod quidem ad iudicium est practici
Syluester.
mediatoris reuocandum. Circa quod ita scribit Syluester supra Conclus. 5. Prædicta etiam omnia, quæ circa huiusmodi animalia minuta & grossa possunt accidere, vt ex dictis patet, diffiniri possunt per regulam dictam in principio, scilicet quòd seruatis duobus numquàm erit ibi peccatum: primum quòd capitale non stet in toto vel in parte periculo accipientis quantùm ad casum fortuitum, nisi scilicet interueniret alius contractus, scilicet assecurationis. Secundò quòd arbitrio boni viri neutra pars grauetur notabiliter plusquàm alia consideratis omnibus circumstantijs. Et ratio est quia in his contractibus non potest esse peccatum nisi vsuræ, vel iniustitiæ, quæ auferuntur per illa duo. Sic ille. Si ergo consideratis circumstantijs boni viri iudicio, excluso casu fortuito, quarta pars fœturæ competens merces censeatur, contractus erit validus, secus si aliter videatur. Non ergo Theologi est in re pastoritia boni viri sibi iudicium assumere, sed regulas tradere, quas iustitia dictat, ne illa in contractibus violetur. Est ergo resolutio hoc modo procedens facilis & expedita, potensque sine Theologicis consultationibus terminari. Quomodò autem possit in grege Societas fundari benè explicat P. Lessius Lib. 2. de Iust. Cap. 26. nu. 21. post addu
ctos. Et iuxta modò dicta respondit Auctor dubitationi propositæ ex Chilensi regno, an scilicet in illo possint secura conscientia, qui mercatores non sunt, tradere istis pecunias in Peruuium nauigaturis, & redituris cum emptis mercibus assecurando illas vsque ad reditum in portum, cum præmio sexdecim pro centum. Licitum siquidem esse dixit, iuxta dicta nu. præced. ex Couarrubia, Angelo, Nauarro, & Syluestro, & quia lucrum mercatorum Chilensium, vti ex fide dignis constabat erat tunc triginta, & quandoque etiam quadraginta pro centum, vel parùm plus, minusve. Concludit autem sic: Quamuis determinare in particulari an istud lucrum sit multum, magis sit proprium mercatorum, quàm Theologorum.

Celebris contractus circa Mineram Guancauelicensem argenti viui.

385
*VIr nobilis Amator de Cabrera dictæ
Contractus explicatus.
Mineræ repertor eam vendidit viro etiam nobili Ioanni de Sotomaior pretio plus quàm trecentorum mille octo regalium: sed cùm is in constituto pro solutione termino non soluisset, ob defectum centum & quinquaginta mille octo regalium, executione inducta, auctoritate iudicis est dicto Amatori adiudicata. Vt verò eam Sotomaior recuperare posset, ita cum Rege, & eius nomine cum Regijs Officialibus pactum inire voluit, vt scilicet ipsi centum quinquaginta mille octo regales traderentur, quibus comparatam Mineram, & in suam reductam potestatem, Regi esset donaturus; sub ea tamen conditione, vt spatio annorum quinque in eius esset administratione, certam metalli quantitatem singulis annis in Regias apothecas illaturus pro solutione debiti, pretio triginta septem octoregalium pro quintali, vt vocant. Quòd si ex Minera prædicta non tot erui quintalia possent, quot ad solutionem sufficerent, supplendum id ex Mineris alijs, quas ille habebat, obligationi se obnoxium præstitit, quingentos Indos ad laborandum conducturus. Et quia circa hæc aliquod fortè posset conscientiæ grauamen incurri, pro iustificatione contractus visum est viros doctos consulere, & inter eos Auctorem nostrum, qui circa illum vt sequitur arbitratus.
386
*Censuit ergo futurum illum vsurarium,
Vsurarium censuit P. Auila.
quia non est emptionis & venditionis, sed mutui: in contractu enim priori venditor non reddit pretium, sed sibi retinet, sine obligatione illud reddendi emptori: quod in præsenti non accidit, nam centum & quinquaginta mille octo regales Sotomaiori & socijs traditos sunt ipsi metalli ponderibus soluturi. Item contractus, in quibus contrahentes reddere tenentur, quod accipiunt, sunt commodatum, locatio, conductio, depositum, ex quibus nihil in præsenti. Est ergo mutui, qui in traditione rei consistit in numero, pondere, & mensura, translato dominio cum obligatione tantumdem reddendi eiusdem generis. l. 2. ff. si certum petatur l. 1. §. mutui aut datio. ff. de actio. & obligat. quod in casu nostro accidere est manifestum: siquidem Sotomaior & Socij dictam pecuniæ quantitatem accipientes ad illam reddendam remanent obligati. Neque iustificari potest titulo donationis; quia præsumi nequit voluntaria in re adeò ingentis pretij, iuxta doctrinam D. Antonini 2. p. tit. 1. cap. 7. §. 6. & Nauarri in summa latina Cap. 17. nu. 209. Nec satis fit si dicatur Soto maiorem ex contractu lucrum reportaturum, quia licet eo sit contentus, maius illud, quod ex possessione Mineræ habere poterat, relinquens, non sponte facit, sed necessitate compulsus.
387
*Et hæc Auctor dictus circa excogita
tum illum contractum, qui non videtur effectum habuisse, vt colligi potest ex ijs, quæ de Minera præfata protulit D. Gaspar de Escalona in Gazophylacio Peruuico lib. 1. Cap. 14. ex quibus etiam constabit quomodo dicta Minera vendi potuerit, cùm Regij patrimonij sit, ex concessione scilicet à Rege facta detectoribus pro triginta annis, cum conditionibus, de quibus ibi. Et quidem contractus dictus fortè non apparuit vtilis aut Regi aut reipublicæ si enim vtilis iudicatus, via aliqua verosimilis pro illius iustificatione minimè defuisset: vt si diceretur esse contractum innominatum, & præstationem 150. illorum argenteorum ponderum (de quibus non dicitur fuisse ex ijs, quos ensayados vocant, amplioris inquam valoris supra medieta
tem) non habiturum simplicis mutui rationem. Sed iuuaminis pro labore in Regiam & publicam vtilitatem. Neque enim contractus huiusmodi facilè condemnandi sunt, vbi euidens non apparet iniustitia, aut deprehenditur turpitudo, vt diximus Tit. 9. num. 47. & Regia auctoritas multùm circa hoc conferre potest, ratione cuius possunt circumstantiæ, quæ aliàs obsisterent, variari. Neque plura de illo, qui neque ad | praxim adscitus, neque adsciendus vnquàm, pro quo tamen allata non poterit non vtilis esse doctrina.

Alius contractandi modus circa argentum viuum.

388
*AB Auctore nostro etiam proponitur,
dicente tunc accidere, cùm Minerarius pecunia indigens mercatorem adit, & illam ab eo petit promittens se post menses aliquot certa metalli vsitata pondera traditurum, minori pretio, quod baratarium vocant, & in vsu est apud mercatores adstrictos debitis, baratas, quas vocant, facientes. Quod quidem præfatus Pater iniustum iudicauit, eo quòd rei pretium iustum illud est, quo res æstimatur tempore traditionis, iuxta receptissimum Doctorum sensum: pretium autem baratarium tale non est, quia nullus sic vendit, nisi necessitate compellente, & ita neque commune, nec fixum est. Et ita cùm censuisset ille, subdit post datum ea sub forma confilium, mutasse solidiore succurrente ratione sententiam, quia reuera pretium dictum debet iustum reputari: quia tanto cum periculo emere, amittendi scilicet metallum, & grauissimarum ob modum talem emendi pœnarum, rem faciunt emptam minùs valere. Vnde etiam traditionis tempore; minori emi pretio potest, & ita proprium & iustum est pro illo. Et emi etiam non erit insolens, licet si in arcas Regias inferatur, maius pro eo pretium debeatur, quia solutio non ita prompta esse solet, & præsens necessitas possit vrgere.
389
*Sed quid si mercator, empturus Mine
rario dicat timere se sic ementium pœnas, & petat vt chirographo authentico se obliget pro pecuniæ summa, qua metallum emendum, & insuper pro additamento vsque ad pretium, quo Regi venditur, ad tot scilicet millia, asserente Minerario, & postulatis annuente, totidem se, nulla metalli facta mentione, ab illo accepisse. Et adueniente traditionis tempore dicat Minerario mercator vt metallum tradendum ipsi in arcas Regias inferat, petatque à Prætoribus, aut alijs, ad quos id spectat, libranciam, vt quod sibi erat soluendum, creditori chirographum, exhibenti, soluatur, recuperandi cura ab illo libenter accepta. Quo circumloquio mercator in casus contingentia obtinuit pro sex mille currentibus ponderibus octo mille & sexcenta. Et quidem licet modus agendi prædictus neque veritati, neque iustitiæ videatur esse conformis, reuera tamen non esse improbandum censuit dictus Auctor ob adductam rationem, vnde & dicendum esse illum probabilem, quod ad iustitiam attinet, quidquid de mendacijs sit in publicis instrumentis frequentibus, quæ quidem si contrahentes ad
uertant, possunt in mentalibus restrictionibus excusari, si animus mentiendi non sit, sed ita proferenda contractus confidentialis verba, quomodo proferri sine peccato possunt, licet tunc non occurrat specialis sensus consonus veritati. Et hæc modò de contractibus, de quibus alia in decursu occurrent.
D.

D.

DECIMAE.

DECIMÆ.

De Parochis Indorum decimas Conducentibus.

390
*PEtrus Clericus in Episcopatu Pacensi
Casus peculiaris propositio.
Sede vacante conduxit decimas pretio quatuordecim mille argenteorum ponderum, quæ Ensayados vocant, de quibus. n. 387. & quia illo in districto plures valles sunt, neque ad omnes eius poterat cura se extendere, cùm duobus alijs Clericis, quorum singuli sua in valle Parochiam habebant, egit vt earumdem vallium conducerent decimas: sed fuit in tali conductione diuersitas: Franciscus enim translato in ipsum iure pro totius vallis decimis pretio duorum millium argenteorum ponderum, collectos decimales fructus vendidit Indis & Europæis sine melioratione aliqua aut immutatione. Iacobus autem ita conduxit, vt mutui potiùs quàm conductionis rationem habuisse contractus videatur. Est enim conuentum vt pro qualibet vsitata tritici aut mayzij mensura, & pro animantium capite, determinatum quid esset redditurus. Et ille quidem sicut præcedens vendidit, transmissis etiam eò generibus, vbi maior eorum valor; vnde lucrum satis pingue compilauit. Circa hæc inquiritur, non quidem an Petrus potuerit Sedis vacantis decimas conducere, de hoc siquidem dubium est nullum, sic enim Cardinales deciderunt, sed de alijs.
391
*Et responsum supponendo præcipuum
conductorem, licet vendat decimas sine aliqua immutatione, in Censuram non incurrere à Concilio Limensi constitutam Cap. 5. Actione 3. quia quando Cardinales apertam reliquere ianuam vt Clerici per se ipsos decimas conducere possent, benè viderunt eas non conducturos vt domi penitus insumerent. Iuxta hæc dictum resolutionem præsentis casus ex diuersitate contractus non pendere, an scilicet conductio sit, an emptio, sed ex parte rei, quæ conducitur, aut emitur, quia sunt bona Ecclesiastica, & ius solùm prohibet conductionem rerum sæcularium Cap. 1. Ne Cler. vel Monachi, ibi: Conductores sæcularium rerum &c. Et hoc fuit in decimarum fauorem; aliàs enim possent sæculares inter se monopolia facere, & ita decimæ diminutionem magnam paterentur. Nam si Clericus Indiarum Parochus species alicuius districti conduceret, quæ Commendatario traduntur, mayzium scilicet, indumenta Indica &c. Indis cum lucro venderet, aut eas eò mitteret Indorum ministerio, vbi plus valerent, certum est in excommunicationem incursurum Cap. 4. & 5. Concilij prohibentis negotiationem in Iure prohibitam citato iam Capite, vbi Panormitanus: & licet secundus contractus potiùs sit emptio quàm conductio, in eumdem tamen finem tendit, & pro obiecto habet bona Ecclesiastica: & discrimen, quod inter hos duos contractus interuenit, adeò estexiguum in Ordine ad moralem considerationem; vt non sufficiat ad hoc quòd censura secundum com|prehendat, cùm non comprehendat primum. Prætereà prohibitio rerum sæcularium eò tendit vt Clerici in illis negotiationem lucrorum non exerceant: vnde si conducerent vt domi insumerent, aut ob aliam honestam caussam, ad id non se extendit prohibitio, vt ait Panormitanus suprà. Ex quo sequitur conductionem decimarum non esse Clericis, etiamsi Parochi sint Indorum, prohibitam, licet cum lucro exerceatur: quòd si finis non est prohibitus, neque media erunt, aliàs licita. Et constat ex se illicitum non esse res decimales Indis vendere. Quòd si nec liceret eas transmittere vbi plus essent valituræ, ex eo fieret, vt Europæi erga illas monopolia facerent, neque emerent nisi pretio vili, cùm scirent Indis vendi non posse: quod quidem in magnum cederet Clericorum incommodum, immò & Ecclesiæ ac ministrorum, cùm essent qui conducerent defecturi. Et licet inde aliquod videatur incommodum Indorum emergere, multò minus profectò est, quam si ad contractandum, eorum Parochis ianua aperta linqueretur; in quo moderatio esset nulla, quam ignorat auaritia: & vnius districti decimæ paucæ sunt. Sic apud Auctorem.
392
*Et quod ad Cardinalium iudicium atti
net, in Concilij citati præludijs habetur expressum, sic enim §. 1. dicitur. Capite 21. Actionis eiusdem (Tertiæ inquam) ferebatur excommunicatio in Clericum conducentem decimas per se, vel per in
Concilium Limense 3.
terpositam personam: hæc prorsus sublata est. Quin potiùs quoniam Doctores nobiles sentiunt non esse contra ius Canonicum decimas Ecclesiarum à Clericis conduci, Decretum ipsum ita emendatum est, vt solùm habeat leges Sacras, quæ prohibent Clericos conductores fieri, esse ad vnguem obseruandas: nulla de decimarum conductione noua prohibitione facta. Sic Concilium: vnde citatum Caput sic habet: Sacræ leges prohibentes Clericos conductores fieri, ad vnguem obseruentur.
393
*Sed his non obstantibus conductionem
Qualis remaneat obligatio.
non esse licitam Clericis diximus Tit. 9. num. 45. & 46. de quo & Tomo præced. Parte 7. n. 160. & seqq. Et licet oppositum sit probabile generaliter loquendo, in Parochis Indorum non est admittendum, de quibus non sunt locuti Cardinales (immò nec in alijs) pro quo extat Decretum Synodale in Diœcesana Limensi lib. 3. Tit. 5. Cap. 4. tenoris sequentis: Los Curas de Indios no han de
Synodus Limensis.
poder tomar en si los diezmos de sus Dotrinas, ni personas de su casa se entremetan en ellos, en conformidad de lo dispuesto por el Concilio Prouincial del año de 83. Y de lo que su Magestad tiene Ordenado en sus Reales Cedulas, por la vejacion y molestia, que en ello reciben los dichos Indios. Sic ibi. Et licet Concilium in citato Capite de conductione decimarum nihil statuat, ex titulo tamen apertè colligitur ad illas habitum fuisse respectum, vt alibi adnotatum. Nisi dicamus titulum minùs attentè ita relictum, vt scilicet erat ante Cardinalium reuisionem; nam ex adductis verbis constat nullam de decimis voluisse fieri mentionem: Nulla de decimarum conductione noua prohibitione facta. Neque dum noua excluditur, antiqua supnitur, cùm planè asseratur nobiles Doctores sentire non esse contra ius Canonicum decimas Ecclesiarum à Clericis conduci. Ex quo videtur inferri non benè pro conductionis prohibitione dictum Concilium afferri, cùm in illo de decimis nihil, vbi ex titulo potuit esse deceptio, non attento Cardinalium adducta cautione. Regiæ autem schedulæ, de quibus ibidem, illæ sunt, quæ de negotiatione non permittenda procedunt, de quibus Dom. Solorzanus lib. 1. Cap. 17. n. 60. & in Politica pag. 170. in quibus tamen de conductione nihil. Stare autem prohibitio dicta potest eo quòd probabile sit in conductione negotiationem intercedere; & id quod probabile est, potest ob vrgentes rationes pro lege statui. Et Cardinales quidem de Indorum Parochis non locuti, quia Caput illud de Clericis in discriminatim agebat: vnde ipsorum inuiolata manente doctrina, circa illos id decerni potuit, quod apud Synodum Diœcesanam extat. Et potuisset quidem in Concilio alio Prouinciali generaliter decerni, quod & forsitan in eo, de quo agendum breui, vt dictum. nu. 300. conuenientia, immò & necessitate perspecta, decernetur. Et credo equidem, nec vana fides, Auctorem nostrum, qui ante præfatam Synodum scripsit, & deuixit, si illam vidisse contingeret, aliter decreturum, eo enim erat religioso genio, vt talibus promptè & reuerentia singulari deferret,
394
*Et quidem pro Indorum Parochis satis
prouisum videri potuit Cardinalibus per Decretum Cap. 5. Act. 3. de quo dictum à Nobis citato Tit. 9. Cap. 12. §. 4. vbi commercia cum Indis, & eorum etiam ministerio, ipsorum Parochis prohibentur. Quòd si ex eo quòd permissa decimarum conductione concessum esse cum Indis & per Indos commercium asseritur; cur non potiùs ex eo quòd commercium prohibitum est, inferre liceat conductionem esse prohibitam quia stare illa sine commercio nequit? Cùm & hoc sit magis rationi conforme, & Indorum bono, quod tantopere accurandum præscribitur, proculdubio consonantius, immò & necessarium. Quòd si districtus Parochiæ sit non magnus, & conductione nullum sit, aut certè valde exiguum inconueniens futurum, ac scandalum ab sit, quod citatus Auctor videtur in casu proposito recognoscere, eius poterit sententia tolerari.

Ratione nouæ Ecclesiæ erectæ, an decimæ vltra solui debitas debeantur.

395
*SI videlicet vt possit ijs, qui ad Parochiam
spectant, cura Sacramentorum administratione succurri, qui in opposita fluminis ripa degunt, & illo crescente, traijcere nisi periculosè non possunt, quod quidem sæpiùs accidit, illa Episcopi auctoritate, cui & suus assignetur Parochus, erigatur. Cùm enim illi congrua sit pro sustentatione reddituum portio tribuenda, sitque pro eo decimalis contributio destinata, ad illam videtur futurum esse refugium. Sed cùm incolæ ante erectionem Ecclesiæ decimas soluerent, videndum an ratione illius debeant augere pensionem & cùm in casus contingentia dubium incidisset, fuissetque viris doctis propositum, non esse augendum decimarum onus censuerunt. Et quod ad erectionum Ecclesiæ attinet, posse ab Episcopo fieri probatur ex Cap. | Ad audientiam de Eccles. ædific. vbi Glossa, & Abbas, & ex Concilio Trident. Sess. 21. Cap. de Reform.
396
*Quod verò ad decimas spectat ex eo ostendetur, quòd incolæ prædicti soluunt deci
Negatiua resolutio.
mas, ex quorum nouenis sustentari Parochus congruè potest, quatuor scilicet ex duobus mille argenteis ponderibus; iuxta Tridentinum suprà,
Concilium Trident.
ibi: Aßignetur portio arbitrio Episcopi ex fructibus ad Ecclesiam Matricem quomodocumque pertinentibus, & ex Cap. Ad audientiam, vbi dicitur Sacerdotem debere sustentari ex obuentionibus Ecclesiasticis eius loci, in quo residet, quæ quidem ex Parochianorum decimis resultant, vt intelligit ibi Abbas. Nec solùm ex personalibus, de quibus non est dubium iuxta D. Thomam 2. 2. q. 87. art. 3. ad 2. vbi ait decimas personales deberi Ecclesiæ, cuius Parochiani sunt, qui eas soluere tenentur, & Ioannem Andream, ac omnes Doctores in cit. Cap. Ad audientiam. sed etiam ex prædialibus, de quo Innocentius ibidem, & Moderni in Cap. Cùm continget de decimis. Vbi & notat Abbas nomen Obuentiones esse valde generale, & comprehendere decimas. Quod etiam probatur ex Cap. Quæsiisti 16. q. 1. iuncta Glossa, vbi dicitur redditus decimarum dandos Ecclesijs, vbi audiuntur Missæ, & recipitur Baptismus. Et Glossa Cap. Quicumque 16. q. 1. ait in
Ecclesijs Curalibus decimas esse diuidendas in quatuor partes, quarum prima detur Matrici, secunda pauperibus, tertia fabricæ Curalis Ecclesiæ, quarta illius ministris. Prætereà ostenditur ex fine, propter quem decimæ institutæ sunt, inter alios siquidem sustentatio ministrorum est, tamquàm laboris stipendium in Sacramentorum administratione, vt docet D. Thomas suprà Sotus lib. 3. de Iustit. q. 6. Syluester verb. Decimæ, & confirmatur, nam obligare ad nouam præstationem est contra iustitiam, & Abbas in Cap. 1. de de Eccles. reb. non alienand. affirmat, quando noua Ecclesia propter necessitatem erigitur, posse Episcopum assignare certam partem reddituum & obuentionum Ecclesiæ Matricis, maximè cùm est illa ratione decimarum obligata ad Sacramentorum administrationem quæ fideles soluunt. Ex quo infertur censuram ab Episcopo im
Vnde Censura illa.
positam fuisse iniustam & nullam, & consequenter in foro conscientiæ non obligare, licet propter scandalum obseruanda sit, donec de iustitia constet. Huic resolutioni subscripserunt Fr. Antonius Nuñez, Fr. Andreas de Almaguer, Fr. Didacus de Ayala, & Doctores Faxardus & Guarnidus. Et præmissis addidit P. Auila ex Nauarro in Manuali Cap. 21. num. 30. quòd si Papa
Notanda Nauarri doctrina.
iuberet quotam solui ex ijs, quæ solui consueuerunt, mandatum fore iniustum, & posse de eo supplicari, dummodò soluatur id, quod est ad sustentationem ministrorum Ecclesiæ necessarium, quantùm ad hoc enim est de iure naturali, & per consequens nulla potest consuetudine derogari. Et manifestè loquitur quando ex consuetudine habetur vt aliquid minus decima soluatur. Vnde à fortiori non erunt agricolæ prædicti ad soluendum id, quod de nouo petitur, obligati, cùm non sit pro eo consuetudo, & integram soluant decimam pro sustentando Parocho sufficientem. Sic citati die Augusti 1591.
397
*Et illi quidem de interuentione Patroni
nihil addiderunt, cùm tamen videatur certum necessariò esse adhibendam, cùm & Ecclesia erigatur, & noua Parochia fundetur, pro qua ius habet præsentationis, cùm generale illud sit à Iulio Secundo concessum die 27. Septemb. 1508. cuius illud pro caussa præsenti: Quòd nulla Ecclesia, Monasteria, aut locus pius, tam in prædictis iam acquisitis, quàm alijs acquirendis Insulis & locis, absque eorumdem Ferdinandi Regis, & Ioannæ Reginæ, ac Regum Castellæ & Legionis pro tempore exi
Iulius Secundus.
stentium consensu erigi aut fundari poßint: & cùm expediat, eidem Regi, Ecclesijs, & Monasterijs, præfatis personas fidas, & gratas, & acceptas præesse, ius patronatus, & præsentandi personas idoneas, tam ad Metropolitanas, quam ad alias Cathedrales Ecclesias erectas, & pro tempore erigendas, & alia quæcumque beneficia Ecclesiastica infra annum à die illorum vacationis computandum. Sic in postulatis, quod & inferiùs in concessis. Potuit autem vt Patroni interuentio necessaria non iudicaretur, id mouere, quod ibidem sequitur & ad inferiora beneficia Ordinarijs locorum. Sed id esset viris adeò doctis indignum, cùm apertissima sit Pontificis mens volentis ad maiora beneficia, de quibus ibi, præsentationem fieri Sedi Apostolicæ, ad inferiora autem Ordinarijs, vnde ex eo potiùs præfata positio non solùm firmatur, sed euidenter comprobatur.
398
*Ex occasione autem specialissimum
quidpiam in Bulla concessionis allatæ contentum iuuat adnotasse, sic enim in illa Pontifex: Et si Ordinarij præfati personam præsentatam infra decem dies instituere neglexerint, & tunc quilibet alius Episcopus illarum partium ad requisitionem Ferdinandi Regis, seu Ioannæ Reginæ, aut Regis pro tempore existentis huiusmodi præfatam personam præsentatam ea vice instituere liberè ac licitè valeat &c. Ex quibus habetur iuxta formam prouisionis Indicorum Parochorum, quæ modò est in vsu, nominante tres Episcopo, & Patrono exhibente, vt ille eum, qui sibi magis idoneus visus fuerit, præsentet, non posse non admittere præsentatum, & Canonice instituere. Quod proptereà dixerim, quia Ordinarius quidem instituere renuit eum, qui à Patrono præsentatus, eo quod secundum locum in nominatione habuerit, ægrè ferens primarium repudiatum. Qua renitentia perspecta potuit Patronus gratia prædicta vti, & ad Ordinarium alium pro institutione recurrere, & sua illa non solùm vti poterit, sed & tenebitur, tradita à Pontifice facultate.
399
*Sed quid si præsentatis talis idoneus re
uera non sit? Aliquando enim ita euenire solet vt exoptantes Prælati alicui Beneficium conferre, eum primò designent loco: & Secundo & tertio illos, de quibus præsentatio desperetur. In quo quidem illi suas, & examinatorum conscientias reconueniant, fallentes Patronum, & huiusmodi absurdis certam præbentes occasionem. Et quidem licet nemini turpitudinem suam alleganti credendum sit, nec debeat audiri, ex varijs textibus & Doctoribus apud D. Barbosam Tractatu de Axiomatibus iuris; Axiom. 221. Id quod in iudice specialiter asserit nu. 4. dicente se pecunia corruptum sententiam protulisse. Id quod de | alijs corruptelæ generibus videtur pariter dicen
dum. Nihilominùs vbi agitur de periculo animæ, secus accidit, tunc enim & agendo & excipiendo turpitudo potest allegari, iuxta eumdem, & adductos ab ipso num. 5. quod hic accidit, tum ratione præsentati, qui idoneus cùm non sit, in graue incidit animæ suæ discrimen, tum Paræcianorum, vt constat, quibus lupus pro pastore traditus, aut verò idolum. Zachar. 11. v. 17. & quàm illud execrandum, vbi de eliminandis idolis agitur: In eo ergo casu noua à Patrono exigenda nominatio legitimo præmisso examine, neque enim primarius ille præsentandus est, cùm non fuerit prouisionis forma seruata: & pro præsentato iniungendum vt alij, quibus plenè confidi possit, designentur Examinatores, si ipse nouum subire velit examen. Virtute autem præfatæ concessionis, quia renuente Ordinario, potest ad alium haberi recursus, ita & videtur eidem examen posse committi, quia est quid consequens ad absolutam facultatem. Et hoc apparet satis expediens, nam de Examinatoribus apud Episcopum renuentem existentibus minùs confidi potest, qui & illum pertimescant.
400
*Et hæc quidem per occasionem dicta,
ad primarium verò institutum præsentis quæstionis calamum reuocantes, mirari iuuat quomodo docti illi magistri de præsentatione nullam fecerint mentionem, quæ quidem videbatur esse in vsu iuxta schedulam Philippi Secundi die 1. Iunij 1574. cuius tenoris partem adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 3. cap. 15. num. 12. licet non in ea forma, quæ ab eius est successore præscripta die 4. Aprilis 1609. de qua Idem nu. 14. & Nos Tit. 3. nu. 78. Videntur ergo existimasse dismembrationem illam sine Patroni potuisse auctoritate fieri, & eum, qui pro administratione Sacramentorum assignatus est, Capellani potiùs ad nutum amobilis quàm Parochi rationem habiturum. Quod quidem illis temporibus faciliùs constitui potuit, quia Parochiæ non dabantur generaliter in Titulum, sed in Commendam; sic enim in præfata schedula: Por via de Encomienda, y no en Titulo perpetuo. Quod quidem si ita disponatur, etiam modò videtur admitti posse, quia reuera sic designatus non est propriè Parochus, neque Beneficium habet; & Bulla Regij Patronatus de Beneficijs solùm agit, vt ex adducto tenore constat. Quando ergo nulla Ecclesia erigenda dicitur absque Regio consensu, de illis est sermo, in quibus Beneficia constituenda, vt sequentia verba manifestant: & cùm expediat, eidem Regi, Ecclesijs, & Monasterijs præfatis, personas fidas, gratas, & acceptas præesse, ius patronatus &c.

An ex prædijs & gregibus Ecclesiarum & Capellaniarum Decimæ debeantur.

401
*QVæsitum hoc à Patribus Societatis
Resolutio negatiua.
nostræ, & data responsio die 28. Ianuarij 1595. in qua citatus Auctor videtur fuisse præcipuus, & negatiua quidem fuit, etiamsi bona prædicta intra terminos alterius Diœcesis sint, quod tamen negauit Didacus Perez lib. 1. Ordinamenti Tit. 5. l. 1. vers. Ex prædictis col. 123. Gregorius Lopez l. 2. verb. Heredades num. 20. part. 1. vbi & Ahumada. Panormitanus Cap. Nouum genus de decimis nu. 6. & Cap. penult. eod. ff. Sed oppositum tenet D. Thomas 2. 2. q. 87. arti. 4. vbi & Caietanus, & Aragon. Sotus lib. 9. de Iust. & iur. q. 4. arti. 4. Tabiena Tit. 10. nu. 8. & probatur Primò, quia decimæ debentur pro Ecclesiarum seruitio, & ministrorum sustentatione: ergo sicut fructus bonorum prædictorum in prædictis insumuntur, nam bona Ecclesiastica sunt, & nullius alterius Ecclesiæ decimali obligationi subiecta. Secundò, quia hoc est decisioni Iuris conformius, vt ait Glossa in dict. Cap. Nouum genus. Et Couarrubias lib. 1. variar. Cap. 7. nu. 8. Vers. Secundò, licet magis. Et fauet l. 1. ff. 5. lib. 1. recopilat. verbis illis: De todos aquellos bienes, que han, que no son de sus Iglesias. Tertiò, quia circa decimas magnam vim habet consuetudo, & vt ait Couarrubias suprà, in plerisque regionibus huiusmodi decimæ non soluuntur, in quibus & Peruuiana est, vnde contraria non debet introduci. Sed hæc sententia temperanda est, si ex illius praxi magnum Ecclesiæ insurgeret detrimentum, eo quòd alijs Ecclesijs donatæ sint fere omnes terræ, quæ intra eius terminos continentur. Quam limitationem adhibent Sotus, Caietanus, & Aragon. Id autem quod de bonis Ecclesiæ est dictum, de Capellaniarum etiam bonis pariter asserendum, cum Didaco Perez, quod & ratione priori efficaciter comprobatur.
402
*Et est quidem præfata resolutio & Iuri
Notantur aliqua circa illam.
& rationi conformis, licet quod attinet ad bona intra terminos alterius Ecclesiæ existentia, sit satis probabilis, quam præter citatos amplectantur Rebuffus de decimis Quæst. 5. nu. 10. Ioannes Gutierrez Libro 2. qq. Canon. q. 21. nu. 54. Et alij apud ipsos, pro quo & videri potest D. Barbosa Tomo 2. de Iure Pontificio lib. 3. Tit. 30. cap. 2. Quod & praxi videmus receptum, licet cum aliqua Ecclesiarum quarumdam inefficaci contentione. Non ergo quoad hanc partem inualuit ea consuetudo, de qua præfata resolutio: neque quoad aliam video quidquam, ex quo possit illa roborari, communiter enim Capellaniarum bona non prædia, aut greges, sed domus locabiles esse solent, & si quæ Ecclesiarum, non quidem earum decimæ Parochis conferuntur, sed ea in illis dispositio seruatur, quæ pro decimis est communis, de qua non vno in loco dictum.
403
*Pro Religiosis adhuc sub iudice lis est,
interposita supplicatione post duram satis Executoriam, vrgentibus aduersarijs, nec video quem sint hæc exitum habitura. Vnum illud hoc loco attexuisse iuuat post tot Tomis præcedentibus disputata, quod pro Societate Clericali Religione mirificè facit ex Dom. Barbosa suprà nu. 1.
D. Barbosa
vers. Quapropter, vbi ita scribit: Aduertendum est Clericos dupliciter considerari: vel enim considerantur in quantùm tales, vel rursus in quantùm sunt fideles, non habito respectu ad Clericatum. Meminit huius diuisionis in specie D. Thomas. 2. 2. q. 86.
Notanda diuisio ex D. Thoma.
arti. 4. in Corp. (corrige. q. 87.) Sotus de Iust. lib. 9. q. 4. Col. 1. Hoc supposito resoluendum est Clericos priori modo consideratos non effe debitores decimarum ex illis bonis, in quibus tamquàm tales considerantur, siquidem sic considerati non sunt Parochiani: | de ratione enim Clerici est vt alijs spiritualia ministret, ac proinde cùm decimæ ratione administrationis spiritualium debeantur Parochianis, quibus illa facta est, vtique Clerici, quibus in quantùm tales prædicta administratio non fit, & proptereà non dicuntur Parochiani, ad decimarum solutionem non tenebuntur: non sic dicas si dentur bona, in quibus posteriori modo considerentur. Constat siquidem omnes fideles subesse Parocho quoad forum conscientiæ Cap. Omnis. de pœnit. ac subinde sicut solùm Sacramentorum ministri ius habent percipiendi decimas, ita quoque omnes Parochiani, & consequenter Clerici in quantùm fideles, dicuntur debitores decimarum ex illis bonis, in quibus tales considerantur. Ex quibus colligitur Clericos non teneri ad solutionem decimarum ex fructibus suorum Beneficiorum &c. Facit inquam mirificè hoc pro Societate, immò & validissimè, Clericorum Religione, qui in administratione Sacramentorum præ alijs occupantur, neque sunt vllo modo Parochiani. Neque in hoc sæculares Clerici melioris esse debent conditionis, quandoquidem sicut illi Clerici sunt, Clericalia munera plus exercent, & fructuosiùs, & in altiori sunt perfectionis gradu constituti. Nec video ad quid ista scribantur, si nullum sunt effectum habitura? quæ pro Indijs quantùm vrgeant à Nobis est iam sæpiùs demonstratum.
Delegatus.

Delegatus.

404
*CVi delata commissio, etiamsi pro illius
suspensione fuerit supplicatum ab alijs, quorum intererat, potest ea vti, iuxta Bartolum in l. Idem fiet. ff. de testament. tutel in princip. quod locum habet etiamsi de rescripti falsitate excipiatur. Verba illius sunt: si dicatur rescriptum falsum, iudex qui rescripto dicitur datus, de hoc posset cognoscere; sicut si dicatur impetratum tacita veritate, vt l. præscriptionem. C. si contra ius l. vtil. publ. & quod notatur per Innocentium Cap. Pastoralis de rescriptis. Et ratio est, quia magnum esset inconueniens si per supplicationem suspenderetur iurisdictio, & ligarentur manus Delegato, qui iam in se iurisdictionem habet. Iuxta hanc doctrinam censuit P. Auila potuisse Prouincialem intra Prouinciam admittere Religiosum Prouinciæ alterius, qui in domo degebat, pro qua adnectenda Prouinciæ, Quitensi inquam Peruuianæ, Generalis rescripto potiebatur, licet eo vsque nulla in re iurisdictione sibi concessa fuisset vsus. Quod quidem obstare non potuisse asseritur, & ratio esse potuit, quia semel radicata in eo iurisdictione, potuit illam quando & quomodo libuit exercere. Immò etiamsi rescripto vti se non velle significauerit, quandoquidem rescriptum admisit, & admittere debuit à Generali constrictus, nisi tales occurrissent caussæ pro executione retardanda, vt illa crederetur Generali maximè placitura. Tunc enim meritò asserendum iurisdictionem minimè Prouinciali, sicut & alijs competere, quia non delegatur nisi sub conuenienti rerum statu, qualem delegatus neutiquàm deprehendit. Quod in Religionibus accuratiùs obseruandum est, quarum Prælati plus de paterna benignitate, quàm de iudiciaria seueritate debent affectare, ne quod in remedium putatur profuturum, in laqueum, & conscientiarum offendiculum conuertatur.
405
*Et Clausulam Rebus sic stantibus etiamsi
non exprimatur, intelligi in legibus, statutis, & qualibet dispositione, iuxta plures Iuris regulas tradunt Doctores adducti à Dom. Barbosa in Tractatu de Clausulis vsu frequentibus Claus. 229. Quod cùm reuera ita sit, nullo modo præsumi potest illi iurisdictionem delatam, qui res non stare, vt delegans credidit, manifestè deprehendit; est enim defectus substantialis conditionis. Vnde & peccari in eo grauiter potest, cœca quidem obedientia, sed non illa cœcitatis laude, quam D. Ignativs sua illa aurea in Epistola commendauit.
406
*Et ille quidem obedientiæ huiusmodi
Sanctissimus commendator, qua sit in multis charitate & prudentia procedendum verbo & opere comprobauit, pro quo narratio extat lib. 3. Vitæ nu. 44. à P. Daniele Bartoli conscriptæ Italicè, & à P. Ludouico Ianino elegantissime translatione Latina reddita, tenore sequenti: Claudo quibus prudentem in filios turbine aliquo iactatos probare statueram Patris optimi charitatem, sapientißima illius erga Nouitium cautione. Ducebatur humilis paries, quo discluderetur à vico publico domus nostra, & adhibebatur ad hoc tyronum opera: eorum modestia, feruore, suique contemptu generoso, prætereuntes magnoperè afficiebantur, vltroque ad eos per otium spectandos ex primoribus quoque ventitabant. Erat tunc in tyrocinio ex nobilitate primaria, apprimè notus, eaque forsitan ex caussa præ ceteris spectantium oculos & admirationem curiosiùs trahebat, licet ipse de se cogitari ab ijs longè alia reputaret, sibique id pudori verteret, ex quo se alius gloriosulum duxisset. Domo itaque non ausus se condere, & verecundatus oculos pertranseuntium, hærebat ab ijs quàm longißimè poterat, obuersisque ferè in publicum humeris. Descendebat subinde IGNATIVS, non tam opus quàm operas visurus, contigitque vt circumspiciens, & tyronem seorsum ab reliquis videns, pudorem in ore illius, in mente superbiam legeret, quæ illum in vultu pudorem expirabat, & quo, nisi maturè inhiberentur, desitura hæc essent, prospiciens, accito Bernardo Oliuerio, qui operi præerat; Non vides, ait, fratrem illum segregantem se procul ab alijs, perperàm tentari? Expectas videlicet dum se proripiat, & adeò nihili eius tibi est salus? Excusauit Minister quod sibi mandatum fuerat de Nouitijs omnibus illic occupandis. Scilicet, infert Sanctus, cùm id ego mandabam, vetabam te prudentia & charitate vti? Ac post breuem in obseruandis operarijs morulam, tyroni velut fortuitò occurrit, vultuque ac verbis placidè compellans, & tu etiam ad hoc opus? inquit, abi quæsote, domum, neque hic prætereà compare, non facit ad tuam valetudinem hic labor. Sic semi animum excitauit, & captata ex debilitate corporis medicina animum sanauit. Iam enim tyro alias meditabatur sedes, vt ipse postmodùm narrauit, & vitam priorem mente designabat. Sic luculenta narratio, vt legitimi filij, & quicumque alij, quorum esse potest sanctissimus & prudentissimus Pater præclarum exemplar, quando ad ista deuenerint, illum sibi dicentem audiant, quod & iam audiuimus: Cùm id ego mandabam, vetabam te prudentia & charitate vti.
407
*P. Ludouicus de Guzman Venerandæ
| in Societate memoriæ, cuius laus inclyta in eius circumfertur historijs, & præsertim Tomo 2. virorum ipsius illustrium, vbi eam per §os. diuisam protulit P. Eusebius Nieremberg. qui §. 2. illius obedientiam promptissimam, & verè cœcam singulari exemplo commemorat. Hic inquam vir tantus, referente eôdem §. 4. cùm semel, iterùm, ac tertiò à Prouinciali mandatum accepisset localis tunc Superior, toties ab executione abstinuit, dimittendi scilicet fratrem quemdam èex Societate: eius enim charitas, vtpotè regina supra obedientiam regale exercuit imperium, dolebat siquidem eum, qui manum miserat ad aratrum, non solùm respicientem retrò, sed & retro versum, regno Dei ineptum reddi, & magno illo vocationis Religiosæ bono priuari, quod in Societate (quidquid alibi sit) esse deprehenderat singulare.
408
*Est quidem compertus Canon in Cap.
Pastoralis, de potest. Iud. deleg. §. Quia verò, vbi sic Innocentius Tertius: Cùm Ordinarius teneatur obsequi Delegato, & si sciat sententiam illam iniustam, exequi nihilominus tenetur eamdem, nisi apud eum efficere poßit, vt ab hoc onere eum absoluat. Sic Pontifex. Sed verò decisio talis nullius est. in
caussa præsenti momenti, immò neque in multis alijs consimilibus. Nam iuxta Glossam id tantùm procedit quando sententia lata est in caussa ciuili coràm partibus præsentibus controuersa. Deinde non agitur de sententia notoriè iniusta, sed quæ talis executori videatur, vt cum communi tradit Angelus Bossius Tomo 1. nu. 882. iniustitia enim sententiæ non potest esse notoria: nam leges positiuæ restrictè intelligendæ sunt, vt quam minimum noceant iuri innocentis. Pro quo etiam videndus Dom. Barbosa de Iure Pontificio Tomo 1. Tit. 29. Lib. 1. Cap. 28. citato inquam Pastoralis nu. 14. vbi plures Doctores adducit, quibuscum statuit merum executorem non teneri nec iustè posse sententiam notoriè iniustam, continentemque nullitatem, vel intolerabilem errorem exequi. Et in casu nostro iuuat §. præfati conclusio, dicente Pontifice: Nisi apud eum efficere poßit, vt ab hoc onere eum absoluat. Siquidem Delegatus Religiosus, cui est rerum status vsquequaque perspectus, informare delegantem potest de inconuenientia mandati, & super eo responsum, quod proculdubio sperari fauorabilius potest, expectare. In quo minùs prompta obedientia argui nequit, quandoquidem si ita non ageret, obedientiæ potiùs defuisset, cùm ita præcipiat Pontifex, pro quo P. Scildere de principijs conscientiæ Tract. 2. nu. 82. in fine. Et hæc quidem supplicatio manifestè suspendit executionem; quod tamen cum illa generalitate, de qua nu. 404. non est ita, cum probabile sit oppositum, vt dixi Tomo præced. Parte 8. in Appendice post Sect. 31. vbi de supplicatione ex professo actum. Pro quo & videri potest Diana Parte 1. Tract. 10. Resol. 6. P. Auilæ sententiæ consonans, sicut alij adducti ab ipso.
Dimissoriae.

Dimissoriæ.

409
*PEtrus Limæ iurauit domicilium Epis
copo Tucumanensi pro ipsius Diœcesi, à quo Subdiaconus & Diaconus est ad titulum Indorum ordinatus: sed Limam est ille reuersus, ex qua originarius, sine litteris vllis Tucumanensis Ordinarij. Et dubitatum an recipi ab Ordinario Limano possit. Ad quod P. Auila affirmatiuè respondet probansque ex eo quòd commendatitiæ litteręlitteræ requiruntur Primò vt constet Clericum non esse Censuris ligatum; id autem informatione, & notitia personæ suppleri potest, cùm de vitæ constet honestate. Vt enim ait Pa
Panormitanus.
normitanus in Cap. Fraternitati de Cler. non resid. litteræ commendatitiæ requiruntur ignotis: hi autem qui benè noti sunt, siue Clerici, siue laici possunt absque huiusmodi litteris recipi, quia iam cessat finis legis. Pro quo & Turrecremata in Cap. Primatus 71. dist. & facit Cap. Tuæ eodem tit. ibi: Qui penitus sunt ignoti. Item ignotus dicitur, cuius origo, & vita, & integritas non est nota Episcopo 34. dist. Cap. Episcopus. Secundò, ad con
Cap. Primo tres. 17. dist
seruationem domiciliorum, vt constat ex cit. Cap. Primatus, ibi: & obseruantia pacem custodit: nam & memini in sanctißimo Concilio Sardicensi statutum, vt nemo alterius plebis honorem vsurpet, sed si fortè erit necessarius, petat à Collega suo, & per consensum habeat. Et hunc finem habuit Limense Concilium, quia non loquitur nisi iuxta terminos iuris antiqui; vt colligitur ex principio Capitis 9. Act. 3. & ex eo non tollitur quominùs recipi à suo Prælato originario queat, quamuis sine Dimissorijs veniat, quia in Diœcesim non
Quid de Dimissoriis.
venit alienam, quandoquidem subiectio ratione originis est perpetua, & immutabilis, sicut iura sanguinis. l. iura sanguin. ff. de origin. iuris. & Dimissoriæ à iure exiguntur quando Clericus in Diœcesim vadit alienam, vt constat ex Cap. Si
Cap. Si qui verò 7. q. 1.
qui verò, ibi: Si recedant ab Ecclesia sua, non recipiantur in aliena Ecclesia & Concilium Tridenti
Concilium Trident.
num Seßion. 23. Cap. 13. de Reformat. verbis illis: Nullus Clericus peregrinus sine commendatitijs sui Ordinarij litteris admittatur. Pro quo & Syluester verb. Peregrinus.
410
*Quòd verò ad titulum Indorum spe
ctat, si reuera ita accidit, recedere ab Ecclesia, pro qua ordinatus est, non potuit, quia adscriptus ille, ex Concilio Trid. suprà, & Limensi Act. 2. Cap. 31. vbi specialiter de ordinatis ad præfatum titulum. Sed compertum est præfatum Clericum non in Tucumano, pro quo iurauit domicilium, sed in Paraquaria ordinatum ab Episcopo Tucumanensi, & vt apparet sine licentia proprij Ordinarij celebrante, ex quo fit (quidquid sit de Episcopo) ordinatum huiusmodi suspensionem contraxisse, & quod de titulo dicitur vim habere nullam: ordinatus siquidem est ab Episcopo alieno, quia talis fuit Tucumanensis in alieno Episcopatu, & licet in foro conscientiæ liber à suspen
sione esse possit, sicut & ab irregularitate, quamuis in susceptis ministrauerit, quia Extrauagans Pij Secundi, Cùm ex sacrorum, dolum requirit, à quo ignorantia, crassa licet, excusat. l. igitur. ff. de liber. caus. & l. plagij. C. ad l. Flau. Et ibi Glossa cum alijs legibus ab ipsa adductis; In foro tamen exteriori meritò potest à Iudice Ecclesiastico ligatus reputari circa citatam Extrauagantem à Nauarro citatam Cap. 77. nu. 155. Potuit autem à suspensione absolui virtute Bullæ Cruciatæ, & dispensari in irregularitate ab illius Commissario, quia non est contracta ob prauam Ordinum | susceptionem, quod ipsi prohibetur, sed ob prauum eorum vsum. Sic autem à vinculis liber, poterit ab Ordinario admitti, cum sufficienti cir
Vt queat admitti.
ca mores informatione, & Vicarius generalis ratificare Ordines prauè susceptos iuxta Panormitanum in Cap. Quòd translationem de concess.
Præbendæ, & Nauarrum lib. 1. Cons. 24. de tempor. Ordinat. ad 4. quæst. & est Textus in Cap. Salonitanæ. 63. dist. & Cap. Lugdunensis 9. q. 2. Videndus Nauarrus in fine citati Consilij, vbi exponit quid ratificatio dicta operetur. Et quod de ascriptione ratione tituli Indorum respectu Ecclesiæ nulla oriatur obligatio, ex eo liquet, quod ab Episcopo est facta alieno, vnde, vt diximus, nullius vis.
411
*Quod ad iuramentum attinet, obstare etiam nequit, quia non fuit promissorium de
De iuramento domicilij.
permanentia in Tucumano, sed assertorium, quo scilicet testatur quis habere fe animum tali loco habitandi. Et licet vtatur verbis promissionem sonantibus, intelligenda sunt iuxta Iuris receptum intellectum, dum de domicilij acquisitione, statuit; non enim promissorium iuramentum, sed assertorium exigit: neque verborum cortici, sed animæ, & spiritui eorum standum. Cap. ex litteris el. 2. de Sponsalibus & iuramentum non mutat naturam actus, super quem cadit. l. finali. de liber. causs. & Cap. Quemadmodùm de iure iur. & ad maiorem securitatem poterit illud proprius Prælatus relaxare. Sic 20. Augusti 1600. & doctè & solidè.
412
*Potest autem quis hęrerehærere circa id, quod
dicitur de informatione circa mores; non enim videtur quomodo stare vitæ integritas in eo possit, qui perperàm sacros suscepit Ordines; eo enim ipso debet, cùm res adeò grauis sit, suæ incuriosus conscientiæ, nec Dei timore præditus, reputari. Sed verò citatus Scriptor iuxta Iuris præscripta locutus, sic enim Vrbanus Pontifex scribit Hugoni Lugdunensi Archiepiscopo, vt habetur in citato Cap. Lugdunensis, cuius verba
Cap. Lugdunensis 9. q. 2.
sunt: Lugdunensis Parochiæ Clericos, quos contra statuta Canonum ab alterius Parochiæ Episcopis ordinatos litterarum tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorum honore recipere religionis tuæ prudentia poterit, si eos aliàs canonicè, & sine prauitate aliqua ordinatos constiterit: Si tamen eorum probabilem vitam id indulgentiæ perspexeris promereri. Sic ille, licet in casu non sic damnabili eius dispositio procedat; siquidem Lugdunenses Clerici ab Episcopo ordinati fuerant sua in Diœcesi residente, secus hic, de quo sermo. Nihilominùs stare dispositio potest, ampliatione fauoris, si præter peccata in Ordinum susceptione commissa, mores recognoscantur idonei, & pœnitentia pro dicta audacia imposita laudabiliter impleatur, de qua ibidem qui suprà in hunc modum claudit: Quos igitur recipiendos moderatio tua ar
Idem.
bitrata fuerit, iniuncta satisfactionis gratia, propter Ecclesiam, quam offenderunt, congrua pœnitentia, miserationis intuitu in suo quemque honore recipies: salua in omnibus Sanctorum Canonum disciplina. Hæc ibi. Salua inquam &c. tum quoad probatos mores, de quibus admonitio præmissa, & hîc roborata: tum circa impedimenta ob Censuras ratione sacrilegi Ordinum vsus incursas: tum insuper, quia hic nihil contra antiquam Sacrorum Canonum dispositionem inducitur, sed locus misericordiæ datur, & Episcopi reseruatur arbitrio: Quos recipiendos moderatio tua arbitrata fuerit. Non est ergo necessitatis, sed gratiæ, satis ibidem expressæ.
413
*Quod ad irregularitatem spectat, sup
ponit Auctor contrahi illam ratione prauæ Ordinum susceptionis, & à Commissario non posse dispensari, quia in Commissionis litteris inuenitur excepta. Sed illam non contrahi, etiamsi suscipiens sit excommunicatus aut suspensus, tenet Diana Parte 1. Tract. 11. Resolut. 114. cum alijs, quos allegat, quia non extat Canonicus textus, in quo contractio talis habeatur. Licet autem id probabile sit, in Bulla tamen dispensatio denegatur, iuxta quam oppositum approbatur. Idque in odium sacrilegij, ex quo magna possunt absurda in Dei Ecclesia resultare, quæ prouidentia peculiari ea, quæ ad collationem & susceptionem Ordinum spectant, iam inde suo ab exordio, cauit, præuenit, sanxit, stabiliuit.
414
*Id autem quod de ratificatione Ordi
num dictum, ex citato Cap. Lugdunensis colligitur, quod Nauarrus citat: illa enim receptio Ordinatorum cum graduum suorum honore, ratificatio compellatur, ex quo id habetur quod ipse ait ita scribens: Tertiò, quod is D. consulens debet procurare per suos amicos, vt eius Episcopus ordinarius habeat ratam præfatam Ordinationem: quo habito remanebit habilis tam quoad Ordines alios suscipiendos, quàm quoad alia beneficia. Hæc ille, ex quibus in primis habemus id, quod nuper dicebamus de Salua in omnibus sacrorum Canonum disciplina, quando quidem vt Episcopus ratam habeat Ordinationem rogandum admonet Auctor dictus. Deinde apparet ratificationis effectus in exposita habilitate ad vlteriores Ordines & beneficia, pro quo & vers. vlt. sic concludit: Quintò quod ad maiorem cautelam potest consulens habita ratificatione sui Ordinarij adire Episcopum, qui contulit illi beneficium, vt illud conferret ei denuò, si, & quatenus opus est.
415
*Sed quod ad maiorem cautelam perti
De iuramento domicilij.
net in nostro casu, eam Auctor noster in relaxatione iuramenti constituit, in quo sua esse difficultas potest, quia quando iuramentum homini præstitum non est in vtilitatem priuatam, sed in bonum commune, nequit etiam in melius commutari absque consensu habentis curam boni communis, vt docet Syluester verb. Iuramentum 5. q. 6. quem allegat & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 3. in Decalogum Cap. 21. nu. 5. Tale autem est iuramentum domicilij, est enim in commune bonum Ecclesiæ illius, in qua est illud constitutum: ergo solùm poterit ab Episcopo Diœcesis eiusdem relaxari, & ita in casu nostro ab Episcopo Tucumanensi, & non à Limano, vt vidimus affirmatum. Ad quod dici potest Primò hic facilè præsumi posse Tucumanensem Episcopum longissimè distantem id non ęgrèægrè tulisse, cùm videret redditum valde difficile, quod posset circa reditum implorare. Secundò dici potest ad Archiepiscopum Limanum tunc temporis curam etiam Tucumanensis Ecclesiæ, vtpotè suffraganeæ, attinuisse, eo modo, quem iure præscribunt, & sufficiens est ad effectum dictum, iunctis insuper circumstantijs. Tertiò, iuxta aliquos | non contemnendæ auctoritatis Scriptores Archiepiscopus potest in votis eorum dispensare, qui suffraganeis subijciuntur, & vt id minùs probabile sit, vt videri potest apud citatum P. Thomam Lib. 4. cap. 38. nu. 10. & 11. alia eiusdem doctrina succurrit n. 12. vbi cum alijs statuit posse Archiepiscopum dispensare cum subdito suffraganei nolentis dispensare, officio eius misericorditer implorato, vt ex misericordia dispenset. Quod quidem casui præsenti applicari potest, licet enim Episcopus dispensationem non neget, est tamen adeò distans, vt non concessio æquiualeat negationi. Et licet de relaxatione iuramenti, & non de dispensatione, quæ propria est voto agamus, vtriusque tamen quoad hoc eadem est ratio, & relaxatio solet etiam dispensationis nomine compellari, cùm reuera idem sint, vt videri apud eumdem Patrem potest citato lib. 3. cap. 19. nu. 1:
416
*Non est autem explicatio illa iuramen
ti adeò firma, vt difficultate, nec leui profectò, non careat. Siquidem iuramentum de re futura, regulariter loquendo, promissionem importat, vt ait P. Sancius suprà cap. 9. nu. 5. & Lib. 8. de Matrim. Disput. 13. nu. 4. quem secutus P. Suarez Tomo 2. de Relig. lib. 2. de Iuramento cap. 2. n. 6. & 7. Quod cùm ita habeat, etiam quando verba promissionem non præseferunt, id certius erit quando verbis sufficienter declaratur. Vbi id quod additur de intelligentia verborum iuxta Ius, si ita est in præsenti, textus debuit proferri aliquis, ex quo id conuenienter probaretur; cùm tamen specialis nullus appareat. Præterquam quòd etiamsi iuramentum de re futura promissionem non contineat, tenetur tamen iurans quantùm est ex se illud certum reddere, quod iurauerat adimplendo: quod benè explicat & probat P. Sancius n. 6. citans pariter P. Suarez suprà cap. 1. nu. 11. Nam iurans se aliquid facturum sine promissione aliqua, non tantùm iurat se tunc habere propositum faciendi id, sed simul etiam iurat se perseueraturum in eo proposito, donec illud impleat, & Deum quasi fideiussorem adducit. Itaque sicut si res esset facienda in instanti, quo iurat, illam ex vi iuramenti facere teneretur, sic & si immediatè post, quia tunc etiam debet propositum iuratum influere, ita & tempore procedente. Quoad effectum ergo, qui per iuramentum intenditur, perinde se habet iuramentum assertorium, ac si esset promissorium, firmitatem inquam voluntatis in ordine ad impletionem. Et quidem cùm in iuramento domicilij id agatur, vt voluntas contrahere illud aut acquirere volentis firma & perseuerabilis comprobetur; ridiculum sanè esset, si ille diceret se habere propositum: quia non de proposito, sed de propositi agitur firmitate. Et licet iuraret se tale habere propositum, ex quo nulla in posterùm obligatio firmitatis adderetur, ridiculum deberet etiam reputari, vel certè nullius momenti. Vnde nullus cuius interesset talis iuramenti firmitas, illo esset taliter emisso contentus. Iuxta quæ locutus etiam P. Palaus Tomo 2. Disp. 2. de Iuramento Pun
P. Palaus.
cto 2. vers. Nihilominùs affirmans iuramentum assertorium in ratione iuramenti à promissorio non differre, quia siue res sub rigorosa promissione oblata sit, siue solùm sub simplici proposito: iuramentum in ratione iuramenti æquè super illam cadit, & æquè iurantem adstringit ad illius executionem, ne falsò Deum in testem adduxerit. Vnde circa hoc videtur posse dubitari, & ita iam ad alia.
DISPENSATIO.

DISPENSATIO.

Circa §. 6. Compendij Indici.

417
*DVbitatur quid nomine fori interioris,
& exterioris intelligatur, cùm de dispensatione in gradibus pro Matrimonio prohibitis agitur. Ad quod respondet Auctor terminum illum, In foro conscientiæ tantùm, non designare forum Confessionis, vt tradit Nauarrus lib. 5. Consil. 15. de sent. excommunicat. ad 2. quæst. qui & probat efficacissimè ex stylo Romanæ Curiæ: Pœnitentiarij enim à Censuris extra Confessionem absoluunt virtute facultatis PontificięPontificiæ Summo Pœnitentiario concessæ ad absoluendum in foro conscientiæ, & ita illud In foro conscientiæ intelligendum, vt absolutio in foro exteriori non valeat, nec probetur. Deinde si dispensetur in foro conscientiæ in impedimento, quamuis non sit occultum (& in partibus vbi Ordinarij de facili possunt adiri) valida erit dispensatio, quod probatur Primò, quia priuilegium limitationem pro occulto non apponit, sicut §. 7. sequenti, vbi de Hispanis agitur. Secundò, quia priuilegia huiusmodi latè sunt interpretanda, vtpotè ad animarum salutem ordinata, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulg. cap. 22. nu. 3. in Glossa lit. M. cum Oldrado. Et alijs, & cùm priuilegium limitationem non apponat, non est cur illam nos adijciamus. Tertiò, quia non est idem In foro conscientiæ, & in occultis, nam Concilium Triden
Concilium Trident.
tinum Seßione 24. cap. 6. de Reformat. ait In quibuscumque casibus occultis, in foro conscientiæ dispensare, & Commissario Cruciatæ conceditur facultas ad dispensandum in occultis impedimentis illicitæ affinitatis in foro conscientiæ. Et illud In occultis esset otiosum & superfluum, si nulla esset distinctio accipienda. Quartò, Nam Corduba in Summa q. 20. punct. 3. & Emmanuel Rodericus etiam in Summa §. 9. nu. 58. asserunt quòd quando in Iubileo conceditur vt excommunicatus absoluatur in foro conscientiæ tantùm ad effectum lucrandi illum, intelligitur etiam in foro exteriori non contentioso. Ex quo habetur nomine fori exterioris solùm esse intelligendum contentiosum. Item absolutionem in foro conscientiæ nullam vim in contentioso habituram: Iudex enim nullum fuisse Matrimonium pronuntiabit, vt latè probat Nauarrus lib. 5. Cons. 5. de Priuilegijs, addens ad id teneri, etiamsi illi de dispensatione in foro conscientiæ constiterit. Vbi ait Auctor dubitare se an hoc sit in praxi recipiendum, eo quòd Matrimonium res sit adeò in Iure fauorabilis. Et in dubij eiusdem proprijs terminis respondendo affirmat quòd licet possit res deduci ad forum contentiosum, valida erit dispensatio in foro conscientiæ concessa: nam hoc verbum, In foro conscientiæ, vel, In foro interiori, non appellat super impedimento, si potest deduci, vel non, ad forum contentiosum; sed super dispen|sationis effectu; id est quòd effectum non habeat in foro exteriori contentioso. In praxi autem non expediet dispensare in foro conscientiæ, quando
Quid circa praxim.
non est occultum impedimentum, Si enim Ordinarius in proximo adsit, vt quid se quisquam periculo denuntiationis exponit? Sic Resolutio Auctoris.
418
*In quo quidem habet sequaces pluri
Circa præfatam resolutionem.
mos, sic enim communiter moderni sentiunt & loquuntur Auctores. Circa discrimen autem illud, quod deprehendit inter concessiones §. 6. & 7. eo quòd in posteriori solùm de occulto impedimento sit sermo, vbi de Hispanis agitur, videtur illam vti vim tunc temporis retinentem suam recognoscere, cùm tamen vsque annum 1589. tantùm durauerit. Et scribebat ille post impletum terminum durationis. Sed quidquid de hoc fuerit, ijs proculdubio standum, quæ à Nobis dicta Tit. 12. c. 3. Deinde in præfatis concessionibus reuera forum conscientiæ à foro occulto vt diuersum non statuitur: in priori siquidem In foro conscientiæ tantùm: in altera similiter dispensare in foro conscientiæ cum Neophytis, & alijs omnibus &c. licet autem inferiùs de occultis agatur, ibi Super quo vis occulto impedimento, id quidem ad impedimentum spectat, & non ad forum, licet secretum futurum caueatur, Inter se secretò contrahant. Quòd autem hoc secretum non excludat aliqualem notitiam, ex eo ostenditur, quod ibidem iubet Pontifex verbis illis: seruata forma Concilij Tridentini, si id sine scandalo fieri poßit: Ergo & Parochus & testes adhibendi, & quòd occultum etiam reputandum sit, quod aliquibus est notum, dictum à Nobis non semel, quod & communiter Scriptores adnotant in facultate, quam Concilium Tridentinum concedit Episcopis Sess. 24. cap. 6. de Reform. pro quo videri potest Diana Parte 7. Tr. 2. Resol. 15. qui & Resol. 18. mitiùs agendũagendum cum eo, qui absolutus in foro interno, si crimen in externo detegatur, quàm Nauarrus voluit, ex Bossio proponit; scilicet admittendam dispensationem à pio & benigno Episcopo, aut iudice alio, etiam pro foro externo.
Sic ille de Iubileo Sect. 1. Casu 10, §. 3. num. 44. pro quo & P. Henriquez lib. 14. Cap. 21. lit. E. in textu & Glossa & alij. Et quidem in casu, de quo agimus, de dispensatione scilicet circa impedimenta Matrimonij, grauissimi esset in conuenientis, si dispensatus in foro interno, in externo ad separationem vrgeretur. Nam reuera ligatus coniugio est, idque potest iudici legitima dispensationis notitia constare: quomodò ergo contra Christi agere sententiam potest dicentis: Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet? Matth. 19. v. 6. Si dicas Pontificem pro solo conscientiæ foro facultatem concedere: Id quidem verum est directè loquendo; sed ex suppositione dispensationis concessio ad exterius etiam extenditur: vnde quod de pio & benigno Episcopo aut iudice est dictum, ad Pontificem est potiùs referendum, de cuius plus est paterna pietate præsumendum, in qua & Vicarium Christi se debet ostendere, sicut & in iudiciaria potestate.

Circa §. eumdem pro Denuntiationibus matrimonialibus.

419
*DE illis sic: Possunt etiam prædicti Sa
cerdotes in eisdem locis denuntiationes, & alias extrinsecas solemnitates ac Cæremonias, cùm id expedierit, aut necessum esse visum fuerit, omittere, &c. Circa quod dubitatio occurrit, an illud In eisdem locis referendum sit ad prouincias, de quibus immediatè dictum, Ordinariorum præsentia destitutis, vel ab eis non minus &c. vel ad illa, In quibusuis Orientis, Brasiliæ, Peru, NouæHispaniæ, & alijs vltra marinis regionibus. Ita vt etiam in partibus & prouincijs Ordinariorum præsentia non destitutis, nec ab eis distantibus, possint Religiosi Societatis in denuntiationibus dispensare, Ordinariorum eorumdem licentia minimè requisita, si ita conueniens iudicauerint. Circa quod Auctor noster pro certo se habere respondit clausulam dictam ad omnia præfata loca referendam, & probat Primò, quia clausula
De vi clausulæ fiscalis.
in fine posita omnia antecedentia comprehendit, Cap. Caussam, de rescriptis, & melior textus in Cap. Inquisitioni, de appellat. ibi: Nisi fortè in
Cap. Inquisitioni de appell.
fine litterarum prædicta clausala iteretur, & ita tenent Panormitanus dicto Cap. Caussam num. 5. Felinus nu. 4. vti latè id prosequitur. Et Panormitanus Cap. Cùm dilecti de donationib. nu. 7. ait hanc regulam locum habere, & verificari etiamsi clausula sit onerosa: quanto ergo id potiùs quando est fauorabilis, vt in præsenti, & sensus adeò conueniens redditur?
420
*Secundò, quia si non referretur, ex eo
fieret vt priuilegium aliquando redderetur inutile. E.Exempli g.gratia, Sint duo Indi coniugati in facie Ecclesiæ, qui dispensationem petunt in foro conscientiæ ob occultum impedimentum. Tunc si Religiosi Societatis dispensare non valeant in denuntiationibus, nolent illi dispensatione egentes priuilegio vti, ne Matrimonij nullitas propaletur, atque adeò priuilegium redderetur inutile. Et tantam vim hæc habet regula, vt communiter dicant Doctores habentem priuilegium ad audiendam Missam tempore Interdicti, posse secum ducere famulos, licet in priuilegio nulla eorum fiat mentio, quia aliàs illud inutile redderetur. Sic qui supra, vbi quod de vi clausulæ finalis dicitur, dogma est iuridicum inoffensæ veritatis. Quod autem ad resolutionem attinet probari vlteriùs manifestè potest ex dictis nu. 418. iubente Pontifice vt in coniugijs, pro quibus dispensatio impenditur seruetur forma Consilij Tridentini, si id sine scandalo fieri poßit. Atqui denuntiationes in casibus prædictis sine scandalo, & contrahentium infamia esse non possent: ergo possunt dubio procul omitti.
421
*Ex quo & apparet id etiam præstari in
omnibus dictis locis posse, quod in priuilegio subditur: Prolemque susceptam & suscipiendam legitimam declarare. Et id quidem quando dispensatio fit in vtroque foro non videtur difficultatem importare, bene tamen quando in solo conscientiæ foro, talis enim declaratio illi videtur esse contraria. Quod quidem ita videtur, si de authentica declaratione loquamur; & ita solùm | de proportionata tali foro declaratione accipiendum; vt videlicet sic dispensatis parentibus declaretur sine conscientiæ grauamine posse prolem acceptam aut accipiendam legitimam reputare. Quod licet communiter loquendo in Indis vix in consideratione habeatur, in laciquijs tamen potest suum habere momentum, succedit enim primogenitus in gubernatione populorum, & multis gaudet priuilegijs. Vnde legitimatio nati ante dispensationem, in ordine ad effectum dictum vim nullam videtur habere: est siquidem ad temporalia, & ita non ad Pontificem, sed ad Regem spectat, iuxta ea, quæ cum multis Doctoribus tradit P. Thomas Sancius lib. 8. de
P. Thomas Sancius.
Matrimonio Disput. 7. qui Disput. 34. nu. 43. & seqq. latè explicat quomodo sit exponenda Clausula legitimationis in foro conscientiæ Nihilominùs dici potest deseruire legitimationem dictam in ordine ad prędictumprædictum effectum: quia priuilegia huiusmodi ad instantiam Regum concessa sunt, circa quorum vsum ipsi etiam aduigilant, neque circa hoc lis aliqua mota est. Dein
Notanda doctrina pro Indiis.
de, quia Pontifices per donationem Indiarum Regibus Hispaniæ factam, non videntur se ea abdicasse potestate, quæ ad bonum Indorum conferre posset, & adiuncta est spiritualibus dispositionibus, etiamsi temporalitatem præ se ferat. Prætereà, quia si primogenitus talis excludendus esset à successione, deberet coniugij prius initi turpitudo reuelari: quod quidem nullo modo debet admitti, iuxta dicta. Quòd si detegatur impedimentum, & Matrimonij nullitas, & proptereà controuersia inter fratres oriatur, quod erit sanè rarissimum, iudicum erit præfata perpendere, quæ non leuia videntur; quod si secus accidat, ipsi viderint, rerum circumstantijs ponderatis.

Ordinarij an & quomodo queant in foro conscientiæ dispensare.

422
*VIdetur quidem compertum dispensare
in eo posse, sic enim concessionibus habetur Gregorij XIII. & successorum, verbis illis: Ordinarij vero ipsi ibidem in vtroque foro. Sed certè dubitari potest an ita concessio dicta procedat, vt dispensare in solo etiam conscientiæ possint, sicut possunt Societatis Religiosi, vbi illi de facili adiri possunt. Et vt possint, ex hoc ipso, quod de Religiosis Pontifices statuunt, videtur euinci; non enim debet præsumi in eo esse inferiores Religiosis Pontifices voluisse vt Tit. 12. nu. 391. diximus de gradibus, circa quos versari potest dispensatio. Deinde quando Ordinarij in foro externo dispensant, non dicuntur dispensare in foro conscientiæ, siquidem duo illi dispensandi modi, vt diuersi communiter proponuntur. Et ita videre est in Adnotatione dicti §. 6.
Priuilegij Adnotatio.
in quo præfata concessio extat, sic enim ibi: Hac in foro conscientiæ vti possunt Prouinciales per se, & per alios, quibus eam communicauerint. Quod verò attinet ad forum iudiciale vsus sit vt in priuilegio ipso continetur. Sic ibi iuxta mentem Societatis, vbi forum conscientiæ iudiciali contra ponitur, vnde hoc illud non videtur continere; & ita concessio pro vtroque diuisim accipienda. Prætereà Ordinarij dispensare possunt etiam vbi Societatis Religiosi non adsunt, iuxta illud, Vbi eorum copia commodè haberi poßit. Pro eo autem contingere casus poterunt, & quidem non rarò, vt sola pro foro conscientiæ dispensatio possit conuenienter impendi, si videlicet notitia in foro secreto habita sit, & scandalum sit ex manifestatione in foro iudiciali futurum, vbi & remedium accelerari debeat animarum saluti consulendo, neque enim præsumi de Pontificia pietate potest, pro casibus huiusmodi defuisse. Tandem Ordinarij ipsi in hac persuasione versantur, & iuxta illam agunt: ab ipsis enim dispensationes in foro conscientiæ petuntur, & tunc ipsi Religiosos Societatis tamquàm Assessores & Adiutores consulunt, vt illas impartiantur. Et quidem cùm Illustrissimus Archiepiscopus DD. Petrus de Villagomez circa dispensationem, à quo fuerat dispensatio eiusmodi requisita, ad me pro more scriptum, in quo postulatio continebatur, adiunctis pro conuenientia caussis, à se subscriptum, cum Secretarij fide, misisset, vt quod videretur adijcerem: probaui caussas, & subdidi me dispensare, quia & poteram. Non placuit autem benignissimo Principi se in eo quasi foras excludi, & ita rescripsit, vt de illo in dispensatione facerem mentionem, & sic in eo, & similibus caussis potestatem habere sibi subditi Diœcesani persuaderent: quod & præstiti scribens me quantùm in ea erat ex parte dispensare, si Illustrissimo videretur.
423
*Et hæc quidem satis videntur sufficere
vt positio ista possit satis verosimilis reputari. Sed verò vt omninò explorata non sit, sequentia videntur obstare. Primò, quia quod ex verbis priuilegij maximè videtur vrgere, congruam habet expositionem: nam simul dispensari potest in vtroque foro, vt scilicet dispensatio in vtroque prosit, ad plenam scilicet & totalem securitatem, quia forum exterius quandoque iudiciale tantùm est, vnde vt superius dictum est, solent ab inuicem separari. Secundò, vt ita esse credamus dispositio priuilegij vrget, siquidem vbi Ordinarij de facili adiri possunt conceditur Religiosis Societatis facultas dispensandi in foro conscientiæ tantùm, sed perpetuo. Non tamen licet aditus sit facilis obligatio vlla ipsis imponitur ipsos adeundi: quod quidem faciendum esset, si talis in illis esset facultas, sicut fit quando agitur de dispensatione in foro externo. Tertiò, quia Ordinarij ipsi ita videntur sentire, vt ex nuper dictis apparet, non enim ad Societatis Religiosos recurrerent, si eadem, qua illi, præditos se esse potestate iudicarent, sicut Religiosi ijdem non egent recursu ad ipsos pro eo genere dispensationis. Quartò. Nam Ordinarijs vt dispensent assignantur tamquàm Assessores Religiosi Societatis quoties ab ipsis dispensatio est impendenda: Atqui Assessor non datur nisi pro foro iudiciali, vt habetur lib. 1. ff. de officio Assessoris.
424
*Neque adducta in contrarium difficilem
Prioris argumenta soluta.
habent solutionem. Ad Primum etenim de concessionis verbis iam dictum. Id autem quod vt absurdum obijciebatur, futuros scilicet Ordinarios inferiores Religiosis, respondetur non esse inconueniens si id in aliquo concedatur, eo quòd Religiosis proprium & frequens sit conscientiæ | forum; cùm tamen absolutè sint illi superiores quatenus in vtroque foro dispensare possunt, in quo Religiosi munus tantùm Assessorum & Adiutorum obtinent: licet id habeant speciale, vt eorum non solùm consilium, sed assensus requiratur; cùm tamen Assessori solùm competat consiliari, vt obseruat P. Thomas Sancius lib. 7. de Matrim. Disp. 46. nu. 14. qui proptereà censet Assessorem Episcopi posse esse coniugatum, de quo & dictum à Nobis Tit. 3. nu. 92. Ad Secundum iam vidimus Ordinarios simul in vtroque foro dispensare. In Adnotatione autem benè adnotata distinctio; sed quod intendimus non negatum, dum tantùm id, quod iudiciale est ad priuilegij tenorem reuocatur, in quo potest ratio, iuxta quam possint concurrere, deprehendi. Ad Tertium pro casu dicto habere Ordinarios facultatem aliunde ipsis competentem, quia Indis est difficilis ad Pontificem recursus quod à Nobis aliàs dictum, & cum Focher, & Ioanne Baptista tradit D. Quitensis in Itinerario Parochorum lib. 3. Tract. 9. n. 2. Iam quod ad Quartum attinet, ex dictis liquet.
425
*Iuxta quæ videant Ordinarij, qua ipsos
Resolutio doctrinalis,.
via oporteat incedere, & an cum prudentia possit in ipsis requisita componi securioris desertio, minùs secura præelecta; securissima quidem cùm Religiosi in foro conscientiæ dispensant, Religiosi inquam Societatis, nam de alijs sunt qui negent, in quibus citatus Dom. Quitensis Tract. 10. Seßion. 13. nu. 6. id enim, quod ibi pro negatione adducit in casu ibidem proposito, ad præfatos est ob rationis identitatem referendum. Aliæ autem non ita, licet probabiles: & cùm de Sacramento Matrimonij agatur, communis doctrina debet eidem, quantum res tulerint, applicari, vt scilicet sententiæ tutiores eligantur. Mittant ergo ad Religiosos dispensationis occultæ caussas, qui & dispensabunt. Si autem stante eorum dispensatione, suæ consulentes auctoritati. & probabili sententiæ innixi, addere de suo aliquid placuerit, addant equidem, sic enim à petentibus de indulta gratia, & illius necessitate, ob grauissimum sacrilegium, amplior poterit formari conceptus, quod pro Indis peculiare poterit habere momentum.

De peculiari dispensatione circa pœnas ante pronuntiatam sententiam.

426
*REligiosus Prior feminam ad interiora
Conuentus admisit, pro quo Sanctus Pius V. & Gregorius XIII. in suis Extrauagantibus graues pœnas decernunt, ex quibus vna illa est, priuatio officij. Quia verò neque ex parte Prioris, neque ex parte feminæ quidquam ex malitia factum reperit Prouincialis, nulla pronuntiata sententia, in pœnis omnibus dispensauit; cùm pro incursione debuerit declaratoria sententia præcedere, vnde & circa dispensationem dubium emergit, sicut specialiter circa officij retentionem. Et responsum, quòd si in prædictis Extrauagantibus tantùm diceretur Ipso Iure, vel, Ipso
facto, nulla esset difficultas; tunc enim is, de quo agitur, non esset ad pœnas in foro conscientiæ obligatus ante iudicis sententiam, vt affirmat Sotus lib. 1. de iustitia q. 6. art. 6. in solut. ad 4. & in 1. solutione ad vltimum. Archidiaconus, Ioannes Andreas, Alexander, Imola, relati à Syluestro verb. Assasinus in fine. qui eam regulam generalem statuunt, omnia iura mundi, quæ dicunt pœnitentiam imponi ipso iure, vel ipso facto, debere intelligi, dummodò secuta sit sententia declaratoria criminis. Excipiuntur tamen, vt idem Syluester ait, pœnæ, quæ secum executionem afferunt, vt excommunicatio & similes, quæ ad illam non requirunt factum hominis. Et quamuis diceretur, Ante sententiam iudicis, non esset obligatio ante declaratoriam, quia verba illa, Ante sententiam, condemnatoriam quidem, sed non declaratoriam excludunt. In eo ergo consistit difficultas quod S. Pius V. in sua Extrauag. ait. Absque vlla declara
tione. Et licet circa hoc esse opiniones possent iuxta id, quod inquit Corduba lib. 1. Quæstionarij q. 36. §. Tertiò nota. Et Syluester. verb. Assasinus in fine. Et Emmanuel Rodericus in Extrauagantis huius explicatione dub. 1. concl. 1. qui innuunt quòd quando lex his verbis vtitur, AbsAbsque vlla declaratione, obligat pœna in cōscientiaconscientia statim ac delictum committitur, ante omnem iudicis declarationem.
427
*Sed his non obstantibus assertum ab Au
ctore, & subscriptione firmatum, etiamsi dicatur vt præmissum est, non teneri quempiam in foro conscientięconscientiæ ad pœnam donec eam Iudex exequatur. Sic expressè Couarrubias 4. Decret. p. 2. cap. 6. §. 8. n. 10. vers. Tertiò hinc deducitur & P. Sa verb. Pœna, sic ait: Pœna imposita ipso iure vel facto non incurritur sine sententia iudicis, & executione per ipsum, scilicet, si lex dicat non requiri sententiam aut declarationem, aut etiam soluendam in foro conscientiæ: intelligitur enim iudice exequente. Et hic Pater (ait ille) est vir doctissimus, & liber quamuis exiguus, totum est granum. Ratio autem huius sententięsententiæ est, quia durum esset obligari quempiam, vt ipse sit contra se pœnarũpœnarum executor. Item quia si officium ante sententiam amitteret & executionem iudicis, sequeretur quòd si ipse dimittere illud nollet ante iudicis executionẽexecutionem, quæcumque dispensationes, absolutiones & nominationes Confessorum, essent nullęnullœ. Et licet hoc non curreret quando delictum esset secretum, iuxta l. Barbarius ff. de officio Prætoris, secus tamen si delictum esset publicum. Neque contra hoc facit illud Absque vlla declaratione, tantùm enim ex eo sequitur non esse opus sententia declaratoria commissi delicti; sed quòd illo à iudice probato, & ita etiam incursione pœnarum, possit illum statim priuare officio, & pœnas alias infligere.
426
*Ex quibus resolutio propositi casus elici
Resolutio fauorabilis.
tur, scilicet Priorem ante sententiam dispensatum potuisse suo in officio persistere absque noua electione aut institutione. Immò etiam, si Cordubæ & aliorum sententiam teneamus, & res esset publica: si rationes occurrerent pro dicti Prioris excusatione, & allegarentur vt eum in pœnas non incidisse probaretur, ad dimissionẽdimissionem officij minimè esset obligatus, dum iudex non adest, qui pœnas incurrisse determinet; neq;neque enim ille cōstringendusconstringendus est vt sua in caussa sit iudex. Et videtur ex narratione tale aliquid in casu prædicto fuisse. Sic Auctor die 1. Martij 1601. quasi testamentaria dispositione, mortuus enim mense sequenti die 14. & felicissimè quidem, de cuius ęternaæterna felicitate nobile extat testimonium eo die An. dier. memorabilium.
427
*Et quidem quod ad necessitatem sen
Qui faueant Scriptores.
tentiæ declaratoriæ attinet, non solùm antiquiorum Scriptorum, sed & Recentiorum sententia est, vt eo nomine P. Thomam Sancium non includam Auctori Synchronum lib. 3. de Matrim. Disp. 54. nu. 1. & 2. & alibi. vbi alios adducit, P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 168. cap. 4. P. Suarez lib. 5. de legibus cap. 7. & 8. P. Molinam Tomo 1. de Iust. Disp. 95. P. Henriquez lib. 13. cap. 56. & alios iam Recentioribus minimè adnumerandos. Et ex illis, qui eo censentur nomine missos faciam. Cùm sit dixisse satis præfatum Auctorem alios præter duos illos citatos suæ habere sententiæ fautores, scilicet P. Vasquez suprà nu. 15. P. Thomam Sancium lib. 2. in Decalogum Cap. 22. uu. 20. apud quem Maria, Ludouicus Lopez, Grassis, Emmanuel Rodericus in 2. Editione, P. Henriquez suprà nu. 3. Dianam p. 3. Tractat. 2. Resolut. 66. P. Palaum Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 2. Puncto 3. num. 12. Fr. Antonium à Spiritu Sancto infra n. 709. & Bordonus
nu. 47. Præter illos tamen pro contraria sententia adductos sunt alij plures videndi apud P. Sancium citato nuper Capite nu. 19. & in super P. Suarez citato cap. 8. nu. 19. & seqq. quem citat & sequitur P. Arriaga Tomo 4. Tractat. de legibus Disp. 21. num. 48. & habent illi pro se validissimam rationem, ex eo quòd verba prædicta, Absque vlla declaratione aliquem debent specialem effectum habere, qui ab aduersantibus ægrè designatur, vt doctè suo more prosequitur P. Suarez. Sed verò cùm opposita sententia saltem ab extrinseco probabilis sit, in casus vrgentis contingentia poterit esse subsidio, si illud interim adijciamus eum, qui ob omissum diuinum officium omittit fructus Beneficij, eo ipso absque vlla declaratione illis priuari, neque contrarium vllo pacto affirmari posse: talis enim assertio est ab Alexandro VII. inter alias profligata Ord. 20.
428
*Quibus pro generali illa doctrina præmissis, circa materiam propositæ quæstionis de feminarum ingressu in Religiosorum conuentus aliquid oportet adijciamus. Circa quod P. Auila vt certum videtur supponere admittentes feminas sine legitima ingredientes licentia in pœnas
incidere, quas S. Pius V. & Gregorius XIII. suis in Extrauagantibus statuerunt. Prior enim suspensionem à diuinis, priuationem officiorum, & in habilitatem ad illa, Alter excommunicationem Papæ reseruatam, priuationem dignitatum & beneficiorum, ac inhabilitatem ad alia in posterum obtinenda. Non equidem contenti excommunicatione à Concilio Tridentino stabilita Sessione 25. cap. 5. de Regular. quia non reseruata. De quibus Auctores plurimi, vt videri potest apud D. Barbosam in Collectaneis Apostolicarum Decisionum Collectan. 640. Sed verò illi non sunt in modo sentiendi conformes: multi enim existimant pœnas ab vtroque Pontifice inflictas, omnes feminas comprehendere quomodocumque ingrediantur, siue ex prætensis licentijs, siue ausu quocumque muliebri. Nec pauci quidem de pœnis à S. Pio impositis id verum reputant, cùm tamen de pœnis à Gregorio latis secus arbitrentur, quia solùm de ingredientibus sub dicto licentiarum prætextu locutum tenor ipse verborum videtur sufficienter iudicare. Sic P. Sancius lib. 6. cap. 16. nu. 79. cum alijs, quos adduxerat
nu. 78. D. Barbosa suprà Bonacina Tomo 1. Tract. de Clausula Quæst. 5. Puncto 3. Proposit. 2. qui Disput. 4. Puncto 5. nu. 4. plures pro eo congesserat, concludens tamen tutius esse oppositum. Et in praxi seruandum, eo quòd P. Filliucius Tract. 29. cap. 8. nu. 170. & alij dicant id esse stylo & praxi Pœnitentiariæ comprobatum.
429
*P. Suarez de Censuris Disp. 22. (& non 26. vt apud Bonacinam) Sect. 6. nu. 13. & Tomo 4. de Religione Tract. 8. Lib. 1. Cap. 7. non solùm id tenet iuxta Constitutionem Gregorij, sed etiam B. Pij, quod quidem P. Sancius propter declarationem quamdam eiusdem negat in Motu
proprio, quem adducit Confectius in Priuilegijs Mendicantium fol. 179. cuius & mentio apud Nauarrum in Comment. 4. de Regularib. nu. 62. ex quo P. Suarez nu. 9. sed nihil ex eo ad mutationem sententiæ permotus, quia non est ita promulgatus vt vim legis habere potuerit. Id quod etiam tenet Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq.
Emmanuel Rodericius.
regul. q. 48. art. 2. vbi id retractat, quod in Explicatione præfati Motus proprij dixerat, aliquali excusatione subiuncta. Et vt mouere non debeat, paucis rationem satis vrgentem admiscet, dum ait: Dicunt aliqui quòd non habemus litteras authenticas, virtute quarum fiat contra iuris metas dicta extensio. Sic ille. Sed quæ illæ iuris metæ? Illæ inquam, quibus promulgatio authentica ad legum Canonicarum & ciuilium, vti prorsus necessaria statuitur. Pro eodem stat P. Layman lib. 4. Tract. 5. Cap. 12. num. 4. & P. Pellizarius
P. Pellizar.
quidquid superiùs dixerit, Tomo 2. Tract. 10. cap. 5. n. 92. vbi sic ait: Pius V. & Gregorius XIII. qui sunt auctores dictarum pœnarum, expreßè loquuntur de ijs tantùm, qui prætextu licentiarum ingrediuntur, aut admittunt: tum quia tales pœnæ, cùm sint grauißimæ, non debent extendi ad casum in ijs non comprehensum, etiamsi aliàs sint in fauorem animæ &c. Sic ille, qui licet quæstionem circa Constitutionem Gregorij tantùm proposuerit, id tamen, quod ex ipso est positum, ita adnectendum censuit, quia ex eo propositæ quæstionis decisio poterat roborari. Sicut ergo de Constitutione Gregorij loquens affirmat iuxta Bonacinam nuper adductum id esse tutum, quia tutius asserit oppositum, ita & de Constitutione S. Pij videtur pariter asserendum. Portel, & Crousers apud Bassæum V. Clausura num. 10.
430
*Sed est quod præfatis non parùm obsta
P. Suarij retractatio.
re videatur: siquidem P. Suarez citato nu. 9. ad finem ita scribit: Nihilominùs postquàm hæc scripseram, ad meam notitiam deuenit alius Motus proprius Pij V. editus anno 1570. die Iulij 16. qui incipit Romanum Pontificem, vbi eisdem pœnis subijcit quascumque feminas virorum Monasteria ingredientes, ac Religiosos illas ingredi permittentes, etiàmsi sine vllo prætextu facultatum ingrediantur & admittantur: Quem Motum proprium ad verbum refert Confectius in priuilegijs Ordinum Mendicantium inter Litteras Apostolicas fol. 179. Quapropter nullus iam superest dubitandi locus pœnas priorum Constitutionum per hanc vltimam ad omnes feminas virorum Monasteria ingredientes, & ad Religiosos illas ingredi permittentes fuisse extensas. Sic ille; cuius retractationis meminit Lezana suprà. Pro | quo & P. Palaus Parte 3. Tractatu 16. Disput. 4.
Puncto 8. num. 1. sic ait post adductum Motum proprium: Ex quo fit iam non esse licitum dubitare peccatum esse mortale, & Censuris, alijsque pœnis subiectum feminarum ingressum in Monasteria virorum absque neceßitate, specialique permißone. Sic ille citans PP. Suarium, & Sancium, quos etiam secutus Fr. Antonius â Spiritu Sancto in Directorio Regularium Tract. 3. Disp. 6. nu. 647. & ante illum Bordonus Tomo 3. Resol. 76. num. 37. Sed verò P. Suarez non esse licitum dubitare minimè asseruit, & P. Sancius nihil etiam tale, dictum Motum proprium simpliciter proferens, & solùm affirmans in fine illius num. 79. Auctores sententiæ dictæ, de quibus nu. 78. non aduersari: quia non viderunt posteriorem Motum proprium Pij V. vbi suam mentem declarauit, cùm nullam prorsus ipsius mentionem faciant. Sunt autem illi
P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disp. 22. Sect. 6. nu. 11. & triplici sequenti. Thomas Zerola in Praxi Episcopali in 2. editione. p. 1. verb. Moniales ad 8. quæsit. Philiarchus de officio Sacerdotis t. 1. p. 1. lib. 3. cap. 3. ad fin. Sayrus de Censuris lib. 3. cap. 31. num. 10. Manuel Tom. 2. qq. regula q. 47. arti. 1. à vers. Obserua etiam, vsque ad fin. & q. 48. arti. 2.
431
*Et hos quidem dictum Motum pro
prium non vidisse, cùm de eo non fecerint mentionem, tantùm abest vt probet intentum sic arguentis, vt ex eo potiùs oppositum valeat comprobari. Nam impossibile moraliter est, vt & illi, & complures alij præsentem quęstionemquæstionem agitantes, eius notitiam non habuissent, si sufficienter fuisset promulgatus. Quamplures inquam alij, qui nuper adductis aduersantes, suam sententiam magno illo & ineluctabili argumento comprobassent, vnde ad prædictos notitia etiam dimanasset. In solo ergo Confectij Codice illum P. Sancius inuenit, qui proptereà in aliorum notitiam veniens, non ideò censendus est legitimè publicatus, forma publicationis legitimæ deficiente. Ideò enim legum multarum ciuilium & Canonicarum solet obligatio denigrari, licet earum mentio apud Scriptores extet. Et est satis tritum exemplũexemplum in Constitutione Gregorij XIII. reuocatoria alterius Pij V. circa priuilegia Mendicantium, quam multi vi carere affirmant, alij secus; & difficultas tota ad publicationem, aut illius defectum reuocatur, de quo non semel à Nobis dictum. Extat illa apud Nauarrum ad calcem Manualis. Et Auctores de illis agentes adducit Lezana Tomo 4. Consulto 40. nu. 32. & 33. & pro eo faciunt quæ P. Suarez contra declarationem à Nauarro relatam opponit, vt vidimus nu. 329. qui Auctor Romæ adstans, & declarationis prædictæ aliquali notitia instructus, ea equidem, quæ promulgati Motus proprij amplior esse debuit, minimè caruisset.
432
*Iuxta quæ probatio sententiæ prędictæprædictæ,
Aperta probatio.
quam expungere allati conantur Auctores, minimè leuis elucet. Siquidem iuxta Constitutionem Gregorij XIII. pœnæ solùm imponuntur feminis prætextu licentiarum ingredientibus, iuxta probabilissimam sententiam, de quo dictum: Atqui idipsum habetur in Constitutione B. Pij, de cuius reuocatione, aut extensione non constat: ergo similiter est de illa sentiendum. Quid ergo, relinquitur liber ingressus feminis sine licentiarum prætextu? Minimè, quandoquidem iuxta Concilij Tridentini Decretum, de quo nu. 328. sub excommunicatione ipso facto lata id ipsis prohibetur: & quibus hæc non sufficit, neque reseruata alicuius est futura momenti, quandoquidem feminæ vt Sedem Apostolicam non adeant sint regulariter impeditæ, vnde absolui ab ijs possunt, qui pro non reseruatis habent potestatem.
433
*Vbi peculiaris iam difficultas occurrit
an Proregum vxores & excommunicationis pœnam qualificatam incurrant, & illas admittentes, quatenus ingredi non verentur prætextu priuilegij, quod sibi competere iactant, sicut Reginis, & earum filiabus: Sicut enim mariti Regijs funguntur honoribus, ita & eorum vxores, radijs enim virorum illustrantur, vt Ius loquitur, de quo dictum Tit. 16. num. 109. Vnde licet ibidem iusta limitatione adhibita; sustineri posse aliqua in Sacris officijs erga ipsas peracta diximus num. 114. Ex quo ad facultatem ingressus fieri poterit argumentum. Et quod ad Reginas & filias attinet affirmat Emmanuel supra arti. 1. P. Sancius suprà cap. 17. nu. 5. & 7. ex eo quòd Pon
Quid circa Reginas & filias.
tifex reuocantes facultates mulierum cuiuscumque conditionis explicuit, etiamsi Comitissæ, Marchionissæ, aut Ducissæ sint, vbi Reginarum, Imperatricum, & filiarum non meminit; cùm tamen iure optimo earum meminisse oporteret, tamquàm speciali nota dignarum, si illas comprehendere voluisset. Quare nec ipsæ ingrediendo virorum Monasteria, nec Religiosi illas admittentes contraueniunt huic prohibitioni. Et idem est de Constitutione B. Pij, in qua illa simili tenore reperitur. Licet autem Gregorius in declaratione quadam, de qua Auctores ab eodem Patre citati, Reginas expresserit, & non filias, affirmat tamen ille minimè comprehensas, & Reginarum nomine intelligendas; cùm tamen dixisset priùs ideò ita iudicandum, quia speciali nota dignæ. Idem eo citato tenet Lezana Tomo 1. cap. 10. nu. 10. Bonacina citata q. 5. pun. 2. nu. 5. Nec solùm filias, sed Regum etiam
Quid circa neptes.
neptes ea prærogatiua gaudere asserit P. Suarez citato cap. 7. nu. 5. & 6. quem sequuntur P. Palaus supra nu. 7. dicens id esse manifestum, Fr. Ioannes de la Cruz lib. 1. de statu Relig. cap. 5. conclus. 1. dubij 1. & P. Pellizarius citato cap. 6. nu. 42. & 43. id clare colligi ex tenore Constitutionum. Et comprobari potest ex D. Cyrillo Alexandrino libro de recta in Christum fide ad Theodotium & Reginas. Erant autem Reginæ vxor Theodosij, quem Regis compellat nomine, & ipsius soror, quæ quidem non Regis filia, sed inclyti Ducis Theodosij, vt videri potest apud Henricum Spondanum Tomo 1. anno 373. nu. 7. sed quia Reginæ cognatione propinqua, Reginæ est titulo decorata. Ex quo & ad neptes probabile potest argumentum instrui, quia est gradus consanguinitatis in linea recta, cùm alius affinitatis sit, pro quo sæpiùs habita dispensatio, cùm tamen in alio nihil tale perspectum fuerit, iudicantibus multis esse de iure diuino, ex quibus aliquos dedimus Tit. 12. nu. 378. & de omni gradu sine terminis tenent quam plurimi apud P. Sancium lib. 7. de Matrim. Disp. 11. n. 12. | alij ad certos reuocant limites, pro quo nu. 15. & duobus seqq. Et qui plus eo in genere concedit est P. Henriquez lib. 2. de Matrim. cap. 9. nu. 3. & probabile videri etiam in 4. pro quo sunt plures, sed non vlteriùs, iuxta Cap. Non debet de consanguin. & affinit. & hæc circa prædictas, vt de Fundatricibus non agam, quas & posse ingredi apud PP. Minimos est certum, & posse ad Religiones aliàs extendi non iudicat improbabile P. Pellizarius, bonis ex P. Suario desumptis fundamentis, sicut P. Palaus nu. 4.
434
*Iam quod ad Proregum vxores attinet,
nullum profectò occurrit, vnde iustificari talis possit ingressus, sed potiùs vnde possit & debeat improbari. Siquidem Pius V. ita habet: Mulieribus cuiuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, & quacumque dignitate ac præeminentia præditis, etiam Comitißis, Marchionißis, Ducißis. Ergo dignitas & præeminentia dictarum vxorum manifestè in prohibitione comprehensa. Gregorius similiter: Quibusuis, etiam Comitißis, Marchionißis, Ducißis, & alijs cuiuscumque status & conditionis mulieribus. Vbi dici nequit, non obstante generali illa prohibitione, locum esse exceptioni prædictæ pro Reginis & prole Regia, & ita etiam pro vxoribus dictis posse illam admitti. Nam, vt vidimus, Regiæ personæ sunt specialissima nota dignæ, quia cathegoriam peculiarem constituunt cum supereminentia minimè alijs conueniente, propter quam non fuit decens communi nomine comprehendi. Dignitatis autem & præeminentiæ nomine vxores tales conuenientissimè designantur, quia ratione officij in viris, etiam ipsæ dignitatem & præeminentiam habent, ratione cuius alijs durante virorum munere præferuntur. Pro quo validissimum occurrit ex viris ipsis illarum desumptum argumentum; quia nequeunt illi in Monasteria Monialium ingredi, etiamsi Reges,) & idem est de
de Imperatoribus) possint, cum Regia consorte & prole, vt tenent P. Sancius Lib. 6. citato cap. 16. nu. 3. P. Palaus Disput. 4. citata, Puncto 10. §. 1. n. 1. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 10. cap. 5. n. 156. vbi adducit Emmanuelem Quæst. 48. art. 1. quatenus ex eo colligi potest id asserente, quod de Reginis diximus, vnde & similiter adduci possunt citati omnes, sicut & Bonacina id vti probabile proponens Quæst. 4. de clausura Punct. 1. n. 4. Et quidem circa hoc nullus videtur dubitasse, neque vnquàm visum tale quidquam à Proregibus attentatum. Vnde cum Prorex quidam Ingredienti Archiepiscopo adstaret, & vellet ingredi, quo sibi liceret modo, crucem assumpsit ante Archiepiscopum portari solitam, illo conniuente, circa quod non vacat destineri. Est autem manifestum eamdem rationem & proportionem extare in Proregibus respectu Regum, quæ in eorum vxoribus respectu Reginarum. Comprehensi ergo censendi sunt in prohibitione Concilij Tridentini, Pauli V. in Constitut. 74. quæ incipit. Monialium statui, & alijs.
435
*Quod autem in pœnas Constitutionum
Vnde vxores possint excusari,.
dictarum incurrant vxores prædictæ, quod nu. 433. quærebatur, ex eo videtur probari posse, quòd prætextu priuilegij, quod sibi cum Reginis commune esse præsumunt ingrediuntur. Pontifices autem ingressum prohibent prætextu licentiarum aut facultatum; & Pius V. in sua illa Constitutione, de qua nu. 430. addidit pro explicatione etiam Indulta. Sed verò dici verosimiliter potest non incurrere, quia Constitutiones illæ contra feminas non procedunt, quæ bona fide, & sine dolo ingrediuntur, vt in speciali prosequitur Fr. Emmanuel citato Art. 1. Del bene suprà nu. 10. & Fr. Antonius à Spiritu S. n. 649. Neque enim temerè id audent, sed Confessariorum consilio aut aliorum adhibito, de quorum sana intentione ac eruditione confidunt, qui si omnia tuta pronuntient, improbabili quamuis sententia fulti, qua etiam Religiosi admittentes, portas domorum aperiant, comitentur, plaudant, obsequantur; habent illæ vnde errorem suum scrupulo in alios reiecto, possint excusare. Si verò temerè agant, sintque ex illis, de
quibus dictum Tit. 3. cap. 2. secus videtur dicendum, quia reuera prætextu facultatis sibi competentis agunt, cùm reuera non competat, vnde & Religiosi Prælati admittentes non video qualem possint coràm Deo & hominibus excusationem habere. Neque enim humanus timor potest conuenienter obtendi, cùm possint debita cum modestia prohibitionem exponere, & ante illarum aduentum in tuto se collocare, admonitione constanti. Quòd si eo non obstante venerint, & intrauerint, recedant illi: poterunt autem Religiosi, ad quos hæc cura non spectat, comitari illas simplici comitatu sine incursione pœnarum, quia illas solos Prælatos, & alios, ad quos pertinet clausuræ custodia, incurrere, docti Scriptores affirmant, ex quibus P. Sancius citato cap. 16. n. 84. cum Emmanuele suprà 47. arti. 4. Portel in Addition. verb. Clausura nu. 3. Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà n. 678. P. Pellizarius Tract. 5. cap. 6. nu. 62. vbi Ianitorem etiam Prælatis adiungit, pro quo citat P. Sancium cap. 16. citato nu. 87. & 93. qui in hoc vltimo de Monialibus loquens, Prælatas solùm teneri ex officio inquit, & eas, quæ ianuæ custodiendæ præficiuntur, ex quo ad Ianitores meritò fit transitus assertionis. Licet sui immemor contrarium statuat Tractatu 10. cap. 5. nu. 88. Debet ergo Ianitor portam claudere, si illi de violatione sacrarum Constitutionum constiterit manifestè. Pro quibus id. quod de Prælatis adnotat P. Sancius
P. Sancius.
citato nu. 87. oportet adijciamus, sic enim ibi: Quia cùm ex officio teneantur prohibere, idque commodè poßint, vt supponimus, censentur non prohibendo indirecta huius ingressus caussa, & ideò iure optimo eorum permißio his pœnis plectitur. Sic ille. Quod ergo de Prælatis asserit, si commodè poßint, de Ianitoribus pariter pronuntiandum. Si ergo ingressum moliens in ipsa sit ianua constituta, nec sine violentia aliqua possit expelli, verbis tunc vrbanis agendum, quibus fortè nec locus erit; præcedens enim comitatus liberum transitum ingressuræ præueniet, & locum pro officio proprium occupabit. Non excitandæ turbæ, neque scandalis contra scandalum depugnandum.
436
*Videtur autem quod de simplici comi
tatu Religiosorum dictum salua non posse conscientia constare, ob excommunicationem, cùm participent in crimine criminoso, propter quod | similis censura incurritur Cap. Si concubinæ de sent. excommunicat. Sed id non vrget, quia pro incursu tali requiritur publica excommunicati denuntiatio, vt probat P. Sancius lib. 7. de Matrimonio Disput. 48. nu. 3. ad quem refert locum citato cap. 16. nu. 81. Præterquam quòd simplex ille comitatus titulo necessitatis accidit, neque quidquam continet participationis in crimine, sicut neque participant famuli comitantes herum, qui ea de caussa ab incursu comperiuntur extranei, iuxta receptissimam hac in materia doctrinam.
437
*Et citatus quidem Pater nu. 80. aliam
ostendit viam vt pœnæ possint à Gregorio sua in Constitutione inflictæ deuitari, si videlicet, ingredientes, qui prædictas facultates habent, quasi illis carentes ingrediantur, & admittantur, Vbi notandus negantis particulæ defectus in verbis illis: Hi enim admittentes incurrerent pœnas. Siquidem ante verbum incurrerent apponendum Non. Si ergo de animo ingredientis non constet, præsumendum est eo velle ingredi modo, qui minùs conscientiæ onerosus sit. Idem autem erit si loquamur de Motu proprio Pij V. iuxta probabilem sententiam, de qua dictum, quidquid præter citatos velit Bassæus verb. Clausura nu. 14.
438
*Potest etiam ingressus, de quo speciali
ter agimus, sic stare, vt peculiares pœnæ à Pontificibus impositæ non incurrantur, si videlicet dicamus illos de licentijs, facultatibus, & indultis agentes, de veris tantùm, sed iam reuocatis loquantur, non de inualidis, siue confictis, vt tenet P. Pellizarius Tractatu 10. cap. 5. nu. 93. cum Bonacina, quem citat, vt suprà Parte 5. (corrige Puncto) nu. 6. de facultatibus inualidè impetratis: non enim illæ reuocantur, sed quæ reuera impetratæ sunt; cùm irritari non possit id, quod non subsistit, quia non entis nullæ sunt proprietates, aut qualitates, iuxta vulgare effatum. Quæ ratio in facultatibus quibusuis locum habet, quas sibi contenderint, quicumque illi fuerint, viri aut mulieres, arrogare. Et huius est generis illa, de qua egimus, & materiam præbuit disceptationi; inualida siquidem est, quam Proregum vxores vel vsurpant, vel sinistro consilio sibi existimant conuenire. Est ergo probabile iuxta Auctores dictos Constitutionum Pontificiarum pœnas sic operantibus non infligi.
439
*Et vt demus infligi, sicut quando nullus
excusationi relinquitur locus, quod ad excommunicationem attinet Pontifici reseruatam, absolui possunt Religiosi Prælati virtute suorum priuilegiorum, ab ijs, qui facultatem habent absoluendi sæculares à Superioribus communicatam pro casibus Pontifici reseruatis, qualem habent Confessarij Societatis per generalem concessionem, de qua in Compendio verb. Absolutio §. 1. cum exceptione eorum, quæ in Bulla Cœnæ continentur, pro quo & in Indijs amplior facultas, de qua Tit. 12. cap. 11. §. 2. & Religiosi alij communicationis priuilegium habentes, pro quo P. Sancius suprà Cap. 15. nu. 76. cum Sorbo & Emmanuele. Atqui Prælati non debent esse peioris conditionis, quam sæculares, pro quo in §. 6. vbi peculiaris exceptio aliquorum ad Bullam Cœnæ spectantium, vnde alia concessa debent reputari. Si dicas reseruationem futuram inutilem. Id negandum, quia pro non habentibus priuilegium potest deseruire, & ad declarandam criminis grauitatem, & quantoperè exosum Sedi Apostolicæ habeatur. Pœnæ autem aliæ, si censuræ, absolui ab illis similiter potest; si alterius generis, cùm sententiam iudicis requirant, iuxta dicta, in ipsis poterit ille dispensare, qui & circa easdem iudicare. Erit autem conueniens dispensandi modus, si declaratoria sententia non feratur. Et iuxta hoc videtur Prælatus ille processisse, de quo nu. 426. à P. Auila comprobatum. Immò Confessarium priuilegiatum vt suprà posse per consequentiam absoluere affirmant P. Sancius cap. 17. nu. 41. P. Pellizarius Tract. 10. cap. 5. nu. 174. & cap. 9. nu. 19, P. Palaus Pun. 8. nu. 12. & 13. & 17. Bassæus nu. 12. quia facultas conceditur ad absoluendum à censuris & pœnis consequentibus, aut consurgentibus ex eis. Solet etenim dispensatio in pœnis etiam nomine absolutionis indicari, vt obseruat P. Palaus, & alij. Quòd si pœnarum incursio
post Declarationem acciderit, idem dicendum, iuxta eumdem Scriptorem nu. 13. licet oppositum placuerit P. Sancio citato cap. 15. nu. 78. nullum pro eo fundamentum adducenti, vt ille asserit: sed reuera adducit, dum ita loquitur: Sed cùm nos tenuerimus. nu. 65. pœnam hanc non incurri absque iudicis sententia, non potest dari casus, quo res sit occulta, cùm ad forum contentiosum deducta sit, iudicisque sententia accesserit. Quare existimo nec Episcopo, nec his Superioribus integrum esse in hac inhabilitate & priuatione à Pontifice inducta ac sententia iudicis decreta dispensare. Sic ille cum fundamento quidem, nec leui illo, locutus. Et est illud ipsum, quod citatus Auctor adduci posse præfatus, dum sic ait: Sed illud esse potest, quia sunt pœnæ Pontificio iure statutæ, & facta
P. Palaus.
delicti declaratione censetur à Pontifice imponi: at inferior nequit Superioris facto derogare. Sed an hoc non est idipsum, quod à P. Sancio insinuatum? Sed quidquid de hoc sit, doctus Pater ex eo probat, quia cùm hæ pœnæ Pontifici non sint reseruatæ, censentur Ordinarijs concessæ. argum. Cap. Nuper de sent. excommun. expedit enim hæc concessio recto Ecclesiæ regimini, quando rei resipiscunt, de quo ex professo ab ipso actum Tomo 1. Tract. 3. de legibus Disput. vlt. de Dispensat. Puncto 6. Et est quidem satis verosimilis resolutio: nam vt fatetur P. Sancius, & tenor ipse Constitutionum indicat, reseruatæ non sunt pœnæ dictæ: neque in Constitutionibus eisdem vlla facta distinctio. Item stante etiam declaratione potest stare absolutio ab excommunicatione & suspensione iuxta P. Sancium, qui adducto cap. 15. nu. 43. cum alijs tenet ad absolutionem non obstare delictum esse deductum ad forum contentiosum, qui rationem ibidem reddit ex eo quòd in priuilegijs Religionum conceditur absolutè facultas absoluendi à censuris sine vlla restrictione aut limitatione. Ergo & à pœnis consequentibus, quia pro illis limitatio nulla, licet sua iudici potestas reseruetur. Pro quo stat citatum Cap. Nuper ibi: Quia tamen eius absolutio
nem sibi specialiter non retinuit, eo ipso conceßisse videtur facultatem alijs relaxandi. Vbi cùm nulla apponatur restrictio, sicut neque in priuilegijs, & | delicti, de quo agimus, pœnæ reseruatæ non sint, stat posse circa illas dispensari. Prætereà. Si pœnæ ita facto ipso incurrerentur, vt nulla esset pro eo declaratoria sententia necessaria, staret tũctunc absolutio & dispensatio: ergo & stante declarationis nulla necessitate. Illatio ostenditur, quia declarationem requiri, in fauorem delinquentis est statutum, & ita, iuxta vulgarem Iuris regulam, in eius non debet præiudicium retorqueri. Pro quibus hæc satis, si illud tantùm addamus P. Suarium, qui sententiam declaratoriam non
esse necessariam ad incurrendas pœnas asseruit, cùm clausula illa apponitur, Absque vlla declaratione, vt in Motu proprio Pij V. sic loqui Tomo 4. de Relig. lib. 1. cit. cap. 7. nu. 10. Quoad alias verò pœnas, probabile est necessariam esse sententiam declaratoriam ad incurrendas illas, iuxta communiorem doctrinam in materia de legibus. Sic ille. Vnde pro ea sententia eum allegat P. Pellizarius Tract. 5. cap. 6. n. 63.
DONATIO.

DONATIO.

Circa donationem habentium parentes in Hispania in Indijs degentium.

440
*ROgatum est circa hos, qui sunt in In
Casus propositio.
dijs sanè multi, & post ingentia lucra, superstitibus parentibus moriuntur, & circa vnum specialem, cuius viuebat mater cum innupta filia, cuius optabat remedium. Vbi & dubium esse potest circa ingredientes Religionem, & in casu, de quo actum, mater defuncto viro Religionem ingressa, in eo solemnem emiserat professionem, cognatorum pro dote adiuta subsidijs, cùm nihil quod filijs relinquere posset, haberet.
Ad quod responsum potuisse illum donationes
Doctrinalis resolutio.
inter viuos facere, dummodò proximus morti non esset, aut ingressui Religionis: quia non tenetur curare vt bona quæ possidet, ad manus parentum deueniant, neque illi habent reuocatoriam respectu eorum, quæ sunt donata à filijs titulo oneroso. l. Non vsque adeò. ff. Si à parente quis fuerit manu missus, in Infortiato Bartholus. Quod verò ad proximum morti, & ingressui in Religionem non ita currit, quia de sola tertia bonorum parte potest disponere, cùm ceterorum sit heres mater ex testamento & ab intestato, & per consequens Monasterium. Si ex illis sit, quod ius habeat succedendi. Vnde si alicui secretò tradat, vt ea post ipsius mortem sorori tribuat, in fraudem legis aget, vnde & factum non poterit sustineri. Poterit ergo tertiam bonorum suorum partem donare, & plus aliquid, si id opus sit ad decentem illius statum: quandoquidem de mortuo patre mater, si sit locuples, tenetur filiam dotare. Et ita filius ad id faciendum attendit, pro quo erat mater obligata: cùm aliàs mater, eo quòd in Monasterio sit, securam & certam habeat sustentationem. Sic Doctor Faxardus, cuius resolutioni P. Auila se asserit subscripsisse.
441
*Et est quidem illa iuri & rationi con
Quæ probatur, & ampliatur.
formis, cui addere possumus. 1. Non solùm plus aliquid posse in sororis dotem conferri, sed quidquid conueniens visum fuerit, & mater si habere contingeret, tribuisset, propter identitatem rationis. 2. Si mater egeat, vt egere Religiosæ solent, posse ex bonis congruentem portionem extrahere, cùm spes non sit à Monasterio illius subleuandam miseriam ex bonis hereditario iure recipiendis. 3. Posse ad hoc confidentia fidelis executoris vti, ritè circa dispositionem instructi, ne ex ignorantia grauiter delinquat, pro quo & docti Confessarij consilium adhibendum, cui & istiusmodi profutura. Vtinam ille talis, vt ad libros sit solitus conuenientem habere recursum.
442
*Quod autem de reuocatoria dictum,
quam leges negant in donationibus filiorum sub titulo oneroso, videtur innuere in donationibus titulo gratuito aliter euenire, quæ & videntur admitti generali illa assertione de donationibus inter viuos? quæ quidem si validæ sunt, alia sunt ex Iure firmamenta quærenda. Et quidem filios, qui ascendentes habent, non posse donationes inofficiosas facere, quæ scilicet sint contra officium pietatis ad præferendos illos extraneis impellentis, probatur ex l. Nam & si parentibus ff. de offic. testam. in qua habetur querelam inofficiosi testamenti parentibus æquè ac filijs competere. Atqui querela inofficiosæ donationis adinstar querelæ inofficiosi testamenti introducta est. l. final. C. de inoffic. donat. Ergo æquè parentes ac filij de inofficiosis possunt donationibus querelam affirmare. Atque ita tenent plures Doctores, quos allegant & sequuntur P. Molina Disputat. 283. in fine P. Layman Lib. 3. Tract. 4. Sect. 5. cap. 12. nu. 18. P. Palaus Disp. 2. de Iustitia commutatiua Pun. 30. §. 3. n. 3. P. Oñate Tomo 2. de Contractibus Disp. 29. nu. 207. & alij. Iuxta quæ, cùm in resolutione præcedenti asseritur donationes inter viuos licitas & validas esse, ad hunc est congruum trahendum intellectum, vt tunc liceant, & valeant quando inofficiosæ non sunt.
443
*Circa quod est equidem difficultas non
Si inofficiosæ reuocantur.
leuis an donatio remuneratoria sit inofficiosa censenda, vt possit à parentibus reuocari, & potiori ratione à filijs. Et talem esse affirmat P. Pa
laus Puncto 19. §. 4. num. 2. pro se afferens Cuiacium, & Fachinetum, & probans, nam hæc donatio ex antidorali obligatione procedit, quæ liberalem donationem non excludit, & filijs (ac idem est de ascendentibus) stantibus, nullatenus exigit bonorum omnium, vel maioris partis alienationem: nam esto obsequium donatori collatum eius conditionis fuerit, vt donator illud compensare non valeat omnibus suis bonis, vel maiore illorum parte: attamen pietas debita prędictisprædictis exigit ne ea alienatione ipsis præiudiciali beneficium remuneretur, sed alijs grati animi signis ac recognitionibus. Communis tamen & receptissima sententia contrarium statuit, quam
tenent Doctores præsertim adducti à P. Fagundez de Iustitia Lib. 4. cap. 3. nu. 13. & cap. 15. nu. 13. P. Oñate, P. Molina Disp. 282. nu. 11. P. Rebello lib. 18. quæs. 10. nu. 6. P. Gaspare Hurtado Tract. de Contractib. Disput. 11. Difficult. 5. vers. Secunda caussa, qui tamen nullum in speciali profert. Et probari ex eo potest, quia obligatio remuneratoria est maximè naturalis, & abhorret | natura beneficium irremuneratum relinqui, quando est facultas & opportunitas remunerationis. Cui obligationi non resistit, quæ ex pietate oritur & inter parentes ac filios suum habet principatum; nam illa tunc vrget, quando illi egent: si verò non egeant, nihil ex denegatione eorum, quibus remuneratio perficitur, resultat, quod natura abhorreat, sed quo beneficentia communis, viso adeò nobili eius effectu in remuneratione, prouocetur. Iuxta quæ etiam morti proximus, & Religionis ingressui, donare dicto modo poterit, non tamen per testamentum, quia post mortem cessat administratio, ad quam spectat remuneratio, vt ex P. Molina Disput. 292. obseruat P. Fagundez citato priori nu. 13. licet loquantur de parentibus, qui bona filiorum administrant; vnde alia videtur esse ratio de administrantibus propria, siue parentes sint, siue filij,
Notanda doctrina.
pro quibus ratio adducta videtur vrgere. Res tamen erit in praxi difficilis ob heredum contradictionem, nisi moriturus, aut professurus asserat se tantam debere quantitatem, sic enim debitum iustitiæ reputabitur, licet testator de gratitudinis debito intelligat. Immò & addere poterit, debere se ob totidem accepta, totidem inquam non reipsa, sed æquiualenter, tanti enim beneficium acceptum æstimatur.

De donatione facta absenti.

444
*CIrca illam P. Auila suam & manu sequentes statuit conclusiones.
  1. Valere iuxta legem Regni. 2. ff. 16. lib. 5.
    recopilat. quamuis nullus sit, qui nomine absentis acceptet.
  2. Valere reuocabiliter, & ita donatorem posse illam reuocare. Ita Aceuedo dicto l. n. 20. circa finem & nu. 24. Angles, quem citat Luduuicus Lopez §. Vnde non satis est, scilicet in Instructorio p. 2. cap. 27. in eo deceptus quòd existimat idem esse posse reuocari, & esse nullam, pro quo à §. Vlteriùs iam in dubium.
  3. Acceptationem debere fieri vel per absentem donatarium, vel per nuntium certum, vel per epistolam ad hoc destinatam: facta autem acceptatione ante reuocationem, donationem vel promissionem manere irreuocabilem. Ita Aceuedo cit. nu. 24. & tunc donantem vel promittentem posse conueniri, iuxta eumdem nu. 20. circa medium. Prætereà, si donatarius absens acceptauerit donationem, vel rei donatæ possessionem, transferri in eum dominium.
  4. Sufficere acceptationem tacitam, scilicet præsentiam donatarij simul cum taciturnitate. Sic Aceuedo nu. 22. & Molina lib. 4. de Primogenijs Cap. 2. nu. 79. & Couarrubias Rubrica de Testamentis. 3. p. n. 13. vers. Verùm si donatarius.
  5. Licet interueniat iuramentum, requiri acceptationem: & ita si donans vel promittens reuocet ante acceptationem, valere reuocationem, sed reuocantem futurum periurum. Sic Aceuedus nu. 25.
  6. Quamuis sit valde probabile sufficere acceptationem Tabellionis ad hoc vt donatio & promissio sit irreuocabilis, probabilius tamen esse contrarium. Primam partem tenet Couarrubias cit. nu. 13. vbi refert multos. ecundamsecundam verò Molina nu. 68. & P. Molina Disp. 264. vers. Deinde stando. Et loquitur de acceptatione facta extra iudicium, & sine iudicis præscripto. Et vers. Quartò tamquàm dicit quòd Tabellio tamquàm persona publica habet facultatem acceptandi, & ibi tractat quando censetur acceptare tamquàm persona publica, scilicet quando in Scriptura publica, nisi contrarium constet: secus quando verbo in colloquijs priuatis, nisi id exprimeret. Idem videtur amplecti Aceuedo nu. 25. & probat Auctor, nam requiritur certus nuntius vel epistola ad hoc destinata, vt constat ex 3. Conclus. Hoc autem intelligendum ante absentis ratihabitionem. Sic Molina de primogenijs suprà nu. 72.
  7. Mortuo donante ante acceptationem bene posse fieri acceptationem, & donationem manere irreuocabilem. Sic nuper adductus Molina n. 77.
  8. Mortuo donatario eius heredes posse acceptare. Sic Auctor idem Vers. similiter etiam.
  9. Ad hoc quòd donatio fiat irreuocabilis non sufficere quòd donans constituat se possidere nomine absentis, sed requiri quòd donatarius sit præsens, vel si absens, acceptet ante reuocationem, Aceuedus nu. 22.
445
*Concludit sic, Vtrùm verò donatio facta
De donatione facta infanti.
infanti fiat irreuocabilis ante acceptationem. Et indecisam reliquit quæstionem. Esse tamen validam, & ita irreuocabilem, tenent Doctores plures, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius lib. 1. de Matrimonio Disput. 6. nu. 15. Pro quo facit l. Iubemus C. de emancipat. liberor: vbi emancipatio facta infanti sustinetur. Quod tamen negat immeritò P. Palaus Disput. 2. de iust. commutat. Functo 2. nu. 8. eo quòd in speciali casu loquatur lex, & ita eius decisio non est ad alios casus extendenda, cùm iuris communis correctoria sit, maximè cùm in emancipatione sit specialis ratio, vtpotè quæ à Republica inducta est, ac proinde absque consensu emancipati concedi à Republica potest. Nec desunt, qui in hoc casu acceptationem requirant ab illis, qui de iure acceptare possunt: sic enim Couarrubias. 1. variar. cap. 14. nu. 13. & P. Rebellus 2. par. de obligat. iust. lib. 18. quæs. 4. in fine. Sic eos citat præfatus Pater; sed quidem Couarrubias de nascituris loquens oppositum potiùs innuit, vt adeunti constabit. Et P. Rebellus, non in fine Quæst. 4. Sed 3. statuens pro ijs, qui vsu rationis carent, & nondum natis posse notarium acceptare, statim D. Molinæ citatis libro & cap. Conclus. 4. nu. 75. sententiam proponit, eius probabilitate recognita. Et quidem citata l. Iubemus, satis vrget, ex eo quòd plus in illa concedatur infanti, quàm per supplementum consensus ad effectum constituendi irreuocabilem donationem: nam in hoc supplementum est ad particularem effectum pro donatione: in emancipatione autem est multò amplius, vt constat, quia extra patriam constituitur potestatem, & sui iuris penitus fit, vnde ad multò plura se extendit emancipatio. Et ita subintrat notissimum argumentum de maiori ad minus, pro quo D. Barbosa in Tract. de illis loco 67. Neque lex corrigitur, sed ea limitatio admittitur, quam alia in lege consimilis auctoritatis inuenitur.
446
*Et hæc quidem breuiter, occasione non
Circa Conclusiones iudicium.
decisæ vtilis quæstionis: Conclusiones autem aliæ satis verosimiles sunt, & deseruiunt pro ijs, qui donationes faciunt in Hispania degentibus, cùm ipsi Indiarum incolæ sint, pro quo non pauca à Nobis dicta Tomo 1. Auctarij. Quod autem Conclus. 5. dictum circa reuocationem validam
non obstante iuramento, minùs verosimile est: promissionem iuramento confirmari tenent innumeri Doctores, quos adducunt & sequuntur P. Suarez Tomo 2. de Relig. lib. 2. cap. 29. P. Thomas Sancius lib. 3. in Decalogum cap. 12. nu. 11. & 12. P. Molina Disput. 121. 159. & 515. P. Rebellus Parte 2. lib. 1. Quæst. 9. num. 3. P. Oñate Tomo 1. Disput. 11. nu. 98. nu. 99. qui bene explicat quomodo stare possit vt contractus validi reddantur ex adiuncto iuramento, cuius obligatio ad religionem pertinet, & ita non est confirmatiua contractus, cuius valor ex ciuili potestate oritur, sicut & ciuilis actio, exceptiones, & alij effectus: siquidem validum per confirmationem reddi, non habetur directè ex vi iuramenti, sed ex dispositione ipsius iuris positiui; quod qua facilitate potuit contractus irritare, quando congruens caussa & ratio ad rescissionem occurrit, eadem potest illos confirmare propter iuramentum & reuerentiam Dei, quæ est iustissima caussa confirmationis, sublata, vel addita obligatione ciuili, vel naturali, vt potest quando interuenit legitima & rationabilis caussa, vt hic contingit.
E.

E.

ECCLESIA.

ECCLESIA.

Vide Verb. Ædificium.
De violatione ratione vsus Matrimonij.
447
*IN Hospitali D. Annæ huius Limanæ
ciuitatis est separata mulierum infirmaria, in qua est Altare pro celebratione Missarum. Contigit autem vt œconomus ibidem per dies aliquot cum vxore dormiret. Vnde & dubium emersit an locus fuisset violatus, & ita reconciliatio necessaria. Et responsum nulla opus fuisse reconciliatione, quia locus talis ex illis non est, qui, licet benedictione aliqua sit præditus, ad eum pertineant, quæ pro reconciliandis Ecclesijs à Iure sunt Canonico præstituta: debet siquidem esse ad diuiua officia primariò deputatus, vel ad fidelium sepulturam, vt tradit P. Henriquez lib. 2. de Pœnitentia cap. 6. nu. 5. in Glossa lit. L. vnde non obstat Missæ celebratio, cùm id ex primaria destinatione non accidat. Sic Auctor, in quo vix occurrit quod addere debeamus, nisi velimus materiam, quæ hîc tangitur, per otium pertractare, cùm tamen otium non suppetat, neque communes materiæ sint ex professo discutiendæ.
448
*Sed argui potest, nam licet locus dictus
non sit primariò pro celebrandis Missis destinatus, per consequentiam tamen etiam destinatus pro ipsis sua cum benedictione, ac celebratione ipsa aliquomodo consecratus: ergo coniugali vsu violatur. Illatio ostenditur: nam hac de caussa censetur Ecclesia violata, ex eo scilicet quòd benedicta sit, & sacrificio Eucharistico sanctificata, cui inferri censetur iniuria commercio carnali: circa quod parùm videtur referre quòd locus sit amplior, cùm etiam breuiorem maiestas Christi condecoret, & sit eius gloriæ, licet occultæ, sacrarium. Ad quod respon
deo reuera ita apparere, vt in argumento dicitur, & dignitatem sacrificij talem esse, vt meritò id, quod videtur concludi, disponere Ecclesia potuisset: conuenientius tamen oppositum visum esse, quando tantùm ex priuilegio celebratio sacrificij contingit in loco ad ministerium aliud deputato, cui benedictio etiam veluti per accidens impenditur, neque sufficiens est, vt violata enormiter censeatur: sic enim & domus noua benedicitur, sicut & nauis, in quibus si ea fiant, quibus violata censetur Ecclesia, minimè reconciliatio est adhibenda, quia non talis sanctificationis gradus illis ex intentione Ecclesiæ confertur, vt violatio eo debeat ritu depelli, qui ab ipsa est pro alijs institutus. Quemadmodum Calix & Patena consecrationem amittunt, quando ita deformantur, vt seruire in Sacrificio nequeant licet respectus ad contactum Christi Corporis & Sanguinis perseueret, quia consecratio ita est ipsis attributa, vt non cùm deformatione consistat. Et idem est de Altari, seu Ara, ac vestimentis sacris, Ecclesia ergo à Spiritu sancto edocta ita ritus Sacrarum benedictionum dispensat, vt conueniens ipsi videtur: vnde ratione Sacrificij Eucharistici non vult ità loca sanctificata censeri, ex quo humanus vsus in multis impediretur, cùm sint ad alios destinata. Et in Infirmaria multa quidem sordida & indecentia miscentur, à quibus Christi familiaris benignitas non abhorret, vt animarum saluti consulat, & corporum etiam felici statui prospiciat, assuetus in sordidis ventriculis recipi, & graueolentibus buccis, diuinitatis prærogatiua, quæ in huiusmodi cùm sit, non minùs quàm in cælorum throno gloriosa consistat. Descendit ad inferos. Non corpore,
sed anima: nam quod ad corpus attinet descensui alteri reseruabat, quando scilicet in hominum erat stomachos descensurus. Tunc meliori sensu dicere illi possunt, quod alias ij, de quibus Prouerb. 1. v. 12. Deglutiamus eum sicut infernus viuentem, & integrum quasi descendentem in lacum.
Prouerb. 1. v. 12. & 13.
Sed & quod sequitur quadrat aptissimè: Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spolijs. v. 13. Quòd si amanter excipiatur ille, ille erit gratissimus ipsi descensus. Fortis
Cant. 8. v. 6.
est vt mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio. Cant. 8. v. 6. Circa quæ non vacat prolixior excursio, licet tetigisse non pudeat alterius generis tractationem molienti, quando Spiritus vbi vult
Ioan. 3. v. 8.
spirat, expeditque vt quod sequitur, sibi dictum Scriptor ingenuus arbitretur: Et vocem eius audis. Sic audiendo, vt non frustrà tanti vox Magistri aures internas excitarit.
ELECTIO.

ELECTIO.

De electione cuiusdam Prælati cum peculiaribus circumstantijs. Vbi de subornatione.

S.Pius sanctissimus Pontifex in quodam Motu
Pij V. Motus proprius.
proprio, qui incipit Pastoralis officij, de electionibus agens sic ait: Qui verò in electionibus omnibus, vel ante eas per sex menses, per se, vel per alios subornauerit, excommunicationis sententiāsententiam ipso facto incurrat, à qua nisi à Summo Pontifice pro tempore existente, præterquàm in mortis articulo, absolui non poßit: ac voce actiua & paßiua perpetuò careat subornatus, vel alius, pro quo subornatio fuit. Et qui subornantem non detulerit, eamdem pœnam incurrere censeatur. Hæc cum ita se habeant, rogatum.
Primò, quid nomine subornationis intelliga
Iuxta illum dubia proposita.
tur.
Secundò, quid sit deliberare, siquidem in Religione quadam sic est statutum: Vocales venient ad Conuentum Capituli in vigilia vigiliæ, vel hora prandij, & deliberent vsque ad sequentem diem.
Tertiò, quid iuris futurum, si Elector quidam peculiari auctoritate pollens alijs Electoribus persuadeat vt ipsius amicum eligant, promittens quibusdam officia, & perterrefaciendo quosdam, qui erga alium erant propensi; & illius iudicio erat minùs dignus, quem & ita ex authorauit, vt sic indignitatem eius ostenderet, quòd annihilationis nomine infamatio ipsius fuerit compellata. Et responsum.
450
*Ad Primum subornationis nomine intel
ligi solicitationem Electorum, vt pro indigno suffragentur, aut minùs digno: siue pro eo, cuius non consideratur dignitas vel indignitas; vel an magis aut minùs dignus sit, solo erga personam affectu dominante. Quod ex eo ostenditur, nam subornare semper sumitur in malam partem, vt ait Cardinalis in Clement. de testibus. Et Syluester verb. Subornatio, apud quem est infor
Syluester.
matio facta de veritate tacenda, & falsitate dicenda. Et dicitur subornare quasi subtus in aures aliquid malum ornare, & sub colore ponere. Prætereà, quia huiusmodi statuta, quæ subornationes in electionibus prohibent, eo præcipuè diriguntur, vt vexationes contra iustitiam impediantur: etsi electiones circa Ecclesiastica officia versentur, etiam intenditur Simoniæ deuitatio in eo, qui pro votis subornatione vtitur, non considerans an dignus vel indignus sit, siue magis aut minus. Colligitur ex Nauarro in Extrauag. Gregorij XIII. de datis & acceptis pro iustitia, in qua prohibetur pactum de dando aut accipiendo aliquo pro iustitia aut gratia. Et in Notabili 9. nu.
Nauarrus.
16. cùm priùs sic dixisset: Petitio facta ob caussam, scilicet vt iudex rectam iustitiam faciat, non est prohibita regulariter iure naturæ vel humano. Et Regulariter ait, vt stet exceptio quando datur pro re spirituali; tunc enim Simonia est, vt ipse exponit. Cùm inquam sic dixisset, statim subdit: Pactio etiam facta ex tertia caussa, & ad persuadendendum iudici, quod cupit, non considerando an sit iustum, nec ne, est prohibita iure uaturalinaturali &c. Quod & colligitur ex ratione ab ipso Nauarro adducta (licet in alia materia) quia non solùm est illicitum procurare vt quis Dignitatem aut Præbendam obtineat, quem ego aut indignum, vel minus dignum esse scio, sed etiam quando nescio an magis, vel minùs dignus sit.
451
*Ex quo infertur Religiosum, qui zelo
communis boni Electoribus persuadet, vt eum eligant, quem id mereri sibi habet persuasum, idque præ alijs, non incurrere in Censuras Motus proprij, de quo suprà, quia actus huiusmodi est bonus, vt ait S. Thomas 2. 2. q. 62. art. 2. ad 4. vbi ait quòd iustè impedit alij Præbendam, qui intendit honorem Dei, vel vtilitatem Ecclesiæ procurat, vt detur alteri personæ digniori: & certum est excommunicationem sine peccato incurri non posse. Et idem intelligendum, si vota procurauerit pro eo, quem scit esse æquè dignum. Quod confirmatur ex Nauarri doctrina Notabili 10. vbi ait non comprehendi in prædicta Extrauaganti dationem rei paruæ, quia hæc non est mortifera: nec sufficit quòd sit mortifera secundùm suam intentionem, nisi etiam secundùm rem, ita vt sit tanta quæ notabiliter moueat, vel probabiliter præsumatur mouere, & flexura à recto recipientem: nam datio minimæ rei, quæ creditur non motura iudicem, vel auctorem gratiæ, non meretur has pœnas, quia in ea cessat ratio finalis huius Extrauagantis. Vbi est animaduersione dignum hic Nauarrum procedere supponendo in huiusmodi Extrauaganti prohiberi actiones aliquas, in quibus Simonia non est, quia sine animo emendi aut vendendi rem spiritualem exercentur, vt ex eodem constat ibidem. Videatur Couarrubias Regula peccatum p. 2. §. 7. nu. 8. Conclus. 1. Et hoc pro foro conscientiæ accipiendum, nam in exteriori aliter iudicabitur, & in excommunicationem incurrisse Religiosum præsumetur.
452
*Ad Secundum, deliberare est Religio
Quid deliberatio.
sos, vt secum recogitantes, vel consulentes alios, qui de eligendis sinceram possint informationem exhibere, videant & considerent quis sit dignior. Et quòd consulere alios liceat, extra dubium est: cùm contingere possit aliquos esse benemeritos præ alijs, quod tamen sit nonnullis ex Electoribus minùs notum, vnde indigent notitia ampliori informationibus obtinenda.
453
*Ad Tertium, si perterrefaciens credebat
eum, in quem Electorum voluntas propendebat, esse digniorem, in Censuras incurrisse. Et quòd attinet ad vexationem, seu annihilationem, quam vocant, competitoris, si falsum aliquid est impositum, manifestum est ad famæ restitutionem, qui sic deliquit, obligari, sicut etiam ob occultorum defectuum propalationem. Sed pro ablata Prælatura obligatio satisfactionis est nulla, si medijs præfatis electus erat dignior: quamuis pro certo habeat eum, quem iniquis informationibus perculit, nisi ipse obstitisset, fore vt eligeretur. Et ratio est, quia licet contra iustitiam deliquerit infamatione prædicta, sed non in ordine ad Prælaturam, quæ infamato minimè iure debebatur sed digniori. Nihilominùs (sic concludit Auctor scribens propria manu) erit obligatus, quandoquidem eam abstulit, annihilatione contra iustitiam, licet alius eam meliùs merebatur. | Electus autem non tenetur renuntiare, nisi se recognoscat indignum, etsi alij suppetant digniores, si nihil aliud, quàm quod est dictum, interuenit. Sic ille.
454
*Vbi quod ad subornationem attinet mi
nùs fideliter ex Siluestro haustam, sic enim ille: Subornatio secundùm Lau. & Zen. vt refert Cal. (Calderinus equidem, non Cardinalis) in Clement. de testibus est de aliquo falso exprimendo, & vero tacendo, in testimonio testis per aliquem facta informatio. Et dicitur subornare, quasi subtus in aures aliquod mali ornare, & sub colore ponere, vt in Authent. de testibus. §. Quia verò. Sic ille, de subornatione vt ad præsentem caussam pertinet, sicut & ad alias, minùs accuratè locutus, cùm constet subornationem non ad solos testes referri, sed ad plures alios, qui modis indebitis possunt ad aliquid contra fas & ius faciendum induci; non quidem minis, sed muneribus, obsequijs, & adulationibus, seu promissis, clam fieri solitis: quod & in testibus potest accidere, vnde & Tullius pro Roscio, & Cæcinna sic locutus. Et latiorem verbi huius vsurpationem Latinæ linguæ magistri tradunt, & primariam eius significationem nihil præ seferre damnabile, cùm subornare idem ac laudare, & honorare sit, & ornare item sine mysterio aliquo ex præpositionis additione. Quia verò illa addita verbis solet suam significationem retinere, ad clanculariam negotiationem potest conuenienter deriuari, reiecta leuiuscula illa interpretatione de subtus in aures &c. Pro qua non video quomodò potuerit Authentica præfata citari, in qua verbum tale non extat, aut nomen subornationis, cùm tantùm dicatur. Neque per aliquem dolum, aut machina
Authent. de testib.
tionem, vel artem, quartam testium productionem petit fieri.
455
*Quidquid autem de generali significa
tione sit, iuxta quam possit verbum dictum, & ex eo formatum nomen ad honesta & licita applicari, in iure tamen & Doctorum vsu in malam partem aduocatur, vt superiùs dictum, & ita resolutio tali fundamento innixa satis verosimilis comprobatur, si reuera zelo boni communis est peracta, & ita dignioris, à quo bonum huiusmodi pendere credebatur, pro quo & stant Emmanuel Rodericus Tomo 2. qq. regular. q. 57. arti. 1. Pasqualigus Decis. 155. qui adducit Naldum, sed hic Auctor verb. Eligere nihil tale ha
Naldus.
bet; cùm tamen n. 25. sic dicat: Electiones superiorum & Officialium quorumcumque faciendæ sunt à Regularibus seclusis quibuscumque subornationibus sub pœna excommunicationis latæ sententiæ cum reseruatione. Pro quo exhibet Constitutionem Pij V. prædictam. Tenent etiam Sotus est Corduba cum alijs adductis à Sanctoro in Examine pœnali Cap. 15. q. 4. Ioannes Franciscus Giragus de Regimine Regularium Parte 1. Dub. 6. n. 42. Portel verb. Subornatio nu. 2. Nauarrus lib. 5. Consil. Tit. de Constitut. Cons. 7. nu. 7. fol. 139. Samuellius de Elect. Contra. 2. controu. 10. dist. 1. Fr. Antonius à Spiritu Sancto in Directorio Regularium Parte 3. Tractat. 5. Disput. 2. nu. 117.
456
*Sed sententia prædicta cum circum
stantijs propositis nescio an sit alijs placitura, quam neque Auctores allati videntur ijs stantibus comprobasse. Et quidem Lezana Tomo 4. in
Lezana.
Additionibus ad Consulta Theologica &c. Consulto. 53. nu. 19. & 20. ita scribit: etsi enim iuxta aliquos Doctores procuratio suffragiorum pro se vel prò alijs licita sit, quando respicit bonum electionis, quod contingit quando pro digniori fit, pro vt tenent Rodriguez &c. Nihilominùs quia vt ipse (Sanctorus) latiùs prosequitur, generaliter à Summis PontificihusPontificibus procuratio votorum pro electionibus interdicitur; & talis procuratio sæpiùs ex ambitione, quàm ex charitate procedit, ideò nullatenus est admittenda: nisi quando quis humaniter & blandè modo quodam ciuili sine importunitate, & sordidis instantijs, vt ipse Sanctorus loquitur, suffragia procuraret. Quia non subornat, qui licitè rogat. Quod in casu præsenti minimè contigit, vt ex dictis, & dicendis liquidum fiet. Sic ille, de casu locutus non absimili.
457
*Giragus suprà ita loquitur: Quando
Ioan. Franciscus Giragus.
Pontifices prohibent subornationes, semper debent intelligi de mala, vt insinuant Rodriguez &c. Addit etiam Portel vbi suprà malam posse fieri voce, donis, minis, precibus, & similibus. Addo ego quòd sub mala adhuc, comprehendi debet bona, quando ex illa sequitur principium factionis &c. & Dub. 25. nu. 135. sic post alia: Nec obstat quòd amici & conciues sint meliores, quia eo ipso quòd incipiunt seditiosè se habere, fiunt omnibus peiores: maximè quia dignioritas secundùm magis & minùs mendicatur ab vtilitate boni communis, quæ per istas vniones seu diuisiones non insurgit, immò destruitur. Sic ille Diui Augustini pro eo auctoritatem attexens.
458
*Franciscus Bordonus Tomo 4. Resol. 131.
Franciscus Bordonus.
hæc habet n. 1. Ambitiosa electio est illa, quæ pretio, aut precibus, vel pacto obtinetur. Nomine pretij venit quodcumque pecunia æstimabile, ex quo electio vocatur Simoniaca &c. Nomine verò precum veniunt fauores, subornationes, persuasiones ad effectum, vt quis obligetur, siue sit dignus, siue indignus; dignus enim aliàs, ex hoc quòd per se, vel per alium, & indirectè quærit dignitatem & Officium, reddit se indignum, quia se ostendit ambitiosum, & ideò qui se ipsum ingerit, repellendus est. Cap. Sicut 3. 1. q. 6. Sicut per alium, fauore & subornatione. Cap. Per inquisitionem. 26. de elect. Hæc dictus Auctor.
459
*Eligius Bassæus Tomo 1. Verb. Electio.
Eligius Bassæus.
n. 14. Sic statuit: Non minùs incommoda nascuntur ex subornatione, quam qui exercet, iudicat bonam, siue verè bona sit, siue apparenter tantùm, quàm ex ea, quæ manifestè mala est: ergo vtraque est prohibita: Deinde lex generaliter loquens generaliter debet intelligi. Et Concilium Tridentinum præcipit electionem fieri per vota secreta: sed qui alium subornat pro aliquo, votum suum ipsi satis euidenter insinuat: ergo vtrumque prohibitum est. Sic doctus Auctor, cuius est consideratione sententia dignissima, dum non minora incommoda ex bona, quam ex mala subornatione oriri ait; cui testi omni maiori exceptione credendum, quidquid dicat Giragus. Dub. 7.
460
*Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà nu.
111. contra Bassæum & Crousers ab ipso citatum affirmat non esse malùm, immò esse sanctissimum suadere Electoribus virtutes veras, quibus eligendi ornantur, vitia ac nota, quibus notantur, vt dignus indignis, & dignior minùs | digno præferatur; ad hoc enim præuij tractatus conceduntur, pro quo Auctores congerit. Et n. seq. eos non esse Pontificijs Constitutionibus prohibitos asserit. Subdit autem sic n. 113. post limitationem priorem de factionarijs: Limita secundò, nisi publicatio fiat (virtutum scilicet & vitiorum) ex consensu seu opera ipsius eligendi, nam tunc talis tractatus vt ambitiosus tenendus est. Cap. Per inquisitionem de Elect. Sic ille, qui immerito Bassæum vt sibi aduersantem, inducit, sicut & Crousers ab ipso adductum; nam id ipsum, quod ille de tractatu statuit cum Diana Parte 2. Tract. 2. Resolut. 35. & Molfesio in Summa Tomo 1. Tract. 6. Cap. 16. n. 147. quos idem P. Antonius ex Giraco allegat. Et vers. Ceterùm eamdem limitationem exhibet ita loquens: Dummodò hoc
Bassæus.
non efficiatur ex consensu, seu opera ipsius eligendi, sed sponte ab Electoribus propter ipsius merita. Nam si talis tractatus efficeretur per ipsum, vel per alios, esset tractatus ambitiosus in Iure prohibitus, vt pactionalis, conuentionalis, conditionalis. Sic Bassæus. Et pro casu, de quo agimus idem Fr. Antonius sic scribit nu. 99. Preces importunæ, maximè per
Fr. Anton.
sonæ grauis, & superioris, quæ non solùm inducant ad eligendum, sed etiam ad non sponte & liberè eligendum, reddunt electionem irritam. Pro quo Dianam, Samuelium, Portel, & Lezanam producit, & posset alios plurimos, qui & videndus pro metu, & coactione. n. 83. & seqq.
461
*P. Pellizarius Tomo 1. Tract. 7. num. 30.
P. Pellizar.
post exhibitum Motus Pij V. tenorem ita subdit: Vbi notandum per subornare non intelligi conferre ad inuicem quis sit dignior vt eligatur, idque allegando rationes ad inuicem pro vtriusque meritis; immò nec simpliciter petere ab alio vt det suffragium pro tali indigno, aut minùs digno, nullis minis, precibus importunis, aut muneribus adiunctis, nullaque adhibita persuasione. Cùm enim subornare sit persuadere aliquid verum, vel falsum, in bonum aut malum finem, vt definit Cardinalis apud Rodriguez to. 2. q. 56. arti. 1. & alioqui simpliciter petere modo dicto non sit persuadere; constat in propositis casibus non interuenire subornationem, adeôque nec incurri pœnas hîc relatas. Sic præfatus Scriptor, vt alios omittam.
462
*Iuxta hæc ergo Resolutio præfata non
videtur posse sustineri, si præsertim Religiosi illi ex Religione aliqua sint, ex ijs de quibus Motus proprius dictus in speciali procedat. Quamquàm & sint qui velint illum ad omnes Religiones extendi, quæ communicationis indulto potiuntur, cùm sit reuera fauorabilis, vtpotè consulens maiori bono, & damnis certis occurrens, quæ omnium maxima esse possunt, si in electionibus iustitiæ & charitatis leges violentur, quod sine magnis scandalis nequit euenire. Et ita iudicat P. Pellizarius suprà nu. 35. Contrarium tamen amplectitur Bassæus cit. nu. 14. vers. Circa quas cum Sigismundo à Bononia; quia cùm sit pœnalis, est consequenter odiosus; & communicationis gratia non pro odiosis est, sed pro fauorabilibus attributa, vt tradit Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. regular. qq. 55. ar. 17.
463
*Addit autem idem P. Pellizarius citato
vers. non videri esse in vsu saltem quoad plures Religiones, & ideò videre abrogatum. Contra quod obijci potest Decretum Clementis VIII. inter illa, quæ pro reformatione Religionum edidit die 26. Maij. 1593. & est, numero 35. tenoris sequentis: Vt omnis officiorum ambitus occasio præcludatur, caueant omnes à directa vel indirecta votorum seu suffragiorum procuratione, tam pro seipsis, quàm pro alijs, tum in Capitulis locorum, tum
Clemens Decretum.
in ceteris præsertim Generalibus Capitulis, aut Congregationibus, seu alibi. Quicumque secus fecerint, præter alias pœnas & Censuras hactenus contra huiusmodi ambientes inflictas, quas in suo robore permanere volumus, in pœnam priuationis officiorum, quæ obtinent, eo ipso incidant, & ad futura quæcumque pariter inhabiles habeantur, super quo cum eis dispensari à nemine poßit, nisi à Nobis, vel successoribus nostris, pro qualitate culparum grauiùs etiam plectantur. Porrò supra dictas omnes pœnas ad complices, ac simpliciter scientes, & non reuelantes extendimus. Sic Pontifex. Vbi Censuras hactenus positas suo in robore permanere decernit, Censuras inquam, quæ sint omnibus Religiosis communes; aliàs non videretur sufficienter de necessario prouisum remedio, & fieret distinctio, & acceptio personarum, grauatis quibusdam præ alijs, cùm talis æqualitatis ratio nulla proferatur. Nullæ autem inueniuntur Censuræ præter allatam excommunicationem confirmatam à Gregorio XIII. in Bulla, quæ incipit. Consueuit Romanus Pontifex die 8. Septemb. 1573. sicut Decretum prædictum à Paulo V. & Vrbano VIII. Vnde Lezana in Consilio citato nu. 6. & seqq. vti generalem huiusmodi Censuram agnoscit, scribens Romæ, & pro voto à Congregatione sacra requisitus. Et licet non desit, quod possit huic argumento responderi, reuera tamen fortissimum est, vt à Nobis roboratum: neque abrogationi locus est, vbi tot Pontifices post Diuum Pium in id videntur conspirasse.
464
*Iam quod ad Secundum attinet, de quo
nu. 452. de tractatu inquam pro deliberatione, adeò illum necessarium quidam reputant, vt sine illo electionem non futuram validam arbitrentur. Pro quo Bordonus suprà Quæs. 2. adducens
Bordonus.
Antonium de Butrio dicentem tractatum esse de substantia electionis, sicut est de substantia alienationis. In Cap. Cùm inter. & in Cap. In caußis, de elect. Quomodò enim ait ille legitima electio fieri potest à vocalibus, nisi priùs inter se discurrant & iudicent quinam digni sunt, vt excludantur indigni, & inter dignos assumantur digniores? Sed hoc nimis videtur rigidum, quia stare potest vt plures ex Electoribus sufficientem habeant notitiam eligendorum, & vt sint aliqui minùs circa id instructi, peccabunt equidem grauiter in electione cœco impetu procedentes, sed non ideò erit electio irrita, quia nullum extat ius, vnde hoc possit comprobari. Et quidem cùm electio sit per vota secreta futura, neque regulariter loquendo sciri possit quanta cum notitia eligendorum singuli Electores processerint, & vbi vnus aliquis omnia suffragia non tulerit, cuinam adhæserint, nihil circa electionem nouandum, neque Electi conscientia eo ex capite perturbanda. P. Pellizarius Tract. 9. Cap. 2. n. 20. affirmat tractatum esse regulariter necessarium ob rationem dictam comparandæ notitiæ, ex quo fit ad substantiam non pertinere. Neq;Neque vnquàm ad infirmandam electionem, contra aliquem ex | hoc capite quidquam intentatum, quod ridiculum prorsus haberetur.
465
*Circa Tertium maior est difficultas,
dum valida electio eius, de quo agitur, affirmatur, contra quod militat satis doctum Magistri Lezanæ Consultum, de quo nuper, sicut & alia ex dictis, etiam eo non inducto, quod ad competitoris illius spectat vexationes. Et hoc quidem interim omisso, vt saluari possit electio non obstante subornatione faciunt sequentia. Primum, admissa etiam excommunicatione non irritari electionem, quia quando in Iure irritatio statuitur, sermo est de electione ad Beneficia: Prælaturæ autem Regulares Beneficia non sunt. Sic Bordonus suprà n. 4. iunctis ijs, quæ habet Resol. 26. nu. 33. Quod quidem cùm probabile sit, deseruire præsenti posset instituto. Secundum. Quia stante maiore dignitate ex parte electi, illa ex iustitia electio debebatur: Atqui cooperari in ordine ad hoc vt quis id, quod sic debetur, obtineat, contra iustitiam non est, quia tantùm habetur ex eo vt alij faciant, quod facere ex iustitia debent, in quo licet in modo esse possit excessus, non tamen in substantia, vt cùm quis cogit aliquem vt soluat modis indebitis, solutio enim tunc stabit sine obligatione aliqua restitutionis quoad substantiam debiti, licet circa modum aliqualis esse possit obligatio. Tertium. Quod ad promissiones officiorum spectat, cùm dicitur Elige me in Prouincialem, & ego eligam te in Guardianum, vel Priorem &c. si ita fiat, & mortaliter peccari contingat, non inducit obligationem restitutionis, vt cum Patribus Reginaldo, Lessio, Sancio, & Aragon, ac Petro Nauarra, probant Diana Parte 4. Tract. 4. Missal. Resol. 155. & Giragus suprà n. 56. quod & in permutatione Beneficiorum, & reseruatione pensionis propria auctoritate similiter asserunt, in quo maior esse difficultas poterat. Quartum. Quod ad minas spectat, videtur sustineri posse, quia est vim vi repellere, dum eligi indignus aut minùs dignus, cum sequacibus contendit: qua ratione monopolium contra monopolium obijci potest, vt cum Samuellio tenet Fr. Antonius â Spiritu Sancto supra nu. 119. ex eo quòd monopolium moralem vim infert, quam tamen non infert subornatio, & ideò contra illud defensio licita est; sed vnum ex medijs idoneis ad illius defensionem est alterum monopolium: ergo licet illud adhibere: vna enim vis moralis alia vi morali expellitur. Sic illi.
466
*Quod autem ad infamationem compe
titoris pertinet, qui reuera fuisset electus, nisi infamiæ labes obstitisset, cum aliàs non esset indignus, videtur equidem maioris esse momenti, quia contra iustitiam directè actum, & nemo potest à gratuita etiam donatione repelli falsa impositione defectuum, ex qua oritur obligatio restitutionis, vt est Doctorum communi sensu firmatum dogma: licet P. Sa verb. Restitutio nu. 22. quosdam aliter censere dicat, de illo loquens, qui testamentum curauit mutari etiam dolo. Propter quod aliqui sententiam istam eidem tribuunt, cùm tamen reuera contrariæ & receptissimæ potiùs videatur adhærere, sic subdens: At alij istum teneri dicunt, quia contra iu
P. Sa.
stitiam faciens læsit. Sic ille: Quod adeò verum aliqui reputant, vt etiam sine vi & dolo retrahentem à Beneficij collatione, aut Cathedræ, vt detur digno, prætermisso digniori, ad restitutionem teneri satis verosimiliter arbitrentur ex quibus P. Vasquez Opuscul. de Beneficijs cap. 2. §. 3. dub. 19. n. 140. Alij videri apud Dianam possunt Parte 3. Tract. 6. Miscellaneo Resol. 34.
467
*Sed Auctor idem Resol. præcedenti ita
in fauorem sententiæ negantis statuit: Vndecimò, Si aliquis dignus spem habebat ad obtinendum aliquod officium, vel beneficium: & tu fraude & vi illum impediuisti, vt conferretur digniori, multi putant te teneri ad restitutionem, quanti illa spes illi valebat, sed verius est te non teneri. Sic ille, ex fundamento, de quo ibi, non violatæ iustitiæ, quandoquidem impeditus proprio est iure iustitiæ, stante iure dignioris, destitutus. Neque opponi pro casu præsenti potest, in eo vim non illatam ab Electo, sed à tertio: id enim minimè potest obstare, quandoquidem in hoc non attenditur ea diuersitas, eo quòd quando impeditio violenta accidit, si iniusta sit, eodem modo damnificatur, qui à consecutione boni remouetur, vt notauit P. Gaspar Hurtadus Disput. 5. de Restitutione Difficult. 13. vers. Circa quam. Post P. Lessium lib. 2. de Iust. Cap. 72. nu. 123. licet eum non citet. Ergo quando de iusta agitur, non poterit discrimen illud eidem obstare, quia in nullo distinctionis membro diuersa apparet ratio, cùm vtrumque ad depellendam potiùs iniuriam dirigatur. Quando ergo vis non obstare dicitur, in qua est iniustitia neque infamationem obstaculo futuram indicatur, quia & in illa etiam iniustitia, & genus quoddam vis, quæ Electoribus infertur eo ipso deterritis, & consequenter ei, qui ab obtinendo beneficio submouetur; cui tamen ob grauem famæ læsionem satisfactio est plenissima deferenda.
468
*Ex quibus consequenter habetur ele
ctionem non esse irritam, quandoquidem ratione illius nulla est restitutio facienda secundùm supra dictas probabiles positiones. Quòd cùm ita noster Auctor protulisset, id addidit quod nu. 453. suismet verbis dedimus, & hoc loco vti apud ipsum extant exhibendo, sic enim ille: Però si estarà obligado, si puesto que se la quitò aniquilandole contra Iusticia, y que esoluoesotro la merecia mejor. Vbi non apparet congruus sensus, nisi dicamus pro illo: Y que, reponendum Aunque. Itaque sententiam, quàm priùs fuerat amplexus, videtur reuocasse, vt sit ex illis vnus, de quibus Diana, quamuis in antiquioribus Scriptoribus non inueniatur ea quæstio ita exactè ventilata. Licet autem ita Auctori placuerit; id quod ab ipso priùs statutum, sua probabilitate non caret, quia & ratione fulcitur, & auctoritate decoratur. Sic enim tenent P. Lessius suprà nu. 126. cum Couarrubia ad Regulam Peccatum, par. 1. §. 7. nu. 8. & Michaele Salonio, q. 62. arti. 2. Controuers. 15. P. Azor Parte 2. lib. 6. Cap. 15. Quæs. 16. vers. His positis, in fine. P. Thomas Sancius lib. 2. Consil. moral. Dub. 49. nu. 14. P. Palaus Tractat. 13. de Beneficijs, Disput. 2. Puncto 11. §. 5. nu. 5. Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iust. Disput. 18. n. 97. vbi solùm obligationem inter æquè dignos admittit. | Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de Restitutione. quæst. 2. Puncto 12. nu. 7. vbi adducit P. Luisium Turrianum Disp. 16. (scilicet de Iustitia) Dub. 2. vt alios omittam.
469
*Potest tamen vlteriùs obijci eum, qui
pro eligendo ea, quæ sunt dicta, præstitit, eo ipso votum suum reddidisse manifestum, ex quo electionem esse nullam habetur in Concilio Tridentino Seßione 25. de Regularibus cap. 6. Ita vt singulorum eligentium nomina numquàm publicentur. Et si aliter fiat, irritam futuram statuit electionem. Ad quod tamen dicendum cum Barbosa, Emmanuele Roderico, Samuellio, & Pasqualigo, quos adducit & sequitur Giracus supra dub. 7. Concilium minimè esse contrarium, quia loquitur quando publicantur vota in ipsa electione, seu scrutinio, pro quo & complures refert Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà Tra. 5. Disp. 3. nu. 50. & quidem si id obstaret, non esset licitus ante electionem tractatus: in eo enim multi eo ipso quòd digniorem ostendant, & pro eo consulant, animum erga eligendum aperiunt: quod possunt sine vllo remorsu præstare: licet aliqui in hoc prudenti cautione procedant, vt informationes non obtrudant, sed rogati eligendorum commendent merita, vt sic fiant electiones
sincerè & candidè, ex ijs, quæ Spiritus Sanctus dignabitur suggerere, & ex informationibus cognita fuerint. Proinde nullus obtrudat informationes non petenti. Quæ sunt verba Formulæ Congregationis Prouincialis Societatis nostræ §. 22. & 25.
470
*Tandem circa Confirmationem sic ele
Circa confirmationem Electi.
cti nihil Auctor in speciali determinat, dicens id esse iuxta Religionum peculiares leges decidendum. Pro quo satis notabilem Conclusionem Giragus profert suprà num. 112. dicens tumultuarias Factiosorum confirmandas esse electiones, eo quòd veritas violatæ iustitiæ sit difficillimæ probationis, pro quo eleganter discurrit nu. 110. ad pœnam siquidem negandæ confirmationis delictum debet esse notorium, quod scilicet iuxta Iura & Doctores nulla possit tergiuersatione celari. Quæ autem difficultas non erit in probando factiosorum vitium esse notorium, eo quòd fortè non est rei permanentis, quia celatur in mente? Heu, heu, mille excusationes ac tergiuersationes inueniri possunt ad illud velandum, maximè quia, vt inquit Ro
Tomo 1. q. 1. arti. 1.
dericus, sub specie zeli committitur, vnde bonum apparens videtur esse illud velum, quod tegit notorietatem vitij: immò vitium ipsum. Fabricent suo nutu Prælati processum, examinent suo beneplacito testes: profectò depositiones erunt laudes eorum, qui fuerint electi, eligentium encomia, oppositiones contra aduersarios tamquam conturbatores pacis ac seditiosos, ac similia, quænam sententia ad eas depositiones erit à iudice proferenda? Nonnisi quòd huiusmodi vitium est verum in sua conscientia, in foro autem contentioso difficilis probationis, & rectè, quia in moralibus quod est difficillimæ probationis, reputatur impossibile vt inquiunt Syluester, & Tabiena. Impoßibile. Hinc est quòd Prælati non formant processus, nec vocant testes, nec proferunt sententiam ab ipsa difficultate instructi, & experientia moniti. In hunc modum Auctor dictus, quem secutus Fr. Antonius à Spiritu Sancto suprà num. 149. qui num. 147. satis grauiter & verè factionum damna perpendit. Quæ dum lego gratias Deo conor referre quàm maximas, qui me ab electionum turbamentis semotum, & remotum esse disposuit, eum inspirans statum, in quo pro eligendis Prælatis (si supremum excipias) nulla sunt Capitulorum dissidia, quia neque Capitula: damnanda minimè, cùm ab Ecclesia probentur, sed à Sanctissimo Fundatore vt minùs conuenientia depulsa: quam cælestem cogitationem vel ipsi, qui minùs comperiuntur affecti erga ipsius Religionem, extollunt, dum lamentabilem statum (sic duo citati loquuntur) occasione contentiosæ agitationis in electionum tempestate, quem experiuntur, accusant, & irremediabili collacrymatione deplorant,
471
*Scio ex præfatis alterum modum gu
Giracus Parte 2. n. 28.
bernationis Societati proprium non ita probare, eo quòd Generalis, à quo vno Prælaturæ omnes disponuntur, deberet esse paris cum D. Francisco puritatis, qui nullo nisi cælesti fera
tur affectu, nil carni & sanguini deferens, aut priuatæ propensioni. Sed reuera vt Francisci non sint, de Ignatiano spiritu, quos hucusque vidimus, tantùm hausisse comperimus, vt gubernatio felici cursu processerit. Quòd si aliqualis error, qui rebus in humanis deesse nequit, non frequens, neque ab inordinatione animi, sed ex inculpabili notitiæ defectu profectus. Vnde neque absurda illa incommoda, & tyrannicidij portenta peruisa, qualia ille in factionibus expertus Capitulorum occasionibus iteratis. Vnde euidenti possumus argumentatione concludere in caussa regiminis melioris. Nam illud est melius, ex quo minora inconuenientia proueniunt: Atqui ex regimine Monarchico Societatis ita accidit: ergo est melius. Maior est euidens, confessione omnium, & naturæ lumine ac ratione. Nam cùm regimen ad commune tendat bonum, quod plus habet boni, eo melius est: plus autem habet boni, quod minùs mali, & ita illud melius, ex quo minora oriuntur incommoda, quæ reuera sunt mala, mitiori vocabulo designata. Minor autem confessione præfati Auctoris ostenditur, & irrefragabili pro Nobis experientiâ, de quo nuper, cuius & testis est mundus pacificum regimen Societatis admirans sine ambitionum procellis, quæ vastos voluunt ad sidera fluctus. Iam pro suis Auctor prædictus audiatur: Nonne statutum, celebrandi electiones à Definitoribus ac Prouincialibus huius miseriæ Prouinciæ communitati plurimùm nocet? sanè quia offendit iustitiam commutatiuam non consulendo bono communi in cōseruationeconseruatione vnitatis & concordiæ, per quas conseruatur & augetur, nec non & distributiuam, quia multi & multi negliguntur & postponuntur. Et inferiùs. Lex de celebrandis electionibus à Definitoribus ac Prouincialibus ex eorum malitia destruit vtramque iustitiam commutatiuam & distributiuam, & respicit amicos & factionarios in proprium commodum, pacemque eijcit, discordiamque nutrit. Et nonnullis interiectis. Huiusmodi electio apud Patres fouet seditionem, rixas con|seruat &c. per quæ humana Societas dissoluitur; vnde satis dignoscitur malitiam superasse bonitatem legis, eiusque finem &c. Ideò pergit ille Conclus. 3. modum ostendens electionis sibi visum aptiorem, fructu nullo, eius enim Religio suo illo in regimine perseuerat. Quòd autem Prouincialium electio similibus sit obnoxia incommodis, ex addictis eiusdem verbis apertè concluditur, dum Prouincialium & Definitorum malitiam in aliorum Prælatorum electione deprehensam expendit: eo enim eligunt modo, quo & ipsi electi; si enim ij essent, qui esse debebant, nihil ab eorum esset malitia timendum. Est ergo ex euidentibus præmissis clarissima consequentia. Et quidem non videtur tutum, neque à bono ortum spiritu, regimini præfato Societatis quasi disconuenienti, & ex eo quòd singulare, improbando, contradicere, quandoquidem post maturam considerationem à tot sit Pontificibus approbatum & collaudatum, nec non ab impugnatoribus defensum, vt ex eorum Bullis compertum habetur, ac præsertim ex celebri Pauli V. alias referentis sub Data diei 4. Septembris 1606. ibi: Nihilominùs quia
nonnulli inquieti spiritus ad suam temeritatem promouendum perpetuitatem Præpositi Generalis dictæ Societatis in illius Constitutionibus statutam, & perpetuo vsu in dicta Societate, quemadmodum & in Religione S. Dominici sancitam & approbatam impugnare atque immutanda satagere veriti non sunt, & prætextu melioris gubernationis vnitatem eiusdem Societatis scindere, nationum collectionem (quæ ingens gloria dictæ Societatis est) dissoluere, atque in partes miserè dissecare &c. Iuxta quæ præfatus Scriptor, ne temeritatis eorum, qui Generalis perpetuitatem non sunt veriti impugnare, particeps haberetur, potuit equidem & debuit ab impugnationedesistere, sicut & ab approbatione P. Fabritius Britius abstinere. Pro quibus hæc satis.

Circa votum in Capitulo ex peculiari concessione Generalis.

472
*REligiosus quidam ex Indijs in Hispa
niam transfretauit, cui redenti Generalis concessit vt in Capitulo Prouinciali posset vocem actiuam habere, cùm pro eo alijs esset titulis destitutus, & dubitatum est an id fieri legitimè posset ob Decretum Concilij Tridentini Seßione 25. de Regular. cap. 6. prohibentis Prouinciales, aut Abbates, Priores, & alios quoscumque Titulares ad effectum faciendæ electionis constituere, cum illius secus factæ irritatione. Et responsum à docto Religioso id prorsus licuisse, cuius iudicio se Auctor noster conformauit. Nam mens legis ex proæmio intelligitur. Cap, Quia propter, de Elect. & l. fin. ff. de hæred. instit. & finis prædictæ legis inconuenientia vitari ex eo emersura, quod Prouinciales, Priores &c. ad effectum dictum crearentur, possent enim titulo amicitiæ, aut alio humano respectu constitui, qui eos eligerent, quos eligi neutiquàm expediret. Quod equidem in casu præsenti cessat, vbi constituens est Generalis ipse: & lex, quæ ad vitanda inconuenientia fertur, ijs cessantibus desinit obligare, vt ait Panormitanus Cap. Quoniam de probationibus. Item Concilium prohibet ne Prælati creentur, aut alij, qui Superioritatem habeant ad effectum electionis, nec videtur prohibere vocem Religioso in Capitulo concedi: nec debet pro vno casu lata ad alium extendi: nam in odiosis: vt lex ex vno ad alium casum extendatur, necessarium est vt in omnibus eadem sit ratio, vel æqualis, aut maior, vt ait Syluester Verb. Lex. quæs. 18. quod in præsenti casu non verificatur, quia maius inconueniens est Prouincialem, aut Superiorem alium constituere, quàm in concessione suffragij respectu vnius Religiosi: Superior enim maiorẽmaiorem habere poterit auctoritatẽauctoritatem erga Electores in ijs, quæ ad electionem spectant, mutatione Religiosorum. Quod autem attinet ad potestatem Generalis, anscilicet vocem conferre potuerit, affirmandum videtur, nisi pro eo in eius Religione extet prohibitio: præsertim in casu dicto, vbi id factum vt Religioso remuneratio aliqua deferretur pro laboribus & periculis in nauigatione obitis pro bono Religionis. Vbi adnotandum quando Concilium Titulares nominauit, eius fuisse mentem illos compreprehendere, qui superiores in Religionibus cùm sint, varijs nominibus compellantur.
473
*In qua resolutione id, quod dicitur de
Quid circa illam.
potestate Prælati ad concessionem pręfatampræfatam, non obstante prohibitione speciali, supponit talem esse prohibitionem posse, iuxta quam in casibus occurrentibus iudicandum. Credo tamen nullam talem esse, quia in ijs, quæ ad electiones spectant, satis Decreto Concilij esse consultum earum Capitula iudicarunt. Pro casu autem rarò superuenienti sapientum est consilio decisio reseruata: neque enim omnes possunt humana prouidentia comprehendi. Inde est vt pleni libri sint huiusmodi resolutionibus, quæ pro intelligentia Constitutionum, Regularum, & Decretorum euulgantur. Et grauiores omnes Religiones suarum Regularum graues & doctos habuerunt interpretes, in quorum eruditis Commentarijs casus plurimi discutiuntur, vnde & hic locum habere potuit an Generalis possit Religioso alicui gratiam in Capitulo actiuæ vocis impartiri? & posse qui
dem sufficienter probatum ad probabiliter procedendum, licet non sit penitus exploratum: quandoquidem si id licere dicatur Decretum Concilij magna ex parte potest elidi. Prohibentur enim in illo quicumque Titulares cùm in illis titulus legitimus non sit, neque vlla polleant auctoritate vt possint Electores suis placitis conciliare. Falsus ergo titulus remoueretur, ne sub fallaci specie suffragij potestas augeatur. Quod ergo prohibetur, suffragium est dispositione Prælatorum introductum. Est autem eiusdem considerationis quod hoc medio illo titulo fiat, an sine illo, cum eumdem effectum eodem modo Superior consequatur. Quoad hanc ergo partem Concilij Decretum eliditur, sicut per Titularium creationem. Et quidem multo id potius nam TitulariũTitularium creatio rarò accidere potest, & suis est difficultatibus implicata: pro concessionibus autem remuneratorijs frequentes occasiones occurrent, vt non vnus, sed plures eo munere decorentur.
474
*Vbi minùs consonum apparet quod de
Titularibus dicitur, eo scilicet nomine à Concilio comprehendi, qui in Religionibus diuersis titulis compellantur: contra id enim & ipse textus militat, & communis intelligentia contra|dicit. Pro quo extat Declaratio S. Congregationis apud Dom. Barbosam tenoris sequentis: Congregatio Concilij censuit omnes Titulares quamuis
principaliter ad effectum electionis constituti non sint prohibitos esse Decreto cap. 6. Seßion. 25. de Regular. ferre suffragium in electione Superiorum, Non tamen eos, qui Titulares perpetui sunt, habentes veros titulos suarum Ecclesiarum, à quarum posseßione vi excluduntur, vt sunt Priores Angliæ, Hungariæ, Ierosolymitani. Sic Congregatio satis aperte declarans quinam sint Titularium nomine comprehensi, ij scilicet qui veri Superiores non sunt. Et ideò iure suffragij destituti. Ex quo habetur etiam rationem illam discriminis superiùs adductam, ob potestatem scilicet Prælatorum, qua caret ille, cui à Generali ius suffragij tribuitur, generaliter loquendo, nullius esse momenti, cùm in Titularibus nihil sit ampliùs, vnde ratio videtur esse eadem. Et iuxta doctrinam, de qua nu. 472. quando ratio talis est, etiam in odiosis lex extenditur ad casum diuersum, sicut quando æqualis, & multò id potiùs quando maior, quod in præsenti accidit; nam vt diximus, creatio Titularis non ita est facilis, ac collatio vocis, quæ si pro vno licet, non est fundamentum vt pluribus denegetur. Est ergo cautè in huiusmodi concessionibus procedendum, quia fortè erunt qui ad Pontificem, vel Sacram Congregationem, rem deferendam iudicent, Capituli exitu non felici.

De Abbatissæ electione, inspicientibus suffragia scripta quatuor, qui assistebant electioni, Religiosis.

475
*ITa accidit vt Titulus continet, assiste
Casus proponitur.
bant enim electioni Abbatissæ in Monasterio Religiosis subiecto quatuor dicti: Prouincialis loco vnus, Secretarius & alij duo, qui omnes suffragantium vota in schedulis scripta, suis etiam proprijs adiectis nominibus, peruiderunt. Et dubitatum meritò an valida fuerit electio ob defectum secreti, quo inualida redditur, iuxta Decretum Concilij Tridentini Seßione 25. de Regular. Cap. 6. de qua dictum. n. 469, & responsum validam fuisse, nam suffragia prædicta pos
Et valida electio asseritur.
sunt dici secreta; secretum enim dici potest, quod adeò pauci sciunt, vt famosum aut notorium dici nequeat, vt tradit Nauarrus in Manuali Cap. 18. nu. 23. id colligens ex D. Thoma. 2. 2. q. 70. arti. 2. ad 2. & ex Caietano q. 11. arti. 3. Vnde notitia quatuor assistentium secreto non obstitit, quia ex illa non est res notoria reddita. Deinde quia quod Sacrum Concilium intendit id tantùm est, vt vota non fiant Communitati manifesta, sicut antea in aliquibus Monialium Monasterijs fieri solebat, aut inter ipsas etiam publicatis. Quod quidem ex præfata quatuor prædictorum inspectione timeri non potuit, quandoquidem ad secretum graui obligationis vinculo constringuntur, & ita inconuenientia vitantur dissidiorum & simultatum, quæ ex publicatione oriri poterant, & vitanda penitus Concilium accurauit.
476
*Prætereà Capite sequenti sic illud sta
Vlterior probatio ex
tuit: Is verò qui electioni præ est Episcopus, siue alius superior, claustra Monasterij non ingrediatur, sed
Concilium Trident.
ante cancellorum fenestellam vota singularum audiat, vel accipiat. Hæc Concilium. Vbi Monialis suffragatura non vetatur se prodere, & ad velum interponendum pro sui occultatione compellitur, & ita eius votum Prælato redditur manifestum, qui & ex voce eam agnoscere poterit. Immò hoc modò sunt necessariò recipienda, quando nescit scribere Monialis. Tandem Abbatissa prædicta in sui muneris possessione versatur, & in dubio non est spolianda. Et licet modus electionis prædictus non sit adeò Concilij intentioni conformis; quandoquidem propter inaduertentiam aut malitiam assistentium vota poterant publicari; nihilominùs ille circumspectionis defectus pro irritatione non sufficit, iuxta dicta. Sic qui suprà.
477
*Et est satis verosimilis resolutio, pro qua
sunt grauium Doctorum sententiæ, in quibus Nauarrus, Emmanuel Rodericus, & Castellinus apud Dom. Barbosam in Collectaneis ad citatum Cap. 6. num. 4. asserentium quando culpa & dolo totius, vel maioris partis Capituli vota publicantur, electionem esse nullam: non igitur quando nihil tale accidit, vt in casu, de quo agimus. Item si maior pars suffragiorum ostenderetur, vnde minor non obstabit, iuxta alios apud eumdem. nu. 5. nisi ratione eorum sequatur electio, ita vt publicatio sit caussa realis, vel præsumptiua electionis, quia videlicet aliqui suffragaturi pro alio in illum, cui publicata fauebant vota, eatenus inclinarint. Nihil equidem in casu nostro tale. Deinde apud eumdem. num. 6. fide digni scriptores affirmant decisum à Sacra Congregatione, si electi fuerunt à Superioribus aliqui, qui vota omnium eligentium recipiant, electionem reputari Secretam & Canonicam. Et hic videtur esse casus præsens. Fr. Emmanuel Tomo 2. qq. regular. q. 52. arti. 9. aduertit intentionem Concilij fuisse in dicto Capite 6. statuere quòd Capitula facerent electiones secretas in hoc sensu, id est quòd non permittant fieri aliquid, ex quo publicari possint nomina eligentium, & si tale quid factum fuerit, electio non valebit. In casu autem nostro nihil tale accidit, vnde electio non venit irritanda.
478
*Prætereà ex Pasqualigo & Samuellio
doctrinam adducit Fr. Antonius à Spiritu Sancto in Directorio Regularium Parte 3. Tract. 5. Disp. 2. nu. 66. & 67. præsenti aptissimam instituto, dicunt enim quòd si Elector det suam cedulam plicatam alteri, vt eam in vrnam deponat, non frangit secretum electionis: quia cùm illam det plicatam, qui accipit eam, nescit pro quo ferat suffragium. Nec obstat quòd recipiens eam possit aperire, nam hoc licitè agere nequit, & ita fidem adstringit suam sic eam mittendam in vrnam. Si vero aperiat, & non publicet, adhuc suffragium retinet suum secretum: quia res eodem pacto se habet quoad secretum, ac si eam non inspexisset: non enim tale suffragium dici potest publicatum, cùm ad publicationem requiratur communicatio, quæ in tali casu non extat; qui enim cedulam tradidit, oppositum potiùs voluit, dum plicatam tribuit; neque qui accepit, eam propalauit, vt supponitur. Licet autem resolutio ista de vno procedat, eadem est | ratio de pluribus, vt est compertum, immò de omnibus, vt in casu accidit, de quo est quæstio. Et ratio quidem adducta est satis vrgens, quia nullo modo verificari potest publicatio: nisi dicatur culpabiliter constitui in statu publicationis, quasi in actu primo; possunt enim publicari, & dum omnes in eam culpam incurrunt, timeri publicatio potest: licet enim quilibet de sua esse reticentia securus possit, non tamen de alijs, & communis persuasio est secretum inter multos esse non posse. Sed cùm Concilium de vera & propria publicatione loquatur, non est illius Decretum ad minùs propriam, neque communiter receptam publicationem pertrahendum. Quamquàm si vrna erat pro schedularum inclusione, & in eam missæ non sint, sed assistentibus traditæ, præsumi possit animus manifestationis, & res est periculosi exitus, si contingat fieri manifestum. Sententia ergo negans irritam electionem in his terminis non est omnino certa, licet satis verosimilis comprobetur. Et præfatus quidem Fr. Antonius nu. 79. rogat an peccauerit, qui dedit
schedulam alteri reponendam in vrna. Et negatiuè cum eisdem Pasqualigo & Samuellio respondet, quia non facit contra secretum electionis, cùm sit certus moraliter eam non aperiendam. Sed quidem cùm in casu nostro constet fuisse apertas, quomodo stabit moralis certitudo, cùm in multis etiam Religiosis soleat esse curiositatis prurigo, vt alicubi loquitur D. Augustinus, sintque non semel de aliquorum aut aliquarum electione soliciti, & non minùs quandôq;quandoque quam illi, aut illæ, vt est experientia compertum? Cauendum ergo ab huiusmodi nimia sæpe confidentia. Et curiositatem prædictam non esse mortale peccatum citati affirmant, quia non cedit in graue præiudicium. Sed quidem cùm omnes in id conspirant, iuxta dicta, non leuis videtur offensa, ob præmissam rationem.
479
*Videtur etiam posse defendi resolutio
Auctoris ex multorum & grauium scriptorum sententia, qui affirmant formam electionis in Cap. Quia propter, de electione præscriptam non esse à Concilio Tridentino reuocatam, & ita posse vota ore conferri, tribus excipientibus, qui pro eo sunt electi, & in scriptis redigentibus; vel qui iuxta diuersa statuta electionibus debent assistere, vt in Monialibus contingit, à quibus excepturi vota neutiquàm eliguntur. Sic enim inter alios tenent citati à Barbosa suprà n. 18. licet Fr. Ludouicus Miranda in Manuali Prælatorum Tomo 2. q. 23. arti. 15. Conclus. 2. circa medium. Bordonus Tomo 2. Resolut. 16. nu. 53. & alij nonnulli reuocatam affirment, & Bordonus specialiter in Decreto Clementis VIII. fundetur ab
Decretum Clem. VIII.
Vrbano VIII. innouato, de quo num. 463. post adducta enim ibidem verba sic nu. 36. In Superiorum & Officialium omnium electionibus forma præscripta à Sacro Concilio Tridentino & Ordinis Constitutionibus, inuiolabiliter seruetur &c. Quod tamen non videtur vrgere, quia cùm formam etiam in Constitutionibus præscriptam, inuiolabiliter etiam seruandam statuat, clarè indicat à Concilio præscriptam non alias reuocare. Et ita P. Suarez non reuocatam censet & probat Tomo 4. de Relig. Tra. 8. lib. 2. cap. 5. nu. 10. vbi communem affirmat esse sententiam. Iuxta hæc ergo Religiosi illi, de quibus in casu nostro videre vota potuerunt, sicut & ore prolata potuissent:
480
*Sed hoc minimè est admittendum.
Nam eo ipso quòd per scrutinium iuxta formam à Tridentino præscriptam illa fiebat electio, manifestè apparet in Religionis illius Constitutionibus diuersam aliam non haberi: ex quo & euidenter sequitur debere illam inuiolabiliter obseruari. Deinde eo ipso quòd per schedulas plicatas fiat electio, manifesta est eligentium voluntas vt minimè publicentur: nec debent formæ diuersæ permisceri. Stet ergo pro resolutionis firmitate quod aliàs dictum, præsertim nu. 478. pro quo P. Suarez suprà nu. 11. egregiè suffragatur pro
P. Suarij opportuna doctrina.
bans secretum sine publicatione à Concilio Tridentino prohibita, in electione iuxta formam Cap. Quia propter, stare posse; refellens post alia eorum interpretationem, qui dicerent illud, Non publicetur non solùm negare actum, sed etiam potestatem non tantum iuris, sed etiam facti: atque adeò tale postulare secretum vt numquàm possint nomina publicari, quod optimè fiet si suffragium non ore proferatur, sed scripto. Est enim nimis rigorosa & coacta expositio contra proprietatem verbi, præsertim in morali vsu. Neque est verisimile antiquum morem, & iure communi probatum, vno verbo tam obscuro fuisse reprobatum. Eo vel maximè quod licet ex parte secreti minùs conueniens sit quàm alius, habere potest aliàs vtilitates, propter quas possit interdum præferri. Non oportet ergo vt per legem ablata sit potestas physica loquendi, sed moralis, obligando dicto modo ad seruandum secretum. Sic Doctor Eximius, qui dum in forma antiquiori seruanda suas esse posse vtilitates affirmat, vnam potuit specialem afferre, quòd scilicet per illam cautum habetur ne quis pro seipso possit suffragari, de quo supra. Nec plura de ijs, quæ materiam istam concernunt, & sunt apud Auctores obuia, vt ad alia gradum faciamus.
EVCHARISTIA.

EVCHARISTIA.

Pronuntiata aliqua circa Indorum Communionem.

481
*PRimum, Parochos, teneri ad instruen
dos illos in speciali circa hoc mysterium, & obligationem circa receptionem Paschalem; neque sufficere generalem illam, quæ simul congregatis solet adhiberi: hoc enim eorum tenuis capacitas exigit, & adimpletio huius præcepti ex maximè necessarijs est filijs Ecclesiæ. Debet ergo & instruere & hortari, sed sine minis, ne imparatus accedat. Quod si non fuerit monitis obsecutus, sibi imputet, Parochus enim suo muneri satisfecit. Ex Nauarro in Manuali cap. 21. nu. 57.
482
*Secundum, maiorem capacitatem ne
cessariam esse ad Communionem Paschalem, quam pro articulo mortis, quia minùs necessaria, & ex solo humano præcepto, cùm tamen in articulo mortis de præcepto diuino sit. Quod vrgetur ex pueris, qui ad communionem in dicto | tenentur articulo post rationis vsum, secus ad annuam Communionem, ex P. Suarez Tomo 3. in 3. p. q. 80. art. 11. Disp. 67. Sect. 1. vers. Quæres tandem. Item quia Concilium Limense Act. 7. cap. 19. minorem dispositionem exigit ad Communionem in articulo mortis, quàm sequenti Cap. ad Paschalem. Ex quo fit, quòd si Parochus deprehendat Indum pro hac esse capacem, nec velit præceptum implere, debet illi negare absolutionem. Si autem pro priori tantùm, poterit eum absoluere: nam Concilium cap. 20. dicit: Quos autem Parochus & satis instructos, & corre
Concilium Limense.
ctione vitæ idoneos iudicauerit, ijs saltem in Paschate Eucharistiam administrare non prætermittat. Deinde, quia pueri vbi primùm rationis vsum adepti sunt, ad Paschalem Communionem præcepto non adstringuntur Ecclesiæ, vt affirmant Caietanus in Summa verb. Communio, Canus de Pœnitentia p. 5. §. Illud tamen fol. 255. Emmanuel Roder. in Summa cap. 64. verb. Communion. conclus. 2. & alij. Et vsu compertum est præceptum Ecclesiæ hoc modo intelligi, vt ait P. Henriquez lib. 4. de Sacram. Pœnit. cap. 5. §. 3. & Indi quod ad capacitatem attinet reputantur vt pueri, & in ordine ad communionem magis est capacitas quàm ætas attendenda.
483
*Tertium. Si Indus quadraginta ebrieta
tibus, aut totidem carnis lapsibus se turpauerit spatio vnius anni, & ea peccata confiteatur vt debet, sitque Communionis capax, absoluendus est, & ad Communionem admittendus, si talia peccata fuerint occulta; sic enim & cum Europæis agitur maiori peccatorum numero & pondere grauatis. Si autem publica, & cum scandalo fuerint, differenda Communio iuxta Cap. Omnis vtriusque sexus, donec populo de emendatione constiterit, quod est D. Thomæ doctrinæ conforme 3. p. q. 8. art. 6. Caietani suprà & doctorum omnium.
484
*Quartum, ei, qui Communionis desi
derium non ostendit conferenda est, dummodò non repugnet: quælibet enim recipiendi voluntas ad illius effectum sufficit, & amentibus administranda est, qui aliquando vsum rationis habuerunt, vt docet D. Thomas supra Arti. 9. Quod verum habet, etiamsi dum rationis vsu pollebant, illam non petierint; cùm tamen de illorum probitate possit verosimilis fundari præsumptio petituros quidem, si possent, vt tradunt Syluester verb. Eucbaristia 3. quæs. 5. §. 9. ex Archidiacono. Nauarrus cap. 26. nu. 27. Cùm ergo Indi petant, licet tepidè, illis deneganda non est, iuxta Iuris regulam tacitum non operari plusquàm expressum. Et hoc præsertim locum habet in articulo mortis; tunc enim, etsi non petant, si capaces sint, ad Communionem vrgendi. Debet autem pro peccatis cum scandalo perpetratis satisfactio præstari, vt sciatur confessos fuisse, & de vitæ emendatione verum habuisse propositum, sintque aliqui quibus id ille significet, & alijs possint enarrare. Nauarrus de Pœnit. dist. 6. Cap. Sacerdos nu. 101. & Ledesma 1. p. 41. q. 21. arti. 6. asserunt, si Sacerdos sit magnæ auctoritatis sufficere vt ipse testimonium perhibeat. Quod tamen de Sacerdote à Confessario diuerso est accipiendum, nisi beneplacitum Pœnitentis accedat, quamuis neque tunc id sit futurum expediens: vnde priori medio potiùs vtendum, quod est P. Suarij doctrinæ consonum suprà Sect. 2. in fine Disp. 67. dicentis sufficere in talibus, vt confiteantur, aut voluntatem Confessionis ostendant. Sed cùm Indi intellectus defectu laborent, plus aliquid quàm cum Eutopæis videtur faciendum, id scilicet quod superiùs dictum.
485
*Quintum, si Indi Communionis præ
ceptum non impleuerunt, elapso impletionis tempore, non tenentur communicare, vt affirmant Sotus in 4. dist. 18. q. 1. arti. 4. in fine, Syluester verb. Eucharistia 3. q. 13. D. Antoninus 2. p. ff. 9. cap. 9. §. 3. Ioannes Medina Codice de Confeßione, quæst. de Confeßione semel in anno facienda. Canus supra §. 3. circa 3. casum, P. Henriquez suprà cap. 4. nu. 6. & lib. 8. de Eucharistia cap. 5. in principio, Vega in Sylua lib. 4. Casu 55. & alij plures. Et probatur Primò. Nam hoc præceptum est merè affirmatiuum, negatiuum aliud non includens. Secundo. Quia habet tempus designatum ob reuerentiam Cœnæ Domini, vt colligitur ex Cap. in Cœna de Consecrat. dist. 2. & fuit S. Soteris Pontificis, qui præcepit vt omnes in die Cœnæ communicarent. Et quemadmodum, qui diem festum non obseruauit, obligationem alterius diei seruandi non subit, ita & in præsenti. Id autem per se loquendo procedit; nam per accidens tenebitur, siue ratione præcepti à Prælato impositi, aut quia de Consilio Confessarij est dilata Confessio, vt ait P. Henriquez lib. 8. cap. 5. cit. lit. E. quem sequitur Fr. Emmanuel Roder. cap. 64. conclus. 3. Et idem tenet Vega suprà. Estque id iuxta dispositionem Cap. Omnis vtriusque sexus. Neque ideò qui communionem omisit, melioris efficitur conditionis, eo, qui de consilio Confessarij distulit, sed est conditioni præcepti stare: vni siquidem tempus elapsum est, & non alteri. Circa tempus autem, in quo obligat præceptum, in diuersis Diœcesibus solet esse diuersitas, vt constat. Et quando per accidens obligatio subest, expediet, vt in diem alicuius præcipui Festi Communio differatur, sic enim suspicio violati præcepti vitabitur.
486
*Sextum. Licet Indus cum dispositione
simpliciter necessaria accedat, poterit Confessarius Communionem differre etiam vsque ad Pascha Spiritus Sancti, si persuasum habeat futurum hoc conueniens vt ille magis instructus, & meliùs dispositus superueniat. Nam citatum
Cap. Omnis vtriusque sexus.
Cap. Omnis vtriusque sexus ait: Si fortè de proprij Sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem caussam ad tempus duxerit abstinendo. Vbi expendi debet non dixisse ob aliquam caussam vrgentem, sed rationabilem, quæ in casu nostro elucet.
487
*Vltimò animaduertendum est ad iudicium ferendum in hac materia circa Indorum capacitatem, considerandum esse an is qui modò
accedit, eam habeat, quæ adiuncta instructione possit augeri; & tunc differenda Communio. Si autem ita sit rudis vt de meliori dispositione spes nulla sit, tunc Paschalis ei est conferenda Communio. Quod documentum insinuauit P. Suarez supra Disput. 70. Sect. 1. Vers. Quæres tandem: licet Conclusio, quam ex eo probat, non sit adeò certa. Et confirmatur ex Limensis Concilij verbis cap. 19. citato vbi de Communione Indis in articulo mortis administranda agens, sic | ait: Dummodò in ijs debitam dispositionem agnos
Concilium Limense.
cant, nempe fidem in Christum, & pœnitentiam in Deum pro suo modo: neque enim in extrema illa neceßitate perfecta omnia exigenda sunt. Sic ibi. Et hæc noster Auctor iuxta quæstiones ipsi propositas, in quibus satis solida est & omni digna acceptione doctrina, iuxta quam & Nos non vno in loco locuti, si nonnihil in præsenti auctarij vtilis adijciamus.

Adiectiones vtiles circa dicta.

488
*CIrca Primum est illud sanè certissimum
communem instructionem parùm esse Indis vtilem, & singulos ea indigere, præsertim in mysterio Eucharistiæ. Estque illud maximè Apostoli exemplo conforme, primario illi Doctori Gentium, qui de se ita testatus cum Maioribus Ephesinæ Ecclesiæ loquens: Vos scitis, à
Act. 20. v. 18. & seqq.
prima die, qua ingressus sum in Asiam &c. quomodò nihil subtraxerim vtilium, quo minus annuntiarem vobis, & docerem vos publicè, & per domos, testificans Iudæis atque Gentilibus in Deum pœnitentiam, & fidem in Dominum nostrum IESVM Christum. Act. 20. v. 18. & seqq. Non ergo contentus ille generali & publica instructione, sed singularem per domos discurrens exhibuit, id tradens, quod iuxta Limense Consilium nuper adductum pro dispositione ad Eucharistiam necessarium reputatur. Et erant Ephesij, sicut & Miletiani Indis profectò capaciores, vt publicam illis sufficientem futuram prædicationem posset verosimiliter iudicari. Aliter tamen visum Apostolo plus videnti, & quàm sit necessaria nouellis plantis irrigatio Apostolici coloni, altiùs iudicanti. Neque vt domos intrent à Parochis Indorum exigimus, contenti vt ad Ecclesiam vocentur, & specialiter instruantur.
489
*Circa Secundum sunt qui existiment
non minorem requiri capacitatem pro Confessionis Sacramento, quàm pro Eucharistia, & non leui profectò fundamento, multæ enim pro illo circumstantiæ requisitæ, & actus supra naturam, quibus eius corrupta conditio contradicit, quod non ita in alio euenit. Pro quo Ioannes Sancius in Selectis Disput. 26. per totam, probans pari pede currere vtramque obligationem. Et Leander Tomo 2. Tract. 7. Disput. 3. Quæst. 5. & 6. qui alios adducunt. Et habent illi pro se Canonem. 9. Seßion. 13. Concilij Tridentini, sicut & antiquum Cap. Omnis vtriusque sexus, quod est etiam celeberrimi Concilij Lateranensis. Vnde Confessarij poterunt se huic accommodare sententiæ, & Indos Confessionis capaces, si nihil prætereà obstet pro recipienda disponere pariter Communione, irreuerentiam omnem præcauentes.
490
*Circa Tertium, & partem Quarti id quod
docet P. Suarez sufficiens debet meritissimò reputari, vt publicis etiam peccatoribus Communio conferatur quæ & est D. Thomæ manifesta sententia arti. 6. citato, vbi illa ipsius verba: Post pœnitentiam & reconciliationem etiam publicis peccatoribus non est Communio deneganda. Pœnitentia autem & reconciliatio per Sacramentum Confessionis habetur; & qui nouerunt aliquem ex prædictis confessum, ex Communionis receptione nequeunt scandalum nisi irrationabili persuasione captare. Quòd autem pro Indis plus aliquid necessarium sit ob discursus tenuitatem, aliqui forsan ad contrariam potiùs assertionem trahendum iudicabunt: quia enim discursus accurati defectu laborant, minùs sunt ad huiusmodi actiones attenti, vnde cùm sciuerint aliquem confessum, minimè scandalo subiacebunt, & scire sufficienter poterunt, si videant ad eum Eucharistiam deferri, quod solùm cum confessis agitur: aut communicantem in Ecclesia videant scientes nullum nisi Confessum inter Indos communicare solitum, neque se ipsum ad Altare aliter accessurum, neque Sacerdotem illum repellere, cui non potest non eius Paræciani status esse manifestus. P. Suarez citata Sect. 2. ita scribit:
P. Suarez.
Si publicè petat, pro ratione peccati, seu status, necesse est vt publicam satisfactionem exhibeat, vel saltem vt eius dispositio ac conuersio publica & manifesta sit, vt colligitur ex Cap. Si peccauerit. 2. q. 1. & Cap. Scænicis, de Consecrat. distinct. 2. & ratio est quia hoc est necessarium, & sufficit ad tollendum scandalum, & vt Sacramentum coràm Deo & hominibus dignè tractetur. Hæc ille. Iuxta quæ cùm dispositionem & conuersionem Sacramentalis Confessio contineat, illa pro satisfactione in publico peccatore sufficiet, aut euidenti notitia cognita, aut probabili coniectura. Audiendus etiam sic concludens: Addo verò si pecca
Idem.
tor publicus sit in articulo mortis, satis esse vt pro temporis opportunitate & neceßitate, vel confiteatur, vel signa contritionis exhibeat; quia tunc temporis, propter periculum & vrgentem neceßitatem, non est maior diligentia exigenda, quàm commodè exhiberi poßit: & alioqui de quolibet fideli præsumendum est in eo articulo facere, quod potest vt se benè disponat. Tantùm ille, iuxta quem pro satisfactione non est præter Confessionem ad Eucharistiam recipiendam diligentia necessaria, nec debemus Indos plusquàm reliquos obligare, vti iam dictum.
491
*Circa Quartum aliquam recipiendi Eu
charistiæ voluntatem, vt Eucharistia est, esse necessariam, dubitari nequit, aliàs manducatio non erit spiritualis, sed merè materialis. Id quod ex Concilio Tridentino potest manifestè conuinci, quod Cap. 8. Seßionis 13. tres sumendi hoc Sacramentum iuxta doctrinam Patrum rationes enumerat: Quosdam enim docuerunt (verba illius sunt)
Concilium Trident.
Sacramentaliter dumtaxat id sumere, vt peccatores: alios tantùm spiritualiter illos nimirum, qui voto propositum illum cælestem panem edentes, fide viua, quæ per dilectionem operatur, fructum eius, & vtilitatem sentiunt: tertios porro Sacramentaliter simul & spiritualiter: hi autem sunt, qui ita se priùs probant & instruunt, vt vestem nuptialem induti ad diuinam hanc mensam accedant. Sic Concilium. Illi autem, de quibus agimus, ad tertios spectant: ergo vt sic accedant probatio & instructio ab ipsis erga se facienda necessaria est, in quo voluntas aliqua circa accessum reperitur. Neque enim dici potest probationem & instructionem tantùm dicere gratiæ statum: nam Apostolus circa statum ipsum probationem requirit, cuius auctoritati Concilium insistit, dicentis: Probet autem se ipsum homo &c. 1. Cor. 11. v. 28. Contra
1. Cor. 11. v. 28.
quod non est id, quod plures Doctores contra Caietanum docent, scilicet ad effectum huius | Sacramenti non esse necessariam actualem deuotionem: vnde P. Suarez suprà Disp. 83. Sect. 3.
P. Suarez.
Dicto. 2. asserit quòd etiamsi homo sit sui compos, & rationis vsum habeat, si tamen in ipsa actuali sumptione Sacramenti, quasi naturalem obliuionem patiatur ex distractione omnino inuoluntaria, & ideò careat actuali dispositione, non proptereà priuari hoc fructu Sacramenti. quia tunc non est magis in potestate talis hominis talis dispositio, quàm si non haberet libertatem: ergo si in alijs (infantibus scilicet, amentibus, & phræneticis) actus ille non est necessarius propter impotentiam, etiam in huiusmodi homine non erit necessarius, nec carentia eius potest dici obex, cùm non sit aliquid voluntarium humanum: quòd si non est obex, Sacràmentum habebit suum effectum, quia infallibile est Sacramentum dare gratiam non ponentibus obicem. Non est inquam contra propositam assertionem: quia doctissimus Scriptor (sicut & alij eum secuti) de actuali dispositione locuti, vt ex eorum loquendi tenore apparet, supponentium voluntatem aliquam circa Sacramentum præcessisse.
491
*Et quidem ita accedens, aut ieiunus sup
ponitur, aut non? Si prius, cùm ieiunij cura eò tendat; vt Sacramentum cum debita ex eo capite reuerentia sumatur, iam in eo voluntas receptionis elucet. Si posterius, non est iam defectus actualis dispositionis, quæ ad deuotionem reuocatur, quam & quidam necessariam dicunt, & alij negant, sed aliquid arguens brutalem modum agendinon discernentis neque in ipsa sumptione, neque ante illam cœlestem illum cibum à communi nullam exigentis, nisi famis, præparationem. Nullo ergo modo dici potest, quòd iste se probet. Neque est eadem ratio de infantibus & amentibus, ac phræneticis. Nam in infantibus, licet ipsi dispositione actuali careant, ex institutione Christi suppletur per fidem Ecclesiæ, cùm illis administrari contigit, licet multi negent in illis gratiæ effectum extitisse, vt videri potest apud P. Suarium Disp. 62. Sect. 4. quorum
Quid de paruulis.
ille sententiam probabilem recognoscit. Vnde si paruulus casu Eucharistiam sumat, non interueniente Ecclesiæ ministro, gratiæ in illo effectum non est verosimile habituram. Id quod ex citato nuper Doctore Eximio apertè colligitur. Cùm enim pro negante sententia locum D. Pauli præfatum adduxisset, Probet autem seipsum homo in
P. Suarez.
Vers. Prima sententia, respondet circa finem vers. Quocirca in hunc modum: Paulus autem in citato loco de adultis loquitur, de infantibus autem satis est quòd Ecclesia illos probet, si post Baptismum velit illis Eucharistiam conferre. Hæc ille. Iuxta quæ cùm Eucharistia auctoritate non administratur Ecclesiæ ab eius ministro, probatio deficit, & consequenter effectus. In amentibus autem & phræneticis, aut præcessit petitio, quam multi necessariam existimant, aut æquiualens aliquid, de quo Scriptores apud Leandrum supra Disp. 7. Quæst. 12. quod tamen in casu nostro non occurrit. Stet ergo desiderium aliquod, licet tepidum, esse necessarium.
492
*Quintum, sententia ibi proposita est
quidem probabilis, sed oppositam tenent præstantes Theologi. D. Thomas. in 4. dist. 13. q. 1. arti. 1. quæstiun. 2. P. Suarez Disp. 70. Sect. 2. (per errorem. 20. apud Leandrum infra.) Cardinali, Lugo de Sacramentis Disp. 16. nu. 66. P. Azor Tomo 1. lib. 7. cap. 30. quæs. 5. P. Layman, P. Fil
P. Reginal.
liucius, P. Fagundez, P. Gaspar Hurtadus, Syluius, Corrolanus, Nuñus, Villalobos, Trullench, Nauarrus, Ochagauia, P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis, Tractat. 4. Disp. 10. Dub. 6. citatus cum præfatis à Leandro Disp. 3. Quæst. 29. cum eisdem sentiente P. Vasquez Tomo 4. q. 90. art. 3. Dub. 2. nu. 3. P. Coninck de Sacramentis q. 80. ar. 11. dub. 4. P. Arriaga Tomo 7. Disp. 47. nu. 18. P. Becanus de Sacramentis in specie cap. 36. quæst. 5. nu. 3. & cap. 36. quast. 8. num. 5. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 6. Tract. 4. Disp. 7. nu. 111. vbi contra Herinckium insurgit, qui Tomo 4. Disp. 6. nu. 45. contra Cardinalem Lugo pronuntiat gratis ab eo duplex excogitatum præceptum, nec sensui Ecclesiæ consonum, vnum de annua Communione, de tempore Paschatis alterum. Vult autem citatus Scriptor obligationem non esse statim communicandi, sed intra annum, ita vt Communio ante Ianuarium anni sequentis recipiatur. Sit ergo sententia opposita, quæ placuit Auctori, probabilis, quod fatentur Diana Parte 3. Tract. 4. Resol. 41. & P. Bauny Tomo 1. Tract. 5. Quæst. 16. Videtur autem tamquàm fauorabilis Indis proposita; sed nescio an reuera talis sit, cùm circa rem istam debeant ita instrui, vt effectum Christiana dignum fide concipiant, & ad conuiuium istud, iuxta Euangelicam Parabolam, modis decentibus compellantur, de quo aliàs.
493
*Et quidem rationes ab illo adductæ pa
rùm vrgent. Ad primam enim negatur quod assumitur, præceptum scilicet dictum non esse aliqua ex parte negatiuum. Ad secundam admittitur ob reuerentiam Cœnæ Domini præceptam fuisse à S. Sotere die ipso Communionem, quod crescente fidelium numero ad dies proximos ampliatum. Sed nihilominùs obligationem illis elapsis non finiri, quia præcipuus finis præcepti non fuit sacri reuerentia diei, sed animarum eximia vtilitas, ad quam non multùm confert dierum varietas, vnde iuxta vsum præsentem Ecclesiæ communicare Fideles possunt aut in Dominica Palmarum, in qua triumphalis Christi celebratur in Ciuitatem sanctam ingressus, aut in die Paschatis, omnium lætissimo. Ex quo fit diem Cœnæ non fuisse vt peremptorium à D. Sotere
dispositum, vel si aliter placuit, posteà ab Ecclesia id potuit magis congrua, iuxta exigentiam temporum, dispositione mutari. Iuxta ea, quæ habet D. Thomas citata q. 80. arti. 10. ad 4. Vbi cùm priùs referat Decretum S. Fabiani Papæ, qui ter in anno communicandum statuit, in Pascha scilicet, Pentecoste, & Natali Domini, statim Decretum S. Soteris inducit de Communione in Cœna Domini: vnde, vt obseruat P. Suarez citata Disp. 70. Sect. 2. Dicto 1. videtur S. Doctor Communionem dictam à Paschali distinguere. Quòd si ita sit, argumentum ex eo desumptum satis est infirmum: iam enim tale præceptum est consuetudine abrogatum, & ita iuxta illud non est obligatio Communionis annuæ regulanda. Sed quidem D. Thomas in referendis præceptis SS. Pontificum ordinem temporum non attendit, siquidem D. Soter Sancto fuit Fabiano prior, & ita videtur illius præceptum ad regu|landam obligationem posse conuenienter aduocari. Nihilominùs arguere ex eo possumus. Nam D. Fabianus sic statuens vt vidimus, Communionis in Cœna Domini nullam intulit mentionem: ergo iam illius ratio habenda non est. Si dicas nomine Paschalis comprehensam: id stare nequit, quia Communio illa numquàm est Paschalis dicta, neque D. Thomas illam à Paschali discreuisset, cùm à S. Fabiano Paschalis fuisset nomine comprehensa.
494
*Circa Sextum de conuenientia dilatio
nis, prudentiæ quidem Confessarij relinquendum est. Sed verò cùm is, qui modò dispositus accedit, directioni Confessarij se præstet obsequentem: melius profectò apparet vt modò communicet, & iterùm eo die, ad quem erat Communio differenda. Iuxta quod etiam promouendum id, de quo vltimò dicebatur. Et adductus quidem P. Suarez pro doctrina ibi tradita de capacitate, iuxta quam communionis obligatio regulanda; non video autem ibi quidquam speciale, quo talis possit positio firmari, nisi quatenus asserit extra articulum mortis non teneri puerum iam vsum rationis adeptum præcepto Communionis, nisi post vnum & alterum annum, de quo vers. antecedenti: bene tamen in mortis articulo, idque diuino & humano præcepto, iuxta ea, quæ habet Disp. 69. Sect. 3. Dicto 1. Et hæc est illius loci conclusio, quam cùm Auctor se non probare asserat, cur ita sit non indicat; & cùm nihil prætereà in illo, vnde probari possit illius vltimum pronuntiatum appareat, circa quod non est cur diutiùs immoremur.
EXCOMMVNICATIO.

EXCOMMVNICATIO.

De Excommunicato absoluto ad reincidentiam casus peculiaris.

495
*QVidam Regius officialis informatio
nem processalem contra Clericum confecit, propter quod in excommunicationem Bullæ Cœnæ dubio procul incurrit, à qua tamen adueniente Maiori hebdoma, aliquorum iudex exoratus precibus eum pro spatio quidem dierum illorum absoluit, cum reincidentiæ onere ijs elapsis, circa quod interrogatione subiuncta responsum supponendo & iudicem ad absoldendum, & absolutum vt absolueretur priuilegium habuisse, & ita si tale fuit illud vt tantùm ad reincidentiam posset absolutio stare, talem illam fuisse: si verò in illo nihil de reincidentia, vt habetur in Bulla Cruciata, absolutionem fuisse absolutam, sine reincidentiæ grauamine. Ad absoluendum enim ad reincidentiam, præsertim cùm de casibus Papæ reseruatis agitur, specialis potestas requiritur, quia solùm in duobus expressis Cap. Eos qui, de sent. excommun. in 6. tale aliquid inuenitur, vt tradunt Syluester verb. Excommunicatio 2. nu. 1. Casu 13. Couarrubias in Cap. Alma mater, par. 2. §. 11. n. 6. Nauarrus Cap. 27. nu. 15. & 273. Corduba in
Summa quæst. 20. Licet autem Vicarius non possit sic absoluere in excommunicatione Papali, ita vt reincidatur in ipsam, potuit tamen absoluere ad reincidentiam in excommunicationem ab homine, ab ipso quidem imposita, vt tradit apertè Syluester, Verb. Absolutio 3. nu. 16. & decernitur in citato Cap. Eos qui, in fine. Et quamuis Vicarius expressè non iniunxerit satisfactionem, ita præsumi debet (si contrarium non constet apertè) quandoquidem tenetur non absoluere nisi satisfacta parte, aut præstita cautione, cùm non sit credendum suo muneri defuisse, sed potiùs vsitatum seruasse absolutionis modum, iuxta quem ad reincidentiam absoluitur, si parti non fuerit satisfactum.
496
*An autem in casu præsenti Vicarius ad
reincidentiam absoluerit, ab ipsius pendet intentione. Si enim de reincidentia in Papalem excommunicationem illa fuit, nihil ipsa obstante, sine onere illo absolutus euasit. Et credendum est de suo nihil adiecisse, propria vsum iurisdictione. Quia verò dubitatum est an vt aliquis reincidat noua sit contumacia necessaria, Responsum est affirmatiuè. Vnde si quis absoluatur cum onere satisfaciendi parti, aut soluendi intra certum terminum: si eo adueniente nec satisfaciat, nec soluat, non erit obnoxius excommunicationi, licet fortè in externo foro vti excommunicatus habeatur: si autem possit, nec obligationi respondeat, tunc quidem reincidet, quia iam noua est contumacia.
497
*Quia verò obijci potest Regula 50. Iu
ris in 6. sic habens: Actus legitimi conditionem non recipiunt, neque diem. Vbi Glossa adducit casum ex Cap. In electionibus, de elect. in 6. in quo Canonici aliqui conuenientes cum alijs ad Episcopi Pictauiensis electionem consenserunt in quemdam vsque ad certum tempus, vel casu, quo nauis veniret ex Asia: quorum tamen electio reprobata est, ea reddita ratione, quia actus legitimi non recipiunt diem, neq;neque conditionem. Iuxta quæ neque absolutio dari in diem poterit, neque sub conditione. Respondetur etiam in casu nostro locum habere Regulam dictam, quia absolutus verè & integrè remanet absolutus, quæ absolutio à futuro successu non pendet. Quia verò ad satisfaciendum, soluendum, vel aliquid aliud faciendum obligatus existit, si quod debet facere non faciat, alia excommunicatione ligabitur. In exemplo autem Canonicorum illorum
non ita accidit, quia Episcopalis dignitas non est secundùm se temporalis, neque sub conditione pendenti in futurum eius esse electio potest, quia esset contra Ecclesiæ vidualem necessitatem. Dicuntur autem actus legitimi, qui circa id versantur, quod iuxta leges faciendum præscribitur absolutè, taliter vt si conditio, aut dies addatur, eo ipso vitientur. Non ergo sermo est de actibus omnibus, qui legitimi esse possunt, nam esse multi queunt, qui conditionem & diem importent, vnde & est titulus in iure ciuili de conditionibus & demonstrationibus, & in Canonico de conditionibus appositis: sed de actibus, quibus nequit apponi conditio, aut dici determinatio, qui eo ipso vitiantur. Itaque Regula non eo tendit (vt cum alijs exponit Barbosa Tractatu de Axiomat.
D. Barbosa.
iuris. §. 12. n. 13.) vt ostendat quinam sint actus legitimi, sed vt ostendat actus legitimos, quicumque illi sint, illos nempe, qui vel ex rei natura, vel speciali legis prohibitione prohibentur conditionem recipere, per temporis, aut conditionis appositionem vitiari. Sic ille post P. Suarium Tomo 5. in 3. Disp. 7 | Sect. 8. num. 9. Circa quod suæ esse difficultates, nec leues possunt, de quibus aliàs, neque enim præsentis loci propriæ sunt, cùm ex dictis constet absolutionem neq;neque conditionem in futurum recipere, vt sit in suspenso, sic enim explicatur dicta Regula, vt videri apud citatum potest; neque diem, eo enim adueniente, si culpabiliter, quod est præstandum omittatur, alia excommunicatio subintrabit.
499
*Iam quod ad resolutionem spectat, non
quidem in ea explicatur quinam fuerit ille Vicarius, & videtur fuisse foraneus, à quo is, qui absolutus est, potuit excommunicatus declarari, non tamen absolui, quia vel excommunicatus potest Papam adire, aut habet legitimum adeundi impedimentum, si primum, manifesta est impotentia; si posterius, id pertinet ad Episcopum, si casus sit occultus, & multò id potiùs videtur, quando est notorius, stante impedimento, seclusis priuilegijs. Potuit tamen id stare ex eo quòd neque Episcopus adiri potuerit, pro quo ita scribit P. Tannerus Tomo 4. Disput. 6. Quæst. 1. Dub. 6.
P. Tanner.
nu. 122. Similiter si excommunicatus excommunicatione Papæ reseruata, propter legitimum impedimentum Papam, aut alium ab eo facultatem habentem adire non poßit, potest absoluere Episcopus: quòd si nec Episcopum poßit adire, Parochus: eoque deficiente, quiuis approbatus Confessarius. Sic ille. Quod quidem ad forum externum etiam aduocandum, quia eadem pro illo ratio est; neque enim sic excommunicatus per totum vitæ spatium debet à communicatione cum fidelibus, in sacris & ciuilibus abstractus remanere; ratione enim impedimenti id habetur, vt quod obtineretur Romæ, longè ab illa teneatur. Vide Dianam Parte 5. Tract. 9. Resol. 13. Vbi & alios adducit. Et quod de recursu ad Parochum dicitur, quando adiri nequit Episcopus, congruentiam potiùs indicat, quam strictam obligationem; siquidem pro recursu tali nullum extat solidum fundamentum, sicut pro recursu ad Episcopum habetur. Neque vt recursus ad Episcopum ha
bendus non sit, nimis longa esse debet distantia, quia quælibet non leuis erit sufficiens difficultas; quod ex præfati Scriptoris doctrina colligitur, quandoquidem deficiente Parocho quemuis approbatum Confessarium adeundum esse pronuntiat: atqui defectus Parochi non potest esse cum distantia notabili, vt constat; neque enim de ijs agitur, qui in illis degunt regionibus, vbi religio Christiana non viget, in eis namque neque Episcopi sunt, & gradatio à Papa ad Episcopum, ab Episcopo ad Parochum, & à Parocho ad Confessarium approbatum, eos esse in partibus supponit, in quibus esse locus potest aditioni. Si autem Confessarius adsit priuilegiatus, necessarium non erit per gradus illos incedere, quia neque Episcopus necessariò quærendus, & talis est Confessarius virtute Bullæ Cruciatæ electus, aut Religiosus, præsertim in Indijs, vbi etiam casus Bullæ Cœnæ illis conceduntur, de quo alibi non semel dictum, vt dabunt Indices Verb. Confessarius, & Verb. Casus reseruati.
500
*Quando autem ita accidit, non posse
excommunicatum ad reincidentiam absolui, sine dubio est accipiendum, quia non agitur solùm ratione impedimenti, sed priuilegij, vnde obligatio comparendi penitus remouetur. Si autem ratione impedimenti agatur, idem quod in Superiori resolutione vidimus, tenet P. Auila de Censuris 2. p. Cap. 7. disput. 3. dub. 14. sibi consonans. Contra quem tamen stat P. Gaspar Hurtadus
P. Gaspar Hurtadus.
Disp. 14. de Excommunicat. Difficult. 4. nu. 14. vbi ait in casu Cap. Eos qui quando scilicet absolutio fit ob articulum mortis, aut ob aliud legitimum impedimentum ab eo, à quo aliàs fieri non poterat, si culpabiliter non compareat, absolutus, in eamdem reincidere: quia tunc absolutio fit sub conditione comparendi. Et ita etiamsi absoluens velit absolutè absoluere, non erit absolutio talis, quia non habet facultatem absoluendi nisi conditionaliter: & ideò dicitur non comparentem reincidere in eamdem excommunicationem in citato Capite: eamdem quidem moraliter, vtpotè reincursam ob antiquam culpam, & ex vi antiquæ sententiæ, quamuis culpa non comparendi sit requisita ad reincursum tamquàm defectus conditionis, sub qua facta fuit perseuerantia absolutionis. Vnde qui potest absolutè absoluere, potest etiam ad reincidentiam, vt contra P. Auilam ait aduertere P. Suarium, quamuis excommunicare non possit, quia absoluens ad reincidentiam, non est qui Secundò excommunicat, sed ille, qui primò excommuni cauit. Quod etiam tenet Diana suprà Resol. 15. in fine. Itaque quod in casu Cap. Eos qui speciale esse dixerat P. Auila, ad omnes Papæ reseruatos, immò & ad reseruatos respectu aliorum videtur extendi, & in omnibus nouam excommunicationem non incurri, sed priorem moraliter persistere iuxta excommunicare volentis voluntatem.
501
*Et quod ad P. Suarium attinet, suprà
n. 22. & 23. absolutionem in præfatis ita explicat, vt si non fiat, quod debet post illam fieri, censura redeat, & nu. 27. affirmat, si terminus designatus sit, neque impleta inculpabiliter conditio, excommunicationem redire: quod tamen negant P. Auila, P. Henriquez, & Nauarrus, apud Dianam suprà, Resolut. 15. qui idem videtur amplecti, optima pro eo adducta ratione. Vt enim fatetur P. Suarez, absolutione huiusmodi excommunicatio aufertur simpliciter & absolutè, sic enim ille nu. 22. & ita perinde est quoad omnes suos effectus, ac si numquam fuisset: ergo si de nouo contrahitur, alia erit, & cum noua caussa, & ita ratione contumaciæ. Fauet autem supe
In quo faueat.
riori resolutioni. n. 25. quatenus cum limitatione quadam loquitur dicens quòd in quibusdam casibus, in quibus est difficilis ad superiorem recursus, conceditur alijs inferioribus potestas absoluendi, cum obligatione comparendi, vel petendi absolutionem à superiore, cùm primùm commodè adiri possit: & talis absolutio quoad hanc partem est ad reincidentiam. Nam si facta opportunitate quis contemnat vel negligat superiorem adire, in eamdem Censuram iterùm incidet, vt notauit Couarrubias dicto. §. 11. nu. 6. ex Cap. Eos de sent. excommun. in 6. Sic ille habet. Vbi cum dicat, Talis absolutio quoad hanc partem &c. manifestè indicat absolutè non esse ad reincidentiam: erit ergo tantummodò secundùm quid, quatenus, si non pareatur, alia succedet, quæ non absolutè dici eadem possit sed impropriè, & similitudinariè.
502
*Id autem speciale, quod ex Auctore
positum, præter duos casus in Cap. Eos qui, contentos, numquàm esse obligationem absoluendi ad reincidentiam, difficultatem habet quando absolutio conceditur satisfacta parte; si enim satisfactio desit, excommunicatio redibit in eo, qui est ante satisfactionem absolutus; sic enim declarasse Pium V. Gregorium XIII. & Sixtum V. testatur P. Suarez, suprà num. 24. & probat etiam Diana ex citato Cap. Eos qui. ibi scilicet,
Satisfacturi prout iustitia suadebit. & §. Idem, statuimus sequenti, Satisfactionem exhibeant competentem. Et P. Præpositus Disput. de Censuris nu. 114. & alij. Ad quod in primis dici potest multos esse, qui contrarium sentiant, vt affirmat P. Præpositus cit. num. Vers. Aduerte. Vnde non erit cur miremur si dictus Pater inter eos recenseatur, qui supra Dub. 14. affirmat validam esse absolutionem, etiamsi in priuilegio dicatur, satisfacta parte, quia huiusmodi clausula, quæ videtur iure inesse, non inducit formam. Si ergo ad absolutionis valorem satisfactionis defectus non obstat, neque in caussa esse poterit, vt excommunicatio redeat, siue eadem, siue altera, pro
Explicatæ illius clausula.
qua minor est ratio. Licet P. Suarez suprà Sect. 5. num. 44. Affirmet Clausulam dictam esse penitus restrictiuam, & irritam reddere absolutionem. Id autem quod in citato Cap. Eos qui. habetur, & iam protulimus, explicari potest ex eo quòd ibi de præmittenda satisfactione sit sermo, vt in priori loco, coràm eo, qui excommunicauit, in posteriori coràm illis, ad quos à Pontifice, aut Legato iam absoluti remittuntur. Cùm enim Satisfacturi vt iustitia suadebit dicitur, nihil circa valorem absolutionis decernitur, cùm illa sit arbitrio iudicis, qui censuram imposuit, relinquenda. Quando autem de remissis agitur, licet satisfactio competens exhibenda decernatur, id etiam ei, ad quem facienda est remissio, committetur: & tunc solummodò excommunicatio succedet, quando se renuerit præsentare, non ita si alia neglexerit adimplere.
503
*Quod quidem est iuxta mentem Glos
sæ, quæ satisfactionis non meminit in vtroque casu, sic dicens: & hoc dicit: Absolutus propter mortis periculum, vel aliud impedimentum ab eo, à quo aliàs non poterat: Si cessante impedimento se non præsentat, cùm commodè potest, ei, à quo aliàs absolui debebat, recidit in eamdem sententiam. Idem in absoluto, qui se debet alicuius conspectui præsentare, si hoc non faciat. Sic Glossa. Quamuis Textus aliud videatur indicare, dum dicitur: Si hæc, cùm primùm commodè poterunt, non curauerint adimplere. Illud enim hæc, non vnam tantùm præsentationem indicat, sed ad omnia ibi contenta videtur referendum, dum sic præcesserat: & paßis iniuriam, seu his, quibus propter hoc obligati existunt, satisfactionem exhibeant competentem. Fateor non leuem pro contraria positione hinc posse probationem assumi, sed ad probabilem assertionem, quam prosequimur, explicatio etiam non leuis sufficiet, si dicamus illud hæc ad omnia non referri, quia plurale pronomen sæpè singulare aliquid indicat, sicut è conuerso, nota Grammaticis figura, siue Enallage, siue Antiptosis, pro quo exempla innumera. Exodi. 32. v. 4.
Exodi. 32. v. 4.
Fecit eis vitulum conflatilem, dixeruntque: Hi sunt dij tui Israel. Lucæ 10. v. 28. Hoc fac, & viues.
Lucæ 10. v. 28.
Vbi de duplici præcepto sermo erat. Præterquàm quòd hoc loco de remissis non agimus, de quibus in secunda parte dicti Capitis, sed de absoluentibus virtute sibi concessæ facultatis, in qua dici potest diuersam esse rationem, ne odiosæ dispositiones vltra tenorem proprium extendantur. Neque Declarationes adductæ Pontificum videntur vrgere, vel quia non authenticæ; vel quia satisfactionem quidem præmittendam statuunt; de casu autem non præmissæ, quando id licitè fieri potest, nihil ab ipsis statutum, & iuxta hæc sententia dicta procedit.

De Excommunicatione in Monitorio cum peculïaribus circumstantijs.

504
*PEtrus cum Ioanne litigans chirogropho
indiget vt ius tueatur suũsuum, quod ipsi Ioanni tradidit, & debiti & accepti rationes inter vtrumque continebat, cùm de traditione notitiam habeant certam Ioannis famuli. Et petijt à Prouisore, qui & Vicarius generalis, vt per Censuras compellat tale aliquid scientes declarare. Et rogatum an posset illas discernere, responsumque Monitoria non esse concedenda nisi post alia Iuris remedia, vt affirmant Nauarrus in Manuali cap. 27. nu. 10. P. Henriquez lib. 13. de Excommunicat. cap. 17. nu. 4. & Ioannes Gutierrez Canonicar. qq. cap. 11. nu. 59. vbi ait quòd quando lis agitur contra personam certam, priùs citanda est, quàm Monitoria concedantur. Et idem ait Emmanuel Rodericus in Summa. Cap. 79. de Excommunicat. Conclus. 1. Iuxta quæ dictum quod quandoquidem Petrus scit, præfatum chirographum apud Ioannem extitisse, debet priùs à sæculari iudice petere, vt iubeat Ioannem, & alios rei notitiam habentes, veritatem cum iuramento declarare, iuxta stylum Vallisoletanæ Cancellariæ, & aliorum Tribunalium, vt testatur Burges de Paz in sua Praxi q. 1. nu. 4. Vers. 4. & nu. 17. v. 3. Et si hoc locum non habuerit, & Ioannes ac reliqui non declarauerint veritatem, tunc ritè poterunt Censuræ discerni, quia Iudex Ecclesiasticus sæcularem coadiuuat, vt ait Emmanuel Rodericus suprà conclus. 3. pro quo & videri potest P. Henriquez 18. n. 5. Potestque Petrus dicere verè se non habere probationem plenam, nec semiplenam: id quod doctus quidam Episcopus in his casibus requirebat, vt refert & approbat Ioannes Gutierrez suprà. Et conclusionem præfatam tenet Nauarrus Lib. 1. Consil. de Pactis Consil. 1. nu. 5. & 6. & circa præsentem materiam Notabilia sequentia proponuntur.
505
*Primum, si suam qui sint testes, & re
quisiti à iudice sæculari non declarauerint, posse in particulari Censuras illis notificari. Neque obstat coràm iudice sæculari cum iuramento negasse, quia magis timetur excommunicatio, eo quòd permaneat, nec tollitur sola confessione, vt in periurio accidit. Et ego vtor iure meo, compelliturque ille imperio iudicis ad testificandum, quod fieri erga testem potest, & ita etiam notificari censuræ.
Secundum, si certò non sciam quis chirographa occultauit, & solùm præsumptionem & su|spicionem habeam, neque in particulari testes agnosco, posse Censuras postulari.
Tertium, depositiones testis coràm iudice Ecclesiastico, coràm sæculari iudice pręsentandaspræsentandas, & coram eodem ratificandas. Sic docti Iurisconsulti pro eo consulti.
Quartum, valde interesse cognoscere quando
iubetur quis declarare vt testis, & quando vt denuntiator, vt aduertunt Nauarrus Cap. Inter verba, c. 6. Corollario. 66. num. 286. & alij.
506
*Quintum, Ioannem Gutierrez, vt nuper dictum, approbare praxim cuiusdam Episcopi, qui nolebat concedere Monitorias generales, nisi petens illas priùs iurasset id in iudicio minimè deduxisse, nec habere plenam aut semiplenam probationem eiusdem rei. Et ex hoc fundamento D. Archiepiscopus Limanus noluit illas concedere: quod tamen non obstat. 1. quia illius Episcopi non est decisio Pontificia. 2, quia tanta fides adhiberi potest Emmanueli Roderico Conclus. 3. allegata, quàm huic Prælato. 3. quia Concilium Ttidentinum Sess. 25. Cap. 3. de Reformat. conditionem hanc non exigit, sed tantùm vt res sit grauis. Neque etiam obstat si dicatur, quando res in iudicio deducta est, non esse occultum delinquentem, & Doctores communiter hanc conditionem apponere, quòd scilicet delinquens sit occultus. Ad quod respondetur. 1. dum delictum probari nequit, occultum reputari delinquentem. 2. Rationem, propter quam exigitur vt delinquens sit occultus, illam esse, ne scilicet iudex Ecclesiasticus in laici iudicis iurisdictionem se intromittat: quando autem iudici laico probationes desunt Monitorium concedit, minimè laicalem iurisdictionem vsurpat: quemadmodùm neque Ecclesiasticam laicus quando eidem auxiliatur. 3. Quod de notorietate in iudicio dicitur, intelligendum, quando plena probatio extitit. In casu tamen quodam illius Episcopi praxis meritò debet obseruari: quando scilicet caussa, quæ vertitur inter iudiccm laicum talis conditionis est, vt probato delicto mors aut mutilatio futura crederetur.
507
*Et prædictus quidem Petrus posteà de
Ioanne criminaliter est cōquestusconquestus, eo quòd ex libro rationario plusquàm centum folia sustulisset, in quibus magna pecuniæ quantitas claudebatur. Ad quod negatiua est adhibita responsio, scilicet Dom. Archiepiscopum Monitorium non posse concedere, quia nequit in criminalibus coadiuuare laicam potestatem; secus si Petrus à criminali querela desisteret, & certum esset non fore criminaliter procedendum, pro quo Auctorem securum reddidit DD. Franciscus de Sandoual. Et de materia præfata egit etiam 2. p. cap. 5. Disp. 2.
508
*Circa resolutionem autem prædictam,
in qua multa tanguntur, quæ longiorem disquisitionem exigunt, securè possumus lectorem remittere ad eruditam, & exactissimam tractationem P. Theophyli Raynaudi: sed vt aliquid dicamus, id quod de praxi illius Episcopi dicitur, meritò improbatum: id quod P. Raynaudo vi
detur placere, qui Parte 1. Cap. 1. Quæsito 5. vers. 2. ita scribit: Quare, vt à negotio, de quo agimus, exulent incommoda proposita, non debet Monitorium concedi, nisi in subsidium aliorum iuris remediorum, quia vel deficiunt, vel non suppetunt plena. Ideò consultißimè faciunt Præsules, qui partem Monitorium postulantem non priùs faciunt voti compotem, quàm iuramento confirmet se destitui ordinarijs præsidijs tuendi ius suum. Quem vsum commendant Gutierrez lib. 1. qq. Canon. cap. 11. nu. 59. Rodericus. 1. p. Summæ cap. 79. nu. 1. & Auila 2. p. Cap. 1. Disp. 2. Dub. 1. Sic ille, qui dum sola pleni iuris remedia obstare iustæ Monitorij concessioni asserit, in ea esse mente manifestè conuincitur, vt semiplenam non obstare apertè fateatur. Licet autem Ioannem Gutierrez citet, vbi praxim illius Episcopi commendat, non ideò eum hac in parte videtur sequi, cùm de eo nullam faciat mentionem, sed quatenus regulariter loquendo debet partis iuramentum pręcederepræcedere de remediorum aliorum defectu, de quo & Emmanuel. Fauet etiam P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 20.
Sicut & P. Suarez.
Sect. 1. nu. 14. vbi ita scribit: Tunc ergo solùm licitum est spirituali brachio talem caussam assumere, quando sæculare non vult, vel certè non potest suo munere fungi. Sic ille. Atqui quando tantùm est semiplena probatio, iudex sæcularis nequit suo munere fungi: ergo licebit Ecclesiasticus recursus. Pro eodem D. Barbosa de potest. Episcopi Al
Et D. Barbosa.
legat. 96. n. 38. vbi cum alijs ibi adductis affirmat Monitoria posse concedi tam ante cœptam litem, quàm ea pendente, dum probationum terminus non elabitur. Quo euentu manifestum est semiplenam posse interuenire. Stet ergo positionem hanc esse probabilem, licet eam Auctor in Opere de Censuris non expresserit, quia res post transmissum prælo illud potuit accidere, nec de illa tunc temporis cogitatum.
509
*Et ex præmissis apparet quid sit de
persona occulta dicendum, cùm præfati Scriptores ita vt vidimus sint locuti, asserentes contra certam personam posse Monitoria dirigi, quandoquidem agi contra illos in iudicio potest, & officium iudicis implorari. Vnde quod citatus D. Barbosa asserit nu. 25. cum ijs, quos ibidem congerit, Monitoria scilicet non esse concedenda, quando certæ sunt personæ, quia tunc ordinariè est agendum, ita accipiendum vt possit cum Asserto superiori componi. Sicut & quod ex Curia Neapolitana profert num. 18. scilicet quòd quando heres petit Monitoria contra scientes bona hereditaria, & pars opponit de inuentario, & proptereà dicit non esse concedenda, quia veritas alio modo haberi potest: solet Vicarius concedere Monitoria contra scientes bona hereditaria, & pars opponit de inuentario. Vbi manifestum est contra certam etiam personam agi, eum videlicet, qui inuentarium opponit. Pro quo & P. Raynaudus Quæs. 8. ad finem ita scribit: Adde
P. Raynaudus.
bam tamen hæc valere per se loquendo: quia in raro aliquo euentu posset per accidens licitè ferri Monitorium contra personam laicam determinatam in materia temporali. v.Verbi g.gratia, si sæcularis potestas, ad quam directè spectat caussam illam decidere, vel nolit, vel nequeat fungi officio suo, & parti læsæ suffragari. Hæc ille & alia pro ampliori explicatione. Et quidem non adeò rarus videtur esse casus, in quo iudex sæcularis aut nolit, aut nequeat suo fungi officio pro manifestatione veritatis. Et ita P. Suarez suprà, cuius doctrinæ præfatus Scriptor insistit, licet quoad propositam | cum non laudet exceptionem, laudatum prius pro regulari doctrina, nihil rarum in casibus istis agnoscit, sed sic locutus: Dixi autem regulariter
P. Suarez.
hoc licere, quia interueniente caussa rationabili, erit hoc licitum: erit autem caussa huiusmodi primò, si iudex sæcularis nequeat remedium adhibere &c. vel certè non potest, vt suprâ.
510
*Iam quod ad qualitatem caussæ atti
net, an sit tantùm ciuilis futura, vt Auctor asserit, an possit etiam esse criminalis, sententiarum diuersitate discutitur. Pro quo P. Raynaudus solita eruditione discurrit Cap. 6, & D. Barbosa num. 32. vbi tamquàm certum videtur statuere Monitoria in criminalibus non esse concedenda, vbi & ex stylo Curiæ Romanæ, ac generali Diœcesanorum vsu Clausulam illam adducit: Nolumus autem quòd ex reuelatione huius
Formula Romanæ Curiæ.
modi, si eam fieri comingat, nisi pro ciuili interesse, & ciuiliter tantùm agi poßit: aliàs reuelatio ipsa neque in iudicio, neque extra, fidem faciat. Sed sunt quam plures sentientes, quorum ille non meminit, cùm sit eorum sententia probabilis, & grauibus fundamentis roborata, vnde varius varijs in partibus circa hoc vsus inualuit, & multæ supremæ Curiæ illum pro viribus promouent & fouent, doctis Iurisperitis, & sacrorum Canonum interpretibus pro eo decertantibus, quia ex illis non leuia argumenta petuntur, quod & Conci
Concil. Trident.
lium Tridentinum videtur tradidisse citato cap. 3. Sess. 25. verbis illis: In caußis quoque criminalibus, vbi executio realis vel personalis, vt suprà fieri poterit, erit à Censuris abstinendũabstinendum. Sed si dictæ executioni facilè locus esse non poßit, licebit iudici hoc spirituali gladio in delinquentes vti; si tamen delicti qualitas, præcedente bina saltem monitione, etiam per edictum id postulet. Sic Concilium, propter quod & alia, ita tenent Scriptores plures, quos P. Ray
P. Raynaudus.
naudus adducit de GallięGalliæ testatus vsu, & sic concludens: Et sunt in hoc numero in his oris Antistites quoque, & capita populorum, quorum ego iudicijs debeo reuerentiam, non censuram: tametsi placere potiùs vsum contrarium iam præmisi. Sic ille. Et Auctor quidem qui negauerat absolutè, id quod de morte & mutilatione ab eodem dictum vidimus, posteà propria manu subiunxit, ex quo apparet in caussis minoris damni præfatam sententiam minimè displicere. Certè cùm de vitandis Dei offensis in grauibus agatur materijs, considerationis Episcopalis dignum erit quid in ijs sit agendum præuidere & maturè disponere, cùm opportunis cautionibus, ad hæc enim absolutè loquendo eius potestatem extendi mihi non licet dubitari, de ijs hæc pauca dixisse contento.

De Visitatore Religiosum Parochum excommunicante.

511
*SIc accidit Visitatori cuidam Archiepis
copi Limani Religiosum Franciscanum Indorum Parochum visitanti, aut visitare volenti, à quo tamen non est admissus, & ideò in eum excommunicationis est vsus gladio, cum ordinario declarationis vsu, eius nomine in publica tabella descripto: quod tamen est penitus reprobatum, & excommunicationem fuisse nullānullam ab Auctore ostensum ob defectum iurisdictionis, non quidem ex eo quòd in Concilio Tridentino Sessione 25. cap. 11. de Regularibus, non conceditur Episcopis facultas excommunicandi Religiosos, qui Parochiale munus exercent, vt nonnulli contendunt, quia illud videtur debile fundamentum; siquidem Delegatus excommunicare potest, etiamsi in delegationis litteris id non exprimatur, vt ait expressè Glossa in Cap. Abbatem de rescriptis verb. Facere prouidere, vbi Hostiensis, & Panormitanus, qui addit quòd fortiùs potest Delegatus Papæ excommunicare, licet in Litteris non dicatur vt possit compellere per censuras. Solidius fundamentum desumitur ex priuilegio, quod habent Mendicantes, & refertur à Collectore verb. Excommunicatio §. 3. vbi ait: Idem Clemens conceßit Fratribus Minoribus, ne ab
Priuilegium Clemen. Quarti.
aliquo Legato, nisi de Latere Sedis Apostolicæ misso, vel Delegato, aut subdelegato auctoritate Litterarum Sedis prædictæ poßint excommunicari, suspendi, vel interdici, nisi Litteræ ipsæ plenam & expressam de Ordine præfato & indulto huiusmodi facerent mentionem. Et certum est in allegato Concilij Capite expressam derogationem priuilegiorum Regularium non haberi. Quòd si dicatur virtualem extare derogationem, eo quòd Monasteria aliqua excipiantur: nam hoc intelligendum tantummodo de visitatione, & non in ordine ad Censuras; etiamsi Concilium diceret compellendos; nam compellere Verbum generale est, & non posse excommunicari generalitatem limitat, iuxta tritum Iuris axioma, quòd generi per speciem derogatur.
512
*Et confirmatur ex doctrina Franci in
Cap. Quia cunctis. §. Prætereà, de conceßione Præbendæ, vbi sic ait: Si priuilegiatus vt excommunicari non poßit, citatus ab Ordinario vel Delegato, non comparet, & proptereà excommunicetur, non tenet excommunicatio. Et idem ait Ioannes Andreas ibidem & latiùs in Regula Scienti. Col. 4. & Dominicus §. Ex parte nu. 4. & addit Ioannes Andreas in Regula dicta, quòd alia via potest punire. Vnde nec valida erit sententia suspensionis, aut Interdicti à D. Archiepiscopo fulminata contra Mendicantes: & etiamsi ille dicti priuilegij notitiam non habeat. Cap. Dudum §. Considerantes, de Præbendis in 6. Glossa communiter recepta Cap. 1. verb. Referri. eod. ff. & lib. Couarrubias practicarum qq. cap. 9. nu. 7. conclus. 1. P. Henriquez lib. 7. de Indulgent. cap. 25. num. 7. Id autem operabitur defectus notitiæ, vt in foro animæ excusetur culpa, & in externo Iudex Conseruator eum non condemnet in expensis, vt ait P. Henriquez citato cap. 25. num. 5. in Glossa lit. K. Nec prædictus Religiosus ad petendam absolutionem compelli potuit, Glossa in Cap. Solet de sent. excomm. in 6. Verb. Huiusmodi citans Cap. Per tuas eodem ff. licet eam possit petere ob vitandum populi scandalum: nec proptereà censetur se excommunicatum confiteri, vt ait Glossa in eodem Cap. Solet. in ipso casu litterali. Sic doctus Pater.
513
*Et quod ad priuilegium attinet, est il
De priuilegio Clem. 4.
lud Clementis Quarti, cuius & Bulla habetur authentica, vt testatur Casarrubios verb. Exemptio nu. 9. cum obseruatione litteræ B. quæ id indicat, vt in Præfatione habetur. Habetur etiam in Compilatione Priuilegiorum Emmanuelis Roder. pag. 39. Col. 1. Vbi licet de Legato à latere, De|legato, & Subdelegato pariter videatur exceptio procedere; non tamen ita est, nam de solo Legato à Latere procedit, & alijs ea denegatur potestas, ita vt illud, Nisi de Latere Apostolicæ Sedis misso, parenthesi possit includi. Quod ex verbis illis ostenditur. Nisi Litteræ ipsæ plenam & expressam de Ordine vestro &c. Illa enim verba Litteræ ipsæ eas indicant, de quibus proximè: Delegato vel Subdelegato, auctoritate Litterarum Sedis prædictæ. Nequeunt ergo illi Censuris contra præfatos agere, nisi illa in ipsis expressio adsit, de qua Pontifex. Cuius gratiæ communicatio Mendicantes complectitur generalem illam per omnia & in omnibus habentes: circa quod erit qui hæreat nullus, nisi à rerum istarum notitia peregrinus.
514
*Et Nos quidem Tomo 1. Thesauri Tit.
17. nu. 50. & 51. Religiosos Mendicantes non posse Censuris percelli aliunde probauimus, licet circa habentes animarum curam aliquam esse difficultatem, quæ sunt n. 52. dicta demonstrent, neque improbabiliter, vnde & salubre monitum num. 53. & Parochis ipsis, & Episcopis pariter concinnatum. De prædicto autem priuilegio nil dictum, nec tamen videtur contemnendum, quod saltem ad conscientiæ forum conferre non parùm potest, pro exrerno namque forsitan non multùm proderit; cùm sit obuium eius authenticum testimonium. Nihilominùs omnes sententias irritas & inanes, ac nullius existere firmitatis.
Clementis 4 verba.
quas contra tenorem præsentis Indulti per quemcumque de cetero contigerit promulgari. Sic Pontifex, vt Religiosi videant quantum pro conscientiarum tranquillitate præsidium inde illis suppetant, & Episcopi etiam suæ & conscientiæ & auctoritati consulant, dum ita videant èex Dei throno hæc fulgura & voces procedere, quem in Romana sibi Ecclesia collocauit. Apocal. 4. v. 5.
515
*Potest autem his opponi Constitutio
Gregorij XV. quæ incipit Inscrutabili, & habetur Tomo 4. Bullarij, estque 18. huius Pontificis, in qua Regulares posse ab Episcopis Censuris adstringi decernit. Sed verò in illa contra eos tantùm agitur, qui curam animarum exercent, & in ijs, quæ curam huiusmodi concernunt, vt ex illius tenore, & etiam ex Declaratione S. Congregationis Cardinalium apud Lezanam Tomo 1. Cap. 19. num. 35. qui & ibi, & Tomo 4. Consulto 40. nu. 73. reuocatam esse ostendit ab Vrbano, pro quo ipsius Breue exhibet nu. 116. de quo & Nos alibi. Videndus etiam citatus Auctor num. 72. vbi quod diximus, non ratione vnius aut alterius priuilegij Religiosis competere protestatur, sed esse etiam pro eo innumeras concessiones, de quibus in Mari magno, vnde non dubitat affirmare id esse certissimum. Ex quo fit veritatem hanc non esse ad vnum illud fundamentum arctandam, quo Auctor huius Consilij vsus, præfatum scilicet Patrum Minorum priuilegium, cum sit pro eo magna imposita nubes testium, & quidem omni exceptione maiorum. Vnde & citatus Lezana Episcopi hac in re damnauit excessum dicto nu. 72. vt alij tali peruiso lapsu inoffenso decurrant pede. Vide Dianam Parte 5. Tract. 9. Resol. 26.

Circa Prætorem excommunicatum.

516
*DVbitatum an eius ministri possint cum
eo agere, satellites inquam Tabelliones, & alij, quando ad Reipublicæ bonum conueniens iudicatur, quandoquidem ille gubernationem illius deserere tuta conscientia nequit, neque illa sine ministrorum interuentu stare. Et affirmatiuè responsum, quia cùm id priuato cuilibet concedatur ratione necessitatis aut vtilitatis, iuxta notissimum versum. Vtile, lex &c. à fortiori est ratione necessitatis & vtilitatis pu
Quid illi liceat.
blicæ concedendum. Non ergo poterit proferre sententiam, quia iurisdictio illi est ab Ecclesia suspensa, si denuntiatus sit: ad illa vero quæ gubernationem concernunt non solùm poterit, sed debebit attendere. Si enim qui debet, soluere tenetur, & ea de caussa cum creditore agere, etiamsi excommunicatus non toleratus sit; multo id potiùs est Prætori concedendum, qui communis debitor est, & tot videtur habere creditores, quot ciues ab eius gubernatione pendentes. Si verò ille circa denuntiationem appellet, etiamsi posteà declaretur legitimam excommunicationem extitisse, sicut & denuntiationem, latæ interim sententiæ, & acta quæcumque, valida erunt, vt tradit Panormitanus in Cap. Pastoralis de appellat. n. 15.
517
*Dubitatum prætereà an possint ciues
obuij facti, eum discooperto capite, vt est moris, honorare? & affirmatiuè responsum, non quidem ratione subiectionis, propter quam filij, famuli, & subditi cum dominis, parentibus, & Prælatis communicare ciuiliter possunt: nam & Clerici Episcopi familiares communicare cum illo, si excommunicatus fuerit, valent; non tamen Clerici alij, etiamsi generalem habeant subiectionem. Sed quia discoopertio capitis ex se non est salutatio, & solùm ex vsus accommodatione ad salutandũsalutandum ordinatur. Et cùm lex salutationem prohibens sit pœnalis, restringenda est. Sic Angelus verb. Excom. 8. nu. 4. Armilla verb. eod. n. 5. Palacius 4. dist. 18. Disp. 9. Col. 2. Sotus dist. 22. q. 1. art. 4. Conclus. 3. P. Henriquez cap. 9. n. 3. & cap. 22. in fine.
518
*In qua resolutione non est cur distineri
Quid circa resolutionem.
multùm debeamus, cùm doctrinędoctrinæ in illa contentęcontentæ sint ferè communiter receptæ. Poterit ergo excommunicatus Prætor, non quidem pro tribunali sedere, quia locus ille pro ferendis est sentẽtijssententijs dispositus siue finalibus, siue inter locutorijs, & alijs, in quibus propriè iurisdictio exercetur, cuius illi est vsus impeditus; benè tamẽtamen in domus suęsuæ porta consistere cum virga, quæ non tantùm iudiciariæ potestatis est proprium signum, sed etiam insigne, ratione cuius Regiam personāpersonam repræsentat, cuius repræsentatio ipsi non detrahitur per excōmunicationemexcommunicationem, Vnde & ratione illius visum est aliquibus posse ipsi præfatum honorem exhiberi. Licet enim dici possit conuenientius videri si domi se contineat, id certè non probat contra excommunicationẽexcommunicationem directè agere, si in publico assistat, quia & in eo conuenientia esse potest, vt adiri faciliùs possit ab ijs, qui eius auxilio indigent in ijs, quęquæ ad gubernationem spectant. Non tamen potest cum circumstantibus, vt in more positum, confabulari, quod in contemptum censuræ effici videretur, id quod in assistentia non accidet, cùm videant eum à tribunalis actibus abstinere | & ingressum in Ecclesiam deuitare. Quòd si cum satellitibus agat ac tabellionibus, aut ædilibus ciuitatis, & aliqua non necessaria admisceantur; non ideò excommunicationis legis violatæ censeri debent, quia nimis esset durum, si Ecclesia permittens iudices cum ministris agere, eorum verba ponderaret, sicut & illorum, qui assistere ipsis possunt; id quod in vxore, filijs, & famulis, videtur manifestum, quibuscum conuersationem instituere mariti, & parentes, & domini possunt, ex quo ad præfatos idem potest iudicium deriuari.
519
*Circa id autem quod de apertione ca
pitis est dictum, statuit etiam Auctor assertum suum. 2. p. de Censuris cap. 6. Disp. 8. dubio 9. conclus. 3. id limitans ad casum, quo id fiat sine animo salutandi. Pro quo & P. Sa verb. Excommu
P. Sa.
nicatio nu. 41. ita scribit: Vale, id est, salutare, scilicet verbo, vel scripto: nam assurgere, vel caput aperire, non videtur prohibitum. Sic ille. Idem tenet P. Luysius Turrianus de Censuris Lib. 2. Disp. 13. dub. 1. Diana Parte 5. Tract. 9. Resolut.
Diana.
116. sic habet: Adde quòd multi Doctores asserunt per particulam Vale solùm prohiberi salutationem verbalem, non autem alijs signis factam, vt aperiendo caput, aut assurgendo &c. Ex multis autem illis Doctoribus paucos adducit Leander Tomo 4. Tract. 2. Disput. 23. quæst. 23. per errorem, cum sit 18. licet ille oppositum cum alijs teneat. Id etiam probans quæst. 19. etiamsi prædicta capitis detectio fiat sine animo salutandi contra P. Henriquez, Nauarrum, P. Auilam, Alterium, & Bonacinam, rationem impugnans superiùs allatam ex P. Henriquez, nam alij eius non videntur me
P. Henriq.
minisse, licet citatis omnibus tribuatur; quòd scilicet detectio capitis non est per se signum, sed res de se indifferens, & absque scandalo, quæ potest interna intentione auferri à ratione salutationis, & verba Iuris, quæ vetant salutationem, debent in proprietate, & strictè accipi, tamquàm odium. Impugnat inquam, & benè ex Syluestro
& P. Suario Disp. 15. Sect. 1. nu. 4. quia Ecclesia non prohibet salutationem interiorem, sed exteriorem. Et eo pacto etiam vocalis salutatio posset iustificari. Præterquàm quòd iuxta receptam consuetudinem illa est salutatio, & intentione sublata erit fictio quædam, & ita mendacium. Et ita prohibetur eadem lege, qua prohibetur honoris exhibitio, sicut in prohibitione erga honorationem Idoli.
520
*His addi potest non contemnenda alia,
Specialis alia pro eodem.
ex eo desumpta, quòd Ecclesia salutationem vetans, id certè vetat, quod est, & esse potest fidelium omnium vsu receptum: Atqui dicto modo salutare paucissimorum esse potest, quia vix erit quisquam èex plebe, qui prædictam faciat abstractionem. Ergo siue fiat, siue non fiat, constans erit prohibitio. Sed quidem licet rationes prædictæ non leuis ponderis sint, sua præfatæ sententiæ probabilitas perseuerat, quam & citatus Leander agnoscit. Et cùm de re agamus, in qua solùm veniali lapsu peccatur, quæuis verosi
milis ratio pro illo vitando debet sufficiens iudicari, neque fidelium conscientiæ in pericula cōijciconijci multa eiusmodi committendi. Vbi & addendum præfatam doctrinam plus de rigore habentem generaliter procedere, & non de Magistratibus, respectu quorum peculiaris est ratio; timeri enim potest ne se arbitrentur offensos vrbana significatione frustrati. Et ita in specie casus nostri de Prætore loquens, Iudice, & Magnate, tenet citatus Leander quæst. 20. cum P. Henriquez, Illustriss. Zerola, P. Filliucio, Bonacina, & Alterio, non ex vi iuris, sed consuetudinis introductæ ob vtilitatem fidelium: & ita nullum, qui contradicat, adducit, quo Auctoris ostenditur plausibilior resolutio. Circa quam dicta sufficiant, id quod Auctor de sublata iurisdictione iudici non tolerato asserit, sua in possessione probabilitatis relinquendo, pro quo videri possunt Diana supra Resolut. 108. Leander Disp. 11. quæs. 13. vbi Auctores accumulans, dicensque esse certum, nullam Magistri Victoriæ secus arbitrantis videtur habere rationem, quem videndum admonet Diana, & P. Gaspar Hurtadus Disp. 8. de Excommunicat. Difficult. 2. nu. 2. post citatum illum, nu. 2. cum PP. Vasquez & Suarez pro contraria illi adductis tantùm ait illam esse communem apud Doctores. Et Illustrissimus Malderus Tractat. 6. de Iust. Cap. 1. dub. 11. licet cum præfatis sentiat, commune tamen placitum ex sacris Canonibus non satis probari affirmat, ex quo & aliquale fundamentum probabilitatis elucet. Sed nolo pro eo ampliùs militare, ne exinde iudices suam contra Censuras Ecclesiæ audaciam tueantur.

De Iudice incidenter cognoscente de delicto Clerici.

521
*SÆ cularis quidam manus violentas inie
Propositio casus.
cit in Clericum ob grauem iniuriam illatam ipsi, & Clericum illum coràm sæculari accusauit iudice; & comparens delinquens manus iniectas confitetur, addens tamen se id fecisse iniuria à Clerico illata prouocatum. Vbi quæsitum Primò an si iudex examinando testes in caussa procedat, incidat in casum Bullæ Cœnæ. Secundò an testes possint de Clerici delicto deponere, & Tabellio depositiones excipere, iudexque id permittere, & iuxta merita caussæ sententiam pronuntiare.
Et ad Primum negatione satisfactum, quia in
Bulla Cœnæ solùm excommunicantur laici iudices, qui se intromittunt in caussis criminalibus contra personas Ecclesiasticas, capiendo, processando, condemnando, & sententiam exequendo. In casu autem nostro informatio à iudice facta non fuit processatio contra Clericum in ordine ad pœnam ipsi infligendam; nec contra eumdem procedere ad eius delictum præcisè explorandum: sed ad defensionem Rei, vt deprehendatur qualis eius fuerit culpa, & quid agnosci possit, ex quo illius possit pœna minorari. Deinde, talis defensio est Reo licita, & ius habet ad illam ex vi naturalissimi iuris: ergo nequit intelligi à Sede Apostolica in Bulla Cœnæ illud denegari. Atqui huiusmodi inquisitio coràm iudice laico est peragenda, quia ad eum, ad quem spectat cognitio, spectat etiam delicti cognoscere qualitates. Prætereà, quia ex opposito sequeretur iudicem laicum aliquando capitali pœna quempiam immerentem damnaturum. v.Verbi g.gratia, Si | Petrus Clericus, inuadat Ioannem laicum, & hîc cum moderamine inculpatæ tutelæ occidat illum, cuius fratres criminalem querelam coràm laico iudice prosequantur, damnabit equidem Ioannem, quandoquidem circa moderamen dictum nihil possit contra Clericum processari. Item iudex laicus potest per viam reconuentionis de caussis Clericorum cognoscere, vt communis Canonistarum sententia tenet in Cap.
Cap. Decernimus de iudiciis.
Decernimus de iudicijs: ergo similiter in casu præsenti de iniuria à Clerico illata laico: ex quo constat quid sit ad Secundum dicendum, scilicet & Tabellionem posse depositiones testium excipere, & hos integrè deponere circa omnia quæ contra Reum, & pro illo facere possunt, & ita de iniuria à Clerico illata ipsi.
522
*In qua resolutione nihil est non verosi
mile, & iuxta similem vidi excusatum Prætorem, qui in caussa eius, à quo fuerat Sacerdos occisus, de occasione cognouit, quam suæ infelicitati præstiterat, domum occisoris ingressus carnale commercium cum filia tentaturus. In quo quidem Episcopus Prætori negotium facessere conabatur; sed successu nullo, quia ille doctam pro se habuit defensionem. Et ego quidem tunc pro eadem defensione sequentia congessi.
523
*Primum iuxta tenorem Bullæ casum
præsentem neutiquàm comprehendi; siquidem. n. 15. in quo extat excommunicationis fulmen contra iudices laicos, qui faciunt coràm se personas Ecclesiasticas comparere, additur, Præter Iuris Canonici dispositionem, vel trahi faciunt, vel procurant, directè vel indirectè quouis quæsito colore. Et nu. 19. contra quoquomodo se interponentes in caußis capitalibus, seu criminalibus contra personas Ecclesiasticas, illas banniendo, capiendo, processando, seu sententias contra illas proferendo, vel exequendo. Atqui in casu præsenti nihil ex præfatis interuenit; & solùm illud Processando videtur momenti aliquid habere: sed reuera non habet, quia processus directè & ex primario intento contra Reum laicum est instructus, & solùm incidenter persona Clerici tangebatur: quod non obest, quia id, quod incidenter venit; sequitur principale, iuxta communem doctrinam, quam adducunt Bouadilla in Politica lib. 2. Cap. 18. nu. 34. & Episcopus Thomas Zerola in Praxi Episcopali verb. Iudex Vers. 11. qui alios allegant dicentes posse iudicem laicum de caussis spiritualibus cognoscere incidenter quantùm ad factum, vt in Matrimonio. Ergo & instrui informatio poterit contra Clericum incidenter in caussa principali contra occisorem: siquidem res spirituales non minùs sunt à laicali iurisdictione exemptæ, quàm personæ Ecclesiasticæ, & iuxta iuridicum proloquium, vbi est eadem ratio, eadem est & iuris dispositio.
524
*Secundum, Notabilis circa hoc doctri
na Baldi, Frederici de Senis, Couarrubiæ, Iulij Clari, & Farinacij, quos allegat & sequitur citatus Politicæ auctor lib. 2. cap. 18. nu. 91. aiunt enim quòd si Clericus coràm laico iudice falsò testificaretur in lite ante eum pendente, poterit ille de falsitate cognoscere ad effectum iudicandi in caussa principali, non tamen Clericum castigare. Quod in casu nostro videtur locum habere, cùm similiter procedatur. Et idem esset si Clericus falsum instrumentum præsentaret: de illius enim falsitate posset iudex laicus cognoscere, iuxta citatum Scriptorem, & alias.
325
*Tertium, Ad eumdem iudicem, ad
quem spectat delicti cognitio, circumstantiarum etiam cognitio spectat; aliter enim nulla esset iurisdictio, & decreta friuola, quod Iuri penitus aduersatur. l. si Prætor. ff. de iudic. ibi: Alioquin lusoria erant huiusmodi edicta & decreta Prætorum.
l. Si Prætor. ff. de iudic.
Et alibi sæpè. Cùm ergo in hac caussa sit Prætor iudex absolutus, cùm sit sanguinis, & non spiritualis, & sacrilegium, cùm mors Clerici sit, de quo potest laicus iudex cognoscere, iuxta Zerolam suprà. Vers. 5. in fine, sequitur de circumstantijs etiam posse cognoscere; aliàs illusoria & eneruia illius essent decreta.
526
*Quartum, Quia plures Doctores affir
4. Ex sublatis armis Clerico.
mant ex eo quòd iudex laicus possit arma Clerico auferre, posse etiam contra illum procedere cum caussæ cognitione vsque ad mulctam: quod latè probat Redin de Maiestate Principis. Verb.
Redin.
Non solùm armis. Cuius iudicium in ordine ad praxim magni est profectò faciendum, fuit enim Episcopus, & antea Togatus iudex criminum, & Vallisoletanæ Cancellariæ Senator, nec non in Supremo Castellæ Consilio. Et ratio, quæ pro hoc redditur, illa est, iudicem laicum esse iudicem competentem in ordine ad subtractionem armorum, quam esse communem omnium Doctorum opinionem testatur Bouadilla suprà Cap. 18. nu. 71. vnde & consequenter potest formare processum contra Clericum pro iustificatione exarmationis, cùm nequeat potestas pati diuisionem, & concesso principali, consequens censetur esse concessum. Si enim iudex talis coràm Ecclesiastico deberet subire iudicium, legem esset apertè frustrare, quæ illi huiusmodi confert potestatem, vt benè Castillo superiùs adnotauit: siquidem ob vitandas huiusmodi controuersias iudices laici Clericos sinerent vt vellent incedere, cum frequentibus Reipublicæ scandalis, quibus Ecclesiastici iudices non valerent opportunum remedium adhibere. Ex quo Prætoris, de quo agimus, videtur fundata iustitia: est enim iudex competens quantùm ad capturam & punitionem delicti, & sic etiam consequenter circa plenam caussæ cognitionem, ita vt nequeat potestas diuidi: aliàs enim nullus esset Prætor, qui se in huiusmodi capturas intromitteret, & delictorum adeò atrocium punitionem, Reoque sui delicti faueret atrocitas, si diuidenda esset iurisdictio, minusque efficax diuisione ipsa redderetur, à Tribunali adeò pio pendens, quale est Ecclesiasticum, à quo cùm posset caussa suspendi, daretur locus vt Reus fuga se subduceret, vt frequenter accidit.
527
*Quintum, Omnes prædicti casus sunt
ita ei, de quo agitur, similes, vt resolutionem propositam reddant valde verosimilem, & qui pro se habet verosimile, habet etiam rationem naturalem, cùm similitudo sit cognata naturæ, vt habet Baldus volumine 3. Consil. 180. nu. 3. & pro lege habetur, vt ait Oldradus Consil. 13. & benè notauit Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regular. q. 11. arti. 6. vers. Quinta regula. Et ita negari nequit quin sit sententia ista saltem valde probabilis, & sit vti talem eam tenuit P. Stepha|nus Auila Societ Iesv, Primarius Sacræ Theologiæ Professor in Academia Limana, & Regni huius Oraculum, cuius extat de hoc ipsius manu subscriptum Consilium, concludens in Bulla solùm prohiberi processum contra personas Ecclesiasticas in ordine ad punitionem, aut ferendam sententiam cum præcisa delicti cognitione: quod in casu nostro abest penitus, cùm tantùm agatur de Rei defensione.
528
*Sextum, sententiæ præfatæ se Prætor
accommodans, quamuis reuera non vera sit, in excommunicationem non incurrit, vt asserunt Geminianus, Salcedus, & Nouella, quos adducit Thomas Zerola suprà v. 16. qui Episcopus cùm sit, credi nequit ex affectu minùs ordinato erga laicas potestates sic locutus, sicut & in alijs supradictis. Neque in Tabellione & testibus specialis est difficultas, cùm sit cooperatio ad rem licitam, & actum, qui sine eorum nequit fieri concursu.
529
*Posset autem in eo esse difficultas, quòd
informatio contra ClericũClericum directè facta videatur, & non incidenter & consequenter, quia in illa testes contra illum solummodò deposuerunt. Sed id non debet obstare, quia illud dicitur incidens, quod non est corpus caussæ, & de quo principaliter agitur. Et in nostro casu, quod principaliter intenditur est punitio, aut releuatio occisoris: & quoad primum est criminalis, non quoad aliud. Vt enim aiunt Vgolinus in explicatione dictæ Bullæ §. 1. nu. 1. Grassis ibidem Cap. 16. nu. 148. Nauarrus in Manuali Cap. 27. nu. 71. caussæ criminales sunt illæ, in quibus proceditur ad pœnam & vindictam delicti; quod in nostro casu non contigit, vbi solùm de puniendo occisore actum, sed cum iure defensionis: & ita ad hunc caussa pertinet, in qua incedenter subintrat occisus, quamuis testes solùm deposuerint contra ipsum, sicut in casu supra dicto de falsa Clerici testificatione coràm laico iudice; possunt enim testes directè deponere contra falsitatem, quamuis nullus alius includatur: & nihilominùs incidens dicitur, & minùs principale, quia non est id, quod caussam principalem construit, sed aliquid occasionaliter cum ea connexum. Sic visum in Collegio Cuscensi S. I. die 5. Ianuarij 1626. se subscribentibus doctis Theologiæ in eodem Collegio Professoribus Stephano Brauo, Petro Lopez de Melgar, Francisco de Aguayo.
Circa quod etiam consultus vir doctissimus
LL. Franciscus Calderon de Robles Cuscensis Ecclesiæ Canonicus, & tandem Decanus, qui per plures annos fuit Vicarius generalis, in hunc respondit modum:
Visa hac resolutione, probabilem iudico opinionem in ipsa fundatam, quæ promoueri poterit ex ijs quæ habet P. Fr. Antonius de Sosa in Relectione de Censuris Bullæ Cœnæ. Cap. 20. Disp. 95. Conclus. 1. ibi. Eatenus Iudex sæcularis poterit circa Ecclesiasticos testium dicta recipere, quatenus id ad procedendum contra laicos necessarium fuerit; aliàs ab hac censura illum non excusarem. Et Cap. 16. Disp. 82. nu. 7. ibi: Quartus casus, quando pro defensione innocentis necessarium est Clericum àpprehendere, licitum id erit Iudici sæculari: illum tamen iudicare non poterit, sed Prælato suo: tradere tenetur, quia defensio innocentis est de iure naturæ. Sic ille. Pro quo videatur Salcedus in Practica criminali Cap. 122. vbi citat Innocentium, & alios. Et hoc est meum iudicium, saluo alterius cuiuslibet meliùs sentientis, vbi supra.
LL. Franciscvs Calderon.
530
*Et sic quidem ante annos ferè quin
quaginta, quibus aliqua video modò opponi posse, quæ tamen probabilitatem resolutionis præmissæ nequeunt labefactare, licet infirmare aliquatenus videantur. Et quidem circa id quod nu. 523. dictum de potestate iudicis laici ad cognoscendum incidenter de caussis spiritualibus, impugnatur à Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut. 111. cum Anguiano. Sed verò cum multis & grauibus Doctoribus id tenet, & probat Ioannes Gutierrez Canonic. qq. lib. 1. cap. 34. nu. 45. & 46. vbi de cognitione Tituli in Beneficio. Qui & n. 44. de possessione agens idem statuerat absolutè loquendo secundùm veriorem & magis receptam vt ille loquitur, cum multis, quos allegat. & Nauarrus quidem satis in rebus istis temperatus, quod de incidentia à præfato Scriptore asseritur, prædocuerat in Cap. Cùm contingat, de rescriptis Vers. Quartò, ideò non obstat. Vnde ex hac parte nihil est, quod multùm debeat obstare.
531
*Id etiam quod nu. 524. diximus cum
ibi citatis Auctoribus circa falsarium Clericum negat etiam Diana Parte 2. Tractatu 1. Resol. 60. vbi licet tantùm concludat non posse puniri, ratio tamen ab eo adducta etiam de iudiciali cognitione procedit, arguit enim ex negatione iurisdictionis. Idem tenet Bonacina Tomo 3. Disp. 1. Quæst. 16. Sect. 1. Puncto 5. nu. 15. vbi alios adducit, sed pro opposita sententia Baldum, Cynum, & alios apud Farinacium & Carolum de Grassis, minimè contemnendæ auctoritatis. & tenet Glossa in Cap. Nullum Cod. de testibus, licet eam improbent Innocentius & Paulus de Castro, qui cum alijs asserunt legem illam Clericos non adstringere, quæ est sanè notabilis, & grauissima verbis & ratione.
532
*Quod ad circumstantias attinet, de
quibus nu. 525. elidi posse videtur ex ijs, quæ habet Bonacina dudum citato loco Quæst. 20. Puncto 1. nu. 9. vbi sic scribit: Dum iudex sæcularis processum facit circa crimen, ad quod laicus & Ecclesiasticus cooperatus est; tunc iudex sæcularis poterit dicta testium circa Ecclesiasticum recipere, quatenus
Bonacina.
opus fuerit ad processum perficiendum contra laicum, non verò contra Ecclesiasticum: quia caussa Ecclesiastici non agitur per se & propriè coràm laico iudice, sed solùm incidenter, obiter, & secundariò. Hæc ille, quibus & ea, quæ dicta sunt nu. 523. & 530. videntur comprobari; quibus tamen quæ subdit statim, videntur esse contraria, dum sic ait: Secus dicendum est, si iudex laicus incursu inquisitionis comperiat delinquentem esse Ecclesiasticum, & nihilominùs inquisitionem & processum prosequatur, præsertim si hoc faciat animo puniendi etiam Ecclesiasticum: tunc enim verè & propriè dicitur processum contra Ecclesiasticas personas facere. Sic ille. Sed certè vt sibi contrarius non sit, ita explicandus, vt iudex laicus procedere in processu nequeat, quando comperta persona per in|quisitionem, contra illam processus dirigitur. Est enim casus, de quo ille vers. 1. illius. num. vbi sic loquitur: Tertiò sequitur iudicem laicum, qui
Idem.
non ex proposito contra Ecclesiasticos processum instituit in caussa criminali, sed in prosecutione processus comperit delicti auctorem esse Ecclesiasticum, non subijci excommunicationi huius Canonis, quia hic, propriè loquendo, non dicitur Ecclesiasticos processare, sed potiùs ex officio ad instantiam partis procedere ad inquirendum criminis auctorem, quem rationabiliter suspicari poterat esse virum laicum sibi subditum. Hæc dictus Scriptor, iuxta quæ si auctorem criminis, quem esse Ecclesiasticum comperit laicus iudex, processare pergat, tum manifesta est in Canonis pœnam incursio. Sed id est valde alienum à nostri casus specie, vt liquet, in quo de criminis auctore non quæritur, qui vllo modo Ecclesiasticus esse credatur, cùm de auctore constet, neque caussa circa Clericum versatur, qui occisus cum sit, auctor esse non potuit, vnde intrat solùm incidenter, obiter, & secundariò, vt loquitur præfatus Auctor.
533
*Pro eo autem, quod de sacrilegio ibidem
Ex P. Suario comprobatio.
dictum, iuuat P. Suarium excepisse sic scribentem in Defensione contra Regem Angliæ lib. 4. cap. 15. nu. 13. vbi & non contemnendum aliud exhibet pro formanda positione: Nihilominùs tamen in hac materia additur quædam exceptio in
P. Suarez.
Cap. Cùm sit generale, de Foro competente his verbis: In fauorem Ecclesiæ est introductum, vt malefactores suos, qui sacrilegi sunt censendi, venerabilium locorum Rectores possint sub quo maluerint iudice conuenire. Vbi solùm aduerto non excipere omnes malefactores Clericorum; aliàs exceptio destrueret regulam: excipit ergo malefactores Ecclesiarum, quales sunt raptores, & similes, vt ibi Glossa notat. Verum est tamen etiam percussores Clericorum posse ad Ecclesiasticum iudicium deferri, non ratione personæ accusantis, si sit Clericus, quasi ipsa trahat reum ad suum forum, sed ratione sacrilegij, quod est Ecclesiastici, vel saltem mixti fori. Sic ille. Cuius limitatio circa malefactores tantùm Ecclesiarum multis non placet, vnde etiam ad sacrilegos Clericorum vexatores extenditur præfata decisio, vt videri potest apud D. Barbosam in Collectaneis ad Caput illud. 8. lib. 2. Cap. 2. Dianam Resol. 82. 82. & P. Fragosum Tomo 1. lib. 2. Disput. 4. nu. 372, Cùm ergo ad laicum iudicem cognitio criminis spectet, neque vllo pacto limitetur, ex eo apertè colligitur quidquid ad defensionem eius pertinet posse indiuiduo caussæ processu cognosci, licet non in ordine ad punitionem.
534
*Neque his videtur esse contrarium,
quod ipse P. Suarez cum Ioanne Lupo asserit citato lib. 4. cap. 15. nu. 11. scilicet neque directè, neque per modum reconuentionis posse laicum iudicem de Clerici crimine cognoscere; immò fauere non obscurè deprehenditur; Cùm enim de agnitione tantùm directa procedat assertio, indirecta conceditur, iuxta notissimānotissimam regulam, quod exceptio firmat regulam in contrarium, Et quòd cùm vnum negatur, alia intelliguntur esse concessa. Neque obstat quod additur de reconuentione, quo videtur cognitio indirecta repel
Quid de reconuentione.
li, qualis per reconuentionem habetur. Non enim ita est, quia licet in reconuentione quidam modus indirectęindirectæ cognitionis habetur; alij tamen sunt indirectæ cognitionis modi, quandoquidem iuxta eumdem Patrem circa sacrilegos potest, ita versari cognitio, vt Clericos ratione necessariæ defensionis attingat: quæ quidem reconuentio non est, quam in criminalibus negant P. Reginaldus lib. 9. num. 352. vers. Secundò cessat. Bonacina suprà Puncto 6. nu. 8. Diana Parte 4. Tract. 1, Resol. 63. Leander Tomo 4. Tract. 3. Disp. 15. Quæst. 13. apud quos alij.
535
*Clericorum exarmatio, de qua nu. 526.
illicita, & pœnæ Canonis obnoxia reputatur à Diana diuersis in locis, scilicet Tr. 2. cit. 1. p. 1. Res. 10. Tra. 1. p. 3. Res. 28. Tra. 1. Res. 19. p. & Tract. 1 Resol. 4. p. 5. qui dum suam conatur stabilire sententiam, contrariam videtur roborare, dum alios, & alios Doctores pro eo stantes solicitus est glomerare. Et loco quidem priori grauissimos Iurisperitos accumulat, &, vt ille ait, præstantissimos Theologos: qui trigesimum numerum superant, vnde & ille citata Resol. 4. eum fatetur excessum, dum ait magis ratione, quam Doctorum multitudine nitendum esse. Qui & ibidem concedit posse conferri arma, dummodò non auferantur in pœnam. Igitur tantùm debent (verba
Diana vt faueat.
illius sunt) pro illa occasione auferri, vt posteà ei, vel suo Superiori reddantur. Sic ille. In quo magnam difficultatis partem videtur deuorare, dum actum spoliationis admittit. Neque Nos pro firmanda sententiæ supradictæ probabilitate ex potestate ad exarmationem arguimus, quæ sit cum dominij vsurpatione coniuncta; sed ex simplici ablatione, in qua plus aliquid esse videtur, quàm in criminis incidente cognitione, cùm genus violentiæ in illa interueniat, ob culpam in armorum portatione commissam. Neque plus modò euincere contendimus, quàm probabilitatem, quæ probabilitati alteri suffragetur. Omitto alia, id solùm addens P. Auilæ ita verosimilem visam esse sententiam, qua in casus contingentia consuluit, vt nullum pro ea Auctorem dederit, sed omnia inoffenso gressu posse decurrere fuerit arbitratus. Nec vllus tunc Diana, qui se adeò feruenter opponeret, quem tamen ego honoris gratia compello, reliqua Dianmeslygi Cutellio relinquens, vel alteri cui libeat per otium digladiari.

Excommunicatio an possit fulminari contra exercentes officium, pro quo à Republica est aliquis ob pretium exhibitum designatus, cum prohibitione erga alios.

536
*CAsus accidit in Proxeneta, qui per
spatium quatuor annorum Limanæ Ciuitati viginti septem millia argenteorum ponderum se daturum pro præfati officij administratione promisit. Fuerunt tamen qui secretò prædictum exequebantur officium, ex quo fiebat vt præcipui administratoris emolumenta decrescerent, vnde & à Prouisore postulauit & obtinuit Censurales litteras, quibus prohibitio occultis illis Proxenetis publicè perlectis innotuit, sed fructu nullo, vnde pro iterandis litteris semel & | iterùm institit, qui pro primis; ab earum tamen concessione, instantibus alijs, se Prouisor continuit, circa potestatem, re meliùs propensa, addubitans, & pro ea consilium expostulans, se id non posse docto sic Magistro sequentibus rationibus probante cognouit.
537
*Prima, Quia iuxta communem recen
tiorum Theologorum sententiam litteræ prædictæ, quæ ad instantiam partis conceduntur, circa illa tantùm dirigi possunt, in quibus læsio contra commutatiuam iustitiam intercedit, ex qua restitutionis obligatio consurgit. Atqui in casu præsenti non ita accidit, in quo tantùm contra obedientiam & legalem iustitiam delinquitur, dum Reipublicæ præceptum, quod iustum quidem admittitur, tantummodò violatur: lex siquidem in quantùm lex maiorem nequit obligationem imponere. Quòd si in transgressione PragmaticęPragmaticæ pretium imponentis tritico contra commutatiuam iustitiam peccatur, non ideò est, quòd ratione legis id stare queat, sed ratione assignati pretij, quod eo ipso legale redditur, vnde & Ecclesiasticos vrget. Nihil autem tale in casu quæstionis euenit, quia Ciuitas pretium ProxenatusProxenetus non præscribit, sed tantùm prohibet ne vllus vltra designatum tale officium prosequatur.
538
*Deinde, & sit à simili Secunda ratio.
2. ex Regiis monopoliis.
Nam si Rex chartarum pictarum pro ludo frequentium, aut Breuiariorum monopolium concedat, & sint qui occultè illas conficiant, & Breuiaria diuendātdiuendant; contra iustitiam commutatiuam non peccant, & ideò nullus erit qui eos ad restitutionem esse adstringendos affirmet: id enim quod suum erat vendiderunt, quidquid de Regij mandati transgressione fuerit.
Tertia ex consuetudine, optima legum inter
3. ex recepta consuetudine,.
prete: quia nullus hucusque ex ijs, qui priuatim eo sunt officio vsi, se ad restitutionem faciendam ei, qui illud conduxit, obligatum intellexit, neque Confessarij obligationem talem ipsis imponendam censuerunt.
539
*Possunt tamen contra resolutionem
Tres obiectiones prositæpropositæ.
præfatam tres obiectiones proponi. Prima ex venditione montis alicui facta, ex quo si ligna quispiam scindat & auferat, ad restitutionem obligatur. Secunda, quia cùm is, de quo loquimur, officium à ciuitate dato pretio acceperit, prohibente alijs ipsius vsum, vsus talis sine iniuria conductoris stare nequit, cui debet per restitutionem fieri compensatio. Tertia, qui emit officium, illius dominium acquirit, & consequenter emolumentorum, vnde qui ea subtrahit, contra iustitiam operatur, & ita vrget restitutionis obligatio. Ad quas tamen fit satis non difficili responsione.
540
*Ad Primam dicitur montis dominium
esse Reipublicæ, & secundariò ciuis cuiusque. Cùm ergo illa ipsum vendit, dominium in emptorem transfert, & ita arborum est dominus, & consequenter contra commutatiuam iustitiam peccat lignorum præreptor. Cùm autem Respublica Officium aut locat aut vendit, nulli ciuium suam industriam aufert, quæ omnino naturalis est, & ita supra Reipublicæ potestatem.
Ad Secundam respondetur Rempublicam id vendere, quod potest, rem scilicet talibus obnoxiam incommodis, quæ cum suo onere transit, iuxta Cap. Ex litteris de pignorib.
541
*Ad Tertiam, emolumenta Officij præ
dicti, non esse consideranda vt fructus vineæ, aut similes, non enim tales sunt, neque ab Officio immediatè proueniunt, sed ab industria, quæ si desit, erit penitus infructuosum. Cùm ergo industriam & illi adhibere queant, qui Officium neque emerunt, neque conduxerunt, suus etiam illis potest fructus respondere. Pro quo facit id quod tradit Corduba in Summa q. 134. dist. 4. &
Casus peculiaris.
Emmanuel Rodericus etiam in Summa lib. 2. Cap. 76. de vent. Conclus. 9. in fine, scilicet maiorem filium, cui pater Officium Vrbanæ Rectoriæ renuntiatione detulerat, teneri in partitione ad collationem ipsum Officium afferre, non verò quæ ipso fuerat lucratus Officio ad Regiam Curiam Procurator electus; fuerunt enim fructus industriæ. Et testatur Corduba viros alios doctos ab ipso consultos ita censuisse.
542
*Assertum tandem, etiamsi perse liceret
litteras præfatas concedere, minimè tamen futurum conueniens, ex eo quòd omnes monopolia habentes legitima concessione illas etiam postularent, ex quo turbatio magna in Ciuitate sequeretur; cùm tamen Sacris Canonibus cautum sit ne excommunicationes ob huiusmodi inconuenientia passim publicentur. Cap. Ecce autem. Cap. Tam sacerdotes 24. q. 3. Cap. Nullus 11. q. 3.
præsertim quia annis singulis peterentur; cùm res istæ tractum habeant successiuum. Quod etiam est contra mentem Concilij Tridentini Seß. 29. Cap. 3. de Reformat. Vbi Prælatos monet vt hoc spirituali gladio cum magna moderatione & circumspectione vtantur: Cum experientia doceat (verba ipsius sunt) si temerè, aut leuibus ex rebus incutiatur, magis contemni, quàm formidari, & perniciem potiùs parere, quàm salutem. Vbi animaduersione est dignum, alternatiua vsum fuisse, si temerè, aut leuibus ex rebus: Significans quòd licet res grauis sit, non esse vsum gladij præfati adhibendum, nisi cum magna sobrietate & circumspectione. Sic saluo meliori iudicio Auctor die 18. Februarij 1598.
543
*Sed certè nullum futurum melius, cùm
sit valde conforme veritati. Quod enim de obligatione iustitiæ commutatiuæ dicitur, cuius obligationi satisfieri per litteras præfatas intenditur, ex Concilio Tridentino, citato in Capite
Concilium Trident.
habetur, sic enim ibi: Quapropter excommunicationes illæ, quæ monitionibus præmißis, ad finem reuelationis, vt aiunt, aut pro deperditis seu subtractis rebus fieri solent, à nemine prorsus, præterquàm ab Episcopo decernantur. Sic Concilium, planè indicans monitiones pro ijs tantùm fieri solitas, quæ materiam iustitiæ commutatiuæ concernunt, quarum scilicet quis dominium habet, vt in deperditis & subtractis. Et ita P. Raynaudus de Monitorijs Parte 1. Cap. 1. Quæs. 1. Sic ex eodem Concilio Monitorium desinit: Præceptum sub excommunicatione generaliter intentata, præmißis monitionibus, ad compellendos rei alienæ detentores vt restituant: vel conscios rei arcanæ, vt eam detegant. Hæc definitio colligitur ex Concilio Tridentino Seß. 25. Cap. 3. de Reformat. Sic ille. Pro quo & Sanctissimus Pius V. in appendice Bullæ 150. cuius tenorem adducit D. Barbosa de potestate Episcopi | Allegat. 96. n. 3. Concilij Decreto consonans; sic enim ibi: Sanctißimus in Christo Pater, & D. N. Pius diuina prouidentia PP. V. volens super expedi
Decretum SS. Pij V.
tione mandatorum, quæ fiunt in forma significauit pro rerum subtractarum, aut deperditarum restitutione, seu illarum & aliàs subtrahentium reuelatione, modum & formam statuere &c. Cherubinus post finem Tomi 3. & iuxta hæc loquuntur scriptores, vt citatus Barbosa eodem nu. 3. & alij Allegatione præfata citati ab ipso, vt circa hoc non debeat dubitari.
544
*Et quod ad fructus industriæ attinet, de
quibus n. 541. benè obseruat id ipsum, quod à Nobis dictum (virtute scilicet Monitorijnon teneri ad eos restituendos etiam furem ipsum, obrationem ibidem dictam) P. Raynaudus Cap. 2. Quæs. 17. Vers. Si tamen. Si ergo de fructibus in Monitorio sit sermo, illi intelligendi sunt, qui citato loco explicati, quos quidem rei dominus, si res mansisset apud ipsum, percepisset. Quòd si de ijs mentio in Monitorio nulla, tenebitur equidem iniquus detentor ad eorum restitutionem, sed si non restituat, non ideò excommunicationem incurret. Immò videtur mentio de fructibus inducta nullius momenti futura, quia iuxta præfatum SS. Pij Decretum ad Monitorij formam spectat, quòd supplicationes rem ipsam, de qua agitur, reique valorem nominatim in specie exprimant, nisi fortè sint pro Ecclesijs, locis pijs, Communitatibus, Vniuersitatibus, Collegijs, aut Vniuersalibus successoribus, quos verisimile est certam rerum notitiam non habere. Atqui fructuum valor exprimi nequit, sicut neque fructus ipsi, cùm res certa non sint: ea ergo Clausula, quæ ad ipsos pertinet, pro non adiecta est habenda: quandoque enim Ecclesiastici iudices aliquid importunitati supplicantium deferunt; immò & accidere potest, quod superius relato Prouisori. Vnde & Concilium, vt vidimus, Monitoriales litteras ab Episcopis expediendas decreuit. Quo non obstante grauis controuersia extat, an Vicarius generalis virtute generalis designationis possit eas decernere, quod quidem complures affirmant apud citatum Barbosam suprà 7. negante ipso etiam cum multis, licet numeri imparis, de quibus nu. 6. id quod non esse curandum ait, ob multorum doctrinam circa delectum opinionum, de quo num. 8. vbi non contemnenda proponit. Quod autem ad Vicarium Sede vacante attinet, minùs difficultatis habet, vt videri apud citatum Scriptorem potest nu. 10. vbi Declarationem S. Congregationis apponit die 26. Octobris 1590. Verùm vtcumque id accidat, semper periculi aliquid est deuorandum, licet enim sint Episcopi suis sapientiores Vicarijs; sunt etiam Vicarij suis multò Episcopis doctiores, ex quibus plures vidi, vt alios suis lucubrationibus insignes prætermittam, in quibus Paulus de Castro, Lauretus de Franchis, Marius Antoninus, Felicianus de Vega, inclytus Peruuianus, & Limanæ huius Vrbis Ornamentum singulare. Ioannes Gutierrez, vt illa de seipso lib. 1. Canon. qq. Cap. 11. num. 59.
545
*Iam quod ad fundamentum restitutio
nis pertinet, vt ex solius iustitiæ commutatiuæ violatione eius proueniat obligatio, receptissima Theologorum sententia est, & pro qua videri possunt P. Lessius lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 1. nu. vlt. & cap. 32. dub. 3. P. Rebellus lib. 1. Quæst. 3. nu. 18. Eligius Bassæus Tomo 2. Verb. Institutio 6. nu. 1. Cardinalis Lugo Tomo 1. Disp. 1. nu. 51. de Iustitia qui optimam pro eo reddit rationem, sicut & P. Palaus Disp. 1. de Iust. commutatiua Puncto 18. §. 1. nu. 4. P. Molina Disp. 714. nu. 2. vbi de restitutione pressè sumpta. Et omnium Magister D. Thomas 2. 2. q. 62. arti. 1. iuncta responsione ad 3. Licet autem nonnulli ex distributiuæ iustitiæ violatione restitutionis obligationem oriri aliquando posse existiment, semper tamen commutatiuæ officium intercedere affirmant & explicant, vt videri potest apud P. Molinam nu. 1. Vers. De restitutione, P. Palaum, & alios. Et quidquid de eo sit, præsenti casu, vt constat, nequit applicari. Quod autem dictum de violatione legis, quæ sine violatione iustitiæ accidit, intelligendum est, nisi lex ipsa iustitiæ debitum velit constituere, vt in lege de Successione ab intestato, & iusta tributa statuente, vt obseruauit P. Molina Disp. 717. nu. 2. Vers. 1. Pro quibus hæc satis, neque enim id, quod modò diximus, ad casum potest præsentem trahi, quandoquidem ciuitas officium vendens aut locans, eum voluit iustitiæ rigorem statuere, quem nec potuit, cùm neque leges sic statuant, nisi rarò, iuxta receptam intelligentiam in bonorum applicatione, quæ vim sententiæ habet, & certum sit illam ius propriæ iustitiæ conferre illi, in cuius est fanoremfauorem pronuntiata, de quo citatus Scriptor.
F.

F.

FACTOR.

FACTOR.

Vulgo Fator, seu Commendatarius Mercatorum.
546
*IN vsu Indicorum Mercatorum, vt ma
gnam pecuniæ copiam Factoribus seu Commendatarijs tradant, cum registri tamen instructione circa registrum; quam tamen illi non penitus obseruant, partem pecuniarum registro subtrahentes, & quod erat iuxta leges Regias tribuendum, sibi reseruantes. Pro quo rogatum an liceret, & negatum pariter ea ratione: nam id, quod subtrahitur, & Regia iura vocantur, aut spectat ad Regem, aut ad dominum pecuniæ, vel mercium, quarum etiam contingit partem minimè registrari. Si ad Regem, ipsi contra iustitiam detrahitur. Si ad dominum, contra iustitiam etiam exercetur ablatio. Si dicatur hunc iam suo cessisse iuri, quando registrum intimauit. Contra est, quia cessio talis sub conditione registri processit, ob damna vitanda, quæ ex vitato registro constat imminere. Quemadmodùm si ille Factori quingentos octoregales traderet pro registro conferendos, nullo posset iste non facto registro eos sibi appropriare.
547
*Deinde Factor nullum ius habet ad re
Amplior probatio.
tentionem eius, quod est registro denegatum: Ergo. Dices id posse titulo industriæ. Contra. Nam talis industria est contra domini voluntatem: ergo ius non confert. Confirmatur, quia licet possit ius habere, vt sibi soluatur, quod est | debitum ratione alicuius iniusti actus erga aliquem perpetrati: impossibile tamen est, vt propter actum contra aliquem perpetratum merces ab eodẽeodem debeatur. Atqui actus dictus subtractionis iurium est iniustus contra dominium pecuniæ & mercium, & contra commissionis formam: ergo ius illi non confert, sed ad dominum spectat, si ad Regem non dicatur pertinere. Prætereà Factor ex iustitia tenetur seruare formam mandati liciti, quale est dictum circa pecunias & merces, neque periculo exponere illas, quod ex vitiato imminet registro. Item si aliquo titulo posset retinere, id esset ex eo quod negotium vtiliter gessisset: Atqui hoc constat esse falsum: Ergo. Si ergo stet præfatum dominum licitè posse aliquid registro detrahere, ipsi restituendum est, sic Auctor, & benè.
548
*Sed ampliùs explicandum restat, quo
modò ratione industriæ non possit præfatus Factor; videtur enim id non stare posse cum ijs, quæ circa fructus industriæ diximus nu. 541. & 544. Sed reuera stare potest, nam in præsenti casu pecuniæ dominus illam Factori tradit sub expressa conditione vt industria sua circa hoc minimè sit vsurus, sub qua etiam ipsam accipit. Quando autem tale quid interuenit, certissimum est obligari sic accipientem, & contra iustitiam in contrauentione delinqui. Si dicatur delinqui quidem, sed sine obligatione restitutionis. Id quidem non satisfacit, quia obligatio ex contractu ad iustitiam commutatiuam spectat, cuius violatio obligationem restitutionis inducit si vlteriùs respondeatur in officialibus Regijs stare
obligationem non negotiandi pecunia Regia, sub qua conditione illis committitur, & nihilominùs, si negotientur, ad restitutionem non teneri, quia sunt fructus industriæ lucra per negotiationem obtenta, vt diximus Tit. 5. Thesauri nu. 14. Sed contra est, quia ex eo tantùm fiet posse Factorem negotiari cum pecunia accepta, & lucra facere sua; nulla verò esse industria potest vt Regius Officialis pecuniam Regiam faciat suam, & ita neque Factor, quæ ipsi ad determinatum effectum data est. Prætereà Regij officiales non accipiunt Regiam pecuniam sub conditione non lucrandi cum illa, per modum contractus, sed iubetur illis ne cum illa negotientur, aut extra Regias arcas circumferant, vnde solùm contra leges pro ipsis latas delinquunt: quod secus in Factoribus euenit, qui cum Mercatoribus contrahant sub conditione dicta, quæ est illis valde vtilis, ob pericula dicta.
549
*Et vrgetur id quod dictum de pecunia
Vrgetur ratione & exemplo.
tradita ad determinatum effectum exemplo famuli, cui herus pecuniam traderet in Ordine ad illum, qui sua industria nequit facere, vt apud ipsum maneat, defraudato eo, ad quem missa est, qui eo ipso ius ad illam acquisiuit. Est autem hoc in casu nostro plus vrgens, quia in Rege supponitur ius ad registrum, & iura ipsius; cui quidem Mercator se curat accommodare solutione illorum: ergo pecunia ad eum effectum missa nulli alteri applicari potest inuito Mercatore; & ita Regi tribuenda; quia verò vsque ad traditionem non est dominium apud Regem, si occurreret ratio aliqua probabilis, propter quam non tribuenda videretur, ei, qui tradidit, redhibenda est: quemadmodùm si pauperi fuisset missa ob specialem aliquam necessitatem, quæ reuera non extitit, & vt non extaret forsitan famulus piam operam contulit, non ideò ab illo retinenda est, sed vel danda ex benigna interpretatione, vel reddenda mittenti, qui an sit remittenda secundùm occurrentes circumstantias iudicabit.
550
*Possumus etiam vlteriùs arguere ex eo
quòd pecunias aut merces periculo amissionis exponi, aliquid est pretio æstimabile, vt videtur compertum, quod quidem accidit in casu nostro: ergo tenetur illud Factor resarcire, est siquidem verum damnum in contingenti caussa. Tunc vltra. Damnum hoc ex negata pecunia
in registro incursum est: ergo per illam debet reparari; siue ergo hoc vel illo agamus titulo, aliqua est Mercatori compensatio ad æqualitatem facienda. Vbi fortè dicat quispiam Officiales Regios non teneri ratione dicti periculi ad compensationem aliquam. Quod tamen redargui potest, quia illi tale periculum possunt præcauere, quod tamen in Factoribus non accidit, cùm sit certum semper imminere. Prætereà, prohibitio ne Regia pecunia ex arcis extrahatur, grauibus sub pœnis decurrit, & comperto delicto potest Rex ea, qua pollet, summa auctoritate, si quid deficiat, ab Officiali repetere, aut ab eius fide iussoribus, vt frequenter expertum: vnde mirum non est si ex titulo periculi nihil speciale exigat, aut velit in eo non toto rigore procedere: At verò Mercator, qui suam pecuniam Factori credidit, non ea gaudet potestate, neque præsumi potest velle liberali remissione vti, lucris semper intentus.
551
*Quæ cùm ita sint, erit nihilominùs
fortè quispiam, qui probabilitatis aliquid in opposita assertione reperiat, aut reperisse sibi videatur; si videlicet vt probabile statuatur iura Regia in conscientiæ foro non deberi; tunc enim etiamsi Mercator registrum affectet, non ideò est quòd se debere arbitretur, sed vt periculum redimat, vnde si periculum abesset, neutiquàm de registro cogitaret. Ex ea ergo parte Factor ad registrandum non tenetur, in vim scilicet legis. Ex eo autem quòd periculo exponat, si reipsa damnum amissionis non est incursum, nihil debetur, iuxta eorum sententiam, qui asserunt mutuantem nihil posse leuare ratione periculi recuperandi quod mutuò tradit, de quo Tit. 9. Thesauri. n. 112. Vlteriùs, ex eo quod registro non subijciat, nihil minùs habet qui pecuniam tradidit, quàm esset facta manifestatione apud registri iudices habiturus. Et insuper pecunia tradita in dominium Factoris transit, si cum propria commisceatur, neque peculiaris aliqua portio ad illum effectum destinatur, sed ex cumulo id, quod fuerit necessarium, extrahendum, ex quo aliquod discrimen sublucet circa missionem, de qua n. 549. Iuxta hæc ergo probabilitatem aliquam elici posse erit fortè qui sentiat, receptæ doctrinæ de fructibus industrialibus insistendum. Illud verosimilius pro seruata pecunia ob adhi
Quid verosimilius.
bitam diligentiam aliquid Factori deberi, cùm vtiliter negotium gesserit, & consequenter statuatur in Mercatorem nihil iniustum perpetrasse, vt vis argumenti vitetur, de quo num. 547. Certè cùm casus præfatus in quæstionem venit, | non leuis dubitandi ratio videtur fuisse, nec defuisse assertioni Factoribus fauenti patronos.
FESTVM.

FESTVM.

An Festa introducta in Diœcesi possit Episcopus statuere vt solùm in ciuitate, & non in agris cum obligatione seruentur.
552
*SIc in speciali quæsitum occasione Fe
storum, quæ in Limana Diœcesi ann. 1584. aut 1585. sunt constituta, & aliorum, quæ pro Religionibus quibusdam concessa, & responsum posse vt quæritur in Synodo, quæ instabat, ab Archiepiscopo constitui, sicut & à quolibet alio Episcopo sua in Diœcesi. Et quantùm ad Festa consuetudine introducta probatur.
Primò quia vt consuetudo seruandi Festa in agro obligationem inducat requiritur vt sit legitimè præscripta, pro quo debet esse tempus immemoriale, vt tradit Couarrubias lib. 1. variar. Cap. 17. n. 8. & iuxta alios debet esse quadraginta annorum, quod videtur sequi Nauarrus Cap. 21. n. 15. licet alij teneant sufficere decem. Et eam, de qua agimus, certum est neque esse immemorialem,
nec quadragenariam, Secundò, (& efficaciùs) Nam consuetudo hæc est specialis huius ciuitatis, & per consequens non habet vim legis vniuersalis in vniuersa Ecclesia, sed in hac particulari, vt in proprijs terminis ait Syluester Verb. Dominica n. 3. §. 4. & ita tota eius vis nititur tacito consensu Dom. Archiepiscopi; sicut consuetudo vniuersalis in Ecclesia vim habet ratione taciti consensus Pontificis; & ita poterit dictus Præsul præfata Festa abrogare quantùm ad ob
seruantiam in agro. Quod verò attinet ad Festa in Synodo Diœcesana stabilita probatur, quia statutum ab eo abrogari potest, qui illius fuit auctor, vel ab eius successoribus, vt docet Panormitanus Cap. Cùm acceßisset, de Constit. & Hostiensis in Cap. Ad audientiam, de Clerico non resid. quos citat & sequitur Syluester Verb. Statutum nu. 11. & ratio est clara, nam res per easdem caussas dissoluitur, per quas nascitur; & Synodus hæc præsens tantam habet auctoritatem, quantam transactæ. De Festis autem pro aliqua Religione seruari iussis per Breue aliquod Pontificium, idem ostenditur, quia intentio petentis, & consequenter concedentis eò tetendit, vt sanctus solemniter, & cum populi concursu celebraretur, & hoc, si celebretur in ciuitate sufficienter obtinetur. Resolutio est non solùm verosimilis, sed quæ & irrefragabilis debeat meritò reputari.
553
*Et quod ad consuetudinem attinet, pro
tempore ad legitimam præscriptionem necessario videri potest Diana Parte 6. Tract. 5. Resol. 2. & 3. Vbi tres citatas sententias adducit, quibus addit quartam iuxta quam illud relinquitur arbitrio prudentis: post quæ, & discrimen adnotatum inter consuetudinem contra leges Canonicas & ciuiles, sic ait Resol. 2. Sed quid ego sentiam
dicam breuiter. Prima opinio est reijcienda: (de immemoriali) aliæ tres sunt omnes probabiles (scilicet secunda de decennio, & tertia de quadragintennio; & quarta, de qua dictum) & maximè quarta. Sed ego tertiæ tamquàm probabiliori adhæreo. Sic ille. Vbi mirabile est quomodo cùm quartam maximè probabilem præ alijs asserat, tertiæ tamquàm probabiliori adhæreat. Quod quidem iuxta nonnullorum sententiam stare posset, qui minùs probabilem sententiam vt talem cognitam posse ex imperio voluntatis intellectum amplecti possibile reputant, de quo Nos alibi; quod tamen iuxta mentem præfati scriptoris minimè esse pro certo habeo. Sed quidquid
de hoc sit quod de immemoriali tempore Couarrubiæ attribuitur, immeritò est assertum; ipse enim citato nu. 8. vers. Decimò, his omnibus, pro quadragenario stat, de consuetudine locutus vt à pręscriptionepræscriptione diuersa. Neque ita facilè reijcienda talis sententia videretur, quam tantus Doctor amplexus. Et quidem Auctor noster nullius alterius videtur rationem habuisse; quadragenario contentus, quod constabat elapsum non fuisse, sicut modò est, rebus tamen alium statum habentibus ob recentiores Pontificum Sanctiones, vnde nihil de consuetudine curandum, cùm nulla contra Pontificias leges in Festorum obseruatione, vel abrogatione decurrat. Et potuit
Pro decennio quæ faciant.
quidem ex elapso decennio argui, iuxta probabilem sententiam, quæ plures & graues patronos numerat apud citatum Dianam in Quarta opinione, eos laudantem, & affirmantem rectè docuisse, eo quòd ad abrogandam per consuetudinem legem Canonicam in communi loquendo longum tantummodò tempus à Iure ipso Canonico requiratur, & constet alias tempus decem annorum debere longum reputari ex toto Titulo Cod. de præscriptiònib. Nihilominùs circa hoc nihil dictum, vnde claudicare videtur probatio, circa quod non anxiè laborandum.
554
*Videtur autem in casu præsenti senten
tia prædicta fauere, quia consuetudines, quæ sunt in fauorem Ecclesiæ, & non contra illam, decennio perficiuntur, vt tradidit Rota par. 2. Decis. 375. num. 8. apud Farinacium. Illa autem consuetudo, qua Festa inducuntur, in fauorem Ecclesiæ est, cùm ad Dei gloriam, mysteriorum sacrorum venerationem, aut Sanctorum celebritatem referantur. Sed verò licet id habeat apparentiam quamdam pietatis; reuera sine solido fundamento est: sunt enim leges Canonicæ circa Festorum institutionem, certum modum & formam vt obligare debeant, designantes, vt videri potest specialiter in Cap. Conquestus de Fe
Cap. Conquestus de Ferijs.
rijs: ibi: Quas singuli Episcopi suis Diœcesibus cum Clero & populo duxerint solemniter venerandas. Eodem ergo modo de consuetudine circa hoc loquendum, quo de alijs, licet pro eo minùs videatur necessarium ob rationem indicatam.
555
*Ex eo autem quod in præfato Capite di
citur, videtur resolutio Superior infirmari, in qua supponitur Episcopum posse Festa instituere, & consequenter moderari, aut abrogare. Cùm enim Episcopus ad Festorum obseruationem stabiliendam cum Clero debeat & populo concurrere, pro illis abrogandis, aut ex toto, aut ex parte, Cleri etiam & populi debet concursus adhiberi, vt stet proloquium adductum, rem scilicet per
easdem caussas dissolui, per quas nascitur. Adde Cap. Pronuntiandum de Consecrat. dist. 3. ibi: | Illæ festiuitates, quas Episcopi in suis Episcopatibus cum populo collaudauerint. Vbi licet de Clero non habeatur mentio, est tamen proculdubio intelligendus, quia res fauorabilis est, & quæ omnes tangit; vnde & id supponi credendum etiam est cùm constet Episcopos ad rerum grauium expeditionem Cleri, saltem Capitularis, debere consilium adhibere. Ad quod responderi potest
ad abrogationem Festorum ex toto aut ex parte Episcopi decretum esse sufficiens, quia illius consensus est in illorum institutione præcipuus, vnde eo reuocato, cessat obligatio; sicut vna parte præcipua deficiente, desinit esse, quod ex illa & alijs fuerat constitutum. Neque enim tenetur Episcopus ad consensum prorogandum, cùm nullibi talis obligatio reperiatur. Proloquium autem dictum est quidem verissimum, sed non intelligendum de caussis collectiuè, sed de illis, quæ pro dissolutione sufficiant; cùm sit aliud etiam certissimum axioma, quòd bonum ex integra caussa, malum ex quocumque defectu. Prætereà, sen
Item ex consuetudine.
tentia est Doctorum quamplurium ex consuetudine posse Episcopos sine populo Festa constituere cum Cleri consilio, pro quo P. Suarez Tomo 1. de Religione lib. 2. cap. 11. nu. 9. ita scribit: Intelliguntur etiam hæc stando in Iure commu
P. Suarez.
ni: nam per consuetudinem videtur huic iuri derogatum: solent enim Episcopi cum consilio Cleri, vel aliquorum de Clero, hæc præcepta populo dare, illo non vocato, nec consulto: & similiter solet populus talia præcepta tenere, & acceptare: quæ consuetudo seruanda est vbi introducta fuerit. Sic ille, cuius limitationem, Vbi introducta fuerit, apud alios non extat, quia iudicant esse vbique receptam huiusmodi consuetudinem. Sic P. Azor Tomo 2. lib. 1. cap. 26. quæs. 1. in fine & alij, quos adducit, & sequitur Leander Tomo 3. Tract. 1. Disp. 2. Quæs. 11. & Auctor quidem iuxta sententiam istam locutus, quatenus de Festis agebat in Synodo Diœcesana institutis, de quibus moderandis in Synodo etiam Diœcesana tractabatur. Quod equidem neque necessarium est, cùm extra Synodum id fieri possit, & ex sola Episcopi voluntate, vt dictum est, Festa valeant abrogari, sicut & moderari sic instituta iuxta dictum Cap. Pronuntiandum, quod est Concilij Lugdunensis, vbi post allata verba sic additur: Quæ vicinis tantùm
Cap. Pronuntiandum.
circummorantibus indicendæ sunt, non generaliter omnibus. Vbi circummorantium nomine ciues Episcopalis ciuitatis intelligendi veniunt; si enim alij, ineptus esset sensus dispositionis prædictæ, quòd scilicet illis solis sint Festiuitates indicendæ: alioquin ciues intra degentes viderentur exclusi. Et quidem cùm populi requirendus consensus sit, id ipsum indicat ad populum ipsum Festum pertinere, & non ad alios; si enim ad illos, etiam ipsi essent requirendi.
556
*His addi potest de consuetudine etiam
videri posse Episcopum sine concursu Cleri Festa instituere, sic enim circa illud scribit P. Fagundez lib. 1. circa 1. Ecclesiæ Præceptum cap. 3. nu. 8. Credo tamen absolutè dicendum esse, de consuetudine posse Episcopos absque Cleri & Capituli consensu id facere, saltem si non in perpetuum, sed pro vna aut altera vice dies Festos instituant, vt citiùs negotia expediantur, vt insinuat Syluester verb. Consuetudo. nu. 1. & adduci potest Cap. Non est, de consuetud. in 6. Licet enim rationabile sit quòd Episcopus negotia Ecclesiastica pertractet cum Capituli consensu & consilio. Cap. Nouit, & Cap. Quanto de his, quæ fiunt à Prælatis: quia firmius est iudicium plurimorum. Cap. Prudentia de officio Delegati. Et Cap. De quibus dist. 20. tamen consuetudo potuit introducere contrarium, vt dicitur in prædicto Cap. Non est, de consuetud. & ratio ibi redditur, vt videlicet negotia Ecclesiastica citiùs expediantur. Sic ille, non quidem tantùm de possibili consuetudine locutus, sed quæ reuera sit, vt patet ex verbis illis: Potuit introducere contrarium. Et prætereà ex eo quòd ante prædictam resolutionem P. Azorij, & P. Suarij sententias attulerat, ex qui
P. Azor.
bus ille citato cap. 26. Quæs. 3. sic ait: Tertiò quæritur, An poßit Episcopus dies Festas instituere citra Clericorum consesum? Respondeo iure communi non posse, quod perspicuè traditur in Cap. Conquestus. Cap. Pronuntiandum: nec puto consuetudine contraria hactenus id iuris abrogatum. Sic ille. Hic autem suprà num. 8. cùm idem statuat Ius commune, sic subdit: Quamuis in his multùm valeat
P. Suarez.
consuetudo, vt decernitur in cap. 3. de Consuetud. in 6. Vbi quidem circa consuetudinem, quæ vigeat, neque affirmat, neque inficiatur. Illis ergo præmissis sententiam suam citatus Scriptor apponit, vt vidimus, dicens, Credo tamen absolutè dicendum &c. Ex quibus videtur fieri, etiamsi consuetudo reipsa non sit, esse tamen aut consuetudinem, vel tale aliquid, vt Episcopi possint sine Clero Festa instituere, & consuetudinem inchoare.
557
*Concludendum Doctoris Eximij sen
Vt faueat ille resolutioni.
tentia ex citato nu. 9. vbi hæc habet: Hæc autem locum habent ante latum præceptum: Semel autem præstito consensu, & stabilito præcepto, non erit in potestate populi contradicere, & illud abrogare, nisi Episcopus consentiat: Episcopus autem potest solus illud abrogare, quia quoad hoc non est potestas eius vllo iure restricta (sic corrigendus error typographicus, aut alterius, dum Præscripta reponitur) Sic ille, addens statim, quæ dedimus num. 555. Quem vti egregiè loquentem, eisdem fere verbis sequitur P. Fagundez nu. 13. Licet autem de
P. Fagund.
populi consensu loquantur, eadem est ratio de Clero, quia quoad hoc non est potestas eius vllo iure restricta. Sin minùs dicat qui secus senserit, vbi illud. Sed non equidem dicet, quia nullibi, etiamsi fingendi fiat copia. Locuti autem sumus de potestate Episcoporum, ac si nulla recens prohibitio extet, cum tamen Constitutio Vrbani VIII. possit in contrarium allegari. Sed certè per illam non esse potestatem Episcopis Iure concessam vllatenus abrogatam benè probat P. Quintanadueñas Tomo 2. Singularium Tract. 1. Singul. 8. & ex ipsius Constitutionis tenore non ægrè potest demonstrari. Videatur ille, & nos ad alia faciamus gradum, id adiecisse contenti Episcopos, si ita pietati expedire iudicent vt Festum aliquod occurrente non leui occasione, solemniter ex præcepto celebretur, id sublato posse scrupulo decernere, iuxta id, quod tradit P. Palaus Tomo 2. Tract. 8. Disp. 2. Puncto 2. num. 6. Sine Cleri & populi consensu, aut consultatione, quod & tenet P. Fagundez suprà n. 11. Licet autem Leander neget absolutè, & in speciali contra citatos statuat, & plures pro se adducat quoad genera|lem negationem: speciale tamen illud neque negasse, neque negaturi comperiuntur, videatur ille Quæst. 8. & P. Palaus citato nu. vbi de consuetudine ferè vbique recepta circa non vocatum populum, aut vocandum contestatur.
558
*In fine præfatæ Resolutionis id Auctor
tradit, quod & nonnulli alij circa compulsionem Indorum ad laborandum in Festis pro Europæis, ad quæ illi beneficio peculiaris priuilegij non sunt obligati, scilicet ex eo titulo non peccare mortaliter eos compellentes, nisi talis inferatur violentia, quæ aliàs eorum esset contraria libertati. Quod illius exemplo confirmat, qui ieiunare volentem ad comedendum compelleret eo die, in quo alij ieiunare tenerentur, cùm tamen sic compulsus priuilegij gratia potiretur: talis enim contra ieiunij præceptum non delinqueret, quidquid de violentia sit, in qua grauis esse culpa posset. De quo dictum à Nobis Titulo 12. Thesauri nu. 421. & 422. Sicut & nu. 423. de Æthiopibus. Et posset quidem dici in ieiunio diuersam esse rationem: esset enim compulsio ad rem naturæ commodam, & subtractio laboris: cùm tamen in compulsione ad laborandum, & labore quidem defatigationis non leuis, neque ordinariæ, quanta sit molestia, & naturæ oppressio, vel à nimis lippientibus oculis videatur & vexationem hanc voluit Limense Concilium cautione adhibita propulsare. Videantur dicta citato in loco, vbi & Consilij mandatum.
G.

G.

GABELLA.

GABELLA.

Multa de illis Tomo 1. Thesauri in locis, quæ dabit Index, & in Additionibus num. 41. & 42.
GRATIA.

GRATIA.

PRo ijs quæ ad illam spectant consulendus Index Tomi eiusdem.
GRATITVDO,

GRATITVDO,

NOnnulla pro ipsa ibidem. Et Tomo 2. Verb. Officium.
GVBERNATOR.

GVBERNATOR.

PRo illis multa, quæ Tomi 1. Index ministrabit. Cùm enim pro hac littera nihil speciale occurrat, ne penitus intacta transeat, hæc libuit indicasse: aliquid tamen dabit Index.
H.

H.

HERES.

De herede grauato vtilis disquisitio.

559
*QVidam diues testator in Indijs he
redem Religiosum nepotem designauit, grauatum tamen instructione secreta, vt legatis quibusdam adimpletis, eam pecuniæ Summam in Hispaniam transmitteret, qua posset in eius patria Maioratus institui, trium millium annuorum ducatorum. Eo mortuo heres dictus & Executores testamenti circa legata excesserunt, multò plura lndis tribuentes, quorum testator Commendatarius fuerat, quam ab ipso fuerat constitutum, qui nihil ijs se debere protestatus fuerat; volebat tamen eisdem, per quos ditatus fuerat, gratum se vt poterat exhibere. Hac ergo de caussa id, quod circa Maioratum fuerat ab ipso dispositum, impleri non potuit, & circa hoc dubia aliqua sunt proposita. Primum an posset id, quod ex bonis restabat transmitti, vt medietas ad Capellanias fundandas conferretur de quibus etiam testator, medietate alia inter consanguineos distributa? Secundum, an si id minùs conueniens appareat, pro maiori defuncti vtilitate, quod ad animam, & multorum spirituale commodum spectat, posset heres Religiosam fundare domum? Tertium, an dictus heres posset Trebellianicam detrahere, quartam scilicet hereditatis partem? Ad quæ responsum, vt sequitur.
560
*Ad Primum, & consequenter ad Secun
dum, non potuisse prædictum heredem commutare defuncti voluntatem ex Clementina Quia contingit de Relig. domib. vbi Ancharranus Col. 1. Cardinalis Zabarella nu. 3. Imola nu. 2. Verba Clementinæ sunt: Cùm ea, quæ ad certum vsum
Clemems. Quia contingit,.
sunt destinata fidelium, ad illum debeant, non ad alium (salua quidem Sedis Apostolicæ auctoritate) conuerti &c. Vbi Glossa ait, Non ad alium etiam pium. Et idem Cardinalis nu. 3. & Imola nu. 9. Item, quia vltima testatoris voluntas implenda est in ea forma, quæ est ab illo disposita. l. Qui hered. de Condit. & demonstrat. vbi statuitur eum, qui grauatus est certam pecuniæ summam tradere N. seruo, non satisfacere, si eam N. eius domino tradat, licet ad eum sit tandem deuentura, vtpotè etiam dominum bonorum serui. Vltima enim voluntas pro lege habenda 13. q. 2. Cap. Vltima voluntas. Spinus de Testamentis in Glossa Rubricæ par. 1. nu. 32.
561
*Neque obstat, si dicatur voluntatem di
ctam in casu nostro non posse adimpleri; quo euentu, vt ait Bartolus in l. Liberto. §. Lucius. ff. de leget. ann. debet in aliam commutari. Nam idem apud P. Molinam Disp. 249. & apud Couarrubiam Cap. Tua de Testamentis nu. 6. in fine ait, quod si legetur pecunia aliqua ad vsum pium, pro quo sit insufficiens, debet conuerti in alium pium vsum auctoritate Episcopi. Quod etiam tenent Doctores alij apud Syluestrum verb. lega
tum 4. nu. 11. & P. Molinam suprà. Et clarè colligitur ex l. legatum ff. de vsu fructu legat. vbi | Doctores. Illius verba sunt: Si quis legauit prædium alicui ciuitati ad faciendum spectaculum, taleque spectaculum prohibitum sit in ea ciuitate, tale legatum arbitrio heredum ac primorum ciuitatis conuertendum est in rem aliam licitam. Deinde, quia quod dicitur de non possibili adimpletione legati, intelligendum est de impletione neque in totum, neque in partem, vt si iubeatur fieri Ecclesia in tali loco, qui à Turcis occupatur, aut pons vel Ecclesia, neque est pro eo pecunia sufficiens; quia res istæ non recipiunt commodam diuisionem neque enim dimidius pons, aut dimidia est Ecclesia facienda: Sed quando quoad partem adimpleri potest eiusdem generis, vt in casu nostro, vbi si nequeant annui redditus ex integro constitui, potest tamen eorum pars, cùm non exigua reuera sit, vt ait P. Molina suprà. Vers. Quomodo
P. Molina.
aliquid, siquidem voluntas testatoris quoad fieri possit, seruanda est. Vbi non assequor (verba Auctoris sunt) id quod in Consilio cum sua subscriptione dicitur de medietate bonorum agendo, quæ pro redditibus annuis callocanda erat ad familiæ illius decus, scilicet commutationem sine Superioris auctoritate fieri posse: cùm tamen circa illud esse difficultas nequeat, ita vt neque cum Pontificis auctoritate id fieri nequeat.
562
*Et est illa Caietani clarissima sententia.
2. 2. q. 89. ar. 9. vbi ait quod si iurem me daturum Petro mille scuta, non potest Pontifex iuramentum relaxare. Verba illius sunt: Prælatus Ecclesiasticus, & Papa non habet ita potestatem supra iuramenta, sicut supra vota, quia non est ita in potestate Papæ auferre ius tertij in rebus non Ecclesiasticis, ac est in potestate sua commutare votum in aliquid
Caietanus.
gratius Deo, quia est Dei Vicarius, & non est vicarius illius hominis. Et idem sequitur Aragon ibidem. Et Sotus lib. 8. de iustitia. q. 1. art. 9. & addit Aragon sic: Dico Tertiò quòd Papa non potest
Aragon.
irritare nisi iuramenta de rebus ad Ecclesiam pertinentibus facta, vel quæ constat vi atque iniuria esse extorta. Primum potest, quia reliquorum iuramentorum materia non subijcitur potestati Papæ. Vnde infertur minùs posse illum dispositionem dictam commutare, quia plus iuris confert testator nepotibus suis ratione illius, quam ille, cui ego iurem mille scuta me daturum, quia hæc est promissio, illa verò donatio. Cap. Requisisti de testa
Cap. Requisisti de testam.
mentis 16. ibi: Quia hoc ille, qui donat. &c. quæ donatio morte testatoris confirmatur, & firma remanet. Item, quia si iurem me daturum Ecclesiæ Calicem, Caietanus in Opusculis fol. 93. & plures alij Theologi asserunt talem Ecclesiam ius nullum acquirere. Et licet Nauarrus de redditib. Monito. 1. affirmat ius acquirere; nullus est tamen Auctor qui dicat fidei commissarium substitutum ius ad hereditatem non acquirere: naque in eo dubium esse potest, nam l. vlt. 5. parti. 6 iubet quòd si heres grauatus nolit hereditatem tradere fideicommissario, cum ad tradendam Iustitia compellat, & quòd in pœnam quarta ei Trebellianica subtrahatur, vt notat Spinis de Testamentis Glossa 27. nu. 8. & est textus in l. heres. de his, quibus vt indignis: ergo substitutus ius habet ad hereditatem.
563
*Et vt hoc radicitus intelligatur suppo
nendum est quòd quemadmodùm finis temporalis Principis est temporalis quòd scilicet Respublica in statu tranquillo conseruetur, ita & media in ordine ad hunc finem temporalia sunt: in Pontifice aurem secus accidit, cuius finis spiritualis est, supernaturalis scilicet beatitudo, vnde & media debent esse spiritualia & supernaturalia, de quo doctè Victoria de potestate Ecclesiæ. §. qui incipit, Vtrùm potestas spiritualis sit supra potestatem ciuilem per totum. Et P. Molina Disput. 29. Vnde infertur Primò Pontificem non habere directè potestatem supra res temporales, sed indirectè, quatenus scilicet conferre possunt in ordine ad finem supernaturalem, aut illi obstare; & ita nec leges iustas à Principibus latas abrogare: & etiam in casu, quo tales non sint, aduertunt duo citati requirendos esse vt eas abrogent: & si noluerint, tunc esse à Pontifice reuocandas. Et ita si testator legatum relinqueret pro re aliqua, quæ in perniciem cederet animarum, benè poterit illud in rem aliquam piam commutare: secus si legatum sit ad rem merè tem
Syluester.
poralem, vt tradit Syluester, qui ex Baldo, Angelo, & Salcedo statuit non posse Pontificem vsum rerum alterare, quæ per fideles sunt relictæ. Sic Verb. Legatum 4. nu. 2. & addit: Quod intellige de potestate ordinaria, & in non pijs, secus de absoluta, & in pijs legatis. Et potestatem ordinariam vocat, iuxta quam nequit directè disponere circa legata temporalia, sed indirectè, in quantùm est necessarium ad finem supernaturalem, & eodem modo loquitur Victoria su
Victoria.
pra Proposit. 3. num. 8. vbi ait quòd Papa non habet iudicare saltem via ordinaria de caussis Principum, aut iurisdictionum. Et vt ex contextu clarè constat, eius mens est non posse, nisi quando necessarium fuerit pro bono spirituali, de rebus temporalibus iudicare. Et hoc est quod Iuristæ dicunt, quos allegat & sequitur Spinus suprà Glossa 28. num. 24. Pontifex
Spinus.
in actu & in habitu habet potestatem spiritualem: temporalem in habitu tantùm, quam reassumere potest in aliquibus casibus, & statim subdit: Pontifex in his, quæ concernunt animam, potest temporalem & sæcularem iurisdictionem, quam habet, in habitu, ad actum & exercitium reducere.

Argumenta quædam contra præfatam resolutionem.

564
*PRimum, si quis promittat Calicem Ecclesiæ, potest Pontifex votum commutare vt eum alteri Ecclesiæ ab ea, cui promisit, conferat: ergo similiter in legato temporali, vt in opus pium conuertatur.
Secundum, quia Religiosus heres erat dominij capax, & ita bona conditionem spirirualemspiritualem sunt adepta, vnde & poterit Pontifex ad pium opus applicare. Tertium, Quia commutatio talis erit in melius, & conueniens ad bonum spirituale.
Quartum, quia nepotibus defuncti nulla fit iniuria, quia non aufertur quod ab illo est ipsis legatum: quandoquidem id non extat, vel certè parum, Capellanijs institutis, quæ institutio, vti opus pium, est alijs præferenda: neque obligatio subest vt illis tribuatur, cùm in opera alia pia possit impendi.
Quintum, quia opinio probabilis est legata, sæcularia & temporalia posse in alia commutari; & cùm iuxta illam sit contractus celebratus, & Scriptura confecta, debere ad executionem deduci.
Sextum, quia legatum & fidei commissum exæquantur: ergo sicut potest legatum vnum in aliud commutari, ita & fideicommissum.
Septimum, nam quando testatoris voluntas non est executioni mandata, ab Episcopo potest adimpleri.
Octauum, quia fideicommissum prædictum fuit conditionale, & ita substituti non habent ius ad hereditatem quoadusque Maioratus instituatur: ergo nulla ipsis in permutatione irrogatur iniuria.

Ad sex priora Responsio.

565
*AD Primum constat ex dictis circa iu
1. Ex voto non benè argui.
ramentum, & ita negatur consequentia, nam votum Deo fit, & res est pia, & ita Pontifex vt Dei Vicarius hanc potest facere commutationem, non ita iuramentum circa rem temporalem. Videatur Caietanus suprà, qui ferè in proprijs terminis huic respondet argumento.
Ad Secundum, bona aliqua esse spiritualia
2. ex bonorum distinctione.
posse duobus modis. 1. ad tempus, & per modum transeuntis. 2. permanenter, & in perpetuum. Quo supposito dicitur Pontificem, etsi possit facere prædictam conuersionem pro tempore, quo futura sunt spiritualia, sed non pro tempore, quo sæcularia. v.Verbi g.gratia, Instituit quis heredem Ecclesiam pro sex annis: post quos instituit Petrum, vt ex illis Maioratum vel fundaret, vel au
Commodum exemplum.
geret. Tunc benè potest Pontifex commutationem facere pro sexennio, sed non pro vlteriori tempore, quia tradenda sunt Petro. Ergo similiter in nostro casu, quia voluntas testatoris non fuit vt nepos bona illa ad propriam vtilitatem retineret, nisi pro bonorum ipsorum meliori statu, eo tantùm tempore, quod esset ad voluntatem eius exequendam necessarium. Quòd autem Pontifex nequeat illa in opera pia perpetua conuertere probatur. 1. quia nequit tollere ius acquisitum fidei commissario, vt constat ex dictis circa iuramentum. 2. quia Ecclesia dicta tenetur bona illa reddere reddendo temporalia, idque ex iustitia: & Pontifex nequit Ecclesiæ talem obliga
tionem remittere, quia esset in Petri præiudicium, cui nequit ille damnum inferre in temporalibus, nisi quando id ad spirituale bonum potest conducere, iuxta dicta. 3. Si heres grauatus committat crimen læsæ Maiestatis, bona pro solo tempore vitæ illius confiscantur, & post mortem fidei commissario conferuntur iuxta l. 14. ff. 5. part. 6. verb. Tanto tiempo. Vbi Gregorius Lopez Doctores alios allegans. Et Spinus suprà Glossa 27. nu. 27. & P. Molina Disp. 80. lit. R. Item accidit quando Religionem ingreditur: post mortem enim naturalem deferenda est hereditas fidei commissario, neque Monasterium poterit illam sibi retinere, vt citati tenent. Gregorius vbi suprà. Spinus num. 75. & P. Molina lit. C. licet bona prædicta pro tempore vitæ heredis prædicti spiritualia fuerint, vtpotè Monasterij. Et P. Molina doctrinam præfatam limitat in herede Religionem PP. Minorum ingresso, aut in Societatem Iesv, tunc
LimisatioLimitatio quædam.
enim statim ac Professionem emiserit hereditas est fidei commissario transmittenda. Immò plus addendum, quòd licet per impossibile posset Pontifex cum Religione dispensare vt hereditatem retineret: saltem non posset Religionis Prælatus, cui de testatoris voluntate constaret, iuxta inferiùe dicenda, & est casus præsentis quæstionis.
566
*Ad Tertium respondetur concedendo
quod de Calice dicitur, quia est legatum pium, circa quod Pontifex habet directam potestatem, quod secus accidit in temporali, vt probatum remanet. Si verò legatum tale sit pro re illicita & contra bonos mores, poterit ille in rem piam commutare, ratione necessitatis. Et ita Victoria
Victoria.
§. citato nu. 5. sic ait: Non ergo sufficiat vt aliquid sit necessarium ad finem, quod spectat ad Papam, sed oportet vt illud sit in casu neceßitatis. Et P. Molina
P. Molina.
supra Conclus. 3. ita scribit: Papa ex consequenti habet supremam & amplißimam potestatem iurisdictionis temporalis super omnes Principes, & reliquos, qui sunt de Ecclesia, præcisè tamen, quantùm postulat finis supernaturalis, ad quem supernaturalis potestas ordinatur. Quare si id exigat finis supernaturalis, potest Papa deponere Reges, potest etiam inter eos iudicare de rebus temporalibus, legesque eorum infirmare, & reliqua omnia inter Christianos omnes exequi, quæ ad supernaturalem finem, salutemque communem spiritualem, non vtcumque, sed simpliciter prudentis arbitrio iudicata fuerint necessaria. Sic ille, cuius vltima verba sint ponderanda.
567
*Pro responsione ad Quartum supponen
dum est testatorem pro redditibus annuis Maioratus certam designasse pecuniæ quantitatem, voluit enim esse duorum mille & quingentorum, aut trium mille ducatorum: pro Capellanijs autem nihil determinatè disposuit, sed solùm vt ex sexta parte bonorum fundarentur certæ Capellaniæ, & ita neque Missarum numerum designauit; numquàm enim diuites exactam habent facultatum suarum cognitionem. Hoc supposito, id quod heres præter voluntatem testatoris insumpsit, aut necessarium fuit ad illius exonerandam conscientiam, soluens debita, quorum ille non meminit, aut non fuit necessarium? Si prius, totum illud debet heres grauatus accipere in partem Trebellianicæ, quandoquidem excessit de bonis testatoris disponens contra eius voluntatem. Neque ego assequi possum (verba sunt Auctoris) quomodò in Consilio, de quo suprà, ex vna parte asseritur Religiosum viginti mille argentea pondera, seu octoregales, imprudenter expendisse, & ex alia dubium non esse quo minùs possit suam Trebellianicam detrahere. Si necessarium erat, id minus ex bonis testatoris habetur, quia debita non computantur in bonis testatoris: & ita ex ijs. quæ remanent, detractis debitis, & ijs solutis, vnum est corpus conficiendum, atque ex 6. parte Capellaniæ fundandæ, ac reliquum ad Maioratus redditus applicandum, quod in terra illa, in qua etiam nobilium exiguæ esse solent facultates, magnæ erit considerationis.
568
*Ad Quintum, est quidem probabile le
gata temporalia posse commutari: sic enim graues Auctores tenent, quos allegant Couarrubias | suprà cap. 6. & Spinus parte 1. Glossæ Rubricæ nu. 29. & etiamsi illa sint pro opere publico, est opinio certissima stabilita in l. legatum ff. de administrat. rerum ad ciuit. Sed hanc commutationem facturus est Princeps, vt clarè tenet Nauarrus Consilio. 13. de voto nu. 6. Spinus & Couarrubias, qui vers. Sic Iurisconsultus, postquàm dixit legatum ciuitati factum ad opus publicum posse à Principe conuerti in opus aliud, statim subdit eodem modo posse Papam legata pia in alia pia etiam commutare. Quod si quis dicat Concilium Tridentinum Seßione 22. cap. 6. de Reformat. vbi facultatem Episcopis tribuit ad commu
tanda legata, id ad pia non restringere, & quod Concilium nullus præter Papam potest declarare. Occurrendum est ex eo quòd Concilium debet iuxta Ius intelligi, quia cum Episcopis loquitur, quos supponit notitiam Iuris habere, iuxta quod neque Pontifex valet temporalia legata commutare. Item in Cap. Tua nos de testamentis ita expressè dicitur: Cùm igitur in omnibus pijs voluntatibus sit per locorum Episcopos prouidendum. Quod verò ad declarationem Concilij
Vt queat illud declarari.
attinet, passim à Doctoribus adhibetur. Quod verò ad declarationem Concilij attinet, passim à Doctoribus adhibetur. Quod enim Pontifex vetat, tantùm est cùm sensus esset penitus dubius, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs cap. 29. nu. 4. Præfatum autem Caput dubio caret, cùm sit res plana, & principium Iuris, debere intelligi iuxta id quod Doctores & Iura præscribunt.
569
*Ad Sextum conceditur legata & fidei
commissa coæquari, vt communiter Doctores tradunt, quos refert & sequitur Couarrubias in Cap. Raynucius de testamentis §. 10. num. 2. Sed quemadmodum Prælatus non potest legatum non pium commutare, nisi ad spiritualem sit finem necessarium; sic neque fidei commissum, nisi sit pium. Vt si quis heredem relinquat Petrum, & eum grauet vt post certum tempus hereditatem tali transmittat Ecclesiæ.

Duobus alijs fit satis argumentis.

570
*AD Septimum immeritò dici à Couar
rubia affirmari ob solam Executorum negligentiam posse Episcopum testatorum voluntatem commutare, cùm teneat apertè contrarium; & solùm referat Auctores aliquos ipsi aduersantes. Qui tamen reuera loquuntur de legatis pijs, vt apertè constat de Felino, vno ex al
Felinus.
legatis ab illo, in Cap. Super his. de accusat. Col. 2. vbi sic ait: Facit singulare dictum Ioannis de Imola, quòd licet Episcopus, vel alius citra Papam non poßit alterare relicta ad pium vsum; tamen Episcopus voluntatem testatoris nondum executam potest alterare. Sic ille. Et quod hîc conceditur Episcopis est, quòd solùm voluntas non executa testatoris sufficiat vt eam possint alterare. Sed meritò contrarium defendit Couarrubias, & efficacissimè ex Cap. Tua nobis de testam. ibi: Mandamus quatenus Executores testamentorum huiusmodi, vt bona ipsa fideliter & plenariè in vsus prædictos expendant, monitione præmissa compellas. Non ergo eorum est satis negligentia.
571
*Ad Octauum & vltimum dicitur fidei
commissum præfatum non esse conditionale, sed modale: vt enim ait Antonius Gomez Tomo 1. variarum. cap. 12. nu. 59. & nu, 70. & P. Molina Disp. 208. & communiter Iuristæ, conditio explicatur his verbis Si, Nisi, & similibus. v.Verbi g.gratia, Lego Titio centum, si nauis ex Asia venerit. Modus autem dictione Vt, Hispanè Para. Vt, lego Titio centum, vt emat fundum. Et discrimen inter legatum conditionale & modale est quidem magnum: conditio enim dispositionem suspendit, ita vt vim non habeat donec conditio impleatur: & ita si legatarius anteà moriatur, legatum non transmittitur ad heredes legatarij: Modus autem non suspendit dispositionem, & ita vim habet illa ante modi positionem, & per consequens ad heredes transmittitur, si modus talis sit, qui ab ipsis possit adimpleri. Et ita si testatoris nepotes fuissent mortui, eorum heredes succedunt, & tenentur bona hereditatis redditualia constituere, iuxta testatoris voluntatem, habentque actionem contra heredem grauatum secundùm communem opinionem, vt ait Antonius Gomez suprà nu. 71. & plus addo, quod cùm testator satis susuperque cognouerit Religiosum nepotem in Hispaniam non profecturum ad redditus pro Maioratu stabiliendos; ius habent fidei commissarij, vt ipsis hereditaria pecunia tradatur, præstita cautione de reddituum constitutione, iuxta doctrinam Antonij Gomez nu. 70. & 71. & hucusque de commutatione relictorum pro Maioratu, iam de Capellanijs.

An relicta pro Capellanijs possint in alium pium vsum commutari.

572
*PRima assertio affirmatiua, cum aucto
ritate Prælati, ex Clementina Quia contingit iam citata.
Secunda, A Pontifice faciendam, vt constat ex illis Clementinæ verbis: Salua Sedis Apostolicæ auctoritate. Et ratio est clara, quia, vt ait D. Thomas 2. 2. q. 89. arti. 9. ad 3. Pontifex habet plenam potestatem supra res Ecclesiasticas. Neque obstat si dicatur per commutationem fieri iniuriam ijs, qui Capellaniarum essent futuri Patroni: nam ius patronatus spirituale quid est, & per consequens tollere illud potest Pontifex, vt Didacus Perez lib. 1. Ordinamenti. ff. 6. l. 2. vers. Dubitatur fol. 149. Vnde & sequitur Prouincialem dicti Religiosi non posse facere dictam commutationem, quæ esse potest.
573
*Tertia assertio id statuens, & constat. 1.
3. Negant id Prouincialibus.
quia non habet plenitudinem potestatis, propter quam id Pontifici competit, vt constat ex Clementina citata, & Doctoribus pro eo adductis. 2. Quia olim Religiosi subiecti erant Episcopis, in quorum Diœcesi erant ipsorum Monasteria, vt habetur in Cap. 1. de statu Monachorum. Cap. In singulis eod. ff. §. Porrò Diœcesani. Et Cap. Venerabilis de Relig. domib. & exemptio fuit priuilegium. Ergo eo ipso quòd ex Iure non constet eos huiusmodi habere facultatem, illam non habere concluditur, argumento Cap. Cùm dilectus
de Relig. Dom. vbi statuitur quòd Monasterium sit subiectum Episcopo, in cuius est Diœcesi, nisi | probauerit se esse exemptum. Et argum. Cap. Ex ore de priuileg. ibi: In membris autem, quæ non
Cap. Ex ore de priuil.
probantur exempta, Diœcesano Episcopo subiecta iacere decernimus. Et ratio est, quia cùm exemptio
Exemptio odiosa.
à iurisdictione ordinaria sit odiosa in Iure, non debet extendi vltra id, quod constiterit esse concessum. Et cùm in Iure non inueniatur facultas dicta, illam in Religione non esse conuincitur.
574
*Prætereà, quia Prouincialis nequit di
cto Religioso subtrahere obligationem iustitiæ, quam habent ad implendum testatoris voluntatem, cùm in damnum heredum cedat, quibus nequit Prouincalis præiudicare, quandoquidem subditi eius non sunt, & quòd obligatio talis Religiosi ex iustitia sit, ex eo constat, quòd si restituere hereditatem nollet, ad id iudicialiter compelleretur, iuxta l. vlt. ff. 5. part. 6. & fideicommissarius habet actionem personalem & hypothecariam contra heredem grauatum, vt docet Couarrubias in Cap. Raynutius §. 10. nu. 4. vbi Baldum adducit. Vnde alia ratio insurgit ex eo quòd Nepotes dicti habent ius ad rem respectu hereditatis. Quomodò ergo Prouincialis illud ab ipsis possit auferre, cùm subditi eius non sint? Contra id tamen duo possunt instrui argumenta.
575
*Primum ex Cap. 4. Sess. 25. de Reformat.
Duo argumenta in contrarium.
Concilij Tridentini, vbi ampla conceditur facultas Episcopis, Abbatibus, & Generalibus ad Missarum onera moderanda. Secundum, ex eo quòd propter distantiam posset Episcopus dispensare, & conquenter Prouincialis, cùm iurisdictionem habeat quasi Episcopalem erga subditos: quod specialiter in Societate nostra probatur ex Compendio priuilegiorum verb. Prælatus §. 3, Ad quæ respondetur.
Ad Primum ibi Concilium loqui de Capella
nijs iam fundatis, quibus nequit integrè satisfieri. Deinde facultatem dictam Abbatibus & Generalibus Ordinum concedi, vt ipsi in Capitulis generalibus id attentè & diligenter considerent. Et cùm hæc sit talis commissionis forma, omninò seruanda est, alias quod actum fuerit, erit nullum, vt liquet ex ijs, quæ tradit Couarrubias in Cap. Alma mater. p. 1. §. 9. nu. 8.
576
*Ad Secundum, hanc facultatem non ha
bere Episcopum, nisi quando legatum commodè nequit impleri, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs cap. 37. nu. 2. & lib. 12. de Matrim. cap. 3. nu. 1. cum alijs, quos allegat, Doctoribus. Et incommoditatem, quæ pro præsenti casu occurrit, itinerum, periculorum, benè testator inspexit. Quòd si distantiæ ratio sufficiens iudicatur, sine peculiari periculo, sequitur neque pro dispensatione voti castitatis, aut religionis, vel impedimenti Matrimonij, aut quolibet alio ex reseruatis Pontifici, necessarium futurum ad ipsum ex Indijs recursum. Id quod est contra Angelum verb. Votum 9. nu. 7. Syluestrum, Votum 9. nu. 9. Tabienam Verb. Dispensatio num. 11. Aragon 2. 2. q. 88. ar. 2. Nauarrum cap. 12. n. 76. Ledesmam Coimbricensem. 2. par. Quarti. q. 55. art. 7. & Doctores alios, qui asserunt Episcopum posse dispensare in voto castitatis, quando ratione magnæ distantiæ est periculum in mora. Et hæc est praxis huius Regni, in quo vbi periculum non imminet, ad Romanam Sedem recurritur. Sed dato casu quòd rationes sufficientes adsint vt Episcopus possit dispensare, non ideò poterit Prouincialis. 1. quia Episcopus eam habet potestatem (stando iuri diuino) quatenus in sua
Diœcesi idem potest quod in vniuersa Ecclesia Pontifex, sicut quilibet Apostolus in Prouincia, in qua versabatur, id poterat, quod D. Petrus in Ecclesijs vniuersis, & locis, ac Prouincijs, in quibus illi prædicabant. Et certum est Episcopos in locum Apostolorum successisse. Cùm ergo Episcopo in sua Diœcesi ea sit potestatis amplitudo, ex dicto titulo Pontificiæ respondens, quis audeat asserere Religiosum Prælatum erga subditos Pontificiam habere potestatem?
577
*Secundò probatur aliquibus exemplis.
1. quia Episcopus potest subditis Dimissorias conferre pro Ordinibus recipiendis; quod tamen spectato Iure communi nequit Prælatus Religiosus, vt constat ex Cap. Cùm nullus de tempore Ordin. 2. Episcopus potest ferre sententiam degradationis; non verò Prælatus dictus, vt probat Nauarrus Consil. 58. num. 2. & addit quòd stando Iuri communi non potest Prælatus Regularis cognoscere nisi de ijs, quæ spectant ad Regulas & Constitutiones: Non ergo de vltimis voluntatibus. Item stando eidem Iuri potest Episcopus facere compositiones circa debita incerta, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs Cap. 8. n. 4. & certum est id non posse Prælatum regularem. v.Verbi g.gratia, vult aliquis Professionem emittere, qui debet mille octoregales, eius, cui debet, ignorata persona: nequit Prælatus facere vt centum largitione in pauperes liber ab obligatione remaneat. Ex quibus pro commutatione vltimarum voluntatum validum conficitur argumentum, quia id non spectat ad Regularem obseruantiam, pro qua Prælati quasi Episcopalem habent potestatem.
578
*Tertiò id ostenditur, quia commutatio vltimarum voluntatum est Pontifici reseruata, vt constat ex verbis illis Clementinæ, Salua Sedis Apostolicæ auctoritate & Prælatus regularis solùm potest cum suis subditis dispensare in legibus sui superioris, quando pro eo habet priuilegium, aut viget consuetudo, & in tribus casibus, videlicet circa res leues, frequenter occurrentes, aut statutas circa eius Communitatem, vt expressè tradit Caietanus. 1. 2. q. 97. arti. 4, Medina ibidem. Sotus lib. 1. de Iust. q. 7. art. 3. & Syluester Verb. Dispensatio. n. 4. ex quibus nihil in præsenti casu verificari potest. Ergo &c.
579
*Denique priuilegium intelligitur de iu
risdictione, quam habet Episcopus firmam & ordinariam, qua vti, cum libuerit, potest; vltimas autem posse voluntates commutare non est huius generis: multi enim Auctores id negant; & si qui concedunt, ideò est quia existimant pro quibusdam casibus habere in sua Diœcesi eam, quam Pontifex in vniuersa Ecclesia, potestatem. Item, iurisdictio, quam Pontifex suo priuilegio confert, illa est, qua Prælatus eget ad suorum regimen subditorum, ad quod nihil interest commutatio vltimarum voluntatum. Est insuper Iuris regula, quod in generali concessione non veniunt ea, quæ in specie verosimiliter non conce|derentur. Et ita declarauit Gregorius XIII. quod licet in Bulla Cruciatæ concedantur casus Bullæ Cœnæ, & vnus ex illis sit crimen hæresis, non fuit Pontificum mens illum indulgere. Cùm ergo commutatio vltimarum voluntatum propria Pontifici sit, & non Episcopo, casusque adeò grauis sit, vt Pontifex non nisi valde rarò, & ex vrgentissimis caussis velit dispensare: quomodò præsumi queat casum huiusmodi superioribus omnibus Religiosis concedere voluisse?

Circa Trebellianicæ detractionem.

580
*Cùm nequeat testatoris mutari volun
tas, iuxta dicta, circa Trebellianicam occurrit difficultas, pro qua dicitur. Primò non solùm ex hereditate, sed etiam ex legatis esse detrahendam, vt affirmat Oldradus, quem allegat Gregorius Lopez l. 8. tt. 11. part. 6. Vers. De los bienes de la herencia, & est textus expressus in l. Marcellus, item Pomponius ff. ad Trebellia. ibi: Ex omnibus detrahendam; hoc est ex legatis, & ex fidei commissis.
581
*Secundò si legata aliqua integre soluta
sunt, ex illis non est facienda detractio: cùm certum sit non esse ex hereditate detrahendum id, quod de legatis detrahi potuisset. Id colligitur clarè ex citato §. Pomponius, ibi: Quæsitum esse vtrùm solida legata præstanda sint, & quartam ex toto fidei commisso detrahere. Quod & tenet Nicolaus Euerardus in argument. legal. loco à Falcidia ad Trebellianicam. fol. 222. vbi sic ait: Secundò id facit ad hoc quòd sicut cessat Falcidia quando heres soluit vnum legatum integrum postquàm subtiliter patrimonium agnouit: ita & hoc casu cessare debet Trebellianica, quia eadem est ratio. Sic ille citans Angelum in Authent. de hered. & Falcidia. Collat. 1. §. Si verò expreßim.
582
*Tertiò videri non posse detrahere eum,
de quo loquimur, quandoquidem eius Patruus non illum constituit heredem, vt sic honoraret, vel vtilitatis quidquam afferret, sed vt consuleret fidei Commissarijs, cauendo ne hereditas in arcam bonorum defunctorum inferretur. Ita tenent Baldus & Cynus, quos allegat Gregorius Lopez dicta l. & Vers. Imola, & Alexander apud Durantem de Arte testandi tt. 7. de Tutore Cautela 4. qui fundantur in l. in fidei commißi. §. Cum Polidius. ff. de vsuris, ibi: Siue quod lubrico tutulætutelæ fidei comißi remedium mater prætulerat.
583
*Quartò, esse probabile posse detrahi, vt
significauit de eo cōsultusconsultus Doctor Faxardus, post adhibitum studium. Nam l. 8. statuit detrahi posse, & aliam exceptionem non apponit, nisi quando quis per vim acceptat hereditatem, Iudicis auctoritate compulsus. Item quia cùm heredis nomen à testatore ipsi tribuatur, cùm oneribus, quæ nomini annectuntur, æquum est vt vtilitatis aliquid consequatur. Sed contra est, quia cùm hereditas est ad piam caussam, non potest detrahi Trebellianica, vt tradit P. Molina Tomo 1. Disput. 187. circa finem. Vers. Vtrùm, vbi multos adducit, & tamen prædicta lex. 8. non excepit hunc casum. Deinde, quia sequeretur quòd in nostro Regno non esset alia exceptio detrahendi Trebellianicam præter dictam; quod tamen falsum est. Nam Antonius à Padilla. l. post mortem. Cod. de fidei commis. à nu. 26. & Molina de Primogenijs lib. 1. cap. 17. num. 10. dicunt quòd exceptio hæc, scilicet quòd heres, qui coactus adiuit hereditatem, non possit detrahere. Quartam, non est nouiter tradita ab hac lege Partitarum, sed etiam est tradita à Iure communi. l. Quia poterat. ff. ad Trebell. l. Ita tamen. §. qui suspectam. & l. nam quod. §. qui compulsus, omnes eodem tt. & tamen secundùm Ius ciuile institutus non contemplatione sui, sed fidei Commissarij, non detrahit Quartam, vt vidimus, vnde omnino videtur recedendum à fundamento Doctoris Faxardi. Post prædicta sic Auctor claudit: & omnia præfata à me quidem dicta vt obedientiam
Auctoris ingenua conclusio.
implerem, quæ ita iußit, & ita ipsius ea censuræ subijcio, & cuiuscumque alterius meliùs sentientis. In Collegio D. Pauli Limæ die 11. Maij 1595. sic doctus Pater, veritati militans, neque vllo modo priuatis affectibus obsecutus.

Aliqua circa præcedentem Resolutionem adnotantur.

584
*Num. 561. P. Molinæ verba nonnihil immutata, sed sensu integro, vt accidit properantibus, aut memoriæ fidentibus. Lex ibidem citata sic habet in Infortiato: Legatum
Ciuitati relictum est, vt ex redditibus quotannis in ea Ciuitate memoriæ conseruandæ defuncti gratia spectaculum celebretur, quod illic celebrari non licet. Quæro quid de legato existimes? Modestinus respondit, Cùm testator spectaculum edi voluerit in Ciuitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet: iniquum esse hanc quantitatem, quam in spectaculum defunctus destinauerit, lucro heredum cedere. Igitur adhibitis heredibus, & primoribus Ciuitatis, dispiciendum est in quam rem committi debeat fidei commissum, vt memoria testatoris alio, & licito genere celebretur. Sic ibi, quod dare hoc loco placuit, vt in citationibus vitetur confusio, dum Auctorum verba pro Textu aliquoties inducuntur, aut illi minùs fideliter exhibentur.
585
*Pro eo, quod dictum. nu. 571. scilicet
Fidei commissum esse modale.
dispositionem fidei commissariam esse modalem, & non conditionalem, facit Cuiacij Glossa in citata nuper lege, sic enim ille §. Fidei commissum: Modum sic appellat Modestinus, quia ex Constitutione Gordiani, cuius ætatem Modestinum attigisse constat ex l. 5. C. ad exhibendum, quæ Constitutio est in l. 2. C. de his, quæ sub modum, modus fidei commissum facit, modus vim fidei commißi habet. Sic ibi.
586
*Circa dispensationem in voto castitatis,
de qua. n. 576. dictum à Nobis Tomo 2. Thesauri Tit. 12. n. 460. & seqq. & in Additionibus n. 67. & 308. alibique. Et quidem quando illæ concurrunt rationes, quæ pro dispensatione in foro conscientiæ sufficiunt, & dispensari eatenus ab Episcopis possunt, id ex Ordinaria potestate haberi, probatum ibidem. Ex quo & sequi, posse à Religiosis virtute priuilegiorum, quia iam votum illud non est reseruatum: pro quo specialiter n. 463. Neque id quod de æquali potestate Episcoporum in sua Diœcesi dicebatur respectu Pontificiæ, in omnibus Christianis Prouincijs, fundamentum est generaliter à Doctoribus allatum pro assertione illa, de qua citato n. neque enim doctrinæ talis meminerunt, quæ neque necessa|ria est, vt possint Ordinaria potestate dispensare. Quomodo autem sit illa plena periculo ex Dom. Villaroel dictum. nu. 290. citati Tit. 12. vnde & receptissima sententia est Pontificem in vniuersa Ecclesia Principatum & iurisdictionem habere, & ab eo perenni fonte ceterorum Ecclesiæ Patrum potestatem dimanare. Vnde licet eorum institutio de iure diuino sit, iurisdictio tamen à Pontifice deriuatur, aliàs non potuisset tot sibi casus reseruare; tot inquam, quot ab Hostiensi referuntur, scilicet sexaginta, de quo D. Barbosa de potest. Episcopi Alleg. 1. nu. 1. P. Bauny Tomo 1. Tract. 8. Quæst. 2. vbi alios adducit. Quin obstare queat quod de successione in locum Apostolorum dicitur iuxta Concilium Flo
rentinum in instructione Armenorum, & Tridentino Seßione 23. Cap. 4. vt enim explicat P. Suarez Disput. 10. de fide. Sect. 1. n. 4. Succedere dicuntur Apostolis secundùm quamdam accommodationem & repræsentationem, ad eum modum, quo Presbyteri succedere perhibentur septuaginta duobus Discipulis, quia nimirùm eorum subeunt vices Officioque funguntur. Sic enim in Episcopis residet Pontificia & Episcopalis dignitas, quæ fuit in Apostolis: sunt enim præcipuæ columnæ, & Pastores Ecclesiæ, quibus commissum est illius regimen: quibus in muneribus Apostolis aßimilantur, succedereque dicuntur. Sic ille adducens Alensem, D. Thomam, Richardum & Paludanum: pro quo & eruditè P. Azor Tomo 2. lib. 3. cap. 30. quæs. 13. vt in margine adnotatur. Et ita etiam exponendum quod habetur in Cap. In nouo Testamento 21. dist. vbi
Cap. In nouo. 21. dist.
de successione Episcoporum in Apostolorum locum, & Presbyterorum in locum 72. Discipulorum. Et est illud D. Anacleti. In qua etiam Dist. Cap. Cleros ex D. Isidoro profertur: Pontifex Princeps Sacerdotum est quasi via sequentium. Ipse & summus Sacerdos, ipse & Pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim efficit Sacerdotes atque Leuitas: Ipse omnes Ordines Ecclesiasticos disponit; ipse quid vnusquisque facere debeat ostendit. Hæc ibi. Sunt etiam pro eadem illa citati Martyris & Pontificis verba relata in Cap. Sacrosancta. 22. dist. sci
Cap. Sacrosancta. 22.
licet: Hæc verò Apostolica Sedes, cardo & caput (vt prætactum est) omnium Ecclesiarum à Domino, & non ab alio, est constituta. Et sicut cardine ostium regitur, sic huius sanctæ Sedis auctoritate omnes Ecclesiæ (Domino disponente) reguntur. Sic & alia possent pro generali Sacrosanctæ Sedis influxu glomerari.
587
*Circa detractionem Trebellianicæ non
erat ratio dubitandi, & ita superuacua apparet Doctoris Faxardi consultatio, ijs suppositis, quæ dicta ex Auctore sunt nu. 567. admirantis circa id posse tale aliquid affirmari. Totum bonorum corpus sexaginta mille constabat argenti ponderibus, & viginti millia sunt imprudenter expensa. Quomodo ergo locus esse possit Quartæ detractioni, quando tertia est ita imprudenter insumpta? Nisi dicatur id bona fide actum: quod
tamen non releuat, quia stante bona fide tenetur qui rei alienæ fuit detentor, id restituere in quo factus est ditior, vt est dogma in Morali schola receptissimum: nullus enim ex alieno locupletari potest, vt clamant leges. Ergo & in casu nostro pariter dicendum, in quo bona fide tertia est pars bonorum testatoris contra eius voluntatem absumpta: non ergo qui sic absumpsit, retinere quidquam potest, iam enim ditior ex alieno fieret, quod nullo pacto ad ipsum pertinebat. Vel si præfati dogmatis accommodatio opportuna non videatur, ex eo argui potest quòd in negotio præsenti Quartæ detractio esset notabiliter præiudicialis heredibus, & manifestè contra testatoris voluntatem: quando autem sic accidit, non habet effectum bona fides, quæ præcessit. Sic qui ex alieno faciebat sumptus bona fide, deprehensa veritate nequit pergere, ob notabile præiudicium eius, ad quem pecuniæ pertinebant. Ergo similiter heres grauatus, qui bona testatoris imprudenter absumpsit, ea veritate comperta pergere nequit partem adeò notabilem detrahendo. Neque dici potest beneficio legis frui ita disponentis: nam impossibile est legem in casu tali id voluisse, quod adeò exorbitans comprobatur. Id quod ex dictis nu. 581. delegatis integrè solutis, manifestè conuincitur, ideò enim quando integrè soluta sunt sine respectu ad quartam partem debitam illa non detrahitur, quia dupliciter damnificarentur heredes, siue id bona, siue non bona actum fide, & testatoris voluntas magna ex parte suo effectu fraudaretur: Atqui idem est in casu præsenti; immò in eo vrgentior occurrit ratio, ob notabilem adeò absumptam quantitatem, & ita videtur à ratione prorsus alienum vt Quarta detrahatur. Præ
sumptionem autem circa voluntatem testatoris multùm operari, ex legibus constat, quæ de Trabellianica agunt diuersis in locis, sed specialius in l. Qui quadringenta ff. vt suprà, ibi: Quia præsumptum est voluisse testatorem. &c. Cùm alias sit
. Qui quadringenta.
receptissima sententia Doctorum Trabellianicam posse heredi grauato à testatore negari, pro quo P. Molina Disp. 287. Vers. Dubium est, & seq.
P. Molina,.
vbi illud: Vt de testatoris mente dubitandum non sit. Vnde ad dispositionem legum nequit esse perfugium.
588
*Pro quo & validum textum oppono ex l. Marcellus citata §. Res quæ in quo sic: Res,
l. Marcellus §. Res.
quæ ab herede alienatæ sunt: in Quartam imputantur heredi. Circa quem sic Glossa Viuij, vbi casum præsentem videtur expressisse: Institui mihi
Glossa Viuij.
heredem Titium, & rogaui eum de restituenda hereditate Seio, deceßi. posteà dictus Titus heres adijt hereditatem: & antequàm eam restitueret Seio, fidei commissarius alienauit ex ea duos fundos, pone qui capiunt Quartam hereditatis, vel minus. Et posteà cùm fideicommissarius petit ab eo hereditatem, vult ei restituere detracta Quarta. Dicit ei fideicommissarius: Computa tibi in Quarta pretium fundorum, quos alienasti. Dicit ei heres, Non faciam, potes enim vindicare fundos. Vade vindica, si vis. Quæritur quid iuris sit? & dicitur quòd debet heres sibi computare in Quarta. Sic ille, qui Versic. sequenti exceptiones aliquas adducit, quæ tamen ad alienationis necessitatem reducuntur, quæ in casu nostro penitus abfuit, in quo & fundi alienati. Licet autem pretium receptum non sit, id nihil obstat, quia iuxta id locutus Auctor, quod regulariter accidit; cùm tamen lex generaliter decernat, nulla accepti pretij facta mentione, quia nihil ad rem facere erat manifestum. Stet ergo neque in casu nostro, neque in similibus Quartam esse detrahendam. Pro quibus hæc satis. | Et quod ad euentum attinet, iuxta præfatum consilium docti Magistri res acta videtur, vt iuxta testatoris voluntatem sit hereditas nepotibus iuxta relictam portionem restituta, neque Quarta detracta, vnde posteà alia successit quæstio de stipendio Executori testamenti debito, de quo aliàs.
I.

I.

INDI.

INDI.

Section
589
*CIrca illos, qui pro effodiendis mine
ris auctoritate publica designantur, præsertim PolosijPotosij, quinque sunt dubia proposita, vt sequuntur.
Primum, si is, cui traduntur, possit eos directè vendere.
Secundum, an liceat mineras vendere simul cum illis.
Tertium, an mineræ locari queant cum Indis pro ipsis designatis.
Quartum, vtrùm qui habet Ingenium (sic vocatur metallorum expurgandorum officina) possit Indos ad se spectantes vendere, aut locare tempore siccitatis, quando scilicet ex defectu aquæ rotæ molitionis metallicæ conquiescunt.
Quintum, an in præfatis casibus sit obligatio restitutionis.
Et circa hæc quidem à Nobis non pauca sunt dicta, ex quibus pro præfatis dubij sufficiens haberi resolutio queat. Nihilominùs ex docto Magistro confirmanda illa, & noui fortè aliquid adijciendum.

Circa Primum de venditione Indorum.

590
*IN quo quidem res est certissima vendi
Vendi non posse.
non posse. Et probatur, quia illi iuxta distributiuam iustitiam pro minerarum necessitate, & seruata proportione traduntur: ergo is, qui sic habet, nullo gaudet alteri transferendi iure, pretio accepto, more seruorum. Declaratur exemplo. Si quis decem operarios conducat vt in eius laborent vinea, & eos in alterius vineam traducat, contra eorum peccat libertatem, & ita contra iustitiam, vnde si laborare in illa renuant, & in vinea conductoris non sinantur laborare, tenetur ille ad reddendam mercedem. Et hoc quidem etiam si pro eo nullum Regium rescriptum extaret, attento solum iure gentium, & ciuili.

Circa Secundum de venditione minerarum cum Indis. Vbi & de locatione, quod spectat ad Tertium.

591
*ASsertio Prima, si mineræ sint steriles,
& inutiles, locari nequeunt cum Indis, quia tunc manifestum est non locari illas, sed prætextum illum obtendi ad Indorum locationem.
Assertio Secunda, Etiamsi mineræ sint diuites, nequeunt locari Indi, ita vt ex vi contractus ius aliquod transferatur: quia aliàs contra eorum fiet libertatem, non enim mineræ adiudicati sunt, sed Minerario traditi pro labore in eius mineris applicando. Si enim mineris adscriberentur, genus esset realis seruitutis, iuxta Glossam Rubri. de agricolis & consitis lib. 11. quam sequitur Nauarrus lib. 1. Consilior. Consil. 1. ad q. 44. vbi ait: Quidam coloni sunt adscriptitij, qui licet verè sint liberi: sunt tamen ferè serui, quia sunt addicti & adscripti glebæ terræ. Quod confirmatum ex eo quòd Indi ad mineras inuiti tendunt; & dato quòd Regia Maiestas id permittat, in reliquîs, quantùm possibile sit, fauendum est eorum libertati. Et quidquid secus factum, contra illius est manifestam voluntatem, & Proregum D. Martini Henriquez, Comitis del Villar. & Marchionis de Cassete, qui in quodam suo decreto vetuit Indos vendi nisi Prætore conscio, cum mineris ipsis: quod tamen Regium Indiarum Consilium mutauit, statuens mineras posse liberè vendi, sed Indos non transituros cum illis. Contra quod tamen opponitur.
592
*Primò, quia vt ait Glossa Extrauag. vni
cæ de Officio delegati, inter communes. vers. 5. quæro, circa medium quæstionis, frequenter licet accessoriè, quod principaliter non liceret: sicut video de Ecclesia Curata annexa Præbendæ, quam etiam multiplicatam licet alicui citra Sacerdotium & residentiam poßidere accessoriè, quod principaliter non liceret.
Secundò, nam in venditione fundorum fisca
lium, serui adscriptitij cum fundis ipsis transibant culturæ agrorum adscripti. Textus est in l. 11. de agricolis & mancip. & in l. si quis prædium Cod. de agric. & consit. vbi dicitur vendentem prędiumprædium non posse sibi mancipia reseruare, sed cum prædio transmittenda. Et confirmatur quia Indi sic venditi non mutuant ministerium aut laborem ratione venditionis.
Ad Primum respondetur doctrinam Glossæ
illius verificari quando res accessoriè transmittenda non est capax libertatis: si enim sit, illi infertur iniuria; præsertim quia cum Indi non sint adscripti mineris, sed eorum dominis, vt est dictum, non sunt accessorij respectu illarum.
Ad Secundum dicitur colonos illos genus
Ad 2. leges de seruis agere.
quoddam seruitutis habuisse vt ait Glossa Rubricæ citatæ remittens se ad l. ne diutius eod. ff. in qua id expressè habetur. Nec sine caussa l. Quoties extat in. ff. de agricolis & mancipijs. Vnde infert Nauarrus suprà posse liberè vendi à dominis prædiorum. Et de ijs loquitur l. Si quis, vt expressè asserit Glossa verb. Colonos. Quòd autem Indi nequeant adscriptitij dici probatur, quia vt ait Glossa citatæ Rubricæ, quam sequitur Nauarrus, adscriptitij sunt, vel quia eorum maiores fuerunt captiui, bello inquam capti, aut quia ex prædiorum dominis bona multa acceperunt, vt boues, vaccas &c. proptereà se & successores suos ad illa excolenda obligatos voluerunt: ex quibus nihil in Indis potest reperiri.
593
*Sed oportet, inquirere quomodò stare
conuenienter possit minerarum venditio aut locatio; si enim sine Indis fiat, opus erit noua negotiatione circa illos, qui & se ab eo onere liberos agnoscentes, laborare renuent; præterquam quòd in informationibus, quæ circa hoc fient, | multæ admiscebuntur falsitates, sicut hucusque: nec possit venditio aut locatio minerarum sine grauissimo boni publici detrimento prohiberi. Dici ergo potest cùm venduntur aut locantur mineræ, non auctoritate vendentium aut locantium, sed Prætoris, Indos esse eosdem designandos, nisi iudicio Protectoris, aut maioris minerarum Alcaldij pauciores debeant assignari. Neque obstat si dicatur hoc pacto maiori pretio mineras vendi, quibus plures sunt Indi designati, vnde & ipsos videri in venditione conclusos, cùm ratione eorum pretium augeatur. Non inquam obstat, quia non venditur, aut emitur ius ad Indos, sicut neque in locatione & conductione: sed cùm mineræ sint diuites, cum ea spe aut emuntur aut conducuntur, cui illæ præbent fundamentum, assignandorum scilicet Indorum, quæ ad eas sint effodiendas necessarij. Quemadmodùm si sint duo prædia æqualia quantùm attinet ad terras & aquas: & vnum sit prope Indorum populos, aliud procul. Illud valoris erit maioris; non ex eo quòd emantur Indi, sed ob spem melioris culturæ, ad quāquam Indi faciliùs adducentur.

Circa Quartum de tempore, quo Ingenia cessant.

594
*AD QuartũQuartum respondetur id fieri non posse, quia libertati Indorum præiudicium importatur, iuxta dicta. Vnde neque probandum quod minerarum domini eo tempore faciunt; tradunt enim alijs Indos eo pacto, vt in eorum Ingenia tot argentei metalli Quintalia deferant, aucto pretio, vnius pro singulis TomininTomin, ex quo fit, vt perinde ferè res euadat, ac si Indi emerentur.

Ad Quintum de obligatione restitutionis.

595
*PRo ea supponendum est Primò ius ad
Duo vtilia supponuntur.
rem, eius participare naturam, respectu cuius tale est. v.Verbi g.gratia, Ius ad Beneficium spirituale & eius participat conditionem, ac proptereà non est pretio æstimabile, quia Beneficium spirituale est, & non pretio æstimabile. Cùm ergo Indi labor pretio æstimabilis sit, tale etiam erit ius, quod quis ad ipsum habuerit. Secundò, eum qui Indos vendit, non vendere illorum laborem, quandoquidem ipsi laboris sui mercedem recipiunt: sed tantùm vendere ius quod ad Indos habet. Quibus suppositis asseritur.
596
*Primò, si is, qui Indos vendit, mineras
non habeat, teneri pretium, quod accepit, restituere, quia nullum ad Indos habebat, ius, & ita ius vendidit, quo carebat, & per consequens contra iustitiam commutatiuam deliquit pretium recipiens. Et idem est, si mineræ erant inutiles, ob eamdem rationem.
Secundò, mineras habens vtiles, & Indos ac
cessoriè vendens, non tenetur pretium restituere, quod accepit: sed ad satisfactionem Indis exhibendam pro eorum læsa libertate, prudentis arbitrio, aut etiam pro damnis alijs, si fortè aliqua ob huiusmodi læsionem incurrerunt. Prima pars probatur, quia ius, quod Minerarius habet, est pretio æstimabile, quandoquidem ius est ad laborem Indorum, qui & pretio æstimabilis est: ergo cùm vendat ius, quod proprium ipsius est, & pretio æstimabile, illud, quod accepit, non tenetur restituere. Et confirmatur, quia Minerarius à se abdicat commodum illud. Neque obstat si dicatur non posse Indos licitè vendere; nam ex eo solùm infertur peccare illum contra iustitiam in ordine ad Indos, sed non in ordine ad emptorem. Secunda pars ostenditur, quia Minerarius damnum Indis circa libertatem irrogauit: ergo peccauit contra iustitiam, & ita ad satisfaciendum obligatus.
597
*Tertiò, habens mineras vt dictum nu
per, & directè Indos vendens, non tenetur ad restitutionem, sed ad satisfaciendum Indis vt suprà & probationes sunt similes. Contra quod tamen est Indos Minerario à Prorege dari, ne vendantur prohibente: ergo ius, quod habet, tantùm est in ordine ad se, & ita si vendat, ius, quod non habet, vendet. & confirmatur, quia in Ordinationibus statuitur vt qui Indos vendiderit, eo ipso illos amittat. Sic enim in Ordinat. 52. Marchionis de Cañete. Ad quod respondetur quòd licet
Prorex Indos Minerario tribuat pro ipso tantùm: ius tamen reuera simul tribuere pretio æstimabile, & vendibile; neque contractum venditionis annullat vsque ad sententiam, vt statim dicetur. Ad Confirmationem dicitur legem hanc esse pœnalem, & ita ante sententiam non obligare: nam quando quis habet ius circa rem aliquam adquisitam, quamuis illud Respublica contulerit, & lex dicat, quòd si tale aliquid fecerit, illud ipso facto amittat, sententia requiritur, vt affirmat Dominicus Sotus lib. 1. de Iust. q. 6. arti. 5. ad 4. & in 1. solut. ad vltimum & Ioannes Andreas, quem adducit & sequitur Syluester Verb. Assasinus in fine. Et Couarrubias 4. Decretalium par. 2. Cap. 6. num. 10. & quòd lex ista pœnalis sit ex eius tenore constat, sic enim illa. Mando que ninguno venda Indios, por si, ni por in
terposita persona, so pena de que el que fuere hallado en el dicho contrato, aya incurrido en perdimiento de los dichos Indios, que aßi le fueren señalados, y quede inhabil para tener otros, y de docientos pesos. Constat etiam pœnalem esse, quia sic etiam in Ordinatione Marchionis habetur: Procuren saber lo que acerca de esto pasa, y ante todas cosas les quitaràn à los vendedores los Indios con todos los demas que tuuieren, porque desde entonces para agora los inhabilito, para que no pueden tener, ni les repartan algunos Indios. Sic in Ordinatione prædicta, ex cuius verbis apparet inquisitionem circa hoc præmittendam, & sententiam expectandam.
598
*Iam vt constet quibus sit restitutio fa
cienda, statuendum est in casibus primæ & secundæ Assertionis, iniuriam ei inferri, cui Indi venduntur, cùm ius vendatur, quo caret venditor; & etiam Indis venditis, contra quorum est actum libertatem, & quorum labor octo aut nouem regalibus æstimatur, nisi quando sunt à Gubernatore mineris assignati: & obligare eos vt minus illud habeant, sine ipsorum stare iniuria nequit, ad quam pariter venditor & emptor concurrunt. Ex quo fit venditorem teneri ad restituendum emptori quod ab illo accepit pretium, & vtrumque ad soluendum Indis, quod eorum mercedi subtraxerunt, quam scilicet, si sponte operas locaret suas, obtineret. Sic integre Indo|rum damna reparantur. Et pro eo consulendus est Minerarij liber, ex quo agnosci poterit quinam & quot fuerint Indi, & ad quem populum aut tribum pertinebant.
599
*Potest tamen contra præfatam resolu
Obiectio proposita & soluta.
tionem ex eo argui, quòd Indi venditi modo dicto iam erant pro mineris designati, in quibus si iuxta Ordinationem laborarent, multò minorem mercedem accepissent, quàm ea sit, quæ voluntarijs solet exhiberi. Sed id non obstare ex eo conuincitur, quòd Gubernator solùm habet ius ad taxandum stipendium, quando Indos pro mineris vtilibus effodiendis attribuit: tunc enim bono publico consulit, ratione cuius solùm licet stipendium Indis laborantibus minorare. Quando ergo venditor mineras vtiles non habet, in nullo ipsi fauere legalis distributio potest, & ita vt est dictum remanet obligatus. Sic doctus ille Magister, ita in fine Proregem allocutus, qui videtur inclytus ille fuisse D. Ludouicus de Velasco Salinarum postea Marchio, & Regij Indiarum Consilij Præses, vnicus hucusque ex Proregibus Peruuianis ob insignia merita, & constantissimam Christiani pectoris probitatem.
600
*Quia laxioribus conscientijs legum prohi
bitiones non sufficiunt, ad obuiandum damnis, quæ in posterùm timeri possunt, si venditio aut locatio Indorum vti hucusque progrediatur, medium efficax videtur, vt V. Ex. Ordinationem edat, in qua statuat, vt ei, cui sunt Indi tradendi, dicatur eos sic ipsi tradi, vt cum illis in mineris suis laboret, & ad nihil ampliùs ius vllum conferri: ita vt illos sua vniusmet voluntate in alium transferens, ius, quod ad illos habebat, amittat, & illi vacenti & hoc sine declaratione aut sententia vlla; hac enim conditione traduntur, & hoc quidem efficacius videtur futurum: hac enim stante Ordinatione nullus erit, qui propria voluntate Indos sit venditurus aut locaturus: & contractus erit nullus, venditorque aut locator ad restitutionem tenebitur accepti pretij, proptereà quod ius vendiderit, quod non habebat: quia lex ista non erit pœnalis, sed conuentionalis, quæ in conscientia obligat ante iudicis sententiam. Sic ille.

Quædam pro ampliori Resolutionis proximæ confirmatione.

601
*ET est quidem illa satis docta & accura
ta, pro qua & dictum à Nobis Tomo 1. Thesauri Tit. 9. Cap. 6. vbi, & Regiam schedulam Philippi Tertij Regis nostri dedimus, laudato pro alijs Dom. Solorzano, qui quamplurium aliarum meminit, nec tamen ab Auctore commemoratæ illæ, quia scripto præfato posteriores. Et quidem citatus Dom. Solorzanus Tomo 2. lib.
1. Cap. 17. & in Politica lib. 2. Cap. 18. restitutionis obligationem agnoscit: pro quo nu. 4. ita scribit: Eâque propter tam eos, qui Indos sub hoc colore distribuunt, quàm qui recipiunt, contra iustitiam commutatiuam peccare, & ad restitutionem fraudati laboris, & sudoris Indorum, eisdem, quinimmò & Reipublicæ ipsi teneri, omninò affirmare debemus. Sic ille, pro eo adducens Sotum, Caietanum, & Ledesmam. Ex quibus Caietani citatio errat, quia non circa responsionem ad 2. quidquam habet, quod ad intentum conducat, sicut neque S. Thomas ibi. Circa responsionem autem ad 3. ita scribit: & ex his patet decisio ca
sus, scilicet quòd si deberent in aliqua Republica prouentus annui distribui conscriptis ciuibus singulis annis: distributor autem occupasset prouentus annis tribus, & postmodùm pœnitentia ductus restitueret Reipublicæ eosdem; non deberet summa ista distribui ciuibus conscriptis in quarto anno, sed prouentus primi anni deberet distribuere ciuibus conscriptis primi anni, & sic deinceps. & si aliquis eorum esset defunctus, teneretur dare heredibus illius, & hoc quia ipse damnificauit illos indiuidualiter non appropriando, sicut tenebatur. Hæc ille. Iuxta cuius mentem, sicut & aliorum, sequitur quidem defraudantem aliquem eo, quod ipsi debebatur, etiamsi reuera non esset suum, ex iustitia commutatiua ad restitutionem teneri, quod D. Thomas citata responsione ad 3. prædocuerat. Non verò sequitur peculiarem restitutionem faciendam Reipublicæ præter illam, quæ indiuidualiter, vt citatus Cardinalis loquitur, est facienda, & ita neque illius meminit P. Auila.
602
*Posset autem aliquomodo talis obliga
tio fundari. Nam in præfato casu, de quo nuper, ideò Reipublicæ facienda restitutio non est, quia tantùm læsa indiuidualiter in ciuibus conscriptis. In casu autem nostro læsio non solùm respectu Indorum accidit, sed communis boni: quandoquidem ex metalli fodinis non ea est educta ipsorum copia, quæ in commune, & maximum quidem commodum redundaret. Sed hoc non videtur vrgere. Nam in primis Indi supponuntur venditi ad laborandum in mineris, in quibus labor idem est, siue ab hoc, siue ab illo, siue maiori vel minori mercede ad illum pertrahantur: vnde nullum communi bono detrimentum irrogatur. Deinde hoc ipsum videtur prædictus Scriptor satis apertè profiteri, dum ait vrgere obligationem restitutionis fraudati laboris & sudoris Indorum: quod ex eo accidit iam superiùs explicato, scilicet compelli illos ad laborandum minori mercede, quàm labori debebatur. Prætereà, vt aliquomodo cessauerit labor, id peculiarem obligationem restitutionis non parit, quia Minerarij cum Republi
ca non contrahunt, vnde respectu illius obligatio esse nequit: potest tamen respectu Regis verosimiliùs admitti, quia ille sub ea conditione Indos tribuit, & ius habet ad Quintorum pensionem, qua defraudatur, dum in effossione cessatur. Et ita visum Nobis citato Tit. 9. nu. 70. vbi quod ad hoc spectat prudentis relictum arbitrio. Et de communi quidem bene dictum, cui huiusmodi nundinationibus incommodari potest, sed sine peculiari obligatione restitutionis, quia sub eo respectu non apparet, cui sit illa facienda, ac
Vide dicta Tit. 6. n. 22
prædicta damna valde remotè partes amplissimæ Communitatis attingant.
603
*Id autem quod nu. 593. de maiori pre
tio dictum ob spem Indorum mineris venditorum aut locatis tradendorum, probat Dominus Solorzanus nu. 23. & 24. cum auctario eruditionis de spei pretio, Addens nu. 23. in Iure sæpe contingere, vt quædam nominatim expressa noceant, quæ aliàs omissa tacitè intelligi possint, | nec sint obscura, ac proinde dici soleat, expressa nocent, non expressa non nocent l,. nonnumquàm 91. D. (seu ff.) de condit. & demonstrat. & hoc quidem ita est verum, vt neque de spe fieri mentio possit in instrumento venditionis aut locationis, quamuis reuera non videatur obstare, si nihil aliud quàm spes vendita intelligatur. Addit etiam similiter euenire, vt quædam sint, quæ licitè non possint sola alienari, tamen cum vniuersitate bonorum ad alios transire permittantur, pro quo Textus & Auctores adducit. Quod tamen casui præsenti nequit penitus adaptari, quia cum mineris Indi non transeunt, sed tantùm spes ad illos, vnde nequeunt ab emptore aut conductore exigi, in vim iuris pretio comparati, sed titulo conuenientiæ exorari, adhibita supplicatione. Affert etiam Glossam, de qua num. 592. vt
Glossa.
frequenter liceat accessoriè, quod principaliter non liceret, de quo nu. 27. quod tamen, si vt profertur accipiendum est ex eo fit Indos non quidem principaliter, sed accessoriè vendi aut locari posse, quod tamen ostensum est non licere neque spes ad illos Indi ipsi sunt, vt quod de illa dicitur, dici de ipsis queat.
604
*Id quod nu. 598. dictum, scilicet Indis
venditis aut locatis integrè satis fieri soluendo ipsis, quod erant, si sponte laborarent, habituri, videtur cum dictis nu. 591. & alijs, non posse componi: videlicet Indis sic traductis satisfactionem deberi ob violatam libertatem: non ergo fit satis solutione integræ mercedis. Vt si quis adigatur ad vendendum aliquid, non fit ei satis pretio currenti, sed pro violentia est insuper adijciendum, quod iudicio viri prudentis fuerit competens iudicatum. Sicut enim merces vltroneæ vilescunt, ita & violenter extractæ pretiosiores habentur. Quæ quidem ratio videtur irrefragabilis. vnde & dici potest id quod de integra satisfactione est dictum, intelligi de illa respectu defraudatæ mercedis. Quod similiter dicendum de damnis ob læsam libertatem, iuxta dicta nu. 595. Assert. 2. neque enim pro illis fit satis integra mercedis solutione. Vna esse circa hoc euasio poterit, si dicatur Indis ratione traductionis non fieri violentiam, de qua illi multùm curent, cùm similiter sint apud quemlibet Minerarium suas operas impensuri, neque ius illud suæ libertatis, vt vendi, aut locari nequeant, vt par esset, æstimant; vnde integra mercede sunt illi contenti, cùm tamen aliàs non sit ita certum sic laboraturos omnes, vt mercedem integram apud conductores certos mererentur. Erimus reuera contenti, si ita vt dictum est fiat, Deo lucem peculiarem aliquibus simul cum veritate emittente, quam quotidie cum Regio vate petimus, vt saluti suæ consulant, & æternitatis negotium seriò & maturè pertractent, vt à Petosino monte & alijs ad montem illum perueniant, qui vti lucis & veritatis felix terminus Vate ab eôdem exoratur, dum ait: Emitte lucem tuam & veritatem tuam: ipsa me de
Psal. 42. v. 3.
duxerunt, & adduxerunt, in montem sanctum tuum, & in tabernacula tua. Psal. 42. v. 3. & dolendum sanè cupiditate regnante lucem & veritatem exulare, vt dici cum Vate alio satis hac in parte veridico, queat
In quorum subiere locum fraudesque, dolique,
Insidiæque, & vis, & amor sceleratus habendi.
Sed suum etiam in hoc agitet diuina prouidentia negotium, & argenti aurique Indici beneficio res Christiana prouehitur, totque ac talia pia, Sacra, religiosa, exercentur, eriguntur, promouentur, opera, vt meritò gratiarum actionis cumulus ipsi debeatur.

Circa mercedem Jndis debitam rebus in alijs laborantibus.

605
*QVæsitum iam olim circa hoc pro In
dis Truxillanis, & alijs circum vicinarum vallium, quibus pro hebdomadario labore quatuor tantùm regales soluebantur. Et occupabantur illi in conficiendo familiari poculo ex Maycio, aut rebus alijs, ex quibus quatuor aut quinque octiregalium compendium occupantibus importatur: quem quidem laboris fructum sibi possent laborantes reportare. In vsu etiam est vt illis textili ex gossypio Opificium iniungatur, materia operis tradita, & duobus octiregalibus pro singulis telis impartitis duplo maioris pretij, vestibus aut commodis alijs adaptabilibus, quas & Indi facere suo commodo possent, cùm ad omnia ista trahantur inuiti, Commendatarijs, Caciquijs, & gubernatoribus compellentibus, quorum non valent imperio reluctari.
Ad quæ quidem quod ad mercedem diurni
laboris spectat dictum sine dubitatione aliqua esse modicam, cùm esse talis debeat generaliter loquendo vt ad victum & vestitum sufficiat, pro quibus clarissimè apparet quatuor regales non sufficere per hebdomadæ dies dispositos. Neque circa hoc allegari potest consuetudo, quæ ex eo inualuit, quòd Indi mutire non audeant, neque validum pro se habeant defensorem. Et ita Prorex zelo Christiano pro Indis quotannis salarium auxisse fideli testimonio perhibetur. Vbi & con
Notandum aliquid.
siderandum est, quòd si ciui detur Indus, vt per vices dari soliti, qui ei domi in Ordinarijs famuletur obsequijs, nequit illum ad laborem insolitum, nisi salario aucto destinare. Dictum pariter de salario pro textili opere, quia tela quæuis ex prædictis occupationem quindecim dierum exigit, & plus aliquid, vnde vnus tantùm singulorum dierum labori regalis respondet victui suffecturus pertenui, ni velint sic soluentes eos pro suis & alienis peccatis perpetuò ieiunare.
606
*Dictum insuper, quod ad inuitos atti
net, nullum ex præfatis potestatem habere ad compellendos Indos vt in præfatis occupentur, nisi quando eorum labor in Communitatis vtilitatem redundaret. Neque frigidus ille prætextus admittendus iactari solitus, Indos scilicet esse otio deditos, & laboris fugaces, oportereque illos vtiliter occupare. Nam plures ex illis suas habent terrulas, & agriculturam exercent, si qui autem otiosi deprehendantur, compellantur vt liberi, sicque operas locent suas, vt competentem labori mercedem consequantur. Id autem quod de Communitatis vtilitate additum, tunc accidet, quando Prætor Caciqueum cogit vt tributum pro mortuis soluat, de quorum tamen non constat, dum illa sufficienter comprobatur. Tunc enim textile opus potest ab illo iniungi pro quantitate tributorum ad mortuos pertinentium, | ne dum viui pro mortuis coguntur soluere, pauperes illi grauentur, quod grauamen eo pacto deuitatur.
607
*Quod ad restitutionem spectat, animad
uersum eius obligationem non oriri ex radice, quæ in propositione casus indicatur, quòd scilicet res plus valeat, quàm artificis labori sit delatum. Sic enim frequenter euenit, vt qui est præcipuus in aliqua Officina, & ad cuius regimen inferiores Officiales sunt soliti laborare, octo, aut etiam duodecim accipiat pro eo, pro quo quatuor tantùm contulit Officiali: vnde neque ex eo quòd Indorum opera plus valeant, quàm ipsis est impensum, in eo debeant partem habere pretio. Radix ergo allegationis alia est, scilicet defectus competentis mercedis, & violentus labor, contra Indorum libertatem. In eo autem quod innuitur, videlicet Indos id, quod commodo aliorum faciunt, suomet ipsorum facere potuisse; tunc quidem in considerationem veniet, quando illi sic erant ad laborandum dispositi, & à Prætore, aut Caciquio sunt impediti; tunc enim obligatio restitutionis vrgebit: sed non integrè, quandoquidem non est sublatum lucrum in actu, sed in potentia & spe. Et ita solutio pro dicto lucro, arbitrio viri prudentis facienda, sicut & compensatio pro inæquali mercede, & violata libertate, computandum est stipendium, quandoquidem id, quod lucri obuenturum erat, laborando, & non aliter, obuenisset.
608
*Et hæc quidem apud Auctorem, pro
Notanda circa resolutionem.
quibus inducta nullius alterius auctoritas, sunt enim adeò explorata, vt superuacuum circa illa visum fuerit patronos aduocare: ex quo videri forsan posset res esse opinabiles, vt esse illæ solent, pro quibus citantur Auctores. Quod equidem ad eorum erraticas cogitationes profligandas deseruit, qui vt iniustos agendi modos lucris insistentes tueantur, ad consuetudines prouocant; cùm tamen illæ esse rationabiles debeant, vt Iura clamant, & à Nobis est etiam sæpiùs conclamatum. Quàm autem à ratione aliena sit præfata consuetudo, vel nemine probante, patebit oculis Christianis. Et de hoc à Nobis dictum Tit. 1. Thesauri n. 129. de agricolarum tenui stipendio loquentibus, sicut & de pactorum n. 130. vbi & auctum diximus, Regia circa hoc excubante pietate & iustitia pariter, vt paruulis auxilio tali egentibus, quod Regia est Maiestate dignissimum, consulatur. Pro quo sic Cassiodori verbis Theodoricus: Cordi nobis est, cunctos in
Cassiodorus.
commune protegere; sed eos maximè, quos sibi nouimus defuisse, sic enim æquitatis libra seruabitur, si auxilium largiamur imparibus, & metum nostri pro paruulis, insolentibus opponamus. Sic ille.
609
*Sed circa restitutionem pro violata li
bertate, de qua nuper dictum, non videtur esse constans Auctoris mens, in casu etenim proposito ei affini, de quo Resolut. præced. de Indorum venditione, id negat, quod ab ipso fuerat affirmatum. Casus fuit eius, qui octo Indos à Comite del Villar impetrauerat pro excolendo prædio, & eos ante mortem nepoti legauit, & quorum confirmationem legatarius à Marchione de Cañete successore Prorege informatione est præuia consecutus. Cùm autem terras reuera non haberet, quibus excolendis posset illos applicare, alteri eos vendidit sub pensione annua ducentorum octiregalium. Et contractus quidem reprobatus est, sicut huiusmodi alij, de quibus resolutione præcedenti, annuentibus viris alijs doctis, pro quo sic ille claudit propria manu, notis characteribus: Ad hunc casum responderunt posteà alij
P. Auila.
Theologi Limæ, & omnes conuenerunt contractum fuisse iniustum, & quod N. tenebatur ducentos octiregales restituere, quamuis erga eos, quibus erat facienda restitutio non consenserunt. Mag. Lorenzana dixit faciendam Indis, Fr. Rochus emptori, & hoc certius reputo (vt in Consilio dixi) in foro conscientiæ loquendo, quia ille non emit laborem Indorum, quandoquidem ipsis mercedem pro eo soluebat, sed præsumptum ius, quod venditor erga illos haberet: & ita prædicti octiregales sunt emptori restituendi, cum eum ob malam fidem non constet à iudice condemnatum, vt de Simoniaco pretio asseritur. Animaduerterunt etiam. 1. quòd si Indorum aliqua interuenit vexatio, eorum principalis caussa fuit emptor, secundaria venditor: & ego approbo. 2. læsionem libertatis non esse pecunia compensabilem simpliciter acceptam sine damnis alijs. Et approbo: dictis addens videri mihi probabilius in omni euentu deberi Indis eam mercedem, quæ voluntarijs: nam assignatio & impartitio venditori facta, fuit inualida & nulla, in falsa relatione fundata, & ita Indi liberi, & nullo aßignationis ligati vinculo, remanserunt. Sic ille.
610
*Licet autem pro neganda obligatione
Fundamenta pro illo.
ob læsam libertatem, nullum neque ab ipso, neque ab alijs fundamentum adducatur videtur posse probari. Primò, quia libertas est bonum superioris Ordinis, vnde notissimum carmen
Non benè pro toto libertas venditur auro.
Qua ratione neque damna in vita, salute, & fama pecunia compensabilia sunt, iuxta receptam grauium scriptorum sententiam, pro qua videri potest P. Lessius lib. 2. de Iust. & iur. Cap. 9. dub. 23. & Cap. 11. dub. 16. de quo & dictum à Nobis Tit. 6. Cap. 3. n. 21. Vbi plures quoad corporalem læsionem adducti. 2. quia radices obligationis hic videntur locum non habere, quia neque ex re accepta, neque ex iniusta acceptione, quas communiter Doctores assignant de restitutione agentes.
611
*Nihilominùs verosimilius apparet op
positum, quod & dictum à Nobis citato loco Thesauri Tit. scilicet 6. nu. 24. Vbi restitutionem faciendam esse statuimus pro reclusione IndorũIndorum, qua ad laborandum adstringuntur, & probauimus ex eo quòd sit illud genus captiuitatis; sicut autem in seruis illud est pretio æstimabile, ita & in Indis. Præterquàm quòd in eo est manifesta damnificatio, ex qua etiam oritur restitutionis obligatio, vt Doctores de illa agentes obseruant, quia illa intelligitur nomine iniustæ acceptionis, pro quo Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iust. Disp. 8. num. 25. quicumque enim alteri damnum infert, aufert aliquid ab eo, & sic dicitur teneri ratione iniustæ acceptionis, vt ait P. Lessius supra Cap. 7. nu.
P. Lessius.
19. Vers. Per iniustam acceptionem. Atqui in casu, de quo agimus aliquid aufertur ab Indis, scilicet libertas, quandoquidem more seruorum venduntur: ergo obligatio ex eo restitutionis | insurgit. Per quod ad secundum est fundamentum aperta responsio. Ad Primum autem dico libertatem non esse ex rebus illis ordinis superioris quæ compensabiles pecunia non sunt, cùm constet libertatem vendi & emi posse, & captiuos pretio redimi. Id autem quod vulgato carmine celebratur sic intelligendum, vt cessante grauissima necessitate nullo se pretio possit quisquam venditare. Dum autem dicimus libertatem non esse ex rebus illis superioris ordinis, quęquæ non sunt pecunia compensabiles, non negamus illius excellentiam supra aliquas ex illis, vt enim ait P. Lessius suprà Cap. 5. nu. 15. vers. verb. patet. quòd cum homo iure naturæ sit liber, vt vendere vel donare suam libertatem possit debeat adesse iusta aliqua caussa; alioquin esset pro
fusio libertatis, quæ bonis fortunæ & famæ est præstantior, quæ sunt illius verba. In quo quidem hominum vsus inualuit, nec id sine ratione: siquidem vita vendibilis non est, cùm eius homo non sit dominus, sicut neque membra, ob eamdem rationem, pro quo citatus Scriptor suprà nu. 51. & alij communiter. Famæ autem licet dominus dici possit, & hoc detur, vendi nequit, quia infamatio emi nequit; cùm inutilis prorsus futura esset emptori; quod secus accidit in libertate, quandoquidem seruitus valde esse vtilis possit, vt est manifestum. Standum ergo priori Auctoris asserto recognoscenti iniuriam in læsione libertatis, & obligationem satisfactionis. In quo etiam poterit quæstio esse de nomine, si quis contendat non esse vocandam restitutionem, sed satisfactionem, ad eum modum, quo P. Lessius Cap. 11. n. 140. de restitutione honoris loquitur; cùm enim sibi obijciat quòd alter nullum accepit damnum ex contumelia, præsertim si nemo alius id aduertit, & ita nihil restituendum, ita subdit: Resp. Esto non acceperit damnum, tamen illata est ei vera iniuria, vnde teneris saltem ad satisfactionem, si nolis hoc vocare restitutionem. Sic ille, quod potest casui præsenti conuenienter adaptari, si ad nomen debeat quæstio reuocari, id quod in multis alijs vsurpari potest, quando scilicet damnum illatum est, nec tamen qui intulit quidquam apud se habet, quod ad eum spectet, cui est exhibenda satisfactio. Videantur tamen dicta n. 604.

Circa Indos Huancauelicenses, & Minerarios, consultatio peculiaris.

612
*COnsultus Auctor circa præfatos à Pro
rege, vt sequitur respondit, quem operæ pretium fuerit suis verbis loquentem excepisse: Sic ergo ille:
Ad casum, pro quo V. Ex. vt respondeam iubet, an scilicet V. Ex. possit circa contractum cum Minerarijs Huancauelicæ initum innouare, subtrahendo aliquem Indorum numerum, ex ijs, qui hucusque illis sunt traditi; præfato viso contractu, & eo pariter, quem Dom. Comes del Villar cum eisdem celebrauit, Dico salua conscientia posse V. E. innouare illum, & Indorum aliquos subtrahere ex hucusque assignatis & traditis. Et fundamentum quod pro hoc habeo non est Regiam Maiestatem minoris priuilegio gaudere vt possit restitui. l. vlt. tt. vlt. partit. 6. quia si minor tempore, quo contraxit, nulla extitit læ
sio aut fraus, sed quilibet vir prudens contraxisset, nec se deceptum reputasset; quamuis posteà temporis decursu ex fortuito casu damnum aliquod minori superueniat, nequit petere restitutionem, vt expressè habetur decisum l. verum C.
de dolo §. Sciendum est autem non paßim minoribus subueniri, sed caussa cognita, si capti esse probentur: ita non restituitur, qui sobriè rem suam administrans, occasione damni non inconsulta facilitas, sed fato velit restitui: nec enim euentus damni restitutionem indulget, sed inconsulta facilitas. Neque obstat. l. vlt. partit. allegata illis verbis, Quando se menoscauan por tiempo; intelliguntur enim quando iactura est per modum præscriptionis. Quòd si quispiam dixerit verba, quæ postmodùm apponit lex, scilicet, Que si el menoscauo fuere tan grande, que montase de mas dela mitad del precio &c. Non posse verificari in præscriptione, sed in contractu; dico verba præfata verificanda esse singula singulis applicando, & ita non cadunt supra illa, sobre el menoscauo por tiempo, sed super iactura per viam contractus, sicut facilè deprehendetur attentè consideratis verbis ipsius legis.
613
*Fundamenta ergo quæ suppetunt, duo
sunt. Primum potestas, quam habet Princeps ad innouandum in contractibus quando iusta est caussa, quæ in hoc occurrit casu. Quòd possit Princeps tenet expressè Felinus Cap. 1. de probationib. n. 6. vbi sic ait. Quintò declara, nisi Princeps ex caussa noua & iusta infringeret contractum à se gestum; quia potest secundùm Baldum. Et idem habet Rodericus Suarez quæst. de Maioratu n. 22. Orozcus in l. nuptiæ, de Senatorib. vbi refert Bal
Ferrariensis.
dum, & Ioannem de Imola. cap. 11. Ferrariensis de Constitutionibus, vbi ait, quando statutum transiuit in contractum, tunc posse reuocari, etiam subdito contradicente, caussa tamen subsistente, quia cum caussa potest quis priuari iure suo. Et idem significat Paulus de Castro. l. digna vox. C. de legibus & Constit. Principum. Corduba lib. 5. de Indulgent. q. 36. propos. 2. Vbi alios citat. Et Nauarrus de Indulg. Notabili 28. nu. 7. Quòd autem in casu pręsentipræsenti iustæ adsint caussæ ad innouandum in contractu, apparet. Primò ex eo quòd sua Maiestas damnum adeò ingens suo in patrimonio patiatur: Secundò, ob Indorum vtilitatem, si pauciores ad mineram adigantur. Quandoquidem præter effossionis laborem in mineris communem, est speciale morborum periculum in mineris argenti viui: & ius quæsitum potest tolli pro publica vtilitate, pro quo facit Cap. In nostra de iniurijs. Secundum fundamen
2. ex tenore contractus.
tum est, quia in contractu à V. Ex. celebrato, neque in alio Dom. Comitis del Villar, nullum extat verbum, quod expressè obligationem indicet ad certum Indorum numerum à V. Ex. Minerarijs exhibendum. Obligatio enim solùm versatur circa certa metalli quintalia à Minerarijs conferenda pro Indorum numero ipsis tradendorum: itaque si V. Ex. Tot non dederit Indos, quot hucusque, obligationi satisfacit quin talium numero minorato, vti ex contractus
clausula compertum habetur, quem Dom. Comes del Villar effecit. n. 19. sic enim ibi: Que si por faltarles à los dichos Mineros algun tiempo los dichos Indios, aut eorum pars, absque ipsorum Minerariorum culpa, ob superuenientis casus nouitatem, de quo minerarum constiterit iudici, qui est, aut fuerit: ad eiusmodi respectum sabab obligatione releuentur, & pœnis eidem adiectis. Et in contractu à V. Ex. confecto num. 28. Sic dicitur: Que pueda V. Ex.
Alia Proregis alterius.
ordenar otra alguna cosa para el bien de los Indios, si el tiempo mostrare que ay necesidad dello.
614
*Neque obstat quod dicitur in contractu Dom. Comitis del Villar. nu. 5. vbi se obligat ad exhibendas necessarias Prouisiones pro Indis Minerarijs singulis assignatis. Respondetur enim ibi se non obligasse ad certum numerum Indorum tribuendum, sed obligationem sic procedere, supposita obligatione, quam Minerarijs imposuit de certa metalli quantitate: hoc autem onere temperato, Indi possunt ad pauciores reuocari. Neque etiam contra hoc facit suam Maiestatem V. Ex. respondisse, ne Indos tolleret: quia dubitari nequit Maiestatem suam præsenti statu rerum inspecto, (si id daretur) & iactura sui Regij patrimonij, dictum contractum nouaturum. Cumque locus consultationi non sit, illum habet Epikeia, iuxta D. Thomæ doctrinam 1. 2. q. 96. ar. 6. & ita sentio sub meliori iudicio. Limæ 25. April. 1595.
615
*Sic doctus Pater Marchionem de Cañete
allocutus Proregem Peruuianum D. Garciam de Mendoza. Et legis quidem, quam pro minorum priuilegio protulit, exactus tenor, scilicet. Verùm ff. de minoribus 25. annis §. Sciendum est, ita habet: Sciendum est autem non paßim minoribus subueniri: sed caussa cognita, si capti esse proponantur. Item non restituetur, qui sobriè rem suam administrans occasione damni non inconsultè accidentis, sed fato, velit restitui. Nec enim euentus, damni restitutionem indulget, sed inconsulta facilitas. Sic ibi Vbi fatum pro casu positum, vt Glossæ obser
Fatum pro casu.
uant, eo relicto nomine, quo Vlpianus vsus Ethnicismo imbutus. Licet autem præfatus Auctor nolit in casu, de quo agitur, Regi priuilegium minorum concedere; satis tamen est verosimile
illi competere, etiam sobriè rem administranti suam, si damnum deprehendatur, decursu temporis, neque leue illud. Neque enim quando supremi Principes priuilegio minorum gaudere dicuntur, ad omnes illas circumstantias adstringuntur, quæ in legibus de illis agentibus cōtinenturcontinentur, citato Titulo, & Cod. de illa. Sic licet minori vltra 29. annum non competat beneficium dictum, vt videri potest apud P. Lessium lib. 2. de iust. & iur. Cap. 17. nu. 64. iuxta l. final. C. de tempor. in integ. restitut. & communem sententiam Doctorum: supremis tamen Principibus sine vlla ætatis limitatione competere indubitatum est: & sic de alijs. Et quidem cùm ex alijs titulis restitutio sit in eorum potestare, quæstio videtur remanere de nomine, & in ordine ad conscientiam res etiam videtur nullius esse momenti. Nec videtur id quod in citata l. verùm, de inconsulta facilitate dicitur regulariter in supremis Principibus locum habere posse, qui ad contractus minimè inconsulta facilitate trahuntur, sed eorum consilio, qui pro rebus ad eorum spectantibus patrimonium assistunt. Si ergo ob inconsultam tantummodò facilitatem beneficium restitutionis indulgendum est, numquàm eo vti supremi poterunt Principes, id quod communis Doctorum sensus abhorrebit. Et ita P. Lessius vti
P. Lessius.
rem penitus exploratam illud statuit supra nu. 67. sic dicens: Quartò, (conceditur) Supremis Principibus, quoad bona principatus alienata, quia hæc ad Rempublicam pertinent. Sic ille. Vbi & addi potest, etiamsi pro Rege priuilegiũpriuilegium dictum non potuerit suffragari, potuisse tamen pro Indis quorum etiam agebatur caussa, & qui aliquomodò videntur suo in capite contraxisse. pro illis enim faciunt, quæ de rudibus, rusticis & alijs huiusmodi tradit citatus Scriptor suprà vers. Sextò, cum P. Molina Disp. 574. vers. Militibus.

De ingressu in terras Infidelium Ciunciorum.

616
*Pro illis quæsitum, barbarie insignibus,
sed quæstiones ad alios etiam constat pertinere. QuęsitumQuæsitum ergo Primò an sit licitum vt ingrediantur milites, qui Prædicatores comitentur, Christianos inquirant, recolligant, & protegant apud præfatos degentes, & vt eos puniant, qui Sacerdotes Euangelij ministros occiderunt, constituenda oppida, quæ ad præfatos fines opportuna videbuntur, incolendas terras, & alia, de quibus Regiæ Ordinationes. Secundò, an si licitum sit, futurum sit etiam conueniens, quandoquidem regulariter dicitur instructiones non obseruari, quæ Ducibus conferuntur. Et quid sit melius hoc in casu futurum.
Ad Primum respondendo in primis dictum est
licitum esse militum ingressum vt Prædicatores comitentur, nam Ecclesia ius habet ad Euangelij prędicationemprædicationem à Christo Domino ipsis cōcessumconcessum verbis illis: Euntes prædicate Euangelium omni creaturæ. Marci vlt. v. 15. & illis: Ite, ecce ego mitto
vos. Lucæ 10. v. 3. Ergo etiam ius habet ad mittendum pariter, qui eos tueantur, sicut etiāetiam Euangelium recepturos, eosque coerceant & puniant, qui prædicationem impedierint. Quod confirmatur. 1. experientia. 2. Iuris regula, quòd cui committitur aliquid faciendum, consequenter committitur omne illud, sine quo commissum fieri nequit. Cap. Prætereà, el. 2. de officio delegati. l. 2. ff. de iurisdict. omni. iud. & quamuis verum sit omnes Christianos Principes ius habere ad mittendos Euangelij Prædicatores: bene tamen potuit Summus Pontifex id quibusdam concedere, & alijs denegare, sicut de facto commisit nostris Regibus pro Indijs Occidentalibus. Si enim ex omnibus venirent nationibus, discordia & dissidia orirentur, quæ magnum impedimentum Euangelicæ prædicationi conflarent, vt rectè Mag. Victoria expendit statim cit. loco.
617
*Ex quo infertur posse etiam milites ingredi
Roboratur assertum.
vt Christianos protegant, qui inter Ciuncios sint, aut vicinis in terris; siquidem Ecclesia ius habet ad eorum defensionem, vti eiusdem filiorum, & ad media illa procuranda, quibus illos possit in accepta fide conseruare. Et ea propter eosdem à subiectione & iurisdictione infidelium principũprincipum, & Caciquiorum eximere, gubernatore Christiano designato, quando probabiliter timetur (vt timeri reuera potest à Caciquijs in sua infidelitate manentibus) curaturos illos nouiter conuersos peruertere, & ab accepta fide dimouere, molestijs & vexationibus in eum finem adhibitis | vt affirmant Victoria Relect. 2. de Indijs §. 2. post 4. conclus. nu. 14. & Bannez 2. 2. q. 10. art. 10. circa finem, & latius P. Acosta lib. 3. de procur. Indor. salute Cap. 2. Et ratio est, quia hoc est medium necessarium vt nouiter conuersi in fide perseuerent. Item quia S. Thomas 2. 2. q. 10. art. 10 & omnes Doctores dicunt sic esse decisum ab Innocentio 3. in Cap. super his, de voto, & voti re
Cap. Super his, de voto &c.
dempt. dum statuit posse Ecclesiam Christianos seruos infidelium ab eorum eximere subiectione. Ergo à fortiori idem poterit cum vasallis fidelibus, quandoquidem horum obligatio erga obedientiam respectu Principum & gubernatorum minor est quàm seruilis respectu domini. Sed si gubernatores & Caciquij conuertantur, nequeunt fideles conuersi eorum subiecti ab earumdem ciuili subtrahi potestate; hoc enim in fidei iniuriam redundaret, & perperàm de illa præfatis sentiendi fundamentum prębereturpræberetur: si tamen gubernatores & Caciquij erga conuersos se benignos & placidos exhiberent prædicta stare nequit exceptio, vt ait P. Acosta supra ad finem c. 3. Poterit tamen & debebit gubernator Christianus attentè obseruare quomodo se Caciquij gerant erga suæ obedientięobedientiæ fideles, ne verentur, & sic fidem deserant, quorũquorum ea est ratio, quòd licet omnes & domini & vasalli conuertantur, semper apud Principem ChristianũChristianum manet imperialis potestas, vt possit gentes huiusmodi in fide protectione adhibita, conseruare.
618
*Ex quo etiam sequitur posse terras desertas occupari, & fundari populos, si illæ intra ter
minos non sint, qui ad aliquorum pertineant possessionẽpossessionem, sed penitus desertæ, quia istæ primò occupantis sunt iure gentium & prętereàpræterea in ordine ad effectum dictum defensionis, etiam poterunt propugnacula erigi intra dictos terminos, vt tenet Victoria suprà concl. 5. n. 5. & latiùs P. Acosta suprà lib. 2. cap. 14. & probatur, quia defensio conuersorum ad fidem non per vnum diem, aut etiāetiam annum est futura, sed diutiùs proroganda, semper enim periculũpericulum imminet, dum infideles extiterint: & ita ædificatio medium est ad defensionem talem necessarium, & per consequens Hispani conquisitores ius habent ad illud adhibendum. Vnde & poterunt agros incultos excolere, & greges pascere; in quo Indi damnum accipiunt nullum, sed potiùs commodum, quandoquidem suas in terras deferunt semina & animantia, quibus carebant, magno ipsis vsui futura.
619
*Et quod attinet ad Indorum supplicium, qui milites peremerunt, non est sufficiens titulus
iudicandus. Licet enim verum sit, si milites comitaturi Prædicatores tendant, & eos, sicut & conuersos ad fidem defensuri, & ab infidelibus occidantur, & ea propter digni supplicio sint, per se loquendo: si tamen per accidens loquamur, considerandum est mortes dictas ex timore non leui cōtingerecontingere potuisse, cùm viderent Indi, gens infirma & inermis Hispanorum comparatione vicinos ipsorum ab illis subactos, & seruitijs laboriosis addictos, id pariter erga eos moliri, & ita nihil de Prædicatoribus, aut Christiana fide cogitantes, suæ consulentes libertati illos peremisse. Vnde pacificus est futurus ingressus, nec belli iuribus vtendum, quandoquidem bellum ab ipsis illatum aggressiuũaggressiuum non fuit, nec in odium fidei. Et inconueniens non est præsupposita ignorantia bellum ex vtraque parte iustum geri. Quæ doctrina est Victoriæ suprà concl. 5. quem sequitur Corduba
Quid de morte Sacerdotum.
lib. 1. Quæstionarij q. 57. dub. vlt. Quod verò spectat ad mortem Sacerdotum, si absq;absque militibus ibant, vt P. Vrrea Societatis Iesv, plus habet difficultatis, an scilicet iustus titulus sit ad bellum Indis inferendum, siquidem Sacerdotes dicti erant legati Summi Pontificis, & vt vulgò dicitur Embaxadores, neque quidquam erat, quod ab ipsis timere possent. Et hæc caussa sufficiens visa est Dauidi, iuxta id quod habetur 2. Reg. 10. & Paralip. 19. neque in eo peccauit, vt affirmat Abulensis Quæst. 14. in cit. cap. 19.
620
*Ad quod respondetur Primò Indos præ
dictos præ barbarie non agnouisse auctoritatem legatorum, quam Sacerdotes Summi Pontificis nomine & Ecclesiæ præferebant. Secundò DauidẽDauidem proptereà intulisse bellum Hanoni, & eius regno, quia ipse rex, & qui erant de illius Consilio, circa iniuriam legatis factam concurrerunt, vt ex Textu colligitur, & testatur Abulensis. Mortem autẽautem Sacerdotum non constat ex imperio Regis terrarum illarum accidisse, aut Reipublicæ, vel Communitatis IndorũIndorum. Et quod ad P. Vrream spectat,
P. Vrreæ mors.
illum iussu Caciquij interfectum, qui nonnullos pro eo Indos misit, communi est fama receptum. Et ita ea de caussa bellũbellum nequit inferri ReipublicęReipublicæ aut gubernatoribus, qui ad prædictas mortes nullum concursum præstiterunt. Ex quo fit solùm esse ius petendi à gubernatore vel Republica vt malefactores puniat, vel Hispanis tradat, quod si renuant, tunc bellum poterit ipsis inferri, iuxta D. Thomæ doctrinam 2. 2. q. 40. ar... & D. Augustini lib. 6. qq. in Iosue cap. 10. & habetur in Cap. Dominus 23. q. 6. Sed neque in hoc casu bellum est cum toto rigore tractandum, quia vt ait P. Acosta cit. lib. 2. Cap. 15. potiùs futurum est ad terrefaciendos, ne iterùm simile quidquāquidquam audeant, quàm ad occidendos, aut in perpetuam seruitutem redigendos; eorum siquidem exiguæ capacitatis habenda ratio, & quòd forsitan Sacerdotum occisores ebrij tunc erant, aut à dæmone inducti, magnum illis incutiente timorem, & amissionem patriæ terræ comminante.
621
*Dictum est in rigore licitum esse propo
sitam assertionem: nam reuera conuenientius erit eo iure non vti, vt Indi Ecclesiæ mansuetudinem & clementiam recognoscant, & sic erga fidei receptionem afficiantur. Et satis compertũcompertum Ecclesia habuit plus ad effectum præfatum MartyrũMartyrum sanguinem pro defensione Ecclesiæ ipsius, quàm pro puniendis tyrannis effusum profuisse. Quò alludunt verba illa Christi Domini: Ecce ego mitto vos sicut oues in medio luporum. Matt. 10. v. 16. & con
Matth. 10. v. 16.
firmatur ex eo, quod ait Dominicus Sotus in 4. dist. 5. q. vnica art. 10. concl. 2. quòd licet infideles prædicationem impediant, nequit illis bellum inferri, si ex eo experimentum sumeretur scandalorum in fidei iniuriam, & quòd circa illam obduratiores & obstinatiores redderentur. Melior ergo dispositio pro illius erit receptione parcere, quàm punire.
622
*Ad Secundum Primò asseritur in rigore
licitum & expediens futurum, si milites cum Sacerdotibus ingrediantur in Prouincias Ethnicorum, quin obstent inconuenientia, de quibus suprà: illa enim gubernatori eos mittenti | non imputantur, quia per accidens, & præter intentionem eueniunt, & quantùm est ex parte sua illa impedire conatos ordinationibus prudentibus, iustis, & Christianis, quarum inobseruantia non ipsi, sed earum transgressoribus debet imputari. Pro quo præsentissimum erit remedium, si dux conquiratur, de cuius Christiano agendi modo, cum militari fortitudine, confidi possit circa Ordinationum obseruantiam futurum peruigilem, curaturumque vt Indi de Prædicatorum aduentu & fine præmoneantur, & quòd si Christianè viuant, nullam sint ab armatis comitibus molestiam accepturi. Quod probatur Pri
mò, nam Ecclesia sancta ius habet ad prædicandum in his Prouincijs: & aliundè expeditiones huiusmodi sunt iustæ, Regijs Instructionibus obseruatis, quæ videntur Summo Pontifici præsentatæ, cùm sit adeò grauis materia, & Sedi Apostolicæ propria, cuius commissione vadunt Prædicatores, qui in illas ingrediuntur; qui aliàs si ingrediantur soli, penitus sunt securitate, & defensione humana destituti, & cum certo periculo vitam sine fructu amittendi: ergo licitè possunt socios milites secum ferre, licet illi contra ipsorum & ducis intentionem aliquot sint excessus commissuri.
623
*Deinde, expedit, & Secundò arguitur
2. Ex necessitate.
pro conuenientia. Nam diuinum præceptum de prædicatione Euangelij in vniuerso mundo, expediens & necessarium est adimpleri, & id potiùs in hoc Nouo mundo, vbi vsque ad mare Oceanum seu Aquilonare, nobis del Norte, quamplura sunt regna & Prouinciæ innumeræ, quæ hucusque Euangelium neutiquâm audierunt: ergo iustum est & expediens vt accommodatũaccommodatum quęraturquæratur medium, quo Christi præceptum impleatur. Atqui duplex tantùm illud est. Vnum vt Prædicatores indefensi mittantur, morti ferè indubitabili obnoxij. Et illud est proculdubiò imprudens, secundùm præsentem rerum statum, & ad ingentem Indorum barbariem: debent ergo cum defensione ingredi, id quod sine militibus stare nequit. Tertiò, quia alienum à ratione est
vt propter quorumdam malitiam & iniustitiam militum ius suum Ecclesia & gubernator amittant, ad Prædicatores cum militibus mittendos: nam aliàs vix esset bellum, inuasio, militaris deprædatio, post loci expugnationem, velitatio iusta, quandoquidem in illis multa ex damnis præfatis, & multoties maiora, ob malitiam & insolentiam militum peruidentur, præsertim si in exercitu infideles sint, quod licitũlicitum esse aliquando Regi Christiano suppono, vt probat Bañez citato q. 40. art. 1. dub. 3. His enim damnis non est remedium adhibendum Euangelij prædicatione submota; id enim cum magna esset eorum iactura, qui ad fidem sunt beneficio prædicationis trahendi. Proprium ergo & genuinum remedium illud est, de quo dictum nu. præced. accurata scilicet ducis electio.
624
*Tandem, quia si cœco impetu, & ge
neraliter omnes expeditiones condemnentur, & ingressus Prædicatorum cum militibus, vti minimè conuenientes, licet alias licitæ simpliciter admittantur: nullius erit profectò fructus talis de licito earum vsu sententia, sicut & Ecclesiæ potestas tributa à Christo Domino, quia frustra est potentia, quæ non reducitur ad actum & modò quidem satis est compertum quàm infructuosa sit, ex quo & de futuris sumi potest coniectura temporibus, cùm sperari nequeat futuros milites meliores, vti inutiles etiam & minimè conuenientes damnandæ venient magna ex parte Regiorum Consiliorum consultationes, & Regiæ schedulæ, instructiones, & prouisiones, quæ de expeditionibus agunt, in quarum sunt inutiliter confectione lassati, quandoquidem numquàm, vtpotè minimè conuenientes, sunt effectum habituræ, quod equidem contra Regiam
Concludens ratio.
& gubernatiuam esset prudentiam: nam ex medijs, quæ in his partibus occurrunt ad promulgandum Euangelium, vnum videtur moraliter impossibile, suppositis circumstantijs gentis adeò barbaræ, ad quos eumdum, sine defensione vlla, & cum morali certitudine mortis, cùm minùs illa imminere videatur, inferendæ, sine fructu vllo, aut eius, qui perceptus fuerit conseruandi potestate, vnde & ferè pro temerario habito. Aliud est adhibita ministrorum Euangelij defensione, cum spe fructus. Et si hoc medium etiam refellatur tamquàm non expediens, nullum restat aliud. Et ita posse modò fieri iudicamus, fundato populo in valle Apollobamba, & inde (cùm locus accommodatus sit,) Moxorum conuersione tentata, & nationum Paytiti, & multarum aliarum Prouinciarum, & regnorum, quorum ibi habetur notitia, & sic asserimus, saluo semper meliori iudicio. In Collegio Societatis Iesv Ciuitatis Regum, die 28. Ianuarij 1599.

Breuis Excursio circa præfatam Resolutionem.

625
*IN primis illa non fuit vnius P. Auilæ, sed Patrum dicti Collegij, inter quos videtur fuisse præcipuus, vnde & inter eius consilia reperitur. Et de illius materia dictum à Nobis Titulo 1. Thesauri Cap. 1. §. 3. & alibi. & Dom. Solorzanus Tomo 1 pag. 441. & seqq. & Tomo 2. Caput. 6. & in Politica lib. 1. Caput. 9. & seqq. & in Caput. 12. aliquas inducit Regias schedulas, quibus præfata resolutio videtur
infirmari. In vna siquidem anni 1607. sic dicitur post alia: Esto se haga por el orden, que conuiene, y està determinado, entrando por medio de la dotrina y securidad del Euangelio, sin ruido y estrepito de armas. Et in alia: an. 1618. sic: Y que si à estos tales quisieren los Religiosos entrar à conuertirlos, no lleuen consigo soldados, aunque las Instrucciones antiguas lo permitan: por auer mostrado la experiencia, que los soldados no se contentan con atender à la defensa de los Predicadores, sino que excediendo los limites de las Instrucciones, hacen siempre grandes violencias, vexaciones, y demasias à los Naturales. In alia item an. 1619. die 7. Martij, ita: Y pues el principal intento es la predicacion del Euangelio, y lo demas secundario, os encargo con particulares veras è instancia, que procureis con buen consejo y medios à proposito conseguilla y fenecella. Sic Regia pietas Tertij ex Philippis, ac Quarti, & nulli in ea Secundi.
625
*Sed quidem licet in prioribus schedulis aperta appareat prohibitio militaris ingressus, quęquæ & videtur in Tertia, in qua de illis nulla habetur | ratio, cùm de prædicatione agitur, & medijs pro illa prosequenda & perficienda: reuera tamen id videtur admitti, quod in prioribus fuerat improbatum, sic enim post adducta: Y porque serà cosa fea entrar en tierra tan populosa sin las fuerzas necessarias, procurareis autorizarlas, de manera que la gente se acredite y no se auenture, y que se vaian siempre asegurando las espaldas con buenos bastimentos, algunos abrigos, ô fuerzas; de manera, que en caso repentino y de impetu de gente, tengan abrigo y reparo. Procurando que pues en aquella tierra no se ha visto gente de à caballo, ni armas de fuego, que de esto aya el mejor recaudo que se pueda. Y sobre todo os encargo afectuosamente el buen tratamiento de los Indios, y el regalo y caricias, con que es Iusto apraerlosatraerlos, conseruando la autoridad, que conuiene entre barbaros, pues sabeis que la conquista de las voluntades, es la vitoria preciosa en el acatamiento de Dios, y la mas accepta al bien publico, y à mi seruicio &c. Hæc qui suprà, & qui supra cælorum supremis verticibus pietatis præmia iam possidet, vt sperare iuuat, Rex in eo regum, & dominantium dominus, mira eius imitatione, qui suo in vestimento elogium istud Dilecto Scriptore teste, meruit supra omnes circumferre conscriptum. Et constat ex rescripti tenore de illius fuisse mente vt cum Prædicatoribus milites expeditiones pro amplificanda fide, & pariter Hispano imperio molirentur. Neque credendum est minùs securos tendere Prædicatores, quàm milites voluisse, à quibus præcipuum negotium conuersionis Indorum, quod ipse agnoscit, erat peragendum. Et notanda dictorum cōsequentiaconsequentia. Cùm enim de prædicatione egisset, addit statim: Y porque sera cosa fea entrar en tierra tan populosa &c. Ergo de ingressu ad prædicationem agit, cùm de re ad illam spectante sermonem attexat, sitque illud & quia, idem quod & sic, quæ Dictio continuatiua est sensus præcedentis, vt videri potest apud D. Barbosam in Tractatu de Dictionibus dist. 114. & vt regulæ istæ Iuris desint, res ipsa adeò est comperta, vt sua se luce etiam lippiensibus oculis manifestet.
626
*Et quod de manifestis mortis periculis
in præcedenti Resolutione dictum; mors quidem P. Michaelis de Vrrea, de qua ibidem id potuit cum alijs in speciali non expressis luculenter ostendere. Inclyti autem viri illius & sanctitatem & genus mortis breui quidem narratione, sed eleganti, & accurata proponit P. Ioannes Nadasi in
P. Nadasi.
Anno dierum memorabilium Societatis Iesv die 28. Augusti. Et quod ad mortem attinet sic apud illum: Ciuncarum fines (Chunchos vulgo, vnde & iuxta latinam proprietatem Ciuncij, minùs aptè Ciuncæ) per asperrima montium, fluminum, siluarumque ingressus, Te Deum laudamus, Deo dixit. Vnicus in illa barbarie, quæ tamen est vrbani vtcumque genij, sed æquo retinentioris veterum superstitionum, quas exuere rarum, ac perdifficile est. Auis, idolum versi coloribus pennis varium illis erat in pretio atque cultu. Illud quia deiecit Michael, displicuit etiam illi Dynastæ (Caciquium dicimus) à quo præcipuè amabatur. Eam ob caussam Caciquij ligneis acinacibus illum, alter profundè in capite, alter in facie vulnerauit, vnde mors breui consecuta: illo intere à pro ijs orante, à quibus fuerat sic concisus. Affirmauere indigenæ motam posteà terram fatiscentem in rimas, euersis nonnullis prædijs, & visa persæpe lumina, quæ nocte intempesta tumulo incubabant, fuso plurimo circumquaque splendore, atque nebula nonnumquàm inde surgente, ac se per eam regionem expendente. Hæc ille, & nonnulla alia in
Vti Martyr honoratur à Deo.
ter mirabilia computanda. Et luminibus quidem eiusmodi solitus Deus Martyrum suarum pretiosam sibi mortem declarare, vt de D. Hermenegildo ex D. Gregorio in sacris habemus officijs. Die 3. Octobris ita in Martyrologio legimus:
De SS. Evvaldis MM.
Apud antiquos Saxones Sanctorum Martyrum duorum Evvaldorum, qui cum essent Presbyteri, & Christum ibi prædicare cœpissent, comprehensi sunt à Paganis & occisi: ad quorum corpora noctu multa lux diu apparens, & vbi essent, & cuius essent meriti, declarauit. Sic ibi. Nec dissimilis caussa Martyrij in multis, qui ob sublata Idola, talem laureolam promeruerunt. Sic S. Eupsychius, qui ob
De S. Eupsichio M.
euersum Fortunæ fanum sub Iuliano Apostata martyrium consummauit, vt in eodem Martyrologio die
De S. Theodoro M.
9. Aprilis S. Theodorus, de quo Ecclesia die 9. Nouembris, quòd Idolorum fanum incendisset. Et sic alij.
627
*Nec solus dictus Pater, nam & eum se
cutus P. Raphael Ferrer, qui ex Aragoniæ Prouincia in Peruuianam translatus, modestiæ & paupertatis præcipuo studio capiebatur, lacrymis vbertim cadentibus plenus, quoties diuinæ aræ sacrificium celebraret, immò si vel litanias recitaret, aut pium libellum quempiam lectitaret Mißiones illas optabat, quæ magis arduæ videbantur. Cafanes, diros populos,
P. Nadasi.
adijt, & ex ijs quadringentos ad sacri fontis Sacramentum pellexit. Oppida tria condidit. Barbarorum nonnulli simulata specie amicitiæ illi per iter obuij, & gratulati, illum, ob fidem peregrinam prædicatam, in aquam mense Martio per pontem dedêre præcipitem. Litteræ de illo submerso datæ 18. Martij. Sic citatus Scriptor in Anno dierum illustrium priùs edito an. 1657. die præfato Martij vbi, & annum mortis assignat; scilicet, 1611. & ætatis. 45. Quod quidem verbis eisdem reponit in Anno dierum memorabilium mense dicto, addens etiam annos ab inita Societate, videlicet 14. Vnde mirari iuuat idem die 27. Iunij repetere, vbi pro morte illud: Exosus erat indigenis morum suorum retinentibus, eoque, ne ritus illos prædicando conuelleret, in profluentem abiectus & mersus est. Sic ille. Vbi memoriæ lapsus, impressione alia, sicut nonnulli, de quibus aliàs dixi recurandus, in quibus & ille circa P. Stephanum Perez 16. Martij & 5. Nouembris consignato. Et 20. Ianuarij, vbi P. Ioannem Perez Menachum facit Paraquarium, cùm tamen Peruuianus sit, Limæ natus, vbi & mortuus.
628
*Sed pergit ille, & in Anno dierum illu
De P. Bernardo Reus,.
strium, atque in Anno dierum memorabilium die 17. Iulij, aliam nobis exhibet Peruuij nostri victimam, de qua & die 11. Iunij postremo in Opere, P. Bernardum Reus, cuius & magister in humanioribus litteris extiti iam Religiosi, & Superior pariter in secessu nouitiorũnouitiorum. De quo sic ille Ciuncorum meliùs indolem assecutus: Pri
P. Nadasi,
mus castimoniæ nitor in illo emicuit, Deiparæ singulari auxilio conseruatus. Ad immanem in America Meridionali Ciuncorum gentem dum tenderet, eo ipso tempore, quo Religioso Sacerdoti (Augustiniano) eius itineris comiti, pro mortis, quam imminentem | expectabant, apparatione, vltimùm confitebatur, in valle Apollo (Apollobamba) sagittis vna cum illo, alijsque confixus est. Tribusiam sagittis saucius, CrucifixũCrucifixum arripuit, & sublatis in cælum oculis expirauit Corda, illius, & aliorum extracta, & vnà cum sagittis combusta sunt. Aiunt illum iam anteà prædixisse futurum vt in fidei odium à Cuiacijs cæderetur. Et verò idcircò Societati nomen dederat, vt Christum Gentibus annuncians mortem cruentam gloriosus oppeteret. Sic ille, & sic ille castissimus Absalom tribus sagittis corde transfixo èex ligno pendens Cruci, dum Crucifixo affixus, morte gloriosa triumphauit. Absalom Pater pacis, sic enim iuxta linguam sanctam; sed quàm immeritò sic dictus, ille belli potiùs filius, quem pius Parens lacrymis irremediabilibus deplorauit! Pater pacis verè Bernardus, qui iam Sacerdos, pacem annuntiaturus Gentibus montium asperitates superans properabat: vt verissimè de illo vatis Euangelici præconium illud decantissimum posset vsurpari: Quàm pulchri super montes pedes annunciantis & prædicantis pacem, annuntiantis bonum, prædicantis salutem ! Isaiæ 52. v. 7. De illo etiam
Isaiæ 52. v. 7.
P. Eusebius Tomo 3. virorum illustrium Societatis pag. 579. De quo & quidam sic.
Si Reus esse aliquis diuini poßit amoris,
Hic cum Bernardo gaudeat esse Reus.
Ad eum modum & Hispanum illud circa S. Franciscum Xauerium in suo illo satis est Domine, satis est, longiori carmine celebrato.
Asi dice el Gran XAVIER,
Y el Cielo se està en sus trece:
Porque està en penas Gloriosas,
Quien es de amor Delinquente.
629
*Est & alius recentior athleta, inter xi
De P. Franciscus de Figueroa.
uaros, & xeuiros, aliosque durissimi à stirpe generis verè Apostolicus operarius P. Franciscus de Figueroa, immani truculentia mactatus, magna Missionis illius iactura ad Prouinciam Noui Regni Granatensis pertinentis, licet ad Pereueum spectet, vti & Quitensis Ciuitas, à cuius Episcopo, & Regia Cancellaria pendet in spiritualibus & ciuilibus gentium illarum moderatio, ab operarijs Euangelicis Societatis Christo & Regi quęsitarumquæsitarum. Et fuit ille Socius P. Lucæ de la Cueua, viri sublimioris spiritus, ardentissimi zeli, Religiosissimæ perfectionis, veterani gentium dictarum Apostoli, heu nuper mortui, & vbi ac quomodò noluisset. Fractis enim laborum pondere viribus in Quitense veniens Collegium, quò eum non redintegrandæ valetudinis desiderium, sed negotia spiritualis regiminis pertraxerunt, suos ad labores impendendos Gentilibus anhelabat, vt suis litteris significauit mihi illo plenas spiritu, quem in magnorum Ecclesiæ propagatorum scriptis ardentibus demiramur. Et sanctitatis quidem communis æstimatio fecit, vt mortui spolia ea cum veneratione exquirerentur, quæ impetus deuotionis in populis solet cultum iuxta Ecclesiæ leges constitutum nullis obstantibus cautionibus, præuenire. Multa & mira dabit diligens vitæ scriptor, quæ vtinam celeri currant gressu, vt nostris temporibus antiquorum illorum Ecclesiæ procerum gloriosa æmulamina repræsentent. Et huius tanti viri ille, à quo exordium sumpsimus, fuit discipulus, in eo supra magistrum, in quo Venerabilis Mastrillus supra Xauerium, Placidus suprà Benedictum, Petrus Veronensis supra Dominicum, Dei sic alta prouidentia disponente, & laureolas fidelibus suæ gloriæ ministris secundùm electionis suæ altissimum consilium dispensante, vt de illis taceam, qui in Paraquaria Prouincia, & in præclarissima Mexicana, clarissimorum Martyrum parentibus, Deum in suis glorificauere corporibus, & sanctam sic inuidiam in sociorum generosis pectoribus excitarunt.
630
*Et vt de nostris ad externa transeam,
De quatuor PP. Franciscanis.
nunc, nunc calenti sanguine in considerationem, & ferè in oculos incurrunt, purpuratæ laureolæ quatuor PP. Franciscanorum, quos barbari, dum eorum conuersioni zelo inhiarent ardenti peremerunt. Vt sanctissima illa Religio, quæ Marrochianis & Tingitanis in Africa, Iaponiensibus in Asia, Anglicanis in Europa, claret triumphis, suis etiam in America palmis coruscaret. Neque
ego de Martyrio definitiuam sententiam, quam nec possum, profero; sed verosimilem ac piam. Quid enim in Religiosis displicere barbaris potuit, quid, quod timere possent in prorlus inermibus occurrere, nisi morum discrimen, & in superstitiones aduersitas, atque in Idola conflictus, instigante eos dæmone ex odio in Christum plusquàm Vatiniano, quia eius proprio, qui in hoc apparuit, verè Filius Dei, vt dissoluat opera diaboli.
1. Ioan. 3. v. 8.
1. Ioan. 3. v. 8. Inde ergo barbarorum furor in eius gloriæ viua instrumenta, in virtute, si loqui ita fas sit, caussæ principalis operantium, cuius & illi instrumenta sunt, diabolica profectò, & odio magis in Christum, quàm sagittis, lanceis, & acinacibus ligneis armata. Et ita videtur potiùs philosophandum, quàm vt insinuatum. nu. 620. vbi & diaboli instigatio pro caussa est reddita, ex quo & argui potest, vt nuper. Neque pro excusatione obtendi potest ebrietas, dum ita accuratè & meditatò exequuntur interitum; certè sagittæ ab ebrijs ad certum nequeunt scopum dirigi, vnde & est nota historia truculenti regis, qui eius filium iaculo transfixit, qui ipsum de ebrietate, indignissimo regi dedecore, fideli admonitione conuenerat.
631
*Licet autem gloria tanta à magnis pos
sit spiritibus expeti, non tamen ex eius operandum est desiderio, vt pro præcipuo illud negotio ab Euangelicis ministris habeatur, quia priuata res non agitur, sed communis, & ita agendum, vt per priuatum commodum, etiamsi adeò gloriosum, communi bono, & à mittentibus intento, obstaculum, aut penitus, aut magna ex parte generetur. Dicat ergo cum mittente Domino fidelis eius minister: Ego non quæro gloriam meam: est
Ioan. 8. v. 50.
qui quærat, & iudicat. Est inquam qui quærat, daturus martyrij voto, suo modo, quod voto Baptismi, vt quod ad gloriæ coronam attinet, voluntas pro effectu reputetur, sicut Diuæ Lutgardi dictum eam Diuæ Agnetis gloriam meruisse. Id præsertim accidet, quando voluntas ita in actum prodit, vt proximam subeundi martyrij prudenter quæsitam subeat occasionem. De quo in Epithalamio num. 503. Si manet voluntas integra, & conscientia gloriosa, vt loquitur D. Cyprianus Epist. 9.
632
*Neque insistendum illi multorum Pa
trum sententiæ de fructu profusi sanguinis Mar|tyrum, vt veluti semen sit, ex quo segetes fidei multiplices in Ecclesiæ horreis sint colligendæ. Id enim visum aliquando, quia sic ad Ecclesiæ propagationem oportuit: cùm tamen simile aliquid in alijs minimè videamus in quibus Deus post fasciculum electorum collectum, infidelitatem desinit quasi postliminio reuocari. in Iaponia illustrissimi profectò Martyres, in qua tamen ferè extinctam Christi fidem deploramus. Adeò enim exquisiti modi adinuenti ab infestissimo Imperatore sunt ad illam profligandam, vt nouellæ plantæ non valuerint horribilis tempestaris impetum sustinere. Multa circa hoc Auctor non Catholicus in Republica Iaponiæ, vbi inauditas refert torquendi artes, à quibus natura abhorret, laudans quidem Iesuitarum zelum, & vtilem protestatus conuersionem pro illorum æterna salute populorum, cum auctario tamen hæreticalium assertionum, ratus circa quædam, quæ superstitiosa reputat, parùm attentos illos, dum præcipua & substantialia admittunt, sic posse æternæ beatitudinis præmium obtinere. Salutem ex inimicis nostris, & de manu omnium, qui oderunt nos. Lucæ 1. v. 71. Venient fortè feliciora tempora, sed dum illa, neque pro istis, neque pro alijs adsunt, prudenter est, & non temerè negotium istud pertractandum.
633
*Neque inficiari iuuat, stante etiam præfatorum Patrum docto & accurato consilio, si via
aperiatur alia ad prædicationem sine strepitu armorum inducendam, non auersandam illam, quando præsertim ad gentes est mitioris ingenij dirigendus ingressus, quæ munusculis affici quandoque solent, & iuuamine præstito in ijs, quæ ad vtilitatem possunt communem cōferreconferre. Sic enim in Paraquaria actum, & alibi, licet non semper cum exoptata felicitate. Non enim semper esse possunt perpetuæ donariorum scaturigines, vnde si cessent, solet etiam erga benefactores affectio frigescere, immò & in odium conuerti, cum periculis ponderatis. Vnde & semper aliquid, quod timeatur, prouidendum, vt sciant barbari, si quidquam inhumanè attentent, non esse inultum remasurum & ita pro ijs est Missionibus dispositum, quæ in Quitensi Prouincia peraguntur, de quibus nu. 629. Parua enim fundata est ciuitas, de Borgia dicta, cum militari præsidio, ad quàm possit esse recursus, & barbaros reddere timoratos: vnde & sanguinolentæ atrocitates non sunt permissæ sine iusta animaduersione transire. Et ea quidem, quæ de los Moxos dicta, de qua Patres
De Missione ad Moxos.
nu. 624. paucis ab hinc annis est, bonis, vt videbatur, auspicijs inchoata, duobus maturis Operarijs cum Coadiutore Fratre in eorum terras ingressis, rogatis ab eisdem, & suis in lintribus deportatis. Sed exire compulsi, quia nulla securitas inter eos, quibus familiarissimæ Sanguisugæ duæ filiæ: Dicentes, Affer, Affer, Prouerb. 3. num. 15.
Prouerb. 30. v. 15.
& cùm non semper quod afferretur, suppeteret, affectus erga fidem qualis esset apparuit. Et in præfato ingressu nonnullorum militum interfuit comitatus, quia & ille iam diu fuerat à ciuibus proximæ ciuitatis S. Laurentij in Montanis S. Crucis expetitus. Nihilominùs de instauranda expeditione agitur, & totidem Operarij cum Fr. Coadiutore non imparis zeli transmissi. Vtinam Deus ostium illud ita aperiat, vt qui sunt pro molimine tanto destinati ingrediantur & egrediantur, & pascua inueniant. Ioan. 10. v. 9.
634
*Et Concilium quidem Limense 3. Actio
Concilium Limense vt fauet.
ne 2. Cap. 7. tamquàm certum supponit quod dictum est, dum ibi ita statuit: Nouas expeditiones suscipere aduersus barbaros aut infideles, sine grauissima & meditatißima caussa minimè oportet, cùm agatur de plurimorum hominum fortunis, libertate, salute, ac sæpè temeritate multorum, irreparabilia bello damna dentur. Quapropter nemo ex Clericis, qui doctrinæ Indorum præsunt vel aliàs vtcumque agunt, ad bellum contra Indos, vt ministerijs spiritualibus milites iuuet, proficiscatur, nisi de expressa licentia sui Episcopi. Qui secus fecerit, excommunicationi latæ sententiæ ipso facto subiaceat, & pro modo culpæ alijs etiam pœnis acerbè plectatur. Hæc Concilium. Nouarum autem expeditionum finis is esse debet, qui præcipuæ ac primariæ, & de quo Rex noster nu. 625. ibi. Y pues el principal intento es la predicacion del Euangelio. Non ergo ab illis Concilium abhorret, sed eo modo Ecclesiasticos vult ire ministros, qui Superioribus opportunus & conueniens esse videatur. Videndus Diana Par. 6. Tract. 4. Resol. 15. & 16.
635
*Magis autem in speciali quæstionem
versans Dom. Quitensis in Itinerario Parochorum Indicorum Tract. 10. lib. 1. Seßione 2. & summatim referens, quæ Dom. Solorzani erudita cura congessit, id quod à Nobis est dictum exemplorum additione, concludit, & in fine sic ait: Et ego possum testificari aliquoties me audijsse à magno operario Societatis IESV, qui vocatur Pater Lucas de la Cueua, & spatio vigintiquinque annorum in conuersione Paganismi occupatur ad ripas Marannionis, duos solos Arcabusiarios, qui pro defensione concurrant, maioris illi fuisse momenti, quam operarij comites quinquaginta. Sic ille ex vulgari Latinus, qui & videndus lib. 2. Tract. 9. in quo fusè de expeditionibus. Quia verò Apostolici viri P. Lucæ
de la Cueua iterata incidit mentio, quod ab eo audiui præstat adiecisse. Affirmauiti ille tot annorum experientia ad notitiam nationum illarum, quæ ad ripas Marannionis & Amazonum fluuij celeberrimi commorantur, de quarum immenso numero vulgatæ narrationes, quadraginta mille capita non excedere: videri tamen plura, quia nulli inter eos populi, sed per familias dispersi. Ex quo & temperandum venit, quod de innumeris regnis & Prouincijs dictum nu. 624. Præstat inquam adiecisse, ne ingentem adeò infidelium numerum damnari credamus, quamuis eorum, qui pereunt, qualiscumque ille sit, sufficere nobis debeat, vt illorum deploremus interitum, & conuersioni vt possumus consulamus. Ego quidem quod minùs opere valeo, studeo precibus & Sacrificijs comparare.

Circa Chilenos Indos, pro eorum seruitute.

636
*CIrca hoc rogati Patres Collegij Lima
Chilensium tria genera,.
ni, sicut & pro superiori quæstione; & responsum supponendo in Chilensi Regno tria esse Indorum genera: Primum est hostilium bellatorum, qui semper fuere tales, alios pacificè inter Hispanos agentes ad rebellionem prouocantes, renuentesque hostiliter ita sunt in eos gras|sati, vt neque feminis, neque paruulis pepercerint, Ecclesia etiam incensa, cùm aliàs multi ex illis pacis fœdera cum Hispanis inijssent. Sunt etiam inter illos aliqui mixtim progeniti Mestizij, Mulati, & qui Baptismum cùm receperint, ad hostes confugerunt. Secundum est illorum, qui initio datis dextris fuere pacifici, & pacem per annos plures conseruarunt, ab hinc tamen viginti retro annis rebellarunt, & combustis Ecclesijs, Hispanorum quamplures peremerunt, qui tamen bello subacti: & isti, qui ex Valdiuia, Osorno, & Villarica sunt, modò dicuntur persuasione priorum rebellasse. Tertium eorum, qui ab exordio semper perseuerauere pacifici, & maiora Christianæ fidei indicia præbuerunt, & sunt ex Imperiali ciuitate: qui & modò etiam rebellarunt à prioribus prouocati: nec tamen sponte id videntur aggressi, sed magna illorum violentia, à quibus grauia damna suis in rebus & personis iam diu perpessi. Rebellarunt tamen, & incensis Ecclesijs Hispanos occiderunt, combusto etiam eremitorio cùm illud incolente Eremita. Et Hispanos quidem fraudulenter aduocatos ex Imperiali vt contra Indos aduersarios ipsis auxilium impenderent, trucidarunt.
637
*Iuxta hæc visum Patribus priores illos
in conflictu ipso belli captos posse in rigore fieri seruos perpetuos. Primò, quia Rex Catholicus, cui Pontifex eos, qui in his regnis conuersi fuerint, commendauit, ius habet ad recuperandos illos, qui Baptismum receperunt, vt eos ijs in locis collocet, in quibus instrui circa fidem possint, quam sunt in Baptismo professi, & alia eamdem concernentia fidem, propria Christianorum. Secundò, quia Hispani ius habent vt se ab Indis defendant: in Ordine ad quod id præstare possunt, quod prudenter necessarium indicauerint, ne inquietenter ab ipsis, sicut neque ij, qui pacificè illis adhærescunt, iuxta doctrinam Victoriæ de iure belli num. 56. & 59. & ad hunc finem videtur valde conueniens ac ferè necessarium eos in seruitutem redigere; sic enim eorum infirmantur vires, & animositas tenuatur. Tertiò quia Rex ius habet ad bellum istis inferendum non solùm defensiuum, sed etiam aggressiuum ad recuperandos baptizatos, qui ab illis detinentur, vt dictum supra. Quartò quia quidquid ex rebus mobilibus in belli conflictu capitur, est capientium, ex iure gentium: quod non est solùm intelligendum de auro, argento, gregibus, vestibus, sed etiam personarum pariter captarum, vt tradit P. Molina Tomo 2. Disput. 117. Conclus. 4. & probatur ex §. Item ea, quæ ab hostibus. Instit.
de rerum diuis. Cuius verba sunt: Quæ ab hostibus capiuntur, iure gentium nostra fiunt: adeò vt liberi homines in seruitutem nostram reducantur. Vbi aliæ rationes omissæ, cum remissione ad relationem ex Chileno Regno transmissam.
638
*Dictum est autem in rigore id fieri pos
se, quia magis expediet aliqua erga illos clementia vti, seruitute pro tempore tantùm limitato disposita, ex quo duo commoda præter alia subsequentur. Primum vt Christianorum Principum clementiam agnoscant. Secundum quòd Indi cum Hispanis eo tempore conuersantes, in rebus fidei meliùs instruentur, & sic postea suas in terras redeuntes, contribulibus suis notitiam Christi anæ fidei ingerent, & morum apud eos vigentium, quibus seruierunt, tantopere à contribulium abominandis moribus diuersorum. Et mulieribus ac paruulis captiuorum huiusmodi oportebit etiam captiuitatis tempus limitare; iuxta quam regulam cum illis agendum Indis, qui pręfatospræfatos adiuuerunt.
639
*Sed est specialis difficultas an possint
Indi, qui iam Baptismum receperunt, in seruitutem redigi. Et ratio dubitandi est ius quoddam consuetudine inter Christianos roboratum, quod vim videtur legis habere, vt scilicet Christiani à Christianis in bello capti, captiui non sint, vt affirmant Bartholus in l. hostes. ff. de Captiuis. Panormitanus Cap. Sicut ei 3. 11. num. 6. de iure iurando, quos Couarrubias sequitur Regula Peccatum. p. 2. §. 11. n. 6. Ad quod videtur dicendum eos, qui apostatarunt, non posse captiuos fieri, iuxta dicta; benè tamen detineri posse donec se redimant auro, argento, aut terræ ipsorum mercibus, gregarijs animantibus, ex quibus milites commodum aliquod reportabunt, iuxta doctrinam P. Molinæ citata Conclus. 4. & Bañez. 2. 2. q. 40. arti. 1. dub. 10. non possunt autem vendi, vt ex dictis constat, quod tenet expressè Victoria suprà nu. 42. & est obligatio admittendi pretium oblatum pro redemptione, quod ipsi, aut alij pro illis obtulerint viri prudentis arbitrio.
640
*Qui autem ex prædictis apostatæ fue
rint benè possunt in captiuitatem redigi iuxta formam dictam de infidelibus. Ratio est quia isti totaliter à Christo recedunt, & ita priuilegio merentur priuari, quo Christiani potiuntur; in quo Apostatæ peioris conditionis quam hæretici sunt: priuilegium siquidem prædictum non tantùm ob Baptismum confertur, sed etiam in honorem confessionis Christi, quam hæretici retinent, nolentes Christianam religionem deserere, quamuis in medijs errent; quod secus in Apostatis accidit nomen deserentibus Christianum. Ex quo infertur generaliter loquendo paruulos baptizatos esse non posse captiuos, cùm Apostatæ dici non possint. Immò & quartodecimo minores anno, etiamsi apostatasse dicantur, à seruitute pariter eximendi: id quod videtur Regiæ voluntati futurum esse conforme, siquidem Rex noster Philippus Secundus statuens Mauros eos qui in regno Granatæ rebellauerant, seruitute mulctandos, eorum filios iam natos excepit decimoquarto anno minores.
641
*Vbi obseruandum diligenter est, si intra
Erga innoxios limitatio.
prædictum primum Indorum genus aliqui fuerint, qui Hispanis infensi non fuerint, non posse licitè captiuari, quia sicut ait Bañez Arti. 1. dub. 11. Conclus. 8. si ciuitas esset Principis alicuius, contra quem bellum iniustum geritur, & hæc ciuitas bello neutiquam annueret, neque illius caussæ assensum aut operam præstitisset: talis ciuitatis incolæ nequeunt licitè spoliari: ergo multò potiùs non poterunt esse captiui illius partialitatis Indi, de quibus loquimur: quandoquidem partialitates istæ sunt ad illarum instar, quæ in Hispania dicebantur Behetrias, quarumdam scilicet familiarum diuersi concursus, quorum vnus alterum minimè superiorem recognoscit, neque sub vno viuunt capite. Quod vt vitetur inconueniens, oportebit ne milites excursiones | faciant absque Ducis & Gubernatoris licentia: illi enim vtpotè maiori intelligentia præditi, & notitia erga partialitates, ab eis abstinendum præcipient, in quibus resident innocentes.
642
*In quantùm ad Secundum & tertium
Indorum genus visum Patribus ante omnia illis esse pacem offerendam, cum promissione benignioris tractationis, & laborum leuaminis. Cùm enim bellum adeò durum & asperum medium sit, totque damna, & grauia adducens incommoda, priùs sunt media pacis adhibenda. Et ita videmus ab Israelis filijs factum priusquàm in Beniamin filios bellum promouissent, de quo Iudic. 20. & præter generalem rationem duæ in præsenti casu occurrunt speciales. Prima quia Regi, & Vasallis eius Chilensibus valde est commodum vt præfati Indi pacem amplectantur, ne scilicet ad minorem redigantur numerum certaminibus minuti. Secunda quia isti non sponte, sed ab alijs compulsi in defectionem consenserunt, iuxta dicta, grauium damnorum & experientia, & comminatione: vnde præfata subleuatio, defensio potiùs quàm rebellio potuit nuncupari. Si tamen nolint dictis cum conditionibus reuocari, poterit illis bellum inferri, & seruitute premi, sicut est de primi generis Indis assertum. Quòd si speretur admonitionem prædictam habituram effectum; opus etiam erit vt cum Indis primi generis eadem adhibeatur, vt illis innotescat ius, quod habetur, & auctoritate Regis Gubernatoribus intimetur, ad pacificationem terræ pro Euangelij prædicatione, Christianorum conseruatione, & recuperatione illorum qui apud ipsos, seruitutis iugo grauati versantur, cum humanioris conuictus promissione, & reliquis vt suprà. Considerandum est enim Indos huiusmodi non videri obligandos ad id, ad quod ipsi non videntur obligati, ad subiectionem inquam, duris cum oneribus, quæ in alijs pacifice agentibus peruiderunt, in mineris videlicet, & personalibus alijs ministerijs. Et hoc nobis videtur Limæ in Collegio Societatis IESV, die 10. Augusti 1599. Saluo semper meliori iudicio. Sic Patres, vbi id ipsum dicendum, quod de præcedenti Resolutione. num. 625. Licet grauium & sapientium Patrum fuerit, in ea tamen P. Auilam præcipuas partes habuisse.
643
*Cuiuscumque autem illa fuerit, soli
Quid circa Resolutionem,.
dam profectò & classicam doctrinam exhibet, iuxta quam possint ij, ad quos dispositio huiusmodi spectat, negotium adeò graue moderari. De quo à Nobis actum Tit. 1. Thesauri. cap. 11. & Tomo præced. Parte 8. nu. 311. & seqq. & quando id scripsi, Resolutionem præfatam non videram, quam interposuisse ex eo specialiter placuit, quòd in ea, id, quod à me & dictum & probatum, docta sapientium Patrum corona confirmet. Qui in eo tantum videri possunt aduersi, quòd conueniens iudicent id, quod in iuris rigore licet, perpetuam scilicet seruitutem, non ita ad praxim aduocari. Sed quidem horrenda illa scelera, & lamentanda sacrilegia, quæ in nupera rebellione contigerant, poterant equidem rigore tali digna iudicari. Cùm aliàs circa filios & filias clemen
Pro seminis laudatus fauor.
tia esse vtendum fuerit affirmatum. Immò & addi possent absolutè feminæ, quæ minimè belligerantur, licet illas in Iure non videamus exceptas, & in Athiopissis indiscriminatim cum viris venditis, oculis vsurpemus: quia pro Indis fauores peculiares militant, qui ad feminas deriuari poterunt, quando viri illis se indignos non desinunt iteratis sceleribus protestari. Neque maritum esse seruum, & vxorem liberam, res adeò est insolens, vt non eam passim videamus. Licet credibile sit Chilenses feminas, suas etiam bello cōferreconferre suppetias, vel addendo animos, & calcaria currentibus, vel poculis ab ijsdem confectis roborando, spoliorum Hispanicorum auidas. Quæ quidẽquidem quamuis aliàs ad seruitutis possint satis esse consortiũconsortium, in illis non debent æqua lance perpendi, sicut neque in impuberibus in quibus multa adiumenta belli esse possunt, & forte maiora, quàm in feminis, quas Scriptores inter innocentes annumerant quando de illis agunt, qui in bello iusto possunt aut non possunt interfici, aut in seruitutem redigi, vt videri potest apud Dianam Parte 6. Tract. 4. Resol. 11.
644
*Et quidem doctus hic Scriptor Resolut. 13. aliqua habet, quæ ad præsentem caussam possunt conuenienter aduocari. Cùm enim quærat an innocentes possint in seruitutem redigi; in bello scilicet iusto, & contra infideles, adducit Magistrum Lorcam, doctissimum equidem, & quem ego Compluti èex Cathedra tonantem audi
Diana
ui, licet non discipulus, miratus non èex codice, sed ex memoriæ thesauro concepta dictantem. Ille ergo 2. 2. Disp. 54. Sect. 3. num. 20. & seqq. negatiuam partem amplectitur; qui tamen nu. 23. ita scribit: Affirmo igitur non aliter posse innocentes in seruitutem capi, quàm interfici: & sicut
non licet eos interficere per se & directè, ita nec seruos facere. Per accidens verò solùm licet occidere ante partam victoriam, quando aliter commodè obtineri non valet. Vix autem contingere potest vt illa occisio in seruitutem commutari queat, nisi in vno casu. Quando scilicet bellum est diuturnum contra aliquam gentem, & expedit quæcumque nocumenta illis inferre, vt extenuentur eorum vires, & diminuatur numerus eorum, qui bellare poßint: quo pacto censeo iustam consuetudinem deprædandi Turcarum & Sarracenorum oppida, & captiuandi, deducendique in seruos feminas & infantes. Nam propter hanc caussam fortaßè possent occidi, vt indicatur Deuterom. 20. illis verbis: Quando obsederis Ci
Deuter. 20.
uitatem multo tempore, non succides arbores, de quibus vesci potest, quoniam lignum est, & non homo: nec potest bellantium contra te augere numerum. Quasi dicat, ex hominibus posse occidi eos, qui efficere possunt vt bellantium numerus augeatur, idque quando bellum est diuturnum: benigniùs autem est vt qui occidi poterant, in seruitutem adducantur. Si tamen in hoc casu occidi non possunt, vt Victoria docet, saltem poterunt in seruitutem capi, vt eo modo hellantiumbellantium vires & numerus diminuantur. Hæc ille. Iuxta quæ stare conuenienter poterit feminarum captiuitas, cùm certum sit in diuturno bello, de quo agimus, posse, illis sua in libertate relictis, numerum bellatorum augeri.
645
*Sed insurgit contra citatum Scriptorem
præclarum aliud belli Scholastici fulmen P. Petrus Hurtadus de Mendoza 2. 2. Tomo 2. Disput. 168. §. 107. vbi licet in negatiua assertione cum illo sentiat, circa exceptionem illam ita scribit: | Dicent Quartò hostes esse interdum tam multos, vt nisi illis captis non poßit deinceps pax conseruari. Lorcà Disp. 54. nu. 23. censet eam ob caussam licitam esse seruitutem, non verò ob aliam, quod contingit in Turcarum & Saracenorum captura contra innocentes, qui nullam dedere caussam seruitutis: futurum autem peccatum non potest anteuerti supplicio: ergo non possunt Turcæ innocentes libertate priuari. Deinde prouideri potest Reipublicæ Christianæ absque seruitute Turcarum: ergo Turcæ non possunt redigi in seruitutem. Consequentia est certa, quia damna aliorum sunt vitanda, quando sine illis possunt damna propria vitari. Antecedens probo: quia Turcæ nunc apud nos seruantur sine periculo: sed eadem ratione seruari possunt retinentes libertatem: ergo libertas non obest securitati Christianorum. Probo Minorem: quia libertas non obest quominùs ferro & seueris legibus cogantur non redire ad suos. Possunt ergo Turcæ apud nos cogi, ne fugiant, aut armentur, aut ne opibus adeò crescant, vt ab illis nobis immineat periculum: at non poterunt vendi, nec priuari iure acquirendi bona, & contractus ineundi: ergo sine seruitute potest Respublica Christiana sibi à Turcis captis cauere. Sic ille, quod pro feminarum libertate plus vrget, quid enim ab infirmo & imbelli sexu timerî possit? & admittitur tamquàm satis probabile à Diana Resol. 13. Vers. Dicent quintò.
646
*P. Arriaga Tomo 5. Disp. 48. nu. 48. in
ter innocentes numerans feminas, nu. 50. sic habet: Tertiò aduertendum quæ diximus de bonis ciuium etiam extendi ad libertatem, ita vt, si necessum sit, licitum sit etiam innocentes reddere captiuos, quia Respublica non solùm habet ius in bona ciuium, sed etiam in eorum libertatem, vt potest parens in casu extremæ neceßitatis vendere suum filium. Hæc ille. Iuxta quæ videtur numquàm futurum licirum feminas captiuas reddere, quia numquàm talis est Reipublicæ necessitas, quæ debeat extrema censeri, & feminarum seruitute leuari. Cùm enim illæ nisi pretio reddito dimitti nequeant, si illud reddatur, iam inde potest leuari necessitas; si autem reddi nequeat, seruire illæ poterunt, & sic, eadem ferè compensatio offertur, ex quo & leuamen necessitatis habetur: potest enim quis ius, quod habet erga captam alteri tradere accepto pretio, nisi id legibus prohibeatur. Et ratio quidem illa à præfato Auctore adducta, aliorum etiam est, qua probant innocentes posse suis spoliari bonis, de qua nu. 49. quam esse claram affirmat: quia licet in bonis vitæ non efficiat ciuis vnum quid cum Republica, ideoque hæc non habeat ius in eam vitam, nisi ob delictum ciuis: non enim potest eum directè occidere aut mutilare ob vllam necessitatem: in bona tamen cuiuslibet ciuis habet illa dominium, vt in casu necessitatis possit illa directè accipere: hoc autem ius transit in victorem, quia hac ratione iustæ victoriæ fit dominus omnium illorum, quæ ad Rempublicam victam, vel Regem victum pertinebant: ergo cùm tunc ad satisfactionem pro expensis necessarium sit ea bona etiam innocenti accipere (forte arripere, aut innocentis reponerandum) dicendum omnino est, id omnino licere. Sic ille loquitur.
647
*Ex quo tantùm inferendum videbatur
Eius ratio à
innocentium bona tunc arripienda, quando extrema instat in victore necessitas, quod in femi
P. Petro Hurtado disiecta.
nis numquàm poterit necessarium comprobari, vt pariter de illis sit ac de libertate loquendum, vt probatum remanet. Cùm ergo non semper talis sit necessitas, quia nocentium bona possunt multoties pro expensis sufficere, non videtur generalis illa regula statuenda. Vnde & P. Hurtadus supra benè rationi prædictæ respondet victorem succedere Reipublicæ victæ in iure, qua ratione erat illius ius, non verò alia: sed ius Reipublicæ erat ad vendendum ciuem in extrema necessitate, non verò extra illam. Ergo Victor poterit captum innocentem vendere in extrema necessitate, non verò extra illam. Maior est certa, quia successor alicuius in re aliqua non habet in illa maius ius eo, cui succedit, quia ius alio modo non erat in eius potestate. Quemadmodum Respublica habet ius exponendi ciuem aperto vitæ discrimini in necessitate extrema Reipublicæ: At non proptereà Victor potest captum exponere ei periculo in necessitate leui. Sic ille philosophatur, cuius ratio ita videtur vrgere, vt multò potiùs dici clara possit, quàm ea, quæ talis visa est P. Arriagæ, quam tamen multi proponunt, vnde ab extrinseco saltem erit illa probabilis. Et ex illis est Dom. Quitensis iuxta ius commune locutus lib. 2. Tract. 9. Seßione 12. qui tandem concludit iuxta municipale Indiarum ius Indos bello iusto captos non posse seruos effici, quia sic est à Catholicis nostris Regibus semel, & iterùm constitutum. Nec de his plura, si solum addiderim Resolutionem superiùs propositam etiam videri P. Ioannis Perez Menachi, alterius Regni huius oraculi, qui eodem anno; & in Collegio eodem alijs Resolutionibus se deprehenditur scripsisse.

Circa Indorum Commendationes Resolutiones aliquot.

648
*ROgatũRogatum Primò ex Tucumanensi Prouincia, an Gubernator habens facultatem
commendandi Indos, si benemeritos omittat, quale conscientiæ grauamen incurrat. Secundò, an possit familiaribus, quibus obsequiorum remunerationem se debere cognoscit. Tertiò, an Commendæ possit imponere pensionem. Et pro responsione adnotatum Commendas tribus de caussis institutas. 1. vt Hispani, qui Regna ista Regiæ Coronæ suis facinoribus addiderunt, eadem defenderent, cùm adeò sint ab alijs in Europa possessis remota. 2. Vt nouiter conuersi in rebus fidei instruerentur, & pro eo, ac reliquis defensores haberent, & veluti patrinos, vtpote veteres Christianos. 3. Vt Conquisitores præmia competentia haberent laborum adeò ingentium, de quibus plenæ historiæ. Et ita.
649
*Ad Primum, si benemeriti ex ijs sint,
quibus non est condignè satisfactum, non solùm ex iustitia distributiua, sed etiam ex commutatiua, deberi Commendas, si tales aliàs sint, quibus possint securè committi, in ordine ad fines institutionis illarum iam declaratos. Quod quidem ex communibus in similis materiæ principijs comprobatum. Quod si illi iam in viuis non sint, eorum legitimis successoribus Commendam esse tribuendam.
650
*Ad Secundum minimè posse conferri
præfatis, stante illorum, de quibus dudum, obligatione, cuius violatio onus restitutionis inducit, etiamsi benemeritis conferatur, quorum sunt tamen merita sufficienter præmiata: quibus & compensatio est facienda damnorum, si quæ fortè ex negato illo sub sidio, germinarunt. Et benemeritis quidem, qui iustam laborum accepere mercedem in defectu aliorum sunt distribuendæ Commendæ, hæc enim est Regia voluntas, habita meritorum consideratione, in quo obligatio restitutionis non oritur ex violata proportione, sicut & in Beneficijs accidit, iuxta receptissimam sententiam quandoquidem ex sola commutatiuæ iustitiæ violatione obligatio restitutionis emergit.
651
*Ad Tertium posse pensionem imponi,
Pensiones an possint imponi.
tribus casibus exceptis. 1. si commenda sit meritorum non remuneratorum præmium. Quòd si duo concurrant, in quibus paria illa, tunc pensione satisfactio transigenda. 2. Si pensione detracta, quod restat non sit æquiualens labori, quod Commendatario imponitur. 3. Si pensio pro rebus esset inutilibus, superfluis, & minimè ad commune bonum spectantibus. Et circa pia opera stare id poterit, licet non desint, qui in eo difficultatem deprehendant: quia cùm nihil Regi detrahatur, & vt supponitur, neque Indis Commendatis, neque alteri, graue inde suboriatur incommodum, locum habere potest benigna interpretatio Regiæ voluntatis. Si vero ita Indorum distributio fiat, vt alij Commendæ nomine vni, alij verò alteri vt adscriptitij coloni tradantur, vulgò Ianaconas, non est illa tolerabilis, nec debet prorogari cùm sit contra Indorum libertatem, & voluntati Regiæ penitus aduersetur. Sic resolutum à præfatis nu. 647. calamo fusiori, antiquiorum Summistarum citatione, sic claudente P. Stephano vulgari Sermone. Estos Casos enuio à preguntar el P. Romero de Tucuman, y firmamoslos el P. Menacho, y el P. Auila en 1. de Nouiembre de 99.
652
*Et illi ipsi anno 1601. die 10. Ianua
rij ab Excellentissimo Prorege D. Ludouico de Velasco circa Commendarum impertitionem sibi à Rege commissam, & Caput 17. Instructionis rogati simili ferè modo responderunt, dicentes debere tribui Conquestatoribus ante alios, & deinde primis fundatorum populorum incolis, qui proptereà Vicini Commendatarij dicuntur; & tandem ijs, qui in Regis & Regni commodum militaria obsequia præstiterunt; si nondum præfati omnes suorum laborum, aut eorum successores condignam sunt remunerationem adepti. Et postremos, si Regijs stipendijs militarunt, aut etiam sine illis, non esse cum alijs computandos in Ordine ad Commendas; siquidem aliter potest merces laborum impendi. Vbi & illud notatione dignum apud prædictos Patres occurrit suorummet ipsorum verbis proponendum, sic enim illi: Y aun à lo que se puede enten
der de lo que ha passado en Indias, y de lo que dicen los Autores arriua referidos, no debe ya de auer muchos de los antiguos, à quien de Iusticia commutatiua se deba remuneracion, por estar ya hecha, ô por que à muchos nunca se les debïodebio, conforme à las reglas, que dan los Dotores arriua citados, que se pueden ver, y juntamente la ley vltima tt. 27. par. 2. Y si esto vna vez se aueriguase, aunque no fuese mas que con vn prudente tanteo, se quitarian de muchos trabajos y escrupulos los Señores Virreyes. Sic illi & citati quidem Auctores sunt Corduba Lib. 1. Quæstionar. q. 39. punct. 2. Nauarra lib. 2. de restit. Cap. 3. n. 273. Syluester Verb. Bellum 1. quæs. 6. Tabiena verb. eod. à n. 36. P. Iosephus de Acosta in particulari agens de ijs, qui in Indijs seruierunt lib. 3. de procur. Indor. salute. Cap. 11. qui sicut & leges totius Tituli part. 2. de remuneratione agunt à Principibus exhibenda militibus, & ijs, qui in bello seruiunt, qui censendi sunt eo animo seruire, etiamsi pactum præcesserit nullum.
653
*Et ex illis audiendus Syluester ita scri
bens: Sextò quæritur, quid dicendum sit de accedentibus ad bellum proprio motu, non vocatis? & respondeo per multas conclusiones. Primo, si id agunt animo donandi: vt caussa pietatis, humanitatis, vel parentelæ, non agent contra eum, in cuius seruitium vadunt, vt in d. Cap. Non inferenda. Si verò agunt animo obligandi illum, cuius negotium gerunt, & ille non contradicit: agent vi negotiorum gestorum, & sufficit vtiliter gestum cœptum &c. Et Syluestrum quidem citat & sequitur Corduba, sicut multi alij. Vterque autem id tradit, quod in conquisitione & expugnatione Indiarum videtur accidisse, dum asserunt ijs, qui propter gloriam, vel proprium interesse ad bellum tendunt, non teneri Principem soluere quidquam, cùm non in eius gratiam, sed priuatis respectibus sint profecti. Tales enim videntur fuisse illi primarum expeditionum socij, ex quo fit erga remunerationem non adeò validum extitisse ius, vt illam esse æternam potuerint contendere, & suo arbitrio metiendam. Vnde saniùs sapientes circa Commendas ea sunt Regia dispositione contenti, de qua P. Acosta citato Cap. 11. ita scribit:
P. Acosta.
Nostrorum autem hominum prima cum Rege pactio fuit, vt Indorum à se expugnatorum administratio
tum sibi, tum primo successori aut heredi firma rataque esset: exinde Regi liceret, cuicumque placuisset adscribere. Itaque pro militiæ stipendio, pro victoriæ præmio, Indi Hispanis dati sunt. Sic ille. Quo fundamento dicere Patres suprà potuerunt paucos ex illis superesse, quibus ex iustitia commutatiua Commendæ, aut præmia alia debeantur. Et hoc quidem ante septuaginta & quatuor annos pronuntiatum, vt pro præsenti tempore quid sit sentiendum facile videatur. De quo ex professo dictum Tit. 1. Thesauri Cap. 5. & 6. & de Commendatariorum obligationibus toto Tit. 7.
654
*In prædictis autem Resolutionibus
vnum illud videtur desiderari, an ei, cui non debuerit dari Commenda, sit illa ex obligatione iustitiæ detrahenda? & quidem quando benemeriti sunt, sed non tales, quibus laborum merces debeatur, suis cùm fuerit soluta maioribus, quorum gratia etiam benemeriti nuncupantur, quomodocumque inter eos collatio fiat, obligatio dicta commutatiuæ iustitiæ non vrget, vt dictum n. 650. Difficultas autem est, si stante Regio mandato vt benemeritis dentur, non ijs, sed alijs conferantur. Et citati quidem Patres solùm erga Couquisitores, & primariòs colonos, si non sint pro laborum dignitate munerati, obligatio|nem præfatam agnoscunt ad successores protensam: in alijs tamen vtcumque benemeriti sint, quidquid iuris allegari potest, ad distributiuam spectat. Dummodo ergo benemeriti sint, licita & valida impertitio erit, siue ab ijs veniant, qui Indias detexerunt, expugnarunt, incoluerunt, siue ob recentiora in RempublicāRempublicam merita, etiamsi in rigore remunerata iam fuerint; sic enim Regiæ sunt instructiones accipiendæ, & pietatis ampliandæ respectu, vt si ciuis nobilis, & minùs de bonis fortunæ nactus, filias habeat dote egentes pro Religione, aut coniugio. Si verò prorsus immeritis conferantur, vt de familiaribus, dictum, de quibus nu. 648. à quibus proculdubio auferendæ Commendæ sunt, quia ad illos spectare nequeunt, & ex iustitia commutatiua facienda est inter designatos à Rege distributio, iuxta dicta nu. 601. Neque solùm auferenda Commenda, sed obligandus ad restitutionem eorum, quæ ratione illius fuerint ab ipso acquisita, nisi laborem aliquem Commendæ annexum subierit; tunc enim iuxta illius proportionem aliquid poterit indulgeri; sicut de Beneficiarijs communis Doctorum sententia asserit, quando Beneficium aut perperàm acquisitum, aut post acquisitionem amissum, de quo Tomo præced. Parte 7. n. 48. vbi de irregularitate.
INDVLGENTIA

INDVLGENTIA

Circa Altare priuilegiatum dubium peculiare.

655
*GRegorius XIII. in quadam concessio
ne pro Ecclesia Cathedrali ciuitatis S. Iacobi Chilensis sic ait: Auctoritate Nobis à Domino tradita concedimus, vt quoties ab aliquo dictæ Ecclesiæ Sacerdote dumtaxat Missa defunctorum ad prædictum Altare celebrabitur, pro anima cuiuscumque fidelis, quæ Deo in charitate coniuncta ab hac luce migrauerit, ipsa de Thesauro Ecclesiæ Indulgentiæ Indulgentiam consequatur. Circa quod dubitatum an Sacerdos, qui in Ecclesia præfata Beneficium non habet, neque speciale aliquod ministerium, licet eam soleat frequentare, Missas in ea dicens, & in solemnibus, atque alijs etiam in Altari ministrans, dici queat præfatæ Ecclesiæ Sacerdos, quod Pontifex ad effectum Indulgentiæ obtinendæ requirit. Et affirmatiuè responsum, si Sacerdos sit dictæ ab Episcopo assignatus Ecclesiæ, iuxta id, quod disponitur à Concilio Tridentino Seßione 23. Cap. 16. de Reform. ratione enim adscriptionis, dici potest Ecclesiæ domesticus, iuxta id, quod de domesticis Doctores tradunt; talis enim dicitur qui cohabitat, & aliquomodo est inferior; vel subiectus capiti illius familiæ, vt libertus, vel mercenarius. Sic Abbas, & Felinus in Cap. Ex litteris de testibus, & referunt Baldus, Archidiaconus, Giminianus & alij. Sic censuit Doctor MuñezMuñoz, posteà in Metropolitana Ecclesia Decanus, qui & se subscripsit. Quod & placuit P. Auilæ, & probauit. 1. quia in Concilio non exigitur vt speciale habeant ministerium. 2. quia in Cap. finali de verb. Significat. in 6. vt declarat Glossa, illi dicuntur alicuius Prælati Clerici, qui in continuo eorum seruitio assistunt, & eius expensis aluntur. Et certum est vt tales dicantur non esse necessarium vt ad determinatũdeterminatum aliquod ministerium destinentur. 3. quia priuilegium hoc non est contra ius commune, & ita latè interpretandum est. Et vt ait Glossa iam adducta, quando priuilegia odiosa non sunt, nomine Clerici alicuius Prælati intelliguntur omnes, qui illi subiecti sunt, nec tantùm qui eius addicti seruitio. In qua quidem
decisione id videtur supponi, quod in dubij propositione non extat. Sacerdotem scilicet illum fuisse Ecclesiæ, de qua agebatur, adscriptum: vnde dubium non videtur expeditum: an scilicet Sacerdos talis ex titulo illo frequentiæ in Ecclesia dicta, & Ordinarij seruitij, possit dici illius Sacerdos ad effectum dictum? Si enim non possit, non remanet quæstio in terminis tantùm speculatiuis, an scilicet anima liberetur, an non; sed vt valde ad praxim pertinens; non enim poterit talis Sacerdos stipendium recipere in Ordine ad liberationem dictam. Quod enim in tertia ratione dicebatur ex auctoritate Glossæ non videtur satisfacere, quia Concilium cùm adscribendos Clericos Ecclesiæ statuit, non de Ecclesia loquitur prout Diœcesim totam complectitur, id enim vt certum supponebatur, quandoquidem Episcopus domiciliarios solummodò potest Ordinare.
656
*Quamuis ergo adscriptus non fuerit is,
de quo est quæstio, verosimiliter affirmari posset ad effectum dictum illius esse Ecclesiæ, propter Ordinariam in illa assistentiam; & ministeria exhibita. Sic domum aliquam frequentans phrasi nostra vulgari dicere solet Yo soy de casa, præsertim si prandere in ea sit solitus, aut Officij aliquid amicabiliter exhibere. Cùm ergo Sacerdos dictam frequentet Ecclesiam, Sacrificium Missæ celebret, cibo cœlesti refectus, & Altari iterato seruiat ministerio, meritò etiam dicere poterit, Yo soy de casa, de domo inquam Dei. Pro quo & argui ex eo potest, quòd ad effectum dictum nihil videatur conducere, quod Sacerdos celebrans hoc aut illo modo ad Ecclesiam spectet. Vnde quod à Pontifice dictum rectè potest intelligi, etiamsi Sacerdos ad Ecclesiam non pertineat, aut ratione Beneficij, aut Ordinariæ assistentiæ, quia iuxta communem agendi modum est locutus, iuxta quem Sacerdotes alicuius Ecclesiæ in ea solent celebrare; quod non tollit quin possit celebrare alius, si ad celebrandum admittatur. Et ita in Ordinaria forma priuilegij limitatio illa non apponitur, vt videre est apud Dianam Parte 9. Tract. 2. Resol. 5. vbi illius tenor sic habet: Quandocumque Sacerdos Missam
Forma priuilegij.
Defunctorum pro anima cuiuscumque fidelis ad præfatum Altare celebrabit, anima ipsa de Thesauro Ecclesiæ Indulgentiam consequitur. Quibus tamen videtur obstare particula. Dumtaxat addita verbis præfatis ab aliquo dictæ Ecclesiæ Sacerdote qua videtur ad illos concessio limitata. Sed quidem non est cur debeat particula dicta verbis præfatis adnecti, cùm possit sequentibus, sic: Dumtaxat Missa Defunctorum ad prædictum Altare celebrabitur. Sic enim solent limitare Pontifices: & futuram semper Missam de Requiem, etiamsi non exprimatur in priuilegio, ex Cardinalium Declaratione habetur, propter quam ita tenet | Diana cum alijs suprà Resol. 8. licet alij oppositum tueantur.

Dubium aliud peculiare circa electionem Altaris.

657
*POntifex concessit N. vt in Ecclesia Ca
thedrali Indiarum, aut Religiosorum, tria Altaria designaret vt in quocumque illorum Missa celebrari posset pro animabus èex Purgatorijs flammis liberandis: qui tamen illa dum vixit minimè designauit, sed morti proximus alteri vt ea designaret commissit facultatem. Circa cuius commissionis valorem subijt dubitatio. Et fuit illa facili responsione sublata. Et ratio reddita ex eo quòd ad prædictam designationem non est industria eius electa, cui est à Pontifice concessa gratia prædicta; (si enim esset, communis est Doctorum sententia Iuri innixa non posse alteri personæ committi.) Non enim generaliter inquit, vt vbicumque voluerit designet Altaria, sed quòd in Ecclesia Cathedrali aut Religiosorum Fratrum: & ita si in qualibet illarum designasset, legitima esset designatio, sicut & erit eius, cui est illa commissa, iuxta doctrinam Glossæ. Cap. finali. §. Is autem de Officio delegati. In quo nullum inconueniens apparet: & Panormitanus
Panormit.
cit. Cap. finali. limitat. 2. ait, quòd quando nudum ministerium competit alicui ex priuilegio, non ex commißione, potest delegare: nec tunc priuilegium dicitur egredi personam, quia faciendo per alium, ipse dicitur facere. Pro quo etiam facit Glossa in Cap. finali, de Officio Ordin. Verb. Casibus. Deinde, quia prædicta concessio est gratia, & minimè contra ius commune aut tertij, & ita latè est interpretanda. Neque obstat Pontificem, qui illam concessit, iam vita functum, quia gratia non expirat morte concedentis. Cap. Si super gratiam de Offic. delegati in 6. Cap. Si cui nulla de Præbendis in 6. Nauarrus Cap. Placuit, de Pœnit. dist. 6. n. 35. Sic P. Auila se subscribens, & affirmans idem sensisse Doctorem Faxardum.
658
*Circa quod citata Glossa in Cap. finali
de Offic. Ordin. Verb. Casibus, potiùs videtur firmare contrarium, sic enim ibi: Item si cui committatur hoc ex priuilegio, vt Archidiacono Bononiensi, qui ex priuilegio absoluit excommunicatos in studio Bononiensi commorantes, vel delinquentes ibidem. Sed contra hoc est manifestum argumentum quod committere non poßit. Supra de Offic. deleg. Cap. vlt. §. vltimo, cùm ei non competat hoc ex Officio, sed ex priuilegio, & sic certum ministerium sibi committitur in hac parte, & huic fortè standum est, quòd potest: quia non dicitur illud certum ministerium, cùm illud sibi competat ratione dignitatis, cui concessum fuit priuilegium perpetuum. Sic Glossa, non admittens commissionis facultatem quando ex priuilegio aliquid est concessum, nisi perpetuum sit, & adhærens dignitati. In prædicto autem Cap. fin. de Offic. deleg. citato §. vlt. Sic post
Cap. fin. de offic. delegati.
commemoratas functiones aliquas generali decisione concluditur: Quia non sibi iurisdictio, sed certum ministerium potiùs committitur in hac parte. Sic ibi. Iuxta quæ Resolutio præfata tantùm videtur probabilis.
659
*Et quidem quòd non sit electa indu
stria non videtur sufficienter probari ex eo quòd sint Ecclesiæ designatæ, quia reuera designatæ non sunt in particulari, sed sua cum generalitate quantùm attinet ad Ecclesias Fratrum, & in prælatione respectu Cathedralis, aut huius respectu illarum, suæ esse possunt difficultates, & maioris aut minoris conuenientiæ rationes. Nihilominùs stare præfata decisio potest, & com
probari ex prædicto §. Is autem, vbi ita dicitur: Is autem, cui iniungitur, vt personaliter negotium exequatur, potest (dummodò partes consentiant) hoc alijs delegare. Præterquàm si inquisitionem fieri, vel Ecclesijs de Prælatis vel alijs ministris prouideri mandaremus: cùm in his omnibus casibus industriam & fidem personæ, cui talia committimus, eligere videamur. Hæc ibi. Ex quibus in primis habemus etiam eum, cui iniungitur vt personaliter negotium exequatur, posse per alium exequi, si partes consentiant, illi inquam, quorum est negotium illud, vt Glossa ibidem. Ergo & ille, cuius est totum negotium, cui scilicet in eius gratiam executio cōmissacommissa est, multò id potiùs poterit, vt videtur manifestum. Deinde vt debeat dici industria & fides electa personæ, illa exprimuntur, quæ vidimus, quorum nihil in casu præsenti concurrit: neque enim inquisitio locum habere potest, quæ ad iudicialem cognitionem spectat, quia Papa considerat in his casibus publicam vtilitatem, ne crimina remaneant impunita, vt ibi ait Bernardus Glossator insignis. De adiectis alijs res est clara. Deinde cùm de electa industria & fide agitur, erga illa adhibendam adstruitur, quæ ex officio commitrit Pontifex, vt plures asserunt, de quibus ibidem mentio, quod quidem à Bernardo negatum, quia & cùm negotium agitur inter partes, industriam esse electam fidemque contendit: ex quo fit casum, de quo agimus, minimè ad decisionem prædictam pertinere, quia neque qui negant, talium meminerunt. Præterquàm quòd Decretalis decisio, de ijs agit, quibus committitur vr personaliter negotium exequantur: cùm tamen nihil tale in casu, de quo agitur, inueniamus, cùm ad nullam ex illis partibus constet pertinere. Stet ergo Resolutionem præfatam esse iuri & esse rationi conformem.

Circa Indulgentias Confratrum SS. Sacramenti, an Sacerdotes vti illis possint, & lacticinia ac oua comedere in diebus, quibus aliàs non licet.

660
*IN Sancta Metropolitana Ecclesia Tabu
la extat, in qua continentur Indulgentiæ omnes, quibus vti possunt Confratres SS. Sacramenti, in quibus certa habetur facultas tenoris sequentis: Asi mesmo les concede que puedan comer en Quaresma, y los otros dias y tiempos, en los quales de derecho y costumbre, ô por otra Causa se prohibe comer queso, leche, ô hueuos, y las otras cosas de leche, y de consejo de los Medicos, espiritual y corporal pueden comer carne en los dichos dias sin escrupulo de conciencia. Circa quod quæritur. Primò an si authenticè constet Confratres SS. Sacramenti hanc Indulgentiam habere, Sacerdotes, qui Confratres talis Confratriæ fuerint, possint, si Bullam S. Cruciatæ habuerint, secura | conscientia edere oua & lacticinia diebus prædictis. Secundo, an si dicta Tabula authentico testimonio careat, neque inueniri possit Bulla, vnde extracta sit prædicta concessio, possit prædicto Summario fides adhiberi, & Sacerdotes indulto illo frui.
661
*Ad Quod responsum Primò certum esse
Sacerdotes dictæ Confratriæ Bullam Cruciatam habentes posse diebus prohibitis oua & lacticinia edere, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulgen. Cap. 13. n. 10. vbi sic ait: Si Sacerdos, & Regularis habeat aliud priuilegium edendi oua etiam in ieiunijs Quadragesimæ, non tollitur, sed reualidatur accipienti Cruciatam. Sic ille. Bulla ergo non prohibet abstinentiam dictam, sed Ius. Can. Denique dist. 4. circa quòd, si priuilegium extet, ab illa reualidatur, si non extet, temperatur, quoad personas expressas. Secundò in foro contentioso non adhibendam fidem Summario dicto, bene tamen in foro conscientiæ, & ita Sacerdotes dicto Indulto potiri Bullam Cruciatam habentes. Quod proba
Vni testi vt credendum.
tur. 1. quia testimonium Tabulæ potest reputari tanquàm vnius testis; & vni fide digno testi licet non teneamur credere, bene tamen possumus vt ait Glossa. l. Titio fundus. ff. de condit. & demonst. Quod iuxta Panormitanum in Cap. Sicut nobis de sent. excommunicat. num. 5. intelligendum est, dummodò non sit in præiudicium tertij, vt hic euenit. 2. quia cùm in Ecclesijs & Monasterijs aliquod Summarium extat, in quo asseritur tali grano animam èex Purgatorio educi, aut talem, vel talem Indulgentiam obtineri, fideles securi, & cum morali certitudine, licet Bullam non inspiciātinspiciant originalem, neque illa inueniatur, ad lucrandas illas accurrunt: pręsumiturpræsumitur enim non sine fundamento talia proponi. 3. Supponendo Religiosum, qui indiscretas Indulgentias prædicat, peccare mortaliter. Clem. 1. de Religiosis, ibi: Religiosis etiam in virtute Sanctæ obedientiæ, & sub intermi
Clement. 1. de Religiosis.
natione maledictionis æternæ districtiùs inhibemus, ne in sermonibus suis Indulgentias pronuntient indiscretas. Et indiscretæ intelliguntur in primis,
quæ non sunt concessæ. Deinde quando qui illas concessit, pro eo auctoritate carebat. Item cùm comprobari non possunt, vt ait Syluester Verb. Indulgentia in fine. Nauarrus de Indulgentijs Notab. 31. nu. 45. Et Corduba lib. 5. de Indulgentijs q. 41. Quam prohibitionem Nauarrus & Corduba ad Clericos extendunt, quia in illis verificatur Clementinæ ratio. Et addit Nauarrus, quem sequitur Corduba, non peccaturum Religiosum, qui prædicaret Indulgentias, de quibus licet non habet certitudinem, eredit tamen indicijs probabilibus esse concessas. Ex quo arguitur: Nam qui præfatam Indulgentiam prædicaret, non peccaret: ergo neque qui illa frueretur. Antecedens probatur, quia pro illa sunt indicia sufficientia; & satis quidem sufficiens est illam in publico videri propositam, & in Ecclesia huius Regni Metropoli. Nec præsumi potest Prælatum & Capitulares in publicam propositionem consensuros, nisi certioratos de Originalibus, vel authenticis testimonijs. Quod indicium roboratur ex eo quòd Summarium aliud tenoris eiusdem in Ecclesia S. Dominici extat, in quo semper viri graues & docti fuerunt.
662
*Ex eo etiam indicium præfatum augetur; quòd Indulgentia non fuit primariò conces
Validum indicium roboratum.
sa Confratribus SS. Sacramenti, sed imagini Saluatoris Romæ. Et Bulla concessa Confraternitati SS. Sacramenti à Paulo Tertio concessa, quæ incipit: Dominus noster IESVS Christus transiturus de hoc mundo ad Patrem concessit Confratribus SS. Sacramenti vt omnibus fruantur Indulgentijs concessis Confraternitatibus imaginis Saluatoris Romæ, Charitatis, & alijs, quas refert; nec tamen Pontifex ibi Indulgentias horum Confraternitatum inseruit, sed se ad Originales litteras refert, & lectores remittit. Et hæc est diligentia, quam Summarij confector adhibuit, Originales consulens, & per ordinem proponens. Etsi Bulla Pauli Quarti dictarum Confraternitatum Indul
Videtur dicendum Tertij.
gentias aliquas ex dictis retulisset, non tamen illam, de qua est quæstio, res quidem dubia & suspecta mansisset: sed cùm nullam expresserit, quemadmodum æquum non est existimare omnes in Summario relatas esse falsas, ita neque de ista, cùm nulla pro ea ratio specialis habeatur. Et vbi est eadem ratio, eadem est & iuris dispositio. Sic
Vt faueat Resolutio.
habet Resolutio Auctoris, cuius non expressum nomen, & videtur esse qui & præcedentium, deseruireq; potest ad submouendos scrupulos; cùm ex dictis aliàs habeamus ex consuetudine id licere, pro quo est gratia prædicta concessa. Id autem quod de Summario in Ecclesia D. Dominici asseritur, non parùm videtur habere momenti, quia Confraternitas dicta in præfata est Ecclesia fundata, & inde certis cum conditionibus in Metropolitanam translata, vnde indubitandum apparet illius Conuentus Patres originales pro eo litteras habuisse. Quòd autem gratia huiusmodi dicatur
Indulgentia, ex eo venit, quòd inter Indulgentias eius est inserta concessio, & vulgari sermone sic vocari solita, non repugnante nominis proprietate, natiua sua impositione attenta, pro quo latina lexica consulenda; & congruit præ alijs Laurentij Vallæ explicatio, vt peramantem & facilem concessionem contrariam seueritati accipere debeamus. Sed verò cùm de Pontificijs agimus ad eas tantùm arctandum nomen, quod vsus Ecclesiasticus vti proprium vsurpauit, vt remissionem pœnępœnæ significet pro peccato debitæ ex thesauro Ecclesiæ liberaliter à PōtificePontifice condonatam. Circa quod non est operæ pretium ampliùs destineri.

Circa Indulgentiam Bullæ Cruciatæ pro mortis articulo Dubia quædam.

663
*DVbitatum fuit, an si infirmus periculo
sè ægrotans absoluatur virtute Bullæ, & Confessarius beneficiũbeneficium plenariæ absolutionis in verum reseruet articulum, si tunc non moriatur, possit in eadem infirmitate, repetito post meliorem statum periculo, virtute BullęBullæ eiusdẽeiusdem absolui, & iterùm atq;atque iterùm, si in eadem infirmitate periculum superuenerit. Et quod ad absolutionem à peccatis attinet, fuit indubitata responsio, absolutionem scilicet à peccatis Sedi Apostolicæ reseruatis semel tantùm indulgeri posse in mortis articulo, sicut semel in vita: vnde semel in periculoso morbo absolutus, si iam fuerat ante illam absolutionem aliorum adeptus, non poterit superueniente nouo periculo absolui, si nouis fuerit reser|uatis criminibus innodatus, iam enim concessio in prima absolutione suum habuit effectum. Id quod etiam de plenaria Indulgentia contingeret, si eam Confessarius ad verum mortis articulum non reseruaret, vt reseruare tenetur: vnde infirmus quoties in periculum mortis inciderit, petere poterit vt ipsi Indulgentia dicta concedatur.
664
*Illud autem videtur peculiarem difficul
tatem habere, an vt infirmus in vero mortis articulo Indulgentia hulusmodi potiatur, necessarium sit vt tunc illam ipsi Confessarius conferat, an verò sufficiat vt eam in alia infirmitate concesserit? Ad quod tamquàm probabilius assertum, necessariam esse Confessarij concessionem, vt affirmat P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs Cap. 9. n. 6. & colligitur ex Nauarro de Indulgentijs: Notab. 19. nu. 19. Vers. 9. quod per proximum. Et ratio est, quia Indulgentia plenaria est ab omnibus peccatis, & certum est Confessarium non posse modò Indulgentiam concedere nisi respectu pœnæ, quam hic & nunc debet infirmus, & contingere potest vt à præsenti infirmitate liber euadens, quando verus mortis superueniat articulus, plus pœnæ debeat, & ita necessarium est vt Indulgentia respectu illius à Confessario concedatur. Item Confessarius tantùm habet facultatem ad concedendam talem Indulgentiam in vero articulo mortis; & certum est Confessarium debere illam concedere vt suum habeat effectum: Ergo necessarium est ab eo in articulo mortis vero concedi: quia licet eam in præsumpto concedat, suum illa tunc non sortitur effectum. Et quod dictum est tunc debet intelligi, cùm in mortis articulo Confessarius adest, quia si non sit, Indulgentias infirmus cōsequeturconsequetur virtute alterius clausulæ Bullæ, quam exponit Emmanuel Rodericus §. 10. & Corduba lib. 5. de Indulgentijs q. 39. pun. 1. opin. 3. asserit quòd quando Bulla dicit in articulo mortis, & non dicit semel, sed absolutè pro articulo mortis, consequitur Indulgentia toties & quoties datur in articulo mortis, sicut extrema vnctio, & latè hoc ibi tractat. Sic P. Auila die 5. Iulij 1599. propria manu Resolutionem claudens.
665
*Circa quam id quod de articulo mortis
in Bulla disponitur, de periculo intelligendum etiam communis sententia est, de qua P. Mendus Disp. 27. n. 2. vnde periculum mortis in morbo articulus vocatur, licet reuera talis non sit; neque anteuerti Indulgentia debet statim ac periculum instat, sed expectandum vt infirmus ad extrema veniat, non tamen vt penitus sensum amittat. Quod enim Confessarij aliqui faciunt, vt infirmo Indulgentiam concedant, & illius plenarium effectum ad instans vltimum vitæ reseruent, vt ita supra omnium peccatorum pœnas, quęquæ committi eo vsque possint, opportunè cadat, ex non exacta intelligentia concessionis accidit, quatenus asseritur Indulgentiam in verum articulum mortis reseruari: reseruatur namque, vt in eo concedi possit, sed cùm in eo conceditur, ita accipiendum est, vt diximus. Quemadmodùm in plurimis Indulgentiarum concessionibus illa est de dicentibus nomen Iesv ore, aut corde si ore non possint, quæ plenaria quidem est. Sed si post illius dulcissimi Nominis pronuntiationem infirmus in culpam aliquam prolabatur, quam dolore expiet, relicta pœna, neque illam Nominis Iesv inuocationem repetat, pro pœnis dictis anteà vsurpata, non proderit, quia iam suum plenarium habuit effectum. Quòd si Confessarius eam differri voluit, periculo infirmum amittendi Indulgentiæ fructum exponit; quia dilata non proderit, nisi eius mens sit eo modo concedere, quo potest, & ita quando absoluit, si differre non valeat, tunc suum illa sortietur effectum. Et pro hoc facit ratio in Resolutione allata vt Indulgentia in
vero articulo mortis debeat à Confessario concedi, nec sufficiat anterior reseruatio in præsumpto articulo, quia pro vero possunt esse plura peccata, & est diuersus confitentis status. Vnde non licet aut sufficit, si dicatur, Ex nunc pro tunc tibi applico Indulgentiam. Quia post illud Nunc peccare potest, nec satisfacere pro commissis & deletis peccatis, nec debet Indulgentia ante contractum pœnæ reatum applicari. Etiamsi dicatur, si non alia, quàm modò habueris expienda peccata, quia & illud vltra concessionis est terminos, in qua supponitur Confessarium præsentem fu
Quid in Sacerdotis defectu.
turum, vnde pro eo defectu prouisum vt infirmus Indulgentiam obtineat, si verè sit contritus, & confessus fuerit tempore ab Ecclesia statuto, & in gratia Bullæ fretus non fuerit in confitendo negligens, de quo non solùm citatus Emmanuel, sed quamplures alij, qui post præfatum Patrem Commentaria luculentissima in Bullam ediderunt, & præ alijs eruditissimi Patres Mendus & Bardi.
666
*Dictis tamen nonnulli Scriptores vi
dentur obsistere apud Dianam Parte 1. Tract. 11. Resol. 106. vbi praxim huiusmodi proponit ex Commissarij præscripto: Si verè mortem obieris, concedo tibi Indulgentiam Bullæ: alioqui seruet tibi Deus hanc Indulgentiam ad instans mortis, pro qua
Diana.
& nonnullos alios adducit, reddensque rationem. Quia si sub tali conditione Indulgentia detur, si ex illa infirmitate æger conualuerit, & posteà inciderit in alium articulum mortis, non indigeret noua Bulla ad Indulgentiam consequendam. Addit posteà ex Fernandez Rodriguez, quòd si
Fernandez Rodriguez
Confessarius non velit vti forma tradita à Commissario, satis est dicere: Concedo, tibi omnes gratias, quas concedere possum virtute huius Bullæ. Sed quidem præfati & alij sic loquentes non videntur penitus aduersari, dum tantùm contendunt pro absolutione in vero mortis articulo non esse Bullam aliam necessariam, licet quod in forma Commissarij dicitur, Ad instans mortis, id in
nuere videatur. Intelligendum enim pro eo instanti non futuram Bullam aliam necessariam, concurrentibus alijs iuxta Bullam eamdem requisitis, vt scilicet à Confessario concedatur, vel eo deficiente ab alio iuxta sententias probabiles, Vnde idem Diana suprà in fine, ex Ioanne Valero Nauarrum allegante tradit, in articulo mortis, si Clericus desit, posse laicum Indulgentiam concedere. Et verificari etiam potest quod de instante mortis dicitur, etiamsi infirmo ante illud fuerit Indulgentia concessa, si post eam obtentam in nullum peccatum inciderit, quod non rarò continget. Quòd si incidisse contingat, nec de illo habita pœnitentia, quæ pro remissione culpęculpæ necessaria, tunc Indulgentia locum habere non poterit circa illum iuxta recep|tissimam doctrinam de venialium post mortem remissione.
667
*Dixi n. 664. id quod de articulo mortis
pro applicatione Indulgentiæ dicitur, de periculo etiam accipiendum, iuxta communem sententiam: quod tamen Diana Resolut. citata negat, sed commoda adhibita explicatione, vt ibi, videtur irrefragabile, cùm loquamur de periculo in graui infirmitate, in qua prudenter administrantur Sacramenta, & mors videtur imminere, sitque periculum amittendi rationis vsum. Tunc quidem prudenter etiam Indulgentia conceditur: & tamen tunc non verè articulus fuit, vnde nec Indulgentia obtenta. Itaque non loquimur de perieulo & articulo, quantùm ad effectum, sed quantùm ad prudentem applicationem, vnde P. Mendus suprà benè ait, licet periculum & articulus metaphysicè distinguantur, (fortè meliùs diceretur Physicè) moraliter tamen, & in ordine ad effectus dictos pro eodem in Iure reputantur. Vnde qui insaniæ aut alteri rationis vsum amittendi periculo subest, difficillimæ nauigationis, portus ex circumstantijs perdifficilis, Indulgentiæ debet beneficio perfungi, quod &, si mors successerit, consequetur, pro quo & casus alij apud P. Mendum suprà nu. 23. qui num. 25. & seqq. id satis efficacibus argumentis euincit. Videndus etiam circa eum, cui Sacerdos deest, & cum circumstantijs dictis potest Indulgentiam obtinere. Cap. 4. eiusdem Disput. vbi præsertim de fiducia, quæ potest esse impedimento.
668
*Circa quem tamen dubitari potest quando
Indulgentiam cōsequaturconsequatur? an scilicet in articulo mortis, an in mortis instanti, vel priùs. Et quidem si talis per contritionem iustificetur, videri potest tunc Indulgentiam consequi, quia respondet Confessionis tempori: si enim is, qui de peccatis conteritur, tunc copiam Confessarij haberet confiteretur profectò, & tunc ipsi Indulgentia fuisset concessa, iuxta id, quod P. Mendus doctè prosequitur suprà nu. 26. & seqq. probans ante articulum mortis, stante illius periculo, confitenti Indulgentiam concedi, quia ratione periculi confiteri tenetur, & in Confessione Indulgentia concedenda est, cùm id, quod ad præcisum spectat articulum, sit incertum, & infirmus sit obnoxius periculo amittendi sensum, & sic non obtinendi beneficium Indulgentiæ. Si autem conscientiam mortalis peccati non habeat, & ita neque ad Confessionem teneatur; nihilominùs nullus est fidelis qui tunc non velit confiteri, & præcipuè Indulgentiæ comparandæ desiderio: vnde idem, quod de præcedenti dicendum. Quia verò Indulgentia pro articulo mortis est concessa, & Confessarij copia deest, videtur in ipso articulo à Christo Domino concedi, iuxta sui Vicarij mentem: quando scilicet ad eum statum infirmus peruenit, vt mors sit ineuitabilis per media naturalia, pro quo citatus Scritor suprà nu. 23. Vbi & addi potest, etiamsi absolutè loquendo per media naturalia mors euitari posset, illa tamen non suppetunt. Quòd verò in mortis instanti id accidat, seu morti immediato, vnde & mortis instans dici potest, ex eo videtur verosimile, quia sic meliùs cum morituro agitur, vt Indulgentia supra omnia cadat peccata, & sic ille in æternam requiem transeat, nullo pœnæ reatu remorandus. Sic enim videtur de diuina pietate erga sic humanis & diuinis destitutum præsidijs in Sacramentis constitutis, præsumendum. Nec dici potest meliorem esse sic morientis conditionem, ob rationem dictam immunitatis ab omni reatu, quàm sit eorum, qui Pœnitentiæ Sacramentum cum Indulgentia receperunt, cùm peccare posteà potuerint, & sic non penitus à reatu immunes decedere. Non inquāinquam dici potest; nam dicto modo moriens Sacramentalem gratiam non accepit, quæ incomparabilis pretij est, & ita melior absolutè conditio, licet secundùm quid melior dici alia queat; sicut abstrahẽdoabstrahendo ab Indulgentia melior est conditio eius, qui cum attritione confessus moritur, quàm eius, qui contritus sine Confessione, quia Sacramentalis gratia maior est, ceteris paribus, quàm illa, quæ contritioni respondet; licet is, qui illam habet ratione nobilioris actus excedere videatur.
669
*Sunt ergo tres modi dicendi superiùs
allati probabiles, & vnusquisque prout libuerit poterit opinari: quæstio enim est speculatiua, sed quæ non debuit omitti, pro doctrinæ plenitudine, cùm à Doctoribus intacta relinquatur. Vbi & fortè erit qui existimet, quòd licet vltimus dicendi modus fauorabilior sit, & diuina pietate dignissimus ob adductam rationem, stare etiam potest vt in articulo mortis Indulgentia concedatur, & diuinæ pietati nihil detrahatur; si videlicet post talem articulum nullum sit infirmus peccatum commissurus; tunc enim anticipatio Indulgentiæ satis commodè stabit, & maius aliquo modo beneficium videtur, cùm sit illa sine reatu culpæ & pœnæ, nam & iste minùs gratum aliquo modo videtur Deo reddere debitorem, vnde eo persistente ad consortium nequit Regni cœlestis admitti. Et quidem qui ita censuerit, nihil improbabile censendus est opinari, sed neque valde probabile, quia in hoc conuenientius est fixum aliquid & constans statuere, quod ab huiusmodi accidentibus sit independens, sicut in alijs ad Sacramenta spectantibus Theologi communiter arbitrantur. Nec de his plura.

Circa Indulgentias Jubilei Anni sancti.

670
*ERat Annus 1600. & ita Iubilearius, &
Dubia circa Annum Iubilei.
occurrerunt pro eo difficultates sequentes. 1. an reuera Annus dictus esset talis, facta legitima computatione, iuxta abbreuiationem ex Centesimo. 2. An eodem quo RomęRomæ conceditur, possit in vniuerso Orbe Christiano obtineri. 3. An Ordinarij possint illius publicationem indicere suis in districtibus, vel necessariũnecessarium sit Bullam aut mandatum Summi Pontificis expectare. 4. Quæ Indulgentiæ in illo suspendantur, iuxta Extrauag. Quemadmodùm Sixti IV. 5. QuęQuæ diligentiæ sint adhibendæ ad lucrandum dictum Iubileum. Et.
Ad Primam dictum, annum præfatum 1600.
esse iuxta exactam computationem Iubilearium. Nam iuxta Extrau. 1. de pœnit. & remiss. quæ est Bonifacij VIII. Iubileum hoc centesimo quoquo anno fideles lucrabantur. Et postea Clemens VI. ad quinquagesimum reduxit, vt ex illius Extrauag. quæ incipit Vnigenitus eodem tt. habe|tur manifestum. Et Paulus Secundus ad vigesimumquintum, quod Sixtus IV. in citata Extrauaganti approbauit, quam Nauarrus refert de IndulgenrijsIndulgentijs Notab. 24. qui & Notab. 32. & 33. duas alias Gregorij XIII. refert. Ex quo euincitur omnes annos centesimos, quinquagesimos, & vigesimosquintos tales esse, vnde & 1600. Cuius lucrandi tempus ex Constitutione Pij II. incipit à Vigilia Natiuitatis Domini vsque ad Vigiliam anni sequentis: quod confirmauit Sixtus IV. Gregorius XIII. in Extrauag. Quoniam sancti.
671
*Ad Secundam non posse, nisi Pontifex
id concesserit. Et ratio est, quia Pontifices Indulgentias alias suspendunt, vt fideles sic prouocent ad Romanam profectionem, vt ex cit. Extrauag. Quemadmodùm constat verbis illis: Propter quas (Indulgentias) populorum forsan concursus ad Basilicas & Ecclesias antè dictas retardari &c. Et
Extrauag. Quemadmodum.
Nauarrus Notabili 25. nu. 3. ait præcipuam caussam, ob quam Indulgentiæ suspenduntur, esse ne fideles Romam accurrere desinant. Et Notab. 32. nu. 31. sic inquit: Caussa ob quam Indulgentia Iubilea cœpit, & continuata est concedi, fuit, vt
Nauarrus.
Christi fideles ex toto Orbe Christiano venirent ad visendam Vrbem. Et in fine Extrauagantis hortatur Pontifex & exorat Christianos Principes vt vias peregrinis securas reddant. Et clarè apparet, si fideles suis in terris possent Iubileum lucrari, Romam minimè profecturos. Item (vt ad 5. difficultatem dicitur) ad Iubilei Indulgentiam obtinendam exigitur, vt Ecclesiæ SS. Apost. Petri & Pauli visitentur: neque alia forma extat pro illa obtinenda, nisi à Pontifice concedatur: cuius dum non venit concessio, penitus est impossibilis obtentio: quod vti certum & exploratum debet haberi.
672
*Ad Tertiam rectè posse Ordinarios Iu
bileum dictum publicare, absque speciali mandato aut Bulla S. Sanctitatis, quia in nullo ex assignatis annis omittendum. Et Gregorius XIII. in Extrauag. Dominus, iubet Patriarchis, Archiepiscopis &c. vt ouibus suis diligenter exponant quid eis oporteat facere vt sanctum hoc Iubileum consequantur, quod Nauarrus Notab. 32. num. 52. affirmat ab omnibus Prælatis fuisse in Italia exactissimè adimpletum, qui & nu. præced. ad finem asserit prædictum mandatum sub mortali non obligare. Et videtur quidem mandatum huiusmodi solùm pro Iubileo illo an. 1575. vim habuisse.
673
*Ad Quartam. In Extrauag. Sixti V.
quinque suspenduntur. 1. Indulgentia plenaria. 2. potestas commutandi vota. 3. facultas dispensandi in illis. 4. potestas dispensandi aut componendi super malè acceptis, cùm domini ignorantur. 5. potestas designandi Confessarios pro absolutione à casibus reseruatis, etiam Sedi Apostolicæ. Quæ omnia latè Nauarrus exponit Notabili. 28. vnde non est circa illa immorandum, cùm aliàs immutata etiam sint à Gregorio XIII. in citata Extrauag. Quoniam sancti, in qua solùm Indulgentias plenarias suspendit. Neque quatuor alia suspenduntur, nisi quatenus concessa sunt ad Indulgentiam plenariam obtinendam, vt Nauarrus obseruat Notab. 33. n. 2. Ex quo infertur Indulgentias non plenarias posse in Anno sancto publicari, pro quo Nauarrus ibidem num. 6. cum priùs circa illud Datarium consuluisset. Aduertendum tamen quòd licet Sixtus non suspenderit Indulgentias, & quatuor alia personis particularibus concessa, vt declarat Nauarrus Notab. 28. n. 20. Suspensionem tamen Gregorij etiam ad singulares personas extendi, iuxta eumdem Nauarrum cit. nu. 33. nu. 3. Verb. Personis. Ex quo ibidem colligit Bullam Cruciatæ dicto Anno suspendi quantùm ad gratias, quæ in Extrauag.
Quid circa Bullam Cruciatæ.
Gregorij suspenduntur. Sed oppositum probabilius est iudicatum cum Emmanuele Roderico in Explicatione Bullæ. §. 12. n. 13. in fine & P. Henriquez lib. 7. de Indulgent. Cap. 21. nu. 3. in Glossa lit. E. quia non est credibile, cùm Pontifex eo anno Bullam publicari concesserit, in eodem suspendere id, quod est in illa præcipuum. Quod confirmatur, nam in Iubileo, quod Clemens VIII. concessit, ad instantiam Philippi Tertij Regis nostri, quia prope erat Annus Iubilei, iussit vt obtineri posset vsque ad Annum Iubilei, exclusiuè. Cùm ergo nihil tale in Bulla dixerit, signum est eius intentionis non fuisse vt suspenderetur: præsertim, quia vt refert Emmanuel Rodericus, ipsi à Consiliarijs S. Cruciatæ affirmatum, quando cum simili suspensione Iubileum publicatur, ad Pontificem pro noua Cruciatæ concessione recurri.
674
*Ad Quintam. Bonifacium VIII. in Cle
ment. 1. de pœnit. & remis. Solum requisijsse vt Ecclesias SS. Apostol. Petri & Pauli visitarent Romani per dies triginta, & Peregrini per quindecim. Et qui Romanorum & peregrinorum nomine intelligendum veniātveniant declarat Nauarrus Notab. 32. n. 42. & 44. & Gregorium XIII. addere eos, qui dictas Ecclesias visitauerint, debere rogare pro salute eorum, qui eas visitant, & totius populi Christiani vt aduertit Nauarrus prædicto No. ab. 32. n. 47. Verb. Preces fuderint. Et statim in Verb. Consequentur declarat Indulgentiam hanc obtineri ipso facto absque absolutione aut concessione Confessarij.
675
*Ad præfata dubia Sextum addit Au
ctor, quia circa illud deprehendit viros aliquos doctos dubitantes. An scilicet suspensio prædicta ad Indias extendatur? Videtur enim non extendi, quia impossibile est vt Indiarum incolæ Romam tendant lucraturi Iubileum: & ita cessat finis suspensionis, Romana videlicet peregrinatio. Sed tamquàm certum ab Auctore assertum ad Indias extendi, quia Gregorius XIII. in citata Extrauag. Quoniam sancti, affirmat suspendi gratias prædictas concessas omnibus per vniuersum Orbem constitutis, & inferiùs sic ait: Præcipimus, & interdicimus ne aliæ gratiæ vbique locorum & gentium interim publicentur, & ita ait Nauarrus Notab. 23. n. 3. nullibi gentium posse quemquam quærere vllam Indulgentiam plenariam. Item si prædicta ratio quidquam valeret, sequeretur Moniales quascumque Clausuram seruantes posse Indulgentias plenarias consequi, cùm Romam ire non possint; quod tamen dici nequit.
676
*Dubium insuper proponitur ab eodem
circa Indulgentias pro animabus Purgatorij. Et non suspendi decernit, quia in nulla ex citatis Extrauagantibus conceditur vt Indulgentia Iubilei possit animabus præfatis applicari: ergo In|dulgentiæ pro illis concessæ suo in robore perseuerant. Et meritò quia ex eo Romana peregrinatio neutiquam impeditur. Et confirmatur, quia cessante caussa finali legis lex ipsa cessat. l. adigere. §. quamuis. ff. de iur. patron. Cap. Meminimus de appellat. & caussa principalis, propter quam Indulgentiæ plenariæ suspenduntur illa est, ne scilicet quisquam eorum occasione Romam ire detrectet; & hoc in defunctis locum non habeat, euincitur circa illos nihil in Pontificijs Constitutionibus debere suspensum affirmari. Sic Auctor, accuratè quidem, sed breuiter, cùm circa Anni sancti Iubileum libri sint integri publicati.
677
*Et quidem quod ad Indias spectat, si
dubitari aliquando potuit, iam nullus est dubitandi locus, sic Pontificibus attestatis, qui & pro anno aut annis sequentibus Iubilei gratias concesserunt. Et anno quidem 1650. vltimi Iubilei Innocentius X. publicationem indixit, & eo quòd in Peruuio obtineri non potuit, sequenti anno 1652. die 3. Februarij Breue protulit ad instantiam Illustrissimi D. D. Petri de Villagomez Archiepiscopi Limani, in quo Iubilei publicandi largitus est facultatem, spatio quatuor mensium duraturi; quod & sic factum anno sequenti 53. pro quo & Dominus Archiepiscopus Edictum promulgauit, virtute Clausulæ satis fauorabilis ea disponens, quæ consecutioni adeò æstimabili opportuna esse videbantur. Prætereà (inquit) eidem Ordinario &c. Et denique in præmißis omnibus
Innocent. X.
& singulis eius arbitrio facere, ordinare, prouidere, & quæcumque sibi visa remedia opportuna adhibere poßit, pro vt animarum saluti expedire iudicauerit, facultatem tribuimus, & impartimur. Sic ergo anno 53. pro eo lucrando, quæ requiruntur sunt diligenter adimpleta: largiente Domino vt qui tunc ætate prouecti partem cum alijs habere potuimus, iam sequentis, scilicet an. 74. paruo dierum interiectu propinquemus. Faciat vitæ
Vide in fine.
Auctor in ijs, & alijs, quod magis suæ fuerit beneplacitum voluntati. Fecit, & ad illum peruentum.
678
*In prædicto autem Edicto illa est Clau
sula specialis: Y para que los Fieles puedan elegir para si cada qual el Confessor que les pareciere, paraque los absueluan conforme al tenor arriua referido de este Iubileo; les señalamos en esta Ciudad, y en todo el Arzobispado, y en cada Iglesia de las que ay en el, à todos los Sacerdotes asi seculares, como Regulares, que por Nos, ô nuestro Prouisor estan aprobados por Confessores: y esto se entienda sin que los que tienen en sus licencias exceptados algunos generos de personas, cuyas Confeßiones no pueden oir los tales Confessores, no excedan (como no pueden exceder) por esto en estenderse oir de penitencia las tales personas; porque declaramos que en quanto à ellas no los auemos aprobado, ni por esto los aprobamos, ni jamas auemos tenido tal intencon. Quæ quidem iuxta ea sunt accipienda, quæ à Nobis aliàs dicta, & præsertim Tomo 1. Auctarij Parte 2. Sect. 14. & Tomo præced. Parte 8. Sect. 22. vnde constat quoad Religiosos non posse limitationem ætatis, si aliàs idonei comperiantur, apponi. Quia verò vt vidimus, id non est penitus exploratum, præfatus Antistes contrariæ persuasioni insistens etiam vt vidimus est locutus. Et roborari illa potuit ex adducta Clausula Pontificis, vt quæcumque
sibi visa opportuna remedia adhibere poßit. Vnum etenim ex opportunis remedijs videri potuit illa circa Confessarios prouidentia, quia res, quæ ad eorum erant adducenda tribunal, & competentem sapientiam & maturitatem exigebant. Sed quidem non admodùm id videtur vrgere, quia fauor præfatus non est directè pro Antistite, sed pro Diœcesanis, ad quos gratiarum cumulus pertinebat: quòd si & illarum particeps esse ille poterat, id non ratione dignitatis, sed vt vnus ex fidelium numero, & pars Diœcesanæ Communitatis habere potuit, cùm nihil pro Prælatis in speciali concessum inueniatur. Nulla ergo ex parte libertas fidelium Peruuianorum limitata est circa electionem Confessarij; vnde eadem esse potuit, quæ in Europa, immò & in toto Orbe Christiano, vt Pontifices loquuntur. Neque ratio illa de sapientia & maturitate ad id muneris necessaria multùm potest habere momenti, quia id generale est pro Orbe vniuerso, & ita credendum à Prælatis fieri, nulla pro eo speciali admonitione ab Apostolica Sede præmissa, & sic clausulam prædictam non est verosimile ad eum finem fuisse directam: supponi enim potuit, quod de iure videbatur inesse, vt est iuridicum Axioma. In Religioso autem, qui ratione ætatis feminas confiteri ab Episcopo prohibetur, sufficiens eruditio supponitur, aliàs non fuisset approbatus, quia pro feminarum confessionibus excipiendis minor proculdubio requiritur, vnde addecentiam tantùm difficultas reuocatur: pro quo id facit, quod est locis citatis dictum, & ad Superiorum suorum spectat prouidentiam, quæ quidem est in Societate satis perspecta.
679
*Ex eo autem quòd probabile sit appro
batum cum limitatione posse eligi virtute Iubilei, ortum est his diebus dubium an ij, qui approbati fuerant, sed eorũeorum est licentia à nouo PręlatoPrælato suspensa, possint suspensione durante virtute Bullæ Confessiones excipere. Reuera enim tales approbati fuerunt, neque idoneitatis iudicium reuocatum, vnde stet requisita à Pontifice Ordinarij probatio cum extensione fauorabili, sicut fit in eo, qui non est pro feminis, aut pro alijs approbatus. Et in ijs, quorum licentia suspensa, id plus habetur, quòd generaliter approbati sunt, vnde videntur se habere sicut excedens & excessum. Sed quidem dubitandi ratio satis friuo
la est, & vti minimè tolerabilis affirmatiua assertio releganda: quia licentia, quæ fuit, iam non est, & perinde est ac si non fuisset, cùm tamen Pontifex exigat approbationem, quæ cum licentia coincidit: approbatio enim iudicium est practicum de sufficientia ad ministerium dictum, vt possit quis illud exercere electus ab eo, qui supra fideles ordinariam habet iurisdictionem aut delegatam, iuxta genus delegationis, de quibus Doctores. Vnde approbatio & licentia indifferenter solent vsurpari. Vnde S. Congregatio Cardinalium circa Decretum Concilij Tridentini Seßion. 23. Cap. 15. de Reformat. die 30. Martij 1594. sic habet; Congregatio Concilij censuit in Monasterijs, ac etiam Collegiatis Regularium, vbi Regularia instituta seruantur, siue Prælatos Regulares, siue aliorum Religiosorum Confessores, absque licentia Episcopi Confeßiones eorum sæcularium, | qui sunt verè de familia, & continui Commensales, non tamen illorum, qui tantùm in Monasterijs deseruiunt, audire. Item in alia apud D. Barbosam ibi: Absque approbatione vel licentia Episcopi. Item
Alia.
apud eumdem ibidem: Subditi inferiorum & exemptorum licentiam audiendi Confeßiones petere ab Episcopo debent, & àb eo approbationem obtinere. Gregorius XIII. in Bulla die 8. Septemb. 1573.
Greg. XIII.
ibi: Nec tenentur vlteriorem licentiam & approbationem ab alijs Episcopis petere. Paulus V. in Bul
Paulus V.
la sub Data 11. Februarij 1610. Pro ministeriorum huiusmodi exercitio vlterius licentiam & approbationem ab alijs Episcopis petere, seu habere minimè teneantur. Et similiter Pontifices in Bullis loquuntur, qui eidem successerunt. Stet ergo approbationem & licentiam promiscuè accipi, & eum, qui à Confessionibus audiendis suspensus est, non esse approbatum, sienti neque licentiam habet. Suspenditur etenim approbatio & licentia donec compareat, & comparens nouo subijciatur examini, vt iterùm approbetur; vnde præcedens de sufficientia iudicium nullomodo est sufficiens, quia variato tempore status rerum variantur. Cùm ergo neque approbatio, neque licentia extat, ratione præcedentis nullus haberi potest effectus, pro quo illa est requisita, stante Iuris Axiomate irrefragibili, quòd non entis nullæ sunt qualitates, pro quo D. Barbosa in Tract. de Axiomatibus nu. 162. plures Textus & Auctores adducit: qui etsi deessent, veritas illa adeò est per se nota, vt à nullo sanæ mentis possit circa illam dubitari.
680
*Iam, quod de Bulla Cruciatæ non re
uocata per Iubilæi promulgationem ab Auctore dictum, qui post ipsum scripserunt communiter amplectuntur, vt videri potest apud P. Mendum Disp. 2. cap. 7. vbi ex declarationibus Gregorij XIII. Clementis VIII. & Vrbani VIII. in quorum Pontificatibus Iubilearij Anni inciderunt, iuxta grauium Scriptorum attestationes, ostendit. De Anno autem 1650. Innocentij X. tempore nihil dictum ab eo, quia ante illum suam eruditam lucubrationem absoluit, licet anno 1651 fuerit typis consignata. Sed de illo nequit dubium aliquid suboriri, stante cura illa Consiliariorum Sancti illius Tribunalis, de qua testatum vidimus Fr. Emmanuelem nu. 673. cuius & meminit P. Mendus num. 51. & ita anno prædicto circa hoc nullam deprehendimus nouitatem. Quod verò neque suspendi à Pontifice gratiæ Cruciatæ queant, stante concessione cum concurrentibus pro ipsa, vt citatus Scriptor cum alijs, quos congerit, affirmat nu. 50. iunctis ijs, quæ habet nu. 39. pro quo & P. Quintinadueñas Tomo 1. Singul. in Appendice Tract. 8. Dub. 14. n. 2. Sed id alterius considerationis est; neque necessariam aut vtilem huiusmodi reputo, cùm de praxi agitur, decisionem. Cùm enim Pontifices non suspendant, id, quod desiderari posset, habetur. Si autem suspendi contingeret, omnino erit necessarium suspendentis stare iudicio. Et quidem cum Consiliarij Sancti Cruciatæ Tribunalis, annis Iubilei ad Pontificem studeant habere recursum, ne gratiæ Cruciatæ ipsius reuocentur, res est non adeò explorata possibilitatis circa suspensionem negatio. Vbi & quod de contractu oneroso dicitur, non multùm videtur vrgere, quia supponendum est in Iubilei anno Bullam non publicandam, & ita neque eleemosynam accipiendam, si Pontifex renuat concessionem. Quia verò contingere potest, immò & ita ordinariè contingit vt Bulla non initio anni, sed mensibus ab eo distantibus publicetur, quo euentu per menses aliquot non poterit vsus gratiarum locum habere, non erit in eo adeò notabile grauamen vt Pontifex ad recompensationem sit præstiti subsidij adigendus. Iam enim per menses plures præcessit vsus, & quod intuitu subsidij collatum est, adeò est tenue, vt eo anno possit, licet de vsu quidquam detractum fuerit, minimè excedens, sed proportionatum iudicari. Sic enim pro Iubileo duarum hebdomadarum Eleemosyna exigitur, cùm tamen vsus gratiarum adeò limitato temporis spatio claudatur; & esse illa frequentissimè solet non ea minor, quæ pro Cruciatæ Bulla solet impendi.
681
*Iam quod ad Purgatorij animas spectat,
& ab Auctore in earum fauorem assertum, communissima sententia est, pro qua citati Patres Auctores appellant. ille nu. 57. & hic 3. iunctîs ijs, quæ habet Tract. 1. Appendicis Dub. 15. per errorem 14. nu. 7. & 8. & plures apud Dianam Parte 9. Tract. 2. Resolut. 23. Quod quidem
ampliat P. Quintanad. vt verum etiam sit de Indulgentijs plenarijs concessis, ita vt pro defunctis possint applicari, de quo cit. dub. 14. num. 4. & seqq. cuius rationes cùm ad verbum referat Diana, sic concludit: & hæc omnia ingeniosè cogitauit Quintanadueñas vbi suprà: sed an probabiliter, iu
Diana.
dicent alij: Scio enim aliquibus viris doctis non placere. Sic ille. Ratio autem cur non placeant ea esse potest, quia Indulgentiæ tales ex primaria intentione viuis conceduntur, & veluti consequenter & per accidens pro applicatione alia: vnde deficiente præcipuo, id quod est consequens, & quasi per accidens, consequenter deficit. Deinde attentis concessionis verbis id videtur compertum; in illis enim supponitur Indulgentias concessas apud eos, quibus sunt concessæ, extare, & ita pro Defunctis posse illas applicare. Y las dichas Indulgencias se pueden tambien
Verba concessionis.
aplicar por las animas de los fieles Defuntos por modo de suffragio.
Et præfatæ Indulgentiæ possunt etiam applicari pro animabus fidelium Defunctorum per modum suffragij. Præfatæ inquam Indulgentiæ, quæ videlicet pro viuis sunt concessæ, vnde extare illas significatur apertè: quia ad id, quod non est, fieri relatio nequit. Additur, Possunt etiam. Quæ particula, vt sæpè aliàs dictum, est implicatiua, & implicat, seu indicat simul cum alijs expressis, casum difficiliorem, pro quo D. Barbosa, Cardinalis Tuschus, & alij, in quibus & ipse P. Quintanadueñas Tract. 3. Singul. 25. nu. 4. & vt deessent sic affirmantes, eius significatio est adeò perspicua, vt sua se luce manifestet. Quando ergo dicitur. Possunt etiam applicari, &c. clarè ostenditur posse applicari pro alijs, pro quibibusquibus concessæ sunt. Atqui non possunt, quia suspensæ in ordine ad illos: ergo neque pro alijs. Et quidem non est dictum opera pro consequendis Indulgentijs requisita posse pro animabus fidelium defunctorum applicari, sed Indulgentias ipsas: ex quo non obscure deducitur Indulgentias ipsas pro viuis subsistere, sitque mens non | etiam obscura Pontificum, vt quod sibi applicare poterant, animabus sanctis possint applicare. Quòd quidem non impedit quominùs in praxi vtilis esse sententia possit, si Indulgentiæ conditionaliter applicentur, si videlicet valeat applicatio, aut plenariè, aut ex parte, iuxta receptam eorum opinionem, qui tenent Indulgentias non plenarias neutiquàm suspendi, vt videri potest apud P. Quintanam cit. Tract. 8. Dub. 13. Potest siquidem & circa hoc opinio versari, vt scilieet Indulgentia plenaria, si per obstaculum aliquod nequeat plenarium effectum habere, non plenarium habeat; possitque iterata plenariam exæquare. Quod aliàs tradunt multi de plenaria secundùm tenorem concessionis, quæ tamen caussæ propter quam est concessa, proportionata non sit; non enim ideò suo penitus defraudatur effectu, sed proportionatum habet, per repetitionem futurum plenarium. Pro quo videndus P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 54. Sect. 3. num. 9. vnus pro multis, cùm sint eam pro eo multi ipsum secuti.
IRREGVLARITAS.

IRREGVLARITAS.

Diuersorum casuum circa illam decisiones.
PRIMVS.

PRIMVS.

De Sacerdote armorum offensiuorum artifice, & naturalem filium ante Ordines Sacros habitum ad manufacturam instruente.
682
*AD quem dictum, si quando arma
conficiebat & vendebat, de bello in speciali non agebatur, Irregularitatem non incurrisse, quamuis bellum, quod posteà gestum, fuerit iniustum: quia valde remota caussa tunc futurus occisionis aliquorum, & præter eius intentionem: cùm possent arma in bello deseruire iusto, & pro terræ incolatus proprij defensione. Neque contra hoc facit prohibitio circa armorum fabrefactionem pro Sacerdotibus stabilita: pro quo opportunè cadit doctrina Couarrubiæ in Clem. Si furiosus. p. 2. §. 4. nu. 10. Vers. Secundò deducitur. & Cordubæ in Quæstionar. lib. 1. q. 26. col. 1. aliud esse rem aliquam esse prohibitam, quia periculosa est, eo quòd ex illa sequi mortes possint, vt prohibetur Clericis præliari in Cap. Sententiam sanguinis. Ne Clerici vel Monachi, & venatio aprorum: aliud verò propter caussam aliam. Et ita tradunt, vt incurratur irregularitas non sufficere rem esse prohibitam, si ratione illius mors acciderit, nisi ex se periculosa sit. Sic ergo in casu
Iuxta illam resolutio.
præsenti, non est prohibitum Clerico armorum artificium, eo quòd periculosum sit, sed propter indecentiam, quæ etiam reperitur in confectione ligonum & vomerum. Si verò quando arcebusia, lancearum contos, & alia huiusmodi, Gubernatori Portus Fluminis argentei, & militibus vendidit dictus Sacerdos, iam bellum instabat, eratque illud iniustum, quod ipsi erat notum, aut saltem de illo dubitabat, irregularis mansit, necibus aut mutilationibus subsecutis. In qua irre
gularitate poterit Commissarius Cruciatæ dispensare, & etiam Episcopus ex priuilegio Pij V. in quo Indiarum Episcopis concedit vt possint in irregularitate dispensare (vbi & nomine absolutionis vtitur) ob quæcumque delicta contracta: dummodò ex homicidio voluntario extra bellum non sit, aut Simonia, pœnitentijs à Confessario impositis adimpletis, aliàs in foro conscientiæ absolutio erit nulla. Sic cùm à P. Auila fuisset traditum, vt sequitur clausit: Este es mi parecer saluo meliori iudicio. Este caso preguntò vn Clerigo del Paraguay al P. Geronimo de Portillo, y al Dotor Balcazar Prouisor de Lima, y ellos lo comunicaron conmigo, y respondi esto. Sic ille, qui de casibus huiusmodi belli iniusti, dum instat, idem docet de Censuris par. 7. Disput. 6. Sect. 3. dub. 2. Vers. Hinc sequitur. Et est communis sententia, pro qua Doctores accumulat Leander Tomo 5. Tract. 2. Disput. 8. Quæst. 8.
683
*Addit idem Leander Quæst. 9. id etiam
verum habere, etiamsi vendentes arma ad iniustum bellum longo tempore ante illud inductum, (fortè indictum) id faciant. Quod tamen negat P. Henriquez lib. 14. Cap. 13. n. 3. in Glossa lit. B. adducens pro eo Ioannem Andream, Antonium (scilicet Butrium) & Ananiam. Et est satis probabile, quia non censetur moralis caussa cædium: hac enim de caussa remotè concurrentes irregularitatem non contrahunt. Pro quo & est sententia ipsius Leandri Disput. 7. Quæst. 123.
Leander.
vbi quærit, An sit irregularis Clericus, qui in bello iusto præbet arma, quæ apud se habet, militi non habenti, vt se, suaque defendat bona, si posteà miles occidat aliquem? & respondet negatiuè cum alijs, quos citat, & probat sic: Quia talis conceßio armorum, non est propinqua & proxima caussa mortis alicuius; cùm solùm fiat vt miles se suaque defendat. Sic ille. Atqui magis remota caussa est, qui longo tempore ante bellum arma ministrauit, quidquid de intentione sit, quæ non attenditur, quando factum est ipsi contrarium; & qui arma ad bellum iniustum tradidit, dicere etiam potuit, non ob inferendam mortem, sed ad terrefaciendos hostes se illa tradidisse.
684
*Et ex prædicta sententia videtur colligi
id quod Auctor sua in decisione supponit, vendentem scilicet arma instante bello iusto non fieri irregularem, etiamsi mortes subsequantur: non enim caussa illarum proxima est. Vbi quidem de irregularitate agitur ex defectu lenitatis: neque enim ex eo quòd grauissima extet prohibitio, ne Ordine Sacro insigniti res bellicas agitent, si bellum iustum sit, existimandum est Sacros Canones violantes, & sic cædium aut mutilationum caussas, homicidia committere, & esse in illis speciale, quod in bellatoribus laicis tale non est, qui solùm irregularitatem ex defectu contrahunt lenitatis. Quam quidem non contrahunt, qui remotè ad necem concurrunt armorum traditione, aut ministerio alio. Id enim quod de caussis iniustæ mortis dicitur, respectu cuius excusatio remoti concursus admittitur, de morte est iusta dicendum, vt similiter pro excusanda irregularitate ex lenitatis defectu concursus sit | remotus sufficiens iudicandus: sicut etiam quod de dubio dicitur, in quo dictus Pater commu
Circa dubium, quid operetur.
nem est secutus sententiam, de qua etiam supra Disp. 2. Dub. 4. cùm sit etiam contraria probabilis: quia pro priori solùm argui potest ex duobus Capitibus de homicidio, scilicet Cap. Significasti. Et Cap. Ad audientiam, in quibus stante dubio circa homicidium dicitur tutiorem partem eligendam. Circa quod tamen ita scribit P. Suarez
P. Suarez.
Tomo 5. in 3. p. Disput. 40. Sect. 6. nu. 11. post alia quæ nu. 10. præmiserat eidem fauentia positioni. Vbi etiam obiter notare licet, in huiusmodi consultationibus aliqua Pontifices præcipere ad maiorem cautelam, & ad maiorem decentiam & reuerentiam sacrorum Ordinum, quæ per sese, & ex vi solius conscientiæ non essent necessaria, licet posito præcepto Superioris in conscientia oriatur obligatio. Cur ergo non possumus eodem modo intelligere Cap. Significasti, & Cap. Ad audientiam, præsertim cùm interpretatio sit fauorabilis, & materia onerosa? Vnde Marianus Socinus in dict. Cap. Ad audientiam, num. 46. quem refert & approbat Couarrubias in dict. Clement. p. 2. §. 2. nu. 5. solùm dixit in dubio quoad forum cnoscientiæconscientiæ consulendum esse vt quis se abstineat à diuinis, & existimet irregularem esse. Quod potest intelligi esse consulendum vt melius & securius, non autem tamquam necessarium ante iudicis sententiam seu præceptum. Non est profectò facile interpretationem hanc valide impugnare. Sic Doctor Eximius, qui de dubio facti locutus, nam de dubio Iuris, de quo Sect. præced. ex professo probauerat cum communi sententia ratione illius irregularitatem non incurri, & tale est illud, de quo in præsenti, an scilicet ius aliquod sit, propter quod vendens arma irregularitatem contrahere debeat affirmari.
685
*Iam quod ad dispensationem attinet, re
ctè assertum à Commissario dispensari posse, pro quo Auctor ipse suprà Disp. 6. Sect. 3. dub. 1. Conc. 3. vers. sequitur 3. Leander Quæst. 136. Diana
Diana.
Parte 4. Tract. 2. Resol. 69. in fine, vbi adducens verba Commissionis, hæc scilicet: & super quacumque alia irregularitate, quæ non procedat ex homicidio voluntario, sic concludit: Quod est valde notandum. Posse etiam Episcopum secluso priuilegio quocumque tenent plures apud citatos, apud Leandrum scilicet Quæst. 137. & Dianam ibid. vers. Quid ego? licet ipsi contrarium amplectantur. At stante priuilegio SS. Pij, de quo Auctor, id asserendum diximus & probauimus Tomo 2. Thesauri Tit. 19. nu. 75. vbi & nu. sequenti aliqua notatu digna, vt hoc loco alia non sit opus addidisse, præter priuilegium aliud eiusdem SS. Pontificis tenoris sequentis: post alia in eodem: Et quoniam in illis remotißimis partibus quotidie succedunt casus, de quibus dicta Sedes consulenda esset, & propter locorum distantiam, quæ (sicut et
iam accepimus) nouem millium milliarium, & vltra; de facili dicta Sedes consulenda, & in dictis occurrentibus casibus de remedio opportuno prouideri non petest. Quo fit vt multi Christi fideles, etiam in statu peccati existentes & perseuerantes, non sine animarum periculo ab hac luce quandoque migrent, dicto periculo salubriter occurrere cupientes, quòd in diebus præfatis (scilicet S. Dominici, S. Thomæ &c.) Priores Prouinciales dicti Ordinis pro tempore in eisdem partibus existentes, quoscumque irregulares (non tamen illegitimè natos, & voluntarios homicidas) ab omni irregularitate absoluere, secumque desuper dispensare poßint & valeant, plenam & liberam concedimus facultatem &c. Datis Romæ apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die 30. Octobris 1571. Pontificatus nostri anno 6. Ex quo tenore erit forsan qui velit eos, qui defectum lenitatis inculpatum patiuntur, vt iudices, & præliantes in bello iusto, non posse dispensari, quia tota SS. Pontificis intentio in id tendit, vt saluti fidelium, & periculis animarum occurrat, quod circa præfatos non venit exercendum. Sed quidem id mi
nimè videtur obstare, quia vt ad omnes decisio possit & debeat extendi, in primis ostenditur ex verbis illis: Quo fit vt multi Christi fideles, etiam in statu peccati existentes. Vbi particula Etiam. vt sæpiùs dictum, & superiùs nu. 681. implicatiua est, & supponit casum minùs difficilem, addito difficiliori. Deinde, quia etiam illi, qui defectum inculpabilem patiuntur, possunt esse in statu peccati, si indispensati fuerint ad sacros ordines promoti: quòd si promoti non sint, & promoueri desiderant, in periculo incidendi in damnabilem statum existunt, cui etiam debuit occurri. Prætereà duæ tantùm irregularitates excipiuntur: si autem solùm de culpabilibus esset Sermo, non erat cur illegitimè nati exciperentur, quando in ijs defectus non est culpabilis, cùm de personalibus agatur.
SECVNDVS.

SECVNDVS.

De comitante eum, qui alium occidit.
686
*CAsus ita accidit. Petrus occurrens Io
Casus proponitur,.
anni rogauit eum vt veniret secum rixam gladiatoriam cum Antonio habituro, sed nihil de morte inferenda subijciens. Annuit Ioannes, qui dum pergerent, conatus est eum à rixa amicabiliter dimouere. Quod cùm non fuisset consecutus & occurrisset Antonius, & cum Petrus Ioannem præcederet, eductis gladijs rixam inierunt. Quod cùm animaduertisset Ioannes, accurrit stricto gladio, vt pacem verbo & opere inter eos conciliaret. Et finita quidem rixa, sed percusso lethali vulnere Antonio, quod ipsi Petrus inflixerat ante Ioannis pacificatoris accessum, ex quo & mortuus: quæsitum insuper an Ioannes ex functione illa euaserit irregularis? & responsio cum distinctione processit. Aut enim Petrus rixari decreuerat, etiam nullo comitante; & sic Ioannes ab irregularitate
immunis extitit, etiamsi ex illius præsentia animosior redditus. Licet enim verum sit iuxta Couarrubiam in Clementin. Furiosus par. 2. §. 2. nu. 2. irregularem fieri eum, qui occisori auxilium præbet, aliàs occisuro, sed animosiori eatenus reddito, id intelligendum quando auxilium fuit omnino illicitum, ita vt nihil admisceretur, quod esse medium posset ad impediendam mortem. Quod secus accidit in casu nostro: nam Ioannes & à rixa retrahere conatus est Petrum: & vt rixantem vidit, conatus etiam rixantes ad pacem reuocare. Quòd autem Petrus etiam sine comitatu Ioannis rixam fuisset initurus ex narratione colligitur, & ad maiorem securitatem poterit | circa id interrogari, eius conscientia onerata. Et iuxta Nauarrum in Manuali cap. 27. n. 224. quando amici, cognati, aut famuli alicuius rixantis accurrunt pacem allaturi, & in rixa mors aut mutilatio accidit, non remanent irregulares, licet ex eorum præsentia is, qui rixabatur & mortem intulit, aut mutilauit, animos sumpserit ampliores, & in aduersario fuerint remissiores. In foro ergo conscientiæ non erit Ioannes irregularis, quidquid de externo fuerit, in quo de præsentia in rixa constabit, & ea, quæ ad interiora spectant, non poterunt comprobari.
687
*Si verò Petrus non quæsijsset Anto
Posterior pars.
nium, nisi eum fuisset Ioannes comitatus, mansit hic irregularis: sed irregularitas non est ex homicidio voluntario directè aut mixto: quandoquidem ille sibi persuasit Petrum de nece Antonij non habuisse voluntatem, sed rixa contentum futurum, vnde pacificaturus aduolauit. Neque contra hoc facit Petrum irregularitatem ex homicidio directo contraxisse: stare enim ritè potest vt ex duobus ad mortem alicuius concurrentibus vnus irregularitatem homicidij directi contrahat, alius autem mixti. Vnde circa istam,
Quis possit dispensare.
si fortè illam contraxit Ioannes, poterit dispensatio Commissarij Cruciatæ versari, sicut & P. Prouincialis S. Dominici, virtute priuilegij, de quo nu. 685. sicut & P. Prouincialis S. Francisci, & Episcopi virtute alterius, de quo ibidem: non aliàs ex facultate à Concilio Tridentino concessa, cùm mors prædicta occulta non sit, neque illius caussa. Et in dubio concludit Auctor petendam dispensationem, & in ea forma, quæ fidem faciat in foro exteriori.
688
*Et ad maiorem declarationem præsen
tis puncti notandam esse ait doctrinam Felini in Cap. Sicut dignum, de homicidio n. 6. vbi sic ille: Si Clericus qui multùm dissuasit amico ne committeret homicidium, & videt eum pertinacem, & dum vadit ad maleficium, aßistit, eum semper dissuadendo: Sed tamen dubitans ne succumbat, aßistit armatus, & sequitur mors, erit irregularis. Sic ille allegans Speculatorem, & Hostiensem & statim addit; Omnia ista limita, dum dicitur de præsentia adhibita ad maleficium, vt intelligatur, dummodò ista præsentia sit ex proposito, animo se immiscendi, si oporteret; secus si casualiter ex accidenti, secundùm Ancharranum, recurrendo ad coniecturas, sed quòd in dubio præsumitur casualiter affuisse. Hæc Felinus, sic intelligenda, vt si amicus non tenderet secum, qui occidit minimè ad homicidium tetendisset; sic enim irregularis redditus: sicut etiamsi eius præsentia animosior factus, quamuis sine illa facinus aggressurus. Secus si eo tantùm fine perrexit, vt auxiliaretur sine alterius offensione: hoc enim licitè fieri potuit, & irregularitas huiusmodi sine peccato non contrahitur. Sed
Casus alter.
quid quando non ex consilio, sed casu fortuito contingit rixa inter plures, & vnus occidit, vtrùm omnes sint irregulares? Couarrubias suprà n. 3. Vers. Secundus casus. & n. 2. Vers. Quatenus, & Secundùm ea, quæ dicit in prædicto. n. 2. intelligenda quæ dicit. nu. 3. Vers. citato si vera sunt quæ ibidem dicit. Sic Auctor.
689
*Et de præsenti casu agit ille de Censuris
par. 7. Disput. 6. Sect. 3. dub. 3. Conclus. 1. vbi ab irregularitate liberat, si duæ circumstantiæ occurrant. 1. si is, qui occidit, non reddatur animosior ex præsentia alterius, & tunc contingere credendum est, quando viribus & armis multùm aduersarium superabat. 2. Si associans sit valde amicus, & multò magis si pater, aut frater. Et priorem limitationem colligit ex doctrina P. Henriquez lib. 14. Cap. 14. nu. 2. lit. E. quam & admittunt P. Gibalinus Cap. 4. de Irregularitate. q. 1. Consectario. 10. n. 23. & Leander Disput. 10. Quæst. 63. & ante illos P. Suarez Tomo 5. in 3. Disput. 45. Sect. 3. n. 10. Posteriorem autem non admittit Leander Quæst. 64. admittunt tamen P. Henriquez suprà Cap. 16. n. 1. in fine. Nauarrus Consil. 32. (aliàs 24.) de homicidio. Diana part. 4. Tract. 2. Resolut. 17. ex insinuato fundamento, quòd tales dent operam rei licitæ. Et quidem in
casus propositi specie res videtur clara. Quid enim? deberetne Ioannes Petrum deserere, & vt suo pugnaret periculo incomitatum relinquere, quem minimè de morte inferenda agere iudicabat? Inhumanum profectò videtur, & contra amicitiæ leges, nec sine infamiæ nota id stare posset; cum etiam constet de dissuadenda rixa fuisse solicitum. Quòd verò animosiorem non fecerit occisorem ex eo apparet, quia iste rixam antequàm ille posset accedere est auspicatus, & adeò validè, vt aduersarium lethaliter vulnerauerit; ex quo & apparet fuisse aduersario viribus superiorem. Cui tamen opponi potest, à Petro Ioannem inuitatum vt se comitem eunti ad rixam adhiberet. Ad quid enim inuitatio talis, si animo, viribusque præstabat? Ad quod dici potest, inuitatum quidem Ioannem, vt si quid minùs feliciter accideret, iuuare post rixam posset; vel si in eo Superior euaderet, laudatorem haberet, vel adiutorem in quærendo asylo, possetque domesticos de ijs, quæ acciderunt, admonere, Vide Dianam, Parte 4. Tractat. 2. Resolut. 17.
690
*Addit Auctor requirendum Petrum, &
onere conscientiæ proposito compellendum, vt rei patefaciat veritatem. Sed est medium illud penitus inutile: quia nullus erit, qui fateri velit se comite ad rixam indiguisse, viribus animoque destitutum, vt vulgari opprobrio dignus, quod satis est notum, reputetur. Non ergo illum conscientiæ propositum onus vrgebit, quia potiùs suo debere honori consulere dicet, quàm alterius indemnitati, aut securiori statui, qui sibi aliàs consulere poterit. Et quidem quòd associans contrahat, vel non contrahat irregularitatem non debet ad id, quod in animo alterius latet reuocari, quia Ecclesia de occultis non iudicat, sed vt ex Ancharrano dicebat Felinus nu. 687. recurrendum est ad coniecturas. Neque ex eo quòd reuera occîsor se solo homicidium non perpetrasset sine comite, si id taceat, aliquod iuconueniens sequitur; si enim aliquod, illud certè esset, quòd irregularis Ordines susciperet, aut in iam susceptis ministraret. Atqui hoc non sequitur, nam associans nihil cogitauit de morte, neque si tale aliquid sciret, aut præsumeret, se comitem daret, & ita in eo non peccauit, & fortè nec venialiter: ergo quidquid de intentione sit occisoris, ad socium irregularitatis defectus minimè redundauit, vnde neque inconueniens, quod dicebatur, oboritur, quòd scilicet irregularis se inserat sa|cris, quidquid nonnulli circa hoc scrupulosiùs hæsitarint.
690
*Circa casum autem illum rixantium
plurium occidente vno citat quidem Auctor CouarrubiāCouarrubiam eo modo, quem vidimus, ex quo quid ille sentiat nequit coniectari. Et Couarrubias quidem citato Vers. Secundus casus, sic resolutoriè asserit: Cùm vnus fuerit à pluribus in rixa subito cōtingentecontingente vulneratus, & constet quòd ex tot vulneribus sit lethale, & quis id intulerit: in hac equidem specie tenebitut qui vulnus lethale intulit de homicidio, ceteri de percußione. Textus celebris in l. item Mala &c. tandem hæc est omnium ferè communis opinio: ex qua deducitur quid dicendum sit quoad pœnam irregularitatis: etenim qui tenetur de homicidio, erit irregularis: ceteri verò ab ea erunt immunes: quod potest colligi ex dicto Cap. Significasti, & ex his, quæ inibi traduntur. Sic ille, qui adducto Vers. Quatenus ita scribit: Illud sit constitutißimum, auxilium tunc irregularitatem inducere, quando id fuit caussa proxima delicti committendi, sic sanè, quod delictum eo auxilio, vel ope cessante, nec præstita, nequaquàm foret perpetratum: aut quando quis verè cooperatur delinquenti: quemadmodum apud omnes est in confesso. Idem ergo censerem quoties auxilium faciliorem aut tandem audaciorem efficeret ipsum delinquentem ad criminis executionem: quod probatur ex
Vt non sit sibi contrarius.
dicto Cap. Sicut dignum. §. Qui verò, & §. Clericos, de homicidio. Hæc ibi. Iuxta quæ intelligenda videntur quæ citato Vers. Secundus casus posteà dicta ab ipso: quòd scilicet solus ille, qui lethale Vulnus intulit, irregularis censendus sit: si videlicet ab alijs non adiutus, aut animosior factus: ne scilicet vir tantus sibi post breue adeò spatium contrarius videatur. Et quidem P. Auila dum addidit, Si vera sunt quæ ibidem dicit, id innuisse videtur, quod posteà docuit suprà affirmans & probans omnes irregularitatem contrahere, quia omnes facto ipso, mutuò se iuuant, & debilitant aduersarium: licet enim præmisso consilio non concurrant, tamen ex quo omnes simul ex vna parte oppugnant aduersarium, concurrunt tamquàm vna caussa totalis moralis. Qui & pro se adducit P. Henriquez cit. Cap. 14. n. 2. iunctis ijs, quæ habet n. 3. lit. N. & Emmanuelem Rodericum Cap. 178. Conclus. & tenent insuper Nauarrus in Manuali Cap. 27. n. 224. Vers. Decimò infertur. & Consil. 24. aliàs 32. P. Filliucius Tract. 20. num. 111. P. Suarez Disput. 45. Sect. 3. n. 10. & 11.
691
*Et sententiam Couarrubiæ, quæ vide
tur moraliter vix practicabilis ob rationem adductam, quia plures rixantes per modum vnius caussæ moralis inuadunt, vt nequeat reipsa discerni an alij ob aliorum associationem nihil audaciores sint redditi, cùm id videatur naturaliter consequens, vt animosiores reddat corrixantium associatio: Nihilominùs Leander possibilem re
Leander.
putat Disput. 10. Quæst. 62. dum ita scribit: Dicendum Primò, si in casu aßignato omnes concurrerunt ad percutiendum vel occidendum, non per modum vnius, nec sese mutuò iuuantes, sed quodam subitaneo impetu singuli inuolarunt, sine alia maiori morali coniunctione, quàm si seorsùm illum fuissent aggreßi, tunc non erit irregularis nisi ille, qui vulnus lethale intulit. At verò si ita rixa &c. Sed verò distinctio alia videtur adhibenda; aut enim aggredientes impetum in vnum fecerunt, cui est lethale vulnus inflictum. Si hoc ita, non videtur inuerosimilis modus dicendi prædictus. Si autem contra plures rixati, tunc moraliter certum est alios ex associatione animosiores redditos; quia cùm nec Hercules contra duos, nullus in plures impetum fecisse credendus est, nisi socios esset auxiliatores proximos habiturus. Licet autem nonnulli sint, de quibus id possit, duce experientia, præsumi, id quidem infrequens, & qualis quisque sit in casus contingentia patebit: Cùm & accidere possit vt valentior ille vulneris lethalis caussa non fuerit, tunc siquidem vti omnino certum haberi debet omnes irregularitatem contraxisse.
TERTIVS.

TERTIVS.

De occidente caussa defensionis cum specialibus circumstantijs.
692
*IAcobus vt iniuriosa verba in ipsum à
Casus propositus.
Martino prolata adhuc puero, domum, in qua erat ingressus illum capillorum vellicatione & alapis cœpit diuexare: cùm egressus querulis vocibus prouocatus Franciscus Martino nescio quibus titulis beneuolenter adstrictus, stricto gladio conatus est Iacobum grauiter vulnerare, quem ille ibi nesciebat assistere, sicut & quemcumque alium, qui Martini caussam posset aut vellet propriam ducere, & vti talis assumere defensionem. Gladio ergo èex vagina educto, dum se conatur defendere, Franciscum interemit. Et circa irregularitatem mota quæstio, ad quam dictum Primò, si terminos incul
patæ defensionis Martinus non est transgressus, irregularitatem neutiquam incurrisse, non solùm ob vitandam mortem, sed etiam mutilationem. Ex Clement. 1. de homicidio. Vbi Cardinalis, & Couarrubias in eamdem. par. 3. q. 4. Licet enim opinionem Nauarri velimus amplecti in Manuali
Cap. 27. n. 238. & D. Antonini. par. 3. tt. 5. adulterum, quem maritus cum vxore inuenit, vultque illum occidere, si maritum occidat, irregularem manere, eo quòd adulterium ex se huiusmodi satis sit obnoxium periculo: in præsenti casu id locum non habet; quandoquidem quod à Iacobo erga Martinum puerum factum an aliquis intus esset, qui eum defenderet, nesciento, tale non fuit, vt periculum adeò graue posset suspicari.
693
*Secundò dictum quòd si Iacobus fugere
potuit absque periculo, se in aliquo cubiculo abscondere, aut clamoribus aliquos aduocare, qui rixantes tranquillarent, & sic necem vitare, nec tamen fecit, mansit irregularis. Nam licet ad vitandum peccatum non sit necessarium fugere, si præsertim persona nobilis sit; est tamen ad vitandam irregularitatem, vt ait Panormitanus in Cap. Olim, de restit. spoliat. Glossa in Clement. 1. de homicidio. Vers. Non valens. Couarrubias suprà n. 4. Quod etiam dicendum si in defensione excessit. Cum animaduertendo tamen circa hoc discrimine, videlicet, quòd si vitare mortem prędictisprædictis modis potuit, nec fecit, irregularitas fuit ex defectu perfectæ lenitatis: Si tamen in defen|sione commisit excessum, irregularitas extitit ex homicidio voluntario, non directè, nec in se, sed caussa defensionis. Ex Concilio Tridentino Seßion. 14. Cap. 7. de Reformat. quod optimè Nauarrus expendit Cap. 27. n. 239.
694
*Tertiò, quia materia ista valde est deli
cata, & de excessu in defensione facilis potest esse suspicio, & in dubio se debet quis irregularem reputare, ex Cap. Ad audientiam de homicidio, nisi de non possibili euitatione mortis adsit certitudo; debet peti dispensatio, præsertim propter vitandum scandalum, quod oriri poterat, eo quòd casus valde in Regno fuerit publicus, quam Commissarius Cruciatæ impendere poterit, etiam si irregularitas fuerit ex defectu perfectæ lenitatis, vt Caietanus docet. 2. 2. q. 64. arti. 8. in fine. & in Summa tt. Irregularitas. Couarrubias suprà part. 2. §. 3. circa finem. Nauarrus in vltima impreßione Manualis Cap. 27. nu. 240. Sic Auctor.
695
*Et circa priorem assertionem nulla est
Circa priorem Assertionem.
difficultas; sic enim sentiunt Theologi omnes & Iuristæ, quidquid nonnulli ex antiquioribus leui fundamento protulerint, videndi cum prioribus apud Leandrum Disput. 12. Quæst. 1. & Iura quidem ita sunt aperta, vt dogma hoc certissimum debeat æstimari. Vnum illud ex Concilio
Concilium Trident.
Tridentino cit. Cap. 7. videtur obstare, sic enim ibi: Si verò homicidium non ex proposito, sed casu, vel vim vi repellendo vt quis se à morte defenderet, fuisse commissum narretur, quam ob caussam etiam ad Sacrorum Ordinum, & Altaris ministerium, & Beneficia quæcumque ac dignitates, iure quodammodo dispensatio debeatur &c. Sed certè obstare nequit, quia vt ex Declaratione S. Congregationis constat, Concilium de illa est accipiendum defensione, in qua est commissus excessus. Sic die 1. Septemb. 1588. apud D. Barbosam in Collectaneis. Vbi quod Concilium loquatur de eo, qui fuisset in aliqua culpa, & ideò indigeret dispensatione.
696
*Videtur autem iuxta dicta ab Auctore,
circa dispensationem num. præced. aliter Concilium exponendum, vt scilicet procedat regulariter loquendo, quia materia ista valde est delicata, & de excessu facilis oriri suspicio possit, cùm aliàs sine peccato incurri irregularitas possit, iuxta dicta ab eodem vt n. 693. Iuxta hæc ergo statuere Concilium potuit, vt qui se defendens occideret inuasorem, irregularis haberetur, non quidem id definiens, sed iuxta receptam Theologorum doctrinam: vt scilicet qui irregulares ob defensionem reputantur, ad Episcopum dispensationem obtenturi recurrant. Congregatio autem casum quidem possibilem agnoscit, sed rarum, in quo scilicet de non commisso excessu habeatur certitudo.
697
*Non videtur autem quomodò stare illud
queat cum doctrina præfata de incursione irregularitatis absque peccato, pro quo citatur Couarrubias in Clement. 1. par. 3. q. 4. cùm tamen Relectio illa duas tantùm habeat partes, & neque in prima, neque in 2. Tale aliquid habeatur. Et in Secunda quidem §. 4. Vers. Ad eamdem partem Felinum adducit asserentem sine peccato
Couarrub.
posse in priuata persona irregularitatem reperiri, vbi sermo est de magistro discipulum percutiente, quem tamen improbat ita scribens: At si nullam habuerit in excessu culpam, nequaquàm tenebitur de homicidio casuali inde secuto: quod Doctores omnes videntur in dist. Cap. Presbyterum (de homicidio) adnotare, etiam quoad irregularitatem: quidquid Felinus ibi contrarium probare conetur. Sic ille. Qui & nu. 9. Vers. Ex his ita ait: Ex his ipse infero homicidium à persona priuata commissum nusquàm imputari ad irregularitatem, nisi habeat aliquam peccati malitiam & culpam. Nam qui omninò excusatur à peccato homicidij priuati, etiam excusabitur à pœna irregularitatis prouenientis ex homicidio priuato. Hæc magnus ille Magister, quidquid Felinus dixerit ab eo adductus, & quidquid insuper Glossa & Panormitanus ab Auctore citati: in cuius Assertis id non videmus quomodò possit ritè componi, vt homicidium stare sine peccato queat, & alioqui incurratur irregularitas; cùm aliàs defensio, eo quòd sit inculpata, sine incursione irregularitatis possibilis asseratur. Et citata quidem Glossa sic habet ad verba textus: Non valens. Inangulatus
erat, (vulgo Arrinconado) vel sic arctatus, quod fugere non poterat, nec se iuuare clamore, vel aliter. Si de hoc dubitatur, in foro contentioso non crederetur sibi: sed si per circumstantias apparentes oporteret hoc iudicari, in foro pœnitentiali crederetur hoc asserenti. eod. tt. Cap. Significasti. 2. De desponsat. Cap. Tua. Sic Glossa. Vbi quidem id, quod de irregularitate sine peccato dicebatur, non reperitur assertum: si enim cùm posset fugere &c. id non fecit occisor, culpabilis in foro externo reputatur, & ideò non ei creditur, nisi verosimiles suffragentur coniecturæ, vnde illis stantibus venit excusandus non solùm à culpa, sed ab illius pœna, irregularitate scilicet, de qua agebatur. Et ita in foro pœnitentiæ credendum ei dicitur, vbi solùm de peccatis agitur, aut confitendis,
aut excusandis, si à Confessario circa illa quæstio moueatur, sciente occidisse illum, & de occisione se neutiquam accusante. Neque ex citatis Decretalibus quidquam potest contrarium inferri. In Capite enim Significasti, illud tantùm
habetur, quod possit instituto deseruire, scilicet posse & debere credi ei circa illa, de quibus non accusatur, aut denuntiatur ab aliquo: id quod est in Sacramento Pœnitentiæ verissimum. In Cap. Tua, vix est quod commodi esse alicuius
Cap. Tua de desponsat.
queat, nisi quòd creditur dicenti se non habere propositum Matrimonium contrahendi, quando id potest aliquo modo comprobari. Et ex dictis non solùm quod ad priorem Assertionem spectat, à Nobis traditum, sed etiam quod ad sequentes, si in ordine ad Tertiam addamus, non solùm Commissarium Cruciatæ, sed etiam Patres Prouinciales S. Dominici posse illam impartiri. Addidit etiam Auctor P. Prouincialem S. Francisci vt vidimus num. 687. pro quo speciale Indultum non vidi: sed fortè ratione communicationis priuilegiorum assertum: qua ratione idem dici potuit de alijs Prælatis Ordinum Mendicantium illam pariter habentium, sicut & omnes ferè aliæ habent Religiones, & ampliorem nulla, quam Iesv Societas: id circa Festa obseruando, quod dictum à Nobis Tomo 2. Thesauri Tit. 12. nu. 139. & seqq.
QVARTVS.

QVARTVS.

Circa Abortum, sine voluntate concurrendi ad ipsum, licet concursus extiterit aliqualis.
698
*REs sic accidit. Femina quædam vxo
Casus species.
rata absente marito concepit ex alio, & cùm iam bimestris esset fetus, & aduentantem maritum timeret, consulta obstetrice amasij interuentu, & ad illam aliquoties adducta, poculum iterato ebibit, ex quo est abortus subsecutus. Amasius autem minimè cupiebat illam abortire; immò fetum in lucem edi perplacebat. Qui ad Sacros Ordines promoueri cùm vellet, an quod est dictum obstare posset, perquisiuit, admonens rem fuisse & esse tunc temporis secretam. Pro quo dictum.
Primò, supposita doctrina Glossæ dist. 5. in
Assertio 1. affirmatiua.
principio communiter recepta, iuxta quam fetus virilis animatur die quadragesimo à conceptu, femineus autem octuagesimo; si constare potuit, eum, de quo agitur non fuisse virilem, illum, de quo est quæstio, non fuisse irregularem ex Cap. Aliquantò 32. q. 2. Cap. Sicut de homicidio: & constat, quia cùm non esset homo, qui ex corpore & anima constat, homicidium esse non potuit. Si autem certum fuerit fuisse virilem, irregularitatem contraxisse, & etiam si dubium fuerit an virilis, an femineus extiterit. Et dato quòd constet fuisse femineum, dubium autem an imprægnatio ante octuagesimum diem acciderit, etiam fuisse irregularem, iuxta Syluestrum Verb. Homicidium 1. n. 2. Nauarrum Cap. 27. n. 222. Couarrubiam in Clement. 1. de homicidio par. 2. §. 3. n. 1. Vers. Hinc est omnino. Et iuxta communem regulam, quòd in dubio se debet quisque irregularem reputare. Cap. Ad audientiam de homicidio.
699
*Secundò in eo interuenisse homicidium
voluntarium, & non tantùm casuale, quod mixtum compellatur, quia concursus extitit ad rem ex se satis ad abortum ordinatam, quandoquidem femina vterum gerens ad obstetricem est aliquoties adducta pro remedio abortus, ad quem præcesserat postulatio. Et quidem quæ poculum confecit & tradidit, voluntarium homicidium proculdubio commisit: ergo à fortiori adulter: quandoquidem actus magis attribuitur mandanti, quam exequenti. Cap. Litteris de re
NeNeque obstare secretum.
scriptis. Neque obstat quod de secreto dicitur: nam licet Alfonsus de Castro lib. 2. de lege pœnali asserat, quando illegitimitas est occulta, non esse opus dispensatione: Communis tamen sententia est in conscientiæ foro tantam esse dispensationis necessitatem pro occultis irregularitatibus, quàm pro manifestis: vt ait Corduba in Summa q. 41. & probat Couarrubias suprà n. 4. & colligitur apertè ex Consilio Trident. Seßione 24. Cap. 7. de Reformat. Vbi facultatem Episcopis confert ad dispensandum in irregularitatibus, quęquæ occulto â delicto proueniunt.
700
*Ad id autem quod de seruandæ prolis de
siderio dicebatur, occurritur ex eo quòd sufficit media habuisse satis superq;superque efficacia vt mors eius sequeretur iuxta doctrinam Nauarri supra n. 240. & Couarrubiæ suprà nu. 1. in principio qui aiunt eum, qui aliquid exequitur, ex quo per se mors
Aut aliud medium adhibendum.
sequitur, esse homicidam. Quod verò etiam dici potuit, feminam dictam alio vsuram medio ad abortiendum, si illud, pro quo concursus adulteri interuenit, non fuisset adhibitum, sat friuolum est, aliàs neque famulus, qui ex mandato domini aliquem occidit, irregularis esset, quia famulus alius homicidium ex eodem mandato peregisset: & idem est de carnifice, ac alijs concursum ad executionem capitalis supplicij adhibentibus. Et licet in consiliante locum habere possit effugium dictum, quando sine illo id erat futurum, pro quo consilium adhibetur: in casu tamen præsenti, & alijs similibus, illum habere non potest, cùm reuera sit talis mortis executor.
701
*Neque etiam ignorantia pœnæ allega
Neque ignorantiam pœna.
ri potest: licet enim probabile sit quod quando aliquis ob illam a peccato excusatur, etiam excusetur à pœna eidem imposita vt tradunt Couarrubias in Cap. Alma mater par. 1. §. 6. num. 9. Palacius in 4. dist. 8. Disput. 5. Syluester Verb. Irregularitas nu. 15. §. 5. Si tamen excusari peccatum nequeat, ignorantia pœnæ in Iure latæ non releuat delinquentem: vt tradunt Panormitanus & Felinus in Cap. Anobis de sent. excom. Corduba in Quæstionario q. 25. Vers. Item secundo. & 27. in principio. Et alij, quia pœna ex se inuoluntaria est, vnde vt incurratur, non est necessarium eam fuisse præcognitam, vt sic voluntaria redderetur. In excommunicatione autem specialis est ratio, quia fertur contra contumaces: quod secus accidit in pœna irregularitatis, in qua non attenditur contumacia, quia contra homicidas fertur. Ex quo habemus solum Pontificem, aut eius Nuncium posse in illa dispensare. Et in dispensationis postulatione oportebit addi casum ante editum Sixti V. Motum proprium accidisse, vel antequàm illius notitia in Indijs haberetur. Sic Auctor, de quo etiam Parte 7. de Censuris Disputat. 2. Dub. 1. Conclus. 1.
702
*Et quod attinet ad animationem fetus,
res est prorsus ignota, de qua diuersimodè Auctores sentiunt, qui videri possunt apud Leandrum Disput. 11. Quæst. 6. & 7. & P. Cornelium in 12. Cap. Leuitici v. 5. Vbi & Abulensis Quæst. 21. qui citatam Glossæ sententiam amplexus,
Glossa,.
curiosam exhibet dierum huiusmodi distinctionem versibus illis expressam:
Sex in lacte dies, ter sunt in sanguine terni.
Bis seni carnem, ter seni membra figurant.
Et hoc in masculis, nam in feminis tempora duplicantur. Adducit etiam sententiam D. Augustini in Epistola ad Dionysium, in qua asserit formationem masculini corporis sex supra quadraginta diebus absolui. Vt autem appareat quanta sit circa hoc sensuum, & grauium quidem scriptorum diuersitas, Læuinus Lemnius libro de occultis naturæ miraculis, breui quidem volumine, sed eruditissimo, Cap. 11. affirmat feminæ formationem nunc 35. nunc 40. nunc 45. nunc 50. terminari. Iuxta quem huius formatio potest maris formationem exæquare, quæ 30. 35. 40. & aliquando 45. consummatur. Quis ergo hac | in caussa definitiuam poterit sententiam pronuntiare?
703
*Circa quod Leander Quæst. 6. adducta
ex Hyppocrate eâdem, quæ est Leuini sententia, circa maris formationem, excepto 50. cuius diuersitas ex diuersa caloris conditione procedit, qui quo est maior, minori tempore opus suum perficit, quasi anima seminis ac spirituum seminalium Quæst. sequenti, negat corpus femineum duplicatum tempus requirere, quia id est incredibile, & pro femineo ait quòd minimè animantur eodem tempore, quo animantur masculi, sed quædam sexagesimoquinto die, quædam septuagesimo, quædam septuagesimo quinto, & quædam octogesimo, quia non omnes efformantur ex eodem gradu remissi caloris: ideò enim dicitur fetum masculinum non formari, nec animari eôdem tempore in omnibus, quia attenditur ad maiorem vel minorem caliditatem vel frigiditatem matris: atqui feminæ ex semine frigido concipiuntur: ergo formatio fetus, quæ ex calido semine perficitur, celerior multò erit. Sic ille ex D. Didaco de Narbona in Annalibus an. 1. q. 1. nu. 39. Qui tamen discursus elidi facilè potest: nam iuxta ipsum corpus masculinum formari potest diebus 30. ergo & femineum diebus 54. Patet. Nam ob plures aut pauciores gradus caloris, & frigiditatis dicta contingit inæqualitas: ergo quemadmodùm esse differentia potest in fetu masculino per excessum 14. aut 15. interdum dierum, ita vt 45. sit longius formationis spatium: sic & excessus vsque ad 54. aut 55. pro feminei corporis formatione sufficiet. Consequentia ostenditur, quia longius illud spatium vsque ad 45. dies arguit notabilem caloris defectum, & ita oppositæ qualitatis notabilem admixtionem, quæ pro formatione fetus feminei deseruit: ergo si illi addantur decem gradus, immò & pauciores, sufficiens dispositio pro illa, & ita 54. aut 55. poterit formatio eius absolui. Deinde assignatio illa dierum nimis voluntariè ponitur Sexagesimo quarto: & cur non 85. 6. 7. aut 8. Deinde Septuagesimo. Et quare non 72. 2. & 3. Præterea in Septuagesimo quinto similiter argui potest. Quis hanc quinariam proportionem cælestis nuncius edocuit? Quòd si momenti quidquam illa habet, cur sexagesimus quintus dies assignatus non est, sed 64. Deinde quomodo stat illud, quod pro suppositionis probatione dictus Auctor assumit, dum ait non esse credibile tam longè diuersam masculinęmasculinæ materiæ dispositionem à feminea esse, vt istius efformatio duplicatum tempus necessariò requirat? Quandoquidem octoginta dierum spatium etiam pro illo designat.
704
*Iuxta hæc ergo satis apparet dubia res
Formationis tempus incertum.
ista, quam natura intra secreta illa cubicula peragit, in qua & diuinæ prouidentiæ dispositionem oportet agnoscamus, ad quam est diuersitas sexuum adeò ad propagationem necessaria, referenda. Pro quo Cassiodorus libro de Anima cap. 16. quod est de Templo animæ, id est, de
Corpore, ita scribit: Genitalia vero nostra in magnum ministerium quis dubitet attributa? Vnde, præstante Deo, hominis reparatio fecunda procedit, vnde mortales nesciunt habere defectum, quando personis pereuntibus, genus noscitur seruari posse continuum. Sic ille. Præstante ergo Deo, nec vtcumque, sed singulari prouidentiæ suæ dispositione præstante, sexuum diuersitas temperatur; vt maribus feminæ opportuna proportione respondeant, sitque etiam Religiosa castitas in viris & feminis Deo laudabiliter consecrata: vbi si excedere contingat feminas, id ipsi est, eritque gratissimum, vt quemadmodùm millia millium Angelorum laudes eius modulantur in cælis, ita & in terris sui sint Angelici Chori hymnicinos cælestes æmulantes.
705
*Iam quod ad decisionem spectat, cùm
Quod circa decisionem.
circa formationem fetuum nihil esse possit certum, stare nihilominùs id poterit, quod ab Auctore dictum, si fetus iam formatus deprehendatur, hoc enim animationis validum est argumentum, & ita etiam homicidij. Formatio autem tunc esse dicitur, cùm id habetur, quod in allatis carminibus nu. 702. vltimum indicat hemistichium: Ter seni membra figurant membrorum inquam distinctio, & humana figura, non qualis diebus proximis, de quibus illud aliud: Bis seni carnem. Quòd si dubium circa illud, sententiam Auctoris sequuntur multi, quos adducit & sequitur Leander suprà Quæst. 10. Et Diana Tract. 2. Par. 4. Resolut. 16. admonet ab
illa non recedendum tamquàm probabiliori, vnde oppositam reputat probabilem, quam quidem non contemnendi tuentur Auctores, eo ducti fundamento, quod in Iure nullum pro ea stare videatur. Si enim aliquid maximè in Cap. Ad
audientiam, & in Cap. Significasti de homicidio, in quibus, vt aliàs dictum, homicidio dubio pœna irregularitatis, iuxta receptissimum Doctorum sensum, iniuncta reperitur: quòd tamen non videtur obstare, quia ibi est sermo de occisione certa, eius scilicet, de quo non dubitatur vitam habuisse, & solùm de concursu ad mortem dubitatur, vt in casibus præcedentibus: quod secus accidit, cùm de aborsu agitur, de quo an vixerit nulla est certitudo: Cumque ratio diuersa
sit, & dispositio odiosa, quia pœnalis, ad illum non videtur extendenda. Quod discrimen non magni videtur esse momenti, quandoquidem non minùs in vno casu, quàm in alio dubitatur an quis fuerit caussa mortis, pro quo parùm refert quòd occisus fuerit certò viuens, vel quòd an vixerit dubitetur: quando & ratio à Pontificibus adducta, comprehensiua est, ob generalitatem. Cùm in dubijs partem debeamus eligere tutiorem, vnde non est extensio vltra casum legis, cùm illum comprehendere manifestè comprobetur. Videantur nihilominùs dicta nu. 684. si vlteriùs addamus eum qui lethale vulnus inflixit ei, qui an fuisset iam ab alijs occisus dubitabatur, iuxta receptam de dubio doctrinam, non posse quominùs irregularitatem contraxerit, dubitari, quia discrimen illud de certè viuo, aut dubiè mortuo, nullius est in caussa huiusmodi considerationis: Igitur &c. & hæc pro casu dicto, nam circa alia non est, in quo oporteat immorari.
QVINTVS.

QVINTVS.

De concurrente ad aborsum, sed non adeo proximè vt in casu præcedenti.
706
*PEtrus, ex quo femina maritata conce
perat; petente ipsa, rogauit Antonium vt feminam aliam huiusmodi maleficiorum peritam conduceret, qui & ita fecit, illam in domum prægnantis adducens; nihil tamen de maleficio dicens, cùm ab eo abhorreret, sed suadens vt iret, quia circa certum negotium eius industria quærebatur. Iuit ergo, & aborsus est illius diabolica cooperatione peractus. Et Antonius Ordines sacros recipere cupiens de irregularitate solicitus, & circa id inquirens, de incursa est extra dubitationem instructus, propter concursum adhibitum; sed non homicidij directi, sed indirectè voluntarij, aut mixti: quia concursus fuit remotus, & vt ait Nauarrus in Manuali cap. 17. nu.
240. vt homicidium sit directè voluntarium requiritur vt occidens formalem habeat occidendi voluntatem, vt colligitur ex Concilio Trident. Sess. 14. Cap. 7. de Reformat. ibi: Per insidias, qui sua voluntate homicidium perpetrauerit, saltem requiritur vt id velit, quod adeò est morti proximum, vt vix compati possit illius volitio sine mortis volitione: quod tamen in casu præsenti non accidit, quia aborsus potuit multipliciter impediri. Et ita Nauarrus contra Caietanum
Nauarrus.
asserit volentem aliquid sine homicidij voluntate, non esse homicidij directè voluntarij reum, licet ex illo mors maiori ex parte sequatur. Quod iuxta dicta intelligendum, vt scilicet vix compossibile sit velle illud, & non velle mortem. Pro quo & Couarrubias in Clement. Fu
Couarrub.
riosus par. 2. in principio num. 2. Vers. Interim, vbi adnotat circa eum, qui poculum abortionis dedit, quòd licet dolus absit, nec is actus factus fuerit animo occidendi, & ideò per se directè non possit dici homicidium directè voluntarium, indirectè tamen, & per accidens dicatur ea occisio voluntaria. Iuuat etiam quòd is qui sine animo oceidendi occidit, non punitur pœna homicidæ ordinaria: ergo similiter est circa irregularitatis pœnam procedendum. Sic Auctor. Et omnino verosimiliter, licet fortè non
sit defuturus, qui præfatum à prædicta pœna immunem censeat, eo quòd concursus ille remotus fuerit, vt asseritur, & quia mille vijs, vt dicitur, potuit abortus impediri. Femina siquidem vocata potuit reniti flagitanti, vel aliquid præbere, quod nullum habiturum fuisset effectum. Hac de caussa P. Gabalinus de Irregular.
P. Gibalin.
Cap. 4. q. 2. Consect. 8. vers. Tertio. pag. 183. quem sequitur Leander Disput. 11. Quæst. 17. quemdam ab irregularitate liberum censet, quia non consuluit mulieri, vt abortiret, neque vt caussam connexam cum aborsu suscipiat, quamuis aliquod periculum sit, quod tamen vitari potuit, si ipsa cautè & prudenter se gerat: quare sibi imputet, si sua culpa abortiat (immò si se enecet) non tamen Adulter aut Amasius, à quo inuitata, dicatur propriè & verè fetus homicida ad effectum irregularitatis: cùm reuera illud homicidium non consuluerit, aut proximè caussauerit. Sic illi, vnde in casu nostro improbabilis videtur applicatio, licet is, de quo agitur mortaliter peccauerit, quemadmodùm & ille, de quo Scriptores dicti.
SEXTVS.

SEXTVS.

De occisore, & vouente Religionis ingressum.
707
*PEtrus verbis iniuriosis Ioannem ad ri
Casus narratio.
xam prouocauit, qui educto gladio iniuriantem aggressus, gladium etiam post aggressionem stringentem, ab eo est lethaliter vulneratus, vnde post dies aliquos etiam mortuus. Cùm autem Petrus in superueniente fuisset periculo constitutus vouit se D. Francisci Ordinem ingressurum. Et rogatum quid hic opus facto esset, responsumque.
Primò. Si Petrus iam pendentem mortis caus
sam in iudiciario haberet tribunali, aut esset de accusatione suspectus, eaque ratione fieri Religiosus vellet, id fieri non posse, obstante Sixti V. Constitutione §. Ceterùm, ibi: Criminum reos, vel suspectos existere, ita vt damnati sint, vel ne damnentur formident. Tales quidem ad Professionem Religiosam inhabiles in perpetuum declarantur: pro quo & in Declaratione §. Contra criminosos.
708
*Secundo, si de accusatione per publica
Acta non constet, aut quòd caussa sit iam iudicialiter inchoata, benè poterit dictus Petrus Religionem ingredi, immò & debebit, vt primùm commodè poterit, vt constat ex Declaratione & §. citatis.
Tertio, ingressus ordinari non poterit, si priùs
non sit circa irregularitatem dispensatum, etiamsi in rixa moderamen tutelæ fuerit obseruatum: quia verbis valde iniuriosis Ioannem vt gladium stringeret prouocauit post eum abiens, & gladio linguæ atrociùs insectatus, vt tenet Nauarrus Tomo 2. Consil. lib. 6. tt. de homicidio Consil. 32. & in Manuali Cap. 15. num. 7. in noua editione. Verba enim prædicta satis illi esse potuerunt, vt futuram gladiatoriam rixam sibi probabiliter persuaderet, ex qua mors, aut mutilatio contingere poterat. Censet autem Auctor non esse seruatum moderamen, quia post inceptam rixam recedere potuit Petrus, & se in aliquo domus suæ cubiculo claudere, aut aliter se rixæ subducere,
709
*Quartò, quod ad dispensationem atti
net, si animus occidendi interuenit, homicidium fuit directè voluntarium, in quo solus Pontifex, idque difficile, dispensare potest. Si verò ob solam defensionem fuit, tantùm indirectè voluntariũvoluntarium extitit, vt ait Nauarrus in Manuali cap. 27. n. 240. Neque enim occasio iniuriarum talis fuit, vt ex ea mors ineuitabilis redderetur; quod tamen necessarium est ad homicidiũhomicidium directè voluntarium, debet enim illud intẽdiintendi aut formaliter, aut æquipollenter, vt si non velle se occidere quis diceret, & tamen pectus pugione transfigeret, aut caput | grauiter vulneraret. Quòd si homicidium mixtũmixtum fuit, potest dispensare Commissarius Cruciatæ, iuxta doctrinam Caietani 2. 2. q. 64. ar. 8. Couarrubiæ in Clement. Furiosus p. 2. §. 3. & Nauarri Cap. 27. nu. 640. in noua editione.
710
*Postremò, vbi à Tribunali iustitiæ liber
fuerit, tenetur ad votum adimplendum, cùm primùm opportunè potuerit. Ratio est, quia absolutè non est inhabilis ad Religiosam professionem, sed quando adest talis conditio pendentis caussæ in iudiciariò Tribunali, ita vt ingressus sit ob laicam euitandam potestatem: ergo stante libertate, vrget obligatio. Et confirmatur, quia licet cum Soto teneamus in 4. dict. 27. q. 4. art. 1. contra Doctores alios, quòd si duo cognati intra quartum gradum cum hac conditione Matrimonium contrahant, Si Papa dispenset, hic contractus non habet vim sponsalium de futuro, ideò ita euenit, quia Matrimonium inter tales est absolutè prohibitum: quando tamen Matrimonium non est absolutè prohibitum, sed sub modo aliquo particulari, qui potest sine dispensatione submoueri, sponsalia non prohibentur, vt contingit in ijs, qui claudestinè contrahunt per verba de futuro, vt Doctores communiter tenent, qui post Concilium Tridentinum scripserunt. Vnde etsi duo metu cadente in constantem virum contrahant per verba de futuro, valida sunt sponsalia, iuxta Sotum lib. 8. de iustitia q. 1. art. 6. & plures alios Doctores; cùm tamen si per verba de præsenti contraherent, non esset Matrimonium validum: ergo similiter in nostro casu: siquidem valet argumentum à Matrimonio carnali ad spirituale, iuxta Glossam celebrem in Cap. Bonæ memoriæ el. 2. de election. & pro ea est Cap. Licet de translat. Prælat. Sic qui aliàs.
711
*Et circa Assertionem primam, quod ex
Constitutione Sixti adductum, nullius roboris est, quia illa à Clemente VIII. per Constitutionem aliam die 14. Aprilis 1592. ad iuris communis terminos est reducta, vt communiter Scriptores obseruant, & videri potest apud P. Palaum Tomo 3. Tract. 16. Disp. 1. Puncto 9. nu. 14. & alterius eiusdem Pontificis pro moderatione præfatæ mentionem faciunt P. Suarez Toms 3. de Religione lib. 5. Cap. 8. nu. 21. P. Thomas Sancius in Decalogum lib. 4. Cap. 19. nu. 61. & alij. Quod similiter circa secundam dicendum Assertionem.
712
*Circa Tertiam est non leuis difficultas,
quia stante moderamine tutelæ in ipsa rixa, etiamsi pro illa fuerit occasio præstita præcipitatione verborum, id non videtur obstare, quo minùs probabiliter dici possit non incursam à Petro irregularitatem. Pro quo efferri potest casus à Diana adductus Parte 4. Tract. 2. Resolut. 60. de quo & Nos Tomo 2. Thesauri Tit. 19. nu. 76. eius, qui in bello iniusto occidit aliquem ipsum inuadentem ex necessaria vitæ defensione: cùm tamen ille occasionem præstiterit inuasionis, & satis quidem proximam, nec minùs vrgentem, quàm si verbis præstaretur. Et ita tenet Sayrus de Censuris lib. 6. cap. 17. nu. 18. quod non improbat Diana suprà Resol. 2.
713
*Deinde vt affirmat dictus Pater de Cen
suris Part. 7. Disp. 5. Sect. 3. Dub. 3. Conclus. 1. adulter maritum occidens consortis in adulterio ob propriæ vitæ defensionem, non est irregularis, cùm adeò vrgentem præbeat occasionem. Vbi non videtur satisfacere responsio ab eodem exhibita, scilicet à Petro non fuisse moderamen
Neminem teneri fugere.
tutelæ seruatum, quia recedere potuit, quod in adultero secus euenire supponitur: post inceptam enim rixam terga vertere periculosum negotium esset, cùm vulnerari à tergo posset, & in ipso fugæ initio feriri, & ab insequente, fortè celeriori transfigi. Vbi pro Indijs id peculiare,
nomen militis ferè omnibus esse commune, præsertim solutis hominibus, & huc illucque pro quærendis Indicarum facultatum compendijs concursantibus, quorum plurimi alicubi militarunt, & ad militandum debent esse parati. Milites autem si occidant inuasi, non ligari irregularitate, quia neque in eo peccant, tenent plures, quos adducit & sequitur Leander Disp. 12.
Quæst. 35. iuncta Quæst. 34. Prætereà nullum inuasum teneri fugere quamplurium sententia est, quos referunt & sequuntur citatus Leander Quæst. 37. & P. Fagundez lib. 5. in Decalogum Cap. 7. num. 7. vbi ait hanc sententiam esse æquè probabilem ac oppositam, & probabiliorem, ac omnino tenendam cum duabus limitationibus. Prima vt non teneatur inuasus fugere quando est prope inuadentem, ita vt statim terga vertendo possit occidi. Et huic limitationi ait neminem contradicere. Secunda, de qua nu. 8. & si distet, sit tamen inuasor velocior, & minùs impeditus, ita vt ab inuasore possit occidi, aut grauiter vulnerari, pro qua plures adhuc Doctores adijcit, præter adductos, qui generaliter loquuntur. Et quidem sententia ista videtur in praxi omnium esse Doctorum, qui inter se pugnare comperiuntur. Qui enim obligationem fugiendi statuunt, ita illam moderantur, vt si ex fuga periculum immineat, minimè inuasi fugere teneantur. Vnde P. Fagundez, vt vidimus, affirmare potuit huic limitationi neminem contradicere. Id autem meliùs potuit de Secunda dicere, vt apparet indubitabile: vnde & dicere potuit, Ita fere omnes Doctores supra citati. Vbi non solùm de Doctoribus videtur locutus postremam sententiam amplexis, sed etiam priorem; vt quemadmodum primæ limitationi neminem contradicere pronuntiauerat, ita & postremæ voluerit pariter affirmare. Atqui in praxi regulariter loquendo ita accidit, vt aliqua ex prædictis limitationibus adsit, ita vt fugam nequeat inuasus cum securitate captare: ergo quod ad praxim attinet, sententia ista communi videtur sensu comprobata. Neque recurri potest ad doctrinam illam de incursa irregularite sine peccato, de qua nu. 697. illa enim ibidem sufficienter improbata. Est autem illa quamplurium Doctorum apud Dianam Parte 2. Tract. 15 qui est 1. Miscellaneus Resol. 16. & Par. 4. Tract. 2. Resol. 3. & apud Leandrum Quæst. 34. qui oppositam cum alijs amplectuntur.
714
*Et Diana quidem casum, in quo sumus,
videtur specialius, & proprijs in terminis attigisse, ita enim scribit: Dico igitur eum, qui non potuit vitare occisionem inuadentis iniustè, nisi fugiendo cum dedecore notabili, non esse irregularem, quia tunc non tenetur cum tanto detrimento proprio vitare mortem iniustè inuadentis, nisi quando inuasus dedit caussam grauem inuasioni, vt quando adul|terio, aut verbis contumeliæ incitauit iniuriatum ad inuasionem: Verùm si hæc per accidens consecuta essent, occidentem etiam in boc casu non incurrere irregularitatem docet Filliucius vbi infra (scilicet Tomo 2. Tract. 20. nu. 135.) tunc igitur incurritur irregularitas, quando in tali casu homicidium præuisum est, vel præuideri potuit ab inferente iniuriam. Verùm Cornejo vbi suprà (videlicet 3. p. Tract. 5. de Irregularit. Disp. 4. dub. 1. quæs. 4.) absolutè docet, quòd si aliquis aggressori alapam dedit, aut iniuriosum verbum dixit, aut cum eius vxore inuentus est, in tali casu, si aggressus potest fugere, non potest se licitè defendere occidendo, vnde sibi imputet infamiam fugæ, cùm ipse occasionem dederit: & ideò cogita an opinio Filliucij sit probabilis, nam contra illam præter Cornejo adest etiam Portel in dubijs Regularium verb. Homicidium nu. 32. in fine. vbi citat Suarez de Censuris Disp. 46. Sect. 1. num. 12. Sic ille, qui ex eo quod circa adulterum tradiderat Resol. 2. circa iniuriantem refellendus. Tradiderat siquidem pro sententia negante stare Sotum, & alios decem Doctores à Sayro citatos, quibus ille sex alios addit, & sic concludit: Sed absolutè secundam sententiam negatiuam probabilem esse puto cum Portel in dub. Regul. nu. 32. dummodò vt obseruat Turrianus loco cit (scilicet de Censuris lib. 9. Disp. 65. dub. 2.) homicidium fiat sine peccato, & cum moderamine. Sic ille. Cùm ergo sententia dicta tot pro se patronos, adeoque insignes habeat, circa illius probabilitatem nullus potest rationabiliter dubitare. Cùm etiam illam ingenuè profiteatur, immeritò statim circa illam alijs relinquit cogitandum. Et quandoquidem de illo, qui sic occidit, affirmat, & ei verba iniuriosa proferentem associat, in quo ratio eadem, similiter debet de vtroque fateri: & quidquid minùs consequenter ille. Nos tamen ad probabilitatem fundandam validissimum inde instruere possumus argumentum, & P. Filliucij auctoritatem, eximiam profectò contutari. Non ergo iuxta sententiam dictam is, de quo agitur, dispensatione opus habet, nisi fortè ad cautelam: quòd si quærenda, ea suffragantur, quæ dicta num. 709. & sæpè alibi.
715
*Circa postremam Assertionem cessat
difficultas ex dictis nu. 711. de Sixti Constitutione. In casu autem illo valde verosimilis est decisio cum adiecta doctrina, pro qua P. Suarez Tomo 3. citato cap. 7. vbi probat nu. 19. terminata caussa, & conuicto iuridicè reo, & ad pœnam damnato, ratione dictæ Constitutionis nullum ipsi resultare impedimentum quo minùs possit Religionem ingredi: ex quo & sequitur ad obligationem voti possibilitatem huiusmodi pertinere: debebat enim cùm posset: atqui potest modò: ergo & debet. Quemadmodùm qui detinetur in carcere ab auditione Missæ in diebus festis habetur excusatus; sed si soluatur, & Festum ipso die solutionis sit, ad auditionem sine vlla dubitatione tenetur. Neque hic habet locum sententia aliquorum Doctorum de habente priuilegium pro tempore Interdicti, dum non esse obligatum affirmant. Ibi enim durat priuilegium, & illius ratio: in nostro autem casu penitus extinctus est titulus excusationis, non minùs quàm si priuilegium fuisset reuocatum, propter quod aliqua extitit à communibus legibus aut consuetudinibus excusatio. Doctrinæ illæ circa Matri
monium in confirmationem adductæ probabiles sunt, & pro illis videri potest P. Thomas Sancius lib. 1. de Matrimonio Disp. 15. & 20. vbi de clandestino contractu idem tradit. Et lib. 5. Disp. 5. nu. 13. & 14. vbi opinionem illam de nullitate contractus, Si Pontifex dispenset, probabilem quidem censet, pro qua non paucos Doctores præmiserat, sed contrariam præfert, ex qua resolutio adducta ampliùs roboratur, & habet illa pro se plures ac grauissimos Scriptores, de quibus ille circa tertiam sententiam. Pro quibus hæc satis.
SEPTIMVS.

SEPTIMVS.

De habente conditionalem occidendi voluntatem.
716
*NOminibus Petri & Ioannis proponitur
etiam casus præsens, siue propria fuerint, siue supposita, quod nihil interest. Inter illos ergo rixa fuerat, eo quòd Petrus à Ioanne debitum pecuniæ petierat, à quo fuerat vulneratus. Decreuit ergo illum super debito iterùm conuenire, & renuentem reddere, dubio procul occidere, quod & præstitit Ioannis pectore pugione transfixo, cùm hic respondisset nec se habere, quo solueret, nec velle, sicut neque ab eo ampliùs pro eo importunè vexari. Et circa genus hoc homicidij dubitatum, quia Petrus petiturus debiti solutionem pergens, animo occidendi determinato non ibat, sed potiùs exoptans suas sibi pecunias reddi, & sic homicidium deuitare. Responsum tamen fuisse homicidium directè voluntarium à solo Pontifice dispensabile, quia voluntatem occidendi præmeditatam habuit; quod secus accideret, si inopinata rixâ mors accidisset, tunc enim fuisset casuale, vt tenet Didacus Perez lib. 8. Ordinamenti tt. 13. in Rubrica pag. 246. quem sequitur P. Henriquez lib. 14. de irregular. Cap. 14. nu. 1. Et ille Additionatorem Bernardi Diaz. Neque cum vulnere dicto compati poterat voluntas (vt sic loquamur) occidendi, cuius infligendi voluntas, est æquipollenter voluntas occidendi, vt ait Nauarrus in Manuali Cap. 27. n. 240. & ad effectum perinde se habet ac si esset formalis & expressa. Sic Auctor.
717
*Cuius breuis resolutio probari etiam
breuiter potest ex Concilio Tridentino Seßione 14. Cap. 7. de Reformatione, vbi homicidium indispensabile ab Episcopis vocat illud, quod non ex proposito, sed casu commissum narretur. Atqui præfatum ex proposito est commissum. Si dicas propositum illud non fuisse absolutum, sed conditionale. Contra est, quia conditiones, quæ propositum compatiuntur, non obstant. Vt si quis tendat animo occidendi aliquem, si in tali loco inueniat, secus si non inuenire contingat; tunc manifestum est directè volitum & ex proposito esse homicidium, & non casuale, vt contra positum isti in ordine ad proprios cuiusque effectus. Idem est si velis occidere, sed solum inuentum, non verò si cum Socijs. Si secretò, possit, secus si agnoscendus. Fateor exempla non penitus adæquari, quia in illis voluntas in necem prorsus inclinat; cùm tamen in casu nostro Petrus pecu|nias plus optat suas, & quia eas obtinere nequit, occidit, vnde minùs volitum est homicidium. Vnde & existimare quispiam posset, quòd sicut in rixa casuali, etiamsi quis voluntatem habeat occidendi expressam, homicidium non est Pontifici reseruatum, ob defectum voluntatis, quia tunc repentina extitit prouocatio: ita & in casu præsenti dici possit, in quo voluntas præcipuè in pecunias propendebet, & homicidium occasione negatæ solutionis, & verborum asperitate, perpetratum. Et licet Doctores duo tantùm homicidij agnoscant genera, ex proposito scilicet, & casuale, à quibus scilicet, qui ea perpetrant, vocari possunt homicidæ, & præfatum casuale non sit, vnde conuincitur illud ad primum genus pertinere. Dici tamen ad id potest esse casuale æquiualenter, quia illi æquiualet in defectu voluntatis, iuxta dicta. Sed hoc viderunt alij, ego enim à communi Doctorum sensu nolo in hoc, sicut neque in alijs, in quibus graue subesse possit incommodum, deuiare.
OCTAVVS.

OCTAVVS.

De occidente in rixa non prouocata, sed expectata.
718
*MArcus & Alfonsus admoniti de rixa,
quam Sancius & Nicolaus aduersus eos meditabantur, se ad omnem euentum obarmarunt. Dictum factum, nam aduenere duo præfati, & ex illis in rixa Sancius, alio fugiente, peremptus. Et Marcus quidem iam diu erat, ex quo Religionis ingressum moliebatur. Quæsiuit ergo vnde sibi remedium posset, vt id ritè fieret, aduocare, & responsum sicut suprà nu. 707. iuxta Constitutionem Sixti V. Si verò ea ex parte nihil obstet, finita caussa dispensari posse Episcopum virtute priuilegij S. Pij V. iam dicti, & alterius PP. Dominicanorum, de quo nu. 685. quia homicidium dictum fuit casuale, licet rixa non fuerit opinatè suscitata, & duo præfati armis se ad illam compararint: nam reuera non est mors ex proposito quæsita, sed securæ cōsultumconsultum defensioni, vnde homicidium dici casuale potuit, quatenus in eo non videtur moderamen inculpatæ tutulæ seruatum. Et ex præfata resolutione confirmari potest id, quod nu. præced. dicebamus de homicidio æquiualenter casuali; tale enim videtur hoc, de quo agimus; non enim fortuitò & & insperatò accidit. Si dicas illos admonitos potuisse recedere, & pro vitanda rixa prudens medium adhibere, & eo non ita facto mortem aggressorum virtualiter, iuxta id, quod frequenter euenit, voluisse. Id certè non obstat assertioni: Nam ad summum id probat malè egisse, & nihil vltra, velle siquidem rixam sustinere, & velle etiam occidere sub contingentia illa, non est ex proposito vt Concilium Tridentinum inquit, velle homicidium perpetrare, sed sub incerta alea, quæ in rixis iacitur, in quibus frequentius non videmus homines interire.
719
*Et circa priuilegium SS. Pij adnotat Au
ctor, posse Episcopos virtute illius etiam cum non subditis dispensare, vt ex illius videtur tenore constare, cùm dicatur id præstari posse erga omnes in Indijs commorantes. Verba Bullæ sunt: At cum eisdem omnibus, & singulis, nunc & pro tempore in partibus Indiarum existentibus personis &c. de quo Tomo 2. Thesauri Tit. 19. nu. 72. Licet autem in eo homicidium excipiatur, illud equidem debet intelligi, quod aliàs ad Episcopos non spectat, voluntarium inquam, & non casuale, quod est à Concilio Tridentino concessum, vt sæpiùs dictum, & nuper nu. 717. Quod si dicas.
Quid ergo prædictæ virtute concessionis habetur? Respondeo in primis id haberi, quod ab Auctore præfato obseruatum, posse videlicet Episcopos etiam cum non subditis dispensare. Deinde circa concessionem Concilij esse suas difficultates: neque enim absolutè conceditur potestas dispensandi, sed tantùm quando à Sede Apostolica fuerit commissa, cùm circa homicidium ex proposito denegandam statuatur. Vnde si voluntas occidendi extitit in homicidio casuali, multi negant dispensari ab Episcopo posse, vt videri potest apud D. Barbosam in Collectaneis ad dictum Cap. nu. 11. & de potestate Episcopi Allegat. 39. num. 50. Alij autem potestatem generaliter affirmantes, ad occultum restringunt, vt videri apud eumdem potest nu. 10. Cum tamen virtute priuilegij dispensatio ad publicum possit extendi.
NONVS.

NONVS.

De Religioso narrante capitale crimen à quodam commissum ei, qui delinquentem denuntiauit, contra fidem secreti promissam.
720
*NOn incurrisse irregularitatem sine dif
Resolutio negatiua.
ficultate decisum, morte denuntiati subsecuta, quia in primis reuelatio ex parte Religiosi criminosa non fuit, sed animo petendi consilij à Tabellione rebus in istis perito: sine peccato autem irregularitatis pœna non grauat operantem. Deinde ad incursionem huiusmodi caussam præbuisse remotam non sufficit, vt tradit Glossa Cap. de cetero de homicidio, Et Nauarrus cap. 27. nu. 211. in casu autem præsenti sic accidit. Et quidem caussa remota censetur quando ad mortem non tendit intentio, & ea stante, potest illa non sequi, vt in negotio, de quo agimus: siquidem Religiosi intentio omnino à morte delinquentis fuit aliena, cùm vellet potiùs ipsum liberare. Neque culpandus eo quòd de secreti poterat violatione cauere; quia in dubio nemo præsumendus est malus. Sic Auctor, vbi quod de dubio dicitur, difficultatem habere potest, cùm de graui damno tertij agitur, cuius vita non est exponenda discrimini, sicut neque honor, salus, fortunæ &c. Vnde meliùs potest ad moralem certitudinem recurri, quam Religiosus dictus potuit de fide Tabellionis habere, minimè, si quidquam dubij circa illam occurreret, id quod secretissimum esse volebat crediturus. Et hoc quidem in delinquentis commodum, cum prudenti cautione.
721
*Sed quid si imprudenter & sine vlla ne
cessitate ingesta narratio? Videtur equidem similiter dicendum ob rationem dictam remoti | concursus. Sed est non leuis in eo difficultas: Nam iuxta quamplurium Scriptorum sententiam, quam Sacri Canones non obscurè videntur innuere, ille irregularitatem incurrit, ex cuius actione sequitur mors, etiamsi ab ipso non fuerit intenta aut præuisa, si dabat operam rei illicitæ. Quòd si sententiam pręfatampræfatam non amplectamur, quia eidem multi, & grauissimi aduersentur Auctores; ij tamen vt irregularitas non contrahatur, exigunt vt pro vitando homicidio sit adhibita competens diligentia, vt videri potest apud Dianam Parte 4. Tract. 2. Resol. 20. & 21. Atqui is, de quo agimus, dedit operam rei illicitæ, reuelationi inquam occulti criminis, neque diligentiam adhibuit ne illud denuntiaretur, vnde aut est statim, aut potuit certè denuntiari: ergo secuta morte, irregularitas superuenit. Neque obstare potest reuelationem dicti fuisse occasionem remotam, quia non præcisè ex illa mors accidit, sed denuntiatio interuenit, & multi actus iudiciales. Nam licet ita sit, in hoc negotio valde attenditur origo inquisitionis, & primaria caussa in mortem directè tendens, licet multi sint actus interponendi. Sic Prædicator, qui coràm iudice peccatorem occultum publicè reprehendit, & ob id à iudice captus ad mortem aut mutilationem damnatus est, irregularis ex delicto, extitit, & non tantùm ob defectum lenitatis, vt tradit Bonacina Disp. 7. Quæst. 4. de Irregularitate. Puncto 1. num. 31. citans Vgolinum, quibuscum & Leander Disp. 7. Quæst. 37. & idem videtur dicendum etiamsi iudex non adsit, possit tamen facilè ad eum notitia peruenire, Vbi tamen caussa proxima non est dicta reprehensio, sed quia prima mali labes, & origo apertè culpabilis, & plusquàm venialiter, ideò sic agens pœna præfata mulctatur. Est ergo res non vacans scrupulo: pro quo superando deseruire poterit, si prædictus criminis propalator grauiter in eo non peccauerit, sed inconsideratione, quæ mortalem malitiam non attigerit, sine qua irregularitatem non incurri, quæ ex delicto sit, multorum grauiumque Scriptorum sententia est, pro qua vnus esset sufficiens P. Suarez, ita affirmans Disp. 45. Sect. 9. num. 8. & videri alij possunt apud Dianam citato Resol. 21. & P. Gibalinum de Irregularit. pag. 161. P. Pellizarium Tomo 2. Tract. 7. nu. 239. Leandrum Disp. 16. quæs. 5. qui eosdem sequuntur.
DECIMVS.

DECIMVS.

De Parocho expellente reum seditionis, qui statim captus, & infurcatus.
722
*SIc accidit in Cuscensi ciuitate, & vi
sus est difficilis casus, pro quo dictum.
Primò, quando reus frui priuilegio immunitatis potest, si extrahatur, extrahentem contra iustitiam peccare, non solùm erga Ecclesiam, sed etiam erga reum, ex violatione iustitiæ commutatiuæ, vt affirmat Emmanuel Rodericus in Summa Cap. 155. tt. Immunitas Conclus. 2. Medina in Summa fol. 26. & Ludouicus Lopez in Instructorio Conscientiæ par. 1. Cap. 33. Col. 261.
723
*Secundò suadentem reo, vt ab EcelesiaEcclesia
exeat, & in locum securiorem se conferat, quia Magistratus de illo extrahendo agant, & ita exitu disposito vt prudenter id illi esse commodius iudicetur; non manere irregularem, etiamsi post exitum capiatur, & in furca suspendatur: quia consilium neque ex se, neque ex intentione ad mortem, sed potiùs ad eam vitandam ordinatur.
724
*Tertiò committentem crimen læsæ
Maiestatis humanæ, Ecclesiæ immunitate gaudere, quæ videtur esse communis sententia: Nam Couarrubias lib. 2. variar. Cap. 20. Nauarrus Cap. 25. nu. 19. & 20. Syluester verb. Immunitas 3. & Fr. Emmanuel suprà à commumi regula talem non eximunt delinquentem. Et Iulius Clarus lib. 5. §. Practica criminalis quæst. 30. n. 10. vbi allegat Bossium dicentem in Senatu conclusum talem Ecclesiæ immunitate potiri. Addit tamen se credere id non obseruari, & fundatur in eo quòd laica potestas Clericum læsæ Maiestatis reum punire valet. Sicut ipse ait cit. §. Cap. 33. nu. 26. Vers. Quæro numquid. Sed hoc fundamentum est falsum, quia punitio huiusmodi solùm potest esse licita per viam defensionis, quando nullum aliud remedium suppeteret ad Rempublicam liberandum, neque Clerici captura sufficeret, vt suo Prælato traderetur.
725
*Quartò eum, qui reum immunitate
gaudentem ab Ecclesia expellit, capitali posteà supplicio affectum, irregularem esse ex homicidio iniusto, quia contra iustitiam remedium securitatis abstulit, & in periculo constituit manifesto.
Quintò, Quando reo Ecclesiæ non suffraga
tur immunitas: sed ita est absconditus: vt moraliter certum sit à ministris iustitięiustitiæ non extrahendum, Religiosum, qui illum ad exeundum compelleret, futurum irregularem, non ex eo quòd non defenderit, quia ad defensionem ex iustitia non tenebatur; quod tamen necessarium est vt irregularitas contrahatur, vt tradit Nauarrus cap. 27. nu. 231. P. Henriquez lib. 14. de Irregularit. Cap. 12. nu. 7. in Glossa lit. D. & alij Doctores. Sed quia moraliter cooperatus est ad periculum, in quo est constitutus. Quemadmodùm si ego dicam alicui vt certum in locum tendat sciens in in via ipsum inimicos expectare, secuto homicidio irregularitatem incurro, vt ait Nauarrus cap. 25. nu. 236. Sed si absconditus non sit, etiamsi in aliquam se Religionem receperit, & Religiosi expellant, non remanent irregulares: nam expulsio talis non est medium periculosius, quàm retentio sine absconsione. Cùm enim ei Ecclesia non faueat, facile est à iustitiæ ministris inueniendus, vt supponitur, attentis circumstantijs. Et licet hoc damnum posset absconsione vitari, ad id tamen Religio ex iustitia non tenetur, præsertim cùm ei Ecclesia non faueat. Et dato quòd in eo contra charitatem delinqueretur, ex eo irregularitas non contraheretur. Ex quo infertur idem
Corollarium adnotandum.
dicendum de illo, qui domi suæ absconditum delinquentem haberet; si enim securus ibi esset, & expelleretur, irregularis maneret expellens, etiamsi ad retinendum non teneretur, ob damnum, quod posset ex retentione timere, si delictum esset proditionis. Tunc autem irregularitas tantùm | esset ex defectu lenitatis, sicut in teste in caussa sanguinis ex metu cadente in virum constantem, vt ait P. Henriquez Cap. 11. nu. 4. & Cap. 12. nu. 9. Tabiena verb. Irregularitas 2. §. 22. Armilla verb. eod. nu. 37. & Bernardus Diaz cap. 99. nu. 21. Infertur etiam reum gaudentem fauore Ecclesiæ, si se in Religionem recipiat, & ei
dicatur à Religiosis non posse ipsum domi retineri: si autem velit in Ecclesiam se conferre: per illos licere; sin minùs vt in aliam Religionem se conferat, & sic euntem comprehendi: non ideò Religiosos irregularitatis pœna percelli. Sufficit enim vt Religio ipsi medium securum exhibeat, neque pro securiori est obligatio. Quòdsi in Ecclesiam ire noluit, sibi imputet.
726
*Infertur insuper, quando delinquens,
cui Ecclesia fauet, in aliquam fugit Religionem, & antequàm in aliquo recondatur latibulo, ei dicitur, vt in aliam tendat, quòd & facit per aliam egrediens portam, sine periculo captionis, Religiosos non esse irregulares Primò, quia hoc medium in vsu esse solet ad iustitiæ ministros deludendos existimantes ibi esse, quò ingressus, cùm tamen sit alibi. Secundò, quia talis nondum est absconditus, & satis est eum domi retinere. Tertio, quia ita fieri in Religionibus sine vllo scrupulo consueuit. Sed si delinquens in loco esset securo absconditus, velletque ibi remanere, cogaturque exire cum morali capturæ periculo, irregulares erunt expellentes, quia morali illum exponunt periculo comprehensionis & mortis. Et hoc etiamsi Religioni magnum ob absconsionem damnum immineret. Quamuis tunc irregularitas tantùm esset ex defectu perfectæ lenitatis, vt ait Tabiena suprà in casu simili, cuiusdam Prælati, qui Prætori quærenti reum, minantique se Monasterium, nisi traderetur, vastaturum, iussit claues officinæ dari, in qua latebat, vnde eductus, & gutture fracto suspensus. Et ait Tabiena se circa hoc consultum respondisse talem PręlatumPrælatum irregularitatem contraxisse ex defectu lenitatis.
727
*Tandem ex prædictis decisionem pro
positi casus haberi, scilicet Parochum irregularem remansisse, quandoquidem ex eiectione manifestum periculum imminebat. Et ita factum ab illo ex doctorum consilio ad hoc tantùm deseruire potuisse ne ipsius pœna esset irregularitatis ex homicidio iniusto, non verò ex defectu perfectæ lenitatis, quæ in Eeclesiasticis potest inueniri personis, vt ait Tabiena. Et in hac irregularitate Commissarius S. Cruciatæ potest dispensare, iuxta Caietani doctrinam 2. 2. q. 64. arti. 8. & in Summa. tt. irregularitatis. Armillæ tt. eodem nu. 13. P. Henriquez supra Cap. 17. nu. 3. lit. R. & Nauarri in postrema editione Cap. 27. num. 240. ac Couarrubiæ in Clement. si furiosus. part. 2. §. 3. in fine.

Notantur aliqua circa præcedentem decisionem.

728
*COntinet profectò illa non pauca nota
tu digna. Et quod ad Primum attinet de violata lustitia ab extrahentibus eum, qui Ecclesiæ immunitate potitur, Auctor sententiam est, non quidem omnino certam, sed probabiliorem, secutus, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 1. de Religione lib. 3. Cap. 13. nu. 9. & seqq. vbi maiorem tantùm probabilitatem agnoscens, ita tamen illam probat, vt videatur equidem demonstrare. Pro qua etiam stant communiter Recentiores, antiquiores enim, vt ait P. Suarez vix id comperiuntur attigisse, vt videri potest apud P. Thomam Delbene Tomo 2. de Immunit. Ecclesiast. Cap. 16. Dub. 34. Beneuerum est D. Thomam 2. 2. q. 99. art. 2. ad 3. contrarium videri docuisse, vbi nullam in extrahente, quàm sacrilegij ob violatum locum sacrum, malitiam agnoscit. Pro quo variæ apud Scriptores expositiones occurrunt, vt videri apud citatos potest. Sed Bonacina Tomo 3. Disp. 2. Quæst. 3. Punct. 16. §. 13. nu. 3. sic ait; Responderi potest primò S. Thomam contrariæ opinionis fuisse. Sic ille, qui statim aliāaliam responsionem adhibet de principali contra religionem malitia à S. Doctore tantùm considerata, alia enim, quæ contra iustitiam est, consecutiuè se habet, quam non negasset, vt ait P. Suarez nu. 16.
729
*Quod de crimine lęsælæsæ Maiestatis asser
tum plures vlteriùs patronos habet, cum distinctione loquendo, si enim crimen sit in ipsam personam Principis supremi, secundùm varios modos, quibus peccari contra illam potest, Ecclesiæ immunitate non gaudet, quia illud est in Constitutione Gregorij XIV. euidenter exceptum. Si autem contra statum Principis sit per rebellionem, aut modos alios, ipsis Ecclesia fauet, & de talibus videtur locutus Auctor, cum de illo ageret, qui in tumultu seditionali fuerat deprehensus, & criminaliter implicatus. Et ita tenent Diana plures adducens Parte 1. Tract. 1. Resol. 7. Parte 4. Tract. 1. Resolut. 103. & Parte 6. Tract. 1. Resol. 18. & Thomas Delbene suprà dub. 23. Sect. 5. Quæ sententia in ordine ad praxim vix vtilis esse poterit; cùm enim sint Scriptores, qui contrariam teneant, sitque illa, vt creditur vulgò, Principibus fauorabilis, iuxta illam proculdubio magistratus in casuum contingentia procedent; vnde oportebit Ecclesiasticos magna circa hoc moderatione vti, ne notam aliquam minoris ergo Principes fidelitatis incurrant: licet enim diuina sint humanis præponenda; quando tamen in humanis ita proceditur, vt Christiani non penitus videantur posthaberi respectus, neque sit resistentia profutura, prudenter est maiori in actu exercito potestati cedendum, & vitanda scandala casibus in similibus frequentissima, & Ecclesiasticis indecora.
730
*Et id quod ex Iulio Claro positum ibi
dem de punitione Clerici læsæ Maiestatis Rei, benè ab Auctore reiectum, pro quo & stant complures alij, quos adducit & sequitur Diana Parte 3. Tract. 1. Resol. 30. vbi & se refert ad Resolutionem 19. Par. 1. Tract. 1. vbi nihil habet ad intentum, neque mentionem Declarationis Clementis VIII. qua id se probasse protestatur: quod tamen præstiterat Tract. 2. Resol. 20. multorum accumulatione Doctorum, de quo & Nos Tomo 1. Thesauri Tit. 2. Cap. 11. §. 2. Addit tamen Auctor limitationem illam, vt punitio liceat per viam defensionis in illis extremæ necessitatis an|gustijs, pro qua deseruire possunt ea, quæ congerit citatus Thomas Delbene Cap. 9. Dub. 4. lo
quens in casu, quo Ecclesiastici suis criminibus Reipublicæ molestiam & periculum, ingerant: & ex alio capite remedium neque à Superiori Ecclesiastico, neque à Summo Pontifice obtineri possit, vel quia aures dare renuunt, vel quia periculum est in mora, & ad eos recurrere tempus non permittit. Quia tunc id se habet nòn per modum iurisdictionis & imperij, sed per modum iustæ & necessariæ naturalis defensionis suorum: nam iure naturali dictante licet vim vi repellere, etiam præueniendo, siquidem metuenda & anteuertenda sunt damna, quæ probabiliter venire possunt. Sic ille initio Dubitationis. Et quidem rarissimè videntur talia posse contingere, vt nihil ex hac parte incommodi regulariter loquendo timeri possit.
731
*Iam quod de eiecto ab Ecclesia cum cap
tionis periculo (vt in 4. Assert.) dictum, iuxta id accipiendum est, quod n. 728. discussum. Cùm enim sint, qui in eo solam sacrilegij malitiam agnoscant, & minimè aliam iniustitiæ contra iustitiam commutatiuam, erit quidem probabile eijcientes contra illam non peccare, quia de eijcientibus non est rigidiùs quàm de extrahentibus iudicandum. In horum enim manibus certa & propinqua mors, non sic in illis, vt constat. Probabilius tamen oppositum, vnde & obligatio compensandi damna, quæ est consequens iustitiæ commutatiuæ violationem.
731
*In Assertione. 5. adstruitur ad abscon
dendum delinquentem non esse iustitiæ obligationem, & meritò, quia illa, de qua est sermo, versatur inter datum, & acceptum, quod hic non apparet, & obligatio restitutionis ex eo oritur, ratione scilicet rei acceptæ, aut iniustæ acceptionis: & hoc stante probabiliori sententia, de qua nuper. Licet enim qui ad Ecclesiam confugit ius habeat, vt inde non extrahatur, quia nullus pro eo iurisdictionem habet, & ita cùm extrahit, alienam vsurpat; non ideò sequitur Ecclesiasticos eodem iure ad absconsionem teneri, quia negata absconsione, hoc est peculiari, non procurato latibulo, suum illi ius non tollunt, quia ad illud ipse non habet ius, nullibi enim iura de immunitate loquentia latibulorum meminerunt. Et ratio est, quia vel Rei gaudent immunitate, vel non. Si primum, etiamsi non abscondantur. extrahi nequeunt, neque præsumendum est laicæ iustitiæ administros immunitatem violaturos, vel si reipsa extrahant, capitali sententia damnaturos. Si autem non gaudent, neque ius ad absconsionem habent, cùm neque habeant ad Ecclesiam. Cùm quo tamen verum est, quod ibidem dicitur, si absconditi ac securi sint, & compellantur cum periculo egredi, irregularitatem à compellentibus contrahi, ob periculum verosimile, in quod conijciuntur, quod etiam posteà de eijciente ex priuata domo asseritur.
732
*Sed verò est illud difficile, quod de genere
irregularitatis additur, esse scilicet defectu perfectæ lenitatis & posse sine peccato contrahi. Nam iuxta receptissimam sententiāsententiam soli iustitiæ ministri huiusmodi irregularitatem contrahunt; præter illos autem si qui irregulares sint, non nisi ex delicto contingit, quia est pœna, vt superiùs dictum num. 696. Videtur autem aliunde id stare non posse in casu prædicto de eijcientibus cum securitate absconditum, nec tamen gaudentem Ecclesiæ immunitate, in cuius eiectione cum periculo cadendi in manus laicæ potestatis ministrorum, si ita accidat, & pœna mortis inferatur, irregularitas contrahitur. Atqui illa non alia esse potest, nisi ex defectu lenitatis, quia, vt dictum est nuper, non est obligatio iustitiæ pro talium absconsione, sine qua non stat irregularitas ex delicto. Sed certè id obstare nequit stabilitæ positioni, dicendum siquidem in eiectione tali contra iustitiam peccari, quia eo ipso, quod talis delinquens admissus est, & absconditus, qui absconderunt, ad seruandam fidem custodiæ se videntur obligasse, & conseruandam vitæ securitatem: quam quidem auferunt, & ita iniustitiæ peccato se turpant, dum in eis adimpletur vulgatum illud, quòd turpiùs eijcitur, quàm non admittitur hospes. Sic etiam peccari contra iustitiam erga eum potest, qui ad supplicium ducitur, si non minister iustitiæ aliquid faciat, quo mors acceleretur, iuxta receptas opiniones; quia nullus priuatus habet ius circa accelerationem huiusmodi: vnde & irregularitas non ex defectu lenitatis, sed ex delicto superuenit. Iuxta quod etiam in casu, de quo agimus, philosophandum est: licet enim absconditus non gaudeat fauore Ecclesiæ debito, ius habet tamen ne priuatus quisquam eum morti exponat, & ad illam cooperetur ipsa expositione. In quo maior pro irregularitatis incursione videtur ratio: nam qui ad supplicium ducitur, mortem est certè & breui subiturus: atqui absconditus in loco sacro, longè ab illa consistit, & cum spe vitæ, quam ciectus amittit.
733
*Circa testem in caussa sanguinis ob me
tum cadentem in constantem virum, de quo ibidem, suam sententiam proponit etiam & defendit Auctor de Censuris Parte 7. Disp. 5. Sect. 2. Dub. 12. Conclus. 2. vers. Secundum notabile in fine: quem sequitur Diana Parte 4. Tract. 2. Resol. 32. vbi & alios citat. Sed oppositum tenent Bonacina, Cornejo, Mercerus, P. Præpositus, & P. Gibalinus, quos allegat & sequitur Leander Disp. 7. Quæst. 69. P. Palaus Parte 6. Disp. 6. Puncto 14. §. 3. num. 3. incredibile asserens Ecclesiam tale aliquid voluisse. Pro quo & stat P. Suarez, licet
P. Suarez vt sentiat.
nonnulli contendant illum facere oppositæ sententiæ patronum, & quidem non sine fundamento: siquidem: Disp. 47. Sect. 3. num. 8. ita scribit: At verò in caussa criminali digna morte vel mutilatione, nullo modo potest effugere testis periculum irregularitatis, etiamsi maximè compellatur præcepto, vel comminatione iudicis, quia hæc sunt accidentia & extrinseca, quæ non considerantur in iure, & alioqui actio illa semper participat indecentiam moralis concursus directè & per se ordinati ad sanguinis effusionem. Sic ille, qui tamen concludit: Quòd si ex charitate & iustitia necessarium sit reuelare personam, & inde immineat periculum mortis, tunc seruanda est regula posita, vt id non fiat agendo, vel testificando criminaliter, & seruatis alijs circumstantijs superiùs positis. Hæc magnus Magister, vbi discrimen videtur constituere inter testificantem ex charitate & iustitia, ac inter | eum, qui ex metu cadente in virum constantem, & regulæ ac circumstantiæ, de quibus agit, illæ sunt quæ Sect. præced. ab ipso traditæ, vbi de accusatione aut denuntiatione, ad illas enim se paulò ante retulerat. Et eadem quidem est sententia P. Auilæ suprà, cuius verba adducit Leander Quæst. 68. & quidem licet P. Suarez sic videatur sentire, rationes tamen ab eo adductæ pro testificatione ex charitate & præcepto, ita videntur vniuersaliter procedere, vt ex ijs possit assertio de testificante ex graui metu pariformiter & efficacissimè comprobari.
734
*Dicendum iam de peculiari doctrina
illa circa remissionem Rei ad Ecclesiam, quòd si ea non sit contentus, vt aliò tendat, circa quam videtur esse difficultas, nam Eligius Bassæus Tomo 2. Verb. Immunitas num. 17. ita scribit: Ex quibus colligitur quòd Clerici & Regulares nequeant expellere confugas à domibus gaudentibus immunitate aut à Conuentibus reijciendo ipsos ad Ecclesiam: quia cùm etiam Conuentus & dicta domus gaudeant immunitate habent ius non solùm confugiendi ad Ecclesias, sed etiam ad dictas domos & Conuentus, & ideò non possunt priuari suo iure: quia quod concessum est à Superiore, nequit auferri ab inferiore. Si tamen confugæ in Monasterijs immodestè se gerant, aut in alijs locis immunibus, ita vt turbent quietem, & damnosi sint disciplinæ regulari, possunt expelli, absque eo quòd expellentes incurrant aliquas pœnas: quia immunitas est priuilegium loci, & proinde non debet esse cum damno ipsius, & eorum, ad quos locus pertinet: quia quod conceditur in fauorem, non debet in dispendium retorqueri. Sic ille cum Pasqualigo Decisione 469. & 470. Quod quidem prudenter
Comprobatio notanda.
consideratum est, & non leui fundamento, quia grauissimum prætereà onus esset, si Reus ab Ecclesia non posset exire, in qua & periculum etiam pro gaudentibus eius immunitate subesse potest. Id autem quod num. 731. dicebamus de non extante obligatione absconsionis in latibulis, eo quod non sit credendum gaudentes immunitate ab Ecclesijs extrahendos, aut extractos pœnis sanguinis afficiendos, probat quidem peculiarem illam diligentiam non esse obligatoriam, sed non ad Ecclesias tantummodò incolendas coarctandos; sic enim de eorum satis curatur periculo, & satis experientia notum, etiamsi peculiares latebræ in domibus Religiosis non sint, in illis ita seruari, vt rarò extrahantur. Ex
Quid de alimentis.
eo autem quòd sic cōfugientesconfugientes alimento egeant, non debent, vt tale vitetur grauamen, expelli: charitas enim Christi Religiosos debet ad huiusmodi leuamen vrgere, & eleemosynam illam alijs adijcere, quas solent dilargiri, aut etiam subtrahendo alicui alteri, qui liber cùm sit, faciliùs sibi poterit prouidere. Neque Religiosa clausura adeò est sæculi filijs iucunda, vt credendum sit illos diu intra illam perstituros, vnde alimentorum sumptus non inducent considerabile detrimentum.
735
*Quod autem de immodestè se gerenti
bus dictum, ita accipiendum vt securitati illorum consulatur. Quòd si instet periculum, admonendi priùs, & comminatione eiectionis terrendi, aut etiam in cubiculo aliquo concludendi, & abstinentia ad saniorem mentem reuocandi. Quòd si neque ista sufficiant, ad quæ compellit charitas, eijciendi profectò, quia sic illi renuntiare videntur immunitatis priuilegio, vel eo vti non velle, dum ea, quæ ad retentionem ipsis vt necessaria proponuntur, non curant adimplere. Eijciantur ergo, quia volunt eijci, si non formaliter, in caussa tamen; in qua præuisa eiectio. Neque ex eo quòd tota Religiosa domus gaudeat immunitate, obligantur Religiosi, vt delinquentem in omnibus officinis & cubiculis pro suo ingredi libitu permittant, nisi in casus contingentia, dum scilicet quæritur, & congruum sibi atbitratur asylum: libera siquidem circa hoc permissio, nimis esset Religiosis incommoda, testem actionum suarum ineuitabilem habituris. Habet ergo ad Monasterium confugiens ius ad omnia illius loca, ita vt à nullo retrahi possit, si in illo inueniatur, & vt in casus contingentia, vt diximus, & videtur iuri ac rationi consonum, vt illum possit suæ securitati dedicare. Talis etiam esse locus posset, vt illo meritò negari posset iugressusingressus, qui licet sacer in ordine ad effectum immunitatis, per accidens esset impeditus.
736
*Praxis illa eijciendi per aliam portam
paulò post ingressum eum, cui Ecclesia fauet, eo si procedat intuitu vt confugientis securitati consulatur, toleranda est; quamuis non semper sic videatur accidere, sed ex desiderio Religiosorum onus illud molesti hospitis curantium declinare. Si ergo confugiens exire nolit, tolerandus est, vt suprà dictum, quia locum illum pro sua securitate supremus Religiosorum Prælatus, Pontifex inquam, ipsi designauit. Sin minùs periculo irregularitatis manebunt obnoxij, & de facto incurrent, eiecto pœna sanguinis condemnato. Et Præ
latus quidem ille, de quo Tabiena, illam quidem incurrit, sed non, vt putauit ille, ex defectu lenitatis, sed ex delicto, iuxta supra dicta; neque enim potuit claues tradere, quia minæ illæ numquàm ad effectum solent deduci, neque ad inueniendum delinquentem, destructione Monasterij opus erat, & omnes aperiri portæ possent vsque ad illam, intra quam delinquens, dato autem quòd ad illam deueniretur, & in aperienda ostenderetur difficultas, ac proptereà effringeretur, & extraheretur delinquens, ac capitaliter puniretur, peccatum in eo nullum, & ita neque irregularitatis vmbra. Si verò magnum reuera impenderet exitium, tunc metus esset cadens in constantem virum, & iuxta dicta sufficiens vt irregularitas locum non haberet. Vnde quod dicebatur de incursione irregularitatis, etiamsi Religioni magnum ob absconsionem damnum immineret: incredibile profectò est, cùm reuera Religiosi teneantur illud vitare, humanis & diuinis, ac naturalibus legibus attentis. Vnde currit pede pari quod habet P. Sua
P. Suarez.
rez citata. Sect. 2. nu. 11. vbi ita scribit: Lex Ecclesiæ non prohibet illa, quæ sunt de lege naturali: nec est verisimile quòd Clericus fiat inhabilis ad sacrum ministerium proptereà quòd impleat legem charitatis. Et quidem in casu obligationis præcepti mihi videtur res indubitata, propter rationem factam. Sic ille: quod operanti ex metu dicto generaliter applicandum. Nec de his plura.

Circa defectum natalium Asserta quædam.

737
*EXpositos eum pati, & esse propterea ir
De Expositos.
regulares respondit Auctor, id bene probans. Primò, quia in dubio quis non censetur legitimus l. liberorum. ff. de his, qui notantur infamia, vbi Angelus, Iason, & Alciatus à Couarrubia relati in Clement. 1. de homicidio parte 1. n. 9. in principio. Quæ ratio confirmatur ex eo quòd ex verosimilibus firmatur probatio præsumpta. Cap. Quia verisimile de præsumpt & l. non est verisimile. ff. quòd metus caussa. Non est autem verosimile filium legitimum a parentibus exponi. Cùm enim mulier ex marito concipiens in tota vicinia conceptum reddiderit manifestum, partus tempore prolem disparere, sine peculiari esse nota non posset: neque ratio momenti alicuius potest occurrere, propter quam sic pariens, fetum inclementer exponat. Vnde nullus erit prudenter iudicans, qui ex centum expositis nonaginta illegitimos esse non arbitretur. Secundò, quia licet in ordine ad puritatem sanguinis ad multa requisitam possit & debeat expositus ea præditus reputari, & ita in quolibet Collegio Salmanticensi admitti: secus accidit in ordinibus sacris, respectu quorum debet irregularis censeri, quia in dubio sic agendum disponitur in Cap. Ad audientiam de homicidio. Neque dubium hoc versatur circa ius, in quo sunt, qui secus sentiant, sed circa factum, in quo apertè Canonica dispositio procedit, minimè obstante Cap. Is qui de sent. excom. in 6. in quo statuitur nullam incurri irregularitatem nisi in iure expressam, quod latè exornatur à Couarrubia suprà nu. 3. Poterit tamen Episcopus in ea dispensare, vt præfatus
Circa dispensationem.
Scriptor assignat, & P. Henriquez lib. 11. de Matrim. Cap. 20. §. 2. & etiam ad Beneficium simplex ex Cap. 1. & 2. de filijs Presbyt. in 6. & ita ad Canonicatum, qui tale iuxta communem sententiam reputatur, iuxta Cap. Statutum de rescriptis in 6. vbi Dignitas & Canonicatus vt res diuersæ proponuntur, ex quo colligit Philippus Francus Canonicatum neque esse Dignitatem, neque Personatum, & idem affirmat Felinus in Cap. Pastoralis, de offic. deleg. Immò & poterit dispensare ad Beneficium Curatum, & Dignitatem.
738
*Et est quidem resolutio præfata non mi
nùs verosimilis, quàm verosimile est præfatos esse illegitimos. Est tamen opposita sententia probabilis & secura, vt Auctor ingenuè pronuntiat, quam plures & graues tuentur Doctores apud Couarrubiam suprà, ipso cum alijs repugnante. Et multò plures ex recentioribus apud Leandrum Disp. 3. Quæst. 6. cum eisdem sentiente: pro quo & Bulla Gregorij XIV. affertur: quam tamen non multùm habere momenti ex eo colligi potest, quòd graues & diligentes Scriptores Romæ, aut non longè ab illa scribentes, ex quibus P. Filliucius Vaticanæ Pœnitentiariæ Rector, nihil illa, quo minùs contra sentiant & statuant, moueri videamus. Videndi illi cum alijs apud citatum. Neque in hoc multùm immorandum censeo, stante probabilitate & securitate sententiæ negantis, pro qua & P. Suarez Disp. 50. Sect. 4. num. 4. licet securius censeat vti moderatione à Couarrubia proposita, vt scilicet, si tandem de parentum legitimo coniugio constiterit expositionis nullum expositus patiatur obstaculum. Et quòd si iam bona sit ordinatus fide, pergere in vsu valeat. Et prima quidem ratio ex verisimili
tudine deducta negari nequit quin sit valde vrgens, sed dici potest, relictis alijs dicendi modis non adeò verosimilibus, ea non obstante illis Ecclesiam non aduersari, sed aliquali vti dispensatione. tum ne eorum miseria ex negato fauore accrescat; tum etiam ne alicui reuera legitimo commune beneficium denegetur. Quod autem de dubio dicebatur, minùs vrget: nam doctrina illa de tutiori parte eligenda ad summum habet locum in homicidio, de quo aliàs dictum.
739
*Circa dispensationem, quod ad Cano
nicatum attinet, tenet etiam Nauarrus Tit. de filijs Presbyt. Consil. 4. num. 4. quem sequitur P. Suarez supra Sect. 5. nu. 6. dicens esse receptam sententiam, addens tamen intelligendam, dummodò aliud non obstet ratione specialis institutionis, vel obligationis alicuius Præbendæ seu Canonicatus. Quod est sanè verissimum, & tale aliquid videtur in Canonicis Indicis reperiri, licet etiam Cathedralis Ecclesiæ Canonicatus non sint Dignitates, pro quo Cardinalis Tuschus Tomo 1. lit. C. Conclus. 29. vbi etiamsi habeant annexam Dignitatem, & ex consuetudine possint instituere ad certas Capellas, aut etiam excommunicare & interdicere. Quod & cum alijs tradit D. Barbosa de Canonicis & Dignitatibus Cap. 19. vbi nu. 1. ait secundùm latam significationem Canonicatum Cathedralis posse dici Dignitatem, pro quo adducit iustum Scriptorum Catalogum, vt scilicet ita debeant intelligi, cùm videntur sine limitatione locuti. Videndus etiam num. 5. vbi quòd æquiparantur Dignitatibus ob delegationes, & ideò largè sumpto vocabulo veniunt appellatione Dignitatum. Est ergo magna ex parte quæstio de nomine. Quod autem de dispensatione etiam ad Dignitatem dicitur, immò ad Curatum beneficium, quod plus esse asseritur, & ex quo potestas ad Dignitates proculdubio deducitur iuxta eumdem, sine probatione proponitur: potest autem ex P. Suarez desumi citato n. 4. Sect. 4. vbi de Ordinum receptione loquitur; & ita scribit: Nam licet Episcopus non poßit dispensare cum illegitimis, in hoc tamen casu eius dispen
satio sufficiet: vel quia Prælati auctoritas simul cum opinione probabili sufficit ad pacandam conscientiam, vel quia in similibus dubijs potest Episcopus dispensare: vel certè quia hæc non petitur per modum
P. Suarez,.
propriæ dispensationis, sed solùm per modum cuiusdam approbationis vel liberæ facultatis. Nam quia Episcopus daturus est Ordines vel Dimissorias litteras ad eos recipiendos, & talis conditio personæ posset meritò retardare eius voluntatem, oportet eam illi proponere, vt ea non obstante Episcopus voluntariè approbet personam ad facultatem concedendam; quod regulariter (per errorem irregulariter) facere debet, si alia caussa rationabilis non obstat. Sic ille dispensationibus, de quibus agimus, adaptandum. Et quidem duo illa capita opinionis probabilis, & casus dubij, maximè obseruanda sunt pro | omnimoda securitate, & conscientijs tranquillandis in quacumque materia: vt minimè reseruatum Sedi Apostolicæ credi debeat id, quod sub opinione est, aut sub dubio versatur; & ita accedente Episcopi approbatione, quæ etiam vim dispensationis habeat, securissima conscientia sic operantis maneat. Id autem, quod de Dimissorijs dicitur, circa Beneficia habere etiam locum potest, cùm ad ipsum collatio, aut institutio spectet. Et quidem Patronus admoneri poterit de
Quid de Patrono.
dispensatione, ne, vt à P. Suario dictum, conditio personæ possit meritò retardare eius voluntatem. Vbi & addi potest circa Patronum, quod apud eumdem sequitur: Quod regulariter facere debet. Dispensatum enim non poterit ille regulariter repellere ob expositionis defectum, cùm sit ille sufficienti contra positione sublatus, & de re agatur, in qua Ecclesiasticæ potestati sit à qualibet alia sæculari deferendum.

Circa infectum Maurico sanguine ex parte matris.

740
*ROgauit ille an id ipsi pro receptione
Ordinum obstaret? & responsum, minimè: quia vt ait Nauarrus in Manuali Cap. 27. nu. 205. filij Maurorum, Iudæorum, & Paganorum, quorum parentes ad fidem fuerunt conuersi, licitè ordinari possunt, solùm filios hæreticorum excipiens, qui sua in perfidia pertinaces obierunt, impedimento ex parte patris ad secundam generationem porecto, & ex parte matris vsque ad primam. Et idem habet lib. 1. Consil.
Felinus.
Tit. de tempor. ordinat. Consil. 8. sicut & P. Henriquez lib. 14. Cap. 5. nu. 4. & Felinus Cap. Eam te, de rescriptis hanc regulam generalem statuit, quod infidelitas pręcedenspræcedens etiam propria non obstat illi quoad Ordines & Beneficia, nisi sit hæresis, & Nauarrus lib. 3. Conßl. Tit. de Regularibus Consil. 5. ad. 1. quæst. nu. 5. affirmat hanc Felini regulam esse communiter receptam à Doctoribus. Et Couarrubias Clement. Si furiosus 1. de
Couarrub.
homicidio. par. 1. §. 2. à num. 6. eruditè disputat. Vtrùm Neophytus sit admittendus ad sacros Ordines, & ministerium altaris. Et in Conclus. 1. ait Neophytum dici eum, qui ex secta Iudæorum, Maurorum, aut Paganorum ad Christi fidem fuit paulò ante conuersus, quod & tradit P. Henriquez suprà cap. 4. nu. 7. & idem Couarrubias Conclus. 5. affirmat nec à Beneficijs Ecclesiasticis, nec à Dignitatibus, nec à Sacris Ordinibus prohiberi eum; qui à tempore natiuitatis, ab ipsa quidem infantiæ ætate Christianus, tametsi patrem, auum, aut proauum Iudæum, vel Saracenum habuerit: talis enim non dicitur propriè Neophytus. Neque contra hoc facit id, quod Concilium Tridentinum præcipit Seßion. 23. Cap. 7. de Reformat. vt scilicet Episcopus Ordinandorum genus diligenter inuestigat. Siquidem inuestigatio talis eo debet referri vt sciatur an Ordinandus sit seruæ filius, aut hæretici, vt ait P. Henriquez lib. 10. Cap. 17. nu. 2. in Glossa Lit. G.
741
*Sic cùm respondisset Auctor, ita subdit:
Post consilium datum legi apud Nauarrum lib. 5. Consil. Tit. de Iudæis & Saracenis Cons. 1. declarationem cuiusdam Extrauagantis Pauli IV. præcipientis vt nullus ab hæreticis aut IudęisIudæis descendens ad Ordinem sacrum vsque ad quartam generationem promoueri possit. Quam Extrauagantem Gregorius XIII. confirmauit, & ad descendentes ex Mauris extendit. Quas explanat Nauarrus, & ait, quòd licet stando Iuris rigori intelligendæ sint de descendentibus ab hæreticis, & Iudæis, non condemnatis, sed conuersis. Nihilominùs ex ęquitateæquitate iuris posse dici non habere locum in ijs, qui ab illis descendunt, qui sponte sunt fidem Christianam amplexi. Sed vt ego credo, etiam rigore iuris attento, de his sunt intelligendæ; & his Motibus proprijs tantùm voluisse Pontifices prohibitionem dictam ad quartam generationem extendere, quæ ad secundam ex dispositione iuris se tantùm protendebat per lineam paternam, & ad primam per maternam: quod ex Emmanuelis doctrina deduco cap. 5. Tit. Nouicios conclus. 3. circa finem. Credo etiam dictos Motus proprios non esse in vsu; siquidem P. Henriquez vir ita peritus de illorum praxi nullam facit mentionem in locis citatis. Et Doctor Muñez Decanus & Prouisor mihi edixit illos in praxi non curari: solùm enim fit informatio circa patrem & auum, ac circa matrem eius, qui ordinari intendit, an scilicet fuerint publica sententia damnati, tales enim sunt infames. Et ad hoc impedimentum probandum vnus sufficit testis ante Ordinationem iuxta Nauarrum Consilio 1. citato de Iudæis: sicut sufficit ad impediendum matrimonium. Et idem ait nu. 7. de eligendo, vel electo, scilicet quòd sufficiat semiplena probatio ad non eligendum, plena verò ad eijciendum electum. Sic ille, qui de eodem, dictis insistens Lib. 7. Disp. 4. dub. 3.
742
*Circa quod Lauretus de Franchis Parte
5, Controuersiarum pag. 78. ad 14. quæst. ita scribit: Respondeo quòd sic intelligatur Sacrosanctum Concilij Tridentini Decretum Sess. 23. cap. 7. quo Episcopis iniungitur, vt antequàm ad Sacrorum Ordinum Ministerium accedant, summa diligentia inter alia inquirant ea, quæ ad genus Ordinandorum spectant: non tamen Concilium Catholicum nouum Ordinis impedimentum induxit, sed dumtaxat, quæ antiquo iure statuta erant, seruari ad vnguem præcepit: quod non vulgariter notandum censeo, quia multi circa hoc hallucinantur. Sic vir apprimè doctus & diligens S. Theologiæ, & Iuris vtriusque Doctor, Protonotarius Apostolicus, & Vicarius Generalis Auenionensis, nullam de præfatis Extrauagantibus faciens mentionem, quod opus erat, vbi de genere Ordinandorum agebatur. Quod quidem & in D. Barbosa videre est, qui in
D. Barbosa.
Collectaneis ad citatum Caput idem quod citatus Lauretus tradit, quem & profert, sed præcipuè P. Thomam Sancium, sicut & de potestate Episcopi Allegat. 10. nu. 7. 8. & 37. Cùm autem id, quod plenam declarationem prædicti Capitis spectat: ex eodem P. Thoma potuisset haurire
P. Thom. Sancius.
eo loco, ad quem se ille refert, id ab ipso nescio qualiter prætermissum. Illa ergo cap. 28. nu. 15. lib. 2. in Decalogum, vbi à præfato Scriptore citatur, id habet, quod ex Laureto protulimus pro remouendo nouo impedimento, stante iuris antiqua dispositione de filijs & nepotibus hæreticorum, fautorum, defensorum, receptorum, | vsque ad secundam generationem per viam paternam masculinam, & primam per viam maternam. Vbi & circa seruitutem inquisitionem faciendam addit cum P. Auila; sed intelligendum, quando seruitutis aliquod esset indicium. Addidit insuper ex Motu proprio Sixti V. satis noto circa promouendos nihil haberi, per quod iuri antiquo quidquam derogetur. Sic autem concludit: Alius etiam Motus proprius, qui videtur con
Idem.
trarius, declaratus est Cap. præced. nu. 3. Sic ille, cuius citationem erga seipsum parui D. Barbosa videtur fecisse, aut breuem laborem recognitionis vtilis refugisse.
743
*Citato ergo Cap. 27. nu. 3. ita scribit:
Quòd si opponatur Constitutio Pauli IV. confirmata à Gregorio XIII. prohibens descendentes ex Mauris, Iudæis, aut hæreticis, vsque ad quartam generationem admitti. Quam Constitutionem explicant Nauarrus lib. 5. Consil. in 1. editione Tit. de Iudæis toto Consil. 1. & in 2. Tit. de hæreticis toto Consil. 22. Auila de Censuris Pært. 7. Disp. 4. dub. 3. & dicunt, etsi in rigore iuris hæ Extrauagantes sint intelligendæ in descendentibus ex hæreticis, Iudæis, vel Saracenis, etiam non condemnatis; sed conuersis: posse tamen dici ex iuris æquitate eas non habere locum in descendentibus ex illis, qui sponte propria, nulloque metu coacti, sunt conuersi. Additque Auila se recepisse à quibusdam viris doctis, & in praxi peritis, eas non esse vsu receptas. Sed non est cur ad hæc confugiamus, quia de sola admißione ad Ordinem D. Francisci loquitur, quod ex eius tenore constat, quemadmodùm ad verbum refert ita explicans Manuel qq. regular. to. 1. q. 14 art. 1. & 2. & in Summa tom. 2. cap. 15. num. 3. Atque eo arti. 1. in fine ait eam Extrauagantem esse postea restrictam à Sixto V. vsque ad secundam generationem paternam, & primam maternam, iuxta restrictionem textus in dict. Cap. Statutum. Sic dictus & doctus Pater. Quæ cùm ita sint, non video quomodo Nauarrus Extrauagantes dictas vti generales leges admiserit, licet benigna expositione donatas, Et quidem quod ad Mauros spectat, pro quibus Motus Gregorij
citatus, sic ab eo dispositum asserit Scriptor idem, eo quòd rari eorum vsque ad quartam generationem inueniantur firmi Christiani, sic num. 3. qui & 5. vers. Ad secundam ita scribit: Extrauagantem præfati Pauli magna prouidentia extendit ad descendentes Maurorum, quos, vt arbitror, accepit contumaciùs hærere in Hispania suo Saracismo, quàm Iudæi suo Iudaismo: quod verum profectò est de his, qui aliqua vi, vel metu conuertuntur; non autem de his, qui sua omnino sponte Baptismum suscipiunt, quorum tamen numerus paruus, vt audio, est in Hispania. Hæc ille. Quæ cùm ita sint, videtur ad Pontificiam prouidentiam pertinere, vt damno tali remedium competens afferatur: & ita non tantùm ad Patres Franciscanos dispositionem coarctandam. Et quidem Motus dictos vidisse Nauarrum non videtur posse dubitari, quia iuxta eorum tenorem discurrit, & clausulas adducit, Quod si solùm ad dictos Patres pertinere comperisset, id quidem indicasset, & non vti generalem prohitionem continentes declarasset.
744
*Sed nihilominùs dicendum Nauarrum
de solis Patribus Franciscanis locutum, neque in Extrauagantibus dictis generalem prohibitionem agnouisse. Nam ex parte ipsorum illi sunt dubia aliqua proposita, sicut & Reuerendissimo P. Generali, de quibus Fr. Emmanuel citato Art. 4. ab ipso enim P. Generali fuerat dicta constitutio impetrata, cùm esset Commissarius in Romana Curia pro sua Religione. Et Constitutione quidem ad verbum exhibita Arti. 1. vt diximus, statim Art. 2. inquirit Auctor, quinam sint illi, qui præfata in Constitutione comprehenduntur, cuius difficultatis decisionem à sententia Nauarri auspicatur, apertè indicans generalem non esse quæstionem, vnde & Nauarrus ad Dubia illa respondet, quæ Rmo. fuerant proposita Generali. Pro quo & facit eum de electione Guardianorum agere, impedienda scilicet, aut annullanda, iuxta dicta ab Auctore n. 741. Cùm ergo Nauarrum ita Constitutionem intellexisse adeò videatur compertum; potuit P. Thomas Sancius ita eius resolutionem accipere, vt reuera ab eodem emanauit, & non vti generalem, minùs idoneam, & minimè aptam intento reputare. Quod quidem in Auctore nostro nescio quomodo componendum, qui & Constitutionem in Emmanuele perlegit, & in Nauarro illam eamdem esse, de qua agebat, non deprehendit, & ita generaliter est locutus. Sed cum præfati omnes quoad rem ipsam conueniant, & extensionem negent, quod ad alia præfata spectat, officere nequit, quæ tamen non omitti oportuit ad exactum doctrinæ cursum, semper profuturum. Quod verò de remedio pro Maurorum perfidia prouidendum dicebatur, conuenientiam quidem ostendit, sed non pro omnibus, quæ conuenientia occurrunt, semper sunt peculiaria statuta condenda, ne eorum multiplicitas obruat potiùs, quàm leuet, vt docuit experientia & Deo quidem altè prouidente, Maurorum ex Hispania propulsione id est obtentum, quod multorum sacrorum Diplomatum editione neutiquàm posset obtineri.
IVDEX.

IVDEX.

Circa praxim Iudicum Criminalium, vbi & de Ecclesiæ immunitate.
745
*EXtrahitur ex Ecclesia Reus, quem Iu
dex extrahens suo ex capite caussam versans & aliorum, ad quos non spectat cognitio talis, iudicat non gaudere immunitate. De capitali sententia agitur, & Ecclesiastico iudice, quod sui est numeris peragente, res per viam violentiæ ad Regiam defertur Audientiam, ac iudicante illa pro illata vi, supplicium capitale breui executioni mandatur. Venitur ad cessationem à diuinis, quando nihil profuit Interdictum: sed Ecclesiasticus pecuniariæ mulctæ interminatione terretur, & penitus desistens Ecclesiæ cum festiuis cymbalorum clamoribus aperiuntur. Videtur ergo modus vulgò plausibilis inuentus ad Ecclesiæ immunitatem potioribus in caussis deludendam. Et sic agentes viri docti sunt, & seriò Christiani (alij enim serò esse tales soliti) qui in eo vtrique se Maiestati præstare obsequium arbitrantur. Sed certè ego non video quomodo obsequium tale esse possit rationabile, quale in omnibus optabat & exposcebat Apo|stolus, cùm dicebat: Rationæbile obsequium vestrum Rom. 12. v. 2. Nihil ergo praxi inualescen
Rom. 12. v. 2
te ipsa declaratio Iudicis Ecclesiastici prodest pro fauore Ecclesiæ erga Reum, ad quem spectare firma Doctorum sententia est, penitus Iuri conformi & celebri Constitutione roborata Gregorij XIV. quæ incipit; Cùm aliàs nonnulli, 9. Kalen. Iunij 1591. cuius omnes, qui de immunitate agũtagunt post editionem eius meminerunt. Criminales enim Iudices se contrariam, & quam putant similiorem vero, sequi sententiāsententiam affirmant, & ita vim facere Ecclesiasticum, quod reuera ita esse Regiorum Auditorum confirmat auctoritas, atque ita Reo pœna capitalis infertur.
746
*Videtur ergo totum hoc grauissimum,
Maius robur ex declaratione.
& irreparabilibus damnis obnoxium negotium, in arbitrium criminalium Iudicum reuocari, qui cùm in Bernardo Diaz, Bouadilla, Monterrezo, vt Iulium Clarum, Farinacium & alios faciam missos maioris abollæ, qui & missi frequenter à pluribus fiunt, insinuationem aliquam palato suo blandientem inuenerint, illa contra Ecclesiasticas poterunt se obarmare sententias, & sic tanto consilio, prouidentia, & auctoritate pro immunitate stabilitas leges irritas & inanes reddere, quod quàm sit à Republica Christiana, & per excellentiam Catholica, alienum, quiuis sanè sapiens poterit iudicare. Bullæ Cœnæ 16. Canon sic procedit contra eos. Qui post ipsorum Ordina
Canon Bullæ Cœnæ.
riorum, vel etiam ab eis delogatorum sententias, & decreta, aut alias fori Ecclesiastici iudicium eludentes, ad Cancellarias, & alias Curias sæculares recurrunt, & ab illis prohibitiones & mandata etiam pœnalia, Ordinarijs, aut Delegatis prædictis decerni, & contra illos exequi procurant; eos quoque qui hæc decernunt, & exequuntur, seu dant consilium, patrocinium, & fauorem in eisdem. Sic Apostolica Maiestas & auctoritas, cuius apertam mentem, quotquot illustrant Interpretes, nihil profectò exhibent, quod possit cum praxi dicta componi, iuxta quam sententia iudicis Ecclesiastici per recursum ad CācellariasCancellarias & Curias sæculares eluditur & eliditur prohibitionibus & mādatismandatis pœnalibus impetratis. Quid enim sit eludere rectè exponit Bona
cina Tomo 3, Disp. 1. Quæst. 17. Puncto 1. nu. 26. itascribens: Tertiò dubium est quid sit eludere, seu quisnam dicatur eludens iudicium fori Ecclesiastici: Respondeo illum dici eludentem, qui non habita ratione iudicij Ecclesiastici ad Curias sæculares confugit in præiudicium potestatis & iurisdictionis, quam Iudex Ecclesiasticus contra confugientem exercuit, vel exercere debebat. Ex quo sequitur eum, qui post sententiam, seu ordinationem, prouisionem, vel præceptum ab Ecclesiastico Iudice pronuntiatum, ad seculares Iudices recurrit, affici excommunicatione huius Canonis, quia hic dicitur eludere iudicium fori Ecclesiastici ad tribunal laicorum recurrendo. Sic ille, & alij. Adeò autem est perspicua Ecclesiæ mens in Censura prædicta, vt Cardinalis Toletus lib. 1. Cap. 28. cùm illam suo pleno tenore posuisset, sic subdat: In hac nihil occurrit annotandum. Quod & P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disp. 21. Sect. 2. nu. 94. reipsa præstitit, nulla, quæ deberet enodari, difficultate proposita.
747
*Ad quęquæ dicet fortè quispiam in præfato
Canone sic præmitti: Nec non qui Archiepiscopos, Episcopos, aliosque Superiores & inferiores Prælatos & omnes alios quoscumque Iudices Ecclesiasticos Ordinarios quomodolibet hac de caussa directè vel indirectè, carcerando, vel molestando eorum agentes, procuratores, familiares, consanguineos, & affines impediunt, quo minùs sua iurisdictione Ecclesiasticæ contra quoscumque vtantur, secundùm quòd Canones & Sacræ Constitutiones Ecclesiasticæ, Decreta Conciliorum & præsertim Tridentini statuunt. Atqui quando Iudices dicti solùm iuxta opiniones probabiles procedunt, non vtuntur iurisdictione Ecclesiastica, de qua per Sacros Canones, Decreta Conciliorum, ac præsertim Tridentini statuunt, cùm res dubiæ sint, & quæ possunt cum fundamento negari: iuxta id quod est de opinionum conditione satis nota. Sed hoc nullum
considerabile conuincitur habere momentum: Nam licet ita sit, quod assumitur, vt multoties ea, de quibus agitur, sub opinione sint, non est tamen sub opinione posse Iudicem Ecclesiasticum præcipere ne ad executionem sententiæ sanguinis procedatur, donec per sententiam constet ita esse, quod à Iudice laicali contenditur, quandoquidem id est Apostolicæ Sedis auctoritate fundatum, Sic enim Gregorius in citata CōstitutioneConstitutione: Volumus, dictaque auctoritate decernimus, & declaramus, vt Curia sæcularis, eiusque Iudices & officiales, ab Ecclesijs, Monasterijs, locisque sacris prædictis, laicum aliquem, vt præfertur delinquentem, in nullo ex casibus supradictis, sine expressa licentia Episcopi, vel eius officialis, & cum interuentu personæ Ecclesiasticæ ab eo auctoritatem habentes, ad quos solos, & non alios Episcopis inferiores, etiamsi alij Ordinarij sint, aut nullius Diœcesis, aut Conseruatores ab hac Sede specialiter vel generaliter deputati, prædictam licentiam dandi facultas pertineat. Et inferius. QuodQuodque delinquentes laici prædicti, postquàm, vt præfertur, ab Ecclesijs locisve extracti & cepti fuerint, ad carceres Curiæ Ecclesiasticæ reponi, & inibi sub tuto & firmo carcere, ac opportuna custodia data, illis, si opus fuerit, per Curiam sæcularem detineri debeant, nec inde extrahi, Curiæque sæculari prædictæ cōsignariconsignari, nec tradi poßint, nisi cognito priùs per Episcopum, seu ab eo deputatum, an ipsi verè crimina superiùs expressa commiserint: tunctuncque demum de mandato Episcopi per Iudicem Ecclesiasticum Curiæ sæculari, quacumquacumque appellatione postposita consignentur. Sic Pontifex, adeò perspicuè, vt nullum reliquerit dubitandi locum, nec clarior esse lux meridiana queat. Licet ergo pro Iudicibus laicis probabilis esse sententia queat, minimè possunt EcclesiasticāEcclesiasticam cognitionem declinare, quandoquidem etiāetiam stante certa minimè priuilegiati criminis cognitione, sua debet Ecclesiasticis Iudicibus prærogatiua à Sede Apostolica cōcessaconcessa reseruari.
748
*Et quidem non defuerũtdefuerunt, qui oppositum
in vsu esse tradiderint; sic etenim affirmat Iulius Clarus lib. 5. q. 36. §. fin. n. 20. pro quo & esse videtur P. Suarez Tomo 1. de Relig. lib. 3. de locis sacris Cap. 11. n. 4. vbi ita scribit: De criminalibus caußis regula generalis est propter nullũnullum crimen posse Reum ab Ecclesia violenter extrahi, nisi tātùmtantum in casibus in Iure exceptis, vel æquiualenti consuetudine. HęcHæc ille: iuxta quæ, licet locum in speciali non indicet, affirmat Diana Par. 1. Tra. 1. resol. 14. illum affirmatiuāaffirmatiuam
P. Suarez.
sententiam probabiliter docuisse. Et posset etiam citare illum cap. 13. in principio, vbi sic ait: Circa hoc in primis statuendũstatuendum est in casibus à Iure exceptis nul|lum esse peccatum extrahere per vim confugientem ad Ecclesiam absque vlla facultate Pastorum Ecclesiæ Patet, quia tunc non agitur contra immunitatem. Item, Ius ipsum dat talem facultatem. Sic ille. Couarrubiam & alios adducens. Sed verò cùm Constitutionis Gregorij mentionem faciat nullam, eam non videtur perlegisse, & opus dictum ante illam editam elaboratum, licet post editionem fuerit publicam in lucem emissum. Vnde in prædicto Cæp. 11. cùm de criminibus exceptis agat, solùm ea profert, quæ in Iure Communi proponuntur; & prætereà non omnia refert, quæ præfata in Constitutione continentur, vt adeunti constabit. Quod quidem à Diana animaduerti oportuit, ne sententiam adeò absurdam tanto Doctori, tempora non distinguens, imputaret. Neque circa hoc posse allegari consuetudinem ex Constitutione alia habetur Vrbani VIII. die 5. Iunij 1641. in qua omnem abrogat consuetudinem contra Ecclesiæ immunitatem.
749
*Et quamuis in criminibus exceptis id
posset admitti, quod P. Suarez vidimus tradidisse; quando tamen de illis ob circumstantias incidentes dubitatur, talis cognitio ad Iudicem spectat Ecclesiasticum, vt cum alijs ostendunt Diana suprà Resol. 1. vbi de noua forma inducta, & abrogatis consuetudinibus neruosè disputat, & ita præsentem etiam partem dubio procul amplectitur, pro qua & Parte 4. Tractatu 1. Resol. 49. & Parte 6. Resolut. 30. Et Eligius Bassæus Tomo 2. verb. Immunitas Ecclesiarum nu. 19. & citata quidem Resol. 49. admonet Diana de hoc hodie non esse dubitandum. Vnde qui contrarium deprehenduntur tradidisse, ante Constitutionem Gregorij scripserunt, aut Constitutionem vt par erat non attendisse censendum, præsertim legum forensium professores. Cùm ergo in dubio ad Ecclesiasticum Iudicem cognitio dicta pertinet, vbi sub opinione res versatur, idem pariter dicendum, quia & opinio genus dubij est, vnde nullus ea stante se scire potest affirmare. Et tunc quidem Ecclesiasticum Iudicem stare pro Reo debere ex citatis verbis Constitutionis Gregorij deducitur, cùm statuat ad hoc vt Reus sit tradendus Curiæ sæculari criminis debere cognitionem præcedere: Nisi cognito priùs per Episcopum an ipsi
verè crimina superiùs expressa commiserint. Vbi cognitio quidem requiritur, quæ reuera talis sit. Quod iuxta Bonacinam, P. Sancium, Dianam, & Farinacium rectè probat Bassæus suprà n. 20. v. 2.
750
*Vbi audiendus P. Sancius lib. 6. Consilior.
P. Thom. Sancius.
moral. Dub. 11. vbi post Gamæ sententiam adductam sic loquitur: At dicendum est requiri plenam probationem, quia in dubio melior est poßidentis conditio: cùm ergo hic delinquens sit in posseßione immunitatis Ecclesiæ, ea spoliari non debet in dubio. Secundo quia Gama ibi in fine (scilicet 1. p. Decis. 281.) dicit priorem sententiam esse dubiam, quia in alio simili, nempe in fœdere de remißione delinquentium, qui certa delicta fecerint, inter Reges Castellæ & Portugalliæ sæpè vidit iudicatum non faciendam esse, nisi constet de delicto per veras probationes. Et tenet in terminis Auendaño lib. 1. de exquirend. mandat. Regijs Cap. 22. nu. 9. & numeris præced. affert multa similia ad hoc comprobandum &c. & Granatæ anno 1594. sic per sententiam Vicarij pronuntiatum est. Sic ille. Vbi pro maiori positionis nostræ firmitate notandum id non iuxta Constitutionem Gregorij procedere, sed iuxta Ius commune: neque enim apud illum, sicut neque apud citatum ab ipso, Scriptorem inclytum, & ex primarijs Hispaniæ Iuris consultis, ipsius mentio vlla, quia sicut de P. Suario dictum, ante illam editam lucubrarunt. Et ita P. Sancius neque in antecedentibus Capitibus, neque subsequentibus, aliter locutus, quàm P. Suarez, scilicet iuxta Ius commune exceptiones statuens, aliquibus non memoratis, de quibus in Constitutione, & adiectis alijs, quæ in illa prætermissæ. Quid ergo post illam dixissent, qui ita sine illius magistra luce locuti. Et quidem alienum a pietate Ecclesiæ videretur, si Reum per solas coniecturas, & præsumptiones, de quibus apud Bassæum, solùm probabilem assensum elicere volentis Curiæ sæculari consignandum imperaret. Neque laici Iudices si filij Ecclesiæ sunt, vt reuera se tales profitentur, alio debent spiritu duci, zelo properantes immodico, & non secundum scientiam, vt Apostolus loquitur Rom. 10. v. 2.
751
*Et quidem illius verba, quia præsenti
sunt instituto percommoda, non prætermittenda, sic enim ibi: Testimonium perhibeo illis, quòd æmulationem Dei habent, sed non secundùm scientiam: Ignorantes enim iustitiam Dei, & suam quærentes statuere, iustitiæ Dei non sunt subiecti. Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti. Vbi quidem cum Iudæis negotium erat Paulo pro Mosaica lege certantibus; sed sunt, vt dixi, verba instituto præsenti percommoda, iustitia secundùm propriam eius & communem significationem accepta. Habent siquidem multi Christiani Iudices Dei æmulationem, dum enormia scelera non impunita manere contendunt, & cum Dauid in matutino interficere omnes peccatores terræ Psal. 100. v. 10. in matutino inquam, id est, ma
turè, celeriter, antequam mala radicarentur, vt explicat Cardinalis Bellarminus. Sed non secundùm scientiam, dum se scientia legum pollere præsumunt, & eam iustissimis Ecclesiæ legibus præferendam arbitrantur. Quæ quidem mera ignorantia est, dum erratur in fine, qui esse debet Christus, eius inquam per Ecclesiæ indefectibile organum communicata doctrina: ideò enim finis dicitur iuxta D. Augustinum Sententia 106. quia ad eum fidelium tendere debet intentio, & iuxta ipsius cælestia dictamina iustitiæ veritas regulari. Numquàm ergo Christiani iudices magis iusti, quàm cùm Ecclesiæ subiecti, quia nunquam à vera iustitia longius quàm cùm detrectant subiectionem. Subijci enim iustitiæ Dei, est verum iustitiæ consequi characterem. Iustitiæ Dei non sunt subiecti: ergo nec iusti, quantumuis suam velint iustitiam statuere, Ecclesiæ iustitiam facto ipso suæ non æquandam reputantes.
752
*Posthæc autem pœnam pecuniariam im
Circa pœnam pecuniariam.
ponere, est iniustitiæ iniustitiam addidisse. Pœnæ siquidem impositio iurisdictionem arguit, nec quamcumque sed maiorem, quàm sit ea, quæ ad solam spectat directionem, vnde paucioribus illa conceditur alteri adnexa, qui dicuntur habere merum & mixtum imperium. Pro quo Thomas
Thomas Delbene.
Delbene Tomo 2. Cap. 39. Sect. 2. & Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut. 26. meritò sic locutus: | & miror equidem quomodo Bouadilla, & alij sint ita faciles ad condemnandos Clericos in bonis & pecunia, quasi dicta bona non habeant priuilegium, quod habet Clerici persona: & tamen Canones statuunt, vt exempta persona Clerici, non poßint in rebus molestari Cap. Vnico de Cleric. coniug. nu. 5. qui reddit rationem, ne per vnam viam concedatur, quod per aliam denegatur. Sic ille alios statim referens, qui ijs in casibus loquuntur, in quibus Clericus constat manifestè deliquisse. Quid ergo dicere in casu præsenti, & similibus, vbi delictum nullum, sed immunitatis Ecclesiasticæ honesta, & coràm Deo & hominibus laudabilis, & digna præmio defensio? Credo equidem, nec varia fides, etiam illos, quos Scriptor citatus vti aduersantes refert, minimè se aduersos præstituros.
753
*Posset autem casus accidere, in quo Ec
clesiastici Iudices aliquid possent de immunitatis ordinario iure remittere. Si videlicet vir primarius, & magnæ æstimationis in Republica, cùm communi dolore fuisset occisus, omnium ciuium animis in vindictam concitatis, quam à Magistratibus nobilis etiam exigit parentela. In quo si longæ trahantur moræ, & occasione Interdicti, & euntium ac redeuntium Notariorum, in dubium videatur reuocari, non leuia possunt turbamenta timeri. Neque enim insolitum est vt hac in parte dissimulationi aliqualis sit locus etiam ab ijs, qui res Ecclesiasticas pro dignitate pertractant. Vnde Diana citata Resol. 49. Par. 4. ita
Diana.
scribit: Hodie Iudices in casibus contingentibus non ad aliam consuetudinem, nisi ad Bullam Gregorij XIV. recurrere debent: alioquin Censuras minimè effugient. Nec facit quod quandoque Episcopi & Pontifices dictis consuetudinibus non contradicunt: nam asserit Pacianus de Probationib. lib. 1. Cap. 29. nu. 87. Laudensis Decision. Picen. 36. nu. 265. p. 1. Farinacius in Append. Cap. 1. nu. 15. illos non consentire, sed simulare ad maiora mala vitanda. Vide Cap. Iam dudum de Præbend. & suprà Resol. 1. Sic ille, videndus equidem citata Resol. 1. vbi plura. Et P. Suarez lib. 4. contra Regem Angliæ cap. 32.
P. Suarez.
nu. 11. vbi sic concludit: & ideò non consentiunt, sed permittunt. Quod quidem non ita accipiendum est, vt in casibus dictis cessare penitus Ecclesia debeat, in quo etiam suum & scandalum posset suboriri, sed vt aliquid sententiæ Iudicum deferatur, non nimis in aggrauandis Censuris & pœnis alijs insistendo.
754
*Cùm autem consensus Prælatorum in
dictis casibus deficiat, iuxta dicta, & sola dissimulatione caussæ transigantur. Videtur equidem sine dubio dicendum Iudices laicos eas pœnas incurrere, quæ in Iure communi, & præfata Gregorij Constitutione contra violatores immunitatis latæ continentur. Et ita de tolerantia consuetudinum loquentes tenent nuper adducti, aut videntur tamquàm certum supponere, cùm Pontificius deficiat manifestè consensus. Quod & in easu & casibus, de quibus sumus locuti, dicendum eadem fundamenta conuincunt. Nihilominùs Gabriel Pereira de manu Regia par. 2. cap. 24. nu. 32. asserit idem operari tolerantiam Pontificis, ac dispensationem. Quod quidem Diana verum esse ait de tolerantia approbatiua, sed non de permissiua. Et bene id quidem. Sed quandonam dispiciemus an tolerantia sit approbatiua, quando verò permissiua? Cùm enim hic de immunitate Ecclesiæ sit sermo, discrimen adhibitum, eidem est materiæ consequenter adaptandum. Cùm tamen alias circa illam solummodò tolerantiam permissiuam admittere videatur, vt constat ex verbis Peregrini, & P. Suarij ab eodem adductis. De quo & egerat Parte 1. Tract. 2. Resol. 5. vbi adductis Doctoribus alijs, & quidem grauissimis, qui idem, quod citatus Pereira tradunt, ijs non penitus contradicit, sed admittit quando tolerantia approbatiua est, & addit cum Maldero huiusmodi approbationem, quæ & consensum Pontificis indicet, colligenda ex rationibus & coniecturis. Sic autem concludit: Sed quia res est multùm dubia & periculosa, videant
Diana.
Principes, & ministri laicalis iurisdictionis, quid faciant. Sic ille, pro quo & Resolut. sequenti. Sed verò stante consuetudine, vix erit locus condemnandi eos, qui iuxta illam processerint, quia semper pro illius defensione coniecturæ & rationes inuenientur. Et quidem permissio eatenus adstruitur, quatenus ratione illius maiora damna curantur euitari. Atqui vnum ex damnis, & satis quidem graue est, incursio in pœnas violantium immunitatem, post grauia peccata, supra quæ cadunt, & ad statum animæ pertinet, cui non erit facile remedium adhibere. Licet enim dici possit absolutionem non esse reseruatam, vt docent plures apud Bassæum suprà in fine. Cùm tamen Iudices verum propositum emendationis non habeant, siquidem ita sunt dispositi, vt quoties similis casus occurrerit, similiter sint & ipsi facturi, verè absolui nequeunt, & ita peccata, & peccatorum consequentia grauamina, pondus sanè grauissimum, continuata oppressione portabunt.
755
*Et Doctores quidem plures de consue
tudine tolerata loquentes pro Pontificio consensu conijciendo nullam prætereà exigunt coniecturam, vt videri potest in P. Lessio lib. 2. de Iust. cap. 33. nu. 39. P. Vasquez Opusculo de Resolutione cap. 6. §. 1. nu. 33. & alijs. Licet autem in consuetudinibus specialem hoc habeat difficultatem, quia quotannis in Bulla Cœnæ abrogantur, & magnam actuum multiplicationem importent; in peculiaribus autem casibus alia videtur esse ratio, quia neque contra illos Canones Bullæ procedunt, neque continuationem habent, & ita posset non inuerosimiliter prorsus dici benignitatem erga illos Sedis Apostolicæ propendere. Quod enim hic & nunc à Prælatis fit, non aliter agitur, nisi quatenus mentem Pontificum aliam non esse interpretantur. Ex quo & fit vt Iudices laicos non compellant ad petendam absolutionem, neque ipsi de illa current. Ergo quia & credunt sic etiam velle Pontifices: nam Epikeia, quæ circa leges generaliter permittitur, circa immunitatem etiam non videtur cur non debeat admitti; nisi in ijs casibus in quibus Pontifices satis suam mentem declararunt, vt in infligenda pœna sanguinis gaudenti Ecclesiæ immunitate, præsertim si sit in sacris constitutus. Et in casibus huiusmodi non est necessarium vt euidentes sint coniecturæ; satis enim est vt sint non leuiter verosimiles, hac enim ratione sunt consuetudines introductæ, si vide|licet casus non sint ex ijs, qui frequenter contingunt, sed illius instar, quem initio huius disquisitionis expressimus. Et praxim quidem dictam, si Regia sit auctoritate munita, & termini in ea constituti seruentur, non est animus penitus condemnare. Scio tamen Philippum Quartum Regem nostrum, si quis alius inter Progenitores, Religiosissimum, circa obseruantiam Ecclesiasticæ immunitatis, pio conscientiæ impellente dictamine rescripsisse. Pro quibus hæc satis, & vtinam satis.
L.

L.

LEGATVM.

De Legato quodam non subsistente caussa.
756
*PEtrus suo in testamento, quod in Peru
uio condidit, legauit Ioanni in Hispania commoranti duo mille argentea pondera, cùm diceret constare sibi de illius paupertate. Rogatus autem an esset eius cognatus, aut illa ipsi deberet, respondit negans, & solùm ad id moueri, quia dictum eidem fuerat, esse Ioannem valde pauperem. Cùm ergo Petrus fuisset mortuus, & de tradendo legato ageretur, deprehensum est Ioannem esse diuitem, & dubitatum an illi deberet aut posset legatum attribui, an verò pauperibus alijs, aut heredibus. Et responsum legatum fuisse nullum, & non esse in conscientiæ foro obligationem illud Ioanni tribuendi, sed in opera alia pia expendendum: siquidem testator illud titulo paupertatis reliquit, vt constat, fuitque illa principalis caussa, cùm vellet sic animæ negotium agere opere illo pietatis: & ita personis est tribuendum egentibus, vt sic voluntas testatoris iuxta finem ab eo intentum impleatur. Et quod discrimen istud caussæ finalis & impulsiuæ locum habeat non solùm in donationibus, sed etiam in legatis tradit Gregorius Lopez l. 20. tt. 9. part. 6. & Ioannes Medina Codice de Restitut, Quæst. 24. §. Ad quartum. Item qui legat aliquid ob finem non subsistentem, id facit per errorem, & ita inuoluntariè: nihil enim plus voluntario opponitur quàm error, & ita Medina suprà §. Corollariè sequitur fol. 75. ait quòd si quis donat alicui, quem putat esse pauperem, cùm sit diues, & ob illam caussam principalem donat, non valet donatio. Et addit, quòd in foro conscientiæ non refert vtrum error sit ex parte donatarij, vel donantis, dummodò stet errorem esse caussam principalem & finalem. Tenet etiam Ludouicus Lopez in Instructorio Conscientiæ par. 2. cap. 28. §. Igitur in hoc, quamuis non adeò firmiter. Et
Vt obstat Ludouicus Lopez.
in Instructorio negotiantium Cap. 45. col. 6. in fine. Affirmat leges circa hoc obligare etiam in foro conscientiæ. Et quia Instit. de legatis §. longè magis æquat donationem & legatum, in qua sicut & in l. partit. statuitur legatum ob caussam falsam esse validum. Et quando dubium est an testator legasset, tenendum in fauorem legatarij, quòd casui præsenti potest applicari. Ad quæ respondetur.
757
*Ad Primum cum Medina cit. §. Ad quar
tum leges prædictas in foro externo, procedere, quia præsumunt caussam non fuisse finalem, sed impulsiuam, quandoquidem testator non cauit (vt potuit) quòd si caussa non esset verè talis, legatum non traderetur. Ad Secundum, quòd licet in alijs legatis non pijs in dubio præsumatur caussam non fuisse finalem, piorum autem alia est ratio, quia præsumuntur facta fauore animæ, & non intuitu personæ, vt ait Medina suprà fol. 76. §. Inde etiam, vbi ait hanc esse iuris præsumptionem. Idem tenet Syluester verb. Legatum 1. quæs. 10. nu. 14. Armilla nu. 7. per consequens in dubio præsumitur caussam principalem & finalem fuisse animæ suæ tale bonum opus impendere voluisse. Videndus Medina dicta quæst. 24. vbi latè & eruditè tractat hanc materiam. Et licentiatus Cœllius asseruit resolutionem dictam etiam habere locum in foro exteriori. Et notandum ex Medina fol. 75. col. 1. quòd quando heres ptobabiliter dubitat de animo legantis, non est à Confessario compellendus soluere, donec compellatur per iudicem. Sic Auctor.
758
*Et de materia quæstionis præfatæ mul
ta apud Scriptores, ex quibus P. Molina Disput. 209. hanc statuit Conclusionem: Quando aliquid gratuitò ita collatum est ob caussam existimatam, nec tamen subsistentem, quòd reuera actualis, aut quasi habitualis animus conferentis est, seclusa ea caussa non conferre, collatio in foro conscientiæ est nulla, siue conferens expresserit velle vt non existente ea caussa, collatio sit nulla, siue non. Citat pro ea Ioannem de Medina, Nauarrum, Syluestrum, & Couarrubiam, dicens esse multorum aliorum; & quòd licet Couarrubias de sola donatione inter viuos loquatur, esse tamen eamdem rationem de vltima voluntate, & sic subdit: Quo loco obserua conclusionem nostram esse indubitatam, non solùm in conscientia, sed etiam in exteriori foro, siue dispositio sit inter viuos, siue per vltimam voluntatem, quando collator expreßit velle, vt caussa non existente collatio sit nulla. Quando autem collator id non expreßit, intelligitur tamen eum fuisse actualem, aut quasi habitualem ipsius animum, probatur Conclusio. Sic ille probans 1. quia dispositio est conditionalis. 2. quia interuenit error & ignorantia faciens inuoluntarium. Vbi quidem doctus Pater Conclusionem proponit, in qua difficultas nulla est, pro qua & Auctores refert, quos vidimus, addens, & multorum aliorum, ac si non sit omnium, cùm nullus possit veritatem compertissimam denegare; vnde posteà meritò addidit Conclusionem esse indubitatam. Id autem quod postmodùm subdit, quando expressio defuit, nihil noui continet, cùm talem animum fuisse intelligatur. Et quidem cùm de dispositione etiam per vltimam voluntatem procedat conclusio, non potest animus legantis aliter intelligi per conuenientes probationes, quæ æquiualeant expressioni actualis & quasi habitualis animi testatoris; vnde cum illæ requirantur, nihil vt dixi, nouum vltimis est verbis adiectum.
759
*Id autem quod vers. seq. apud eumdem
occurrit, non est prætereundum, sic enim ibi: Hoc loco duo obserua. Primum est, aliud esse conferentem in ea esse dispositione, quòd si sciret caussam, ob quam confert, non subsistere, reuerà non confer|ret: aut verò esse in ea dispositione, quòd si sciret caussam non subsistere, vellet collationem nullam esse. Hoc secundum inualidam facit gratuitam collationem: atque de eiusmodi dispositione sermo nobis est in conclusione proposita. Primum verò non semper facit gratuitam dispositionem inualidam. Multi quippe sunt, qui si scirent caussam, à qua ad conferendum mouentur, vel falsam esse, vel non esse tantam, quantam existimant, reuera non conferrent, quod conferunt: & tamen postquàm semel contulerunt, animum non habent vt inualida sit dispositio: atque in hoc euentu in vtroque foro est valida. In promißione autem, quoniam præsumendum non est promittentis animum esse intendere se obligare adimplendum, quod promittit, non subsistente caussa, à qua ad promittendum fuit permotus, vtique non subsistentia talis caussæ regulariter inualidam reddit promißionem. Secundum est &c. Ex qua quidem doctrina non leuis videtur oriri confusio, immò & inconsequentia doctrinæ. Primum constat, quia rarissimè euenit vt quis cum donat, testatur, aut legat, expressa caussa quidquam addat, ex quo intelligi præfata differentia queat, scilicet velle illam dispositionem esse nullam, aut validam non subsistente caussa. Et ita regulariter loquendo validæ erunt reputandæ. Secundum, quia non subsistente caussa validam esse disposi
tionem, in vno tantùm casu videtur admittere præfatus Scriptor, scilicet in largitionibus minutis, quæ pauperibus fieri solent: quando autem notabilis largitio est: pro eo Disp. seq. Vers. Quando autem, ita scribit: Item attendenda est quantitas eleemosynæ, quam quisque dedit, vtrum sit parua, an magna, & inconsueta: Si enim magna & inconsueta sit, plus credendum est animum dantis esse vt accipiens restituere teneatur. Sic ille. Et tamen cùm ita quis largitus est, vt non sit largitio valida, ex eo arguitur quod quasi habitualis animus credendus sit in ita largiente fuisse: ergo in omnibus talibus donationibus idem credendum est contingere, cùm sit eadem ratio. & ita discrimen præfatum ad solas minutiores arctandum largitiones.
760
*Tradit etiam ille. Vers. vlt. id, quod ad
legata præsertim attinet, dicens quòd si absque dubio constat testatoris voluntatem fuisse, caussa non subsistente non velle vt legatum esset validum, iure ciuili inualidum censetur, etiam in foro exteriori. Pro quo leges inducit, & Gregorium Lopez, Glossam, & Antonium Gomez. In dubio autem de iure eodem validum præsumi ex legibus etiam probat, adducens tamen Antonium Gomez Tomo 1. variar. Resol. Cap. 12. num. 66. vbi ait, vt legatum nullum pronuntietur satis esse, si heres præsumptiuè probet (id est præsumptionibus) testatorem non fuisse legaturum, si sciret caussam non subsistere. argum. l. si pater & l. nec apud peregrinos. C. de hered. instit. & consentit Bartholus l. demonstratio falsa in princ. nu. 7. ff. de condit. & demonstr. Iura tamen citata in præsumptione fundantur, quòd ea fuerit testatoris mens. Hæc dictus Scriptor, vbi quod de legibus dicitur, iuxta quas legatum est inualidum in vtroque foro ex testatoris voluntate, non subsistente caussa, pro eo deseruit, quod probare contendimus; leges siquidem vt sic statuant, ex eo mouentur, quod testator ea seclusa minimè legatum reliquisset. Et ita l. Cùm tale. §. Falsam. 1.
ff. de condit. & demonst. cùm dicatur falsam caussam non obesse legato, quia ratio legandi legato non cohæret, additur tamen quod exceptio locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse. Ergo vt legatum censeatur nullum, sufficit probari testatorem non fuisse aliàs legaturum. Quod equidem nullius esset roboris, iuxta præfatam P. Molinæ doctrinam; siquidem stare potest quòd testator non esset aliàs legaturus, & nihilominùs legatum validum sit. Vnde quidquid in raris quibusdam casibus dicendum sit, regulariter ita est asserendum id quod P. Auila sua in resolutione firmauit, scilicet cessante caussa finali inualidam esse dispositionem siue inter viuos, siue per vltimam voluntatem. Pro quo & P. Luysius Turrianus de Iust. & Iur. Disp. 55. Dub. 8. n. 9. Cardinalis Lugo Tomo 2. de eod. Disp. 22. num. 89. vbi & pro eo citat P. Molinam Tom. 1. Disp. 209. & 210. & Tomo 2. Disp. 352. §. Vt quod sentio. Sed quidem, vt stet aliàs generalis doctrina, de ijs, quæ à Nobis ex ipso data sunt, dubitari nequit, cùm ipsum suis loquentem verbis iuuet auscultare.
761
*Quod verò legatum dictum non de
beat ad heredes pertinere, sed pijs impendendum operibus, receptissima sententia est, quia iam de voluntate testatoris constat, voluisse scilicet illum portionem talem substantięsubstantiæ suæ ab illa in bonum animæ separare, & ita, si eo, quo voluit modo, id præstari non potuit, alio æquè vtili, est ipsi consulendum, sic enim est credendum voluisse. Ita tenent 18. Scriptores, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius Tomo 2. Consil. moral. lib. 4. cap. 2. dub. 4. ex adducto fundamento, & etiam ex Cap. Nos, de testam. Vbi Gregorius IX. præcipit Episcopo vt faciat ædificari Monasterium iuxta voluntatem eius, qui construendum decreuerat, & ab herede femina protrahebatur, & sic subditur: Quòd si intra prædi
Cap. Nos de testam.
ctum tempus, siue in loco, quo constitutum fuerat, seu si ibi non potest, & alibi placet ordinari, tecum implere neglexerit: tunc per te ædificetur &c. Iuxta quæ ex eo quòd Monasterium construi non potuerit in loco à testatore designato, non cessat heredis obligatio, sed alibi debet ædificari, Episcopo ad ædificationem cum herede pariter concurrente.
762
*Et Pater quidem Molina Disp. 249, vers. Quando aliquid, ita tenet, qui tamen citata Disp. 210. Vers. Sotus verò; cum eodem Soto & alijs tenet id, quod datum est existimato pauperi, reuera non tali, restituendum esse danti, licet propter Christum sit illi datum, & satisfactionis fructus consecutus; quia neque in Christum ipsum, neque in donatarium, est dominium translatum, sed mansit apud dantem. Quomodo ergo in legatis citra eleemosynam non sit pariter dicendum, quia testatoris voluntas in peculiare opus est directa? Neque enim dici potest respectum fuisse ad Christum habitum, & animæ saluti consultum; id siquidem & in eleemosyna constat inueniri. Ad quod quidem responderi potest in legatis expressam Ecclesiæ mentem extare, pro quo & Ius ciuile, vt constat ex legibus à citatis Patribus adductis, quæ potuit sic interpretari, cùm & plus possit, scilicet commutare | fidelium voluntates, iuxta dicta superiùs, ex Clement. Quia contingit. de religios. domib. & Consilio Trident. Sess. 7. Cap. vlt. de Reformat. Estque magnum fundamentum ad interpretationem dictam, eo quòd intentio dirigatur, in opus, & non in personam, pro qua regulariter attenditur caussa donationis: pro opere namque pio certa sunt merita, non ita personæ, siquidem regulariter loquendo nemo vult donationes considerabilis momenti prodigere, & nihil tale merentium damnabilia & execranda figmenta fouere. Non est tamen ratio discriminis adeò comperta, vt oppositum non sit probabile, pro quo idem Pater vers. anteced. adducit Adrianum, Medinam, Caietanum, & Nauarrum, immò & asserit esse communiorem sententiam. Pro qua & alij apud Dianam Parte 5. Tract. 8. Resol. 22. quibus adde Bassæum Verb. Eleemosyna nu. 8.
M.

M.

MATRIMONIVM.

De Matrimonio inter absentes sine procuratore celebrato.

762
*SIc videlicet. Erat in Monasterio Reli
Casus proponitur.
giosarum nobilis puella auctoritate Episcopi, quam sibi vxorem iuuenis paris nobilitatis non cupiebat solùm, sed lite interposita requirebat. Et Episcopus quidem post controuersias plures Religioso cuidam suas commisit vices, vt in Monasterium contendens præfatos legitimo cōiugioconiugio copularet. Iuit ergo & testibus adhibitis rogauit puellam an vellet D. F. P. in maritum accipere (qui adesse non potuit, eo quòd in Religiosorum domo lateret, sic carceris molestias vitaturus. Et ita illa respondit: Que se daba por esposa y muger del dicho D. F. P. para quando el dicho se diese y entregase por su esposo. Se tradere in sponsam & vxorem dicti D. F. P. tunc futuram, quando ille se in sponsum eius tradidisset. Quibus peractis ad Religiosorum domum cum eisdem testibus se contulit dictus Religiosus, & certiore
Affirmatiua resolutio.
reddito dicto D. F. P. de consensu. D. I. de L. simili verborum contextu (conditione sublata) eam in sponsam & vxorem se recipere per verba de præsenti protestatus est. Et quæsitum an verum matrimonium fuerit, responsumque affirmatiuè, quia nihil defuit ex requisitis ad illud, fuit enim mutua traditio coràm Parocho & testibus. Id autẽautem quod videtur obstare ex conditionali consensu puellæ, reuera non obstat; dici enim potest purificata conditione per consensum ab illa requisitum, conditionalem in absolutum transijsse, iuxta doctrinam Panormitani Cap. De illis, de
condit. appos. Innocentij, & aliorum Canonistarum, quos secutus Paludanus in 4. dist. 29. q. 2. arti. 5. conclus. 8. Sed quia communior inter Theologos opinio contraria est iuxta quāquam matrimonij contractus sub conditione possibili & honesta non subsistit, nisi nouus consensus accedat impleta conditione, quod tenent Sotus, P. Henriquez, & Couarrubias. 1. p. in 4. Decretali cap. 3. nu. 5. & alij, quos ipse adducit, statuitur duo esse conditionum genera: quædam enim natura sua in contractu non includuntur. V.Verbi g.gratia, Ego te
in coniugem accipio, si pater tuus consenserit, aut si tantam aut talem dotem dederis. Et in his post impletam conditionem nouus requiritur consensus. Aliæ verò ex natura sua includuntur in eo, qui priùs matrimonij verba profert. V.Verbi g.gratia, Ego te in maritum accipio, si tu me recipis in vxorem. Certum siquidem est ante consensum alterius matrimonium non extare: quia illud essentialiter includit duorum vinculum; & ita dependet à posterioris consensu. Et ita quod erat præfata puella factura, si præsens esset is, cui fidem præstitit, vbi nouus minimè esset necessarius consensus, id absens fecit, ex tunc enim acceptauit pro tempore, quo secundus verba proferret.
763
*Ad quod firmandum supponitur mate
riam & formam huius Sacramenti esse consensus contrahentium, & inueniri etiam cùm per Procuratorem contrahitur, cuius verba minimè ad substantiam illius spectant; vnde etiamsi interiùs dissentiat, validum est, vt affirmat Sotus iu 4. dist. 1. q. 3. arti. 8. & quemadmodùm verba, quæ quis Limæ profert, à verbis dependent, quæ Hispali v.verbi g.gratia, est prolatura Maria; & vbi primùm ea profert, validum est matrimonium, quia prior ex tunc pro nunc verba Hispali existentis acceptauit, absque eo quòd necessarium sit vt Limæ existens nouum consensum adhibeat, vt obseruant Sotus aist. 27. q. 1. ar. 3. P. Henriquez lib. 11. Cap. 4. Couarrubias supra Cap. 4. nu. 6. & alij Doctores. Et ratio est, quia prior consensus durare præsumitur, dum non reuocatur. Idem ergo erit in nostro casu.
764
*Sed instari potest. Quia non solùm tra
ditio puellæ dictędictæ debuit coràm Parocho & testibus fieri, sed etiam acceptatio consensus dicti. D. F. vt testari de illa possent; quòd tamen non ita accidit; & ex eo vrgetur, nam intermedio illo tempore potuit consensum reuocare, vnde testari potuerunt quidem de consensu habito, non de præsenti, & multò minus de acceptatione consensus alterius contrahentis, Ad quod respondetur, testes & Parochum sufficienter testari posse de acceptatione consensus superuenientis, iuxta datam explicationem: illud enim Ex nunc pro tunc, quando scilicet ille consenserit, acceptationi præsentis æquiualet. Quod autem de possibili reuocatiune dicitur, non officit, quia Ecclesia persistentem præsumit consensum, dum non constat reuocatum, vt in matrimonio per Procuratorem est manifestum. Et simultatem moralem in consensibus sufficere tradunt Syluester Verb. Matrimonium 2. q. 6. Couarrubias suprà citato n. 6. & alij.
765
*Instari insuper potest ex l. 8. tt. 5. part.
Et alia ex li. Partitarum
5. & l. 10. tt. 1. part. 4. in quibus pro contractu venditionis exigitur, vt duo contrahentes sint præsentes, vel duo alij ex eorum mandato. Ad quod respondetur non omnes conditiones, quas pro alijs contractibus leges requirunt, in contractu matrimonij esse necessariò custodiendas, secundùm legem naturalem, & ius gentium: nam contractus matrimonij naturalis & communis est gentibus omnibus, Hispanis, Anglis, Iaponibus &c. Et ideò quod circa contractus alios specialiter statutum inuenitur, non est attendendum. Sic resolutio docti Auctoris.
766
*Et est illa satis verosimilis, licet videatur
non fuisse communi sensu eorum, qui iudicare circa caussam præfatam poterant, comprobata. Sed immeritò, quia doctrina illa de conditionibus in contractu matrimonij inclusis receptissima est, & eam Scriptores, qui posteà opera euulgarunt sua, generaliter amplectuntur. Quòd verò ad personalem concursum contrahentium attinet, illum non esse necessarium, ex matrimonio per Procuratorem celebrato redditur manifestum: quia verò dici potest in eo euentu vnum ex contrahentibus & Procuratorem personaliter concurrere, addendum matrimonium per epistolam posse celebrari, qua consensus legitimè declaretur, Parocho & testibus assistentibus, vt te
stantur P. Thomas Sancius lib. 2. de Matrim. Disp. 12. P. Gaspar Hurtadus Disp. 3. nu. 29. P. Palaus Tract. 28. Disp. 2. Puncto 10. nu. 11. & alij. Quod quidem ante Concilium Tridentinum fuit indubitatum; post illud autem negatum ab aliquibus apud citatos, eo quòd non inuenerint modum, quo stare posset cum assistentia Parochi & testium sufficienti, vt testari possint non solùm de consensu vnius, sed etiam de acceptatione consensus alterius, vt suprà obijciebatur. Sed quidem recta explicatione adhibita, de qua dictum, quam & adhibet P. Sancius, non videtur posse circa illud rationabiliter dubitari. Iuuat etiam quod ex P. Ægidio Disp. 24. dub. 7. conclus. 4. & Basilio
Poncio lib. 2. cap. 16. num. 5. adducit P. Palaus supra Puncto 6. nu. 2. vers. 2. vbi idem esse ait si prior consensus coràm Parocho & testibus habitus sit, & die sequenti idem Parochus & testes alterius consensui assistant, tametsi nesciant, an prior consensus reuocatus sit: id enim necessarium non est, sicuti non est necessarium quòd matrimonio per Procuratorem contracto assistentes sciant mandatum non esse reuocatum. Cùm tamen in casu, de quo agimus, eodem die sit contractus celebratus. Vbi maior est simultas moralis, cùm tamen circa illam magna sit latitudo, pro quo videri potest P. Gaspar Hurtadus suprà Difficult. 8. Id autem, quod de non necessario nouo consensu impleta conditione iuxta aliquorum sententiam dicebatur, plures ex recentioribus admittunt Scriptoribus, in quibus P. Sancius suprà lib. 5. Disp. 8. P. Ægidius Disp. 29. nu. 11. P. Gaspar Hurtadus Disp. 7. Difficult. 3. P. Palaus suprà Puncto 11. §. 2. nu. 5. quod & iam olim tenuerat Paludanus ex Theologis; vnde sententia, vt communis & plausibilis apud illos debet æstimari, ex quibus & alij videri apud citatos possunt, licet negari nequeat antiquiores, præsertim Thomistas, aliter censuisse, ex quibus Tres Ledesmæ, vt videri potest apud P. Sancium nu. 3. de quo & Nos alibi.

De Matrimonio contracto ex commissione Episcopi, ob recusationem inhibiti.

767
*INhibitus quidem à Metropolitano in
Casus propositio.
caussa matrimonij magnis hinc inde contradictionibus celebrati; qui inhibitum se declarauit; sed ex parte viri pro coniugio instantis, inhibitionis declaratorium testimonium reposuit, & vt celebraretur matrimonium circa denuntiationes dispensauit, ac Sacerdoti acidam facultatem attribuit, vt adhibitis testibus contrahere volentes irrequisito Parocho maritaret. Quod & factum, sed non sine aliquorum scrupulo, qui reuera legitimè inhibitum censuerunt, licet à Metropolitani mandato, & Censuris adiectis appellauit. Et iuxta horum satis verosimile iudicium procedit quæstio, tunc dictis sub terminis agitata.
768
*Ad quam tamen Auctor respondit com
missionem fuisse validam, & ita ea ex parte minimè matrimonij contractum claudicasse. Id quod probauit Primò, quia assistentia Parochi in matrimonio non est actus iurisdictionis, vt tradit Salcedus ad Bernardum Diaz Cap. 73. Versu. Vndecimò prætermittendum. Et videtur apertum, nam licet dissentiat & contradicat, quando coràm ipso contrahitur, validum erit matrimonium, vt decreuit sacra Cardinalium Congregatio, quem refert Salcedus Cap. citato. Item quamuis Parochus sit nominatim denuntiatus, matrimonium, cui assistat, est validum, vt affirmant P. Henriquez lib. 11. de Matrimonio Cap. 3. nu. 4. & colligitur ex Nauarro Cons. 9. de sponsalib. Cùm tamen certum sit acta iurisdictionalia iudicis excommunicati non tolerati esse nulla Cap. Ad probandum de re iudic. & Cap. Licet de sent. ex com. in 6. Prætereà P. Henriquez citato Cap. nu. 5. iuncta Glossa lit. Q. cum Paludano in 4. dist. 23. q. 3. affirmat Parochum nominatim denuntiatum posse licentiam alteri Sacerdoti conferre vt assistat matrimonio: ergo idem potuit Episcopus licet inhibitus.
769
*Circa quam resolutionem ea apud Re
centiores Scriptores occurrunt, ex quibus illa possit egregiè confirmari; assistentiam enim Parochi, & idem est de Episcopo, Parochorum supremo, non esse actum iurisdictionis communiter affirmant, vt videri potest apud P. Thomam Sancium lib. 5. de Matrimon. Disp. 21. nu. 4. vbi alios adducit, & neminem contradicentem, Basilius Poncius lib. 5. cap. 17. P. Ægidius disp. 27. dub. 2. P. Gaspar Hurtadus disp. 5. Difficult. 8. P. Palaus disp. 2. Puncto 13. §. 10. nu. 6. Cùm ergo actus iurisdictionis non sit, validè ab excommunicato, suspenso &c. potest exerceri. Quomodo autem cùm Parochi vt Parochi sit. rationem iurisdictionis non habeat, rectè explicatur à P. Sancio, nec difficilè intelligitur posse dari actum aliquem in iudice, quo auctoritatem præstet, nec tamen iurisdictionem exerceat, quia sententiam non profert, neque ea, quæ ad illam ordinantur, potestatiuè disponit. Sicut enim iurisdictio in foro animæ est potestas ad absoluendum, ita in externo sua etiam debet esse sententia, vel ligans, vel absoluens, voluntariæ aut contentiosæ potestatis, ad quam etiam pertinet dispensatio. Sic in Episcopo est potestas approbandi Reliquias, in qua approbatione magis videtur auctoritatem præstare, quàm iurisdictionem exercere, vnde & à non Diœcesano præstari posse aliàs diximus. Neque enim dici potest erga Reliquias propriè iurisdictionem habere.
770
*Id etiam quod ex P. Henriquez & Pa
ludano assertum, posse scilicet Parochum excommunicatum licentiam conferre Sacerdoti alteri | vt assistat matrimonio, tenent etiam P. Sancius suprà num. 8. P. Palaus, apud quem Zeballos & Gutierrez n. etiam 8. P. Gaspar Hurtadus, & Basilius Poncius suprà P. Rebellus lib. 2. de obligat. iustitiæ q. 8. P. Sa Verb. Matrimonium nu. 1. &
quamplures alij, ob præfatum fundamentum. Non tamen est ita certum, vt oppositum non sit probabile, immò & valde probabile, vt affirmat P. Sancius supra nu. 6. & ideò non videtur regulariter loquendo ad praxim aduocandum, cùm in materia Sacramentorum certa sint incertis præferenda. Et quidem licentiam huiusmodi impertiens, licet excommunicatus sit, potest per se assistere, & id quidem sine peccato ratione necessitatis, vt graues Scriptores tradunt, & videri potest apud P. Hurtadum suprà: ergo perperàm facit, dum licentiam confert, quam adeò est probabile non esse profuturam. Pro quo & stat P. Layman Tract. 10. Parte 2. cap. 4. nu. 5. & oppositęoppositæ non leuia fundamenta. Et certat P. Ægidius suprà nu. 25. dicens licentiam talem esse actum iurisdictionis vel dominij, quo excommunicatus nominatim priuatur, eo quòd Sacerdotem non qualificatum reddat aptum ad assistentiam pro matrimonij celebratione, in quo quidem Ecclesiasticam exercet potestatem, vnde non videtur satisfieri ex eo quòd dicitur excommunicatum non priuari suorum bonorum dominio & vsu: nam id quidem verum est de bonis, quæ ipsi non competunt vt Parocho, & Ecclesiasticam important potestatem. Id autem quod alij dicunt, potestatem dictam non conferri à Parocho, sed ab Ecclesia in Concilio Tridentino, posita Parochi designatione, quod etiam in casu licentiæ à non excommunicato concessæ dicendum: quia collatio dicta non est actus potestatis Parochi, vt Parochus est, sed est actus auctoritatis à Tridentino annexæ officio Parochi. Quo pacto discurrit P. Gaspar Hurtadus suprà num. 27. minùs videtur expediens, nec conforme doctrinæ P. Sancij nu. 9. vbi absolutè asserit Parochum, dum licentiam concedit, verè sibi illum substituere, quia verè habet substituendi facultatem; vnde non sunt constantes responsiones. Et ita, vt dixi, à præfatæ sententiæ vsu temperandum, nisi in casu grauis necessitatis.
771
*Quod autem ab Auctore dictum de li
centia alteri Sacerdoti tradenda, vbi supponitur, ei, qui Sacerdos non est, non posse concedi, est quidem multorum sententia, quam citatis Nauarro, P. Henriquez, Petro de Ledesma, Emmanuele & Vega, tenet P. Sancius suprà Disp. 20. nu. 10. P. Palaus nu. 5. P. Hurtadus nu. 25. Basilius Ponci, & alijcitati, dum licentiam ad solùm Sacerdotem videntur limitare, verbis Tridentini inhærentes Sess. 24. Cap. 1. de Reformat. ibi, vel alio Sacerdote. Et quidem P. Henriquez lib. 11. cap. 3. nu. 5. affirmat omnes Theologos & Iurisperitos ita sentire, sicut & P. Hurtadus in eo conuenire Doctores. Omitto quæstiones alias circa assistentiam huiusmodi, quia communes. Tan
tum addendum P. Auilam de Censuris Parte 2. cap. 6. disp. 3. dub. 1. conclus. 1. mutasse sententiam circa id, quod dixerat de valore matrimonij cum assistentia Parochi nominatim excōmunicatiexcommunicati. Contendit etiam Leander Quæst. 25. non benè pro sententia affirmante citari P. Sa à Basilio Poncio, cùm hæc illius sint verba: Sufficit & Parochus toleratus, etiamsi alioquin excommunicatus, aut suspensus, modò non sit per sententiam priuatus officio. Sic ille de tolerato tantùm locutus. Sed vero optimè potuit à Basilio, sicut à Nobis pro dicta sententia citari; conclusio enim illius clausulæ id manifestissimè conuincit: Modò non sit per sententiam priuatus officio. Atqui nominatim denuntiatus non ideò est priuatus officio, vt constat: ergo potest assistere. Incæpit autem à tolerato, & quæ statim ab eo addita doctrinādoctrinam ampliarunt; & ita illud, Etiamsi alioquin excommunicatus &c. id ipsum indicat, alioquin frustrà additum fuisset, cùm nihil nouum importet; & particula Alioquin id ipsum manifestat.

De Matrimonio celebrato cum mandato non subscripto, deprehenso postmodum subscriptionis defectu.

772
*ITa res accidit, cùm Petrus Ioanni man
Casus proponitur.
datum contulisset, vt suo nomine Mariæ in alio degenti oppido manum porrigeret maritalem. Quod & factum coràm Parocho & testibus, sed posteà subscriptionis defectu deprehenso. De quo cùm certior factus fuisset Petrus, rescripsit Mariæ vt curam circa id deponeret, venturum se opportunè affirmans, & omnia penitus perficienda. Aduentum tamen illa non expectauit, sed citra nuptiale vinculum alteri commista ex eo concepit. Circa quod Patres Collegij Limensis ab ipso sunt Ecclesiastico iudice consulti ante Petri aduentum, quem pro certo habebatur pro matrimonio certaturum, neque à prosecutione caussæ destiturum. Et varia quidem circa illam Patrum fuere iudicia, suum tamen Auctor protulit dicens in foro interiori validum
fuisse matrimonium, quod ex eo ostendit, nam conditiones mandati pro marrimonio sunt tres, vt constat ex Cap. finali de Procurat in 6. Prima vt mandatum sit speciale, & circa determinatam personam. Secunda vt non possit substituere. Tertia, vt tempore, quo Procurator contrahit, non sit mandatum reuocatum. Ex quo apparet subscriptionem non esse de substantia mandati, & solùm ad probationem in foro externo deseruire. Iuxta quæ si Petrus fateatur se dedisse mandatum, aut id possit testibus comprobari, validum erit matrimonium etiam in foro exteriori.
773
*Inconueniens autem, quod timeri po
test, si Petrus Mariæ lapsum carnalem agnoscat, ex eo vitari potest, quod vt femina censeatur adultera, debet illa sibi persuadere se habere maritum: vnde si probabiliter existimet eum obijsse, etiamsi nulla ab Ecclesia petita licentia nubat, vt sæpiùs fiebat ante Concilium Tridentinum, & posteà qui mortuus putabatur, adueniat, de adulterio illam non poterit accusare, vt tradit Glossa Cap. In præsentia de sponsalibus. Angelus verb. Matrimonium 3. Impedim. 13. nu. 4. Syluester verb. eod. 3. q. 13. Tabiena Verb. Impedimentum Imped. 10. num. 2. P. Henriquez lib. 11. de Matrim. cap. 17. nu. 4. lit. Y. & communiter Doctores. Probaturque efficaciter ex
Cap. Cùm per bellicam 34. q. 2. ibi: Nec tamen | culpabilis iudicetur, & tamquàm alieni iuris peruasor, qui personam eius mariti, qui iam non esse existimabatur, assumpsit. Ergo idem erit in casu præsenti, quandoquidem Maria nequit in foro exteriori conuinci sciuisse Petrum suum esse maritum. Potuit siquidem, vtpotè iuris ignara, credere defectum subscriptionis fuisse substantialem, nec assentiri Procuratori affirmanti à Petro mandatum accepisse: quia licet possit quis vni
Vni testi vt possit credi.
testi credere, iuxta Glossam in l. Titio fundus ff. de condit. & demonstrat. Felinum in Cap. Cùm contingat. de Rescrip. Panormitanum in Cap. Sicut Nobis: de Secret. & re iudic. Sed non tenetur Cap. Cùm à nobis de testibus. Neque ex epistola Petri conuinci, cùm potiùs ex ea persuaderi posset matrimonium fuisse nullum, quandoquidem ille sua præsententia perfecturum id, quod defuerat, asserebat: præterquam quòd epistolæ simplici, & minimè comprobatæ, credere minimè tenebatur. Non poterit ergo in foro externo tamquàm adultera puniri, cùm probari nequeat iniustitiam contra maritum commisisse; & forte neque in foro conscientiæ illa extitit, quia iuxta dicta potuit defectum subscriptionis substantialem reputare. Sic habet Scriptum illud, in cuius fine ita subditur. Sic sentio sub meliori iudicio 27. Martij 1599. Ex quo apparet Auctorem docti discursus vnum fuisse, quidquid alij senserint, quod & sequentia manifestant, dum ita suametipsius manus scribit P. Stephanus.
774
*Post præfatum responsum adhibitum
difficultatem mouit vir doctus, eo quòd inuenisse legem se diceret, in qua disponitur, vt mandatum sine subscriptione validum non sit. Ad quod dico legem hanc agere non posse de mandato procuratorio, ad contrahendum matrimonium, sed ad ciuilia alia negotia: nam licet iuri naturæ stando Princeps sæcularis possit impedimenta matrimonij statuere, & matrimoniales caussas pertractare: id tamen illis est à Canonico iure prohibitum, vt tenent communiter Doctores, & constat ex Cap. Tuam de ordine cognit. & Cap. 1. de Sponsalibus. Et ex Concilio Trident. Seßion. 24. Can. vlt. & ita nequit stare vt per dispositionem cuiusquam legis ciuilis sit nullum matrimonium, quod iuri naturæ stando esset validum. Secundò, dato casu quòd esset talis lex, solùm quoad forum externum deberet intelligi, sed non quoad forum conscientiæ, quia leges ciuiles ferè semper quoad forum externum loquuntur; forum autem conscientiæ non innititur præsumptioni, sed veritati. Aliud acutim hoc loco occur
rit, quod maiorem potest difficultatem ingerere, ex eo quòd intentio Concilij Tridentini in clandestinorum matrimoniorum annullatione fuit, vt nullum esset matrimonium, de quo non posset Ecclesiæ in foro externo constare. Vnde si mandatum prædictum sine subscriptione fuit & testibus, non poterit in foro externo de illo Ecclesiæ constare: & ita iuxta illius mentem debet inualidum pronuntiari.
775
*Sed hoc non obstante affirmo validum
esse in foro conscientiæ & probo Primò, quia seruata est forma Concilij: ergo fuit validum. Antecedens probo, quia matrimonium per Procuratorem celebratur quando ille contrahit cum altero contrahente: & hic, de quo agimus, coràm Parocho & testibus contraxit. Et confirmatur, quia Concilium non præcipit vt mandatum coràm testibus tribuatur, & per consequens id antiqui iuris dispositioni relinquit: nam à iure antiquo non est recedendum, nisi quatenus continetur in nouo l. præcipimus C. de appellat. Ergo. Et quod Concilium non præcipiat vt mandatum coràm testibus tribuatur, ex eo probo, quòd illud est copulatiuè locutum de Parocho & testibus: Qui aliter quàm præsente Parocho & te
Concilium Trident.
stibus &c. Et praxis ipsa ostendit non esse necessarium, vt mandatum coràm Parocho præbeatur; & ita neque necessarium erit pro conscientiæ foro vt coràm testibus exhibeatur: Secundò probatur, quia Decretum hoc Concilij, cùm sit annullatiuum contractus adeò in Iure fauorabilis, debet strictè intelligi: & ita Declarationes omnes Congregationis Cardinalium, quas circa illum vidi, in fauorem matrimonij fuerunt, decernentes validum fuisse. Nam si vnus Parochus licentiam tribueret simplici Sacerdoti vt matrimonio duorum Paræcianorum assisteret, idque sine testibus, matrimonium esset validum in foro conscientiæ, nec tamen posset in foro conscientiæ probari, & ita nullum pronuntiaretur, si Parochus se licentiam dedisse pernegarit. Et in casu simili huic matrimonium in foro externo est nullum pronuntiatum: & vni ex partibus docti Theologi dixerunt, quòd si reuerà sciret Parochum dedisse licentiam, non posset matrimonium aliud inire, non obstante sententia nullitatis. Sic doctus Pater.

Notantur aliqua circa Resolutionem.

776
*TRes conditiones in mandato procura
torio ad matrimonium requisitæ dicuntur ex Cap. Finali de Procuratoribus in 6. ibi: Si ad hoc mandatum habeat speciale. Non poterit deputare alium. Si à domino non fuerit reuocatus. Alij autem quatuor apponunt, vt scilicet sit ad contra
Cap. final. de Procur. in 6.
hendum cum certa persona, vt videri potest apud P. Thomam Sancium lib. 2. de Matrim. Disp. 11. in principio. Et illam quidem Auctor Resolutionis agnoscit, & in dicto Capite contentam videtur supponere, vt vnam & eamdem constituant verba illa, Si ad hoc mandatum habeat speciale, ad specialitatem enim maximè videtur determinatio personæ spectare, & ita Glossa in citat. Cap. illam exprimit, quæ & expressa in l. generali ff. de ritu nuptiar. Vbi cùm de re constet, circa alia non est opus digladiari.
777
*Iam quod ad valorem illius matrimonij
spectat, licet probabilis videatur Auctoris præfati sententia, potest tamen non immeritò circa illam dubitari. Stat equidem posse procuratorium mandatum sine Scriptura præstari, quod cum alijs tenet P. Sancius citata Disp. 11. nu. 14. Debet tamen illud aliunde constare. Quando autem fides ad Scripturam reuocatur, si subscriptione careat, eius vacillat auctoritas, vnde generaliter pro contractibus requiritur, vt videri potest apud Caldas Pereira Tractatu de Empt. & vendit. lib. 4. Cap. 4. nu. 41. leges Lusitaniæ adducentem, &
Matienzum in lib. 5. Recopilat. Tit. 4. Gloss. 3. nu. 7. & 8. qui leg. 13. lib. 4. Tit. 25. adducit. Et licet credi vni testi queat, id certè graues & con|cludentes habet exceptiones; & in caussis matrimonij, cùm de contrahendo agitur, illæ occurrunt, & videri possunt apud citatum P. Sancium lib. 3. Disp. 37. vbi de Sacerdote assistente matri
monio, qui ad id dicitur à Parocho habere licentiam, Cùm enim res sit grauissima, & ad externam Ecclesiæ gubernationem spectans, plena in eo est fide procedendum fundamentis irrefragabilibus roborata. Quamuis autem citatus Scriptor Conclus. 2. affirmet, quòd si persona esset valde digna, posset ei fides adhiberi, vt in casu, de quo ibi: in nostro autem nihil tale occurrit, & est maior in eo difficultas, vt constat, dum vnus nomine alterius contrahit, quia in eo maius potest esse periculum, vbi de substantia etiam Sacramenti agitur.
778
*Et est quidem vsu Ecclesiæ receptissima
sententia, iuxta quam in procuratorij datione mandati pro matrimonio assistentia Parochi & testium non requiritur, pro quo P. Sancius citata Disp. 11. nu. 23. quod & Leander asserit esse certissimum Disp. 4. Quæst. 17. allegans Dianam, Machadum, & P. Palaum, quia Concilium Tridentinum pro matrimonio ipso, & non pro mandato prædictam assistentiam requisiuit. Sed ex eo matrimonij, de quo agitur, valor nequit firmiter stabiliri; quia licet solemnitas illa necessaria non sit; est tamen necessaria mandati auctoritas, cui possit & debeat fides in facie Ecclesiæ præstari. Et quidem non videtur quomodo in facie Ecclesiæ propriè celebratum matrimonium dici possit, vbi de contrahentis sufficienter non constat voluntate. Et suspicari quidem meritò potuit in Scripto momenti tanti subscriptionem non additam, lapsum non fuisse memoriæ, aut accidisse casu, sed mysterium aliquod eo in defectu latuisse. Licet etiam leges subscriptionem re
quirentes non possint pro matrimonio vt tales allegari, cùm ciuiles sint, & ita impedimentum nequeant pro eodem importare: rectè tamen allegari possunt quatenus id, quod est de iure naturæ, indicant, fundamentum scilicet necessarium in Scriptura, vt possit eidem adhiberi fides, quando de caussis publicis & magni momenti agitur. Ita quod de non necessaria Scriptura in mandato procuratorio iuxta leges ciuiles habetur, mandato pro matrimonio applicatum ab Angelo Consil. 122. vt videri potest apud P. Sancium cit. nu. 14. quibus non potuit conuenienter obijci sinistrè, vbi de matrimonio agitur, leges ciuiles allegari. Et quidem matrimonium dictum in foro externo non admittendum dicitur, nisi mandatum comprobetur, Vbi rogandum, cur non admittatur? & dicendum ita esse, quia subscriptio deficit. Et rogandum vlteriùs, vnde habeatur necessariam esse subscriptionem? Ad quod si dicatur ita per leges haberi: illæ equidem ciuiles sunt. Si autem ad ius naturæ recurratur, quia vbi deest subscriptio, firmitas testimonij vacillat: ergo iudicio Ecclesiæ matrimonium tale est nullum, quia defectus est notabilis in mandato, vt quis pro alio contrahat, & ita non solum in foro externo, sed etiam in foro conscientiæ.
779
*Neque argui potest ex eo quòd possit
esse matrimonium quandoque validum in foro conscientiæ, non verò in foro externo, vt in casu adducto de Sacerdote assistente cum licentia Parochi, eam posteà negantis, & sic aliàs. In casu autem præsenti id negari potest ob adducta fundamenta, ex quibus etiam fit mulierem prædictam de adulterio incusari minimè potuisse. Neque necessarium est ad ignorantiam iuris haberi recursum, quia cùm circa defectum dictum mota fuerit quæstio, circa ius suum potuit probabiliter instrui, cùm diuersa circa illam fuerint iudicia. Et quidem cùm in foro externo matrimonium fuerit reputatum nullum, in eo non potuit vt adultera damnari. Pro foro autem conscientiæ agnoscet ex eius confessione Sacerdos an circumstantia adulterij eius fuerit cumulata turpitudo, si se reputauerat maritatam. Iuxta quæ in Tribunali S. Inquisitionis non solùm
ponitur, qui post legitimas nuptias viuente coniuge alias contrahit, sed etiam qui illegitimè contraxit, putans tamen se legitimè coniugatum, vt videri potest apud Magistrum Sousam in Aphorismis Inquisitorum lib. 1. cap. 35. nu. 5. ex Alberno, Et Farinacio.

Circa promissionem Matrimonij viri Hispani cum Æthiopissa, firmatam Iuramento.

780
*CVm distinctione responsum: scilicet
non obligare, si vir esset nobilis, aut sortis non infimæ: consideratis enim personarum circumstantijs promissio talis fuit excessiua, & prodigalitas quædam. Et quando quod promittitur actus virtutis non est, neque promissio obligat, neque iuramentum, vt ait Caietanus 2. 2. arti. 7. circa responsionem D. Thomæ ad 3. §. Ad euidentiam. Et §. Ad primam harum. S. Thomas ibid. Couarrubias Cap. Quamuis pactum p. 1. §. 3. nu. 4. Vers. Tertiò ad huius. Medina in Summa §. 4. de tertio præcepto. Condit. 3. regula. 1. Et probatur ex Cap. Quanto de iur. iurand. §. Super. Sed ad maiorem securitatem iuramenti relaxationem ab Ordinario postulandam. Et omnia prædicta sunt Mag. Soti doctrinæ conformia lib. 4. de Iust. & Iur. q. 7. art. 1. in solut. ad 2. vbi sic
Domin. Sotus.
ait: An verò si quis illis superfluum aliquid polliceretur, teneatur promissum seruare? Respondetur teneri, nisi excessus ad prodigalitatem pertingeret: nam tunc malè promissum esset, in quo rescindenda esset fides, etsi cum iuramento esset promissum: nam iuramentum de re illicita non obligat. Sic ille, statim addens: Consultius est tamen in huiusmodi euentibus relaxationem procurare. Idem tenet Ludouicus Lopez in Instruct. Conscien. 1. p. Cap. 107. ad finem. Et colligitur ex Nauarro in Manuali cap. 16. nu. 18. & ex Emmanuele Roder. Cap. 40. de Restitut. Conclus. 4. vbi tamen nihil de relaxatione iuramenti.
781
*Et quamuis verum sit Caietanum suprà
§. Ad Secundam autem asserere, quòd quando materia iuramenti est licita, Ecclesia non relaxat iuramentum, nisi in casu, quo illud sit vi magna extortum. Cap. Abbas, de his, quæ vi, metusq;metusque c. fiunt. Ergo casu quo, materia iuramenti, de quo agitur, licita sit, non poterit à Prælato relaxari, quia ius tertij concernit. Quando scilicet licita sit: si enim sit manifestè illicita, nulla est relaxa|tionis necessitas: fuit enim nullum, & non entis nullæ sunt qualitates. Et per consequens nec obligatio. Respondetur doctrinam Caietani tunc locum habere, quando post adimpletum iuramentum, potest damno quod is, qui iurauit, patitur, remedium adhiberi. Vt accidit in eo, qui vsuras se soluturum iurauit, quas soluendas Ius præcipit. Cap. Si debitores de Iureiur. quas potest repetere statim, & redhiberi iubebuntur, ad iniuriam ab vsurario illatam propulsandam. In casu autem, de quo est quæstio, iuramento impleto, non est locus remedio, & ita à Prælato ob maius animarum bonum poterit relaxari. Si enim contrahat inuitus, ob dedecus inde consurgens, timeri potest ne sit in perpetuo coniugis vilissimæ odio futurus, immò & filiorum ex ventre seruili parilis conditionis.
782
*Nec solùm poterit Prælatus iuramen
tum relaxare, quando magnus fuit qualitatum excessus: sed etiam quando promissio pecuniæ fuit, aut rei æquiualentis, sed cum superfluitate, vt aiunt Sotus, & Ludouicus Lopez, superiùs adducti: quia licet promissio non sit euidenter illicita & prodiga, (tunc enim relaxatione opus non est iuxta dicta) & ius tertij concernat, poterit Prælatus relaxare, vt sic excessibus, & imprudentijs remedium adhibeat, quibus esse obnoxij solent homines turpiter inflammati. Pro quibus Couarrubias suprà §. 3. nu. 5. Vers. Sep
Couarrub.
timò principaliter. Et Emmanuel Rodericus in Summa Cap. 100. de Voto Conclus. 3. Couarrubiæ verba sunt. Si iuramentum fuerit priuato præstitum super aliquo contractu, vel conuentione, non poterit Summus Pontifex eius obligationem per dispensationem remittere, nisi subsit caussa. Sic ille, videndus etiam nu. 2. Vers. Tertiò, ad huius. Tenebitur tamen is, de quo agimus, aliquid dare feminæ præfatæ arbitrio boni viri: id scilicet quod ille potuisset illi promittere, nec esset superfluum, considerata seruilis personæ vilitate. Iuxta Nauarri doctrinam citato loco, & communem sensum aliorum. Sic Auctor sua & ipsius manu, & æstimatione dignis characteribus, licet minimè à venustate commendandis.
783
*Et illius resolutionem præter citatos de
notabiliter imparibus loquentes tenent præter citatos, Mercadus Palacius, Salon, & Bañez apud P. Thomam Sancium lib. 1. de Matrim. Disp. 14. nu. 1. Contrarium tenentem nu. seq. cum Veracruz, Corduba, & P. Molina Tomo 2. Disp. 251. ex eodem ponens praxim Ecclesiæ ita habere huiusmodi fidem seruare agentis, & neminem audere affirmare oppositum. Quod est sanè mirum, cùm multi sint Doctores, vt vidimus, aliter sentientes. Sed verò num. seqq. eas adhibet exceptiones, vt vix generalis doctrina sit locum habitura. Inter alias autem illa à re præsenti quam verissime facit, pro qua ita scribit: Idem dicerem quoties est timor probabilis peßimi exitus, vt odij capitalis inter ipsos contrahentes. Sic Menocbius eo nu. 66. (scilicet Consil. 1.) Gutierrez nu. 23. (Canon. qq. q. 20.) Sic ille. Idem tenent P. Gaspar Hurtadus Disp. 2. de Matrim. Diffic. 14. Vers. Secundò vbi ait in eo conuenire Doctores. P. Palaus Disp. 1 Pun. 27. n. 7. P. Ægid. Disp. 23. n. 68. vbi Panormitanum in Cap. Requisiuit de Sponsalibus citat. & Nauarrum loco superiùs allegato. Et alij.
784
*Supponitur autem in præfata resolutio
ne hominem infimæ sortis, etiam Europæum, ad promissionem adimplendam teneri. In quo quidem maxima est adhibenda consideratio, stante seruili feminæ conditione, sic enim præter inæqualitatem in alijs qualitatibus notabilem, illa extat, quæ ex seruitute resultat, & est sanè permagna, ob matrimonij vsum non facilem futurum, & rixarum occasiones cum dominis. Vnde videtur & circa tales relaxationem posse promissionis præstari. In quo & ratio habenda locorum, in quibusdam enim coniugia talia sunt frequentia, secus in alijs. Certe vbicumque, & quotiescumque summè esset difficilis promissionis impletio, & exitus eatenus infelices timerentur, regula est prædicta seruanda, & fauendum maximè libertati promittentis, quia turpius eijcitur, quàm non admittitur hospes, loquitur Pontifex in Cap. Quemadmodùm, de iureiurando, prophani Scriptoris verissima sententia decorata.

Peculiaris Resolutio circa impedimentum Criminis.

785
*ANtonius & Ioanna per tempus ali
quod inter se carnale commercium habuerunt, de futuro coniugio agente illo, & affirmante ista se ob metum Patris id non peragere, facturam tamen, si pater moreretur. Votis tamen interuenit pater eam ferè inuitam, & minis coactam alteri tradens: sed euentu (vt in huiusmodi solet euenire nuptijs) infelici: in Antonij siquidem turpi consortio perseuerans, ex eo filium peperit. Quam ob caussam, & propter amorem, qua illam prosequebatur, aliquoties illi dixit: Si moriatur maritus, me in maritum accipies ad legitimandum filium? Qua annuente, & Patronio id ipsum identidem percontante, illa ipsum à percontatione prohibuit dicens se à Confessario ob id valde reprehensam. Neque illi de impedimento inde resultante quidquam resciebant. Vbi duo quæri possunt Primum circa verba Antonij pro matrimonio futuro. Secundum, an ignorantia impedimenti suffragetur.
786
*Et ad Primum non interuenisse impedi
mentum criminis responsum, si verba alia aut promissiones neutiquàm extiterunt: Quia ad impediendum matrimonium necessarium est vt vtrimque promissiones interueniant, quæ ad sponsalia sufficerent, Et ita si vir promittat feminæ, & illa acceptet, sed non repromittat, impedimentum non consurgat, vt affirmat P. Henriquez lib. 12. de Matrim. cap. 14. nu. 3. vbi & addit hanc resolutionem amplexum Archiepiscopum Granatensem D. Petrum Guerrerum post valde doctarum personarum consultationem. Quod & colligitur ex D. Antonino 3. p. tt. 1. Cap. 5. Syluestro vorb. Matrimonium 8. q. 9. partic. 4. & Tabiena Tit. Impedimentum 7. nu. 5. qui ferè clarè dicunt promissionem requiri ex parte vtriusque. Et in casu præsenti ex parte Antonij promissio non extitit, sed percontatio solùm, & tacita acceptatio voluntatis Ioannæ.
787
*Si autem promissio extitisset, ex eo
quòd illa ob reprehensionem Confessarij ab eo | tractatu cessauit, non cesauit impedimentum. Contra quod tamen est argumentum, quod satis vrgens apparet desumptum ex Panormitano & Soto dist. 37. q. vnica. arti. 4. Syluestro suprà partic. 5. Iuxta quos, si vir vxoratus promittat Bertæ sine adulterio, & iam viduus cum Anna contrahat, eoque durante matrimonio adulterium cum Berta committat, non consurgit impedimentum, & ita mortua Anna potest cum Berta legitimè copulari. Et ratio est quia quando cum Anna contraxit, à promissione recessit, qua se Bertæ obligarat. Cùm ergo in nostro casu Ioanna à promissione, quam Antonio præstiterat, pariter recesserit, videtur cessare impedimentum. Respondetur tamen diuersam esse rationem; nam in casu, de quo præfati Doctores, numquàm promissio & adulterium simul perseuerant: quando enim promissio fuit, non fuit adulterium: & quando adulterium, iam penitus promissio esse desierat. Quod secus accidit in casu, de quo est quæstio, in quo & promissio & adulterium concurrerunt, quod est sufficiens ad impedimentum. Nam semel impedimento contracto, nequeunt sic impediti se ipsos habiles ad matrimonium reddere. Sacri enim Canones in Cap. Veniens. & Cap. Si quis verò rem, de eo, qui duxit &c. & Cap. Relatum. 31. q. 1. Non exigunt vt semper promissio perseueret, sed sufficere promissionem cum adulterio decernunt. Et per hoc videtur ad Secundum de
ignorantia impedimenti collata responsio, illam scilicet non obstare, quandoquidem in Sacris Canonibus sola promissio cum adulterio ad impediendum matrimonium & dirimendum sufficiens iudicatur, vnde ab Auctore Consilij præfati nihil circa id additum speciale.
788
*Et circa Primum probabiliter ille locu
tus, mutuam enim promissionem requiri præter P. Henriquez tenent Vgolinus, Cardinalis Bellarminus, Bassolis, Nissa, & Syluester apud P. Sancium lib. 7. Disp. 79. num. 19. Villalobos, P. Layman, quos adducit & sequitur Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 198. pro quo & P. Baunius Tomo 1. pag. 719. Contrarium tamen vt similius vero tenet P. Sancius suprà n. 4. 20. & 21. vndecim Auctores allegans, quibus Leander Disp. 14. Quæst. 13. nouem alios adijcit, eos secutus, obseruans à P. Sancio pro vtrâque parte citari Syluestrum, & affirmans à Basilio meritò citari pro secunda sententia, quam & ille sequitur Verb. Matrimonium 8. q. 9. Sed verò in P. Sancio nequit incuriosa citatio notari. Siquidem nu. 4. citatur ab ipso pro casualio, de quo ille Verb. Matrimonium 8. q. 9. dicto 6. Sed nu. 19. verbo & q. ijsdem, Dicto tamen 4. quatenus ibi ait sufficere ad hoc impedimentum promissionem simplicem sine iuramento, quæ sit desponsatio de futuro. Vnde pro sententia, quæ mutuam promissionem exigit, videtur stare: neque pro opposita quidquam eo num. occurrit in hoc Scriptore, vnde citari à Basilio potuerit, à Leandro pro fideliori citatione laudato.
789
*Nec tamen in casu, de quo agimus, quidquid aliàs sentiat, aduersabitur P. Sancius Auctori, cùm iuxta illum non sufficiat tacita acceptatio promissionis, quam tamen Auctor, vt vidimus sufficientem iudicauit, si repromissio extaret. Vnde sic ille statuit nu. 25. & est Conclusio 3. Numquàm sufficit taciturnitas eius, cui promittitur. Quia ea promißio etiāetiam liberaliter facta, est nociua acceptanti: cùm per eam incurrat delictum (vt dicam n. 40.) & impedimentum dirimens &c. Et ita etiam tenent Bonacina, Gutierrez, Candidus, & Cornejo, quas citat & sequitur Leander supra Quæst. 14. E contrario stantibus Basilio, & PP. Ægidio ac Rebello, quos allegat & sequitur P. Gaspar Hurtadus Disp. 23. Difficult. 2. nu. 9. ex
contrario fundamento, quia scilicet in his, quæ fauorabilia iudicantur; ab eo, cui offeruntur, & vt talia ei offeruntur, quamuis reipsa non sint fauorabilia, qui tacet, consentire videtur. Quod tamen satis videtur infirmum: cùm enim reipsa fauorabile non sit, quod offertur, & qui audit, tacet, cùm præsertim in eo graue peccatum admisceatur, minimè videtur consentire; si enim id esset gratum, non ita verbis parceretur, quæ amantibus adeò constat esse frequentia, vt meritò sit à Diuo Ambrosio dictum grauiora esse fomenta verborum. Constat insuper non semper ista placere coniugibus, vt ex duobus illis comprobari potest, de quibus P. Sancius nu. 23. Quæ
P. Sancius.
dam enim adultera (verba illius sunt) adultero spondenti futuras nuptias respondit: Faxit Deus vt vir meus incolumis perstet. Altera verò eidem sponsioni hoc responsum præbuit: Dirigat Deus, quod diuino eius obsequio expedientius fuerit. Sic ille, meritò iudicans nullum ex sponsionibus præfatis impedimentum resultasse.
790
*Iam quod de cessatione à tractatu nup
tiarum ob Confessarij reprehensionem dicebatur, vti certum statuitur à P. Sancio citata Disp. 79. nu. 7. vbi tamen affirmat, quòd si ante adulterium fides data soluta sit per vtriusque contrahentis mutuam remissionem, & posteâ casu est copula subsecuta, priori contractu non iterato, non sit impedimentum: quia prior ille contractus omninò extinctus erat, & sic non concurrunt adulterium & fides. Vbi dubitari potest an quod dicitur de vtriusque contrahentis mutua remissione, omnino necessarium sit, an verò sufficiat cuiuslibet remissio. Et videtur quidem probabile, iuxta sententiam, de qua nuper, requirentem mutuam promissionem: vnde si ex parte cuiuslibet illa sit extincta, impedimentum cessat: præfatus autem Scriptor iuxta illam non debuit iudicare, cùm contrariam, vt vidimus, amplectatur: neque enim in promissionibus his mutuis tenetur contrahens fidem datam obseruare, cùm sit iniquè præstita, vnde iuxta Canonicam doctrinam penitus rescindenda: In malis promißis rescinde fidem &c.
791
*Quod ad ignorantiam impedimenti at
tinet, iuxta doctrinam P. Sancij Lib. 3. Disp. 17. nu. 10. videtur dicendum id, quod est iam breuiter indicatum; ait enim quòd licet lex non afficiat ignorantes quoad pœnam, benè tamen afficit quoad intrinsecam annullationem actus, pro quo multos adducit. Nihilominùs ex eodem potest oppositum comprobari. Nam lib. 9. Disp. 32. nu. 49. sic statuit: Vbi lex aut canon punit delictum nullo iure prohibitum, ignarus legis aut Canonis, sicut excusatur à culpa transgreßionis, ita & à pœna, vt ex omnium mente diximus nu. 6. Sic ille, qui de impedimento Criminis ita scribit citata | Disput. 79. num. 42. Postremum obseruandum est hoc impedimentum esse solo iure Ecclesiastico inductum: atque ita non habere locum inter infideles., nisi speciali lege sit apud ipsos indictum, quod nemo negat: cùm constet nullum esse illius fundamentum attento solo naturæ iure. Hæc ille. Quæ cùm ita sint, videtur sanè non improbabile ignorantia non culpabili impedimentum submoueri. Pro quo ita scribit Antonius Fernandez
Antonius Fernandez de Moure.
de Moure in Examine Theologiæ moralis Parte 3. Cap. 16. Sect. 5. in fine. Dubitant quartò (Doctores) an requiratur formale adulterium ex vtraque parte adulterantis, & scientia talis impedimenti ad matrimonium. Affirmat Paludanus in 4. dist. 34. q. 1. num. 17. Maior. q. 2. dist. 37. q. 1. artic. 4. & est communior sententia. Sic ille. Pro quo & Baucius in Miscellaneis casuum conscientiæ Tomo 2. Opuscul. 1. q. 176. plurimum deferens Paludani auctoritati, qui tamen inter Bibliopolas minime reperiatur. Sed Diana Parte 10. Tractatu 13. Resolut. 51. suo recusat sententiam huiusmodi calculo firmare, nec videtur de illa rectè sentire. Sed quidem cùm sint qui secus sentiant, & doctus Moure non semel ab eodem Scriptore laudatus, communiorem asserat, non est cur ipsi probabilitatis prærogatiua debeat denegari: cùm aliàs quod contra illam obijcitur non difficilem habeat solutionem.

De vxorato Religionem ingresso cum vxoris licentia, manentis in sæculo.

792
*ITa res accidit, & erat vxor quadra
genaria, nec sperabilis honestatis, quæ dura experientia maritum ad desertionem compulerat: neque redire voluit rogatus per litteras ab ipsa, sed licentiam ab ea expetijt pro Religionis ingressu, quam & præstitit authenticam, & qua vsus ille, & ingressus, ac solemniter est in ea professus. Vbi quidem licentiam non fuisse licitam vt certum statuitur; siquidem mulier in sæculo manens, & eo ætatis lubrico, eam dare non potuit: vt enim dare in sæculo manens posset, prouectæ esse deberet ætatis, sexagenaria inquam iuxta Sotum, & voto castitatis emisso, iuxta Cap. Cùm sis præditus. Cap. Vxoratos Cap. Ad Apostolicam de conuers. coniugat. & Doctores, ex quibus Sotus dist. 27. q. 1. arti. 4. Et Nauarrus Cap. 22. nu. 12. Sine quibus P. Henriquez lib. 12. de Matrim. cap. 5. nu. 10. affirmat licentiam non esse legitimam: quam & dare debuisset Episcopus iuxta Panormitanum Cap. 1. vnde supra nu. 3. pro quo & est textus expressus in Cap. Si vir. 27. q. 2.
793
*Sed difficultas est an dicta licentia, licet
legitima non fuerit, valida tamen extiterit, ita vt professio fuerit etiam valida, taliter vt mortua muliere matrimonium contrahi non possit à professo, nisi cum certitudine nullitatis. Circa quod licet esse opiniones possint, Auctor fuisse validam arbitratur, secutus Glossam in Cap. Ex parte Abbatis de Conuers. coniug. Durandum in 4. dist. 32. q. 2. Adrianum Quodlib. 1. arti. 3. ad 7. Maiorem & Palacium ead. dist. 32. Disp. 2. Col. 13. Sotum supra Col. vlt. & Nauarrum Consil. 4. de Conuers. coniugat. nu. 4. iuncto argumento nu. 1. proposito. Et clariùs Consil. 5. n. 3. & probatur ex dicto Cap. Ex parte. Vbi quidam vxoratus Religionem ingressus, & in ea professus consentiente vxore, ac post eius mortem egressus, & coniux factus, non est à Pontifice toleratus, coniugio inualido declarato, vt ait Panormitanus, & Rubrica ibidem. & Nauarrus proxime allegatus, nec non P. Henriquez lib. 11. Cap. 15. nu. 9. lit. a. & dicto Cap. 5. nu. 10. lit. I. Armilla Verb. Diuortium nu. 12. D. Antoninus 3. p. tt. 1. Cap. 21. §. 2. qui Gofredum & Palu
danum allegat. Nec obstat Cap. Placet de conuers. coniug. quatenus habet quòd vxor ingressa Monasterium, eo quòd probabiliter credidit maritum mortuum, potest educi à marito: quo mortuo non potest cogi redire ad Monasterium: quia respondetur, quòd illa cùm esset professa viuente viro, & sine eius licentia; non valuit absolutè professio, sed solùm quatùmquantùm ad id, ad quod ipsa se potuit obligare, scilicet ad non petendum, & ideò non effecit illam Religiosam. Pro quo facit Cap. Quidam intrauit eod. tt. & doctrina Nauarri Consil. 4. eod. tt. nu. 3. qui & num. 4. ait votum prædictum valuisse non vt solemne, sed vt simplex. Quod probari etiam potest ratione Durandi, quòd scilicet, qui licentiam præbet, suo iuri renuntiat.
794
*Neque etiam obstat Cap. 1. cit. tt. vbi
Non obstare Cap. 1. eod. tt.
rogatus Pontifex circa maritum, qui coràm Sacerdotibus, ignorante Episcopo, cum licentia vxoris Monasterium est ingressus, & professus in illo: Respondet, quòd nisi vxor Religionem ingrediatur, aut in sæculo manens votum castitatis emittat, maritus potest & debet à Religione educi. Ad id enim respondetur, quòd licet professio talis fuerit valida, fuit tamen à muliere reuocabilis. Quod clarè colligitur ex Soto suprà. Et ex Glossa in Cap. ex parte citato; quæ addit non reuocari professionem ex eo quòd mulier petat, sed interueniente Ordinarij auctoritate. Non ergo sic professus sua potest voluntate exire, sed iubente Ordinario, eo quòd mulier in sæculo inhonestè se gerat, & ita ex officio, vt expressè tradit Nauarrus lib. 3. Consil. cons. 3. cit. tt. & ibidem Panormitanus. Et Textus quidem ait quòd potest & debet reuocari. Aut casu, quo emendata mulier licentiam reuocet; qua mortua ad Religionem redire tenebitur, vt citati Scriptores affirmant, licet id neget Henricus Bo hic in citato Cap. Vxoratus nu. 8. & Vega
Qui secus sentiant.
in Sylua lib. 4. Casu 77. dicens validum futurum matrimonium taliter reuocati mortua vxore, perperàm allegans Armillam, & D. Antoninum, de quibus supra. Estque id valde rationi conforme, vt cùm professio valida fuerit, eius valori consulatur, quando stante valore potest vxoris iuri aut necessitati succurri. Et Doctores aliqui contrarium indicantes, quatenus asserunt matrimonium futurum validum, sed illicitum, loquuntur in euentu inualidæ professionis ob defectum licentiæ, vt ait Nauarrus Consil. 4. citato.
795
*Neque poterit præfatus licitè Ordinari,
iuxta doctrinam Nauarri lib. 5. Consil. 1. de adulterijs, & P. Henriquez cit. lib. 12. cap. 5. nu. 10. Et ratio est, quia sicut prædicta non fuit sufficiens vt profiteretur licitè, eo quòd vxor in sæculo remaneret: ita neque sufficiens erit vt licitè ordinetur. Nec vxoris adulterium, & viri, qui etiam est lapsus, emendatio, perseuerante vxoris turpitudine, sufficere poterunt, siquidem non præcessit sententia diuortij: vnde illa morum emendatione suffragante, poterit ipsum petere: quia ius mariti petendi non amittit, nisi per Ordinarij sententiam, vt ait P. Henriquez ibidem. & Nauarrus Consil. 3 de diuort. num. 3. & 4. Et ratio propter quam Ecclesia non vult ad professionem & Ordines admittere, quando alter coniux professionem non emittit, aut votum continentiæ, est ne liberè possit petere maritum professum aut Ordinatum: Ergo cùm in casu præsenti morum correctione secuta possit illum petere: ex eo fit non esse voluntatem Ecclesiæ vt talis ordinetur. Et iuxta hæc est dictum, Nauarrum & P. Henriquez interpretari Doctores asserentes maritum emendatum posse vxorem dimittere emendatam, & diuortium petere; vt sic debeant intelligi, quòd licet possit petere, tamen irreuocabiliter profiteri ante diuortij sententiam: qua stante, non est necessarium vt mulier in sæculo manens votum casti
tatis emittat, quia Sacri Canones illud præscribentes, minimè in hoc casu procedunt. Et circa prædictum votum censent aliqui emitti ab vxore, eo ipso quòd licentiam præbeat, cùm iuxta Sacros Canones illi sit annexum: quod tamen tunc est tantummodò admittendum, cùm is, qui licentiam præbet, Iuris sic statuentis notitiam habet, quæ in mulieribus non præsumitur, vt ait Syluester Verb. Matrimonium 8. q. 12. §. 4. in fine. Sic P. Stephanus, qui se huic subscripsisse affirmat. die 9. Decembris 1599.
596
*Et est quidem ille satis probabilem,
& quam plurium Scriptorum auctoritate munitam, sententiam amplexus, circa valorem licentiæ, & consequentia ipsum, validam scilicet professionem, & inualidum mortuo coniuge matrimonium. Pro quibus P. Thomas Sancius lib. 7. de Matrimonio Disput. 33. licet in Indice sit 23. qui num. 4. asserit sententiam esse verissimam, agmen Scriptorum adducens. Qui & approbat cum multis, quos profert num. 18. id quod est dictum num. 794. de reuocatione coniugis, non iure actionis, vt tenent quidam num. 17. sed ex officio Ordinarij, cuius est consulere periculo incontinentiæ manentis in sæculo: vt enim non posset iure actionis agere sibi, cùm licentiam præstitit visus est adimere potestatem: fecit enim cedere iure suo. Licet ergo coniux petat, & iudex annuat; non ideò censetur ius eidem dicere, sed eius attentionem vt suo non desit officio, in eo, quod ad ipsum maximè spectat, excitari. Quod discrimen in ordine ad moralem considerationem vix alicuius potest esse momenti.
797
*Iam, quod ad Ordines spectat, vbi
de sacris tantùm sermo est, quibus matrimonium obstat, cùm sint illius, si superueniat, diremptiui, stat etiam Auctoris assertio, vt scilicet licentia pro eo, etsi illicita, si tamen spontanea, valida sit; non quidem pro valore illorum, qui proculdubio stabit, in quo à professione differunt, circa quam sunt opiniones; sed vt possit, aut non possit ad meritale commercium ab vxore reuocari. Sicut enim de professione dictum est, ea non obstante, posse coniugem, qui de alterius consensu illam emisit, reuocari; ita videtur de Ordinato dicendum ob eamdem rationem, si castitatis votum non est licentiam comitatum, & necessarium esset vt Ordinarius periculo incontinentiæ succurreret. Et ita docet P. Sancius suprà Disput. 39. num. 12. vbi iuxta dicta de professione discurrit; idque quando vxor concedens licentiam ius ignorauit, si enim illius conscia fuerit, censenda est votum castitatis emisisse: pro quo adducit Glossam in Cap. Seriatim dict. 32. Henricum in cit. Cap. Vxoratus. Et Angelum Verb. Matrimonium 4. num. 9. Addens sic reuocatum non posse petere debitum, & ita neque vxorem teneri reddere; quod est pariter de reuocato professo dicendum. Non declarat autem quando vxor sit conscia iuris reputanda; quod tamen ex Syluestro dictum à P. Stephano, scilicet regulariter id non præsumi, sicut neque de militibus & agricultoribus, de quibus etiam Syluester.
798
*Id autem quod necessaria diuortij
sententia in coniuge emendato dicebatur, alios præter P. Henriquez, Patronos habet, de quibus P. Sancius lib. 10. Disput. 7. num. 4. Qui tamen Disputat. 11. num. 13. ad quem se remittit, id quidem admittens ob damnum, quod sequi potest Religioni, vel Ordini assumpto, de quo & num. 12. addit in huius num. fine, quod & confirmat, & illustrat
P. Thom. Sancius.
ad finem num. 14. id esse regulariter intelligendum, quia si casus contingeret in partibus remotissimis, vbi id periculum non esset, esset quidem licitum: nec illum teneri fateri se esse coniugatum, immò & rogatum posse negare: quia respondet ad mentem interrogantis: nam reuera non est talis coniugatus, qualis non possit admitti; sed quoad hoc perinde est, ac si coniugatus minimè esset. Et quamuis Monachi non admitterent, si scirent eum coniugatum, id præsumendum est euenire, quando non est statutum in illa Religione eam admissionem prohibens, vt consulatur damno, quod probabiliter potest timeri fore vt Religioni contingat. Et similiter posset is respondere Episcopo ad Ordines promoturo, vel litteras dimissorias concessuro, quamuis sciret fore, vt Episcopus Ordines, aut litteras dimissorias minimè concederet, propter eamdem rationem. Id quod in Indijs non rarò potest accidere, & aliquando vidimus ad praxim aduocatum circa sententiæ defectum.
799
*Vbi circa Societatem Iesv dubium
Quid pro Societate IESV.
esse potest, an scilicet præfata doctrina negati coniugij locum habere possit, propter id, quod circa coniugatos habetur Parte 1. Constit. Cap. 3. | nu. 6. vbi ita dicitur, dum de impedimentis substantialibus agitur: Matrimonij vinculo ligatum esse, Pro quo in Declarationibus Lit. F. sic habe
Constitutio, & Examen.
tur: Quando hoc vinculum solutum esset, quod à coniuge facultas concederetur, obseruatis alijs circumstantijs, quæ iuxta sanam doctrinam, & vsum Sanctæ Ecclesiæ, solent obseruari, impedimentum esse desinet. Sic ibi. De quo etiam in Examine Cap. 2. nu. 4. vbi expressè dicitur matrimonium debere esse consummatum. Et nu. 6. Vers. Nullus, idem de vxoris consensu, & alijs circumstantijs asseritur, pro vt ratio iuris exigit. Cùm ergo is, de quo agimus, consensum vxoris non habeat, non videtur eius ingressus non solùm licitus, sed nec validus. Quod vrgeri potest, quia licet ingressus in Societatem, & vota biennij quoad substantiam valida sint, si de facto admittantur, quia nullum est ius, per quod irritentur, vt affirmat P. Suarez Tomo 4. de Relig. Tract. 10. lib. 2. Cap. 1. nu. 24. vbi de matrimonio rato loquitur; & ibidem ita consensum coniugis necessarium asserit, vt sine eo inualida receptio videatur. Id quod de matrimonio consummato clariùs statuit num. 22. quod & ipso citato tradit P. Palaus Parte 3. Tract. 16. Disp. 1. Puncto 8. nu. 21. Addit autem sic P. Suarez: Aliud notandum est, quamuis con
P. Suarez.
sensu præstito cum debitis circumstantijs, cesset impedimentum essentiale; nihilominùs semper est impedimentum, vt talis persona recipi non debeat sine Generalis facultate: ita vt nec Prouincialis possit in hoc dispensare, vt in illius Regula 36. cautum est. Sic ille, in consensus necessitate persistens.
800
*Nihilominùs iuxta eiusdem Patris do
ctrinam sustineri potest oppositum: siquidem citato num. 22. hoc impedimentum in iure esse commune fundatum asserit, & in alijs Religionibus seruari, vt patet ex Regula Minorum Cap. 2. & in Constitutionibus Prædicatorum 1. p. d. 1. cap. 13. & habetur etiam apud D. Basilium in Regulis fusiùs disputatis Cap. 12. Cùm ergo hoc commune alijs Religionibus sit, & dispositioni Iuris innixum, vt scilicet coniugis consensus requiratur; & nihilominùs sine illo id stare, quod diximus, possit; idem in Societate videtur asserendum, vt scilicet regulariter consensus necessarius sit, cum quo tamen stat vt in raro aliquo casu, & cessante generaliter alicuius damni periculo, non sit dictus consensus necessarius: quando aut Generalis admittit, aut ex illius concessione alij, & se vxoratus cum dictis qualitatibus manifestat, vel si non manifestet, iuxta dicta ingrediatur. Et consensus quidem ex eo requiritur, quòd vxoris cum detrimento esset, vt in citato Examinis loco dicitur: Atqui in casu præsenti detrimentum est nullum, vt constat, & si aliquod dici posset, illa quidem se illo dignissimam reddidit. Deinde requiri etiam consensus dici potest ob damnum, quod probabiliter timeri potest Religioni, quòd vt vitetur, statutum apud illam extat. Et neque ex hac parte argui verosimiliter potest, quandoquidem iuxta dicta periculum prorsus abest, coniugij absorpta notitia. Vnde quod P. Sancius de statuto Religionis asseruit, nihil obest, cùm ipse de statuto agat, pro euitando Religionis damno stabilito, quòd, vt diximus, est sanè nullum, & iuxta præfatam doctrinam debet intelligi, quia Religiones in id videntur intentæ, ne damna ex huiusmodi receptionibus cogantur experiri.
801
*Potest autem argui ex Ordinatione pro
casibus reseruatis, inter quos ille ordine 7. Impedimentum excludens èex Societate reticuisse in examine, vel in eo mentitum esse, vnde graue aliquod incommodum oriri poßit. Sic ibi. Videtur autem is, de quo agimus, à Societate fuisse excludendus, quia non admitteretur, iuxta id, quod ex P. Sancio positum num. 798. Sed verò obiectio nullius momenti est; quia quando dicitur Impedimentum excludens èex Societate, de impedimento est sermo, cum quo stare validus nequit ingressus, neque votorum substantia, & ita qui admissus est, debet necessariò eijci. Quòd autem non sit sensus, qui obijcitur, sustinendus; ex eo constat, quia stare potest, vt non admitteretur quis, & nihilominùs admissus debeat retineri, aut saltim possit, vt constat ex Parte 2. Constitutionum Cap. 2. vbi præsertim consulenda Declaratio lit. B. Vers. Si in ingressu. In cuius fine etiam obseruandum id quod dicitur vt sequitur: Quòd si aliquod
Declaratio Constitut.
ex quinque impedimentis dißimulasset, tunc non est æquum, vt in Societate maneat, iuxta id, quod in prima Parte dictum est, (scilicet in Examine Cap. 2. §. 6. & p. 1. Cap. 3. §. 2. & G.) Vbi cùm de quinque impedimentis ita statuatur, supponitur in alijs stare posse vt non admittendus deprehenso impedimento, iam admissus conseruetur. Deinde ex eo quod additum in propositione casus, positio dicta firmatur: Vel in eo mentitum esse, vnde graue aliquod incommodum oriri poßit. Atqui ex dissimulatione dicta, quæ & sine mendacio stare potest iuxta dicta, nullum incommodum oriri potest, vt manet ostensum: igitur casus reseruatus non est, neque ex eo sequitur quidquam contra propositam assertionem. Pro quibus hæc satis.

De Indo in ebrietate sororem vxoris patruelisque vxorem, carnaliter cognoscente.

802
*AD quod dictum inprimis, quando quis
se inebriat, peccata quæ inde regulariter oriuntur, eidem imputari, vt affirmant Syluester verb. Ebrietas q. 4. & alij citati à Corduba de homicidio parte 3. Castro de lege pœnali lib. 2. Cap. 14. §. Principalis. Et etiam in pœnas incurrere à Iure statutas, scilicet excommunicationem, irregularitatem &c. vt ait Syluester. Deinde vxore mortua, & marito sororis cognitæ non solùm non posse cum illa matrimonium contrahere, sed neque cum alia, sicut neque illam cum alio. Ita decernitur in multis Capitibus iuris Canonici adductis à Nauarro in Manuali Cap. 22. nu. 75. quam sententiam ille sequitur, & Sotus in 4. dist. 37. q. unica art. 1. Corduba lib. 1. q. 12. & omnes ferè Canonistæ, quamuis ex Theologis aliqui contrarium teneant quantùm ad primum, non verò quantum ad illam. Quod intelligitur in rigore Iuris; nam iuxta consuetudinem, Nauarrus & Corduba in Summa de casibus conscientiæ q. 53. affirmant non esse in vsu in casibus huiusmodi dispensationem peti vt cum | alijs contrahant. Et dato casu quòd illa opus sit, posse ab Ordinario concedi, vt ait Couarrubias 4. de Sponsalibus 2. p. cap. 7. num. 6. vbi allegat. Paludanum, & D. Antoninum. Et idem affirmat Nauarrus suprà, nu. 25. & 85.
803
*Prætereà assertum posse illum petere
debitum: Nam Cap,. Transmissæ de eo, qui cognouit consanguineam vxoris, & alia Capita, quæ pœnam inponunt incestuoso circa debiti petitionem, de cognoscente consanguineas vxoris tantummodò procedunt: & cùm sit pœna, non debet extendi ad eum, qui cum proprijs consanguineis commisit incestum, vt ait Sotus suprà arti. 2. Corduba lib. 1. q. 12. Syluester Verb. Matrimonium 7. §. vlt. & Ludouicus Lopez parte 1. Cap. 80. in fine. Et est sententia ferè communis inter Doctores: & ita in hoc casu non est opus dispensatione.
804
*Affirmatum insuper vxorem (sorore co
Vxorem posse debitum petere.
gnita) debitum petere potuisse vt ait Sotus suprà art. 2. quia prædicta pœna non petendi debitum à Iure imponitur ad incestuosum puniendum, qui grauiter eo in accessu deliquit; & ita non debet innocentem coniugem afficere. Estque ita
Sed non Sororem.
decretum in citato Cap. Transmissæ. Tandem sororem dictam non posse debitum petere eo quòd consanguineum sui mariti agnouerit, iuxta Cap. Transmissæ supra. In quo tamen potest Ordinarius dispensare, iuxta Sotum dict. 37. art. 2. P. Antonium 3. p. tt. 1. Cap. 11. Pœnam autem Indi in foro exteriori mitigandam esse, ratione ebrietatis. Couarrubias in Clement. Si furiosus 3. p. in princip. nu. 3.
805
*In qua resolutione quod de imputatio
ne in ebrietate dictum est, negant plures & grauissimi Scriptores, nisi quando damna præuisa sunt, aut culpabiliter ignorata, aut inconsiderata. Pro quo Syluester adducit Panormitanum & Angelum, & vt agmen aliorum missum faciam, sit vnus pro mille P. Suarez 1. 2. Tract. 2. Disp. 4. Sect. 2. num. 23. & qui alios adducit P. Arriaga Tomo 3. Disp. 44. nu. 21. iunctis ijs, quæ habet à nu. 2. & iuxta hæc videtur in caussa Indi iudicandum, tales enim nihil regulariter loquendo sua consideratione anteuertunt, & cùm bibunt, de sola sunt potus delectatione soliciti. Non ergo
à petitione debiti censendus est prohiberi. Et vt imputandus dicatur incestus, id quod de prohibitione ineundi matrimonij ea de caussa Doctores aliqui Canonistæ censuerunt, non est curandum. Perpetuò sine spe coniugij permanebit. Sic in citato Cap. Transmissæ, & in alijs, quæ adducit
Cap. Transmissæ.
Glossa ibidem Verb. Sine spe. Iuxta quam prohibitio dicta impedimentum quidem inducit, vt non debeat matrimonium contrahi, sed contractum non dirimi vti certum ab eadem statuitur. Cùm ergo eius conditionis fuerit, non est mirum si consuetudine fuerit abrogatum: Quamuis P. Thomas Sancius lib. 7. Disp. 15. de illo vt vim etiam modò habente loquatur.
806
*Et ibidem vt probabilius amplectitur id
quod & Auctor Consilij præfati, prohibitionem scilicet circa debiti petitionem non procedere in casu incestus cum proprijs consanguineis, pro quo nu. 16. complures Auctores accumulat, eo fundamento, quòd non inueniatur in iure prohibitum. Et loco quidem citato de petitione debiti expressè non agit, sed de prohibitione circa matrimonij contractionem: ex eo autem videtur colligi quod ad petitionem spectat ob similem rationem, in re fauorabili. Expressiùs autem, quampluribus adductis Scriptoribus id statuit lib. 9. Disp. 27. nu. 7. verosimili adducta ratione, quòd scilicet ex incestu huiusinodi non contrahatur affinitas, sicut ex incestu cum consanguineis coniugis.
807
*Licet autem hæc ita se habeant, difficile
tamen apparet, quomodo doctrina prædicta possit casui præsenti adaptari, vbi de incestu cum sorore vxoris, & non cum consanguinea dubium agitatur. Ex eo enim quòd soror præfata vxoris aliàs esset affinis, quia patruelis vxor, id minimè videtur obstare, cùm non tollat propriam incestus rationem & grauitatem cum vxoris sorore: immò inde illa videtur accrescere. Immò etiamsi stare posset vinculum consanguinitatis cum incestu dicto, neutiquàm pœnis à Iure constitutis obstaret; cùm earum fundamentum consisteret, & ratio ob quam id negari posset, minimè locum haberet, quod scilicet, vt nuper dicebatur, per incestum non contraheretur affinitas, cùm de contractione nequeat dubitari. Neque argui potest ex eo quòd remotior cognationis gradus in dispensationibus tantùm attendatur, iuxta Motum S. Pij V. cuius tenorem adducit P. Sancius lib. 8. Disp. 24. nu. 26. dispositio enim dicta pro dispensatione placuit Pontifici; quæ tamen potest trahi ad dispositiones alias in Iure repertas, pro quibus diuersa est ratio. Præterquàm quòd ipse S. Pontifex gradum primum excepit, vt videri apud eumdem potest nu. 52. Neque circa hoc est opus ampliùs distineri.

Peculiaris Resolutio circa Matrimonium cum dispensatione inter consanguineos in Tertio gradu.

808
*EX tenore supplicationis, ac responsione constabit casus, ac illius decisio, sic enim illæ:
Cùm aliàs anno 1567. Petrus & Maria Ora
Tenor supplicationes.
tores absentes in tertio consanguinitatis gradu matrimonium simul contrahere cupientes dispensationem ad id à Sede Apostolica petiuissent; eaque ipsis eo quòd caussas cur cum ipsis dispensandum esset non afferrent, denegata fuisset; consuluit Petrus duos suos consanguineos viros primarios, peritos, & pios, qui consuluerunt ei vt ad oppidum, in quo Maria habitabat cum parentibus, ipse ad habitandum iret, vt eius oppidi oppidanus & incola fieret, si per decennium ibi permaneret, sicque posset exponi Pontifici, quòd Maria cum eadem dote, quam habebat, non poterat iuxta qualitatem ipsius personæ alicui alij æquè benè nubere in dicto oppido, ac ipsi Petro: quod & factum fuit: nam non solùm Petrus, sed & vterque eius parens ad oppidum illud habitandi caussa, & cum intentione perseuerandi profecti, atque in libro incolarum descripti fuerunt; continuòque pro dispensatione obtinenda Petrus & Maria iterùm supplicarunt, nulla de præmissis mentione facta. Dispensatione igitur obtenta, metrimonium simul Bona fide contra|xerunt & consummarunt, in qua & hactenus fuerunt: donec inter loquendum de modo, quo fuisset obtenta dispensatio, (quemadmodum Maria semper ignorauit,) fuit ei iniectus scrupulus. Sed & paulò post contractum matrimonium Petrus, quia in eo oppido infirma esset valetudine, tum quòd in eo parùm grata esset etiam ipsi Mariæ habitatio, de consilio medicorum in aliud oppidum cum ea profectus est, remanentibus nihilominùs Petri parentibus, vbi quarto post anno obierunt. Quantùm autem Petrus credit, quo tempore ipse propter caussas prædictas intentionem perseuerandi in eodem oppido mutauit, nondum fuerat à Summo Pontifice concessa dispensatio. Cùm autem hæc omnia occulta sint, & Oratores nobiles simul iam per septem annos in facie Ecclesiæ bona fide vt veri coniuges vixerint: essetque graue scandalum, si separatio fieret, nec simul cælibes habitare absque aperto salutis discrimine possint, supplicant humiliter secum dispensari, vt denuò se possint suscipere, & proles, si quas susceperunt, legitimas decerni in foro conscientiæ tantùm.
Casus hic propositus est in signatura Pœniten
tiariæ per Reuerendum Dom. Alexandrum frumenti Regentem, & resolutum ac declaratum est matrimonium fuisse validum, nec Oratores indigere alia dispensatione, ex quo caussa data seu narrata, quæ in Mariæ fauorem erat, quòd scilicet in eo oppido nulli alij æque benè nubere poterat, ex parte ipsius Mariæ vera fuit & sufficiens ratio. In cuius rei fidem, ex ipsius Reuerendiss. Dom. Regentis commissione hæc scripsi die 27. Augusti 1567,
Iacobus Ximenez Societatis Iesv Procurator generalis.
809
*Circa eumdem casum P. Ægidius Gon
zalez Assistens ita scripsit Patri Pradanos Roma die 30. Augusti 1567. Casus, de quo Reu. V. ad me scripsit, difficultatem sua in resolutione habuit, desiderabatur siquidem plus aliquid claritatis, quàm illa esset, quàm narratio continebat. Est tamen maior quæ potuit diligentia adhibita, & in Signatura est Pœnitentiariæ propositus, vbi & quod est dictum, resolutum fuit. In hac Signatura Consultores sunt Doctor Nauarrus, & Pater Doctor Toletus, quorum sufficiebat auctoritas, Sed his additur suæ Sanctitatis auctoritas, qua istud procedit Tribunal.
Et hæc ex ipso Originali transscripsit P. Pradanos, & in Peruuium transmissa.
810
*Et est quidem decisio obseruatione dig
na; ex qua vtiles aliæ deduci poterunt, vtiles quandoque futuræ. Potestque pro ea illustranda casus adduci ille, de quo P. Thomas Sancius lib. 8. Disp. 19. nu. 29. vbi rogat an dispensatio impetrata allegando fore vt femina innupta defectu dotis maneat, valida sit, si verificatur feminam innuptam remansuram; at id aliunde prouenit, vt quòd sit grandæua, deformis &c. & respondet affirmans, ac dotis defectum verificari. Quia dos non dicitur sufficiens absolutè, sed respectiuè, atque illa mulier, quo plura habet vitia, eo ampliori indiget dote, qua illa compensantur, vt sic viro æquali nubat: quamuis ijs vitijs seclusis posset cum ea dote commodè nubere. Vbi & addendum Pontificis mentem eò tendere, ne hęchæc femina innupta maneat: & nil refert vnde id dimanet & verificatur fore vt sit innupta. Sic ille, quem sequitur Leander Disp. 24. Quæst. 52. qui
Perperàm à Leandro citatur.
etiam pro contraria parte eum citat Lib. 4. Summæ Cap. 47. num. 17. vbi de casu isto nihil, sic enim tantùm ibi: Si vnica solùm exprimatur caussa, & illa sit falsa, qualiscumque sit illa corruet dispensatio. Ratio est, quia tunc Prælatus non vult nisi ex ea caussa dispensare: ergo illa existente falsa corruet dispensatio respectu voluntatis concedentis. Sic ille. Ex eo autem quòd vnica caussa sit in casu dicto, & ea falsa, argui nequit: quia ille veram caussam esse affirmat iuxta respectiuam considerationem. Perperàm ergo à præfato est Scriptore citatus. Sicut ergo in casu dicto ex aliquali verificatione caussæ, quia fauorabile id erat feminæ, dispensatio valuit, ita & in eo, de quo agimus, vt in decisione exponitur, licet insinueretur in eodem oppido habitationem Oratores habuisse. Fauet & ratio quæ adducitur de Pontificis mente, quæ est ne femina maneat innupta, pro quo nil refert vnde id dimanet, dummodò verificetur: quæ quidem & in casum nostrum ritè cadit, & in similes. Videtur autem tunc temporis facultatem Commissarij Cruciatæ non eam fuisse, quæ sequentibus temporibus, iuxta illam enim non erat recursus ad Pontificiam Sedem necessarius. Et quidem sub Pontificatu B. Pij res Cruciatæ non ita feliciter decurrerunt.

Benedictionibus Ecclesiæ an stet contrahi aliquando Matrimonium.

811
*VT in casu peculiari eorum, qui coràm
Parocho, sed sine testibus contraxerunt, posteà autem cùm se legitimos reputarent coniuges, benedictiones solemnes susceperunt. Et visum est P. Auilæ tunc verum matrimonium contraxisse, quia tunc sponsus sponsæ dicit: Sponsa has arrhas tibi dono in signum matrimonij &c. Vbi & illa respondet: Ita accipio. Vbi & verba, quæ coràm Parocho dicta sunt, circa mutuam corporum traditionem, & saltem vim promissionis habuerunt, suum possunt habere etiam effectum. Nihil ergo deesse videtur, cùm & mutuus consensus sit, & coràm Parocho & testibus. Nihilominùs dictus Pater sententiam mutauit asserens oppositum sibi certum videri, quia in solemni benedictione eorum intentio non fuit mutuæ corporum traditionis, sed traditionis anteà factæ signa solemniter exhibere iuxta eorum mentem, & iuxta Nauarri doctrinam in Manuali Cap. 22. nu. 76. Syluestri Verb. Matrimonium 4. q. 10. Veracruz 1. p. Speculi a. 29. Item quia ex opposito sequeretur Ecclesiam, dum Benedictiones præcipit, matrimonij iam legitimè contracti iterationem præcipere: quod esset superfluum. Sic dictus Pater, qui licet certum poste
rius arbitretur assertum, non videtur priori probabilitas deneganda, quia illam præfata fundamenta non demoliuntur. Licet enim Benedictiones signa mutuæ corporum traditionis regulariter sint, quia regulariter illa legitimè facta supponitur: ea tamen quæ in illorum solemni ritu interueniunt, talia sunt, vt traditionem etiam de præsenti manifestent, & apta sint omnem præ|teritum supplere defectum. Neque Ecclesia quando illos præcipit, id quod obijcitur præcipere debet vllatenus iudicari: cùm enim matrimonium legitimè contractum supponat, ineptum esset de iterata contractione præceptum: cùm aliàs impossibile sit iterari, dum coniuges viuunt, sicut neque iterùm baptizari ritè baptizatum. Cùm eo tamen stat Benedictionibus posse vitium sanari contractus. Et dictus quidem Pater ante sententiæ retractationem admonuerat futurum conueniens vt matrimonium dictum ad securitatem maiorem iterùm iniretur: id quod & ego libenter amplector; nisi in casu, quo stante bona fide, ex declaratione dubij contractus magna possunt inconuenientia pertimeri. Debet autem in his & similibus casibus, matrimonium sub conditione, sicut alia Sacramenta celebrari, & mente concepta sufficiet, minorique circa hoc, quàm circa Sacramenta alia scrupulosè est agendum, ob rationem ciuilis contractus in eo repertam, & non ita exploratam formam & materiam, ministrosque, iuxta alibi dicta neque hoc loco necessaria; quia licet vtilia, ad finem properandum, pro quo multa vrgent, & vtilia, & specialia, si Deus dignatus fuerit tenuitatem extremam roborare,.

De recusante Matrimonium post violationem futuræ vxoris, ob non integratam dotem.

812
*ITa quidem accidit, cùm fuissent cuidam
duo mille argentea pondera cum Virgine puella promissa. Cui ille ante celebratum matrimonium persuasit vt sibi in carnali opere consentiret, quandoquidem certum erat coniuges quantocyùs futuros. Et eo cùm animo esset, & de dote promissa ageret, fallacem promissionem deprehendit, quandoquidem neque mille pondera sibi tradenda pernouit, & ita matrimonium inire penitus recusauit. Et responsum id licitè potuisse: nam verbis prædictis fidem suam non adstrinxit, vt nouam inde obligationem subiret: sed certitudine de futuro coniugio supposita, iuxta præcedentem tractatum, id petijt, quod erat communi vtriusque persuasione futurum. Et quia pactorum firmitas ex promissæ dotis traditione pendebat, sine quo ipsa ad standum promissis minimè in conscientia tenebatur, vt probat Vega in Sylua lib. 3. casu 225. id ipsa debebat attendere, & posse deficere promissionem, & ita non se adeò facilem in turpi petitione præstare: quod cùm non fecerit, sibi poterit incursum detrimentum imputare, sufficiet ergo vt aliquid pro dotis augmento tribuat, prudentis arbitrio computandum. Sic breuiter & verosimiliter resolutum.
813
*Et quidem circa obligationem ineundi
Nullam deberi compensationem.
matrimonij, vt penitus illa cesset, satis est solidum adductum fundamentum. Ex eo autem videtur colligi neque obligationem quidquam tribuendi pro augmento dotis extare, quandoquidem pro defloratione promissio nulla interuenit, neque dolo, aut fraude res peracta, vnde & asseritur secutum damnum sibi debere illam imputare, quia scilicet liberè consensit, & de incertitudine matrimonij ob non implendam dotis promissionem dubitare potuit. Stupratori autem quando ita res accidit, nullum compensationis onus incumbere communis Scriptorum sententia est pro qua multos congerit Antonius Fernandez de Moura in Examine Theologiæ moralis Parte 1. Cap. 13. §. 2. num. 14. Vbi dici potest id, quod de incertitudine dotis asseritur, etiam à stupratore potuisse & debuisse cogitari, & ita non sine iniuria deflorationem constitisse. Verùm neque id videtur vrgere, quia licet cogitare id & potuerit & debuerit, nullus tamen dolus in petitione fuit, sed rem vt reuera erat puellæ significauit, futurum scilicet matrimonium ea certitudine, quam pacta huiusmodi solent habere, & illa non poterat ignorare.

De coniuge post votum Religionis emissum ingredi renuente, altero iam ingresso post votum simile.

814
*PEtrus & Maria coniuges communi con
Casus propositio.
sensu votum Religionis emiserunt in Regno Chilensi, ille in manibus Episcopi, & hæc coràm ipsius generali Vicario ex eiusdem præscripto. Et sequenti die Petrus Mariam ad Monasterium Religiosarum maritali manu duxit, vbi habitum suscepit. Quia verò Petrus negotia quædam expedienda habebat, ab Episcopo pro suo in Religionem ingressu sex mensium inducias postulauit, qui & octo concessit: quo tempore emissi voti pertæsus de illius cœpit agere dispensatione, circa quod quæsita nonnulla, quæ responsionibus fient manifesta.
Primò ergo dictum, quod si Petrus dispensa
tionem voti non obtineat, potest ab Ordinario ad implementum voti compelli, si præsertim Maria id petat, & iudicis officium imploret. Sic Panormitanus Cap. Quòd super, de voto nu. 1. Syluester Verb. Votum 2. q. 19. Angelus Verb. Votum 3. nu. 26. circa medium. Fauet citatus Textus de Voto ibi: Ad resumptionem ipsius, & executionem Voti compellas. Et Cap. Ex parte de censi
Cap. Ex parte de censib.
bus, ibi: Soluere sunt cogendi. Et Cap. Quod super de censibus, ib., Et eis non obstantibus ad voti executionem &c. Et optimus Textus in Cap. Aga
Cap. Agathosa 27. q. 2.
thosa, ibi: Et hanc sicut promisit mutare compellat. Ratio est quia iudex quilibet potest ex officio suos compellere subditos ne sacrilegia, aut grauia alia crimina perpetrent, præsertim ad petitionem partis, in cuius id vtilitatem resultat.
815
*Secundò, si graues caussæ superueniant
vt Petrus dispensationem voti petat, id licitè præstare potest: nam licet ille & Maria communi sensu illud emiserint; non ideò ita strictè censendi sunt se obligare voluisse, vt licet caussæ sufficientes dispensationis petendæ succurrerent, eam non possent postulare, nec Pontifici adimere potestatem dispensandi valuerunt, sicut neque ille qui voto aliquo emisso aliud de non petenda dispensatione illius emittit, vt ait Sotus lib. 8. de Iust. q. 1. arti. 9. circa finem. Et Alcacer de ludo Cap. 13. in fine, Caussæ autem sufficientes erunt, si notabilis superueniat inualetudo, quæ timetur fore prolixa, aut grauis difficultas in obser|uantia continentiæ, aut aliæ viri prudentis iudicio.
816
*Tertiò, si ex mora futuræ dispensationis
(necessariò futura, cùm Orator in Regno Chilensi sit, & postulanda Romæ) periculum incontinentiæ subsit, circa præfatum votum poterit Episcopus, aut Capitulum Sede vacante dispensare, iuxta doctrinam Angeli Verb. Votum 4. nu. 9. Syluestri num. 4. qui ait posse Episcopum dispensare, quando recursus non potest haberi ad Papam sine periculo incontinentiæ ex mora. Et idem tenet Nauarrus in Manuali Cap. 12. nu. 76. Ledesma Coimbricensis d. p. 4. q. 55. arti. 1. circa medium Palacius in 4. dist. 32. Disput. Col. 8. Et idem supponit P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs Cap. 30. nu. 6. in Glossa lit. B. cum Emmanuele in Bullam §. 9. nu. 118. Et quamuis præ
fati Auctores de voto castitatis loquantur; ratio tamen, quam reddunt, in voto Religionis pariter currit à duobus emisso coniugatis, quando illi maturioris ætatis non sunt, vt in præsenti casu. Et Aragon 2. 2. q. 88. art. 12. Vers. Si quis autem generaliter asserit quòd in votis Papæ reseruatis potest Episcopus dispensare, quando est ingens necessitas, nec est facilis aditus ad Papam, vel Nuncium, quod & ait citatus Emmanuel in Summa Cap. 100. de voto, Conclus. 3. circa finem. Non enim præsumi potest in huiusmodi euentibus velle Pontificem votorum sibi dispensationem reseruare, quandoquidem id non in bonum cederet, sed in laqueum animarum. Vbi & alia peculiaris occurrit ratio ex eo quòd Maria profiteri nequit donec Petrus Religionem ingrediatur, & anno Nouitiatus impleto, si ille ingressus non fuerit, expellenda est, vt statuit Concilium Tridentinum Seßione 23. Cap. 16, de Regular. nisi velint Concilium in hoc casu adeò peculiari non loqui, quod est valde probabile. Quòd si
in dilatione inconueniens non sit, & Petro pro expensis Romæ pro impetranda dispensatione faciendis census sufficiens sit, probabilius est à Pontifice, & non ab Ordinario, Episcopo scilicet, aut Capitulo S. V.
817
*Quartò, certum esse, dum non obtine
tur dispensatio, non posse Petrum licentiam Mariæ præstitam reuocare, vt tradit Glossa in Cap. Quæ vxorem 33. q. 5. Angelus Verb. Matrimonium. 8. n. 9. Syluester Verb. Diuortium. num. 7. & videtur expressa decisio Cap. Agathosa 27. q. 2. & Cap. 1. de conuers. coniugat. & ratio est clara, nam id opponitur directè voto Religionis ab eodem emisso, cum quo non stat vita maritalis. Deinde verum etiam est, quòd si ambo velint, possunt sibi inuicem licentias reuocare, iuxta Nauarri doctrinam citato Cap. 12. num. 59. in casu simili, & ratio est, quia postquàm duo contractum celebrarunt, possunt illum de communi consensu dissoluere; nam omnis res per quascumque caussas nascitur, per easdem dissoluitur, ex Reg. iur. Cap. 1. & fauet P. Henriquez lib. 11. de Matrimonio. Cap. 15. n. 8. lit. C. Maior difficultas est an obtenta voti dispensatione possit Pe
trus licentiam Mariæ præstitam reuocare ipsa contradicente, & volente in Monasterio perseuerare. Et affirmatiuè respondetur. Neque obstat si dicatur dum mutuò consenserunt, contractum extitisse, quo illi suo iuri renuntiarunt, & ita non posse nisi mutuo consensu dissolui. Ad id enim dicitur in primis non obstare, quia certum est quòd si Petrus post Religiosum ingressum se non posse Religionis onera sustinere deprehendat, exire possit: quando enim vouit, illa eius fuit intentio, ingredi ad experienda Religionis onera, fauore iuris annum probationis tribuentis fruiturus. Quòd si exeat, certum est Mariam, non obstante pacto, ad maritalem vitam redituram. Pro quo facit. Cap. Cùm sis præditus. de conuers. coniugat. Deinde quia cùm pactum inierunt, non sunt visi adeò se obligare velle, vt votum protenderent, etiamsi in eius obseruatione difficultatem religiosæ obseruantiæ
magnam persentirent. Prætereà, nam vinculum matrimonij firmum perseuerat: & ita contractus, qui fiunt, vt ab oneribus sit exemptio, quæ illud secum adducit, non debent cum eo rigore intelligi, quo contractus alij emptionis & venditionis &c. Nam in illis amittitur, & transfertur dominium: per vota autem prædicta coniuges dominium non amittunt, quod habent ad inuicem. Et sic tenet Panormitanus Cap. 1. de conuers. coniugat. vbi absolutè ait, quòd si is, qui licentiam tribuit, sit iuuenis, potest lllam reuocare, & exigere vt vxor sibi reddatur.
818
*Et licet verum sit Glossam, Angelum
& Syluestrum citatos contra Panormitanum sentire; id tamen est quando is, qui licentiam contulit, votum emisit, quia tunc contra votum agit. Sublato ergo per dispensationem voto, præfati Doctores censent posse licentiam reuocare. Et Palacius in 4. dist. 32. Disp. 2. col. 8. sic
Palacius.
ait: Si votum continentiæ fiat de consensu amborum, alter non tenetur reddere, quamdiu non reuocat, aut non pœnitet placiti: quia si reuocatur ab altero quod placuit, vouens tenetur reddere. Sic ille. Pro quo & Sotus in 4. dist. 27. q. 1. arti. 4. col. pe
Dominic. Sotus.
nul. vbi sic scribit: Vbi ambo eodem consensu idem votum castitatis emiserunt, iuri ambo renuntiarunt exigendi debitum, atque adeò neuter potest petere aut reddere sine dispensatione voti. Sic ille, clarè sentiens, dispensatione voti obtenta posse licentiam reuocari. Quod & expressè tenet Aragon suprà Arti. 8. dub. vlt. Neque contra hoc facit, quod statim ait Sotus in casu, quo ambo Religionem ingrediantur: loquitur enim de illis, qui solemnem professionem emiserunt, quia tunc certum est nullum eorum posse licentiam reuocare. Nullus autem dubitare potest dispensatio
Quid ex Officio Ordinarius.
ne voti obtenta Ordinarium ex Officio debere vxorem reddere, vt affirmant Glossa, Angelus, & Syluester superiùs allegati. Et ratio est clara, nam impetrata dispensatione, & remanente Petro in sæculo, Maria nequit profiteri: debet ergo ad exitum èex Monasterio compelli, vt cum marito vitam peragat coniugalem. In quo nulla illi infertur iniuria: siquidem ij, qui post consummatum matrimonium Religionem ingrediuntur, cum hoc onere id faciunt, propter obligationem, quam secum importat matrimonium iam consummatum, iuxta id, quod à Sacris est Canonibus constitutum. Et ita non est eadem ratio in coniugibus, qui post consummatum matrimonium se ipsos ad inuicem perfecta, irreuocabili, atque indissolubili traditione tradiderunt, ac in solutis, qui nulla suimet ipsorum facta tra|ditione tenentur. In Collegio Societatis IESV Limæ. die 29. Decembris 1592.

Nonnulla circa Resolutionem præfatam vtilia additamenta.

819
*ESt quidem illa satis verosimilis, & iuri
ac rationi subnixa. Et circa Primum adducitur Cap. Agathosa, & vnde illud veniat non designatur, est autem. 27. q. 2. vt vidimus. n. 817. & est D. Gregorij Magni, ac satis notabile in hac materia. Iubetur ergo mulier illa, si Religiosam mutationem promisit, promissionem implere, & ad id, si renitatur, Prælati auctoritate compelli, quandoquidem vir eius fuerat Religionem ingressus; nisi aliter res habeat, vt ipsa proclamabat. Vbi Glossa Verb. Promisit,
Glossa.
sic addit: Nisi maius periculum timeatur. Pro quo adducit Cap. Veniens, qui Cler. vel vouent. in quo
Pontifex mulieri, quæ post desponsationem, auditis multis de sponsi seueritate, continentiæ votum emisit, eo non obstante, vt matrimonium contrahere possit, indulget, ne in fornicationis Sacrilegæ crimen prolabatur. Circa quod multa dici possent: sed id est speciale pro instituto præsenti, posse tales circumstantias occurrere, vt qui votum Religionis emisit, non teneatur ingredi, etiamsi coniux alter iam fuerit ingressus, eo quòd ex ingressu ipso maius periculum timeatur. Quod
Casus peculiaris.
est sanè mirabile, in Religioso scilicet ingressu maius posse timeri periculum, quàm si in sæculo remaneret. Sed profectò verum, attenta aliquorum indole minimè ad Religiosum conuictum idonea: vnde & Religioni esse perniciosi possunt, & in ea non profectum, sed turbationem conscientiæ importabilem experiri. Quid ergo tunc? Videtur conueniens vt Episcopus de re sufficienter instructus dissimulet, cùm non sit qui officium eius imploret. Si enim Pontifex ob maius vitandum malum dispensationem voti cōtinentięcontinentiæ non rogatus indulsit; & Episcopus etiam poterit quod est officij subducere, & præfatum suæ conscientiæ relinquere, sicut & conniuere circa iam ingressi coniugis professionem, quæ valida erit iuxta dicta nu. 793. Vbi & iuxta probabiles opiniones, licet non ita receptas, ratione necessitatis procedi poterit.
820
*Circa Secundum non videtur negari
posse grauibus occurrentibus caussis licitum esse voti dispensationem procurari. Sed videndum est an sine dispensatione id obtineri possit, quod ipsius obtentu intenditur comparari. Pro quo est doctrina P. Thomæ Sancij lib. 9. de Matrimonio Disp. 40. nu. 22. vbi ita scribit: Si post votum castitatis mutuo consensu emissum coniuges dent sibi iterùm facultatem in corpus (quod quamuis sacrilegè, validè tamen fieri diximus Disp. 37. nu. 15. & deinceps teneri vtrumque ad debiti redditionem) credo posse virum id votum castitatis vxoris reuocare. Quia iam matrimonium restitutum est plenè ad prio
rem statum, & renuntiatio illa iuris irritandi est validè remissa & similiter facta ea mutua remißione, & iterùm tradito iure in corpus, licebit viro ex caussa irritare, ac sine caussa validè irritabit votum Religionis, quod communi consensu cum ipso vxor fecerat. Quia illa remißio iuris fuit valida, & ita res ad priorem statum redijt. Sic ille. Ex quo habetur pro dispensatione circa votum vxoris nullam extare necessitatem, cùm à viro licitè possit irritari. Licet autem vxor nequeat votum simile viri irritare, vt potest multa alia, iuxta id, quod citatus Pater tradit suprà Disp. 42. nu. 15. id non obest quominùs id stare possit sine irritatione, quod virtute illius haberetur. Cùm enim vxor profiteri nequeat viro manente in sæculo; illi reddenda est neque enim iam compelli poterit ad Religiosum ingressum, cùm profiteri nequeat, eo quòd nec vxor possit profiteri, reuocata pro eo licentia. Et ita quod de compulsione dictum est n. præc. cum hac est limitatione, cuius non meminit Consilij Auctor, venit accipiendum. Vt autem irritatio voti vxoris licita sit, licet ex parte eius non occurrat specialis caussa, sufficit ex parte viri occurrere, quemadmodum vt irritentur vota mariti sufficit ex parte vxoris caussam occurrere, vt videri apud eumdem potest citata Disp. 22. nu. 13. & seqq.
821
*Circa Tertium, quod de dispensatione
voti ratione moræ ob distantiam dicitur, est quidem sufficienti ratione & auctoritate fundatum, de quo & Nos alibi. In eo autem quod dicitur, si inconueniens in dilatione non sit, probabilius esse à Pontifice petendam dispensationem, si de casu præsenti sit sermo, id supponitur, quod à ratione videtur alienum: in eo scilicet posse sine inconuenienti procedi: cùm enim vxor in Monasterio sit, & vir in sæculo, non potest non magnum subesse inconueniens in expectatione dispensationis, vt est manifestum. Dum autem dicitur esse probabilius, oppositum esse probabile dubio procul indicatur. Licet ergo inconueniens peculiare non sit, ipsa expectationis molestia, & dubius sufficere videtur euentus; quod est sanè notandum. Id autem quod de expulsione ex Mo
nasterio dicebatur, benè quidem ab Auctore dictum in præsenti casu non procedere; sed addere posset neque in multis alijs, & frequentissimè Nouitias retineri donec competentem dotem habeant experientia ostendit, & obseruatum ex docto Scriptore à D. Barbosa in Collectaneis ad Concilium Tridentinum circa citat. Cap. 25. num. 40,.
822
*Iam quod ad Quartum attinet eam ha
bet difficultatem, quam ea ingerunt, quæ sunt nu. 820. dicta. Citantur quidem Cap. Agathosa. Et Cap. 1. de conuers. coniugat. & in priori quidem id habetur, quod vidimus num. 819. neque quidquam apertè dicitur circa potestatem reuocationis, cùm aliàs de vxore agatur, quæ non potest, vt nuper vidimus, votum mariti Religionis irritare. Caput verò primum de conuers. coniugat. casum proponit eius, qui de licentia vxoris Monasterium ingressus professionem fecit, ipsa in sæculo remanente, de quo dictum à Nobis nu. 494. & nihil profectò videtur habere, quod præsenti seruire possit instituto. Immò aliquid continet, ex quo argui aliquomodo potest, quatenus ingressus Monasterium cum vxoris licentia, ea non obstante potest ab ipsa reuocari. Citatur autem Glossa in Cap. Qui vxorem 33. q. 5.
Cap. Qui vxorem.
Et potuit meliùs Caput ipsum citari, sic enim illud: Qui vxorem velare permiserit, aliam non accipiat, sed similiter conuertatur. Monasterium scilicet intrans, si iuuenis sit, aut si senex, continen|tiam seruans in sæculo. Idque propterea quòd, dum velari permisit, Religionis votum videtur emisisse; quandoquidem aliter professio stare non posset vxoris, si & ipse commodè poterat profiteri, pro quo apud Glossam diuersi sentiendi modi. Cùm ergo qui velari permisit vxorem, ita ad mutationem status adigatur, ex eo videtur euinci non posse licentiam datam reuocare. Ad quod tamen dici inprimis potest non posse licentiam reuocare ex mero suo libitu, benè tamen ex graui caussa. Deinde non dicitur reuocari licentiam non posse, sed quòd stante voluntate vt in Religione vxor perseueret, id debet ille, quod est à Sacris Canonibus constitutum obseruare: citatus Syluester, verb. Diuortium nu. 7. nihil habet ad intentum. Et Auctor quidem cùm circa reuocationem licentiarum Nauarrum eam admittentem adducat, doctrinam præfatam non videtur improbare. Pro quo & faciunt, quæ pro reuocatione licentiæ circa votum continentiæ ab eodem adducuntur, cùm ex illo pro voto Religionis arguat: quamuis reuera diuersa in eo sit ratio, vt explicat P. Sancius, licet non quoad præsentem caussam, iuxta dicta ex eodem.
823
*Ad præfata dici potest, etiamsi id stare
queat, quod de reuocatione licentiæ dictum est, dispensationem viam esse securissimam, & ideò in praxi præferendam, cùm negotium tanti momenti sit: neque enim quod de reuocatione est dictum gradum probabilitatis excedit. Sed verò hoc non videtur vrgere, quia in hoc negotio vix quidquam securum inueniri potest, quod ad probabilitatis gradum non debeat reuocari. Securissima quidem videtur dispensationis via; si tamen ab Ordinario obtineatur, probabile tantummodò est posse illam ipsum impertiri ob locorum distantiam, & moræ periculum, vnde ad præsumptam voluntatem Pontificis fundamentum positionis huiusmodi reuocatur, quod sæpè fallit, vnde pro dispensatione multis in rebus nequit vsurpari. Si autem ab eo dispensatio obtineatur, probabilitas etiam in illa occurrit, quia tantùm est probabile preces veritati subniti, præsertim quando de dispensatione ob periculum incontinentiæ agitur, cùm sit multoties satis verosimile Oratorem posse plus, quàm eius malè subactus persuadere contendat appetitus. Vnde dum petitur, probabiliter agitur, & bona fide; si enim aliter, dispensatio esset nulla, non tantùm probabiliter, sed manifestè. Præterquàm quòd ratione distantiæ, & vrgentis necessitatis, vt vidimus, ad Pontificem nequit haberi recursus. Et in eo etiam probabiliter agitur: casus enim dilationem non patitur, vnde non est certum remedio opportuno neglecto, posse ad aliud èex longinquo petendum prouocari. Vt etiam demus sententiam de licita reuocatione non esse æquè probabilem; illam equidam necessitas, & perspecta conuenientia probabiliorem in praxi potest reddere, iuxta grauium Scriptorum doctrinam, de qua aliàs. Quòd si Episcopus, in cuius manibus votum emissum, illam nolit admittere, & pro illius implemento vrgeat, locus erit legitimæ defensioni, cùm & ratio & auctoritas pro ipsa suffragentur, sicut in alijs. Certè vbi res ita nota non est, pro conscientiæ foro poterunt quæ præmisimus, deseruire. Nec de Matrimonio plura.
N.

N.

NEGOTIATIO.

NEGOTIATIO.

Circa Bullam pro Indijs Clementis IX.
824
*DIctum de illa Tomo præcedenti Parte
8. n. 252. & seqq. vbi ad solos Missionarios spectare dixi, & conatus sum non leuiter demonstrare: quod & non defuit qui faceret, sed doctum & acrem oppugnatorem expertus. Et Episcopi aliqui adeò sensui contrario inhærent, vt non defuerit, qui circa Religiosos quosdam mercimonijs quibusdam rerum comestibilium, & aliarum nescio quarum, quæ ex Europa non asportantur, implicitos, pœnas sit amissionis, & fortè aliàs executus, bono quidem zelo, sed fortè non pensatis omnibus, quæ hac in caussa dispici penitiùs debuissent. Multi autem longiori circa hoc passu gradiuntur; nec vidi hucusque Clericum punitum quempiam præfatis pœnis. Neque credendum ex eo id fieri, quòd si rem Prælati vrgeant, solutio Quartæ funeralis minuetur, pro qua, iuxta præscriptam quantitatem, solent Parochi ad hæc negotiationis compendia recurrere, cùm plures nequeant aliter sustentationi congruæ, visitationis sumptibus, & oneribus alijs competenter satisfacere. Non inquam est credendum; cùm id sine illorum stare nequeat iniuria, qui summi cùm inter alios sint, Dei caussam in rebus momenti tanti turpi lucro non debet præsumi, infimorum in Ecclesia capitum more, posthabendam iudicare. Iudicant ergo illi, quod & Nos verosimiliter iudicamus, vnde non debet eorum sensus vt improbabilis reiectari.
825
*Et mihi quidem Clausula illa restrictiua Pontificiæ dispositionis (vt deessent alia) adeò videtur vrgere, vt non solùm verosimilis, sed verissima videatur data interpretatio, ad Missionarios inquam solummodò pertinere. Et quia in præmißis delinquentes &c. vbi duæ concurrunt particulæ satis pro rei declaratione percommodæ; scilicet. Quia, & Qui (hæc enim in voce Delinquentes includitur.) Ex quibus prior ponitur
caussatiuè, & reddit caussam & rationem de præcedentibus, vt ex pluribus Textibus & Scriptoribus ostendit Dom. Barbosa in Tractatu de Dictionibus Dict. 314. Vbi ex Rota apud Farinacium, quòd importat caussam pro certo & pro constanti. Inter Textus autem adducit præfatus Auctor Cap.
Quia propter, de rescriptis. Cùm tamen tale Caput in Sex Decretalium libris non inueniatur. Adducit insuper Cap. Quia frustrà, de sent. excom. cùm tamen in eo Titulo non extet, sed in alio de vsuris, vbi ita Glossa: Præmissa caussa statuti, ponit ipsum statutum. Stat ergo in casu nostro Dictionem prædictam dispositionis Pontificiæ caussam importare, & ita ad Missionarios adstringendam. Et idem est de particula Quoniam, qua pariter & indifferenter vtimur, & per | illam redditur ratio mouens disponentem, iuxta eumdem Dict. 332.
826
*Iam quod ad Dictionem Qui attinet
De relatiuo Qui.
(nam & eo nomine apud citatum Scriptorem habetur Dict. 322.) naturam habere restrictiuam, per quam præcedentia restringuntur ad casum relatum, tradunt Doctores, quos adducit citatus Dominus Dict. præfata. Ex quo positio, quam prosequimur, roboratur, vt scilicet ad Missionarios debeat dispositio prædicta restringi, quandoquidem soli memorantur in damnabili negotiatione delinquere. Et pro significatione prædicta adducit D. Barbosa Panormitanum in Cap. Nouit. de
Panormit.
Iudic. num. 17. vbi tamen nec verbum de illa. Et præterea in Cap. Decreto, de Cler. non resid. & fidelius quidem, sic enim ibi: & quatenus dixit de Victualibus, habuit respectum ad distributiones quotidianas per hoc relatiuum Quæ, quod restringit præcedentia, vt notatur in l. Cunctos populos C. de Sum. Trinit. & l. Omnes populi ff, de iust. & iur. per Calder. in Cap. fin. infra. Eo. Sic ille. Adducuntur autem Textus prædicti, quia in priori sic loquuntur Imperatores Gratianus, Valentinianus, & Theodosius: Omnes populos, quos clementiæ nostræ regit imperium. Et in posteriori sic dicitur: Omnes populi, qui legibus & moribus regun
tur. Vbi Vniuersale illud Omnes populi, ad peculiaria relatiui adiectione restringitur. Et his similia possent ex Scriptura Sacra afferri quamplurima.
827
*Deinde relatiuum prædictum vim ha
Ecce vniuersalem.
bet distributiuam, & includit vniuersalitatem, quam significat Omnis, vt ex Bartholo tradit Cardinalis Tuschus suprà Conclus. 269. num. 13. Quod est in Scriptura Sacra notissimum. Qui contemnunt me erunt ignobiles. Qui facit hæc non mouebitur in æternum, post multa alia Psal. 14. Qui elucidant me, vitam æternam habebunt, post alia etiam Eccli. 24. Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei &c. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Qui perseuerauerit vsque in finem. Qui non crediderit, condemnabitur. Qui parcè seminat, parcè & metet, & sæpissimè alibi, pro quo Con
Matth. 10. v. 31.
cordantiæ consulendæ. Et Matthæi quidem 10. v. 31. sic Christus: Omnis ergo qui confitebitur me coràm hominibus, confitebor & ego &c. Cùm autem pro negantibus, qui & negandi ab ipso, vniuersalitas sit eadem, nota est tamen vniuersalitatis omissa, & sic dictum: Qui autem negauerit me coram hominibus, & ego eum &c. Idque ea de caussa, quòd cùm dicitur Qui vniuersalitas etiam designatur. Vnde & Lucæ 9. v. 26. non
Lucæ. 9. v. 26.
est terminus vniuersalitatis adiectus, sed sic dictum: Nam qui me erubuerit &c. Iuxta quæ quando in Bulla dicitur, in præmißis delinquentes, quod idem est ac Qui delinquunt, perinde est ac si dicatur, & quia omnes qui delinquunt. Ex quo apertè habetur sub ea dispositione solos Missionarios venire, sic enim nullus alius comprehensus indicatur, cùm delinquentes omnes ad illos pertrahantur. Itaque vt staret Ecclesiasticos omnes dispositione Pontificia comprehendi, illud Qui ita deberet accipi, vt idem sit quòd Aliqui; violenta admodùm interpretandi ratione. Cùm ergo constet id omnino repugnare relatiui proprietati, & ita vniuersalitatem præseferre, id quod intendimus, redditur manifestum.
828
*Facit pro eodem Resolutio Marij An
tonini lib. 1. variarum Resol. casu 50. vlt. Resolutionis. Vbi probat Canonicum Regularem Curatum S. Epiphanij Papiensis debuisse proficisci cum Cruce ad Cathedralem Ecclesiam certa die, de qua ibi, ex Constitutionibus Synodalibus eiusdem Ecclesiæ, in quibus sic dicebatur: Ceteri Clerici, qui illi Officio interesse debebunt, cum Crucibus suis ad Cathedralem proficiscantur &c. Et sic arguit: Primò, Quia in dicta Constitutione appellatione Clericorum venit dictus Curatus, licet Canonicus Regularis: Tum quia sic subiecta materia patitur, quæ attendenda est secundùm Felinum in dicto Cap. licet n. 9. in fine (de Officio Ordinarij) Tum ponderando illa verba sequentia, videlicet [qui illi Officio interesse debebunt] nam relatiuum illud Qui declarat de quibus Clericis sit intelligenda dicta Constitutio. Surdus Consil. 1. n. 100. Natta Consil. 478. n. 10. Parisius Cons. 17. n. 37. volum. 3. Sic ille, vir quidem doctissimus, & Vicarius Generalis Cardinalis Federici Borromæi Archiepiscopi Mediolanensis.
829
*Vrget insuper, quod ex Iosepho Sesse
Aragoni decis. 124. n. 18. exhibet Dom. Barbosa citata Dictione 322. scilicet quòd relatiuum prædictum debet intelligi tantùm de expressatis in referente, ex Rota apud Paulum de Rubeis Decis. 77. n. 2. Tomo 3. diuersarum, alias par. 7. recent. Cùm ergo in casu nostro solùm quod ad Missionarios spectat, expressatum inueniatur, ad illos debet dispositio Clementis arctari, qui, si plus voluisset, expressisset. Cap. Ad audientiam de decimis, non vno loco cum alijs adducto. Pro eodem stat Dom. Solorzanus Tomo 2. de Iure In
Dom. Solorzanus.
diarum lib. 2. Cap. 22. n. 38. vbi adducto notissimo Iuris principio, quòd relatum est in referente, addit quod iuxta illud est limitanda dispositio, ex quo quæstionem, de qua ibi, adhibita limitatione resoluit, multis pro præfata doctrina scriptoribus allegatis.
830
*Quia verò stare potest vt aliquando
relati potiùs, quàm referentis, ratio habeatur, notanda est circa hoc Dom. Barbosæ doctrina in Votis decisiuis & consultiuis Voto 126. num. 317. vbi ita scribit: Referens vbi aliter loquitur, quàm relatum, cui attendendum? Resp. relatum esse attendendum, etiam in materia, in qua referens habeat potestatem disponendi, quia censetur ita disposuisse per errorem. Cardinalis Mantica Decisione 332. n. 1. Sic ille. Ex quo sequitur quando per errorem non est dispositum, referenti potiùs attendendum esse. Atqui in casu nostro nequit
dici per errorem sic fuisse, à Pontifice dispositum, quandoquidem in eodem contextu dispositionis neque ignorantia, neque obliuio admisceri potuit, vnde error posset suboriri, vt est clarissimum: debet igitur referenti dubio procul attendi, & ita id, quod de Missionarijs est dictum, irrefragabile reputari. Quod si hoc multùm videatur, sit saltem verosimile, probabile, & tutum pro praxi, dum aliud visum non fuerit Pontificiæ sanctitati.
831
*Sed obijci potest Doctorum quorum
dam apud Dom. Barbosam Tract. de Axiomat. axiom. 201. Et ab eo non improbata doctrina n. 5. iuxta quos relatio restringitur & limitatur ad illud, quod in relato continetur tantùm. Ad | quod quidem dicendum præfatam doctrinam non obstare, quia Doctores illi standum esse relato affirmant, quando in referente plus apparet, quàm fuerit in relato; id quod regulariter loquendo non euenit. Quod secus accidit quando in referente est limitatio, & est casus, in quo sumus. Nec mouere debet quod ex Doctoribus alijs additur. n. 6. quòd scilicet si relatum aliter se habet, dispositio referens tamquàm erronea corruit, & non attenditur. Siquidem illi in diuersa specie loquuntur, quando scilicet referens & relatum in eadem dispositione & contextu non sunt, iuxta dicta n. præced. & est locus dubitationi, vnde §. ille incipit: & referenti non creditur, nisi constat de relato. Et cùm in casus nostri specie nequeat dici dispositionem Pontificiam tamquàm erroneam corruere, satis est compertum doctrinam præfatam illi non posse rationabiliter adaptari.
832
*Et hæc quidem procedunt, etiamsi ad
mittamus aliquid esse in relato, quod in referente restringatur; cùm tamen in casu nostro secus accidat; neque quod de Missionarijs dicitur, limitatio aut restrictio in rigore sit, sed declaratio. Videri enim posset non aptè dispositum cum generalitate, quod erat statim limitandum. Non ergo limitatio aut restrictio est, sed declaratio, ob id, quod dictum fuerat de venientibus ex Europa alio titulo, quàm Missionum, & in his partibus residentibus quolibet alio modo. Nam & hi Missionarij esse possunt, & videmus aliquos eo spiritu duci, gestientes Nostros comitari. Con
trarietas siquidem est vitanda & concilianda in omnibus dispositionibus, vt est communis Doctorum sensus, pro quo Cardinalis Tuschus Tomo 2. lit. C. Conclus. 1008. Dom. Barbosa suprà Axiomate 58. apud quos id satis notandum habetur, quod contrarietas ita vitanda est, vt pro stabilienda concordia sint improprianda verba.
833
*Vbi erit fortè qui dicat contrarietatem
vitari, si dicatur relatiuum Qui sumi pro Aliqui, licet non ita proprius sensus videatur, vt stet quod de Ecclesiasticis omnibus Indiarum incolis fuerat constitutum. Sed est id prorsus enerue: verba siquidem improprianda sunt, quando aliter stare conciliatio nequit; cùm sit aliàs receptissimum apud Doctores Theologos, & Iuris consultos dogma, verba secundùm eorum proprietatem, & receptum vsum esse intelligenda, & ad praxim aduocanda. Pro quo dedimus alibi peculiares assertores, & videri inter alios potest Ioannes Gutierrez Consilio. 5. n. 12. & Dom. Barbosa Axiomat. 130. Atqui in casu nostro nulla est ratio cur debeant impropriari, quandoquidem iuxta dicta conciliari legitimè possunt ea, quæ contrarietatem videbantur indicare. Et vt demus improprianda esse aliqua, non illa profectò, in quibus dispositio ad Missionarios apertè restringitur; sunt enim perspicua, in quibus impropriatio non habet locum, vt bene Gutierrez suprà, & ita ad priora illa, in quibus Missionariorum titulus non expressus, potiùs trahenda doctrina, si impropriatione opus esset; cùm tamen reuera non sit, quandoquidem cum subintellecta Missionum qualitate possunt & debent acci
pi, iuxta dicta, si agere sinceros velimus interpretes. Talis enim explicandi modus secundùm subintellectas rationes receptissimus est. Cùm enim sit constans aliqua subintelligi à Iure, vt notat Tiraquelus in l. Si vnquam num. 158. C. de reuoc. donat. & habetur in l. Licet Imperator. ff. de legat. 2. & l. 1. C. de testam. milit. inde est quòd interpretationes huiusmodi iuxta verosimiles sensus sint in Doctorum laudabili vsu frequentes. Pro quibus hæc satis.
NOVITIVS.

NOVITIVS.

De interruptione Nouitiatus per Nouitiæ transitum ex vna Religione ad aliam.
834
*SIc Limæ accidit Nouitiæ post quinque
menses habitus in Monasterio Conceptionis ad Monasterium Incarnationis transeunti cum sæcularibus vestibus, quas & in illo per sexdecim dies, aut etiam plures retinuit, & dubitatum an ex quinque mensibus prædictis, & septem adiectis posset annus necessarius integrari. Et meritò negatum, pro quo videnda quæ diximus Tomo præced. Parte 8. n. 541. & seqq. Et quidem P. Auila adducens Nauarrum Consil. 42. de Regular. Asserentem sufficere interruptionem trium dierum, subdit hoc sibi magnum rigorem videri; in casu tamen proposito interruptionem sexdecim dierum suffecisse. Iuxta cuius mentem esse in hoc potest rigor, & multus rigor. Interruptio trium dierum est multus rigor. Si ergo quinque aut sex dierum sit, rigor erit, & non multus. Cùm ergo ad sexdecim benignitas nequeat extendi, si duodecim dicatur sufficere, benigna interpretatio erit; si enim octo aut nouem talis dicatur, difficile videtur eam non posse plus aliquantulùm extendi. Sed quidem quidquid de interruptione dicatur, periculosum valde est, quandoquidem professio sic facta periculo annullationis exponitur. Benignæ quidem opiniones circa interruptionem meritò deberent ad praxim adscisci, si stante illarum vsu, stabilis prorsus profitentis status remaneret. Cùm autem non ita res habeat, dici profectò cum D. Hieronymo potest, pietatis genus esse in hac parte esse crudelem; cùm securitati status & conscientiæ profitentis consulatur: diaboloque claudatur ostium, ne perseuerantiæ moliatur insidias, & tragædiæ, quæ scandalo & periculo salutis sint futuræ, subsequantur.
835
*Et quidem quod de interruptionis die
bus à præfatis Auctoribus dicitur, de Nouitiatu est accipiendum in eadem Religione peracto, si enim in diuersis, quælibet interruptio oberit, etiam diei vnius: debet enim annus integer in eadem decurri, quia in alia decursi dies, pro nihilo habentur, pro quo graues scriptores apud
D. Barbosa.
Dom. Barbosam in Collectaneis ad cap. 15. Consilij Tridentini de Regularibus Sess. 25. num. 17. Vbi speciale illud, quod Religiosi Discalceati Ordinis SSS. Trinitatis de licentia Sedis Apostolicæ ad laxiorem Calceatorum transeuntes, debent annum probationis transigere, non tamen emittere professionem, quod resolutum à S. Congregatione testatur Selua in Selectis Canonicis cap. 18. n. 3. Qui Auctor cùm absolutè de anno | professioni præmittendo decisum etiam asserat à S. Congregatione validam non futuram, si non fuerit completus adhuc per duas horas, & alioqui de transeunte ad aliam Religionem non aliter debeat annus computari, defectus horarum duarum etiam obstare dicendus est. Vbi videtur admitti quòd si spatium vnius horæ sit, aut plus aliquid, dummodò non sit duarum horarum, valori non sit professionis obfuturum. Sed quidem & in hoc casu cautè procedendum, quia & S. Congregationis Declarationibus est sæpè quod possit opponi, & valde imprudenter videtur agi, dum impatienter expectatio adeò breuis spatij proculcatur, fructu nullo, & dispendio multo.
836
*Id autem quod de Discalceatis SSS.
Trinitatis est dictum, habituris quidem Nouitiatum, sed non professuris, videtur etiam de Religionibus alijs dicendum habentibus similes Discalceatos. Sed si professuri non sunt, ad quid Nouitiatus? Ad id quidem vt statum illum laxiorem experiantur: sicut enim quibusdam rigor obseruantiæ displicet, & ita post illius experientiam egrediuntur; ita & alijs laxitas nimia displicere potest, & modus agendi cum Calceatis, quibus non multùm grati esse Discalceati solent. Post annum ergo admittendi, & sic admissis non licebit pro libitu ad Discalceatos regredi, sed ijs seruatis, quæ Ius exigit, aut per priuilegia licet. Sic autem reuersi non videntur ad Nouitiatum obligandi, quandoquidem illum
Quid de reuersis.
iam integrè peregerunt: licet non id omnino certum appareat, siquidem noua experientia videtur necessaria post expertam laxitatem; cùm etiam ad gradum, quem priùs habebant, non sint admittendi cum aliorum præiudio; illi enim quando recesserunt, penitus renuntiarunt: licet hoc non habeat effectum tempore Nouitiatus; si enim eo non exacto reuertantur, in suo debent admitti gradu, nisi per peculiaria Religionis statuta aliud habeatur. Et ita Professi Societatis ad
Quid pro Societate.
Carthusiam aut Religionem aliam transeuntes, reuersi ante professionem, antiquitatis prærogatiua, quæ pro Congregatione Prouinciali deseruit, & pro nonnullis alijs, non est priuandus, quia nullibi videtur in pœnam desertionis improuidæ constitutum. Vnde & contingere posset ut esset Prouincialis, quia antiquissimus Professorum, iuxta Decretum 56. Congregat. generalis 4.
O.

O.

OCCASIO.

OCCASIO.

De Moniali à sæculari indecenter contrectata.
837
*CAsum proponit P. Auila eius, qui per
se, & per alios à Religionis cuiusdam Prælata obtinuit intercessionibus annuente, vt Monialis quædam ad locutorium accedens ab ipso inuisi pateretur. Quod vt factum, sæpiùs manus eius contrectabat, & vt ipsa certis coniecturis deprehendit, tactus huiusmodi ex parte contrectantis erant libidinosi, licet ex parte contrectatæ nihil haberent tale. Et rogatum an sub reatu culpæ mortalis eos vitare, & pariter collocutionem cum tali homine teneretur. Et responsum affirmatiuè in eo, quod ad tactus attinet, quia cùm de illorum turpitudine moraliter certa sit, & eos possit sine scandalo vitare, non est vnde possit excusari. Nullum enim scandalum subesse potest in eo quòd Religiosa huiusmodi tactus euitet. Cùm enim occultè contingant, ex euitatione alij scandalizari non poterunt existimantes eos, qui præcesserunt, libidine fuisse infectos; tales enim qui existimare id possent, absistunt penitus, cùm inter solos conuersatio prorsus transigatur. In eo ergo vix vlla esse potest difficultas, secus circa totalem abstractionem, ita vt nequeat ad colloquendum accedere; Circa quod dictum, dum non probabiliter constat talem hominem, licet tactus turpes absint, inhonesta desideria fouere, non teneri Religiosam dictam à confabulatione se subtrahere sub reatu peccati mortalis. Dum enim ille inter loquendum nihil, quod mortale peccatum videatur, admiscet, non est vti illius reus vlla ratione vitandus, cùm in dubio potiùs debeat de illius innocentia præsumi.
838
*Si autem secus accidat, & quoties ad
colloquendum accedit, mortales in eo lapsus dignoscantur, tenetur Religiosa lege charitatis sub reatu culpæ mortalis ad colloquium penitus vitandum, neque in locutorio rogata, & licentiam à Prælata obtinens, apparere. Primò, quia lex charitatis obligat ad vitandum peccatum proximi, quando id commodè sine proprio possumus detrimento: id quod in casu præsenti constat posse à præfata Religiosa præstari, Secundo quia non est eadem ratio huius, ac casuum aliorum: scilicet quando mulier scit quòd si in fenestra se spectandam exhibeat, aut egrediatur domo, ab aliquo est turpiter ambienda: aut quòd si in stratu suo sedeat, inter alios, qui eam sunt inuisuri, certus aliquis venturus sit eam impudicis oculis turpis animi testibus conspecturus: in ijs enim casibus illa suo iure & libertate vtitur iuxta sui status conditionem, neque in fenestra se collocat vt ab aliquo particulari homine videatur aut inuisatur: & durum sanè esset ob similia inconuenientia vitanda in alijs, se illa deberet sua priuare libertate. Sed si in casu, de quo agitur, dicta Religiosa in locutorium exeat, vt à præfato homine, videatur, & sermones misceant, aliter se res habet: quandoquidem se ab huiusmodi confabulationibus subtrahere, nec vocatam exire, valde est Religioso ipsius statui conforme, & in negando exitu nullam iacturam incurrit, sed multùm potiùs acquirit commodi spiritualis cum honoris lucro supra diuitiarum cumulum æstimabili. Neque est eadem ratio in femina vxorata, quæ iuxta status sui conditionem nequit, nisi cum multorum offensione, amicabiles accessus vitare, in quibus nihil inhonestum verbo aut opere recognoscat, licet sciat aliàs prauis desiderijs aliquos exardere. Sic dictus & doctus Pater.
839
*Et in eius resolutione illud in primis non
videtur admitti pnsse, quòd eatenus contrectationem illam manuum inexcusabilem asserat, quatenus ex cessatione scandalum nullum emergit; significans sine reatu mortalis culpæ posse | accidere, si ex vitatione scandalum aliquod verosimiliter timeretur. Quod quidem tunc videtur futurum, si contrectatio illa inter solos non esset, & cùm ab aliquibus fuisset perspecta, ab ea posteà cessaretur: tunc enim possent, qui viderant, sinistrè de contractatione iam prætermissa iudicare, ex fundamento cessationis. Quod quidem, vt dixi, non videtur admittendum, quia ex cessatione nullum desumi fundamentum potest, ex quo rationabiliter quisquam sibi persuadere debeat in tali contrectatione mortale interuenisse peccatum, sed indecens aliquid respectu Religiosi status, à quo melius fuerit abstinere. Tactus enim manuum mortalia peccata non esse omnes Scriptores affirmant, & esse solent honesti amoris indicia: vnde & in Religiosa dicitur nihil fuisse turpe, & quod libidinem saperet. Et ita quidem supponit Auctor, dum in casus propositione ait Religiosam in contrectante libidinosum animum dignouisse: quod quidem non fuisset necessarium, si contrectatio ipsa esset apertè lethalis, siue ergo inter solos illa fuerit, siue videntibus alijs, ab ipsa est in circumstantijs dictis sub reatu mortalis culpæ cessandum.
840
*Deinde distinctio illa de non proba
bili, & probabili seu moraliter certa notitia turpis animi in visitante, si de eôdem vt in casus propositione appareat, loqui debeamus, non item admittenda videtur. Is etenim, qui ex libidinoso affectu ad manuum contrectationem inuehitur; etiamsi contrectatio non sit, libidinosus debet percenseri. Permitti sibi Religiosæ visitationem curauit per se & per alios petitionibus iteratis, & vt voti compos est factus, quo visitationem expeteret animo propalauit. Semper ergo dum visitationem repetit, idem credendus est, & ita penitus fugiendus. Certum est enim, etiamsi contactus cesset, oculorum posse concupiscentia peccari, vt ex Euangelio notum; pro quo & duo illi peruersi & truculenti senes, de quibus Daniel. 13. vers. 32. dum pro tribunali con
Dan. 13. v. 32.
tra Susannam sederent; sic enim ibi: At iniqui illi iusserunt vt discooperiretur (erat enim cooperta) vt vel sic satiarentur decore eius. Et ita quidem colligitur ex grauium Scriptorum doctrina, de quo dictum alibi: modò autem sit satis P. Petri Hurtadi commodum exemplum ad
P. Petrus Hurtadus.
duxisse ex Disput. 173. de Charitate §. 319. vbi licitas esse choreas probans in feminis, licet aliqui fortè sint ex illis occasionem grauium lapsuum desumpturi, ita subdit: Si verò aliqua femina prudenter timet adstare aliquem in particulari accepturum occasionem ruinæ, distinguendum est: Si non potest, nisi incommodè abstinere à chorea, non tenetur abstinere. e.Exempli g.gratia, si femina prouocetur à viro nobili, qui in iniuriam referet, nisi femina prodeat, & adstantes habebunt occasionem malæ suspicionis: si verò commodè potest, tenetur abstinere, si alius peccat ex paßione: si autem ex malitia, & potest sine aliquo incommodo id vitare, tenetur: at verò non tenetur se priuare oblectatione illa honesta, & communi alijs feminis, propter alius malitiam; aliquando verò tenetur propter paßionem. Malitia autem colligitur ex diuturnitate: paßio enim non multùm durat, sed ar
det subito occasione aliqua de repentè fomitem suggerente. Sic ille. Iuxta quem valde à Diana probatum Parte 5. Tract. 7. Resolut. 25. vitanda est occasio in femina quando prudenter formidat ex illius actione, etiamsi honesta, aliquem in particulari mortaliter ruiturum. Atqui in casu nostro prudenter potest id Religiosa sibi persuadere: ergo ad vitandam occasionem tenetur. Et prædictum quidem non ex passione, sed ex malitia peccare, ex eò conuincitur, quòd solicitatio occasionis fuerit diuturna. Non tamen præfata doctrina de malitia potest se Religiosa tueri; quia, vt vidimus, eadem est obligatio, quando sine aliquo incommodo potest occasio vitari, quod est casui adaptabile. Neque agitur de exitu ad locutorium aliàs licitè frequentato, de quo secus philosophari posset, sicut de choreis, & similibus, de quibus Auctor, sed de peculiari exitu ad instantiam turpiter adeuntis, in cuius negatione incommodum nullum, vt iam vidimus, sequeretur.
841
*Erit tamen forsitan qui dicat Religio
sam prædictam potuisse ex familiari illo agendi modo commodum aliquod habere, temporale inquam, quo penitus indigeret; vnde tradita doctrina videtur ipsi suffragari. Sed in primis quod ad tactus inhonestos attinet, ob prædictum respectum nequeunt vllatenus excusari, sunt enim non ex lege aliqua humana, sed naturali & diuina eos prohibente, grauiter damnabiles ex parte vtriusque: ex parte quidem viri manifestissimè; & ex parte Religiosæ non obscurè, quia est cooperatio ad illos, cum extensione manuum, sine qua, interpositis cratibus, non possent stare, immò & si demus existentis iuxta ianuam manus apprehendi cum affectu turpi præcognito, idem etiam dicendum, quia respectu actuum turpium nequit dici meram permissionem ad peccati excusationem proficere; sic enim qui tactibus pollueretur, excusari posset, id quod neque in osculis admittendum. Ex quo & sequitur neque excusari posse exitum ad sermones conferendos, quia est actus directè ordinatus ad turpes lapsus, quos scit se exeunte futuros, concurrente voluntariè obiectiuo concursu. Et quidem licet sint Doctores excusantes eos, qui ratione vitandi grauis incommodi ad peccata turpia aliorum concurrunt, pro quibus videri po
test Diana suprà Resolut. 26. & tribsutribus seqq. nullus tamen est qui affirmet id stare posse respectu immediati concursus ad illa, sed semper pro excusatione remotum concursum affirmant. Atqui in casu præsenti concursus est proximus & immediatus, non secus ac si famulus ob timorem amittendi commodum iuuaret herum ad turpem concubitum, si femina resisteret, vel ad homicidium. Video metaphysicè loquendo posse positionem contrariam non ægrè defendi; sed quidem periculosam talem crederem assertionem; & qua vt probabili recepta, grauissima damna Religiosis Sponsarum Christi familijs inferrentur. Sint ergo illæ suo fideles sponso, & erit ipsis fidelis, vt vitæ | necessaria non desint, si habentes alimenta, & quibus tegantur, velint esse contentæ, nec filijs hominum credant, quia fallaces in stateris, & esurientes dimittere solent inanes, & sola confusione plenas, leuitatem suam totius vitæ pœnitudine luituræ: & hæc circa Resolutionem, omissis alijs, in quibus communis Doctrina proponitur.

OFFICIVM DIVINVM.

Dubium peculiare circa Officia Translatorum.

842
*ET occurrit illud his ipsis, quibus hæc
scribo diebus, ex eo quod Officia aliqua Semiduplicia de Sanctis translatis in hoc D. Pauli Collegio, de cuius celeberrimo Sanctuario diximus Parte præcedenti, locum intra annum non videantur habere, cùm dies, in quibus fieri aliàs posset; insignibus sint Sanctorum Reliquijs occupati. Et præferendos illos, pro quibus obligatio absolutè vrget, ex eo videtur conuinci, quod Kalendario contineantur, & suis debeant designatis celebrari diebus, vel proximè non impeditis. Contrarium autem indicat Gauantus Tomo 2.
Gauantus.
Thesauri Sect. 3. Cap. 10. num. 16. finali, vbi ita scribit: Officia concessa ad libitum in pari gradu cedunt alijs de præcepto, vel ex vi Rubricarum recitandis. Sic ille. Iuxta cuius doctrinam solùm in gradu pari Officia de præcepto voluntarijs præferuntur; si ergo imparis gradus sint, vt sunt Duplicia Semiduplicium comparatione aliter faciendum, & sic Duplicia ad libitum in Kalendario contentis præferenda. Officia autem Duplicia pro Reliquijs insignibus ad libitum sunt, cùm per priuilegium concedantur.
843
*Nec videtur aduersari P. Guyetus, li
cet Gauanti doctrinam non esse admittendam arbitretur, sic enim scribit Lib. 4. Heortologiæ Cap. 7. Quæst. 3. Vers. 3. Haud tamen valet in Romano quod habet Meldense Breuiarium, Festa æqualia Martyrum priùs transferenda, quàm Confessorum; & Confessorum, quàm Virginum. Non enim vt Angelorum & Apostolorum, sic Martyrum supra Confessores, & Confessorum supra Virgines datur præcellentia quoad occurrentiam, sicut nec quoad concurrentiam vt infra docebitur. Neque multò etiam magis placet, quod addit idem Gauantus nu. 16. Officia concessa ad libitum in pari gradu cedere alijs de præcepto, seu vi Rubricarum recitandis. Esto enim de ijs nihil fiat, si lubet: posito tamen, quòd fiant, eo ritu fieri debent, qui ipsis conceditur: nullum autem in eo ritu discrimen aßignant Rubricæ inter libera & non libera; ergo ijs æquè standum pro vtrisque. Sic ille: qui tamen, vt dixi, non videtur penitus aduersari: licet circa translationem id obseruandum censeat, vt non debeant Festa ad libitum posthaberi in translatione, vt Gauantus voluit, & plus in ea parte quàm ille concedat, vnde & proculdubio Festa disparis dignitatis, etiamsi voluntaria: Festis de præcepto præferenda, & ita in ordine ad institutum præsens non videtur aduersus; licet Gauanto aliàs aduersetur.
844
*Sed verò neque hic, neque ille pun
ctum difficultatis attingit: siquidem de translaslatione agunt, quæ in casu præsenti respectu Festi de præcepto locum non habebit, si intra annum nequeat celebrari: vnde assertio ista desideratur in illis: Festa gradus inferioris cedunt alijs, etiamsi intra annum nequeant celebrari. Immò & illa, quæ de pari procedat gradu, posita impossibili translatione, quandoquidem pro
illo diuersa est ratio, vel saltem sic apparet; desumique potest ex Bulla Gregorij XIII. circa Festa Hispaniæ, vbi cum concedat celebrari Festum de Sancto, cuius insignis habetur Reliquia,
Bulla Gregorij XIII.
proprio illius die, subdit: & de alio Sancto eodem die occurrente, si fuerit simplex, fiat Commemoratio; si verò fuerit Duplex, vel Semiduplex, transferatur in primam diem simili festo non impeditam. Ita Pontifex, cuius mens videtur esse perspicua, vt scilicet Sancto translato ob relictum locum Reliquiæ, suus debeat locus exhiberi; quod valde videtur rationi conforme, ne scilicet Festum Sancti in vniuersa Ecclesia celebris ob alium voluntariè admissum omittatur.
845
*Verùm ex eadem concessione vide
tur argui posse pro opposita positione: siquidem Pontifex statuit transferendum in primam diem simili festo non impeditam. Si ergo illa & aliæ impeditæ sint, erit penitus omittendum. Ponamus enim die 30. Decembris celebrari Festum alicubi ob insignem Reliquiam S. Sabini, Exuperantij, aut alterius ex illis, qui eo die in Martyrologio occurrunt. Illud certè in sequentem non potest transferri diem, quod illo ipso die aliàs celebrari continget: nam & priuilegium Hispaniæ iam constat ad vniuersam Ecclesiam fuisse protensum. Omittendum ergo erit eo anno Festum tale; neque enim ad sequentem transferendum, quod pro S. Thoma Cantuariensi Hispaniæ constat esse concessum: neque enim intra eumdem annum Festum alicuius Sancti omnino idem semel & iterùm celebrari, vsus Ecclesiæ patitur. Quod & confirmari ex eo potest, quod circa Antiphonas pro diebus Festo Natiuitatis Domini contiguis videmus accidere, quæ vt non omittantur, Octauæ eò vsque procedentes abscinduntur, & ad decimum septimum Decembris diem excurrere prohibentur. Itaque tanti habentur illæ, vt ijs Octauæ cedant, etiamsi plures earum restarint dies, ut in Octaua S. Luciæ, & plures in Octaua S. Eusebij Vercellensis. Id tamen non accidit in Festis Sanctorum, quorum Reliquiæ insignes habentur, celebrantur enim ita vt præfatis Antiphonis locus non sit, quia pro hoc nulla hucusque dispositio extat, qua generalis concessio pro Reliquiarum Festis limitetur. Non erit ergo absurdum aut insolens, si propter eumdem titulum Festum alicuius Sancti transferibilis aliàs relinquatur.
846
*Aliunde autem non omittendum Fe
stum potest vlteriùs comprobari ex ijs, quæ circa præfatam S. Thomæ celebrationem à Pontifice, vt vidimus, est dispositum: cùm enim in casu, de quo ibi, facile fuisset ipsi dicere vt eo anno | omitteretur, cùm dies pro ea commodus non esset; noluit sic fieri, sed rem vsui Ecclesiæ minimè conformem edixit, vt scilicet anno sequenti, die inquam Vigiliæ Epiphaniæ ageretur, etsi paris solemnitatis, & in diem Dominicam incidentis, atque ad Christum, Festumq;Festumque eius celeberrimum, pertinentis. Tantæ siquidem æstimationis habetur Festum Sancti publicam in Ecclesia celebrationem habentis, & pro gradu ipsi constituto transferibile. Quod illustrari potest ex eo
quòd de Vigilia prædicta tradit P. Guyetus lib, 4. Cap. 6. Quæstion. 5. & Cap. 12. Quæst. 7. vbi quòd more Dominicarum (Dominicam enim esse censet, aut instar Dominicæ) diei infra Octauam concessam alicubi præferenda est; tum quia etsi pro Dominica non habeatur, est tamen eius officium Semiduplex, & quidem Domini, quo nomine præstat item personæ dignitate cuilibet alteri æquali.
847
*Et quid ad hæc? videtur equidem simi
lius vero Festum de præcepto non esse relinquendum, quod ex prædictis vrgeri potest: nam absolutè loquendo quæ de præcepto sunt, voluntarijs sunt præferenda, nisi vbi aliud fuerit à Superiori potestate concessum: Atqui in nostro casu nihil tale concessum reperitur: ergo generali regulæ standum est. Maior est certissima, & Minor ostenditur ex dictis circa Bullam Gregorij XIII. in qua translatio possibilis futura supponitur, & ratio Festi de Sancto quanta sit habenda ratio satis luculenter declaratur. Neque adducta in contrarium quidquam considerabilis momenti continent. Quod enim de Sanctis die 30. Decembris occurrentibus, quorum insignes habentur Reliquiæ, dicebatur, ex eo soluitur, quod in casu potest Festum illud omitti, quia de præcepto pro vniuersali Ecclesia non est; vel etiam transferri, quia ex eo non sequitur inconueniens illud de geminata celebratione intra eumdem annum, cùm semper transferendum sit, & ita suo die, qui Reliquiæ proprius est, ac si non esset, debet reputari.
848
*Quod vero de Antiphonis illis quibus
cedunt Octauæ, obijciebatur, facilem habet solutionem, siquidem Octauæ illæ de præcepto Ecclesiæ non sunt, & ita præcidi potuerunt, sicut ineunte Quadragesima & Festis alijs; semper enim illæ circa ipsa occurrentia, voluntaria sunt, & cum limitatione dicta conceduntur, & admittuntur, cùm in ipsis sit Rubricis expressa. Quòd autem Festa propter insignes Reliquias illis admittantur diebus, fauor quidem earum est, sed ex quo nequeat pro translatis argumentum nisi leue satis efformari, sic: Postunt Antiphonæ omitti propter Reliquias; ergo & translatorum de generali Ecclesiæ præcepto Festa: siquidem Antiphonarum & Festorum valde impar dignitas est: vnde & iuxta Ecclesiæ leges omitti aliquando possunt, illæ scilicet, quæ occurrunt eo die, in quo occurrit Festum S. Thomæ, quando Vigilia Natiuitatis incidit in Dominica, cuius Antiphonæ dicuntur in Sabbato. Et in Hispania quando dies 16, est Dominica, omittuntur Antiphonæ Feriæ secundæ. Pro quo P. Guyetus
P. Guyetus
citato lib. 4. cap. 18. quæst. 2. ita scribit: Fuit quidem veterum Breuiariorum in resumendis eiusmodi
Vt anteponi solitæ.
Antiphonis summa religio, eoque constructæ erant quædam Tabulæ per septem Aduentus, vt loquitur Radulphus mentionem de ijs faciens Propos. 16. iuxta quas anticipabantur ex illis Antiphonis quæ suo posteà die non erant dicendæ, idque accuratè præ alijs digestum obseruaui in antiquo Turonensi ob Festum S. Gatiani Patroni occurrentis die 18. Decembris. At cùm nec ea agendi ratio multis ambagibus eximatur, præstare existimo, vt quæ illarum suo die propter Festum occurrens dici non poterunt, illo anno omittantur, quod parùm refert quoad aliquam Ecclesiam particularem, vt in pari casu de Dominicalibus diximus. Sic ille, iuxta cuius mentem id stare conuenienter potest, quod est à Nobis nuper consignatum,
Addit tamen præfatus Scriptor, quod e
rit operæ alicuius pretium addidisse, dum ita loquitur: Si qui tamen Antiphonas illas anticipare maluerint, (quod haud videtur improbare Gauantus cit.. num. 8,) id saltem cautè ex eodem Gauanto
Idem.
aduertant, vt quarta semper assumatur, quæ Cantico Feriæ sit conformis. Hæc ibi. Gauanti auctoritatate super inducta, qui Sect. 6. cap. 2. nu. 8. sic habet: & quando alicubi contingit reponi has An
Gauantus.
tiphonas in Feria diuersa ab ea, cui sunt aßignatæ, Antiphona 4. ea erit, quæ conformis est Cantico recitando, sicuti præscribitur de Antiphona Expectetur reseruata Sabbato. Sic Gauantus, locutus num. anteced. de priuilegio Hispaniæ dudum adducto, cui simile aliud supponit posse alibi reperiri; vnde minimè videtur de illius esse mente vt sine ipso anticipatio esse prædicta queat. Et vt demus cum præfato Scriptore id esse probabile, Nobis quidem vltra concessionem dictam nihil commodare potuit ob Conceptionis Octauam, quæ ad 15. diem pertingit, id quod ferè est Vniuerso Christiano orbi commune.
849
*Id autem quod de 4. Antiqhona dici
tur, non videtur adeò firmum, quia argumentum ex Antiphona Expectetur minimè videtur conuincere, siquidem pro Sabbato ita dispositum, eo quòd Antiphona propria Feriæ nihil videbatur in Ordine ad mysteria Aduentus continere, sic enim illa: Date magnitudinem Deo nostro: Vnde illa disposita, quæ maximè mysterio congruebat. Atqui aliæ sunt huiusmodi pluribus in Ferijs. In 3. enim sic: Cunctis diebus vitæ nostræ Saluos nos fac Domine. In 4. Dominus iudicabit fines terræ. In 6. Domine audiui auditum tuum & timui. Vt omittam Feriam 2. & 5. quarum Antiphonæ, etsi nihil videantur tempori consonum specialiter præseferre, non incongruè videntur posse vsurpari, scilicet: Conuersus est furor tuus Domine, & consolatus es me. Et Cantemus Domino gloriosè. Poterunt ergo in diuerso die assumi, quæ ad Canticum pro alio assignantur, neque enim necessarium est vt Antiphonæ semper Cantico respondeant, vt videre est in Antiphona Feriæ 3. quæ sic habet: Da mercedem Domine sustinentibus te, vt Prophetæ tui fideles inuenianEx quo nihil in Cantico Ezechiæ. Cur ergo non possit Feriæ cuilibet adaptari? Sic ergo neque oberit quòd ex Cantico Feriæ alterius desumpta sit. Et quidem cùm Antiphonæ aliæ ad mysteria temporis spectent, parùm consonum videtur, vt illa, quæ Cantico respondet, & solet videri præcipua, omittatur, vt alia tempori minùs apta recitetur. Et id ipsum, quod circa Antipho|nam expectetur videmus dispositum, id, quod intendimus, videtur comprobare: siquidem voluit Ecclesia aliquid proprium pro eo addi die, quia sua in eo conuenientia sublucebat, quod cum respectu dierum aliorum non inueniatur dispositum, neque similis conuenientia appareat, non est pro vrgenti exemplo trahendum. Neque dici potest de solo Festo S. Thomæ statui oportuisse, quia nulla alia mutandi Antiphonas caussa esse poterat, quia cùm aliter possit sæpè contingere ob Festa alia intercurrentia, generalis debuit regula prouideri. Et hæc quidem extra Hispaniam vsui esse fortè poterunt, vel ad theoricam disquisitionem dicta censeri, nam in illa Gregorij XIII. dispositioni standum in citata Bulla. Et
melior est obedientia cæca, quàm nimis oculata subtilitas. In Antiphona quidem Feriæ 3. de qua dictum, exceptio posset admitti, quia cessat ratio legis, cùm ex Cantico non sit efformata, propter quod videntur resumendæ. Sicut etiam excipi Antiphonæ possent, quæ minimè sunt temporis mysterio conformes, cùm id non videatur verosimile Pontificem voluisse, tales sunt Antiphonæ Feriæ 4. & 6. omnino recognoscendæ.
850
*Id quod ex P. Guyeto confirmari potest
Ex P. Guyeto confirmatio.
citata Cap. 18. Quæst. 1. vbi de Antiphonis Dominicalibus loquitur, de quibus quæritur, an si in Dominicis, propter occurrens Festum 1. Classis recitatæ non sint, in Feria aliqua possint adscisci, quandoquidem digniores, quàm Feriales sunt? & cùm admittat in Antiphonis Dominicæ 4. quando in ea occurrerit Festum S. Thomæ, quod alicubi sit 1. Glassis, in 2. & 3. negat, & inter alias rationes, illam reddit, pro qua ita scribit: Illud denique maximè incommodum est, quòd inter Antiphonas illas, quæ est quarta pro Cantico Benedicite omnia opera, nullo modo quadrat Ferialibus Canticis &c.

Circa mutationem diuini Officij.

851
*ID quod præcedenti discursu euicimus
circa prælationem Festorum de præcepto, iuxta suppositionem illam est dictum, quæ communi scriptorum sententia subsistit, non licere inquam Sacri Officij mutationem, vt vnum pro altero recitetur. Ast cùm sit non paucorum opinio licere illam, saltem semel aut iterùm, iuxta eam facilè posset dubium præfatum expediri, si dicatur posse de Festo, cuius insignis habetur Reliquia, celebrari, omisso translato, etiam sine veniali culpa, cùm pro mutatione tali manifesta conuenientia succurrat. Hinc nouissimè Remigius in Promptuario morali cap. 27. Quæstiunc.
Remigius.
26. Sic rogat: Quod peccatum committit, qui in die Feriæ recitat de sancto? & respondet sic: Sine caussa, veniale; quia non agit contra substantiam Officij. Sic ille, apertè indicans, quando adest caussa, neque veniale committi peccatum. Sed aliter P. Guyetus lib. 1. cap. 12. Quæst. 9. ita scri
P. Guyetus
bens: Nec obstat quòd Suarez cum alijs, quos citat Tomo 2. de Relig. cap. 11. nu. 6. & post illum Honufrius proprio Tractatu existimet posse Prælatum iusta ex caussa dispensare in mutatione Officij vnius diei vna aut altera vice: nam & illa opinio vix iam constat, Diana ipso se retractante, qui eam adduxerat Parte 2. Tract. 12. Resol. 36. Sic ille. Et quidem P. Suarez, pro ea adduxerat D. Antoninum, Tabienam, Armillam, & Nauarrum, quibus Diana addidit Portel, & Raphaelem de la Torre. Censuit autem P. Guyetus ipsum se retractasse, eo quòd in fine sic habeat: Sed nouißimè mihi asse
Diana.
runt contrarium decreuisse Sacram Cardinalium Congregationem, quod an sit verum nescio. Hæc dictus Auctor. Sed quidem non retractasse ex ijs, quæ posteà non vno docuit loco, habetur manifestum. Parte namque 5. Tract. 5. Resol. 26. ita scribit: Notandum secundò, in mutatione Officij
Idem.
pro Officio dari paruitatem materiæ, vt si semel aut iterùm quis diceret Officium de sancto, quando dicendum est de Feria. Ita Baldellus Tomo 1. lib. 5. Disp. 24. n. 5. Sed ego semper puto in tali casu non adesse peccatum mortale, nisi dicatur Officium Resurrectionis, vt alibi ex professo docebo. Et Parte 7. Tract. 11. Resol. 10. idem cum Caramuele tradit in Regul. S. Benedicti n. 1371. vbi de excusatione etiam venialis, existente caussa. Id autem quod docturum se ex professo promisit, executus quoad Officium Resurrectionis Parte 7. Tract. 11. Resol. 7. & Parte 11. Tract. 1. Resol. 26. & quoad alia Parte 11. Træct. 4. Resol. 45. Vbi ait fere omnes Doctores, qui post Decretum Vrbani VIII. Breuiario præfixum scripserunt, docere Officium pro Officio valere, & ipsum cum citatione secutos Martinum de San Ioseph, Leandrum, & Marcum Vidal, vnde opinionem dictam censet probabilissimam.
852
*Sed verò sententia mutationem licitam
statuens cum ea amplitudine, quam Diana admittit, vt semper liceat, etsi Summistis quibusdam sit futura gratissima, à nullo tamen graui & Classico Doctore inuenitur admissa, neque, vt æstimo, vnquam admittetur. Et pro illicita quidem mutatione etiam vna aut altera vice stant ex Recentioribus Marchantius Franciscanus, quem adducit Guilielmus Herincx Tomo 3.
Tract. 4. Disput. 2. n. 19. Illustrissimus Caramuel in Theologia Fundamentali nu. 1489. & seqq. Vbi multa, & vt ipse ait n. 1495. fortissima, pro ea argumenta, iuncta quamplurium scriptorum auctoritate, proponit. Mag. Lezana Tomo 1. cap. 12. num. 2. citatis Gauanto & Barbosa. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 5. Tractatu de Religione Disp. 2. nu. 116. & seqq. Dicens id tenere valde multos, & communiter PP. Societatis IESV. P. Palaus Tomo 2. Tract. 7. Disput. 7. Puncto 2. num. 18. vbi alios adducit, inter quos Cardinalem Bellarminum Tomo 3. lib. 1. Controuers. 3. cap. 18. Cardinalis Lugo lib. 5. Respons. moral. Dub. 8. præsertim n. 13. Antonius Fernandez de Moure in Examine Theologiæ moralis. Parte 3. c. 32. §. 23. vbi vnius Cardinalis Toleti est auctoritate contentus; sic enim ille tradit lib. 2. cap. 13. vt alios omittam. Quorum auctoritas cum validis pro huiusmodi placito fundamentis, probabilitatem non solum ipsi manifestè conciliat, sed gradum illius superiorem: Vnde P. Herincx suprà decentius loqui
poterat & debebat, dum ait Auctores, quos præmiserat, non improbabiliter censere esse graue peccatum: quod quidem de opposita dici meliùs potuit, de qua ille sic: Probabilis tamen est sententia asserens non esse mortale. Qui loquendi modus certitudinem in opposita videtur ferè omnimodam indicare.
853
*Iuxta hæc ergo in casu nostro dicendum
Dubij propositi resolutio.
videtur posse Festum translatum probabiliter omitti, ita vt de sancto nihil eo anno agatur, quod enim etiam sine veniali peccato fieri ex honesto aliquo fine potest, hîc maximè habet locum; nullus enim finis honestior excogitari potest, quàm vt sanctus, cuius insignis habetur Reliquia, celebratione condigna minimè defraudetur, si præsertim eo die soleat ad publicam adorationem in Altari proponi, & de illa non dici Missam, sed de sancto translato, offensionem sit populo pariturum. Si dicas, vt quid ergo pro stabilienda prælatione sancti translati ita à Nobis laboratum, quando ita facilè omitti potest, beneficio probabilis opinionis? Respondeo laborem adhibitum iure optimo fuisse independenter ab opinione, quæ potest pluribus displicere. Et in casus contingentia docti & prudentis Prælati erit, securiorem viam subditis & ostendere & præscribere, nec sinere quemlibet suo iudicio regi, sed vni
formitatem in Festi celebratione seruari, pro qua illi tenentur, vt bene admonet Cardinalis Lugo suprà nu. 11. vbi ita scribit: Ratio denique est, quia ritus diuini officij recitandi non debet esse priuatus & proprius singulis personis, sed publicus & communis toti Communitati, vel Ecclesiæ, ad quam pertinet hic recitans: atque adeò singuli debent semper Officium illud recitare quod recitatur à tota Communitate in loco, vel Ecclesia, ad quam spectant. Sic ille, qui iuxta datam responsionem pro recursu ad opinionem probabilem, benè admonet, Nos non quærere quid possit fieri per principia extrinseca, sed quid præscribat faciendum eo casu Rubrica Breuiarij Romani, à cuius verbis & mente dicimus esse omnino alienum transferre Officium ex solo suo errore omissum &c. Sic ergo in casu nostro, laboratum est pro Festi translati prælatione iuxta genuina & intrinseca principia, attentis Ecclesiæ legibus, quidquid de extrinsecis sit ob generalem aliam circa probabiles sententias electionem. Et vt de illis aliquid adijciamus, sit opportunè succedens verbum.
OPINIO.

OPINIO.

Section
CIrca quam non multa dicenda, quia duobus Tomis præcedentibus sat multa sunt à Nobis dicta, nec leui consideratione discussa. Sit ergo illud primum.

Circa vniformitatem in officio quid ratione probabilis opinionis liceat.

854
*VIdimus nuper quid Cardinalis Lugo
circa illam censeat, & quæritur an priuatus ita teneatur ad conformitatem, vt neque ratione probabilis opinionis ei liceat discrepare, quando scilicet Choro non est addictus, vel aliàs videtur posse obligationi illi satisfacere, & probabilem aliàs sententiam cum assistente componere. Et videtur quidem ratio adducta à prædicto Cardinali peculiare, vt non liceat, robur habere, quandoquidem ritus diuini Officij non est priuatus, sed publicus, & recitans publicum agit ministrum, & vt pars Communitatis, ad quam nullus est qui non pertineat, publico etiam respectu ducitur, ratione illa generaliori ad Communitatem quamlibet, & eius partes deriuata. Vnde Sacerdos etiam quando priuatim recitat, nomine Communitatis loquitur, plurali vtens voce, non minùs quàm cùm publicè. Accedit receptissimum illud Axioma, Turpis est pars, quæ discordat à toto, ex quo variæ solent elici positiones. Et quidem turpe valde apparet, vt quando Communitas Officium aliquod recitat, vnus, aut alter extra chorum saltet, cumque discrepantia illa sit in re graui, leuis non videtur futurus defectus; cùm in eo etiam præceptum videatur, saltem tacitum interuenire Prælati, qui rationabiliter nequit exorbitantiam huiusmodi sustinere.
855
*Sed quidem si hoc ita exactè obseruan
Quæ oppositum demonstrent.
dum est, vix erit locus opinioni præfatæ de probabili officij mutatione; omnes enim qui ad illud tenentur, pars alicuius Ecclesiæ, aut Communitatis sunt, cui se debent conformare, & non vt priuatæ personæ agere. Stare ergo potest vt etiam cùm priuatim recitant officio non communi, etiam personam publicam agant. Cùm enim non recitent apertè contra mentem Ecclesiæ, illa recitationem vt licitam probat, ex generali approbatione probabiliũprobabilium opinionum, etiamsi reuera talis opinio vera non sit. Quemadmodum si quis habeat priuilegium pro peculiari celebratione alicuius Sancti, non ideò dum recitat minister publicus non est, quia Ecclesia recitationem illam priuatam quasi publicam reputat, seu conformem publicæ, multò potiùs quàm in recitatione iuxta opinionem probabilem, cùm in eo subesse falsitas nulla queat. Neque discrepantia illa à Communitate turpitudinem lethalem arguit, quia circa discrepantiam ipsam versatur opinio, vt scilicet non lethalis sit; immò neque venialis, si honesta pro illa sit caussa, vt iam vidimus aliquos asseruisse. Quod quidem in ampla Communitate vt Prouinciæ, vel Diœcesis,
locum præsertim habere potest, vbi sine nota id stare potest, non ita in Religiosa Communitate, vnde prouidere Prælatus poterit, & debebit circa singularitates huiusmodi, quæ quidem vel indiscretæ deuotiones sunt, vel ad minuendum laborem officij tendunt, vt cùm aliqui Feria 5. & Sabbato post inchoatum Ieiunium Quadragesi
Vide infra nu. 1107. & seqq.
mæ, de Eucharistia & Conceptione celebrant, quia dicunt non esse inchoatum Quadragesimale officium, vel id etiam ad Aduentum, immò & ad totam extendunt Quadragesimam, quibusdam probabilitatis prætextibus: & prohibere il
las, non quidem impositione præcepti, quod necessarium non est, sed declarando se penitus tollere id faciendi facultatem: obedire siquidem tenentur illi, cùm non habeant velle, aut nolle, & hoc pertineat ad rectam & conuenientem gubernationem. Neque dici potest Prælatos non posse vsum Pontificiorum priuilegiorum prohibere: quia licet id absolutè verum sit: hic tamen de tali concessione dubitatur, & circa vsum potiùs est standum Prælati iudicio, quàm subditi; neque vllo modo est verosimile velle Pontificem, vbi de dubia illius & quæ communi sensu negatur, concessa facultate agitur, contra Prælatum caussam obseruantiæ Regularis agentem, subditum militare. Id quod in Societate | Iesv est manifestius, in qua Priuilegiorum vsus iuxta Superiorum est moderationem, & non aliter assumendus.
856
*Et hoc quod ad licitum opinionis vsum
generaliter loquendo præmisimus, videtur admittere Cardinalis Lugo suprà, quatenus non negat id licere; esse tamen asserit per extrinseca principia. Iuxta quod, & id, quod de vniformitate dixerat, accipiendum est, vt scilicet id sit iuxta principia intrinseca verissimum iuxta dicta n. 853. quidquid aliunde licere quis sibi contendat, non obstante iudicio circa id P. Guyeti, de quo nu. 851. quòd scilicet illa opinio vix iam constat, & locutus ille de mutatione vna vel altera vice: quid ergo de vniuersali illa mutatione diceret, iuxta quāquam pro magno habetur vt excipiatur Resurrectionis Officium, quod & sunt qui concesserint, contra quos egimus Tomo præced Parte 8. n. 34. & seqq. Adeò licentia in rebus actis simul
admissa præiudicat, vt terminis nequeat laxitatis progressus coerceri. Et ego quidem laxitatem prædictam, etiam Officio Resurrectionis excluso, probabilem non iudico, licet Rocafull in
Rocafull.
Praxi totius Theologiæ moralis 2. part. lib. 3. de Oratione Sect. 1. cap. 8. vers. Nota secundò, ita scribat: Si quantitas, vel qualitas, vel ordo sit notabilis (quæ dixerat esse accidentia Officij, & Secundariò à Pio V. intenta) tunc ratione grauitatis erit mortale, vt si mutaret quis officium ordinarium in officium Resurrectionis per multum tempus, & omitteret quantitatem notabilem officij, vel inuerteret ordinem notabiliter. Sic ille admittens mutationem in officium Resurrectionis, sed non per multum tempus. Et quodnam erit non multum tempus? Legatur Cardinalis Tuschus Tomo 8. lit. T. conclus. 37. vbi iuxta diuersos Auctores tempus modicum annos aliquot complectitur, vel saltem annum. Sed sit verosimilior sententia illa iuxta subiectam materiam, quòd modicum tempus sit intra triginta dies. Dici ergo poterit Resurrectionis officium per 29. dies. Et non erit mutatio illa notabilis in qualitate. Quod quàm dicatur absurdè statim apparet, quando pro vno tantùm die talis est, cùm pro quinque Psalmis in Vesperis, & hymno cum Capitulo, Antiphonis & alijs, vnus duorum tantùm versuum adhibetur Psalmus, cum tribus Alleluia in principio & totidem in fine. Quæ enim maior, aut notabilior mutatio excogitari potuit? Non equidem illa, qua homo staturæ proceræ in Pycmæum mutaretur.
857
*Quod si dicatur in Vesperis quidem ita
contingere, secus in Horis alijs, ex eo monstrosum aliud emerget, in Officio scilicet Resurrectionis Vesperas alias adhibendas. Si verò addatur Vesperas quidem de Resurrectione futuras, sed non eas, quæ pro Sabbato sancto, sed pro Octaua apponuntur, contra id est iam fundamentum illud de Officij Substantia corruere, siquidem in Vesperis illis substantia Officij consistit, & Horam ex septem constituunt, in quarum coordinatione dicitur substantia consistere. Præterquam quòd si admittatur per illud dierum
Instantia vrgens.
spatium posse Officium illud assumi, nequit nisi cum notabili inconsequentia doctrinæ coarctari: siquidem in illis licet, quia officij substantia seruatur: ergo & vltra, quia etiam illa consistit. Consequentia patet, quia mutationes aliæ, etsi notabiles sint, cùm ordo penitus alteratur, continuari possunt, quia substantia persistit: ergo & in officio dicto. Quis enim non videat, si per mensem nullius diei assumatur officium, sed pro libitu transmutetur, circa ordinem illius notabilem esse mutationem? & tamen continuari posse dicitur ob rationem dictam. Quòd si dicatur per mensem non esse notabilem, erit sanè per duos, aut tres: & licere asseritur: Ergo &c. Deinde Pius V. circa accidentia graue præceptum non imposuisse asseritur, sed ea secundario respexisse: Ergo numquàm erit mortale peccatum circa illa defectus. Consequentia videtur manifesta. Neque enim recurri potest ad notabilem inordinationem, quia illa accidentalis est, & pro notabili nullum est speciale in Bulla Pontificia Verbum. Si dicatur rationabiliter discurri circa illam ob deformitatem, id quidem non satisfacit, quia est deformitas in accidentibus non præceptis sub mortali: & quia rationabiliter etiam discurrendo, in transmutatione quotidiana non leuis deformitas est, vt rationabiliter potest etiam à quocumque sincero tractatore discurri.
858
*Ex Auctoribus, qui aduersantur, vnus
est Hieronymus Garcia, qui tamen alia procedit via, moderatione maiori locutus in Summa Morali de Excellentijs Sacerdotij Tract. 2. Diffitult. 5. Dub. 3. nu. 15. & seqq. vbi ait licere variationem semel aut iterùm, dummodò mutatio notabilis non sit, vt si in Dominica assumeretur officium Resurrectionis, aut in Feria 5. aut in die festiuo illud variare: quibus in casibus ait supplendam magnam illam differentiam. Non ergo videtur à mutatione Officij præfatis breuioris in Officium Resurrectionis, quæ mutatio satis videtur impertinens; cùm breue aliud supponatur officium. Quòd autem de supplemento additur, minimè facit ad rem, licet alij id ipsum adnotarint: quia ex additis & præmissis nullo modo vnum integratur officium, cùm nullum inter se ordinem habeant. Et quidem supplementum tale aut exhibendum eodem die, aut alio. Si primum, id casum videtur destruere assumpti scilicet Officij ob breuitatem, & vitandi laboris gratia. Si secundum, iam penitus cessauit obligatio, cùm sit onus diei, sicut ieiunium, & Missæ auditio.
859
*Id autem quod concedit Auctor dictus
Circa paruitatem dictam.
non ideò esse affirmat, quòd præceptum circa substantiam, & non circa modum seruetur, quod à se impugnatum ait, cùm tamen iuxta discrimen illud respondeat argumentis, vt videri potest nu. 16. sed quia est paruitas materiæ, ex eo quòd in eo non sit notabilis irreuerentia aut deformitas, qua ratione dicunt multi apud Dianam Parte 5. Tract. 5. Resol. 25. Beneficiatum non teneri ad restitutionem ob defectum assistentiæ
Impugnatur illa,.
in Choro per vnum diem. Sed quidem ex eo fundamento etiam dici posset omissionem officij vno vel altero die non esse peccatum mortale, quia in eo est leuitas materiæ, neque continet notabilem irreuerentiam aut deformitatem. Nec fit satis si dicatur tunc omitti officium non solùm quoad modum, sed quoad substantiam. Instari enim potest etiam omissionem talem quoad substantiam, leuem esse materiam, sicut est omis|sio assistentiæ in Choro. Deinde modum etiam obligare sub mortali tenet Auctor, vt vidimus: ergo, sicut non obstante obligatione tali, leuitas in omissione est, ita esse etiam in absoluta omissione poterit, quia vno pręceptipræcepti contextu vtrumque prohibetur. Item cùm modus dicitur omitti, reuera substantia omittitur; siquidem hac die tale determinatum officium recitandum proponitur: hoc autem ab alio, in quod fit mutatio, entitatiuè distinguitur, & ita quoad substantiam. Quod quidem si non ita esset, immeritò pro vna tantùm vel altera die permissio fieret, cum pro adeò limitata permissione nullum esset fundamentum, cessante præcepto de peculiari officij propositione pro diebus singulis, cùm tantùm officij in genere obligatio proponatur.
860
*Sunt qui in negotio præsenti P. Sua
rium minùs consequenter locutum affirment, vt videri potest apud Marchinum de Ordine Tract. 2. Parte 6. cap. 12. Difficult. 4. n. 6. Ergo audiendus ille. Tomo 2. de Religione Tract. 4. lib. 4. cap. 23. n. 13. sic ait: Vnde quoad hoc parùm valet fundamentum contrariæ sententiæ: tum quia (vt dicebam) siue præceptum sit de hac determinatione tamquàm pertinente ad substantiam, siue ad modum actus, satis est quòd modus ille præcipiatur. Tum maximè quia licet substantia præcepti in genere sit de septem horis in genere; tamen substantia præcepti in particulari, & in indiuiduo, prout tali tempore, & die applicatur, est de septem horis talibus, & quo ad talem substantiam in indiuiduo; id est, quòd constet ex his Psalmis, his lectionibus: Sicut constare ex his carnibus, & oßibus, pertinet ad substantiam Petri. Sic ergo pertinet ad substantiam huius præcepti etiam modus Officij de tali tempore, die, &c. Sic ille, de quo & statim sequenti num. ita subdit: Ex his facilè probatur secunda pars, nimirum hoc peccatum esse mortale ex suo genere. Quod probo primò, quia si quis vellet omni tempore dicere Paschale Officium, quia breuius est, sine dubio grauiter peccaret: (ecce discussam fabulam illam apud Caramuelem de ipso Patre Officium præfatum quotidie recitante) item qui omnibus Ferijs diceret Officium Feriæ 3. quia breuius: item qui semper & quotidie eodem modo recitaret, vt memoriter, & facilè diceret: quæ omnia iuxta priorem opinionem possunt fieri sine peccato mortali, quod mihi numquam persuadere potui, etiam vt probabile. Præcipuè tamen peccare videtur, qui Officium mutat, solùm vt aliquam partem notabilem orationis diminuat. &c. Dum autem præcipuè peccare asserit istos, de peccato mortali loquitur, vt est compertum, vnde & eos etiam mortaliter peccare significat, qui aliàs præcepto contraueniunt, pro quo sunt ea, quæ sequuntur, dum sic ait: Prætereà præceptum hoc ex genere suo pertinet ad grauißimam virtutem, quæ est religio: ergo isto ex capite continet grauem obligationem, & aliôqui ex se cadere potest in materiam grauem: nam ex vi talis præcepti in indiuiduo continetur totum hoc, videlicet vt hi Psalmi, hæ lectiones, & cetera talia dicantur: & licet hæc non omittantur omnino quando commutantur, tamen fieri potest vt in illa commutatione fiat enormis læsio, seu grauis deceptio contra præceptum. Et ex hoc capite puto expendendam grauitatem culpæ, vtivtique ex grauitate materiæ, quæ prudentis arbitrio pensanda est. Hæc ibi.
861
*Ex quibus priora satis ostendunt, quod iam fuerat ab Eximio Doctore fundatum circa obligationem sub mortali, omisso Officio singulis diebus ab Ecclesia proposito violandam. Id autem quod de commutatione dicitur, aliquomodo videtur opposito placito suffragari, & magis ea, quæ num. seq. dicuntur, scilicet quod ex leuitate materiæ potest hoc peccatum esse veniale, vt si Officium sit æquiualens in quantitate, vel ferè, & mutatio non fiat ex contemptu, neque animo eam sæpè faciendi pro libito. Sed ex aliqua occasione leui, minusque rationabili. Deinde quoties hæc mutatio fit ex inaduertentia, quamuis non sit inuincibilis, sed culpabilis, non videtur culpa grauis, nec tenetur quis iterum Matutinum repetere, vel quid simile, quamuis, si Officium omissum esset notabiliter maius, necessarium videatur aliquam compensationem facere, si potest intra eumdem diem: vt si pro Matutino Dominicæ dictum sit Officium sancti, deberent addi saltem ex Nocturnis Dominicæ nouem Psalmi, ne tanta pars Officij omitteretur. In alijs verò casibus Ordinariè iactura est leuis, & ideò si mutatio iam inuenitur inaduertenter facta, & culpa leuis censenda est, & non manet obligatio illam emendandi cum nouo graui onere. Addit statim mutationem ex iusta caussa posse fieri sine vlla culpa, vt si necesse fit iuuare alium, quando charitas vel prudentia dictat expedire, vel si nunc non est copia alterius Breuiarij, & posteà nimium grauabor recitando, vel impediar à studio necessario, vel alio simili opere pietatis. Hæc ille.
862
*Et ea quidem licitam esse mutationem
cum moderationibus dictis non obscurè videntur indicare, ex quibus fundamentum pro consequentiæ defectu desumptum: limitatione siquidem dicta destruit, quod priùs luculenter
Hieron. Garcia.
comprobârat. Circa quod Hieronymus Garcia suprà nu. 14. ita scribit: Però à la verdad en el vn lugar habla ex natura rei, y en el otro quando ay causa, que escusa, ô la materia es leue, como vn ô dos Psalmos. Sic ille, quod sic dictum sine delicatiori examine, satis est vt defectum consequentiæ in doctrina minimè Doctori tanto attribuamus. Et ille quidem duo tantùm capita pro mutatione excusanda tangit, vel occasionem, licet aliquando leuem, vel inaduertentiam; numquàm autem pro libito licere affirmat. Quod ergo de caussa prudenter sufficienti iudicata postremò asseruit, id ad caussam leuem extendit quantùm ad vitandum mortale, si æquiualentia subsit; vbi quod de natura rei dicebatur, non videtur posse locum habere. Ex natura enim rei ita explicandum, vt iuxta dispositionem Ecclesiæ, & leges speciales pro Officio Sacro statutas, mutatio non liceat. Atqui ex natura rei sic ex
plicata, leuis occasio non sufficit ad leges huiusmodi deserendas, vt graue peccatum, sub quo obligant, possit excusari, quia id legibus omnibus, præsertim Ecclesiasticis, ita obligantibus est commune. Vnde videtur difficultas innodata perstare, si & pro eo exemplum in materia, circa quam præsens versatur discursus, afferamus, in obligatione scilicet recitandi quotidie diuinum Officium, quæ ex leui nequit occasione aut ratione subterfugi, quo minùs graue in transgressione peccatum committatur. Neque ad leuitatem materiæ recursus esse potest, quia reuera | grauis est, iuxta ipsum, siquidem hodie proponitur hoc Officium cum his Psalmis, lectionibus &c. Vt vidimus num. 860. quod non solùm quoad substantiam, sed etiam quoad modum obligat.
863
*Pro quo & faciunt dicta n. 859. vbi &
arguere magisterio ipsius Patris possumus, qui n. 12. ita loquitur: Prima ergo pars, nimirùm hoc esse peccatum, probatur quia est contra præceptum Ecclesiasticum. Nam siue dicatur hoc esse præceptum de substantia actus, siue de circumstantia, non potest negari, quin obligatio præcepti ad hoc extendatur. Aliàs etiamsi voluntariè omitteretur, nullum esset peccatum, quod alij Doctores affirmare non audent. Sic ille. Ad quem modum. Præceptum de hoc indiuiduo Officio hodie obligans, hoc inquam hoc, ratione leuitatis mutari potest: ergo & sine graui peccato huius dici officium. Illatio probatur, quia non obstante obligatione omitti illud potest, quia licet stet secundùm se obligatio, leuitas in caussa esse potest, vt sine mortali omittatur: atqui nulla est alia obligatio, quàm illius: ergo stare absolutè omissio sine mortali potest. Et hæc quidem difficilem dictorum compositionem ostendunt ex præfato capite in quo tantùm videtur esse difficultas: nam aliud de inaduertentia, nullam habet, nisi quando eodem die poterit fieri compensatio illa, pro quo alia est ratio, duplicandum scilicet tunc laborem, & graue onus futurum, quod non videtur pietati Ecclesiæ conforme. Et quod ad compensationem attinet, iam est dictum quam vim habeat, & quam parùm sit sententiæ consonum, quæ absolutè obligationem sub mortali sine libertate mutationis agnoscit. Cùm enim sit ad hoc indiuiduum officium, si illud omittitur, nihil compensatione agitur, sicut nihil, quod momenti alicuius sit reputandum, ageret, qui id, quod ex ieiunio defuit in die obligationis eius, conaretur flagellatione, aut aliàs compensare, dicens omnia ad mortificationem carnis pertinere.
864
*Dicendum ergo videtur P. Suarium li
Aptior explicatio.
mitationem præfatam non ex propria sententia, sed aliorum addidisse: Licet enim in Conclus. 3. num. 12. citato statuens quod ad obligationem sub reatu grauis peccati ex genere suo iam ex eodem posuimus, sic addat: Posset autem esse leue ex paruitate materiæ: quibus id, quod habet nu. 15. respondet; id non obstat, quia paruitatem materiæ omnes admittunt, & sine facta mutationis copia id stare potest, vnde quod superadditum in rigore iuxta propriam illius mentem non est. Vnde sic concludit: Atque hinc vlteriùs fit, vt ex iusta caussa poßit interdum hæc mutatio fieri sine vlla culpa, vt omnes ferè Doctores dicunt. Sic ibi. Iuxta quæ id, quod præcesserat, non erat omnium ferè Doctorum doctrina, & ita neque illius, nisi in quantùm eam vt probabilem admittebat. Sic sæpè aliorum magnorum Doctorum solent pronuntiata conciliari, licet non semper conciliationem verba videantur admittere. Et qui desiderant Doctorem Eximium sententiæ de licita aliquando Officij mutatione fauere, id quidem obtinent, dum eam vti probabilem vident approbare, vt propria ipsius esse videatur. Non est ergo cur ampliùs circa conciliationem huiusmodi distineamur. Illud tantùm non prætermittendum, mirum sanè, & quidem non laudabile,
videri, P, Vincentium Tancredi in Opere de Religione, in quo P. Suarij doctrinam duobus Tomis comprehensam, breuiter, distinctè, ac dilucidè locupletandam assumit, hac in parte ita illum deseruisse, vt sententiam, quam ille vt probabilem numquàm se admittere potuisse asserit, vt vidimus nu. 860. penitus amplectatur, vt videri potest Tract. 3. lib. 4. disp. 11. quæst. 2. Quod equidem dilucidare non est, non tamen dicam obscurare, cùm Doctoris tanti doctrina sua se possit claritudine eruditis oculis præsentare.

An ratione opinionis probabilis, declaratus incurrisse Censuras possit se gerere ac si declaratio talis non extaret.

865
*PRopter Prælati cuiusdam circa Reli
giosum decretam & executioni mandatam declarationem factus locus quæstioni. Et iudicatum a viris doctis id licere, pro quo adducta Glossa in Cap. Solet de sent. excom. in 6. quam adducit Nauarrus in Relectione in Cap. Cùm contingat. 1. de rescriptis. Remedio 2. nu. 7. Tomo 3. vbi & assirmat ab omnibus approbari. Pro quo & P. Layman Lib. 1. Tract. 5. Part. 1. cap. 6. n. 2. P. Auila de Censuris Parte 2. cap. 5. Disp. 5. Dub. 11. Villalobos 1. par. tractatu 16. diffic. 13. num. 3. P. Thomas Sanchez Lib. 3. Consilior. Dub. 32. nu. 244. cum Imola, Lapo, & Felino. Qui asserunt eum, qui suæ appellationi confidit, & bona fide validam esse sibi persuadet (vt Perusinus exposuit) posse Missam securè dicere, quin sit proptereà irregularis; quamuis posteà per sententiam declaretur non fuisse legitimam appellationem. Id quod sequitur & latè illustrat Ioannes Gutierrez in qq. Canon. cap. 16. nu. 25. & Panormitanus in Cap. Dilectis. de Appellat. cuius verba adducit, Nauarrus num. 13. affirmat sufficere vt probabiliter constet, & quòd cùm irregularitas sit pœna ob contemptum excommunicationis, qui bona fide ac probabilitate ducitur, non contemnit, nec præsumptione aut dolo vero seu interpretatiuo procedit, & ita pœnam non incurrit, cùm nec adsit culpa. Ad vitandum verò scandalum in ijs, qui declarationis notitiam habent, sufficiet ipsis rationem talis modi procedendi reddere, vel saltem rerum istarum capacibus, vel peritioribus, à quibus instructio in vulgus proueniat, pro quo P. Vasquez Tractatu de Excommunicatione Dub. 11. nu. 2. P. Torres Tra. de Censuris lib. 2. disp. 10. dub. 1. Diana Parte 5. Tract. 9. Resol. 26. Quamuis Corduba, Paludanus, & Syluester, dicant non esse circa hoc vulgi habendam rationem, apud P. Vasquez.
866
*Sed quidem Auctores præfati in termi
nis quæstionis directè non loquuntur, sed in casu interpositæ appellationis, de qua quis confidit, & ita licitè celebrat, sine irregularitatis periculo, Glossæ illi citati Capitis Solet. innixi, quæ sic habet Verb. In officijs, quæ publica & diuina esse ait: Vnde ex quo de appellatione confidit, securè celebrat, vt priùs, vt suprà de Appellation. Cap. Ad præsentiam nostram. Et Cap. Dilectus. Sic | Glossa, quam citati reserunt, vt communiter ab omnibus receptam. Non videtur autem esse eadem ratio de illo, qui probabiliter quidem operatus est, sed non appellauit, & censuræ sunt in eum latæ à iudice probabiliter etiam procedente. Et quòd celebrare possit in secreto, videtur dubio procul asserendum, quia nullo modo in Censuras incurrit, quandoquidem probabiliter operans neutiquam peccauerit, vnde neque in foro secreto à celebratione vllatenus impeditur. Quod verò ad publicam celebrationem attinet diuersa apparet ratio, ex eo quòd qui appellauit, promptam habet rationem ad scandalum euitandum, de qua constare potest: quod non ita euenit quando non est appellatum, & ratio non est ita comperta, cùm probabilis tantùm sit, & ita fundamentis solummodò suffulta, quæ communem plebis capacitatem excedunt, vel à pluribus poterunt impugnari. Vnde Doctores, qui videri specialiter possunt apud Dianam, in hac speciali difficultatis specie non locuti; ex quibus multi, etiam quando appellatio interposita est, cautè procedendum asserunt, & vulgi scandalo consulendum. Sin minùs stare poterit vt qui ob actionem non culpabilem denuntiatus est incurrisse Censuras, & ita inualidè: ob exhibitam scandali occasionem valide censuris queat aggrauari, vt apud Dianam tradit Ludouicus Mexia & Ioanne Monacho celebri Glossatore.
867
*Et ita quidem videtur dicendum, ob ra
tionem dictam, & quia Doctores, dum publicam illam licentiam indulgent, in casu quæstionis præsentis eam non inueniuntur indulsisse. Casus autem admitti posset, in quo id liceret, si videlicet Indorum Parochus fuisset denuntiatus: tunc enim apud Indos scandalum non videtur futurum, qui circa res istas vix poterunt exercere discursum; & instrui circa id poterunt, quantùm opus fuerit, & Parochi sui auctoritate interueniente nihil poterunt indebitum suspicari. Immo è conuerso timeri potiùs scandalum poterit ex Parochi celebratione subtracta: cùm sit aliàs communis sententia etiam verè excommunicatum posse ob vitandum scandalum celebrare, sine incursione irregularitatis. Et hac ratione in casu quæstionis potuerunt illi, in quos vsque ad internecionem Prælati dicti mucro desæuijt, inculpabilem celebrationem, sicut & alia Paræcialia ministeria, comprobare. Idem acci
Exceptio alia pro Religiosis.
dere in Religiosa domo posset, si Religiosus aliquis ab Ordinario secundùm probabilem opinionem procedente, publicè vitandus nuntiaretur. Tunc enim cùm apud Religiosos omnes de inculpabili operatione constaret, eo quòd probabilem ille fuisset opinionem amplexus, quam & omnes confratres amplectuntur, licita apud ipsos esset celebratio, cessante scandalo. Neque tunc
Ordinarius, qui aliàs iurisdictionem habet vt decernere Censuras possit in certis casibus, aggrauare illas poterit ratione scandali, tum quia reuera scandalum non est, licet vnus aut alter sæcularis adsit, qui poterit sufficienter instrui, nec ratione illius publica redditur celebratio. Tum etiam quia aggrauatio huiusmodi supra ipsius est posita facultatem, poterit quidem censuras in certa peccata decernere, sed ob scandala ex obseruationis defectu secuta non item, quia plus multò id est. Et non est odiosa extendenda, sed potiùs restringenda potestas delegatione concessa, quia delegata odiosa est, vt cum multis tradit Marius Antoninus lib. 1. variar. Resol. 16. nu. 2. vbi quòd pro ea non præsumitur.
868
*Dici potest iurisdictionem circa aliquid
cum sententiæ prolatione concessam, ad executionem sententiæ ipsius extendi, etiam in iudice Delegato, pro quo est textus apertus in Cap. Quærenti 26. de offic. & potest. iud, deleg. circa quod Doctores congerunt Dom. Barbosa in Col
lectaneis ad dictum Caput & Cardinalis Tuschus Tomo 2. lit. D. Conclus. 148. Sed his non obstantibus ita scribit Glossa citati Capitis verb. Ad integrum annum: post alia non contemnenda: Ad Iudi
Glossa.
cem enim delegatum spectant quæ accidunt ante sententiam, sed post sententiam nullam cognitionem assumere debet cùm iam non habeat nisi meram executionem, vnde non valet si agnoscere vellet vt iudex. C. de execut. rei iudic. l. Si vt proponis. Ea verò quæ accidunt post sententiam, spectant ad Ordinarium, quia non agitur ex prima caussa, sed ex noua. Sic Glossa, quibus videtur indicari decisionem illius Decretalis non ita vrgere, vt congruam circa superuentionem nouæ caussæ non patiatur explicationem.
869
*Sed vt caussæ præsenti illam non obesse
demonstremus, notanda sunt verba Textus, in casus propositione, sic enim illa: Si verò delegatus a N bisNobis excommunicet illum, qui rei iudicatæ parere contemnit: licet aliquibus &c. In fine autem sic dicitur: Sed vsque ad integrum annum iurisdictionem sibi commissam ad exequendam sententiam valeat exercere. Et sunt illa Innocentij Tertij. Vbi quidem de excommunicato est sermo, qui rei iudicatæ parere contemnit; vbi nulla de excommunicati denuntiatione mentio extat, de qua posteà specialiùs egit Concilium Constantiense. Poterit ergo qui non excommunicationi detulerit, excommunicatus in publica tabella declarari, & in declaratione persisti per annum, quod quidem validissimum remedium est ad prætentæ executionis effectum. Quod autem reaggrauatio Censurarum superinducenda non sit, ex eo colligitur, quòd Pontifex nihil de illis proferat, ratus equidem prudentissimè eum, qui vni excommunicationi non detulit, nec alteri pariturum. Et quidem sicut non parenti pręceptopræcepto imprudenter aliud pro re eadem præceptum imponitur, de excommunicatione pariter videtur dicendum, quæ præceptum comitatur: licet vtiles sint frequentes monitiones.
870
*Et hæc quidem generaliter loquendo,
in casu autem nostro, vbi de Religiosis agitur non se gerentibus vt excommunicatos, id videtur apertius, quia de contemptu non agitur circa rem iudicatam, cuius executio pendeat, sed tota caussa est ille censuræ contemptus, vnde ex prædictæ Decretalis decisione nequit procedere delegatus. Secus erit, si sit publicum scandalum, tunc enim subintrare potest Concilij Tridentini Decretum Seßione 25. Cap. 14. de Regularibus. Vbi & de Censuris nihil, de quo & Nos alibi, scilicet Parte 4. nu. 169. vbi & citatiò pro loco alio. Et ego quidem semper in votis habui, sicut
& habeo, & habebo, dum spiritus hos reget artus, vt conflictus cum Ordinarijs curentur peni|tus euitari, & quæ occurrere controuersiarum offendicula possunt pacificè transigantur, Nam & Pontifices & Reges multa pacis conseruandæ generoso respectu dissimulant, & quod circa immunitates & priuilegia poterat vti præiudiciale timeri, vrbano & sereno agendi modo felicem est exitum consecutum. Quod quidem pro So
Præcipuè in Societate IESV.
cietate nostra opportunissimum arbitror, Societate inquam Iesv, ipse enim est Pax nostra, qui fecit vtraque vnum, Ephes. 2. v. 14. Nec quomodo id fecerit ab Apostolo prætermissum, addidit
Ephes. 2. v. 14.
siquidem: & medium parietem maceriæ soluens, inimicitias in carne sua. In carne inquam sua, nobilissimo patientiæ theatro. Ideoque & nos per patientiam curramus ad præpositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, & consummatorem
Hebr. 12. v 1. & 2.
IESVM, qui proposito sibi gaudio sustinuit Crucem, confusione contempta. In Iesvm quidem aspicientes, qui de Iesv Societate gloriantur, per patientiam currant, sic enim & pacem, nam & Pax ille nostra, feliciter obtinebunt. Et verò vbi de Iesv agitur, omnia alia exemplaria conticescunt: Ideoque & nos tantam habentes impositam nubem
Notanda ponderatio.
testium, deponentes omne pondus, & circumstans nos peccatum, per patientiam &c. Consequentia est ex illustribus deducta præmissis, nobilissimum enim catalogum præmiserat Apostolus eorum, qui in Testamento veteri excellentium virtutum præstantia clarescunt. Et tamen Iesvm iam vt vidimus positurus, illos non vt exemplaria, sed vt testes proponit, quia coràm exemplari adeò sublimi & præfulgido, nullum potest aliud eum habere concursum, vt exemplaris possit titulo decorari. Hoc ergo inspiciamus exemplar, quod Nobis in monte monstratum est, & secun
Exodi 25. v. 40.
dùm illud faciamus.
P.

P.

PAROCHVS RELIGIOSVS.

Section
871
*DIcta à Nobis Tomis Superioribus
multa de Parochis, & sæcularibus, & Religiosis, vnde hoc loco vnum illud discutiendum occurrit, pro quo grauis controuersia alibi extitit, cuius occasione erudita prodijt & satis prolixa defensio, in cuius fine illius Auctor iuxta id, quod nuper dictum, de vitandis turbulentis contentionibus ita scribit: A auerse podido sospechar el golpe, vbierale el respeto preuenido, queriendo mas vencer con el rendimiento, que con la oposicion. Pero como antes nos fue hecha la guerra, que intimada fue forzoso salir à la defensa, haciendo, manifiesta nuestra Iustificacion. Sic ille, qui & latinè proponatur dignissimus. Si de percußione (ait) potuisset esse suspicio, eam noster reuerentialis respectus præuenisset. Sed quia nobis priùs fuit illatum bellum, quàm indictum, ad defensionem fuit prodire necessum, & iustificationem nostram reddere manifestam. Vbi & opportunè illud ex D. Hieronymo Epist. 18. ad Augustinum ad
D. Hieron.
scitum: Non ego tibi, sed caussa caussæ respondit. Etsi culpa est respondisse, quæso vt patienter feras; multò maior est prouocasse. Sic Doctor sanctus, de prouocatione per verba locutus, quid si non verbis tantùm, sed Censurarum fulmine prouocatio contigisset?
872
*Et in lucubratione præfata id præcipuè
agitur, vt priuilegium Sanctissimi Pij V. ad instantiam Philippi Secundi Regis nostri concessum in suo esse modò vigore mōstreturmonstretur, possintque ratione illius Religiosi iuxta terminos concessionis Sacramenta Indis sine Episcoporum licentia ministrare, de quo dictum à Nobis non vno loco, sed præcipuè Tomo 2. Tit. 17. Cap. 2. & 3. & Tomo 1. Auctarij. Parte 3. num. 240. & 241. Reuocatum enim esse sunt qui affirment, ex quibus Auctor quidam semper rebus Societatis infensus, de quo non multùm curandum; licet aliqui in affectu non dispares, ad instruendas contra ipsam machinas, velut Delphico oraculo, illius qualibuscumque commentationibus, ne dicam commentis, abutantur. Et circa dictum priuilegium notissima responsio est Eminentissim. Cardinalium in caussa Episcopi Ange
lopolitani, cuius processum & decisionem Innocentij X. habet Mag. Lezana Consulto 40. & circumfertur in Bullario an. 1655. fol. 286. de quo & P. Mendo in statera opinionum benignarum Dissert. 13. Quæst. 19. vbi scriptum satis accuratum inseruit, in quo adductis dictæ Congregationis responsionibus, ostenditur manifestè fuisse illas in fauorem Societatis; quarum Tertia sic habet: Tertiò, an Bulla Pij V. 34. in Ordine Tomo 2. Bullarij, concessa, instante & supplicante Serenißimo Rege Catholico, non ad petitionem Regularium, sit reuocata in Bullis Summorum Pontificum, in quibus exemptiones Regularium mitigantur? Respondit agendum cum Sanctißimo an velit declarare Bullam non esse reuocatam; illam tamen non suffragari, nisi in locis vbi est defectus Parochorum.
873
*Quam quidem Responsionem ita di
Illius absurda explicacatio.
ctus scriptor exponit, vt nihil in ea, nisi quod ad declarationem Pontificiam spectat, decernatur. Itaque sensus est agendum cum Pontifice vt declaret non esse reuocatam Bullam quantum ad hoc vt Religiosi esse Parochi possint, vbi est eorum defectus, vt particula Tamen vi careat sua, neque nouum addat quidpiam. Et ita in vim dictæ Bullæ neque in locis vbi est defectus Parochorum, eo possunt munere potiri. Cùm etiam agendum esse dicatur vt non esse reuocatam declaretur, supponitur circa id saltem dubium extare, in claris enim non est opus disquisitione, & stante dubio in fauorem est Episcoporum iudicandum communi in iure fundatum, à quo non receditur, nisi in eo, qui supra Ius est aperta concessione dispenset, in dubio enim melior est conditio possidentis, vt in Iure ipso habetur expressum.
874
*Contra id tamen præter violentiam,
Contra quam arguitur.
quæ verbis Responsionis infertur, stat Resolutio S. Congregationis Ordine 16. vt apud P. Mendum ex scripto citato videri potest, tenoris sequentis: Bulla Pij V. 34. in Ordine Tomo 2. Bullarij suffragatur Regularibus in locis, in quibus est defectus Parochorum. Sic ibi. Et cùm nomine Resolutionis Congregationis dictæ proponatur; re tamen vera non est sub ea verborum forma in Breui aut Motu proprio Innocentij, quatenus | ab eo dictæ Responsiones approbantur; sed allusio tantùm est ad Responsionem Tertiam nuper exhibitam. Adeò siquidem visa est aperta, vt circa intelligentiam non potuerit dubitari. Et ita cum alijs extracta, quæ in fauorem militant Societatis, & ab Auctore illius scripti coadunatæ sunt, & pro eiusdem Societatis innocentia tuenda, Regiæ Philippi Quarti sunt, contradicente nemine, Maiestati confidenter oblatæ. In hoc ergo æquiuocatione aliqua potuit laborari. Sed sine iniuria veritatis, eodem reddito Responsionis sensu, circa quem esse non poterat rationabilis dubitatio.
875
*Vnde neque admittenda explicatio alia,
Alia item inepta conuellitur.
iuxta quam Responsio Congregationis ita est intelligenda, vt alijs ab eadem decretis, intelligentia respondeat. Fuerat autem decretum in eo quod ad animarum curam gerentes spectat, standum esse Constitutioni Gregorij XV. quæ incipit: Inscrutabili. die 5. Febr. 1622. in qua eos subijcit Ordinarijs, ita vt per Censuras possint eos ad ea, quæ Consilium Tridentinum pro examine, approbatione ceterisque dssponit, quauis consuetudine remota compellere. Et ita circa hoc nulla est opus Pontificia declaratione: sed an ijs stantibus, possint Religiosi Parochialem curam assumere, minimè locum habente clausula illa priuilegij, Ordinariorum locorum, vel aliorum quorumuis licentia minimè requisita. Non inquam admittenda, quia cum præcedenti coincidit, & quia concessionis illa sublata parte, circa alia non est declaratione opus Pontificis: examinati enim Religiosi & approbati non solùm vbi est Parochorum defectus, sed etiam vbi non est, ad Parochiale munus possunt adhiberi, si conueniens id Patrono & Episcopis videatur. Non quidem vt in Parochijs iam constitutis, & sæculares habentibus Parochos, Parochialia exerceant ministeria; sed vt in nouiter constitutis, pro quibus Presbyteri sæculares non suppetant, possint adhiberi; immò & in iam antea constitutis, circa quod sine vllo proceditur scrupulo, & sic Societati tradita Doctrina de Chauin, quæ pro aditu ad Gentilium conuersionem iudicata est opportuna, licet posteà, eo sit frustrato fine relicta; & nuper actum vt plures eidem conferantur, in quibus sæculares Clerici, pro quo ad Regium Consilium à Proregibus & Regio Senatu Limensi scriptum, rationibus pro eo magnæ conuenientiæ congestis pro Regni bono, & seruitio vtriusque Maiestatis. Oblata est etiam nuper ab Episcopo Cuscensi S. Iacobi Doctrina ciuitatis eiusdem, & nonnullæ aliæ, sine effectu tamen, ob rationes, de quibus citato Tit 17. n. 8. Sed nullo interueniente obice ratione deficientis potestatis, cùm eam Patronus plenissimam recognoscat.
876
*Iuxta hæc ergo id quod nu. 863. dicebatur pro explicatione ibi proposita fundanda, quàm sit parui momenti apparet; neque enim rationabile esse dubium circa Responsionem potest; constat enim vbi est Parochorum defectus, posse Religiosos priuilegio vti à suis Prælatis designatos. Id quod Pontifex, cum quo agendum pro declaratione dicitur, videtur præstitisse, quandoquidem acta per Congregationem approbauit: sic enim constat ex ipsius Breui, in quo post Responsiones præfatas ita loquitur: Huiusmodi supplicationibus inclinati, præin
serta responsa, seu resolutiones, auctoritate prædicta tenore præsentium confirmamus & approbamus, illisque Apostolicæ firmitatis vim & robur adijcimus, & inuiolabiliter obseruari mandamus, salua tamen semper in præmißis auctoritate dictæ Congregationis. Hæc Pontifex, ex cuius confirmatione & approbatione constat in locis, in quibus est defectus Parochorum, suum robur S. Pij priuilegium obtinere; vnum enim ex præinsertis responsis, & resolutionibus, circa illud, erat iuxta tenorem iam exhibitum: qua declaratione nulla desiderari luculentior potest, nisi velimus nodum in scirpo quærere, aut meridiano in lumine cæcutire.
877
*Iam verò in casus occurrentis specie an
sit defectus Parochorum, necne, disquisitionis est alterius, & vt verum fatear, si Parochi Religiosi adsint, non est multùm priuilegio requirenti defectum innitendum, licet in eo de sæcularium Parochorum agatur defectu, quandoquidem non extante absolutè defectu Parochorum, eadem ratio videatur militare. Si videlicet Religiosi iuxta Regij Patronatus Ordinationes in Parochijs sint; si enim vi tantùm priuilegij dicti, & reuera termini iurisdictionis stabiliti non sint, sicut ingressi illi, & ingredi alij poterunt, si in partem solicitudinis præsertim admittantur: nam si futuræ contentiones, quibus non sit futurus finis, non poterit Dei opus promoueri. Non enim iam speciosi pedes euangelizantium pacem. Isai. 52. v. 7. Rom. 10. v. 15. Si intermina
bilia certamina videantur. Quomodò potest pacem prædicare, cuius animus semper in lite est? Verba sunt D. Maximi Homilia in Natali Sanctorum Taurinorum. Et quod ad defectum attinet, demonstratur vlteriùs ex receptissimo principio in materia priuilegiorum, cessare inquam fine deficiente, quando est totalis illius defectus; quod in casu accidit præsenti: finis enim concessionis fuit necessitati Indorum occurrere, ne scilicet Parochorum defectu in negotio æternæ salutis damnum irreparabile paterentur. Atqui Religiosis eo in munere assistentibus, huic damno est sufficienter occursum, non minùs quàm si sæculares assisterent: cessat igitur penitus finis concessionis. Prætereà dici cum omni veritate potest tunc non esse defectum sæcularium Parochorum, quia defectus, qui esset ijs non assistentibus, iam non est, assistentibus Religiosis, cùm penitus suppleatur. Itaque defectus ille, qui contingeret, si Parochi sæculares non essent, reuera non est, quia in eo non attenditur defectus personæ, quæ omnino materialiter se habet, sed ministerij, respectu cuius defectus non est: vnde si adessent Parochi, nec tamen administrare in Officio, aut nollent, aut non possent, locum haberet priuilegium, quia esset defectus formalis Parochorum, scilicet in quantùm talium. Et essent quidem eo in euentu non Parochi proprietarij, sed locum tenentes cum omnimoda iurisdictione à Pontifice concessa, vt & solemnizare matrimonia possent, & licentiam assistendi alijs Sacerdotibus exhibere.
878
*Videtur autem Dom. Solorzanus præ
fatis aduersari Tomo 2. de Iure Indiarum lib. 3. | Cap. 17. n. 15. & 16. vbi post adducta plura Regia rescripta pro accurata obseruantia Concilij Tridentini in prouisione Indicarum Doctrinarum ita scribit: Vt vel sic appareat quanto studio & zelo, ac Religionis & instructionis Indorum desiderio, articulus iste à Regibus nostris Pijßimis, & supremo Indiarum Senatu, inspectus at trutinatus fuerit. Nihilque esse cur iustè Regulares acquiescere nolint decisis hac in parte à Concilio Tridentino, & eminentißimis Cardinalibus, & tot ac tantis viris doctißimis, qui ad expediendas dictas Schedulas diuersis temporibus adlecti sunt. Maximè cùm Breue Pij V. quo (vt sæpè dixi) potißimùm nituntur, fuerit reuocatum à Gregorio XIII. & licet posteà confirmatum videatur à Gregorio XIV. rursus nouißimè reuocatum sit à Gregorio XV. cuius verba reperies apud Augustinum Barbosa in Collectaneis ad Tridentinum d. Sess. 25. Cap. 11. nu. 5. sub Data Non. Februarij. An. 1622. & in hac parte examinis & approbationis Ordinarij à Clemente VIII. in quadam Bulla ad instantiam ipsorum Religiosorum expedita. his verbis: Qui ab eorum superioribus nominati, ac ab eorum Ordinarijs, seu eorum Officialibus approbati priùs fuerint. Sic ille, sibi consonans in Politica lib. 4. Cap. 17.
879
*Sed quidem tanti Doctoris effata nul
lum possunt Nobis negotium facessere, quia de reuocatione priuilegij agit, quatenus in vim ipsius iam non liceat sine licentia Ordinariorum curam animarum assumere, vbi iam sunt Regij Patronatus auctoritate Doctrinæ Indorum, seu Parochiæ constitutæ, id quod Religiosi licere sibi contendebant; reuocationem pro ea nullam agnoscentes, qua possent legitimè præpediri: vnde & modò forsitan non desunt, qui idem, suo iudicio verosimiliter, arbitrentur. Quoad limitationem verò illam, vbi defectus Parochorum, nihil apud ipsum, qui eam à Congregatione petitam, & à Pontifice approbatam, non viderat quando citatis locis protulit, quæ iam dedimus, nec videre potuit, quandoquidem ante illam scripsit, vt ex temporum collatione, qui voluerit, deprehendet. Et nonnulli alij, qui eodem modo fortè locuti sunt, similiter accipiendi, vt generalem tantum vsum reuocatum velint, non vero peculiarem adeò irrefragabilibus testimonijs comprobatum. In quibus Dom. Vrrutigozti Quæst. 21. Pastoralis Regularium.
880
*Sed quid si circa assumptam curam iux
ta terminos concessionis Patronus, vel qui eius nomine Patronatum exercet, auctoritatem interponat suam, & Episcopus eo non obstante contradicat; poterit ne hic Censuris vti vt illos ad Ordinariam prouisionem compellat, ab administratione Sacramentorum amouere, & non obedientes in Censuras incursos declarare? Minimè quidem, quia in euentu tali nullum est Religiosorum crimen adeò verosimiliter operantium, & in criminalibus probationes debent esse meridiana luce clariores, vt Iura clamant, quando præsertim ad pœnas est adeò seueras veniendum. Pro quo Cardinalis Tuschus Tomo 6. lit. P. Conclus. 789. & de excommunicatione sic habetur in Cap. Corripientur 17. Quæst. 3. Qua pœna in Ecclesia nulla maior est. Ex D. Augustino lib. de Corrept. & gratia Cap. 15. Pro illa ergo infligenda manifestissimum & grauissimum debet crimen præcedere, quod præter rationem dictam de Religiosis & Apostolicis viris non poterit vlla ratione, nisi magna cum ipsorum iniuria præsumi.
881
*Deinde cùm agatur an fundanda, vel
non sit Ecclesia Parochialis, in eo nequit Patroni iudicium excludi, sine cuius auctoritate fundari Ecclesiæ nequeunt ex concessione Alexandri VI. quæ sua generalitate ad hoc videtur extendi, & ex speciali Iulij Tertij, quæ incipit: Vniuersalis Ecclesiæ, die 26. Iulij 1558. & ad cuius etiam prouidentiam illarum fundatio spectat, cùm spectet fidei propagatio, & Indorum conuersio, quæ sine Ecclesiarum nequit fundatione consistere. Illo ergo, aut eius in negotio huiusmodi locum tenente, aliquid consilio habito, disponente, non est Episcopi dispositionem repellere, vnde neque operantem iuxta illam horribilioris pœnæ mucrone ferire. Quando enim ita disponit, caussam facit suam, & videndum Episcopo an agere contra eum queat tuta conscientia, qui de obseruando Patronatus iure suo in Ordinatione præstitit iuramentum. Vnde quidquid sua in sententia proclamet de Constitutione Gregorij XV. iam citata: Concilio Tridentino Seßion. 24. Cap. 1. de Reformat. Clementina 1. de priuilegijs, erit sanè aberrare ab Scopo, cùm nihil in locis prædictis de peculiari casu, in quo sumus, administrantis Sacramenta vbi est defectus Parochorum iuxta Pij Sanctissimi concessionem, cum speciali Patroni adiecta auctoritate, & ijs, de quibus dictum, circumstantijs. Omitto titulum Delegati Pontificij in Patrono, quem attribuunt aliqui, de quo alibi dictum, minimè ad negotium præsens, sicut neque ad alia necessarium; sicut & titulos consuetudinis, & præscriptionis, & qui indubitabilis est, si verè adfuit, legitimæ appellationis, de quo dictum num. 856.
882
*Et dicitur quidem admissa quoad effe
ctum deuolutiuum, non verò quo ad suspensiuum. In quo quidem friuola distinctio est, cùm constet per appellationem etiam quoad effectum suspensiuum iudicis cessare penitus potestatem. Sic enim habetur expressè in Cap. Dilecti el. 2. de Appellat. & in Cap. Per tuas de sent. excommunicat, in quibus post interpositam appellationem declaratur excommunicationem nullius esse momenti. In priori sic habet: Innocentius III.
Cùm autem plus sit ad Sedem Apostolicam facto prouocare, quàm verbo: & ipsis præter dictam caussam ad Romanam Ecclesiam venientibus intelligatur ad Sedem Apostolicam prouocatum. Mandamus, quatenus si est ita dictos. I. & H. denuntietis excommunicationis vinculo non teneri. Sic ille, qui & in po
Cap. Per tuas de sent. excom.
steriori ita loquitur: Nos igitur credimus distinguendum, vtrùm quis proponat se post appellationem legitimam interpositam excommunicatione fuisse notatum, vel in forma excommunicationis intolerabilem errorem fuisse patenter expressum: in quibus casibus ad probationem eorum, etiamsi absolutionem non petat, debet admitti: sed donec de ipsis constiterit, in alijs euitari debet. &c. Estque dogma hoc adeò certum, vt Glossa in hoc Cap. Verb. Into
Glossa.
lerabilem errorem sic dicat: Item, intolerabilis potest dici error, si expressè pronuntiatur contra ius scriptum, vt si dicat: Pronuntio excommunicationem | valere, quia est lata post appellationem legitimam. Sic Glossa. Vnde opus non est Doctores circa illud sine controuersia loquentes aggerare. videri tamen possunt adducti nu. 855. & 856. & alij apud P. Thomam Sancium Tomo 1. Consil. moral. lib. 3. Dub. 32. num. 225. qui num. 226. ita scribit: Hinc fit quod timens iniustè excommunicari à Superiore, habet promptum reme
dium, scilicet appellare extra iudicium, & suspendet iurisdictionem iudicis, Sic Panormitanus, Francus, Tabiena ibi. Sic ille, videndus circa extra iudicialem appellationem in principio citati Dubij 32. præsertim nu. 9.
883
*Potest tamen ex aduerso opponi id,
quod habet dictus Scriptor suprà num. 227. vbi ita scribit: Limita tamen Primò Conclusionem vt appellatio præcedens non suspendat excommunicationem & Censuras, quando iudex procedit extraiudicialiter vt pars ad conseruationem iurium suorum. V.Verbi g.gratia, Episcopus est in posseßione visitandi Monasterium, admonet Abbatem vt paret se ad visitationem, Abbas respondet Monasterium esse exemptum, & offert se in continenti probaturum coràm ipso Episcopo, vel alio iudice competenti: & videns Episcopum paratum ad excommunicandum, appellauit ad Papam iusta caussa expressa. Episcopus non obstante appellatione excommunicauit eum, talis excommunicatio valet, si constat Episcopum esse in posseßione: quia cùm esset in posseßione, non tenebatur in præiudicium sui iuris admittere appellationem, nec etiam probationem recipere, quia Episcopus procedit vt pars pro conseruatione sui iuris, non autem vt iudex, & sic oblatio probationis non habet iustificare appellationem. Vt habetur in Cap. Interposita de Appellat. Et Cap. Cùm inter Canonicos de elect. vnde in htc casu non tenetur Episcopus assumere caussæ cognitionem. Sic, licet subobscurè Innocentius Cap. Venerabili de Censibus n. 2. & 3. Panormitanus clarè ibi num. 3. Syluester Excommunicatio 2. nu. 1. Vers. Septimus, Angelus Excommunicatio 3. num. 9. Armilla Verb. Excommunicatio num. 16. SSic citatus Auctor nonnulla addens, quæ in fauorem cedunt Episcoporum. Iuxta quæ videtur habere Episcopus vnde repellere appellationem possit, dicens in caussa, de qua agitur, sua se iura defendere, in quarum possessione est, examinandi inquam & approbandi Parochos; & vt nequeat eo contradicente Ecclesia Parochialis noua fundari.
884
*Sed quidem contra hoc multa sunt,
quibus eius falsitas conuineatur, In primis enim Prælatus non vt pars sed vt iudex manifestè processit: præcessit enim cognitio caussæ, & formatus processus actore Fiscali, & in vim Constitutionis Gregorij XV. se Delegatum agnoscens, Deinde ipsa admisso appellationis quoad effectum deuolutiuum idipsum ostendit. Quæ profectò sufficerent, etiamsi de possessione constaret; cùm tamen minimè constet, nec constare possit in terminis casus, de quo agitur, prohibendi scilicet id, quod est ab Apostolica Sede concessum, administrare scilicet Sacramenta sine Ordinariorum licentia, vbi est Parochorum defectus. Prætereà illi de nouo conuersi oues eius non fuerant, unde neque in earum spirituali fuerat possessione: post conuersionem autem de possessione huiusmodi si quidquam superuenit, cum dependentia à Patrono habetur, & ita quoad fundationem Parochiæ id est præstandum quod nuper vidimus; vnde ex hac parte pro iurium suorum agere defensione nequit tamquàm pars independentiam affectando.
885
*Circa Textus autem illos à P. Sancio
allegatos obseruandum est, in illis nihil extare, ex quo possit illa confirmari positio: In priori siquidem Cap. Interposita, §. 1. clarè habetur in casu, de quo ibi, locum fuisse appellationi, dicitur tamen quòd non sufficit appellanti probare, quòd ex caussa huiusmodi (probabili) si eam non doceat esse veram: nisi hoc se offerens probaturum, non fuisset admissus. Sed quid hoc ad intentum? In Cap. autem Cùm inter Canonicos, quædam ap
pellationes repelluntur, quia friuolæ: Cùm eas friuolas reputamus, quæ sunt verba Innocentij Tertij omnibus caussis adaptanda. Plus intento suffragatur Cap. Dilecto de sent. excommun. in 6. quod adducit Syluester citato Vers. Septimus,
in eo enim statuitur posse Prælatum Ecclesiasticum fulminatis Censuris se defendere. Vbi quidem de sola defensione agitur, contra potentiam temporalem in casu spoliationis & occupationis bonorum; quod tamen Syluester cum alijs ad iurium quorumlibet defensionem extendunt: sic enim ille: Fallit (quod scilicet de appella
Syluester.
tione dictum fuerat) quando Prælatus procedit iudicialiter vt pars ad conseruationem iurium suorum: quia sicut materiali, ita & spirituali gladio se defendere potest, nec tenetur admittere probationes in contrarium, vel appellationem, vt in Cap. Dilectu &c. Sed quidem, vt stare extensio legitimè possit, termini sunt Decretalis attendendi, vt scilicet de sola agatur defensione, vnde & iniuria spoliationis supponitur, quod equidem casui, in quo sumus, & similibus nequit prorsus aptari: vnde valde cautos his in caussis oportet esse Prælatos, sicut & ego esse me desidero & curo in ijs, quæ ad eos spectant, quibus pro nunc, vt ad alia transeam, reuerentia ingenua valedico.

An Parochus Indorum, qui Beneficium sponte dimisit, sit eligibilis virtute Bullæ Cruciatæ.

886
*QVando ablatio accidit ob imperitiam,
vel defectus alios, quibus illo est iudicatus indignus, perinde est ac si Parochus nunquàm fuisset, vnde non solùm de Indicis, sed de quibuscumque alijs id pariter asserendum, vt cum alijs notauit P. Mendus in Appendice ad dictam Bullam n. 142. ex Dissertat. 14. Stateræ, qui Quæst. 13. cum Ioanne de la Cruz, Emmanuele Roderico, Villalobos, Basilio Legionense, & Leandro Trinitario affirmatiuam partem defendit, quam tenuerat Disp. 22. à nu. 34. & Cap. 7. nu. 91. occasione inconsideratæ censuræ cuiusdam Recentioris, qui eum sine fundamento fuisse locutum non est veritus affirmare: eo ille ductus, quod ex Concilio Tridentino desumi
Concilium Trident.
tur Seßione 23. Cap. 15. de Reformatione, ibi, Nisi aut Parochiale beneficium obtineat. Debet ergo illud de præsenti habere, nec obtinuisse sufficiet. Quod vrgetur ex Bulla La|tina, in qua eligi posse asseritur De Regularibus semel tantùm approbatum. Ergo non Regulares nequeunt eligi, si semel tantùm approbati fuerint, dum actu approbationem non habeant. Ad quæ quidem responsiones doctus Pater satis verosimiles adhibet, ea quæ dicta Quæstione habet, cum ijs, quæ Disput. 22. etiam citata præmiserat, connectendo. Scilicet Tridentinum eatenus Parochum pro audiendis Confessionibus approbare, quia sufficientem iudicat, & suo testimonio firmat. Atqui is, qui Beneficium sponte dimisit, eadem approbatione, iudicio, & testimonio gaudet: ergo & censeri debet approbatus: obtinet siquidem actu, licet non Beneficium, id tamen quod cum Beneficio in ordine ad dictum effectum obtinuit.
887
*Addo id quod rem istam videtur lucu
Luculentior comprobatio.
lentiùs demonstrare. Licet enim dicamus ex vi verborum prædictorum eos, qui officium sponte dimiserunt, non esse admittendos, ex vi tamen aliorum subsequentium id stare conuenienter potest, cùm dicatur, Aut aliàs idoneus iudicetur. Tunc sic, etiamsi is, de quo agimus, Parochiale beneficium non obtineat, aliàs idoneus iudicari potest, & debet: ergo potest eligi: Maior constat, & Minor ostenditur. Nam ratione præcedentis approbationis non minùs debet iudicari idoneus, quandoquidem testimonium idoneitatis perseuerat. Sicut idoneus esset, si ante obtentum Beneficium fuisset approbatus, vnde proculdubio eo dimisso eligi poterat. Verificatur autem illud Aut aliàs, etiamsi non sit distincta approbatio, ratione diuersi status, quia licet Beneficium non habeat, aliàs idoneus est, non ratione illius, sed publici testimonij dicti. Immò magis videtur eligibilis, quàm simpliciter approbatus, quia pro approbatione ad Parochialem curam maius solet adhiberi examen, & experimenta potiora cumulari.
888
*Iam quod de Bulla Latina dicebatur,
nullius videtur esse momenti, negatur enim eum, de quo agimus, approbationem actualem non habere: habet siquidem iuxta dicta, vnde vlteriori non eget: neque ex verbis præfatis diuersum quidpiam potest elici. Est ergo sententia ista satis probabilis, licet oppositam graues Doctores tueantur, quam & P. Mendus asserit tutiorem, significans & tutam esse, quam ipse amplectitur, & ita posse sine scrupulo ad praxim aduocari, iuxta receptam doctrinam de operantibus iuxta opinionem probabilem, in quibus si quis reipsa sit iurisdictionis defectus, eum supplet Ecclesia, vel modis alijs absolutionis securitas obtinetur, de quo dictum non semel. Vide Parte 8. Sect. 22.
889
*Superest circa Indorum Parochos pro
Quid circa Indorum Parochos.
posita difficultas. Et quando Parochiale beneficium per concursum est obtentum, idem quod nuper, videtur dicendum, quia non aliter Parochiæ Indorum, quàm Hispanorum concedi solitæ. Et sic videmus Indorum Parochos præmisso examine ad Parochias Hispanorum passim promoueri. Vnde circa hoc videtur eodem modo philosophandum: secus autem circa illos, qui ob necessitatem Parochijs quibusdam valde remotis, aut incommodis præficiuntur, de quibus dictum citata Parte 8. Sect. 24. & hoc quidem etiamsi admittamus virtute Bullæ potuisse eligi ante Beneficij dimissionem: quia cùm eorum approbatio non fuerit cum plena satisfactine, nec præsumi possit, dum Parochiale exercuere munus, circa peritiam profecisse, sed decreuisse potiùs illam, vt in talibus experientia docet, minimè credendum est velle PręlatosPrælatos post dimissionem Parochialis curæ approbatos remanere.
890
*Dices etiam non semel accidere vt
approbati cum satisfactione, in doctrina decrescant, quia ad Beneficia alia non adspirant, neque de examine sunt iam minimè subeundo soliciti: vnde neque circa illos videtur in Prælatis approbationis præsumenda voluntas. Ad quod dici potest cum P. Mendo simile aliquid sibi obiectum dissoluente; præsumptionem illam minuendæ peritiæ in talibus non obstare, quo minùs dum Parochialem curam exercent, eligi virtute Bullæ queant: & ita neque illa dimissa illum posse obstare defectum. Id quod circa mores pariter dicendum, qui in multis non meliorantur officio, sed fiunt sæpissimè deteriores. Sed quidem quando tale quid accidit, & status quoad Parochialia requisita notabiliter immuta
Quæ non videtur admittenda.
tur, aliter videtur dicendum: dum enim in officio sustinentur, ijs negari nequit, quod de illius est intrinseca ratione, approbatio scilicet, pro qua simul cum Beneficio subtrahenda non suppetunt comperta fundamenta. At pro negatlonenegatione post illius dimissionem validissima vrget coniectura; licet enim testimonium præcedens in foro externo perseueret, eo se tueri nequit in conscientiæ foro, quia deest fundamentum præsumptæ voluntatis Prælati, pro qua etiam fundamentum sufficientiæ deficit.
891
*Sed ex hoc perplexum videtur huiusmo
di reddi negotium: fit enim ex eo, eorum qui Parochialem curam dimittunt quosdam esse eligibiles virtute Bullæ, eos scilicet qui eam retinent sufficientiam, propter quam eligi ad Beneficium meruerunt; alios non item, quia degeneres. Circa quos tamen hærebit pœnitens, quem debeat eligere nescius, cùm & eorum, nesciat qualitates. Ex quo & videtur sententia illa opposita comprobari: quia cùm ex asserta approbatione post dimissionem Officij tale debeat admitti discrimen, sitque illud perplexitatibus dictis obnoxium, non apparet verosimile velle Prælatos sic agere, sed id, quod est conuenientissimum, approbationis omnimoda subtractione. Fateor rationem vrgere, sicut & sententiam præfatam valde esse probabilem, quæ & hac possit peculiari fundamento ampliùs comprobari. Responderi tamen potest eum, qui confiteri vult, si de rebus istis ignarus Sacerdotem expositum inueniat, dum nullum subest dubium posse illi confiteri. Quòd
ExpedetaExpedita illa.
si ille ex ijs sit, de quibus agimus, & sufficiens, sicut in præcedenti examine, valida erit, & minimè iteranda Confessio. Si autem à sufficientia defecerit, dum bona fide proceditur, ex communi errore, poterit idem sustineri, iuxta probabilem quorumdam opinionem; cùm etiam quod ex P. Mendo dictũdictum nuper de persistente approbatione non improbabile videatur: & pro tollendo onere iterandæ Confessionis opportunum, cuius si ali|quis fuerit defectus prima sequenti confessione sanandus. Si autem quis circa præfata sit satis instructus, cuilibet etiam poterit confiteri, quia nullum in particulari debet iudicare degenerem; quòd si reuera talis sit, iuxta nuper dicta salua res erit; & Confessio talibus est subiecta successibus, vnde agendum bona fide, & Deo exitus relinquendi, qui non permittet tanti, nobis sincerè & religiosè agentibus gratiam deficere Sacramenti, & in ruinam verti, quod est in salutem ab Auctore salutis institutum.
Q.

Q.

QVARTA FVNERALIS.

892
*DIctum de illa Tomo 2. Thesauri Tit.
13. nu. 84. & Tit. 16. n. 24. & seqq. vt nihil hoc loco desiderari posse videatur, nisi dubij cuiusdam enodatio inde orti, quod est circa associationem funerum Capitularem num. 31. Tit. 16. comprobatum, scilicet ex associatione tali eam Episcopis non deberi. Quod cùm Capitulo placuerit, mortuo Archiepiscopo, id quod eo viuente assequi non potuerant, conati sunt compensare. Ab œconomo ergo, apud quem Defuncti bona perstabant, de quibus disponere viuens potuit, erant siquidem redditus decimales, eam pecuniæ summam sibi reddi iusserunt, quæ iuxta plurium annorum computationem distributionibus commodis habuissent. Quod equidem factum sic fuisset, nisi Prorex rei conscius œconomo probationem huiusmodi vetuisset. Et dubitatum meritò quo iure
Cupiditus inconsulta.
id à viris doctis potuit intentari, quando & credibile sit sine consilio id non peractum, quod rebus in istis, si quando aliàs, valde est necessarium, ne dicamus inconsultam esse auaritiam, & cœcam cupiditatem, vnde qui eidem obnoxius se tantummodò habet consultorem. Diues ille, de quo Dominus Lucæ 12. v. 17. cogitabat intra se
Lucæ 12. v. 17.
dicens: Quid faciam? Ecce quem adhibeat consultorem: seipsum solum. Sic enim more habet inconsulta cupiditas. Benè hic doctus Interpres eruditionis omnigenæ, qui audiatur dignissimus, dum ita loquitur: Cogitat intra se hic diues, Syrus
Nouarinus ibi.
legit, in anima sua, in consilium alios non aduocat. Non solent facilè auari in consilium alios homines adhibere, vt dispiciant qui diuidere diuitias suas possint: nulli se credit auarus, sed tantùm auaritæ suæ, suæ cupiditati. Sic ille. Quod quidem & in Prælatis, vt minimè locum habeat, desiderari profectò potest, sed nescio an penitus expectari, dum in aliquibus ita Quartarum solicitudo protenditur, vt earum quotidiana incrementa videantur, sed non appareat quibus id consiliarijs peragatur.
893
*Quibuscumque id, de quo agimus, a
Festum Capituli reprobatum.
ctum fuerit, difficile sanè est: licet enim quod à me & dictum & probatum, valde verosimile sit; qui tamen secus sentiant esse constat, & adhuc sub iudice lis est, vnde à parte contra Prælatum stante nequit id, de quo agitur, vsurpari, quæ generalis doctrina est, & certissimis Iuris principijs innixa, cùm & pro casu præsenti alia irrefragabilis virtutis assistant: scilicet Sede vacante nihil posse innouari, non solùm circa Ecclesiam, sed etiam circa iura Episcopalia. Pro quo est notabilis decisio in Cap. Nouit ille 1. Ne Sede vacante. Sic enim ibi Innocentius Tertius: Atten
Cap. Nouit. ille, Ne S. V.
dentes igitur quòd Episcopali Sede vacante non debet aliquid innouari: cùm non sit, qui Episcopale ius tueatur: maximè ne plus fauisse personæ, quàm Ecclesiæ videremur, si quod eo viuente conceßimus, post obitum eius subitò mutaremus, petitionem vestram nequiuimus exaudire. Sic Pontifex, qui ante prædicta verba excellentiam postulantium expresserat, ibi: Rex quoque cum regni magnatibus, & quidam Episcopi cum multis Abbatibus deposcerent illud idem. Et tamen ille non solùm se nolle respondit, sed nec posse; quia id possumus, quod iure possumus, & innouatione circa iura Episcopalia id agitur, quod iuri naturali quodammodo videtur repugnare, dum contra personam proceditur indefensam.
894
*Circa quod audiendus Dom. Barbosa in
Cap. Illa 2. eiusdem Tit. nu. 13. vbi ita loquitur: Decimò, in condendis statutis (succedit Capitulum Episcopo) quæ ad statum Ecclesiæ pertineant, quæque durare debeant etiam tempore Episcoporum succedentium. Profert Auctores, & pergit dicens: dummodò sint iusta & salubria: secus verò si in præiudicium Ecclesiæ, vel Episcopalis mensæ, vt intelligit Quaranta loco citato (scilicet in Summa Bullar. verb. Capitulum S. V. Vers. Quæro) & ideò non poterit statutum condere, quo charitatiuum subsidium in futurum ex parte minuatur. Ego ipse part. 3. allegat. 87. nu. 14. Sic ille: Circa quod etiam Syl
Syluester.
uester Verb. Sextò, an poßit vbi circa statuta idem statuit cum Doctoribus, quos pro eo adducit, sic tamen addens: Episcopus tamen poterit illa statuta reuocare: quia statuere non potest Capitulum in præiudicium Episcopi futuri, sicut nec prædecessor in præiudicium successoris. Sic ille.
895
*Deinde, quamuis Capitulum Episcopo
Item ex defectu possessionis.
succedat in potestate circa defensionem iurium suorum, (nisi dicamus ipsi per se competere, de qua dictum nu. 873. & seqq.) id quidem iuxta terminos ibidem expositos accipiendum, & ad praxim aduocandum est: ex quibus illud in primis, debere esse in possessione iurium, pro quibus defensio assumitur; id quod in præsenti negotio deficere manifestum est, iuxta dicta. Quam reuera neque Episcopus allegare potest, & facti potiùs est, quàm iuris, quandoquidem pacifica non est, cùm ei fuerit contradictum, & in eo Capitularium timore potiùs quàm voluntate cedentium operante. Verum equidem est pacificæ possessioni non obstare superuenientem litem; id tamen tunc accidit quando possessio per tempus aliquod pacifica fuit, vt ex bonis Auctoribus habet P. Thomas Sancius Tomo 1. Consil. moral. lib. 2. Cap. 2. Dub. 7. n. 10. quod tamen verificari casu in præsenti non poterit.
896
*In quo quidem aliquid potest Capitulo
S. V. concedi, ne opinio ipsis fauorabilis prorsus inutilis habeatur; quòd scilicet ex contributione illa pro interuentu in funeribus Quarta non detrahatur futuro Prælato reseruanda, vt in alijs emolumentis fieri solet. Si enim | Prælatis, non obstante opinione contraria, Quartam exigere licet, sic illis iudicantibus, ita vt circa praxim non hæsitent, cur etiam non licebit Capitulo eam retinere, cùm habeant illi pro se etiam probabilem opinionem? Si dicatur futurum Prælatum exacturum eam ab ipsis vsque ad nouissimum quadrantem. Responderi poterit, fortè eam non exacturum: quòd si exigat responsum obuium, iuxta dicta, iure quidem actum, nec cedendum facilè, cùm habeat Capitulum sufficientia fundamenta, quibus suam caussem tueatur. Neque hoc est Sede vacante quidquam immutari circa iura Episcopalia, quia circa Quartam huiusmodi ius certum non est, & Capitulum suo iure vtitur probabili quando potest, sicut Episcopus suo consimili, dum valet, bello vtrimque iusto dimicantes. Non est autem eadem ratio pro vsurpatione dictæ summæ ex spolijs defuncti, quia in ea possidens auctoritate propria spoliatur, præter quam quòd bona illa sub protectione Regia sunt, & protegenti infertur iniuria, eo inscio adeò ingenti extracta pecuniæ quantitate; quando nec latro auctoritate potest propria spoliari, vt ex Iure notum. Siue ergo assertio præsens sit consona præcedentibus, siue aliquantulum minùs consequens videatur, probabilis sanè est, & quam securè possint, si placuerit, ij, de quibus agimus, amplexari.
R.

R.

REPRESALIAE.

REPRESALIÆ.

897
*REpræsaliæ iuxta Syluestrum verb. de
Quid represaliæ Syluester.
illis, dictæ sunt à re, & prehendo, quasi iteratæ apprehensiones: sicut cùm quis apprehendit res alienas illius, qui apprehenderat suas, & sumuntur dupliciter, primò pro ipsa actuali reprehensione, & auctoritate concessa reprehendendi, & sic loquimur. Igitur represaliæ sunt potestas capiendi, & detinendi aliena, collata à Principe vel ciuitate, in recompensationem damni, vel iniuriarum, vt colligitur ex Cap. Si pignorationes de iureiur. & damno lib. 6. & 23. q. 2. Dominus. Sic ille, de quibus hoc loco inseruisse aliquid tempora infausta compellunt, dum videmus Gallos Indiarum incolas bonis suis spoliare, quia in Gallia, non spoliati modò, sed inhumanè habiti dicuntur Hispani, bello cum Hispania post solemnia illa fæoedera, quæ futura videbantur æterna, intempestiuissimè reuocato. Et doleo equidem eo ista Rege geri, Ludouico inquam XIV. quem Societas nostra benefactorem agnoscit insignem, cui proptereà felicia omnia debet illa percupere, & à Deo instanter exorare, vnde & pacem, quæ bona omnia secum asportat, eo teste, qui id Academia in cælesti, Deo Magistro, didit Rom. 10. v. 15. dicente: Quàm speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona! Sicut & dolendum Regi nostro Carolo iam iam Regnorum suorum habenas suscepturo dura hæc inferri primordia à consobrino & leuiro, adeò strictis cognationis vinculis abrogatis.
898
*Hinc datus locus represalijs, pro quibus Syluester, vt vidimus Cap. Si (pro etsi) pignorationes, quas vulgaris elocutio represalias nominat,
Greg. X,.
in quibus alius pro alio prægrauatur, tamquàm graues legibus, & æquitati naturali contrariæ, ciuili sint constitutione prohibitæ: vt tamen earum prohibitio in personis Ecclesiasticis tantò ampliùs timeatur, quantò in illis specialiùs inhibentur; eas concedi contra personas prædictas, seu bona ipsorum, aut quantumcumque generaliter prætextu cuiusuis consuetudinis (quem potiùs reputamus abusum fore) concessas, ad illas extendi præsenti decreto districtiùs inhibemus. Sic Pontifex, qui represalias legibus ciuilibus contrarias asserens, non vnam tantùm, sed plures pro eo stare non obscurè significat, & quidem verissimè, quas adducit Glossa verb. legibus. Et apud Nos extat l. 11. tit. 17. lib. 5. nouæ Compilat. licet per aliam, quæ est 10. eiusdem tituli videatur moderanda, pro quo Ioannes Matienzus in citatum librum Gloßis primis circa illas.
899
*Et supposita Pontificia decisione dubi
An & quomodo liceant.
tari potest, an sint licitæ: licet enim illa contra represalias directè procedat, quæ Ecclesiasticis infliguntur; eas tamen generaliter videtur condemnare; vtpote legibus, & æquitati naturali contrariæ, quæ sunt illius verba. Circa quod Illustrissimus Couarrubias Secunda parte Relectionis
Couarrub.
in Regulam Peccatum nu. 4. §. Hinc, ni fallor eorum adducit sententiam, qui censent represalias (quas ipse cum alijs etiam Clarigationes appellat) non esse licitas quoad offensionem personarum innocentium, & qui nullam culpam damni illati contraxerunt: quasi promissum sit alium pro culpa alterius puniri in rebus, non tamen in personis. Et quod ad personas attinet probat per accidens licere, iuxta cōmunemcommunem sententiam de bello, & sic concludit: Hanc sanè opinor esse huius controuersiæ breuem resolutionem; cetera possunt à præcitatis Auctoribus longiùs peti. Sic ille, qui §. præced. Auctores produxerat, & sic fuerat locu
Idem.
tus: Ego censeo non aliter represalias licitas fore, quàm eo modo, quo bellum licitum iure naturali & diuino atque humano censetur. Nam à iustitia belli ad represaliarum ius argumentantur ferè omnes, & maximè dum auctoritate Diui Augustini vtuntur. Sic doctissimus & Præsul & Preses.
900
*Quia verò pro iustificatione represa
liarum D. Augustini auctoritatem inducit, videndum quid ille habeat in Cap. Dominus à Syluestro adductus, non quæst. 1. vt ille, sed 2. sic autem Doctor sanctus post alia: Iusta autem bella definiri solent, quæ vlciscuntur iniurias, si qua gens,
Cap. Dominus 23. q 2.
vel ciuitas, quæ bello petenda est, vel vindicare neglexerit, quod à suis improbè factum est, vel reddere, quod per iuiurias ablatum est. Sic ibi, ex lib. qq. 6. q. 10. Sed quidem ex prædictis S. Docto
Cum tamen reuera non faueat.
ris verbis non apparet quomodo possint represaliæ ergo illos exerceri, qui intra regnum Principis, qui iniuriam est passus, existentes, nullo modo ad iniuriam concurrerunt. Siquidem neque ijs bellum potest inferri, præsertim si de eorum fuga vt suis possint ad bellandum adiungi minimè timeatur, vt de Indiarum incolis est manifestum; in quo neque multùm curæ adhiberi solet, quia pauci, qui fugere possunt, parùm poterunt contrarium exercitum adaugere. Neque vis fieri potest in verbo, Si qua gens: quia id dictum ob verbum, de quo statim, Vel ciuitas, quia | iniuria, non à ciuitate solùm, sed à maiore potuit communitate inferri, aut circa vindictam se negligentem exhibere. Vnde ex huius S. Doctoris sententia, non videtur pro represaliarum iustificatione solidum posse elici fundamentum, neque Couarrubiam iuxta propriam sententiam plus a
Sicut nec Couarrub.
liquid voluisse, & ad summum id in represalijs respectu eorum, qui bello petuntur, admittere, non de ijs, qui intra regnum nihil hostilis damni moliuntur. Vnde Vers. Hinc denique minimè vt certum admittit earum ius, agnoscens à Pontifice illicitas indicari, & ita sic loquitur: Vnde pignerationes istæ licitæ censentur iuxta quorumdam opinionem, quam latè examinarunt Ancharranus, Dominicus, Franciscus &c. Pro quo & adducit l. 4. tit. 7. part. 5. Non ergo generaliter loquendo represaliarum vsus vltra opinionis ascendit incertum, vnde quod ad casum præsentem spectat, minùs de certitudine habere conuincitur.
901
*Sit tamen illud probabile; ipsa tamen rei
incertitudo in caussa esse debet vt in executione cum magna debeat moderatione procedi, quod à Serenissima Regina nostra Gubernatrice Maria Anna suo in rescripto cautum, quod oporteret à pijs & prudentibus Gubernatoribus obseruari. Et cùm communis Doctorum sententia firmet, vt vidimus, in rebus, & non in personis futurum esse grauamen, non videtur cur carceres sint & vincula miseris adijcienda, etiamsi id fiat vt occulta detegant, cùm ad id sufficere possit ministrorum seriò adhibita diligentia, nec de fuga timeri possit, vt dixi: cùm & aliàs iuris naturalis indispensabilis benignitas dictet posse quemuis sibi consulere, & necessaria pro sustentatione modis inculpabilibus conseruare: non enim ad mendicorum statum, qui neque Diuinæ, neque Regiæ Maiestatis lesæ rei sunt, debent in Republica Christiana compelli.
902
*Circa Religiosos sua etiam fieri poterit
Quid circa Religiosos,.
inquisitio, sed minimè iudicialis, vt Superiores circa eorum actiones aduigilent, quia solet esse nationis amor ratione valentior omni. Sed nihil vltra, sunt enim in Decretali adducta comprehensi, vt obseruat Glossa Verb. Ecclesiasticis, sic
Glossa.
subdens: Clericis, Templariis, Hospitalarijs, Conuersis, Deo deuotis 12. q. 1. Cap. Duo, suprà de sententia excom. Cap. Parochianos, Sess. eod. lib de Elect. Cap. Sciant. Sic Glossa. Vbi Deuotorum Deo compellatione veniunt Oblati, quos Donatos dicimus, Deo cum habitus mutatione intra Religionum septa dicatos. Vnde non benè ad institutum præsens adducitur Cap. Duo: ibi enim Deo deuoti sunt sæculares, quos D. Hieronymus Clericis contraponit: licet Glossa aliter sentire videatur, dum eorum nomine Ecclesiasticas ait venire personas. Sed quidem iuxta eam dem verb. Duo sunt, D. Hieronymus differentiam inter Clericos & Laicos ostendit, vt ex contextu apertè
Laici vnde dicti.
euincitur, sic enim ibi S. Doctor: Aliud vero genus est Christianorum, vt sunt Laici λας enim Græcè, est populus Latinè. Sic ille. In Cap. Parochianos declarat Alexander Tertius Conuersos vti veros Religiosos & Ecclesiasticas personas priuilegio Canonis plenè gaudere. Decisio Cap. Sciant de Elect. in 6. satis est notabilis, cu
ius Summarium ex Ioanne Andrea sic habet: Qui grauauerit aliquam personam Ecclesiasticam, vel eius consanguineos, vel Ecclesias, seu bona, pro eo quòd eum, pro quo rogabatur, eligere noluit, ipso facto excommunicatus est. Pro quo & Glossa infe
Glossa.
rius Verb. Consanguineos: sic ait: Nota specialem casum, in quo laicum percutiens, vel aliàs offendens, excommunicatus est ipso iure. Nec prætereunda notabilis alia doctrina Ioannis Andreæ cir
Ioan. And.
ca verbum idem vers. Additio, sic enim ibi: & quia de affinibus non fit hic mentio, & Constitutio est pœnalis, non includit illos. Infra de regul. iur. Cap. In pœnis. Hæcille. Licet ad institutum præsens non videantur conducere; quia specialia tamen, & notatu digna ex occasione citati capitis præstat addidisse.
903
*Claudendum delicatiori coronide, &
leui profectò obseruatione, sed quam nobiles scriptores minimè omittendam censuerunt. In citato ergo Cap. & si pignorationes, ita Pontifex, Quas vulgaris elocutio represalias nominat. Circa quod ita scribit Glossa post Casus propositionem: Nota, quòd vulgaris loquutio est atten
Glossa.
denda, seu consideranda, & debet proferri proprio significato: maximè quando verbum profertur ab habente imperium. Et dicitur vulgaris loquutio illud, quod dicitur à plebe, & populo. Et secundùm Ioannem Andream debet scribi loquutio per literam q. Sicut eloquens; non autem per C. quia descendit à verbo, loquor, quod per q. & non per C. scribitur. Sic Glossa, magni sapientia Andreæ, licet pusilli corpore sententiam complexa. Sed quidem ab erudita Grammatica neutiquàm admittendum, quidquid minùs culta ea tempora tulerint. Elocutio etenim iam diu est quòd arte in illa versatissimis placuit, sicut Allocutio, ita in scriptura Sacra extans Sap. 3. v. 18. 8. v. 9. 19. v. 12. quo pacto & omnes scribunt Interpretes, eorumque hac in parte exactissimus P. Tirinus. Neque vrget argumentum ex verbo loquor desumptum, quia nomina Elocutio, & Allocutio, sicut & alia, ex participio formantur, in quo non extat, q. ne
que enim loquutus dicimus, sed locutus, vt apud citatos videre licet. Et quia leuia hæc; vt sine vtili admonitione non transeant, ad veræ sapientiæ studium animum conuertamus cum sapientiæ scriptore citato Cap. 8. n. 9. vt dicere cum illo
Sap. 8. v. 9.
possimus: & erit allocutio sermonis & tædij mei. Allocutio inquam ad cor, seu consolatio, vt ha
bent Græca, quia consolatio & consolatrix est curarum & molestiarum, vt doctus habet Interpres; quod & fateor à me sæpiùs vsurpatum, quia & hoc beneficium expertus. A quo alieni
illi, qui Christianæ sapientiæ neglecta cura, ad quam omnes tenentur, non habebunt spem, neque in die agnitionis allocutionem. Sap. 3. num. 18. in die inquam iudicij, in quo omnium caussæ ex
Ibid. Cap. 3. v. 18.
cutientur, cognoscentur, diiudicabuntur, & palàm agnoscentur ab vniuerso mundo, nec spem, nec allocutionem habebunt; allocutionem illam ad cor, seu consolationem, qui pariter cum illis reproborum verissimis simulacris adducti concupiscentia postulauerunt escas epulationis. In allocu
Cap. 19. v. 11. & 12.
tione enim desiderij, ascendit illis de mari ortygomêtra: & vexationes peccatoribus superuenerunt. Sap. 19. v. 11. & 12. In allocutione inquam desiderij, dum sibi ipsis loquebantur ad cor, & concupiscentiæ tantùm turpia fomenta cogitabant, quærebant, postulabant. Sed miseri, immò & | miserrimi, qui in allocutione ipsa, & leuis consolationis vsura, vexationes interminabiles repererunt. Prope est Dominus omnibus inuocantibus eum: omnibus inuocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium sefaciet: & deprecationem eorum exaudiet, & saluos faciet eos. Psal. 144. v. 18. & 19.
Psal 144. v. 18. & 19.
Prope inquam est Dominus in veritate inuocantibus, eorum facturus statim voluntatem. Et
prope est etiam inuocantibus, & non timentibus, sed iuratis hostibus veritatis. Non vt saluos faciat, sed vt vexationibus superuenientibus, suis metipsorum allocutionibus desideriorum carnalium torqueantur. De quibus hæc satis.
RESIDENTIA

RESIDENTIA

SOCIETATIS IESV.

Circa legatum pro ipsa peculiaris difficultas.
904
*MAria legauit Residentiæ Panamensi
Casus propositio, & decisio.
(iam Collegio) domos quasdam, vt ex eorum redditibus Grammaticæ prælector aleretur: qui si deesset, domus Monasterio Truxilliensi Monialium obuenirent. Cùm autem Residentiæ nequeant habere redditus, ab ijs abstentum; domus tamen pro habitatione desumptæ, cum incorporatione commoda. Et dubitatum an id stare legitimè posset, ad quod P. Auila affirmatiuè respondit, id probans ex l. Sed si res aliena. ff. de legat. 1. & l. Fidei commissa. §. Si seruo alieno. ff. de legat. 3. in quibus dicitur, quòd si alicui res aliqua sit legata, cuius sit ille incapax sine culpa sua, debet ei dari æstimatio. Et licet Glossæ, & §, allegatus loquantur in casu, quo is, qui legauit, incapacitatem nouerat legatarij; cùm tamen Maria incapacitatem Residentiæ penitus ignoraret: Id non Officit, quia leges prædictæ etiam locum hahenthabent in casu ignorantiæ, si de voluntate legantis verosimiliter præsumatur; quod quidem in casu nostro accidit: quia id quod Maria præcipuè intendit, lectio Grammaticæ fuit, cuius Magistros voluit domorum redditibus sustentari; quæ conditio adimpletur. Pro cognitione autem præsumptionum, quando scilicet verosimiles sint, videndus Antonius Gomez, licet in materia alia Tomo 2. variar. Cap. 12. n. 13. Sic dictus Pater.
905
*In quo quidem quod ad incorporatio
nem domorum attinet, videtur esse dubium verosimile non posse, quia legata huiusmodi, si pro habitatione sint aut necessaria aut commoda, admitti possunt, secus si ex illis reddituum sit vtilitas percipienda: quod quidem respectu Domorum Professarum ita est declaratum 6. parte Constit. Cap. 2. lit. E. vbi ita dicitur: Quia, vt in Lit
Declaratio Constitut.
teris Apostolicis dicitur, non est habitura Societas ius ciuile ad rem vllam stabilem, nisi ad ipsius habitationem, & vsum esset opportuna: quidquid stabile illi datum fuerit, teneatur eo, quàm primùm poterit, se exuere ac vendere, vt pauperibus Societatis, vel externis, sua in penuria subueniatur. Quamuis hoc ita se habeat, temporis tamen opportunitas ad vendendum non est excludenda. Et hoc intelligatur cùm res illa stabilis necessaria non est ad Domus vsum, vt aliqua ex superiùs memoratis. Sic ibi, pro quo & Cardinalis Lugo lib. 4. Responsor. moral. Dub. 11. num. 1. Videtur autem ratio eadem de Residentia stabili, quia eo ipso quòd admittatur, congrua est quærenda, & promouenda habitatio, neque offerentium benignitas repellenda. Id autem quod de opportunitate temporis ad vendendum dicitur, ad decennium extendit Cardinalis Lugo exclusiuè, suprà, num. 1. ita vt eo
medio tempore percipi redditus queant: quod ex dicto Cap. 2. Constitutionum colligi affirmat. §. 5. vbi tamen sic habetur: Non solùm redditus, sed nec posseßiones vllas habeant in particulari, nec in communi Domus, vel Ecclesiæ Societatis,
præterquàm quod ad habitationem vel vsum necessarium eis, aut valde conueniens fuerit &c. Ex quibus non apparet quomodo id colligi queat, quod de medio tempore dicitur, quando neque de legatis aut donatis ibi sermo à Fundatore Sanctissimo habeatur; qui tamen habetur in Declaratione, vt vidimus. Et quidem si infra decennium opportunitas nullavenditionis occurrat, quid faciendum? Videtur equidem retinendum, cùm pro opportunitate expectanda facultas sine limitibus concedatur. Si spes adhuc commodæ venditionis assistat. Et quidem videtur tunc non futurum locum scrupulo, si redditus in externos pro subleuanda eorum penuria, iuxta dicta nuper, expendantur. Et ita non cum eo rigore agendum, de quo P. Sancius suprà nu. 17. uncto. num. 32. Cap. 26. In casus autem contingentia Romana oracula consulenda. Si dicas, cur non etiam id ante decennium faciendum, responsio in promptu est, quia videlicet non ita est à Constitutionibus cautum, vt poterat profectò præscribi: sed non ita conueniens visum, quia minùs conforme donantium voluntati, qui beneficium suum statim esse proficuum Societati voluerunt, & esset sanè onerosum ipsi de suo tantùm laborem ponere per annos plures de aliorum subuentione solicitæ, multas ipsa vt ferè semper accidit, necessitates sustinendo.
906
*Iam quod ad incorporationem domo
rum cum speciali illa circumstantia attinet, ex eo difficultatem videtur præ se ferre, quòd illa non fuerit legantis conformis voluntati; redditibus enim illa voluit sustentari Magistros, & potuit hoc ex peculiari respectu disponi, vt sic illis necessaria pro victu & vestitu sine penuriæ incommodis redderentur; cùm sciret in domo illa defuisse Religiosæ abundantiæ subsidia, vt non posset Magistros commodè alere; si enim posset, frustraneum illud pro illis alendis subsidium censuisset. Nihilominùs sicut in legato ipso facto incapaci reddituum ad verosimiles dictum est re
currendum esse coniecturas, ita etiam in speciali illa reddituum constituendorum voluntate; siquidem etiam incorporatione facta, ei poterat fieri satis: quandoquidem existente necessitate commodæ habitationis, pro comparanda illa sumptus erant non leues sustinendi: quibus cessantibus dicta incorporatione, in alimenta poterant Magistrorum conuerti: & ita pro voluntate legantis valida suffragatur coniectura. Et in dictis quidem legibus legatum incapaci relictum cum ignorantia incapacitatis, nullum esse statuitur, non solùm ratione incapacitatis, sed quia is, cui legatum est factum, nullo | modo poterat id exequi, pro quo illud præstabatur. Sic expressè in l. Fideicommissa §. Si seruo. 16.
L. Fideicommissa delegat 3.
vbi de militia legata seruo, cùm tamen seruus non possit esse miles. Et est ratio in hoc secundo casu (ait Glossa) quia non est verisimile quòd ego testator reliquissem seruo militiam (vt haberet quolibet die quinque solidos, de quo antè dixerat) si scirem eum esse seruum tempore, quo legaui ei mili
Glossa.
tiam. Sic Glossa. Atqui verisimile est dictam Mariam domos relicturam cum ignorantia incapacitatis reddituum, quia ratione illius minimè eius frustrabatur intentum, quod erat in tali dispositione præcipuum: ergo non est pręfatæpræfatæ legi contraria dicta incorperatio. Lex autem, Sed si res aliena neutiquàm aduersatur, sic enim illa: Sed si res aliena, cuius commercium legatarius non ha
bet, ei, cui ius poßidendi non est, per fidei commissum relinquatur: puto æstimationem deberi. Sic ibi ex Vlpiano, nulla de sciente aut non sciente facta mentione, licet Glossa cum ea esse intelligendam arbitretur, citata l. Fideicommissa, de qua dictum, vnde aut fauere dicenda est, cùm non distinguat, & ita neque nos distinguere debeamus: vel certè non est contraria; immò & fauere dicenda est, cùm locum, sic tradente Glossa, relinquat coniecturis. Et ita tenet apertè P. Molina Disp. 196. in fine dicens valere coniecturas circa eum, qui etiamsi vitium legatarij scisset, reliquisset.
RESTITVTIO.

RESTITVTIO.

Peculiaris difficultas circa restitutionem propter osculum inuitæ feminæ. Vbi & circa Confessionem.
907
*SIc accidit vt Titulus præsefert & circa
id rogatus, cùm femina esset honesta, respondi ex violentia dicta obligationem aliquam restitutionis exortam. Id quod ex doctrina omnium circa stuprum videtur non obscurè constare. Ex illo enim obligatio restitutionis exoritur, quia iniuria in illo contra iustitiam commutatiuam includitur. Sic in Cap. Si seduxerit, de adulter. Et Cap. Peruenit. eod. tit. Atqui osculum inuitæ impactum genus iniuriæ est, & satis grauis respectu honestæ mulieris, quia sicut in stupro violentia infertur, quæ nequit leuis reputari, licet non similis grauitatis. Ex quo habetur, vt si sponsalia dissoluantur, propter quæ interuenit sponsalitia largitas ex parte sponsi, & osculum præcesserit, sola dimidia illius pars redit ad illum, medietate alia, etiamsi copiosa illa sit, apud sponsam remanente. Vt habetur in l. Si ab sponso, vel, Si à sponso, vt correctiores habent codices, C. de donation. ante nuptias, ibi: Si à
sponso, rebus sponsæ donatis, interueniente osculo &c. & apud nos in l. 3. tit. 11. part. 4. circa quod scribentes omnes de Donationibus. Tanti enim æstimatur honestæ feminæ osculum, & ratione illus æstimatio decrescit, vt si id sciatur, à nullo sit viro honorabili ducenda, quæ à non suo sponso tale dedecus reportarit.
Stat ergo certa restitutionis obligatio iudicio viri prudentis æstimanda: si fortè sit aliqua eam iniuriam sibi volens compensari: solent enim iniuriæ istæ in feminis honestis, præsertim nobilibus, ad pecuniæ æstimationem non redigi, quia sic illatum dedecus in publicum prodit, & valde etiam indecorum iudicatur pro eo pecuniam accipi, cùm in talibus nihil, quod honestatem spectat, debeat esse venale.
908
*Est tamen circa Confessionem difficul
tas; nam is, qui ita pudicitiam honestæ feminæ violauit, osculum quidem confessus est, circumstantia violentiæ minimè declarata, & pro iteranda Confessione, plena cum declaratione peccati, difficultas eum aliqua retardabat: vnde communis sententiæ subsidium fuit ostensum, & probatus ab ipso recursus: iuxta quam, qui confessus est peccatum omissa per obliuionem (vel ex ratione alia moraliter non culpabili) circumstantia speciem mutante, satis facit obligationi integritatis, si illam tantùm confiteatur. Sic ergo is, de quo agimus, dicere potuit se contra iustitiam grauiter peccasse violentia illata. Et Doctores quidem ita sentientes refert Bonacina Disp. 5. de Sacramentis Quæst. 5. Sect. 2. Puncto 2. §. 3. Difficult. 1. num. 9. ex quo Cardinalis Lugo ee Pœnitentia Disp. 16. nu. 648. Qui tamen circa præsentem casum videtur aduersari; sic enim scribit nu. 650. post assertionem communis sententiæ restrictiuam, vt scilicet id non liceat quando solius circumstantiæ confessione non declaratur species peccati, sed solùm generica quædam ratio, quæ potest ad varias species deriuari, pro quo P. Suarium laudauerat num. 649. Sic inquam scribit: Exemplum posterio
ris partis esse potest in peccato violentiæ, qua violatur nupta. v.Verbi g.gratia, nam violentia illa secundùm se considerata non habet speciem atomam & completam in ratione violentiæ, sed est ratio generica indifferens ad hanc & illam violentiam. Nam violentia accipit speciem suam ex illo damno, quod per violentiam infertur: est enim peccatum contra iustitiam, quod specificatur iure illo, quod læditur. Cùm ergo diuersa sint in specie iura, quæ quis habet ad vitam, ad honorem, ad pecuniam, ad membra, &c. Et hæc iura poßint terminare iniurias specie diuersas, non potest explicari species illius iniuriæ & violentiæ, etiam in ratione iniuriæ, nisi explicetur damnum, quod infertur, & quod certè diuersum est in nupta, & in soluta. Sic ille. Pro quo quidem cùm adducat P. Suarium Tomo 4. in 3. p. Disput. 22. Sect. 2. num. 8.
Quid P. Suarez.
cuius verba profert, & Nos etiam oportet illa proferamus, sic ergo ille: Si circumstantia poßit declarari nulla facta mentione talis peccati non erit obligatio repetendi confeßionem illius: Si verò aliter explicari non poßit circumstantia, concedendum est consequens. Hæc ille: qui de explicatione circumstantiæ cum expressione illa, quam citatus Cardinalis requirit, nihil habet, neque ibi, neque num. seq. vbi tamen admonet ita in vsu seruandum esse, quia frequentiùs accidit vt malitia circumstantiæ non possit nisi vt coniuncta & addita alteri peccato declarari. Vbi id quod ad sufficientem declarationem attinet, non in speciali determinat: quod verò ad praxim spectat, rationem potiùs consilij videtur habere, cùm fateatur id posse frequenter accidere, dum aliud frequentiùs admittit, & distinctione à se tradita vtendum asseueret, quæ distinctio inutiliter fuisset adhibita, si numquàm locum in praxi esset habitura. Præterquam quòd doctrina illa | vltima non cadit supra sententiam affirmantem posse circumstantiam vt distinctum peccatum confiteri, sed supra eam, quam ex Syluestro proposuerat Verb. Confessio. 1. q. 10. asserente sufficere vt tamquàm circumstantia in Confessione aperiatur; vnde quando vt peccatum per se stans dicitur, non ita ab eo præfatus Pater videtur abhorrere.
909
*Præterea sententiam Cardinalis addu
ctam, vt non sufficiat explicatio circumstantiæ peccati sub ratione generica fatetur P. Arriaga Tomo 8. Disput. 35. nu. 42. esse quidem probabilem, sed nihilominùs eam impugnat in circumstantia Sacrilegij, in qua Cardinalis suam doctrinam veram esse contendit, vnde & sic addit. nu. 43. & idem potest cum proportione dici de violentia, & de iniustitia. Nam si ego iam ante dixeram me furatum esse centum, & in altera confessione dico me intulisse grauem violentiam, iam dico totum pcccatum. Idem est si dico: Occidi hominem; & posteà dico, Grauem violentiam intuli parenti meo contra pietatem: eò enim ipso dico totum peccatum occisionis parentis. Idem est in materia castitatis si quis dicat, Fornicatus sum cum sorore, & posteà dicat, Intuli violentiam grauem sorori, iam videtur totum peccatum dicere. Sic ille. Videtur autem ex negligentia amanuensis scriptum; Fornicatus sum cum sorore; nam illud Cum sorore delendum, vt constat ex contextu. Nihilominùs circa occisionem parentis admittit sententiam Cardinalis, vt non debeat generaliter sustineri in materia violentiæ.
910
*P. Henriquez lib. 5. de Sacramentis, qui
Idem P. Henriq.
est secundus de Pœnitentia Cap. 5. n. 4. ita scribit: Vbi noua species circumstantiæ est accidentalis, manet in vnico actu physico duplex species moris cum duplicata auersione: nec obligatur fateri vnum vt est circumstantia alterius, si malit confiteri ea vt duo peccata, distincta. Interdum ita coniunctæ sunt malitiæ, vt non satis explicentur, nisi confiteatur per modum, quo vna est circumstantia alterius. Communiter tamen, qui dixit peccatum oblitus circumstantiæ, satis est repetere solam grauitatem circumstantiæ accidentalis. Sic doctus Pater, in Glossa referens aliquos lit. O. Qui sine vlla limitatione loquitur, præter eam, quæ est se ipsa manifesta. Et cum communiter id licere asserat, habemus sane pium, doctumque Magistrum, qui timorem eximat, quem potuit aliquibus Eximij Doctoris adductum pronuntiatum incussisse.
911
*Iam quod ad casum attinet, in quo su
mus, iuxta dicta satis probabiliter affirmari posset satis obligationi fieri dicendo illatam violentiam cum malitia mortali; sed potest id ampliùs explicari, ita vt cum Auctoribus, qui aduersari videntur, conueniamus, si is, qui confitetur, dicat illatam violentiam mortaliter culpabilem compressione membri: verè enim ita dici potest, quandoquidem facies aliquomodo compressa est, non enim oscula inuitis feminis aliter impingi solent, sed impetu quodam, & inuasione. Licet autem Confessarius de compressione fortè accipiat, quæ cum quassatione, percussione, aut aliter facta fuerit, id non obstat, quia non semper tenetur pœnitens ita actionem peccaminosam cum suis indiuidualibus circumstantijs in Confessione proponere, vt Confessarius in errorem aliquem non possit incurrere, qui tamen integritati Sacramenti minimè possit obstare: pro quo latè discurrit P. Arriaga suprà Sect. 4. Sub sectione 1. per totam. Cùm enim ratione errorum talium non varietur conceptus circa statum pœnitentis, & parùm aut nihil referat, quòd compressio hoc aut alio modo contigerit, non debet circa illud hæreri, neque Confessarius pro eo esse solicitus, præsertim si pœnitentem, minimè ignarum, sed satis circa suam obligationem instructum deprehendat.
S.

S.

SANCTI.

De illis Parte 9. sat plura, quibus hæc poterat littera locupletari. Et non longè sunt illa.
912
*IVuat addidisse hoc loco minimè con
temnendum Catalogum Sanctorum, quorum Reliquiæ extant in Ecclesia S. Iacobi Collegij nostri Limensis, de quo dictum Parte 9. Sect. 20. earum nonnullis ibidem commemoratis, sine aliarum plena notitia posteà comparata, & sunt illæ
Socij S. Placidi Martyris, de quo die 5. Octobris. Insignis.
Duorum SS. ex Cœmeterio Callisti ossa duo.
S. Pelagij Martyris. S. Saturnini Mart. S. Isidori Mart. S. Apollinaris Mart. S. Apolloniæ Virg. & Mart. S. Seruiliani Mart. S. Feliculæ V. & M. S. Aselli Mart. S. Armeniæ. Virg. & M. S. Mariæ Ægyptiacæ. S. Floriani Mart. S. Iusti Mart. S. Pabini Mart. S. Tiburtij Mart. S. Victorini Mart. S. Romani Mart. S. Marij Mart. S. Martyris sine titulo Sacrum Corpus. S. Crispiniani Mart. S. Paulinæ Virg. & Mart. S. Philemonis Mart. S. Maximæ Virg. & M. S. Cataldi Mart. S. Seruuli Mart. S. Siluij Mart. S. Laurentij Mart. S. Domnini. S. Francisci Borgiæ. S. Agnetis Virg. & M. S. Procopij Mart. S. Maximi Mart. S. Vlpiæ Mart. S. Geracij Mart. S. Paschalis Papæ. SS. Treuirensium Martyrum duo ossa alia præter septem dicta vbi supra. S. Bonifacij Mart. S. Honorij Mart. S. Achillis Mart. S. Daciani Mart.
913
*S. Ignatii Parentis nostri agmen clau
dentis, dux etenim, & Generalis, licet postremum illi locum alio sanè respectu sua humilitas designaret. Sint ergo eorum nomine manifesta, quorum gloriosa spolia thecis in angustis delitescunt, vt dicere meritò de Ecclesia S. Iacobi illis locupletata possimus: & spolijs non indigebit. Prouerb. 31. v. 11. De Ecclesia est sermo, vt ex
Prouerb. 31, v. 11.
ponit D. Ambrosius in eum locum ad finem Tomi 2. Commendauit, inquit, Ecclesiam suam. Quis?
D. Ambros.
Ille, de quo præmissum: Confidit in eo cor viri sui. Christus inquam. Et vt nos confidamus, docuit. Quomodo autem non confidamus in ea, quæ spolijs non indigebit. Ad quæ sic idem. Et spolijs non indigebit; non quia non quærat, sed quia abundat multis. Quæ quidem præsenti opportuna accidunt instituto, vt scilicet in Ecclesia spolijs cælestibus plena, in qua & Christi confidit cor, & nos plenissimè confidamus. Quæ quidem ad D. Pauli Sanctuarium, de quo Parte præced. meritissimò deriuanda.
T.

T.

TABACHVS.

914
*DIctum de illo Tomo 2. Thesauri Tit.
Circa monopolium pro illo.
16. num. 92. & seqq. de quo nuper occurrit quæstio an liceret pro illo monopolium publica auctoritate concedi, fuit etenim qui egit, & nescio an etiam modò agat, annua pro eo oblata certa pecuniæ quantitate. Sed ab Assessore Consulatus, laudato aliàs insigni Aduocato Doctore D. Gregorio de Rosas y Azeuedo Cæsarij iuris in Limana Academia Primario Professore, illa est depulsa prætensio, concludenti allegatione, quam suo patrio, sed eleganti stylo mandatam typis ad calcem huius voluminis inueniet lector; habet enim prudentes & satis vtiles considerationes ad alia Indiarum bona cum felicitate trahendas. Neque me ad hoc Tabachi impellit affectus, cuius experientia sensibus meis prorsus ignota, quam & esse talem multis optarem, in vitium versa innocenti natura, vt pluribus exitio, quàm commodo fuerit. Et vtinam non corporis tantùm, dum subitis mortibus toties abusus iste mulctatur. Vnde datus dubitationi locus an excessus in illo esse possit culpa mortalis. Circa quod tot erunt patroni liciti vsus, viri aliàs pij, docti, & Religiosi, vt velle probare oppositum, labor sit futurus inutilis; vn
de vniuscuiusque id est conscientiæ relinquendum. Circa quod Excellentissimus Dom. D. Baltassar de la Cueua, Henriquez y Vlloa Comes de Castellar & Marchio de Malagan Peruuianus Prorex, nuper munus istud feliciter auspicatus, (qui & vtinam feliciter pergat, duobus antecessoribus felicior, eo munere cum morte defunctis) Auditoribus Regijs cum ipso concurrentibus prohibuit pulueris illius vsum, quia consessus huiusmodi dedecet grauitatem in Ecelesijs maximè, pro quo, vt citato dixi loco, non solùm Episcopales, sed & Pontificiæ cautiones prodie
runt. Sed relinquamus huius noxialis sectæ asseclas, & fumarios ante alios, vt fumo pereant, qui fumos non vendunt, sed emunt: quos eleganter describit Auctor vitæ S. Rosæ Peruuianæ, occasione miraculi, quod erga vnum ex istis ipsius precibus, rarum sanè, Dei benignitas perpatrauitperpetrauit. Et vt credo, vix sperari potest futurum aliud, quia nullus erit, qui petat, omnes enim sua sunt infirmitate contenti. Vnde non sine mysterio obser
uant aliqui dictum à Christo paralytico Ioan. 5. v. 6. Vis sanus fieri? Ad quæ sic Oleaster in Cap. Genes. 21. vbi Christum loquentem introducit: Noui, sed interrogaui, ne posteà diceres me inuitum illum sanasse. Sic ille. Ne inuitus inquam sanaretur; quod stare non posset, nisi ex eo quòd suo esset prolixo languore contentus. Quod equidem licet in præfato infirmo non ita acciderit, voluit tamen cælestis medicus vniuersali vti magisterio, vt & nos inde veritatem præfatam disceremus.
V.

V.

VISITATOR.

VISITATOR.

Circa procurationem difficultas ratione consuetudinis.

915
*IN Limano Archiepiscopatu consuetu
do obtinuit vt in Ecclesijs, quæ visitantur, ratione visitationis certa pecuniæ quantitas conferatur: in populis quidem Indorum quindecim Octoregales, paulò plus, minùsve: in oppidis autem Hispanorum, nihil pro omnibus fixum, sed iuxta diuersas consuetudines, Et Visitatori quidem ac ministris abundans mensa proponitur ab Indis, aut Hispanis, siue à Clerico visitato. Et dubitatum est an virtute consuetudinis possit à Visitatore prædicta pecuniæ
Resolutio negatiua.
Summa reportari: responsumque negando, etiamsi sponte fuisset oblata: quòd si admittat, teneri ad dupli restitutionem Ecclesiæ facien
Concilium Trident.
dam intra mensem: sic enim expressè à Concilio Tridentino decretum Seßione. 24. cap. 5. de Reformat. cuius verba sunt: Neue ipse, aut quisquam suorum quidquam procurationis caussa, pro Visitatione, etiam testamentorum ad pias caussas, præter id, quod ex relictis pijs iure debetur, aut alio quouis nomine, nec pecuniam, nec munus, quodcumque sit, etiam qualitercumque offeratur, accipiant, non obstante quacumque consuetudine, etiam immemorabili. Sic Concilium. Idem habetur de Iure antiquiori. Cap. Cùm Apostoli, de Censibus. C. Exigit eodem tt. in 6. Concilium Toletanum 7. Cap. 4. Concilium Bracharense 2. Cap. Inter cetera 10. q. 3. & Cap. Cauendum. Et quòd debita procuratio sit ea tantùm, quæ spectat ad victualia, statim à Concilio Tridentino exponitur, Exceptis tantùm victualibus, quæ sibi, ac suis frugaliter, moderatèque pro temporis tantùm neceßitate, & non vltra, erunt ministranda. Sic illud. Nec valet consuetudo in contrarium, cùm dicat, Non obstante quacumque cousuetudine, etiam immemoriali.
916
*Et licet iuxta Ius antiquum Altamira
nus in suo Tractatu de visitatione num. 7. id concedat Episcopis; sed quando illi per se non visitant, nequeunt eorum Visitatores talia iura, aut exigere, aut accipere, etiamsi adsit consuetudo. Et Concilium Coloniense Cap. Vltimo decernit non esse eadem iura præbenda Episcoporum Visitatoribus, quæ Episcopis ipsis, dum visitant per se ipsos. Neque obstat si dicatur Visitatorem habere & sumptus & laborem, & vltra id, quod commune est, indigere equitatu & alijs. Ad hoc enim dicitur visitare proprium esse Episcoporum Officium, & propter hoc & alia spiritualia ministeria Ecclesiasticam ipsis contributionem reddituum decimalium competere, vt ait D. Thomas. 2. 2. q. 100. arti. 3. ad 3. & ita ratione Visitationis nequit quidquam vltra procurationem accipere. Quòd si per se ipsos Visitare nequeant, tunc Visitatoribus competens possunt stipendium assignare pro sumptibus & labore; quod tamen non sit ex pœnis in Visitatione inflictis, vt in vltimo Limensi Concilio statutum est an. 1583. Act. 4. Cap. 2. Si quid ergo præter victualia aut Prælati ipsi, aut eorum Visitatores accipiant, pœnæ iam dictæ subiacebunt dupli intra mensem restitutionis, & alijs, si inferiores sint, ab Ordinarijs inferendis, vt in citato Concilio Prouinciali decernitur. Neque in hoc locus est remissioni ab ijs factæ, qui pecuniam contulerunt, vt expressè habetur in citato Cap. Exigit de Censibus in 6. Ex quibus infertur quàm sint grauatæ multorum Visitatorum conscientiæ, qui id, de quo est quæstio, retulerunt, & de restitutione curam penitus amandarunt. Sic P. Auila. Circa quod a Nobis plura dicta sunt Tomo 2. Thesauri Tit. 15. Cap. 2. vbi docti huius Auctoris sententia temperata in Ordine ad restitutionem: quod verò ad consuetudinem attinet, est sanè verissimum, cùm illa sit, à Concilio expressè reprobata.
917
*Addit tamen aliam esse rationem în vi
sitatione hospitalium, Capellaniarum, & Confraternitatum, inter quas, & Parochiales Ecclesias discrimen voluit Concilium Tridentinum constituere: nam pro his sola victualia permisit, pro locis autem alijs pijs ea, de quibus conuentum fuerit, Illius verba sunt: Saluo item iure conuentionum antiquarum cum Monasterijs, alij sue pijs locis, aut Ecclesijs non Parochialibus inito, quod illæsum permaneat. Sic Concilium. Quam conuentionem, seu compositionem declarat Altamiranus in hunc locum dicens esse illud, quod ex voluntate partium loco procurationis datur vtrimque & accipitur. Et ita videtur quod si in aliquo talium locorum piorum aut Ecclesia, victualis daretur procuratio, non possent iura alia pecuniaria exigi, nec admitti: nec multùm scrupulosè agendum, an plus sit, quod accipitur, quàm esset id, quo victualia constarent; id siquidem ex vsu pendet & conuentione, quòd
scilicet etiamsi minùs sit, debeat Visitator eo esse contentus.
918
*Dubitari autem potest an si conuentionis instrumenta non sint, aut fundatæ memoriæ, nihilominùs locum habere possit dispositio præfata Concilij? Videtur equidem receptam iam ab antiquo consuetudinem sufficere, & ita iudicat citatus Altamiranus, licet clarè non loquatur. Pro visitatione autem hospitalium Indorum, eremitarum, aut si quæ alia sint ipsis loca pia, nihil videtut exigendum, quia tale esse ius non apparet, conuentionem, aut consuetudinem receptam & approbatam: cùm sint aliàs loca paupera; vnde sufficit procuratio, quæ populi Visitatori tribuitur: quandoquidem & ab hac procuratione possent Indorum Ecclesiæ releuari ob earum paupertatem, vt Doctores communiter affirmant, & colligitur ex Constitutione Innocentij Tertij in Concilio Lateranensi in citato Cap. Cùm Apostolus de Censibus. Et ex Decreto Concilij Cabilonensis Cap. Cauendum. 10. q. 3. & alijs iubentibus ne titulo procurationis pauperes Ecclesiæ grauentur, aut etiam personæ.
919
*Et hæc quidem satis sunt iure & ratione
Doctrina præfata temperatur.
firmata: quia vero Visitatores etiam in pauperum locorum visitatione possunt se consuetudine antiqua tueri, id sanè non est admittendum, etiamsi ab Ordinarijs probata videatur. Cuius fundamentum esse potest & hospitalia & alia loca pia cum copiosis redditibus fuisse fundata, quando & maior erat Indorum copia. Quo titulo cessante, debet contributio antiqua cessare: & valde esset pietati conforme, vt penitus illa cessaret. Potest tamen nihilominus aliquid exiigi aut admitti pro laboris aliquali subsidio, quia ex eo non dicuntur pauperum Ecclesiæ aut personæ grauari, quod Conciliorum decretis præcauetur: aliàs circa prædicta negligentiùs agetur, cùm tamen visitatio esse valde necessaria possit pro ipsorum locorum commodo, contributione aliquali plus æstimando: licet sæpiùs id, quod pro commodo institutum est, cùm de Indis agitur, in dispendium contra Iuris regulam conuertatur.

Difficultas alia circa modum procurationis cum doctrina vtili.

920
*ET fuit illa sicut præcedens ab Illustris
simo Prælato proposita, an scilicet iura, quæ solent ab Ecclesijs Parochialibus Visitatores accipere, possint cum ijs, quæ Parochus & populus contribuunt, iungi, & ex omnibus vna massa constitui pro victualibus & procuratione, videtur enim modus expediens. Responsum tamen grauia inconuenientia continere 1. quia dari procurationem in pecunia, aut victualibus, non pendet ex Visitatoris arbitrio, sed Ecclesiæ, & eorum, qui visitantur: & obligare Ecclesiam vt certam quantitatem pecuniæ conferat est expressè contra Concilium Tridentinum citato Cap. nu. 905. 2. quia ex procuratione soluenda solùm tertia pars ad Ecclesiam spectat, aliæ enim duæ à Parocho & populo tribuendæ. Et iura, quæ ex consuetudine reddi solent, ex visitatione fontis baptismalis & Ecclesiæ sunt duodecim, aut quindecim Octiregales; quæ pro Indorum Ecclesijs, aut verò etiam Hispanorum, excessiua sunt, & contra omne ius. 3. Indorum populus sufficientem procurationem impendit, & Ecclesiæ valde pauperes sunt, cùm & necessarijs careant ornamentis. Iuxta quæ id, quod titulo visitationis Fontis dicitur exigendum, id | iure reclamante fit, in ipsarum Ecclesiarum beneficium est potiùs conuertendum, quod & ipsis Indis magis etiam constat expedire. Tandem modus præfatus omnia iura iungendi est palliata quædam adinuentio ad omnia iura exigenda, quæ aliàs non liceret: quandoquidem certum est Clericum visitatum non esse numerando obseruaturum omnes Visitatoris in mensa buccellas; & Visitatorem in pecunia acceptum imbursaturum, neque ideò minùs benè quàm anteà comesturum.
921
*Sit ergo resolutio Visitatorem neque
regalem vnum posse post visitationem titulo illius reportare, & ad restitutionem in foro conscientiæ teneri cum alijs, de quibus n. 905. Qua supposita irrefragabili veritate, vera conuentio est vt Visitatores victuali sint subsidio contenti, & reliqua Prælatus impendat; aliter enim om
Ad Prælatum apostropho.
nes suas grauant conscientias. Sic cùm P. Auila mentem suam aperuisset, ad Prælatum sermonem conuertens, ita ipsum allocutus: & meminerit v. D. in Concilio Prouinciali actum de tollendo isto adeò pernicioso abusu iurium fontium baptismalium, & proptereà decreta confecta, quæ ius commune renouarunt, & præcipuè Concilij Tridentini mandatum. Et nullo modo V. D. patiatur vt in Ecclesijs talia Fontium iura leuentur, nec taxa in pecunia statuatur: sed Parochus & populus cibaria præstent, quod libenter faciunt. Quòd si de Ecclesia aliquid extrahendum sit, neque vnum marapetinum in manus Visitatoris veniat; sed visitatione peracta Clericus & populus cibaria ex pecunia Ecclesiæ recuperent. Et hoc in eo casu, in quo sua etiam pars sit Ecclesiæ designanda. Sed melius est hunc abusum penitus extirpare, Fontium inquam iura, quæ iuribus sunt omnibus contraria Canonicis. Et hoc est quod Nobis videtur sub V. D. censura, & meliùs intelligentis. Sic ille subscribentibus se etiam P. Iosepho de Acosta, & P. Ioanne de Atienza. An. 1585. vbi de mensa nihil. Erat autem Prælatus DD. Turibius Mogrouejo, adeò eximiæ sanctitatis, vt de illius in Sanctorum catalogum adscriptione iampridem agi cœptum, & iamiam præclarum & publicum Ecclesiæ testimonium expectatur.
922
*Et resolutionem doctissimorum illorum
Patrum non fuisse conuenientem, & iuri ac rationi conformem, nefas sit dubitare. Et quod ad procurationem attinet ita fuerat à Concilio Prouinciali dispositum Act. 4. Cap. 2. & 4. pro quo dicti Patres reconuenere Antistitem pręfatũpræfatum, qui circa executionem in eo, quod non ita erat iure expressum, aut fortè consuetudine abrogatum, non ita forsitan vrgebat, quia Concilium ante biennium coactum, & exitu felici peractum, nondum fuerat à Sede Apostolica confirmatum, sed post quinque annos obtentum, videlicet 1588. Sic etiam in Diœcesana Synodo Limana dispositum lib. 1. tit. 7. Cap. 13. vbi ad victualia reducitur, quod pro equitatus alimentis fuerit necessarium, herba, inquam, vt ibi dicitur, & vbi non suppetit illa, quod locis in quibusdam, accidet, videtur id, quod fuerit æquiualens, tri
buendum. Vbi dubitari potest quis sit soluturus Indis equitatus custodibus, dum versantur in pastu, id quod pro custodiæ labore debetur. Et videtur ad eos, qui visitantur pertinere, sicut etiam pertinet ad eos solutio mercedis eorum, qui pro Visitatoris parando cibo laborant, ita & de equitatu videtur sua proportione dicendum. Nisi quid specialis laboris superueniat: in quo quidem Parochis minimè licet esse liberales, quia illa est manifesta largitio ipsis nullo modo permissa. Quod licet delicatum videri cuipiam possit, reuera ad grauem conscientiæ curam spectat, in negotio maximè delicato, vt ex præfatis habetur manifestum.
923
*Et in prædicta quidem Synodo decem
Octiregales pro quotidiano victu Visitatoribus assignantur, si ij, qui visitantur, velint procurationem pecunia compensare, quæ satis copiosa est pro populis præsertim Indorum, in quibus ne medietate quidem expensæ constabunt. Vnde scrupulus subire posset circa residuum. Si enim Visitatori victualia ita copiosa ministrarentur, vt post refectionem multa superfluerent, non posset ea sibi reseruare, quia solùm habet ius ad moderatam pransionem, vt ex Concilio Tridentino vidimus. num. 905. Quæ sibi, ac suis frugaliter, moderatèque &c. Nec dici potest id quod superest, labori Visitatoris respondere, & eius ministrorum: iam enim hoc superiùs impugnatum; quandoquidem laboris compensatio ad Episcopum spectat, neque onus sibi incumbens, potest ille in aliorum humeros, fragiliores hac in parte, reiectare. Quæ quidem non ita videntur leuia, vt non possint sincerùm animum ista tractantis permouere. Nihilominùs hoc dandum auctoritati eorum, qui ita iudicarunt: & ea potest ratione saluari, qua iura locorum piorum, de quibus n. 907. per modum scilicet conuentionis, in eam enim summam consenserunt Parochi, per se, aut alios, eorum gerentes vices, Synodo assistentes, qui & pariter Ecclesiarum. Contra quod licet obijci posset conuentionem in hoc non esse Tridentino Concilio consonam, quandoquidem nihil vltra victualia, aut pecuniam illis correspondentem tribuendum vlla ratione permittit; stari potest nihilominùs prædictæ sanctioni: quia cùm in eo ita res agi debeat, vt victualia in extremum potiùs abundantiæ, quàm inurbanæ tenuitatis inclinent, quod quidem frugalitas & moderatio admittit, non est multùm de aliquali superfluitate curandum, vnde neque de eo, quod ipsi respondet, & prudentium est consideratione taxatum.
924
*Aliam deprehendi praxim nescio quo
iure fundatam, Visitatoris vocantis Parochum alterius populi, ad eum, in quo aderat, minimè eius Parochiam adituri, sed transituri visis Ecclesiæ libris, & procuratione percepta. Quod quidem adeò videtur absurdum, vt circa illud videatur indignum immorari. Libri equidem non sunt Ecclesia, neque Pareciani: si quid expostulaturi benignè, patienter, & sine affectatione occupationum, aut instantis profectionis audiendi. Pro his debita procuratio, & ita sine graui conscientiæ grauamine aliter non accipienda. Immò neque pro labore in videndis libris insumpto quidquam videtur reportandum: quia labor ille voluntariè est assumptus, & contra iuris Ordinem, procurationem veræ, propriæ, & cum affectu obitæ prouidentis. Et quidem non ma|gnus futurus labor ad alia properantis, qui in eo, in quo est, populo, procurationem ab eius accipit Parocho, & parùm pro nihilo reputatur. Quòd si ea de caussa futura detentio, inde grauamen aliud emergit, grauatur siquidem Parochus, cuius, neque eius Ecclesiæ caussa iam agitur, & ita procurationem non debet, eatenusque Visitator ad restitutionem, iuxta dicta, penitus obligatur.
925
*Vbi fortè dicat quispiam Parochum di
cto modo vocatum esse integrum vitæ, scelerisque purum, constante fama, & ita loco beneficij habendum si suo in populo non visitetur. Quæ euasio neutiquàm admittenda; quandoquidem iuxta Prælati mentem ad omnes est Ecclesias visitatio directa, & omnium est ipsi ratio à Visitatore reddenda Et quidem quod de beneficio dicitur, est sanè certissimum, loco scilicet eximij beneficij à Parocho, & populo habendum, si visitatio prætereatur, cuius vel ipsum odiosum nomen generaliter loquendo. Parendum tamen Canonibus Sacris visitationis obligationem vti præcipuam in eorum munere Prælatis iniungentibus, sine discrimine Ecclesiarum & Parochorum. Qui licet probatæ virtutis sint, & solicitudine non pigri, vt Apostolus loquitur, si non in multis, in aliquibus errare continget, & ignorare aliqua, quæ diligentia visitantis explorabit. Apocal. 2. v. 2. sic Christus Ephesi Epi
Apocal. 2. v. 2. & 4.
scopo: Scio opera tua, & laborem, & patientiam tuam: & quia non potes sustinere malos. Vbi & alia, sicut v. 3. pro eius laude. Sed quid statim? Sed habeo aduersum te, quòd charitatem tuam primam reliquisti. v. 4. Ergo visitatione iste talis ac tantus indigebat Episcopus. Et quis nam ille? S. Timotheus, vt receptissima scriptorum senten
tia firmat. Videtur enim nonnihil intepuisse in prædicando verbo Dei, in labore conuertendi Ephesios, eo quòd videret Iudæos & Gentiles Dianæ Ephesiæ cultores sibi pertinaciter obsistere. Monitus ergo hîc à Christo per S. Ioannem, remißionem suam correxit,
P. Cornel.
& primum feruorem prædicationis resumpsit, feruidè reprehendit cultores Dianæ, ideôque ab ijs martyrio est affectus anno Christi. 109. die 24. Februarij (corrige Ianuarij) quo die eius memoria tabulis Sacris adscripta in Ecclesia quotannis recolitur. Verba sunt P. Cornelij in eum locum: ex quibus id, quod de necessitate visitationis diximus luculenter comprobatum. Si & addamus, præter id, quod ad Parochi mores spectat, alia circa Ecclesiam posse incommoda eidem non perspecta, & visitationis beneficio, si vt oportet peragatur, reperiri. Vide Parte 9. Constit. Societ. Cap. 4. num. 4.
926
*Vbi & Prælati cuiusdam notabilis agen
di modus occurrit, qui diœcesim cùm posset per se, aut per alios visitare annis singulis, aliquos eorum, vel certè aliquem, sine visitatione transire sinebat; à Parochis autem id, quod vero similiter erant pecuniæ in visitationis sumptibus consumpturi, certò dandum exigebat. Et erat quidem considerabilis summa, quam non suis vsibus, sed ædificationi matricis Ecclesiæ destinabat. Et laude profectò dignus zelus, cùm dicere meritò posset: Zelus domus tuæ comedit me. Psal.
68. v. 10. & Ioan. 2. v. 18. Sed cauendum fuisse videtur, ne zelus non secundùm scientiam, moralem inquam, & eius firma principia, vt aliàs Apostolus, diceretur. Aut enim necessaria erat
Rom 10. v. 2
visitatio, aut non? Si primum, omitti non potuit, & sine labore, illius stipendium comparare; quid iam exigere? Si Secundum, quomodo sine caussa grauari Parochi potuerunt? Nec finis promouendæ fabricæ releuat exigentem. Vnde enim hoc iustificari potest? Cùm Parochi ad Matricis Ecclesiæ fabricam minimè teneantur. Et vt teneri aliquo modo dici posset, hoc aliàs; modò enim de visitatione agitur, & de illa per fictionem iuris noui facta procuratio exigitur. Atqui visitatio per fictionem iuris noui facta solam procurationem per fictionem iuris soluendam mereri potest. Et in visitatione quidem quidquid præter procurationem accipitur, cum ea obligatione transit, de qua dictum nu. 913. Ergo restituendum, nisi ij, qui contulerunt, Ecclesiæ id spontè donauerint, in cuius est ædificationem impensum. Zelus ergo pro Ecclesia à pecuniarijs sit exactionibus alienus. Vnde obseruatione dignissimum, Diuum Euangelistam
Ioannem citato in Capite dicturum id, quod de Christo, in eius persona iam Rex propheta prædixerat: Zelus domus tuæ comeditme, illustre illius facinus præmisisse, quando cum alijs mercimonijs èex templo extrusis, numulariorum effudit æs, & mensas subuertit. v. 15. Ille ergo laudandus
Ioani 2. v. 15
zelus, qui pecunias non exigit, sed repellit, quæ cum iniuria religionis, charitatis, iustitiæ, aut boni nominis, cumulandæ.
927
*Pulcherrimè circa hoc noster Aloysius
Aloysius IuglxrisIuglaris.
Iuglaris in Elogijs Christi, Elogio 40. vbi hæc habet inter alia:
Qui Sacerdotium iam nollet esse quæsturam
Mensas, in quibus Hirudines pauperum
Æternum agerent in aßiduo lucro conuiuium
Prouidus magis, quàm iratus euertit.
Domui suæ disponens mox abiturus.
Illius probat verè se Dominum.
Certus ibi vt plurimùm magis abundare virtutes
Vbi minùs pecuniæ.
Sic ille, de iterata pecuniæ effusione, & mensarum euersione locutus, à Domino patratis iam proximo Passioni, de qua Matth. 21. Marci 11. Lucæ 19. ideò Mox abiturus dictus cum allusione ad illud Isai. 38. v. 1. Dispone domui tuæ, quia
Isaiæ 38. v. 1.
morieris tu, & non viues. Id quod Regi Ezechiæ indictum, tot verbis mortis certitudinem inculcante Domino, Morieris. Vbi licet satis exploratum habebatur, ad quem dirigebatur sermo, additum tamen pronomen Tu. Et quia neque hoc visum sufficiens, superadditum: & non viues; cùm euidens sit, eum, qui moritur, non viuere, siquidem mors est priuatio vitæ. Et cur ita? Quia videlicet Regibus, Principibus. Proceribus, & pacem habentibus in substantijs suis, multis est opus verbis vt morituros se possint sibi seriò & vtiliter persuadere, ad disponendum, quæ ad domum spectant, & quod maioris est momenti, ad conscientiam. Id quod in Ecclesiasticis non rarò vsu venit, quibus nescio quo modò solet pecunia tenaciùs adhærere. Vt sua sit laus multis, qui cum Apostolo omnia arbitran
tur vt stercora, vt Christum lucrifaciant, & cum Laurentio, dispergunt, & dant pauperibus, vt iustitia eorum maneat in sæculum sæculi. Vt | maneat inquam ætcrna laus, fluxis & temporarijs liberali consideratione dispersis comparata. Æterna & iustitia, id est, bonum opus conseruandum apud Deum, vt suo tempore mercedem plenam
Cardinalis Bellarmin.
accipiat. Sic exponente Cardinali Bellarmino, qui & docuit & fecit. Sed cur misericordiæ opus iustitia dictum? Magno equidem documento: insinuatur enim vt misericordiæ opus mercedem sit æternam habiturum, futurum esse iustitiam, id est iusti, de illo enim ibi sermo, In memoria æterna erit iustus v. 7. Est enim dolendum valde multa eiusmodi opera ęternaæterna remuneratione fraudari, dum præstantur ab ijs, qui Deo sunt propter grauium peccatorum deturpationem inuisi. Nec proptereà omittenda, cùm possint ad conciliandam Dei misericordiam aliqua ratione conferre, de quo aliàs.

De Religioso Visitatore.

928
*AVdiui, & à testibus quidem omni ex
ceptione maioribus, eum apud Prælatos aliquos morem extare, vt visitatione alicuius domus, etiam vnius solùm dici spatio peracta, ingentem pecuniæ Summam accipiant, suo dispensandam arbitrio, vti genuinum visitationis emolumentum, & legitimam laboris impensi mercedem. In quo quidem adeò est manifesta corruptela, vt non sit opus circa illam ad alia tendentem immorari. Fit tamen, idque, vt apparet, sine conscientiæ remorsu: suam ergo habent ita facientes Theologiam, vt hac nostra, minimè profutura, non videantur indigere. Sed
vereor ne Theologia illa similis Theologiæ Iudæ sit, qui pro visitato in horto Christo mercedem accepit indebitam, exitu infelicissimo & festinantissimo, vt non semel vidimus, dimittendam. Pro quo sic D. Valerianus Homilia vltima: Le
D. Valerianus.
gimus damnationem Redemptoris nostri triginta argenteis comparatam. Sed sicut vidistis proditionem ex cupiditate venire: ita debetis agnoscere damnationem ex proditione descendere. Perditus quidem ductus ad supplicium, sed proditor currit ad laqueum. Ecce quid fructus habet cupiditas: pecunia damnationis ad comparationem sepulturæ reposita, hoc est funeribus deputata. Sic ille.
929
*Et est quidem res ista magno cum timo
re & tremore tractanda, quia vt indicaui iam, solet inconsiderata tractatio ita sepulturæ velificare, vt & breuior & improuisa illa, & post mortem iudicium, sic clamante cælesti tuba: Statutum est
Hebr. 9. v. 27.
hominibus semel mori, post hoc autem iudicium. Heb. 9. v. 27. & quale illud? Durißimum iudicium his, qui præsunt fiet. Sap. 6. v. 6. Sed fortè aliter cum
Sap. 6. v. 2. 3. & 6.
Religiosis, ad Reges enim, & potentes alios sermo Scriptoris sacri directus, pro quo v. 2. & 3. Audite ergo reges, & intelligite, discite iudices finium terræ. Præbete aures vos, qui continetis multudines, & placetis vobis in turbis nationum. Vtinam sic illud, sed quod ad eas, de quibus agimus, durissimum etiam iudicium spectet, non tantùm verosimiles coniecturæ, sed lamentanda experimenta, nec antiquiora illa, sed & recentia conuincunt. In Monasterio N. (nomen ne exprimam impediunt lacrymæ)
Horrenda narratio.
mortui Abbatis cadauer, vt moris benè ornatum, ad Capitulum in feretro confertur, vt inde ad Ecclesiam & Chorum. Erant ibi qui Psalterium iuxta pium Ordinis ritum legerent, qui vestes decentiùs componerent, rosis ornarent. Cadauerque in illorum Iuniorum præsentia, qui vota in eius præsentia emiserant horribili vlulans voce. Vt quid hæc omnia, inquit, siquidem ego sum Octauus decimus huius loci Abbas, qui ardeo in inferno. Verba sunt D. Ioannis Caramuelis in
D. Caram.
Scholio in Regulam Benedictinam in Epistola Proœmiali lit. I. qui & examinasse se addit miseri illius vitam, & caussam insertæ narrationis inter scholasticas Disputationes reddit, quæ vt pro me non faciat, non multùm curo, dum pro legentium vtilitate fecerit, quod negotio, in quo sumus, non accidit importunum. Addo & quod Excellentissimo Domino Ludouico Henriquez de Guzman Comiti de Alba de Alista Peruuiano Proregi scriptum à Religioso graui, & eidem nuper familiari, & me præsente perlectum de duobus ipsi notis Prælatis diuersarum Religionum. Dicebat ergo ille: N. iam à pluribus hinc retro diebus est in inferno. N. mortuus est sine luce, & sine Cruce. Sic ibi, & de Indicis agebatur, nescio autẽautem an in Indijs nati. Possem & alia superaddere, nec pauca illa, quęquæ in calamũcalamum inuolant, sed iustis de caussis supprimenda illa, dum sit dixisse satis extare illa, & fundamenta pro eorum certitudine irrefragabilia suffragari.
930
*Neque in casu nostro ad consuetudinem
potest rationabilis haberi recursus, quia minimè rationabilis illa, sed vt dixi, corruptela, vt eam vocat Bonifacius VIII. adducto casu hîc memorando, de quo in Cap. 1. de Consuetudine in 6. vbi sic ait: Consuetudinem, quam in vestra Ecclesia seruatam
Cap. 1. de consuetud. in 6.
asseritis tanto tempore, quòd in contrarium memoria non existit, videlicet quòd ipsius Ecclesiæ Canonici duos personatus, aut duas dignitates, vel præposituras, seu administrationes, aut duo officia, vel eorum alterunalterum cum reliquo in simul & Præbendam poßint in ea licitè absque dispensatione Sedis Apostolicæ obtinere, corruptelam (cùm Sacris sit inimica Canonibus, & de ambitionis radice processerit) meritò reputantes, eam auctoritate Apostolica reprobamus. Sic Pontifex: ex quibus euidens circa consuetudinem dictam potest formari iudicium. Est siquidem illa sacris inimica Canonibus, tum ijs, qui de Religiosorum paupertate &c. in generali disponunt,
Concilium Trident.
in quibus Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 1. de Regularibus, ibi: Quæ ad suæ profeßionis perfectionem, vt obedientiæ, paupertatis, & castitatis, ac si quæ alia sunt alicuius Regulæ, & Ordinis peculiaria vota & præcepta, ad eorum respectiuè essentiam, nec non ad communem vitam, victum, & vestitum conseruanda pertinentia; fideliter obseruent. OmnisOmnisque cura & diligentia à Superioribus adhibeatur tam in Capitulis generalibus & prouincialibus, quàm in eorum Visitatoribus, quæ suis temporibus facere non prætermittant, vt ab illis non recedatur. Hæc ConciliũConcilium: cuius & illa ex Cap. 8. Teneanturque suæ Congregationis Monasteria frequenter visitare, & illorum reformationi incumbere, & ea obseruare, quæ in Sacris Canonibus, & in hoc Sacro Concilio sunt decreta. Sic ibi. Tum insuper inimica est peculiaribus constitutionibus, in quibus circa visitationes vt purè & sincerè fiant, peculiares habentur cautiones. Quomodo ergo non corruptela sit in visitationibus, in quibus, vt Concilium ait, reformationi incumbendum est, id facere, quod est penitus reformationi contrarium, & quo illa poterit penitus impediri.
931
*Si & addamus quod in citata Decretali
subsequitur: & de ambitionis radice processerit. Nam & ambitio ad pecuniæ intemperatam cupiditatem referenda, quia non semper pro honorum desiderio ponitur, vt apud Quintilianum Cap. 2. lib, 14. Ambitiosi pauperis supellex & Glossa quidem citati Capitis prohibitionem Pontificiam expendens, sic ait de damnata vti irratiobili consuetudine: Quia est inductiua multorum malorum. Quis autem non videat id auaritiæ ita esse proprium, vt dicere potuerit Spiritus sancti organum: Auaro autem nihil est scelestius Eccli. 10.
v. 9. Pro quo & est celebris illa Diuini Magistri sententia: Radix omnium malorum est cupiditas 1. Tim. 6. v. 10. vbi de diuitiarum cupiditate locutus, malis ex hac pullulantibus radice v. antecedenti luculenter memoratis: Nam qui volunt diuites fieri, incidunt in tentationem, & in laqueum diaboli, & desideria multa inutilia & nociua, quæ mergunt homines in interitum & perditionem. Radix enim &c. malorum panegyrim prosecutus: Quam quidam appetentes, errauerunt à fide, & inseruerunt se doloribus multis. Circa quæ D. Ioannis Chrysostomi doctrinalis & profunda eloquentia consulenda Homilia 17. in citatam Epistolam, præsertim in Morali. Quomodo ergo consuetudo illa rationabilis esse queat, quæ malorum omnium radicem fouet? Quomodo non potiùs corruptela? Oportebat huiusmodi veluti cor
D. Ioannes Chrysost.
ruptores ac lupos, communemque perniciem orbe toto pelli. Verba sunt aurei illius oris. Et erit sanè monstro simile, vt corruptores orbe pellendi toto in Religiosis claustris foueantur, & ibi inueniant asylum, vbi inuenire potiùs exterminium debuissent. Et hæc quidem dixerim non carpendi studio, sed periculum amoliendi desiderio, illorum agens caussam, qui, si fortè quidquam ex præfatis accidat, dolent, & remedium vellent opportunè succedere, mecum in consuetudinis damnatione conformes, sicut & ego illis, à Domino postulans pro sacris familijs quotidie, quod & propriè filialis cogit pietas exorare.

De Visitatore Prouinciæ in Societate JESV.

932
*DE Prouinciæ inquam, non de eo, cui
De Visitatorum Regulis.
ex ordinaria id competit facultate, pro quo quæstiones nullæ, quæ peculiari egeant discussione succurrunt. Habentur enim pro illa certæ & stabiles Regulæ inter Regulas Prouincialis; cùm tamen pro Visitatoribus non ita sit vulgatus vsus, nec ita prælo commissæ. Cuius ratio ex eo reddi potest, quòd officium extraordinarium sit, & iuxta occurrentes necessitates Prouinciarum, instructiones exigat peculiares. Impressas tamen. Neopoli constat in Typographia Tarquinij Longi anno 1608. vnde manuscriptum apud me extat, iuxta quod, quæ occurrerunt dicenda procedent. Circa quod dubitatum inuenio Primò.

An Prouinciales possint Ordinationes & mandata Visitatorum abrogare.

§. I.

Section
933
*ET vt non possint facit in primis Canon.
11. Congregationis generalis 7. sic se habens: Facultates autem à Visitatoribus concessas tenebitur quisque Prouincialibus rogantibus aperire. Has tamen illi, nisi Generali admonito reuocare non poterunt. Citatur autem Decretum 47. Scilicet ex Manuscriptis, cùm tamen inter impressa sit 33.
Secundò, saltem Ordinationes toti Prouin
2. Ex Regula 6. Prouincialis.
ciæ communes non videntur posse abrogari, iuxta Regulam 6. Prouincialis, ibi: Nullas Regulas, aut Ordinationes, aut consuetudines toti Prouinciæ communes abroget, aut nouas inducat, inconsulto Generali; sed secundùm eas, quas habet gubernet Prouinciam.
Tertiò, quia præcepta durant donec à succes
3. Ex duratione præceptorum.
soribus, aut Superioribus maioribus abrogentur, vt declarauit R. P. Mutius die 28. Februarij 1639 Prouincialis autem non est Visitatoris successor, neque illius Superior.
Quartò, nam neque in Regulis Prouincialis,
4. Quia nullibi concessum.
Constitutionibus, Decretis, Canonibus, aut Ordinationibus, neque in Bullis aut Priuilegijs, clausula habetur, in qua talis facultas Prouincialibus tribuatur.
Confirmatur ex doctrina P. Suarij Tomo 4. de
Religione Tract. 10. lib. 10. Cap. 5. nu. 5. vbi loquens de iurisdictione Superiorum infra Generalem ait id solùm vnumquemque posse, quod sibi est concessum: non verò quidquid sibi non est prohibitum.
934
*Quintò, quia si dicamus posse abro
5. Ex inferioritate.
gare Ordinationes peculiares singulis Collegijs impositas, & non toti Prouinciæ communes, contra hoc est, quòd cùm Ordinationes eius sint, qui Superior est Prouinciali, neque illas poterit abrogare.
Sextò, Si Prouincialis abrogare Ordinationes
Visitatoris posset, non obstante quòd eius Superior non sit, etiam posset durante Visitatoris officio abrogare illas ex eodem fundamento, scilicet neque in Regula 6. citata, neque in Canone 11. id ipsi prohiberi.
Septimò, si posset singulorum Collegiorum
7. Quia & præcepta.
Ordinationes abrogare, etiam posset præcepta imposita in virtute S. Obedientiæ, cùm pro illis maior ratio non vrgeat, & pro illis etiam eadem potestas Superioris exigatur, aut successoris. Ergo cùm Prouincialis neque successor, neque Superior Visitatoris sit, sicut nequit præcepta, ita neque abrogare Ordinationes poterit pro Collegijs peculiares. Sic cùm in Scripto docti Patris habeatur, sequentes statuuntur Assertiones.
935
*Prima. Visitatorum mandata & præce
pta, quæ non sunt in virtute S. Obedientiæ, expirant finito officio, nisi à P. N. Generali confirmentur. Probatur, quia natura mandati & præcepti, vt ab statuto distinguitur, hoc habet vt expiret morte mandantis, vt probant P. Suarez de legibus lib. 10. Cap. 10. nu. 5. tit. 9. qui nu. 10. id extendit ad præcepta imposita toti alicui | Communitati. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disp. 1. Puncto 1. n. 3. P. Salas de legibus Quæst. 90. Tract. 14. Disp. 1. Sect. 7. ad 1. obiectionem, & meliùs Sect. 9. cum multis nu. 62. Menochius Fr. Antonius de Corduba, & alij apud citatos. Hoc autem quod de iure communi est, pro Societate declarauit P. Fabius de Fabijs in Expositione Regulæ 7. Prouincialis, respondens Memoriali Congregationis Prouincialis Bethicæ an. 1584. Neque contra hoc militat quod ex R. P. Mucio adductum. loquitur siquidem de præceptis in virtute S. Obedientiæ impositis.
936
*Secunda, Quamuis licentiæ Visitato
2. Negans de licentijs.
rum ante 7. Congregationem, finito officio cessabant, nisi à P. Generali fuissent confirmatæ, vt declarauit dictus P. Fabius, & P. N. Generalis respondit Memoriali Congregationis Bethicæ pręfatopræfato; posteà tamen in citata Congregatione 7. Decreto & Can. citatis statutum est, vt non possint à Prouinciali, nisi Generali admonito reuocari.
937
*Tertia, non posse Prouincialem Visita
torum Ordinationes toti Prouinciæ communes, & in ea abseruatas abrogare. 1. quia de illis videtur loqui Regula 6. adducta vtens generalitate 2. quia ita consuetudo obtinuit, optima legum interpres. Cap. Cùm dilectus de consuetudine. Et l. Si de interpretat. ff. de legibus. 3. ex eo quòd ita accidat in ordinatione Prouincialis, quem nequit Prouincialis successor abrogare, iuxta Regulam 6. allegatum.
938
*Quarta. Minùs multò poterit abrogare
4. de approbatis à Generali.
communes, aut peculiares Ordinationes à P. N. Generali approbatas. Licet enim admittamus doctrinam P. Sa Verb. Lex nu. 32. quam sequun
P. Sa.
tur Patres Suarez & Salas à P. Palao adducti suprà Disp. 5. Puncto 2. §. 2. nu. 8. quòd contra statutum etiam à Principe confirmatum possunt facere statuentes, si est principaliter in eorum fauorem. Confirmatio enim habet vim priuilegij, cui potest renuntiari. Id tamen intelligendum, nisi constet confirmationem fieri, vt nullus inferior illud mutare possit cum clausula, aut consuetudine &c. In Societate autem in ordine ad eum finem Ordinationes à Generali confirmantur, & separatim in libro iubentur scribi iuxta Regulam 9. Visitatoris.
939
*Quinta. Valde est probabile Ordinatio
nes Visitatorum, quæ toti non sunt Prouinciæ communes, sed ad domum aliquam aut Collegium spectant, posse à Prouincialibus abrogari, nisi à P. Generali constet esse illas approbatas.
Primò, quia eamdem potestatem & iurisdictionem, quam habet Visitator in foro externo, habet etiam Prouincialis, vt constat ex illorum Regula 7. licet Patentes litteræ plus aliquid innuere videantur, sic enim ibi: & si in Litteris Patentium amplißima ei conceditur facultas, vt subditi
Regula 7. Visitatoris.
submißiores se exhibeant: nihilominùs hæc potestas contrahenda videtur, vt eius facultates in exteriori foro eædem sint, quæ Prouincialibus conceduntur. &c. Cùm ergo eadem sit, sicut Prouincialis potest prædictas Ordinationes aliorum Prouincialium abrogare, ita & poterit Visitatorum. Id quod passim fieri liquet, & colligitur ex prędictaprædicta Regula 6. in qua Obdinationes tantùm toti Prouinciæ communes excipiuntur.
940
*Prætereà. Nam Ordinationes Visitato
ris, aut magni momenti sunt, aut non. Si hoc vltimum, licet in eius Regula 9. eidem concedatur vt eas possit executioni mandare, sed firmæ non remanent donec à Generali confirmentur, & ideò nequeunt in libro Visitationum reponi ante huiusmodi approbationem: vnde non apparet ratio, propter quam dici debeat eas abrogari non posse à Prouinciali. Si autem dicatur primum, & sit periculum in mora, etiam illi facultas confertur vt ante monitum Generalem exequi illas queat: sed eo non obstante, maiorem quàm priores non habent firmitatem, cùm omnes remittendæ pariter sint. Ad Generalem mittet, & quas ille approbauerit tantùm in libro visitationis scribendæ sunt, v in citata Regula 9. Visitatoris concluditur.
941
*Deinde, In toto Societatis Instituto ni
hil inuenitur, vnde possit facultatis istius Prouincialibus negatio deduci. Et quemadmodùm circa licentias non abrogandas declaratio adhibita, ita circa Ordinationes, de quibus agimus, si verè non extat, id declarari etiam debuisset: & prohibitio circa communes tantùm Prouinciæ, arguit de specialibus aliter iudicandum. Et argumentum ab speciali est validissimum, vt ait Euerardus in Topicis legalibus loco 68. vbi alios congerit. Et roboratur ex eo quod cùm declaratum quoad forum externum sit eamdem esse Visitatoris & Prouincialis potestatem: si in eo foro Visitatoris potestas aliquem sit excessum habitura, necessarium est vt similiter à Societate declaretur; quòd cùm non fecerit ex eo legitimum pro concessa sumitur argumentum, iuxta Axioma illud; Si voluisset, expressisset l. 2. de Translat. Episcop. & Cap. Ad audientiam 12. de decimis.
942
*Item Responsiones P. Fabij, & R. P.
4. Ex responsis Romanis.
Generalis ad Postulata Prouinciæ Bethicæ, de quibus nu. 935. hoc insinuant, quatenus ex ipsis colligitur ante 7. Congregationem potuisse Prouinciales licentias Visitatorum reuocare. Tandem nihil est ponderis alicuius pro contraria positione.
943
*Ad primam rationem desumptam ex
Obiectiones solutæ.
Canone 11. 7. Congreg. respondetur id verum esse in licentijs, ex quibus ad Ordinationes non est legitimum argumentum; siquidem licentiæ sunt gratiæ, quæ non obligant, sicut obligant Ordinationes. Et idem argumentum fieri posset de licentia, quæ non expirat, cùm tamen expiret mandatum Visitatoris ipso facto, ad probandum etiam mandatum duraturum, contra id, quod dictum nu. 935.
944
*Ad Secundam illud esse speciale in mandatis pro tota Prouincia, vt ostensum manet.
Ad Tertiam illud esse pro tota Societate vniuersale, & de præceptis tantùm sub mortali obligantibus procedere, vbi nihil pro Visitatoribus speciale.
Ad Quartam negatur de huiusmodi facultate non constare, cùm, (vt alia deessent) in Visitatoris est Regula 7. declaratum.
945
*Ad confirmationem dicitur, quòd licet
clausis oculis id, quod docet P. Suarez citato loco amplectamur, id scilicet vnumquemque Socie|tatis Superiorem posse, quod sibi est concessum, non verò quidquid sibi non est prohibitum, quod tamen contra illud est, quod ceteri Prælati Regulares habent, & contra ius commune, in quo receptum est Axioma, quod concessum dicitur, quidquid expreßè prohibitum non reperitur l. nec non 28. §. Quod eius ff. ex quibus caußis maiores l. ab ea parte 5. ff. de probationibus. Cap. Nuper 29. §. In Secundo, de sent. excom. vbi Glossa Verb. Non retinuit, cum multis alijs Textibus, & Glossis vtriusque iuris, ac Doctoribus, in quibus Alciatus, Bursatus, Burgos de Paz, Barthazolus, Brunorus à Sole, Bouadilla, Petrus Bardosa., Marius Antoninus, Scaccia, Stephanus Gratianus, Menochius, Aluarez Velascus, & à Nobis probatum in nostro Canonico Tit. 47. num. 59. Et in nostro Instituto maiori egebat expressione, siquidem in Regula 12. Rectoris non dicitur maiorem illum iurisdictionem non habere, quàm ea sit, quæ in Constitutionibus & priuilegijs conceditur, sed quòd ex suis Regulis & priuilegijs intelliget quid possit, & est quod regulariter & ordinariè occurret. Admissa tamen præfata doctrina P. Suarez, iam Prouincialibus est concessa potestas abrogandi Ordinationes peculiares Col
Non obstare illam.
legiorum, & constat ex Regula 7. Visitatoris, vt est in Superioribus ponderatum. Sicut etiam ex Regula 6. Prouincialis cum generalitate loquente, & vbi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus. Cap. Solitæ 6. de maiorit. & obedient. l. de pretio 8. ff. de Publica in rem action. & constat clarè de Ordinationibus non approbatis.
946
*Ad Quintam respondetur, quòd licet Visitator sit Prouinciali superior, in Ordine tamen ad forum externum superior non est circa dicta, vt satis expensum suprà.
Ad Sextam negatur sequela, licet enim vtrius
que eadem potestas sit, etiam tempore visitationis: Declaratum tamen est eo tempore potestatem Prouincialis futuram Visitatori subordinatam in eadem Regula 7. ibi: Potestas tamen Prouincialis est ei subordinata durante visitatione: & ita non poterit præcipere contra id, quod fuerit à Visitatore præceptum: quod secus erit visitatione finita.
497
*Ad Septimam idem futurum de præce
ptis & licentijs, nisi fuisset in speciali prohibitum, vt esse poterat ante. 7. Congregationem iuxta dicta. Et ita sententia hæc est secura & practicabilis, licet magis esset prudentiæ conforme, & respectui sanctæ obedientiæ debito, à praxi abstinere, nisi graue esset in mora periculum, dum ex Romano Oraculo expressior non habetur declaratio. Sic habet resolutio duorum
Resolutionis Auctores.
doctissimorum Patrum Ioannis Emmanuelis, & Hieronymi de Escobar, qui se subscripserunt in Collegio S. Fidei Noui Regni Granatensis die 18. Octobris 1641.
Section
Adnotata nonnulla circa præfatam Resolutionem.
948
*SCripserunt dicti & docti Patres ante
Nonam Congregationem, & ita Decreti 12. eiusdem nulla apud eos mentio, in quo duratio præceptorum stabilita est, pro qua non solùm scripserat R. P. Mutius die 28. Februarij, vt est dictum, sed etiam die 11. Iunij eiusdem anni, ut in eodem Decreto asseritur, iubens vt id tamquàm Ordinatio acciperetur, quæ ex se est stabilis, sic enim difficultati de duratione fieri satis videbatur. Quod tamen adhuc aliquibus diffi
cile apparet; videtur enim id, quod de iure communi est, neque Ordinatione circa illud adiecta posse vllatenus infirmari. Neque esset sufficienter prouisum conuenienti gubernationi, si vna tantùm præcluderetur via ne fieri aliquid possit, si alia pro eo obuia remaneret. Et quidem cùm præceptum secum trahat cessationem, in eo, qui imposuit, iurisdictione cessante, illius duratio non secus ipsi videtur esse contraria, quàm si statuto & legi cessatio modo dicto tribueretur, idque per modum Ordinationis ex se perpetuæ. Circa quod fateor quidem difficultatem extare, & dubitandi fundamentum; ijs tamen, qui perfunctoriè ista pertractant; nam si vt debet, & à quibus debet, seriùs & attentiùs dispiciatur, sincerus inuestigator veritatem ordinationis ineluctabilem deprehendet. Pro qua ego eodem, quo præfati Patris, tempore fusiori disputatione accuratam institui defensionem, quæ in hunc locum fortè non intempestiua descenderet; sed longiori semoto discursu, id dicam, quod erit dixisse perutile, vt arbitror, & difficultatis propositæ cnodationienodationi percommodum.
949
*Natura sua mandatum id habere vt man
dantis iurisdictione finita expiret, dictum numer. 935. & in eo à statuto distingui. Sit hoc ita. Ast id tantùm verificari potest respectu mandantis, vt scilicet mandatum vltra terminos suæ iurisdictionis non possit extendere, quod tamen limitationem minimè inficiandam admittit: videlicet nisi superior aliqua accedat auctoritas. In quo quidem iuxta id philosophandum est, quod in mandato accidit, de quo Iuris vtriusque edicta procedunt, & describitur à P. Rebello lib. 17. de obligationibus iustitiæ. 2. p. q.
P. Rebellus
vnica, in hunc modum: Mandatum pro vt in Iure accipitur, nihil aliud est quàm Officium, siue ministerium, quod ab aliquo gratis exhibendum suscipitur in gratiam imperantis, vel vtriusque, vel alicuius tertij, vt elicitur ex l. 2. ff. Mandati. & Instit. eod. tt. ac Gloßis vtrobique. Sic ille. Pro Iure autem Canonico stat Cap. Relatum. Cap. Gratum. & Cap. Licet vndique, de off. & potest. Iud. deleg. Philosophandum vtique iuxta illud, quia per consuetudinem ita introductum, vt quod de expiratione mandati legalis est a Iure dispositum, ad aliud, de quo agimus, extendatur. Atqui in mandato legali (sic illud dici meritò potest, de quo leges tum ciuiles, tum Canonicæ agunt) notissimam illam habet limitationem, Re integra, vnde si integra non sit, dispositione legis protenditur, quam protensionem dare non poterat (vt hoc demus) mandati auctor. Ergo similiter in mandato simplici, id quod præstare non potest mandans, superioris auctoritatis potest virtute constare. Vt ergo ita reuera sit, quod iuxta commune Ius per consuetudinem extensum habetur, nullo modo contra illud agitur quando superiori auctoritate mandatum prorogatur.
950
*Et ita quidem iam pridem vsus Socie
Congregatio 4. Generalis.
tatis nullo contradicente firmauit, sic enim in Congreg. 4. Decreto. 3. perlegimus: Declarauit | Congregatio & constituit prædictas nominationes &c. Similiter mandata & Ordinationes quascumque, exceptis illis, quæ designationes admittendorum ad profeßionem sunt (in his enim ita faciendum erit, vt non admittantur, nisi illa designatio iam scripto missa esset ab ipso Generali Præposito Prouinciali) non expirare per obitum Generalis mandantis, sed robur suum obtinere, & executioni mandanda, si nondum fuissent mandata, donec successor eius aliud statuerit. Hæc ibi. Quæ quidem ex eo firma & inconcussa, quia supra Generalem est Congregatio, & quod ipse suis non poterat obtinere mandatis, vt contenditur, virtute potuit generalis statuti stabiliri. Quamquàm non immeritò videatur dici posse non esse supra Generalis potestatem durationem mandatorum, quandoquidem Congregatio declarasse dicatur: licet autem addatur, & constituit, ad maiorem id factum fir
mitatem, & quia constituendum aliquid circa professiones, vt vidimus. Vnde à Congregatione sola declaratio postulata verbis illis: Propositum fuit an declarandum esset à Congregatione &c. Sunt enim qui censeant id quod ad cessationem aut durationem mandati spectat, à voluntate pendere mandantis. Et ita Felinus in Cap. Relatum cit. nu. 3. affirmat mandatum expirare morte mandantis, nisi de illius secus constet voluntate. Quod & tenet P. Arriaga Tomo 4. Disput. 3. de legibus. Sect. 1. nu. 5. neque in eo præceptum à lege distingui, contendens, quod ex Ordinatione præfata confirmat, alia etiam accumulans vtiliter consulenda.
951
*Pro quo & faciunt casus varij, in qui
bus mandatum non cessat morte mandantis, præter eum, quem diximus, de re non integra. Nam si mandatum sit rei exequendæ post mortem, post illam suam vim obtinet. l. Si verò. §. vlt. ff. Mandati. Si sit in fauorem libertatis. l, Si pater in principio. ff. de manumiss. vindict. Fauore dotis per extensionem legis citatæ. Fauore piæ caussæ. Pro quibus videndi Couarrubias lib. 1. Variar. Cap. 14. n. 16. P. Molina Tomo 2. Disp. 263. Vers. Dixi, Mandatum. P. Thomas Sanchez lib. 1. de Matrim. Disput. 6. num. 9. P. Layman lib. 3. Tractatu 7. Cap. 26. Tiraquelus de priuilegijs piæ caussæ, priuil. 82. & 132. qui & priuil. 80. Scholasticorum ait idem accidere fauore illorum: Felinus supra, qui in sequentibus alios adducit casus; multò autem plures Cardinalis Tuschus lit. M. Conclus. 65. Tomo 5. Vnde aliqui Doctores non statuunt regulam illam generalem, sed cum addito, vt regulariter, aut frequenter, vt videre est apud Patres Molinam & Layman, & habet etiam Olascus apud P. Salas Tomo de legibus Disp. 1. Sect. 9. §. 63. & Couarrubias citato Cap. 14. nu. 15. Aut ergo contra naturam mandati non est perseuerantia post mortem, aut finitam mandantis iurisdictionem; aut limitationem illam, de qua est dictum admittit. Quod equidem in statuto è contrario dici non potest, quia pro eius finitione nullum est in Iure aut Doctoribus fundamentum: vel si quis contendat posse statutum temporale dari, tunc nulla erit in argumẽtoargumento difficultas, sed ex eo potiùs poterit positio nostra firmari. Si & hoc addimus non minorem esse rationem vt mandata in Societate cum moderatione ab ipsa adhibita perseuerent, quam in multis ex præfatis casibus, cùm agatur caussa Religio
Religionis maximus.
nis, qui omnium maximus esse debet. Et in præfato quidem Decreto plurimùm expedire asseritur, quod à R. P. N. Mutio est luculenter demonstratum.
952
*Et modus quidem explicandi proroga
tionem dictam, non vnus esse potest. Erunt enim qui verosimiliter censeant, cùm præceptum imponitur; & imponentis iurisdictio cessat, tunc illud iam ad imponentem minimè pertinere, sed ad Superiorem, qui in nostro casu est Societas, cuius auctoritatem Congregatio Generalis & repræsentat & continet, vnde & dissoluta Congregatione non cessat, sed suis in Decretis perseuerat. Quod equidem suo modo in Ordinatione Generalis dici potuit, antequam in Generali Congregatione Decretum promeretur, si ponamus illum mori Vicario non assignato, in quo dici potest potestatem illam præceptorum conseruatricem remanere, quia in hoc, sicut in alijs succedit, quæ non sunt ipsi prohibita. Nam id quod est à Congregatione 4. declaratum & constitutum de perseuerantia mandatorum, ad hoc se extendit, vnde & circa illud Societatis auctoritas exercetur, quæ numquàm moritur, & mors illi, Iesv est etenim, vltra non dominabitur. Neque ex eo licebit inferre à successore non posse præceptum reuocari, cùm iam sit illud Superioris eo maioris. Ad id etenim dicendum, etsi reuera pro eo tempore præceptum altioris potestatis sit, facultatem tamen illud reuocandi successori tribui ob apertam conuenientiam, quæ in eo apparet, de qua nemini licet dubitare. Qui explicandi modus etsi non videatur placitum P. Arriagæ, est profectò non inuerosimilis, vt dicebam.
953
*Dici tamen verosimiliùs potest præcep
Alius conueuientiorconuenientior.
tum semper considerandum esse cum respectu ad imponentem, neque eius Superiorem illud ad se trahere: vim tamen perseuerandi ex eo habere, quòd Superior imponenti talem facultatem tribuit, si reuera illam ipse non habet, ad maiorem securitatem. Sicut in testamento accidit, nullus siquidem per se loquendo disponere de rebus suis post mortem potest, quia non entis nullæ sunt qualitares, & Ius etiam vtrumque statuit non valere dispositionem in tempus inhabile. Beneficio autem legis factum est vt dispositiones valeant vltimarum voluntatum. Nec tamen proptereà legata post mortem dicuntur esse Principis legis statuentis, sicut neque hereditas: quia testatori ea facultas data est vt post mortem possit bona transmittere in alios, quod sine illa miminè potuisset. Id quod in mandato legali etiam accidit dictis in casibus: quando enim iurisdictione mandantis finita perseuerat, mandatum eius dicitur, & non Pontificis, aut Imperatoris.
954
*Et iuxta hæc quidem dici posset non
Circa præcepta sub veniali.
solùm præcepta S. Obedientiæ à Visitatore imposita finito eius officio perstare, sed & alia non ita obligantia, si ita ille vellet, neque circa illud aliter dispositum in eius Regulis fuisset. Vbi dubium speciale occurrit tum pro illo, tum pro Superioribus alijs præcepta valentibus imponere, supposita sententia illa, de qua diximus Tom. 1. thesauri Tit. 2. n. 96. & 97. iuxta quam etiam in materia graui possunt leges, & consequenter man|data, seu præcepta imponi cum obligatione tantùm sub veniali; an scilicet præcepta talia, sicut alia, de quibus dictum, finita imponentis iurisdictione persistant. Ad quod quidem si de absoluta potentia loquendum, affirmatiua responsio non videtur improbabilis, quòd scilicet esse possit statutum aut Ordinatio circa illud, sicut esse potest circa reseruationem aliquorum venialium, quæ probabile est posse reseruari, vt videri potest apud Leandrum Tomo 1. Disput. 12. Quæst. 6. Quod verò ad factum attinet videtur omnino negandum, quia & Ordinatio & Decretum de præceptis sub reatu culpæ lethalis obligantibus, tenore eorum, & ratione inspectis, sine verosimili dubitandi fundamento procedunt: addita communi & indubitata intelligentia, vt neminem viderim circa illam hæsitasse. Et Ordinationis quidem satis est perspecta decisio, ad quam & se refert Decretum, cuius & illa conclusio: Monendos tamen Superiores, ne facilè, ac sine ma
Decretum Congreg. 9.
gna caussa, talia præcepta imponant. In quibus de præceptis sub leui obligatione non agi manifestum est, circa illa enim difficultas esse non poterat, & ideò quæ circa alia, animaduersione est prædicta aliquomodo temperata. Et quidem plures in ea fuere sententia, vt Ordinationem tollendam iudicarint, quod sequentia verba manifestant. Cùm verò vnus de Patribus Decretò intercessisset, rogatis iterùm suffragijs, longè maiore eorum parte confirmatum est. Si autem dicatur independenter à Decreto posse Superiorem dicto modo obligare, iuxta sententiam, de qua nu. 950. negari nequit quin sit probabile; sed cùm sit etiam & oppositum, ac magis receptum, parum de illo, sic obligatus curabit: licet deseruire aliquo modo possit ad declarandam venialis alicuius peculiaris malitiam, ex cuius neglectu possit lapsus in grauiora pertimeri.
955
*Iam quod ad potestatem illam Prouin
cialis spectat pro reuocandis Visitatoris Ordinationibus non approbatis à Generali, est quidem satis verosimilis Patrum illorum sententia, sicut & laudanda ipsorum Religiosa animaduersio, qua suum illud edoctum scriptum coronarunt. In qua tamen plus exigunt, quàm necessarium videatur. Quòd scilicet pro vsu graue sit periculum in mora. Stante siquidem periculo tali, in ijs etiam, quæ notæ obligationis sunt, agi in contrarium potest, non solum à Prouincialibus, sed etiam à Rectoribus sic enim habetur in horum Regulis n. 10. vbi ita dicitur: Sicut ad Rectorem pertinet dispensare in Regulis, Constitutionibus, &
Decretis Congregationum Generalium cum particularibus, quando necesse erit: Sic & cùm dispensaretur in rebus maioris momenti, quæ videntur vrgere, & in quibus sine graui incommodo Prouincialis responsum expectari non potest, eum primo quoque tempore de huiusmodi dispensatione, ac eius caussa admonere. Sic ibi iuxta Constitutiones. Parte 4. Cap. 10. lit. B. & Par. 6. Cap. 3. §. 8. Minùs ergo requirendum est vt Prouincialis circa Ordinationes Visitatoris, de quibus agimus, & circa quas ipsi potestas competit, possit inducere mutationem, vnde hoc eius est prudentiæ relinquendum.
956
*Et animaduersio quidem dicta non so
lùm erga Ordinationes Visitatorum videtur obseruanda sed etiam circa Prouincialium, vt non facilè, nec sine caussa comperti momenti mutentur, id enim parere meritò poterit offensionem, licet citati Patres asserant id passim fieri, vt vidimus. n. 939. cùm aliàs res non ita arbitraria sit, vt aliqui minùs attenti forsitan æstimabunt. Nam Cap. 9. Ordinationum, vbi de visitandis Prouincialibus agitur, in fine sic dicitur: Si verò fuerit nouus Prouincialis, quoad capita quidem informationum, ijs vtetur, quæ hic ponuntur: quoad
Ordinatio circa illud.
modum verò hic proculdubio ab eo, quo Visitator vteretur, omninò diuersus esse debet. Nam cùm nec ab eo Prouincialis, qui officio defunctus est, corrigi debeat; nec quæ ab eo instituta sunt, immutari poßint: huc tantùm spectabit &c. Quam autem conueniens sit ne huiusmodi fiant mutationes, in eiusdem Ordinationis principio fuerat luculenter expensum, sic enim ibi: Illud in primis cauendum, ne hac occasione via aperiatur innumeris querelis, & subditorum licentiæ, qui quasi suspenso animo existiment, absoluto Prouincialis officio, fore vt rescindantur, aut certè retrectentur, quæ circa eos statuta & Ordinata fuerant. Ex quo fieret vt debilior obedientia in
Illius conuenientia.
dies redderetur, dum existimant futurum, vt Superior, ne hac molestia grauetur, facilè indulgeat, ac neminem contristare velit. Sic Ordinatio, vbi obseruandum illud, Vt Superior, ne hac molestia grauetur: molestia inquam ex rescissione aut retractatione eorum, quæ ab ipso fuerant constituta, quæ grauis meritò dicitur esse futura. Quid de Visitatoribus dicendum statim.
§. II.

§. II.

Visitator an possit Visitatoris alterius, aut Prouincialis Ordinationes aut statuta mutare.
957
*PRo decisione præsentis difficultatis facit
Regula 9. iam citata in qua sic dicitur: Si quam rem nouam seruandam iudicauerit, quæ parui momenti esset, eam executioni poterit demandare: ea verò quæ maioris ponderis sunt, antequàm à Generali approbentur, minimè obseruari iusserit, nisi esset ex mora periculum. Vtraque verò ad Generalem mittet: & quæ ille approbauerit, tantùm in libro visitationis scribenda sunt. Sic Regula; iuxta quam non solùm Visitatoris alterius, sed neque Prouincialis Ordinationes aut statuta, quæ maioris momenti sunt, potest nouarum introductione mutare, nisi periculum in mora sit. Vnde videri
Quid pro Indijs.
alicui poterit pro Indijs ratione distantiæ semper esse periculum in mora. Sed reuera non ita est, si Visitatores velint, vt volituros sperare iuuat, sincerè coram Deo, & consultatione adhibita, Prouinciarum negotia tractare: multa enim sunt, in quibus expectari Romanæ possunt responsiones. Immò pro Indijs potius prædictæ Regulæ dispositio procedit, quia ratione distantiæ diuturnius poterit esse grauamen, quod tamen in illa conatur Societas submouere.
[958]
*Id autem quod de re parui momenti
dicitur, non est ita accipiendum, vt Visitatoris id arbitrio relinquatur, sed pro eo debet lux consultationis inquiri: quandoque enim cuipiam vis parui momenti apparet, quæ ab alijs maioris esse | iudicatur. Quod quidem ex Regulæ ipsius tenore conuincitur: dicitur enim vtraque ad Generalem mittenda. Quod equidem, si de paruitate constaret, minimè necessarium videbatur; vnde ex eo sic videtur dispositum, quòd diuersa circa illud possunt esse iudicia. Vbi dubitari potest an
ista procedant de introductione noui alicuius circa totam Prouinciam, an verò etiam circa domos & Collegia. Iuxta RegulāRegulam enim 6. Prouincialis solæ mutationes circa Regulas, aut ordinationes, aut consuetudines toti Prouinciæ communes videtur extare prohibitio iuxta dicta §. præced. cùm tamen ex dictis num. 956. habeatur generalis illa assertio circa mutationem. Circa quod dicendum videtur id, de quo in Regula Visitatoris ad Collegia etiam, & domos alias extendi, quandoquidem sine limitatione vlla procedat. Et prætereà in locis prædictis possunt esse aliqua magni momenti, cùm tamen respectu Prouinciæ aliqua esse non magni queant, & præsertim in Collegijs præcipuis, in quibus ratione studiorum aliqua solent valde considerabilia constitui, vnde & visitationes Collegiorum ad P. Generalem mittuntur. Et quidem si de ijs non esset sermo, tota Prouincia posset ea ratione mutari, omnibus, quæ ad loca specialia pertinent, transmutatis. Et ita reuera pronuntiandum videtur de mutationibus ad Prouinciales spectantibus, & quod in citata Regula 6. eorum dicitur ad Visitatoris Regulam exigendum, vt scilicet nihil magni momenti mutent, non solùm in ijs, quæ communia toti Prouinciæ sunt sed locis specialibus conuenientia, propter eam'demeamdem rationem, & quia in Regula 7. Visitatoris dicitur quod iam vidimus de æquali cum Prouinciali potestate; sicut ergo hic ad illud, quod vidimus, tenetur, ita etiam ille. Et iuxta hoc etiam accipiendum, quod de Prouinciali est dictum ex Ordinatione, vt scilicet nequeat res momenti maioris immutare. Et hoc quidem reuera verosimilius apparet, licet id, quod dictum. §. præced. iuxta duorum illorum Patrum mentem sua probabilitate non careat, non esse autem ita firmum ex dictis. num. 956. constare potest, quibus est assertum illud à Nobis temperatum.
958
*Nec video quanto cum fundamento di
ci possit, (dictum tamen) ex pluribus Visitatorum Ordinationibus, quæ possunt occurrere, eas esse obseruandas, quæ postremi Visitatoris sint, si videlicet inueniantur esse contrariæ. Si enim nullæ earum approbatæ sint, nullæ etiam obligant. Si autem aliquæ tantùm, de illis dubium esse nequit. Quòd si omnes, videndum an in postremis mentio priorum fiat, & tunc approbatio omnem eximit dubitationem. Si verò mentio nulla sit, tunc credendum approbationem tantùm eas complecti, quæ contrariæ non sunt; quia non est verosimile alias post adhibitam seriam consultationem vti rationabiles, & conuenientes, approbatas, P. Generalem sine earum velle notitia reprobare. Quod est Iuri communi conforme, & notant Doctores circa Caput. 1. de Constitutionibus in 6. ex quo habetur per legem contrariam priori, illam tolli, non tamen consuetudines speciales, & statuta rationabilia, quia præsumitur talia legislatorem ignorare, cùm sint res facti, & non iuris, quod in scrinio pectoris censetur habere. Et quidem Ordinationes approbatæ in peculiari sunt scribendæ libro; vnde euincitur id in Ordine ad futuram obseruationis obligationem constitui. Oporteret autem ad vitandam confusionem, vt etiam præscriberetur deleri priores debere, si posteriores contrariæ sint; quod tamen non ita accidit, quia supponitur in illis contrarietatem regulariter non futuram, quidquid de raro casu sit, in quo priorum mentio neutiquam omittenda. Et id quod de Visitatoribus est dictum, de Prouincialibus etiam procedit propter eamdem rationem. Vbi nihil malitiosè actum supponitur, sed minùs exacta ex inculpabili inaduertentia narratio, etiamsi contingere possit humanum aliquid admisceri. Humanum dico propter infirmitatem. Rom. 6. v. 19.
§. III.

§. III.

De facultate Visitatoris circa forum internum.
959
*CItata Regula 7. Sic clauditur: In foro
Quid pro foro externo.
autem interiori amplißima facultas ei relinquitur. Vbi particula autem, cùm aduersatiua sit, indicat in foro externo limitatam esse illius facultatem, eamdem scilicet, quæ Prouincialis. In Ordine autem ad praxim notantur aliqua Reg. 41. in quibus Prouincialis potestas eidem subordinatur: vnde cùm dicitur esse eadem, intelligendum venit de facultatibus, quæ Prouinciali independenter à Visitatore conceduntur. Quamquàm aliunde etiam cùm visitatur, possit dici eius potestas Visitatoris potestati coæquari. Siquidem Prouinciali est vsus sui Officij relinquendus, etiam Regula 10. & solùm aliqua, quæ alicuius momenti fuerint; ex quibus nonnulla recensentur ibidem, eo non admonito exequi prohibetur. Oportet ergo inquirere quid forus externus dicat, quid interior, idque specialiter in Societate.
960
*Et quod ad externum attinet, forus ex
Quid forum externum.
ternus idem est ac iudicialis, in quo testes & Notarius adhibentur, vt videri potest apud P. Thomam Sancium ib. 8. de Matrim. Disput. 34. uu. 29. Iuxta quæ cùm in Compendio Indico Verb. Dispensatio. §. 6. habeatur Ordinarios posse in vtrôque foro circa Matrimonij impedimenta dispensare, in Adnotatione sic dicitur: Hac in foro conscientiæ vti possunt Prouinciales per se, & per alios, quibus eam communicauerint. Quod verò attinet ad forum iudiciale, vsus sit, vt in priuilegio ipso continetur. Sic ibi, ex quo apparet forum oppositum conscientiæ foro ad iudicium pertinere, modo dicto. Vnde in Cap. Forus, de verb. significat.
Cap. Forus.
Forus definitur exercendarum litium locus, de quo & statim dicitur constare caussa, lege, & iudicio. Agitur enim de iudiciali & externo, qui pro eodem assumuntur, & Forum quidem masculino genere dici etiam apud Ecclesiasticos posse & Iuris Canonici Tractatores, citatum Cap. Forus ostendit: Canonicum enim est, & ex D. Isidoro desumptum: licet in Proœmio Tituli de foro competenti dicatur forum propriè neutri generis | esse territorium iudicis, in quo potest in facino
rosos animaduertere; innuendo territorium à terrendo dici, quod tamen alij negant, existimantes à terra dici, & esse vniuersitatem agrorum intra fines cuiusque ciuitatis, vnde Passeratius inter deriuata à Terra illud apponit, & non à Terreo. Possumus ergo fori nomine indifferenter vti quod ad genus spectat, circa quod non est multum digladiandum.
961
*Iam quod ad forum interius spectat, vi
detur idem esse ac forum conscientiæ, vnde promiscuè vtroque nomine vtuntur Scriptores, vt videri potest apud P. Sancium suprà & P. Suarez lib. 8. de legibus Cap. 6. nu. 11. vbi ita scribit: Hæc autem duo membra ita sunt intelligenda, vt se habeant tamquàm includens & inclusum, non tamquàm mutuò se excludentia. Nam priuilegium pro interno foro exclusiuè sumitur, id est, pro illo, quod in conscientia habet effectum: in foro autem exteriori nihil operatur. Sic ille, quem citat & sequitur Bonacina Tomo 2. Disp. 1. de legibus Quæst. 3. Puncto 1. nu. 16. sic locutus: Octauo, aliud est in foro conscientiæ, aliud in foro externo. Quando priuilegium datur pro foro interno, non videtur operari in foro externo &c. Videndus etiam Tomo 1. Disp. 1. de Censuris Quæst. 3. Punct. vlt. per errorem, cùm sit. 10. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. Cap. 1. Quæs. 2. nu. 7. diuisionem priuilegii in concessum pro foro interno, & externo explicans, de foro conscientiæ nihil in speciali attexuit, quia pro explorato habuit idem cum foro interno. Pro quo & alij plures.
[962]
*Obseruat autem P. Suarez citato cap. nu.
15. forum conscientiæ, & consequenter internum per se non supponere culpam, nec ordinari ad remittendum vel vindicandum aliquem defectum, vel aliquod vinculum apud Deum: multa enim conceduntur in foro conscientięconscientiæ per se, pro
P. Suarez.
pter bonum vel fauorem concedendum. Quod etiam Eximio Doctore citato tenet P. Escobar de Mendoza Tomo 1. Moralium Problematum lib. 6. Sect. 2. nu. 107. & 108. quia vtile est conscientiæ non solùm tollere ab illa mala, quæ habet, sed etiam fauores aliquot & bona, quorum capax est, concedere. Quod etiam eodem duce tradit P. Ariaga Tomo 4. Disp. 31. nu. 38. vbi ait priuilegium pro foro conscientięconscientiæ latiùs quàm pro pœnitentiali patere, & extendi ad varias actiones, quæ aliàs licitè non possent exerceri, ex quibus apparet magnam esse illius latitudinem.
963
*Iuxta quæ exponenda venit amplissima
illa facultas Visitatoris pro foro interiori, seu conscientiæ, vnde non est ad pœnitentiale tantùm forum extendenda, sed ad multa alia; ita tamen vt pro foro externo deseruire nequeant, neque Superiores teneantur de illis curare, cùm abuti concessione conuinci non possint, etiamsi Visitatoris sint subscriptione firmatæ. Et in primis quod ad forum pœnitentiale attinet, poterit quidquid per priuilegia licet, etiamsi Prouincialibus concessa non inueniantur, quod est illud in Compendio communi Verb. Familiares §. 3. de
quo in Annotatione dicitur: Electus ex Nostris ea non vtatur, nisi fuerit Superior, aut de Superioris licentia, idque in foro conscientiæ tantùm. Vbi videtur peculiaris licentia requiri pro casu occurrenti in eo, qui non est Superior. Circa quod tamen generalem potest concedere Visitator. Et hoc si Oraculum illud confirmatum aliàs reperiatur. Poterit etiam concedere facultatem ad absoluendum à casibus reseruatis vbique & semper personæ, de cuius integritate, & doctrina, & prudentia omninò confidat. Licet autem Prouinciales tale aliquid possint concedere, quia tamen finito officio solent licentiæ reuocari, id habebit Visitatoris licentia peculiare, vt reuocari non possit à Prouincialibus, iuxta dicta nu. 933. An
autem à Visitatore alio? dici satis verosimiliter potest etiam non posse; cùm enim concedatur amplissima facultas in eo foro, ad amplitudinem talem verificandam opus est vt non valeat reuocatio talis. Neque in hoc Visitatoris succedentis potestati detrahitur; nam & ille similem habet potestatem, & gaudebit suas etiam esse irreuocabiles concessiones. Quia verò Patres Genera
Notanda doctrina.
les quando suum auspicantur officium, licentias à Prædecessoribus datas solent reuocare ad eum modum, quem in Prouincialibus vidimus citato nu. 933. Circa quod tamen declaratum reuocationem huiusmodi versari circa ea tantùm, quæ ad communem obseruantiam spectant, & non ad forum animæ. Posset similiter circa reuocatio
nem Prouincialium dici, in qua ij, qui à Visitatoribus concessas licentias habent, tenentur eas, si rogentur, manifestare: sed non omnes; verùm eas tantùm, quæ ad externam obseruantiam spectant, quæ singularitatem cùm præseferant; possent de licentia inscium offendere Prouincialem. Quæ autem interioris fori sunt, cum ea cesset ratio, non videtur cur debeant manifestæ fieri, ab eo minimè reuocandæ.
964
*Ex fundamento autem præiacto circa
latitudinem concessionis in conscientiæ foro id videtur elicitum, quod habet P. Quintanadueñas Tomo 1. Singular. Tractat. 8. Singular. 15. in fine, vbi agens de priuilegio circa SS. Eucharistiæ Sacramenti Officium, & Conceptionis immaculatæ Virginis Ferijs quintis & Sabbatis respectiuè recitandum, adducit viuæ vocis Oraculum illud Venerabili P. Didaco Granado prolatum à R. P. Mutio Vitelleschi percolendæ memoriæ Generalis, Quantùm in me situm est, & per
Concessio R. P. Mutii.
me licet, id quod petitur libentißimè concedo, in Nomine Domini. Post quæ ita subdit: & forsan quis opinabitur hæc & similia priuilegia spiritualia posse communicari etiam à Visitatore, cùm in eius Instructione nu. 7. dicatur: In foro interiori amplissima
P. Quintanad.
facultas ei relinquitur. Prouinciali autem communicatio alicuius priuilegij conceditur, cùm est periculum in mora, vt constat ex proœmio nostrorum priuilegiorum. Sic ille. Opinabitur inquam quis talia posse priuilegia concedi, quando intra interius forum potest illorum exercitium remanere. Et potest quidem quoad Horarum recitationem, non ita quoad Missam, in quo potest notari defectus vniformitatis, & à Superiori eatenus celebratio prohiberi. Licet enim in Feria 5. possit Missa votiua de SS. Sacramento dici, sed non cum gloria, & sic in Missis alijs diuersorum Sanctorum, aut mysteriorum. Quod tamen in Sabbatis aliter euenit, quandoquidem in Missis de Virgine dici gloria potest: licet ratione diuersitatis in Missa, similis possit notari defectus: & | celebratio Missæ arguit de Conceptione etiam recitatum officium, & ita non manet iam concessio in foro tantùm interno. Et hæc ibi habebunt locum vbi pro recitatione & celebratione dictis non fuerit concessa facultas, quęquæ apud Nos iam diu viguit, & vigebit, vt possit meritò & in hac parte dicere, quod iam pridem: Memoria mea in generationes sæculorum. Eccli. 24. v. 28.
Eccli. 24. v. 28.
Poterunt tamen huiusmodi concessiones tunc effectum habere, cùm notari defectus vniformitatis nequeat, vt dum iter agitur, aut in grangijs, vel Indorum oppidis quis versatur.
965
*Quamuis autem id, quod de præfatis
mysterijs dictum est, iam per communicationem priuilegiorum communiter in vsu habeatur, aliquid tamen peculiare circa illud occurrit, pro quo desiderari vlterior concessio potest: circa Ferias inquam Aduentus & Quadragesimæ, pro quibus exceptio addita a Sacra Rituum Congregatione, vt videri potest apud citatum P. Quintanam, qui Singulari dicto euincere conatur ea non obstante declaratione probabile esse concessionem ad dies præfatos extendi, & ita in vsu esse apud Religiones aliquas. Cùm ergo R. P. Mutius dixerit: Quantùm in me situm est, & per me licet, &c. videtur eius concessio ad dies prædictos extendi, ex quo & fiet à Visitatore posse similem concessionem impendi pro foro interiori. Si & addamùs id, quod præfatus Pater habet n. 10. ex omni exceptione maiori teste, priuatam recitationem non esse diebus illis prohibitam, sed solemnem, Et P. Quintana post adductam con
P. Quintanadueñas.
cessionem ita loquitur, vt id videatur indicare; sic enim ille: Vnde eo modo, quo communicatum est, hoc priuilegio vti possumus. Sic ille. Atqui communicatum est cum omnimoda amplitudine, Quantùm in me &c. Ex quo habemus habere Patres Prouinciæ Bæthicæ vnde licere sibi verosimiliter existimare possint, quod dicta videtur importare concessio. Quamuis id non cereatcareat difficultate; quandoquidem gratia illa cum præfata exceptione & Quadragesimæ postulata est, vt ex narratione constat, vnde concessio limites petitionis non est transgressa: id quod est communi Scriptorum doctrinæ Iuri respondenti conforme §. Prætereà. Instit. de inutil. stipul. l. si defensor. §.
Interrogatus. ff. de interrog. act. Nec aliud velle sibi P. Quintanam eius verba conuincunt: cùm enim asserat priuilegio vtendum eo modo, quo communicatum est, & illud sit communicatum iuxta tenorem petitionis, iuxta eum profectò modum tantùm licere vsum sibi videtur persuasum habuisse. Cùm aliàs ipse Pater Singulari. 14. ex professo probet non licere talem vsum: vnde nec credendus est in R. P. Generali alium deprehendisse contrarium sensum, cui se proculdubio conformasset. Iuxta hæc ergo neque Visitatori id poterit concedere, neque verosimile est concessionem illam ad hæc adeò dubia se extendere, cùm neque Generales ipsi tales sibi conuenientes iudicent actiones, & parùm probabilium vsum facultatum.
§. IV.

§. IV.

Circa licentias.
966
*QVid habeatur speciale circa illas di
ctum num. 933. & 963. vbi licentias posse concedere etiam in foro externo vti certum stabilitum, & ex eo constat, quia & illas possunt concedere Prouinciales. Est autem notandum illud in Decreto memorato, quod potest dubitationem aliquam habere, & enodationem vtilem postulare, dicitur siquidem: Facultates
Decretum 7. CengregCongreg.
autem à Visitatoribus concessas tenebitur quisque Prouincialibus rogantibus aperire. Ex quo videtur fieri, si non rogentur, seu interrogentur (ne quispiam circa verbum Rogantibus hæreat) non teneri facultates prædictas aperire. Et quidem cùm reuocantur facultates à prædecessoribus concessæ, eo nomine venire à Visitatoribus concessæ nequeunt, cùm reuocabiles non sint. Si autem addatur vt quæ à Visitatore concessæ aperiantur, hoc non est interrogare. Et aliunde non videtur vsu receptum vt Prouinciales de facultatibus huiusmodi singulos subditos interrogent. Aliunde autem inconuenientibus est obnoxium, non admonito Prouinciali facultatibus vti, vt citato nu. 963. dicebamus, & res ipsa satis videtur indicare.
967
*Ad quod quidem dicendum videtur,
Illius conueniens enodatio.
iuxta tenorem Decreti non teneri habentem prędictasprædictas facultates eas Prouinciali, nisi rogatur aperire, nec ob singularitatem aliquod inconueniens emergere: nam cùm constet in Communitate singularitatem illam virtute concessionis haberi, quod in illa qui habuerit, prosequatur, nullam apud sacros pariet nouitatem, qui & existimare poterunt id non fieri inscio Prouinciali. Vt autem hic molestiam illam interrogandi singulos vitare possit, sic rem disponat oportet vt quando licentias reuocat, pariter interroget, an sint aliqui facultates habentes à Visitatore concessas? & licet nullus in speciali respondeat, id equidem sufficiat, vt qui illas habuerint, teneantur eidem aperire. Quia verò quando reuocatio fit eo in aliqua domo præsente, non potest omnes, qui sunt in Prouincia habere præsentes, vt interrogandi ipsos modus conueniens esse possit: vel poterit id vsque ad tempus visitationis differri, quia in dilatione non videtur graue futurum inconueniens, quandoquidem eas non est reuocaturus. Vel scribere etiam poterit, vt qui habuerint, manifestent, & se rogatos, pro eo teneant. Poterit insuper locales Superiores in ordine ad hoc substitutos constituere, scribens illis vt ipsius nomine interrogent. Vbi necessarium non est quòd eas eidem Superiori detegant, sed quòd respondeant se circa id Prouinciali responsuros: quod & facere tenebuntur. Et videtur sanè id, quod de dilatione vsque ad visitationem dictum est valde Decreto & Canoni citatis conforme, sic enim Canon: Qui Superioris munus obeunt, maximè ve
Decretum 7 Congregationis.
rò Prouincialium, tenebuntur vt primum illis commodum fuerit, subditos præsentes & coràm monere, vt priuilegia & facultates à prædecessoribus concessas aperiant, vt illas ipsi vel confirment vel abro|gent &c. Quia verò differri quandoque visitatio nimis potest vt in Indijs accidit, videtur reuocatio dicto modo facienda, neque enim apertio dicta ad visitationem spectat, vnde in Canone & Decreto nihil de visitatione sed de præsentia dicitur. Neque videntur Prouinciales ad modum præfatum circa absentes teneri, licet possint, cùm dicatur, Vt primum illis commodum fuerit, & nonnisi post spatium aliquod notabile possit quandoque subire commoditas.
968
*Potest autem vlteriùs inquiri an si non
aperiantur Visitatorum licentiæ, vsus eorum sit validus, licet in non aperiendo defectus aliquis committatur. Et videtur quidem ita dicendum, quia diuerso modo de illis ac de alijs Canonis & Decreti procedit tenor, siquidem post adducta verba sic dicitur: Vsque ad quam denuntiationem facultates omnes in suo robore manebunt: qua per acta, si subditi illos non aperiant, pro abrogatis de facto habendæ erunt. Sic ibi: quod tamen de facultatibus à Visitatoribus concessis non dicitur, fed tantùm id, quod iam vidimus, scilicet quòd teneantur aperire subditi, eas tamen reuocare nequeant Prouinciales. Obligatio autem cùm ex præcepto S. obedientiæ non sit, per se sub reatu culpæ non est, & ad summũsummum esse poterit venialis, ratione alicuius imoderati affectus, qui in eo, vt regulariter accidit in similibus poterit admisceri. In facultatibus autem à Prouincialibus concessis
potest grauiter peccari, si iuxta eas quis operetur, postquàm fuerint abrogatæ, quando scilicet circa materiam paupertatis versantur, & sine licentia iam fiat, cùm verè fuerit abrogata, quod fieri anteà poterat, de illa disponendo quantitate, quæ stare dispositio sine violatione graui voti non posset, nisi licentia suffragante. Vnde circa hoc confugi minimè potest ad dogma illud in Societate certissimum circa obligationem Constitutionum, Decretorum, Ordinationum, vt sub reatu culpæ non sint: id enim tunc accidit, quande de substantia votorum non agitur, quæ obligationem grauem manifestè secum trahit. Qua
ratione docti Scriptores affirmant id, quod de non accipiendo, nec postulando stipendio, vel eleemosyna vlla, ob Missas, Confessiones, Prædicationes &c. in Constitutionibus dicitur, & habetur in Summario num. 27. non habere solùm vim Regulæ, aut Ordinationis sub culpa non obligantis, sed grauiorem, quia sine licentia accipitur, quod esse grauis materia potest, qua votum violetur paupertatis. Qui Prælato prohibente locum aliquem periculosum adire, contra prohibitionem facit, quis dubitet grauiter peccare? Inobedientia expressa, qua quis asserit se nolle parêre, Casus reseruatus est, etiamsi id, quod Ordinatur, sub præcepto, aut in virtute S. Obedientiæ non sit, quia irreuerentiam continet peculiarem. Id quod etiam circa Ministrum, cui dicatur, Nolo facere statuit Congregatio 7. Decreto 45. Cùm tamen ille nequeat in virtute S. Obedientiæ præcipere. Sic ergo & qui prætextu facultatis agit iam abrogatæ, licet vi tantùm Decreti obligatio videatur, & sic non sub lethalis culpæ reatu. Nec de Visitatore plura, pro quo & videnda, quæ diximus. Verb. Delegatus n. 404.
VOTVM.

VOTVM.

De voto Religionis à nobili puella emisso ægrotante periculosè patre, vt vitam impetraret.

969
*ERat illa in Monasterio Monialium,
& quæ iam annos impleuerat pubertatis, & sic ex animo vouit. Cumque conualuisset pater, cui Religiosus pro filia non placebat status, actum est de remouenda obligatione, & obtentum quidem in foro humano, & forsitan etiam in diuino, sequela probabilis & receptissimæ opinionis, iuxta quam Episcopus, & Religiosi per sua priuilegia possunt in votis conditionalibus dispensare, pro qua tunc plures adducti Doctores, nondum editis Lean
Leander à SS. Sacramento.
dri doctis & elaboratis Quæstionibus, qui Tomo 1. Tract. 5. Disput. 14. Quæst. 131. & Tomo 7. Tract. 1. Disput. 17. Quæst. 15. & Disput. 46. Quæst. 4. quamplures alios congerit affirmantes id stare posse, etiam impleta conditione, quorum ratio est, quia licet vota huiusmodi post impletam conditionem iam sint absoluta, tamen quia initium, origo, & radix obligationis fuit imperfecta voluntas à futuro euentu pendens, quæ semper in ipsaobligatione quasi imbibita manet; semper est verum dicere ortam esse eam obligationem ex consensu quodam imperfecto, & hinc est quòd in illis possit Episcopus dispensare, & etiam Confessarij Regulares.
970
*Sunt tamen grauissimi scriptores qui
Quid contra illam faciat.
secus sentiant, quando impleta conditio est, quia iam vota eiusmodi sunt absoluta, vtpotè quæ iam à conditione non pendeant, licet origo & radix fuerit voluntas imperfecta: quod quidem conferre potuit vt dum conditio non impletur, dispensatio ab inferiori Pontifice possit obtineri. Cùm verò id non fiat, sed expectetur vt conditio impleatur, iam voluntas absoluta est, & quod imperfectionis in principio accidit, in absolutam & perfectam transijt voluntatem: neque enim insolitum est vt ex impersectis principijs ad perfectos effectus veniatur, sic enim fit quis de attrito contritus, & conditionalis voluntas circa Sacramenta sufficit ad eorum absolutam receptionem, & plenarios effectus. Licet ergo sit verum dicere votum tale Originem imperfectam habuisse, idque semper, sitque illud imbibitum in ipsa obligatione: sic tamen imbibitum est, vt non sit solum, sed cum absoluta & perfecta voluntate, quando conditio impleta est; voluit enim ita vouens se absolutè obligare conditione posita, id est, quòd conditionalis voluntas transiret in absolutam.
971
*Id quod probari vlteriùs potest ex eo
quod habet citatus scriptor allata DtsputatDisputat. 17. Quæst. 104. vbi quærit an possit Episcopus dispensare cum illo, qui promisit Religionem aut castitatem, si pater suus obierit & respondet vt certum non posse, cum PP. Suario, & Sancio, alijsque; quia huiusmodi votum est reuera absolutum, & solùm apparenter conditionatum. Facit enim hunc sensum: Quando Pater meus obierit, executioni mandabitur ingressus Reli|gionis, quam ex nunc pro tunc absolutè voueo. Tunc sic. Voluntas sic vouentis est imperfecta, quia pendet eius impletio â morte patris, ex quo fieri potest vt numquàm impleatur, si videlicet pater superuiuat filio, vt sæpè contingit: mortuo etiam patre dici potest in obligatione esse imbibitam voluntatem illam imperfectam. Item negari nequit quin votum dictum conditionem aliquam includat, vt sit sensus: Voueo Religionem, si pater obierit: vnde viuente patre non obligat, & mortuo, vtpote iam conditione posita, incipit obligare. Et ita tenet Dominicus Sotus, quem tamen impugnat P. Suarez Tomo 2. de Relig. lib. 6. de Voto Cap. 22. nu. 6. non quidem in eo quod attinet ad dispensationem, sed in eo quod conditionale censeat, cum tamen videatur absolutum. Sed quidem post impugnationem, ac si in ea non conquiescat, ita n. 7. concludit: Aliter
P. Suarez.
dici posset hæc vota esse absoluta quoad substantiam obligationis, licet sint conditionata quoad temporis determinationem, & ratione prioris obligationis esse reseruata. Sic ille, qui eodem Cap. n. 11. & seqq. grauiter, & solidè probat vota conditionalia esse reseruata Pontifici post impletam conditionem, & sic scribit num. 11. post adductos grauissimos sententiæ patronos: Difficile autem est in re tam graui & necessaria à communi sensu recedere, sine
textu, nec cogente ratione. Sic ille. Quod equidem verissimè dictum: sed quia postquàm id scriptum, turba scriptorum prodijt aliter sentientium, maxima ex parte Summistarum, nescio quantum sit prudentissimum illud iudicium valiturum. Apud cordatos autem, & rerum ingenuos æstimatores, valiturum profectò: licet pro Indijs oppositum placitum non sit reijciendum, vbi probabilitas distantiæ iuncta dispensationem reddere possunt securiorem. Pro quo & deseruit quod ex eodem dictum num. 739. quòd scilicet Prælati auctoritas simul cum opinione probabili sufficit ad pacandam conscientiam.
972
*Ex quo videtur colligi securius futurum,
si dispensatio ab Episcopo habeatur, quàm si à Regularibus, quia in his defuit adminiculum illud auctoritatis, & pastoralis prouidentiæ ad consulendum subditorum conscientijs, respectu quorum est quodammodo Papa, vnde & multorum illud pronuntiatum, de quo aliàs, Episcopum sua in Diœcesi omne illud posse, quod in vniuersa Ecclesia Pontifex. Aliunde autem potest id suppleri, ex maiori scilicet Confessarij cognitione & studio, ac notitia conscientiæ dispensatarij; cùm tamen Episcopus Theologus non sit, & in
his, quæ ad forum conscientiæ spectant Theologi sint præferendi, quia hæc est eorum messis, vt ex alijs, & cum alijs tradit Cardinalis Tuschus Tomo 4. lit. F. Conclus. 447. n. 5. Quamuis negari nequeat Confessarios aliquos etiam Theologos minimè esse multis Episcopis etiam non Theologis præponendos.
973
*Circa eos autem, qui præter Episcopos
dispensare possunt, dixi Tomo 2. Thesauri Tit. 12. nu. 461. rem esse manifestam Religiosos posse dispensare in votis, quæ non sunt Episcopis reseruata. Et circa prædicta, in quibus Episcopi ratione distantiæ dispensare valent, non esse improbabile posse virtute Cruciatæ dispensationem impartiri, quod docuerunt Crousers & Pasqualigus, id negante Diana Parte 11. Tract. 8. Resol. 5. & 6. & quod ad Religiosos attinet, etiam vt certum videtur statuere Leander suprà. Verùm enim verò in Compendio communi non extat generalis ista concessio, sed solùm illa, quæ habetur Verb. Dispensatio. §. 10. vbi ita dicitur: Per facultatem Benedictinis concessam à Martino V. pos
sunt nostri Confessores deputati dispensare in votis etiam Episcopis reseruatis. Hæc ibi. Iuxta quæ manifesta quidem res est posse Religiosos dispensare modo dicto, eos scilicet, qui communicationem priuilegiorum habent. De votis autem loquendo Episcopis reseruatis, duobus modis intelligi potest reseruatio. 1. vt per accidens reseruata sint, ratione scilicet difficultatis in Sedis Apostolicæ aditione. Et sic posse Religiosos dispensare res manifesta non est, sed probabilis. 2. vt per se reseruata sint, quia videlicet ab Episcopis facta est reseruatio. In quo quidem videtur certum posse dispensare, quia licet circa casus reseruatos Episcopis extet prohibitio Vrbani
VIII. cuius tenorem adducit P. Quintanadueñas Tomo 1. Tract. 3. Singulari 15. pro quo & est Propositio inter damnatas ab Alexandro 7. Ordine 12. Licet inquam ita sit, non tamen loquuntur Pontifices de reseruatione quoad disspensationem, sed in Ordine ad absolutionem; cùm tamen priuilegia Benedictinorum de dispensatione & commutatione votorum procedant, vt ex tenore eorum constat apud P. QnintanadQuintanad. Tract. 9. Singul. 2. n. 7. & 8. ex Emmanuele Roderico. Vnde, vt dixi, meritò potest id certum reputari.

Circa votum non ambiendi Prælaturas præsertim in Societate IESV.

974
*DE hoc voto agit Leander Tom. 7. Tr. 1.
In quibus Religionibus illud.
Disput. 27. per plures Quæstiones, quia & suæ Religioni proprium est, Discalceatorum scilicet Patrum SSS. Trinitatis, sicut & alijs, quas recenset Quæst. 1. Patrum videlicet Carmelitarum Discalceatorum, Clericorum Regularium Minorum, Clericorum Regularium Ministrantium infirmis, Fratrum DiscalceatoS. Augustini, Patrum Barnabitarum, & circa Religionem suam discurrit ille præcipuè, pro qua illud speciale affirmat & probat Quæst. 3.
esse in ipsa solemne, quod probat Primo, quia illud fit vno & eodem contextu cum tribus substantialibus, quod est signum solemnitatis, vt probat latè P. Pellizarius Tomo 1. Tract. 4. Cap. 1. Sect. 1. Quæs. 8. Secundò. Quia in ipsa Constit. Pauli V. §. 4. dicitur: super huiusmodi voto didispensari minimè posse, neque illud commutari: non secus ac cetera substantialia vota Religionis. Atqui alia sunt solemnia: Ergo. Et ita tenet P. Pellizarius supra Cap. 5. Sect. 10. num. 502.
975
*Citca quod quidem cùm ita receptum
Quid possit obstare.
sit, non est cur nouare quidquam opportunum veniat, licet reuera quæ afferuntur non videantur adeò firma, vt pro certo id debeat irrefragabiliter acceptari. Quod enim de contextu in forma professionis dicitur, improbatur à Bordono Tomo 2. Resolut. 92. nu. 4. & ex eo probante votum Clausuræ, quod emittunt Moniales | S. Claræ, non esse solemne, licet post verba illa, Viuendo etiam in obedientia, sine proprio, & in ca
stitate, immediatè sequatur illud, Seruando Clausuram per Ordinis Constitutiones Ordinati. Quod quidem non esse improbabile affirmat præfatus scriptor citato Cap. 5. nu. 16. & probari vlteriùs potest ex Formula professionis Fratrum laicorum Ordinis Minimorum, in qua post substantialia vota sic additur? & vlteriùs promitto fideli
Fratrum laicorum Minimorum.
tatem eidem Ordini seruare, & eiusdem Ordinis Eleemosynas fideliter exponere. Et tamen non solùm voti solemnis rationem non habere, sed neque simplicis, ex eo constat, quod habet idem Pater Capite eodem nu. 116. Item in formula solemnis
Societatis IESV.
professionis in Societate habetur quod spectat ad puerorum conditionem, quod ad solemnitatem voti non spectare, immò nec votum qualecumque esse, declaratum est à Sanctissimo Fundatore, iuxta cuius mentem procedit Declaratio Parte 5. Constitutionum. Cap. 3. lit. B. Iam quod additur circa dispensationem ac commutationem, non secus ac cetera substantialia vota Religionis, ex eo non conuincere ostenditur, quia negari dispensatio & commutatio potest etiam simplicibus votis, vt patet in votis simplicibus in Societate post biennium emissis: & in votis quæ post solemnem professionem emittuntur, de quibus P. Pellizarius citato Cap. 1. num. 13. affirmat habere omnimodam perpetuitatem. Illud autem cetera substantialia, non indicat illud substantiale esse, sed in Ordine ad dictos effectus eodem modo se habere. Regulatur enim verbum & cetera, quod idem est ac Alia, secundùm naturam eius, cui adiungitur, vt videri potest apud Dom. Barbosa in Tractatu de Dictionibus. dict. 52. vnde non est necesse vt similitudinem totalem importet. Quemadmodùm in Bulla Gregorij XIII.
Gregorius XIII.
pro Societate, quæ incipit, Quantò fructuosius. Kalendis Februarij 1582. sic habet Pontifex: & extra Nouitiorum numerum habiti, ac in corpus ipsius Societatis cooptati, illiusque meritorum ac priuilegiorum, non secus atque ipsi Profeßi, ex prædictæ Sedis dispositione participes effecti &c. Vbi in ordine ad effectus dictos non secus se habere præfatos asseritur; cùm tamen diuersa cooptatio in corpus Societatis inter illos sit, & in alijs disparitas. Et hæc quidem per occasionem dicta sint, quæ & dici de alijs poterant, in quibus Auctor idem minori cum fundamento, ex solo scilicet professionis contextu prædictum votum solemne esse contendit.
976
*Iam quod ad Indias attinet, quæstio
CiccaCirca Episcopatus Indicos.
nem proponit Leander, & est Ordine 38. an Religiosus sui Ordinis acceptare possit Dignitates. v., verbi g.gratia, Episcopatus Indicos, vel Iaponienses, absque præcepto Pontificis. Et respondet negatiuè, sicut & pro Societate, ex cuius Auctoribus fun
damenta desumit. Et quidem P. Sancius Lib. 7. in Decalogum Cap. 29. num. 67. affirmat votum prædictum ad dignitates huiusmodi non extendi, quia illis neque honor, neque opes annexæ sunt, sed cum oneribus paupertas adiuncta, vt illis conueniat, quod à D. Paulo dictum. 1. Tim. 3. v. 1. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus
1. Tim. 3. v. 1.
desiderat. Cuius sententiam adducit P. Layman in Quæstionibus Canonicis num. 192. nec reijcit. Contrariam tamen amplectitur Leander suprà secutus P. Suarium Tomo 4. de Religione, Tract. 10. lib. 6. Cap. 8. n. 25. P. Pellizarium citato Cap. 5. n. 263. & probans Tum quia votum generaliter factum est, ac proinde generaliter est intelligendum. Tum etiam quia in casu proposito nulla est necessitas aliter faciendi; cùm facile sit PontifieiPontifici præceptum ponere, si omnino velit vt acceptetur. Addit P. Pellizarius id non obscurè innui in 10. Parte Constit. lit. A. in Glossa per illa
Declaratio Costitutionum.
verba: Nec tamen in Patriarchatu, & Episcopatibus Æthiopiæ admittendis resisti potuerit. Quod est dicere, etiam in ijs, quantùm est ex parte Societatis, resistendum esse. Sic prædicti. Et hoc vltimum etiam ex P. Suario.
977
*Et mihi P. Suarij sententia non solùm
omninò verosimilis, sed certa est. Et quidem Quæstio proposita de sola acceptatione procedit, vnde quod ad prætensionem attinet, videtur quasi indubitabile supponi à prædictis Scriptoribus, & ex eo argui contra sententiam potest, quæ P. Sancio tribuitur: Nam si acceptare licet, etiam & prætendere. Patet, quia in prætensione nec honor, nec opes ambiuntur, sed labores, & egestas, quas propter Deum desiderare & quærere modis decentibus, non solùm licitum, sed & laudabile ac gloriosum est. Et ita D. Gregorius 1. p. Pastor. Cap. 8. circa horum allatum D. Pauli ita scribit: Tunc laudabile fuit Episcopa
tum quærere, quando per hunc dubium non erat quempiam ad supplicia grauiora peruenire, & cùm qui plebibus præerat, primus ad martyrium ducebatur. Sic S. Doctor. Ex ijs vnus nostris temporibus P. Apollinaris de Almeida Episcopus Nicænus Æthiopiam missus pro sigillo habuit IESV nomen, & Epigraphen: Dedisti eum escam popu
lis Æthiopum inter expiandum Catholicos à Schimaticis deprehensus; canis instar tractatus, in exilium destinatus, ex arbore suspensus, & semi viuus lapidatus, cum duobus socijs P. Hyacintho Francisci, & P. Francisco Rodriquez: quorum cadauera feris obiecta; sed illæ ea innoxia reliquêre. Sic P. Ioannes Nadasi in Anno dierum memorabilium die 14. Iunij 1658. Quibus tamen non obstantibus, procuratio illicita est, cùm sit nemo, qui circa id vel leuiter dubitarit.
978
*Et quidem non sine inconuenientibus magnis id accideret, si portam huiusmodi contingeret aperiri: non enim verus gloriæ Dei, & animarum zelus ad sic agendum permoueret, qui veræ charitatis cùm fructus sit, eius genuinam & nobilem sapit originem, & ita Prælatorum directioni subiectus. Pro quo egregiè Theodidactus scriptor de Imitatione Christi lib. 3. cap. 5.
vbi illud: Magna res est amor. Amor IESV nobilis ad magna operanda impellit. Amans volat, currit, & lætatur, liber est, & non tenetur: pro quo & alia. Et cùm talis sit, audi quid vltra: Est amor subiectus & obediens Prælatis. Sic ille. Cùm er
go verus zelus, nobilis inquam charitatis proles, non esset, ex indiscreto, & Prælatis non subiecto & obediente, quid non possit absurdum & infaustum pertimeri? & verò si gloriæ Dei, si animarum zelus stimulat, petatur Missio, ad illas enim meliùs vinculo Episcopali soluti possunt attendere, quàm illo adstricti, vnde viri sanctitate & sapientia insignes in Societate, & Operarij egregij, eo titulo à se Episcopalem dignita|tem oblatam repulerunt, pro quo non rara in historijs nostris exempla succurrunt. Et prædicta quidem in Forma Instituti luculenter expressa, vt habetur in prima Bulla confirmationis à Paulo Tertio, sic enim ibi; Curetque primò Deum,
deinde huius sui instituti rationem, quæ via quædam est ad illum, semper ante oculos habere, & finem hunc sibi à Deo propositum totis viribus assequi: vnusquisque tamen secundùm gratiam sibi à spiritu sancto subministratam, & vocationis suæ, proprium gradum, ne quis fortè zelo vtatur, sed non secundùm scientiam. Cuius proprij cuiusque gradus iudicium, & officiorum discretio ac distributio tota sit in manu Præpositi, seu Prælati per nos eligendi, vt congruus ordo seruetur in omni benè instituta Communitate necessarius. Sic ibi. Iuxta quæ zelus, vt secundùm scientiam sit, Prælatorum est directione & dispositione prouida temperandus.
979
*Iam quod ad acceptationem attinet,
sententia à Leandro attributa P. Sancio ab illius est prorsus mente peregrina. Et Leander quidem ita scribit: Affirmat Sanchez, (loquendo de voto simili suæ Societatis) lib. 7. &c. dicens votum hoc non ambiendi Prælaturas aut Dignitates extra Ordinem, intelligendum esse de ijs tantùm Dignitatibus, quibus honor & opes annexæ sunt, non item de Episcopatibus Æthiopiæ &c. Audiendus iam P. Sancius sic locutus: In Societate IESV nequit
P. Sancius.
Generalis electioni de se factæ in Episcopatum consentire absque licentia Societatis, quam ipsa minimè præstabit, sicut nec Generalis quando aliquis ex particularibus eligitur, nisi compellat præceptum Pontificis: vt habetur 9. part. Constit. Cap. 4. §. 5. & Cap. 5. §. 6. fin. Quod tamen intelligendum est quantùm ad eos Episcopatus, quibus honor & opes conectuntur: quippe ad acceptandos his destitutos &c. posset Præpositus Generalis Societatis licentiam concedere, vbi acceptare referret multùm ad Dei obsequium &c. Iuxta quæ qualis fuerit huius Scriptoris mens satis dilucidè apparet. Et titulus quidem Quæstionis an id stare posset sine præcepto Pontificis, vt vidimus num. 976. speciatim inquirit, cui respondens P. Leander merito dicere potuit, vt reuera dixit: Affirmat Sanchez, quandoquidem sufficere affirmat licentiam Generalis. Dicere autem, vt dixisse vidimus, votum ambiendi Dignitates extra Ordinem non esse de Episcopatibus prædictis accipiendum; iuxta præfati Patris sententiam, contra illius est mentem ita apertè vt ampliori non sit opus probatione.
980
*Quod verò neque licentiam possit
concedere Generalis, vt P. Sancius existimat, iam ex illius fundamento remanet comprobatum. Nam ex eo fieret neque ad prætensionem votum dictum extendi, quod nullus asseruit, neque asserere, nisi temerariè, possit. Faciunt etiam pro eo, quæ ex P. Suario adducta sunt, ex quo duo alij Scriptores, nihil addentes positionem dictam roborarunt. Circa id autem quod ex Declaratione Constitutionis adductum est, id addendum, quod sequitur; & videtur expositione aliqua indigere: De hoc auxilio ad opus illud Æ
Declaratio Constitut.
thiopiæ, & alia similia, cùm resistendi modus deesset, cogitatum est. Non tamen obligatur Societas ad hoc munus suscipiendum quandocumque alicui ex ea Episcopatus esset admittendus: immò libera manet vt id oneris & relinquere & assumere poßit, vbi multùm referre ad Dei obsequium iudicaret. Sic ibi. Iuxta quæ circa Patriarchatum Æthiopiæ defuit modus resistendi. Et consequenter circa Episcopos suffraganeos: res enim adeò conueniens Pontifici visa est, vt resistentia indecora, & indigna videretur. Cùm alias generaliùs loquendo non sit obligatio positiuè resistendi, sed non præbendi consensum, dum Pontificis præceptum sub reatu culpæ obligans non est intimatum, vt colligitur ex Cap, 4. §. 5. & Cap. 5. §. 6. lib. 9. Constitutionum. Et Societas etiam potuerit circa hoc, sicut & circa plura alia in Constitutionibus habita, quod sibi bene visum ad Dei gloriam, disponere, sua vtens amplissima potestate. Ex eo autem quòd resistendi modus defuit, probari posirio præmissa potest, quia resistentia non solùm esse non potuit respectu aut ex parte Generalis, sed etiam Societatis, quæ si potuisset, restitisset: ergo quod ad hoc spectat, non est Generali concessum, quia cùm negotium istud ad suam spectare prouidentiam declarauerit, & nihil de concessione facta Generali indicatum sit, non est verosimile vllum fundamentum ad illam adstruendam.
981
*Quod autem cogitatum dicitur de hoc
auxilio ad opus illud Æthiopiæ & similia, cùm resistendi modus deesset, pro eodem facit: significatur enim resistendum, cùm modus resistendi non defuerit, idque à tota Societate, vnde, & à Generali, vt est compertum. Auxilium enim, de quo agitur, est cooperatio ad conuersionem, eos exhibendo Ministros, quos Pontificia Sedes Episcopali dignitate decoratos ad illud voluerit destinare. Quod sequitur de munere, ad quod non obligata manet Societas, quando alicui ex ea Episcopatus esset admittendus, non adeò facilem habet intellectum. Quod enim munus illud? & quidem cùm addatur particula tamen & pronomen hoc, significatur non obscurè de aliquo agi munere, de quo sermo immediatè præcessisset: cùm tamen nullum appareat tale. Neque enim dici potest munus cura illa circa auxilium per Ministrorum exhibitionem, cùm & aliàs dicatur versari circa admittendum ad Episcopatum. Si autem munus pro Episcopali sumatur officio, cùm & officium iuxta Latinam proprietatem munus etiam dicatur; non videtur consentaneus, quia de munere agitur, quod Societas onus reputat, quod relinquere aut assumere potest: cùm tamen Societas Episcopatum non accipiat, & si quis ex ea electus à Pontifice fuerit, id non valeat repudiare. Dicendum nihilominùs videtur de Episcopali munere seu officio esse sermonem, nec. iam de Patriarchatu Æthiopiæ & Episcopis pro illa agi, de quibus sermo præcesserat, sed generaliùs de Episcopali dignitate, vt Declaratio respondeat Textui Constitutionis, vnde sic illa: Conside
Declarationis tenor.
rando quàm instanter, quamque multis rationibus curatum sit vt aliqui de nostra Societate varios Episcopatus sumerent: cumque in multis obuiam itum sit &c. Vult ergo Societas vt non quotiescumque aliquis ex ea electus Episcopus admittendus est, ad id ille suscipiendum teneatur, cùm possit se merè negatiuè habere, quia licet ele|cto sit impositum præceptum, non tamen ipsi Societati, & hoc est onus relinquere. Quod non rarò accidere potest, quando scilicet ad instantiam Principum aliquos eligi contingat, in quorum electione nshilnihil, quod ad specialem Dei gloriam conferat, Societas deprehendit. Immò etiamsi præceptum electo impositum sit, poterit illa resistere, & efficaciter, modestè tamen vrgere, vt præceptum reuocetur. Si verò id accidat, quod in Declaratione dicitur, electionem scilicet multùm referre ad Dei obsequium, tunc Societas munus & onus assumere potest beneuola & grata approbatione; in eo beneficium ipsi â Sede Apostolica impensum recognoscens.
982
*Talis fuit electio primi Æthiopiæ Pa
triarchæ P. Ioannis Nunnij Barreti, & duorum Episcoporum P. Andreæ de Ouiedo, qui Patriarchæ successit, & P. Melchioris Cerneri, pro quibus consulenda Historia Societatis, & Tomus 1. Virorum illorum illustrium P. Eusebij Nieremberg in vita dicti Patriarchæ §. 3. Talis
etiam promotio & creatio Eminentissimi Cardinalis Euerardi Nidhardi Archiepiscopi Edessani, priùs Inquisitoris Generalis in Hispania. Sexuiri in Regnorum administratione, èex Consilio Status, ac Serenissimæ Mariæ Annæ Reginæ à Sacro conscientiæ tribunali, modò etiam Ordinarij Oratoris apud Pontificem. Oportuit enim eximia illa ornamenta virtutum, quæ aliqui inauditis & execrandis calumnijs & vexationibus obfuscare tentarunt, ad magna Dei obsequia, Hispaniæ commoda, Societatis decus, & totius Ecclesiæ vtilitatem, sublimi in vertice collocari; diuina disponente prouidentia, vt in sublimiori Orbis Theatro qualis fuerit appareat, qui in eo talis omnium incurrit in oculos, vt ipsius virtutis viuum simulacrum in eo resplendens videatur: & illi quidem maiora sunt qui augurentur plurimi, quibus ego non ausim accedere, ne falsum succedat augurium, illud certum, pro eo suppetere merita, & alia diuinæ prouidentiæ relinquenda, Bonus augur P. Ioannes Baptista Borgisechus lib. 3. Epigrammatum, qui 152. Cardinalis Iulij Rospigliosi prosecutus encomia, sic illud claudit:
Quod superest Romana sagax prænuntiat Aula;
P. Borgisechus.
Tam benè dum sceptrum stectit Ethrusca ma
nus,
Vidimus enim eum ex Iulio Clementem IX.
Ego non ita sagax à prænuntiationibus tempero, cui securiùs promiserim meritorum sublimiorem coronam non iudicio hominum, sed æquissimi eorum æstimatoris post felicem vitæ cursum redhibendam.
983
*Sunt apud citatum Scriptorem Vaticinia alia Cardinalibus consecrata, quæ licet pro voto non successerint, illaudabilia non sunt, in illis enim non tam futura firmantur, quàm desideria meritis consonantia promuntur. Sic illud Cardinali Roccio, cuius Stemma rubens racemus.
Vua rubens fundit roseos calcata liquores.
A te (vaticinor) purpura sacra fluet.
Lib. eodem 18.
Illud item Cardinali Lantes, qui tres aquilas in Stemmate præfert:
Tergeminæ Imperium Romana in Sede Coronæ,
Quis, Marcelle, mihi præmonuisse neget?
Est 24. videndum & 39. & 158. Vt & pro Eminentissimo & Excellentissimo Euerardo tale aliquid otiantis alicuius possit vena fecunda contexere, quæ vt certò vaticinari possum, non deerit;
mihi enim pro alijs oportet solicitum esse carminibus, de quibus Iob. 35. v. 10. Qui dedit carmina in nocte, & Ezech. 2. v. 10. Vbi libro in quo scriptæ erant lamentationes & carmen, & væ. Et pro loco Iob videndus P. Gaspar Sancius, qui luculenter ostendit agi ibi de diuinis beneficijs recolendis, & pro illis eorum Auctori reddendis: pro quo nocturnum est tempus alijs opportunius, vt Scriptura Sacra varijs in locis attestatur. Et verò id senibus præ alijs videtur insinuari, quibus humidi radicalis tenuitas, multùm de somno decerpit, vt sic Deo vacare plus possint, & eius beneficia adiunctis ex imo cordis præconijs, memorari. Ad quod & possunt lamentationes & væ aduocari non incongruè, nam & dolendum de indigno eorum vsu, & præsertim de beneficio Passionis Domini, cui meritò adiunctum Threnor. 5. v. 16.
Cecidit Corona capitis nostri: væ, nobis quia peccauimus. Nam Corona nostra Christus Isai. 268. 25. & erit Dominus corona gloriæ; quæ in Passione cecidit, nam & mori cadere est, nullus enim moriens stat. Vnde & cadere pro mori frequens in Scriptura. Exodi 32. v. 28. Cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum Deut. 2. v. 16. Postquàm autem vniuersi ceciderunt pugnatores & sæpissimè alibi. In huius ergo incomparabilis beneficij consideratione. Væ nobis quia peccauimus, meritò dicendum, cui adeò ingrati sumus deprehensi. Vel iterandum Væ, quia peccatis nostris caussam dedimus Passioni, sic enim & in suis Lamentationibus qui suprà Threnor. 4. v.
Thren. 4. v, 20.
20. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Quàm hæc profundæ, teneræ, & lacrymabili considerationi conuenientia fomenta pro omnibus digna statibus, sexibus, ætatibus, & momentis! Vt non multùm exigatur
à senibus, si noctis ampliora ipsis spatia, eo se viatico studeant ad itinera æternitatis comparare. Lamentabitur quidem, sed & cantabit vacans coràm latione viator; coram illo inquam, de quo Christus Matth. 24. v. 43. Si sciret pater familias
Matth. 24. v. 43. D. Hilar.
qua hora fur venturus esset, vigilaret vtique. Vbi D. Hilarius furem, ait, esse ostendit zabulum, ad detrahenda spolia peruigilem, &c. Coràm illo vacuus cantabit viator, non meritis, sed terrenis affectibus: sic enim multos scimus in morte cecinisse, de quo aliàs à Nobis dictum. Neque locus iste
In Epithalamio. Tit. au. 159.
homilias admittit, licet nonnihil pro moribus mysticè instruendis aliquando inseruisse in Scriptore iam noto ex dictis non debet lectorum pietas fastidire.
984
*Inter hæc oblatum breue Epigramma pro Eminentissimo Euerardo, quod non videndum scriptionis huius luce, ad quam tendit, esse priuandum, sic enim illud.
Romam Euerardus, regno protrusus Ibero.
Venit, & inuênit maius in Vrbe decus.
Infula Cardineo decorat splendore micantem,
Oratoris honos, vox populi, ipsa Dei.
Sic ad summa volans, cur non & summa te
nebit.
Si cura est summâ de probitate probis? Veris
Seneca.
simum hic illud Senecæ, si vspiam aliàs lib. 14. Epist. 91. Sæpè maiori fortunæ locum fecit iniuria: multa ceciderunt, vt altius surgerent, & in maius. Sic ille inter alia sanè pulcherrima. Vbi
& vaticinium illud Serenissimæ Reginæ nostræ impletum: Abi nunc (sic ipsa ad suæ conscientiæ ab ipsis pænè incunabulis directorem) Spero enim Deum & meæ auctoritati, & tuæ innocentiæ consulturum. Ipsa dixit, & factum est, & fiet, quod ad fortunæ cumulum expectatur. Super omnia Deus, & eo iuuante iam ad alia.
Vsus.

Vsus.

Section
985
*LIcet vsus ad multa extendi possit, de
illo tantùm hoc agendum loco, qui in Canonibus Sacris occurrit, est enim in illis specialis Titulus vsu pallij, scilicet 8. lib. 1. Decretalium. Circa quem occurrit hoc ipso tempore. quo hæc scribo, difficultas, an scilicet Archiepiscopus hospes, qui iam recepit Pallium, possit de licentia Metropolitani, in cuius versatur Diœcesi, Pontificalia exercere. Et visum quibusdam id non licere, pro quo nihil vidi proferri, quod
vrgeat, potest tamen allegari Cap. Ex tuarum vnde suprà, vbi videtur supponi Ordines ab Archiepiscopo non posse conferri, vbicumque illi conferendi sint, sine vsu Pallij. Et quidem quòd extra Prouinciæ Ecclesias non liceat, absolutè, in primo fuerat Capite præmissum, & in citato habetur expressè, sicut & in Pontificali. Et in Cæremoniali Episcoporum lib. 2. Cap. 16. & cùm aliàs in Ordinum collatione Pallium adhibendum sit, de primo ad vltimum videtur euinci illicitam futuram Ordinum collationem, neque posse Metropolitanum licentiam pro illis impartiri. Audiendus iam Innocentius Tertius Archiepiscopo Hispano scribens, improbata consuetudine, quæ in ipsa inualuerat, vt Archiepiscopi
Cap. Ex tuarum de vsu pallij.
Pallio extra Prouinciam vterentur, sic enim ille: Nos tamen de speciali gratia indulgemus tibi, vt si neceßitate aliqua præpeditus ad Ecclesiam tibi subiectam accedere fortè nequiueris pro consecrandis suffraganeis tuis, vel Clericis ordinandis; & ad Ecclesiam alienam propter hoc te contigerit declinare; dummodò is, ad quem Ecclesia pertinet, id permittat, vtendi Pallio in iam dictis casibus liberam habeas facultatem. Sic Pontifex. Iuxta quod videtur negatiua positio firmari: nam vti specialis gratia confertur dicto Archiepiscopo facultas memorata, quæ quidem necessaria non esset, si possent sine Pallio munia præfata exerceri, permittente Diœcesano, à quo erat necessariò petenda licentia, sicut necessarium asseritur, vsu Pallij, vt vidimus, impertito. Et ideò inter celebritates, in quibus vsus talis conceditur, numerantur à Glossa in citatum Cap. 4. Verb. Ad honorem Ordinationes Clericorum, & Consecrationes Episcoporum.
986
*Sed hoc equidem satis est infirmum fundamentum, cùm facilis sit & obuia responsio, Compostellano scilicet Archiepiscopo eam concessam gratiam, non quòd omnino iuxta Sacros Canones necessarium esset quod est ab illo postulatum, stante Metropolitani beneplacito, sed quia ad maiorem decentiam & auctoritatem id conducere iudicauit, cùm aliàs consuetudo illa in Hispania vigeret amplissimi vsus, quæ est à Pontifice vt irrationabilis reprobata. Id quod ex ipsius Capitis tenore habetur manifestum, sic enim ibi: Et tibi pro Ecclesiæ tuæ negotijs frequen
Cap. Ex tuarum.
ter extra tuam prouinciam commoranti verecundum sit absque Pallio ministrare, (cùm consuetudo sit in Hispania generalis, quòd Archiepiscopi extra suas prouincias Pallio indifferenter vtantur) vt extra tuam prouinciam vti Pallio valeas indulgeri tibi à Sede ApustolicaApostolica postulasti. Hæc ibi. Iuxta quæ apparet clarissimè gratiam à Pontifice non ex eo postulatam, quòd sine illa stare vsus Pontificalis non posset, permittente Diœcesano, sed quòd verecundum esset dicto Archiepiscopo sine Pallio ministrare. Vnde ex hoc Textu tantùm abest vt positio queat negatiua firmari, vt opposita potiùs ex illo manifestè deduci videatur: Vnde & hæc prima pro illa potest esse probatio.
987
*Neque dici potest concessionem præ
fatam tantùm extendi ad Clericos propriæ Ecclesiæ, vt ex contextu constat ibi: Suffraganeis tuis, vel Clericis. Quod enim de necessaria permissione Diœcesani dicitur, non refertur tantùm ad vsum Pallij, sed ad Pontificalem administrationem: ex eo etenim quòd Pallio vtatur hospes, offendi ille nequit, bene tamen quòd sine eius permissione munia Pontificalia exerceat: vnde stante concessione pro vsu Pallij ad præfata munia, non maiorem habebit difficultatem in permissione, quàm si illa essent sine Pallio peragenda. Quid enim incommodi Diœcesano accrescit ex eo quòd hospes Archiepiscopus Pallio vtatur, concedente id Pontifice; præsertim si Diœcesanus Archiepiscopus non sit? Sed hoc nullius videtur esse momenti. Licet enim demus ita esse, vt erga solos subditos vsus Pallij possit adhiberi, vt intelligatur illa, quam erga ipsos habet, plenitudo potestatis; hoc non tollit ampliorem concessionem erga alios sine vsu Pallij; quia erga proprios subditos stare poterat vt vidimus, cum Diœcesani permissu; ex quo & concessio pro alijs redditur innegabilis: quos quidem sua in Ecclesia assistens ordinare poterat cum Dimissorijs Diœcesani: ergo & in illius Diœcesi existens, quia licet in propria Pallio vteretur, non ideò esset quòd circa alienos plenitudinem potestatis exerceret, cùm reuera subditi non sint; vnde extra illam idem potest cum simili commissione. Demus enim Archiepisco
Notanda doctrinæ.
pum in propria existentem Ecclesia Ordines conferre tantùm extraneis cum Diœcesanorum Reuerendis. Tunc quidem Pallio vtetur. Sed quo pacto id stare queat, cùm erga illos non habeat potestatis plenitudinem? Dicendum equidem videtur id reuera non vt Archiepiscopum præstare ob rationem dictam, quantùm ad formalem rationem attinet: gaudere tamen priuilegio peculiaris ornamenti, ne in administratione illius Sacramenti diuersitas videatur.
988
*Prætereà Archiepiscopus in aliena Diœ
Amplior probatio.
cesi cum beneplacito Diœcesani sine Pallio potest absolutè celebrare: ergo & Ordines eo stante conferre. Assumptum constat ex Cap. Quia
Cap. Quia nos eodem. tt.
nos eodem tt. vbi ita Honorius Tertius: Inquisitioni tuæ taliter respondemus, quòd tam in tua, quàm in aliena Diœcesi potes sine Pallio & Sandalijs cele|brare. Sic ille. Vbi quod de aliena Diœcesi dicitur, cum ea est limitatione accipiendum, quam Sacri Canones vno ore præscribunt, de consensu scilicet Diœcesani, vt obseruauit Glossa Verb.
Glossa.
In aliena, vbi addit quòd Diœcesanus debet illum inuitare: ad celebrandum inquam, & cum ea generalitate, quæ ipsi competit, quia celebratio absolutè proponitur, & nulla pro eo limitatio adhibita, vnde non est ad solam Missarum celebrationem coarctandum. Vnde & Glossa citato loco sic ait: In aliena, de licentia Diœcesani Episcopi, aliàs non: quia non debet ponere manum in messem alienam vt 6. q. 3. Cap. Scriptum. Sic Glossa. Per simplicem autem Missæ celebrationem non ponitur manus in messem alienam: vnde licentia ad id se potest extendere, & ita ad Ordines, & alia erga Diœcesani subditos peragenda, prædicando scilicet, consecrando Virgines, confirmando, &c.
989
*Pro eodem est Cap. Nullus Primas 9.
q. 2. vbi ex D. Callisto Epistola 2. sic habetur: Nullus Primas, nullus Metropolitanus, nullusque reliquorum Episcoporum, alterius adeat ciuitatem &c.
C. Nullus Primas.
nisi vocatus ab eo, cuius iuris esse dignoscitur, aut quidquam ibi disponat, vel ordinet, aut iudicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Hæc ibi. Iuxta quæ Archiepiscopus inuitatus ordinare potest, & in eo atque alijs suo potiri gradu. De ordinatione enim Sacramentali agi perspicuum est ex sequentibus, sic enim Pontifex: Quia sicut Ordinati,, ita eis & iudicatio, & aliarum rerum dispositio prohibetur, & ita vt certum accepit Glossa reddens rationem cur iudicare maius quidquàm ordinare proferatur, ex eo scilicet quòd solus potest ordinare, sed non solus iudicare ad depositionem. 15. q. 7. Cap. Si autem, vbi dici potest in Metropolitano non esse difficultatem, quia Pallio vti per Prouinciam potest, vt excitatis Capitibus habetur manifestum. Sed contra hoc est hoc loco non agi tantùm de proprio Metropolitano, sed generaliter quicumque ille sit, vt conuincitur ex eo quòd de Episcopis dicitur, vt scilicet nullus alterius adeat ciuitatem, quæ prohibitio supra omnes ibi commemoratos cadit, vnde non est habita ratio superioritatis. Præterquàm quòd si de proprio Metropolitano esset sermo, non erat necessarium addi dictionem Nullus, cùm sine illa sensus decisionis plenè consisteret, vt est compertum. Addita ergo cùm fuerit, plus est proculdubio indicatum, iuxta vim significationis illius, & vniuersalitatem, quam importat: aliàs errandi occasio fuisset exhibita, dum de omnibus accipiendum proponitur, quod tamen est solummodò ad particulares Præsules aduocandum.
990
*Deinde eamdem caussam promouet di
Vlterior iuridica probatio.
spositio Capitis Episcopi vel Presbyteri 7. q. 1. quæ est Concilij Carthaginensis 4. Cap. 33. vbi ita dicitur: Episcopi, vel Presbyteri, si caussa visitandi
Cap. Episcopi. 7. q. 1.
ad Ecclesiam alterius Episcopi venerint, in gradu suo suscipiantur, & tam ad verbum faciendum, quàm ad oblationem consecrandam inuitentur. Hæc ibi. Nec dubitari potest Episcoporum nomine etiam Metropolitanos venire, qui & suscipiendi sunt. & in suo quidem gradu, vt scilicet tamquàm Metropolitani tractentur, & quod est sui muneris proprium exerceri non permittantur modò, sed ad illud inuitentur: in particulari autem prædicatio exprimitur, & Missæ celebratio, quæ scilicet in suo gradu ipsis competit, vnde & illa, in qua Ordines conferuntur. Neque enim Metropolitani deterioris esse conditionis debent, quàm Episcopi, quibus dicta permittuntur, iam enim suo in gradu non susciperentur, contra Canonicam sanctionem.
991
*Idem autem colligi non aliter potest ex
Alia insuper.
Cap. Nullum Episcoporum. 9. q. 2. vbi sic ex Concilio Antiocheno Cap. 13. Nullum Episcoporum
Cap. Nullum Episcoporum.
audere debere ex alia prouincia ad aliam transitum facere, & ordinare aliquos in Ecclesijs, aut proferre ad Sacrum ministerium. Nec ab alijs illuc trahatur Episcopis, nisi fortè per litteras rogatus abierit, non solùm à Metropolitano, sed & ab his, qui cum eo sunt, omnibus eiusdem prouinciæ Episcopis. Hæc ibi. Iuxta quæ solis Episcopis suffraganeis necessitas abeundi cum licentia Metropolitani, & aliorum Episcoporum imponitur: pro ipsis autem Metropolitanis prohibitio nulla, vnde & abire rogati possunt, & Ordines conferre, quod constat sine Pallio faciendum, cùm extra prouinciam sit futurus. Et quidem quod de inuitatione ab omnibes dictis asseritur, ita intelligit Glossa, vt in arduis negotijs sic debeat fieri, nam aliter sufficit voluntas Episcopi. Sic illa Verb. A Metropolitano. Ex quo fit Metropolitanum ipsum potiori iure posse inuitatum accurrere, etiamsi arduum negotium non occurrat, præsertim in mensibus à Iure concessis.
992
*Et hæc quidem satis verosimilia sunt, vt
meritò Archiepiscopis hospitibus possit obsequium istud impendi, verisimilitudo enim pro lege est, vt diximus. nu. 106. & Sacri Canones obsequia dicta erga hospites Epicopos adeò commendent; pro quo & est Cap. 4. lib. 1. Cæremonialis Episcoporum. Et quisquis circa hoc defectus interuenerit, non sine populi scandalo accidet, & diuturnas poterit parere simultates, à quibus ijs, qui lux sunt mundi, populorum specula, & formandorum morum supremi in Ecclesia Magistri,
Cap. Præcipimus.
penitus abstinendum in Cap. Præcipimus 91. dist. ex Innocentio Secundo sic habetur: Præcipimus vt Episcopi ad solum Deum, & salutem populi habentes respectum, omni tepiditate semota, ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium & auxilium præbeant: neque hoc alicuius amore vel odio prætermittant. Quòd si quis in hoc Dei opere tepidus inuentus fuerit, damnum propriæ dignitatis in
currat. Hæc ibi. Et verò non sine mysterio, pacis accuratio opus Dei à Pontifice dictum, est enim per excellentiam tale, de quo accipiendum venit Habacuc illud Cap. 3. num. 1. Domine opus
Habacuc 3. v. 1.
tuum: expositionem capiens ex sequentibus: In medio annorum viuifica illud. Ibidem. Vbi no
Vide P. Sancium ibi.
tissima lectio Septuaginta Interpretum: In medio duorum animalium cognoscêris. Quod ad Natiuitatem Christi spectare sensus confirmat Ecclesiæ, dum illam in Sacris eius vsurpat Officijs. Fuit autem illud opus pacis, quam & proptereà Chorus cælestis militiæ decantauit, cùm dixit: Gloria in Altißimis Deo, & in terra pax hominibus bonæ
Lucæ 2. v 14.
voluntatis. Lucæ 2. v. 14. Id quod hoc adnotasse loco non debet superuacuum iudicari. Neque extra chorum saltare dicendus est, qui cum cælestis militiæ choro pro pace & cantare gestit, & verò etiam militare.
993
*Post quæ iuuat dictis robur ex ijs adij
cere, quæ Dom. Barbosa tradit Parte 1. de Officio & potestate Episcopi Tit. 4. n. 41. vbi ex Prospero de Augustino ait Archiepiscopum, qui renuntiauit loco, & non dignitati, non posse vti Pallio in Prouincia renuntiata etiam ex consensu Archiepiscopi, dum exercet Pontificalia, & multò minùs ex consensu suffraganeorum, ex quorum consensu illa potest exercere. Ex quo videtur fieri etiam ante renuntiationem tale aliquid præstare posse, vt scilicet dum in aliena versatur Diœcesi, Pontificalia possit sine Pallio exercere, quandoquidem quod ad Episcopalem potestatem pertinet, est separabile ab eo, quod Archiepiscopalem importat dignitatem. Neque enim dici potest in renuntiante, id accidere ex dispositione Pontificis admittentis renuntiationem. Siquidem Pontifex renuntiationem admittens nihil addit dignitati, sed eam in eo statu relinquit, quem illa secundùm proprium conceptum habebat, & ideò stat posse verissimè affirmari Archiepiscopum non renuntiare dignitati; quod secus est de Pallio, quia illud, vt vidimus, significat plenitudinem potestatis. Et ita disponitur in Cap. Ad supplicationem de renunt. Licet dici possit non penitus Pallio renuntiasse, quia illud apud se seruare debet, & cum eo sepeliri, pro quo citatus scriptor. Vide n. 999.

An Indicus Archiepiscopus ante acceptum Pallium possit Ordines conferre.

994
*DIctum de hoc Tomo 2. Thesauri Tit. 13.
Praxis pro affirmatione.
nu. 52. vbi & probatum id licere, id quod ad praxim aduocatum in hac Limana Diœcesi, Illustrissimo Prælato, & viris doctis alijs assertionem præfatam amplexis. Et tunc quidem nondum venerat ad manus meas Dom. Barbosæ auctum opus, de quo nuper extracta doctrina, vnde & circa præsentem difficultatem aliquid hauriendum. Citato ergo n. 41. sic ait: Ex quo (ex Cap. scilicet Quòd sicut 28. §. Super eo, de Elect.)
& tex. in Cap. Bonæ 4. in fine, de postulat. Prælat. negatiuè decidenda videtur quæstio, de qua iam diu vidimus dubitari, vtrùm scilicet Episcopus factus Archiepiscopus ante receptum Pallium Ordines conferre poßit: nam in dist. §. Super eo decidit Pontifex quòd non tamquàm simplex Episcopus, sed tamquàm Archiepiscopus Ordines conferre, & alia Pontificalia exercere non potest: ante receptionem Pallij non potest verè dici Archiepiscopus, vt ex tex. in Cap. Nisi specialis, vbi Glossa Verb. Nominis, de auctor. & vsu Pallij, Decianus Consil. 90. num. 11. lib. 1. Genuensis d. c. 1. num. 19. Lotterius d. quæst, 22. num. 24. At vero in d. Cap. Bonæ decidit fortius Archiepiscopum translatum in aliam Ecclesiam antiquo Pallio vti non posse, neque sua vti potestate ante nouum acceptum, quod intra suam prouinciam suos subditos ordinando de plano procedit: quæ iutelligunturintelliguntur vera, cùm intendit exercere actus Ordinis Episcopalis iure suo, & ex propria persona tamquàm Archiepiscopus: secus verò si tamquàm Episcopus vice alterius Episcopi, qui eum inuitaret in sua Diœcesi. Ferretus Consil. 90. sub. n. 3. Genuensis d. c. 71. n. 18. Lotterius d. q. 22. num. 25. & ideo hoc casu videtur mittendum (corrige admittendum) quòd Ordines conferre poßit ante Pallium acceptum velut Episcopus nullius Diœcesis, & ne Archiepiscopus deterioris conditionis sit, quàm huiusmodi Episcopus, vt aduertit Rusæus. d. priuil. 21. Vers. Vnum est, & non dissentit Prosper de Augustino in Additionib. ad Quarantam. d. vers. 32. Hæc ille.
995
*Ex quibus habemus in primis quæstionem præsentem iam diu vti dubiam fuisse controuersam, vnde & manifestum habetur plures fuisse partis affirmatiuæ patronos, & eos quidem generatim loquentes, qui de Indijs id proculdubio indubitanter affirmarent, ijs attentis, quæ à Nobis sunt citato loco perpensa. Nec verò ex adductis Textibus potuit præfato Auctori opposita decisa videri, quandoquidem illi non noui, neque viris doctis inuisi, qui contrariam tenuerunt, & ita inefficaces illos ad intentum iudicarunt. & Cap. quidem Quod sicut de Elect. §. illo super eo, illa habet verba, quibus est exacta data responsio: Cùm id non tamquàm simplex Episcopus, sed tamquàm Archiepiscopus facere videatur. Circa quod addendum id quod §. eôdem ante prædicta extat, sic dicente Pontifice: Multùm profecto præ
sumit, qui antequàm impetret Pallium, Clericos Ordinare festinat; cùm id non tamquàm &c. Præsumptio ergo est, quæ in Ordinum collatione damnatur; vnde stante humili protestatione, & rationabili caussa, aliter iudicandum. Rationabilem autem caussam esse necessitatem, dubitari nequit; pro quo in casu illius §. occurrit oppor
Cap. Quòd sicut.
tuna probatio, sic enim ibi: Super eo autem quòd in die consecrationis suæ ante quàm Missarum solemnia finirentur, Acolytum ordinauit, pro tali ex
Et quia nocessitas vrget.
cessu eum corripias & castiges &c. quia consecrati concelebrant principaliter celebranti, ne diuidatur mysterium vnitatis, non debent tunc, Ordines celebrare. Sic ibi. Circa quod Glossa post adductam Bernardi Parmensis sententiam. ita subdit: Sed finita illa Missa, si aliam posteà celebraret, benè posset Ordines celebrare, si neceßitas esset. Vnde dicit Tunc, quasi dicat: finita illa Missa posset prius
Glossa.
Pallio recepto, quia mysterium diuidi non debet. Sic Glossa. Necessitas ergo circa ista vim habet specialem, sicut & circa plura alia.
996
*Iam quod ad Cap. Bonæ attinet, non
plus momenti habet; in illo etenim, scilicet el. 2. nihil habetur præter clausulam illam finalem circa translationem Archiepiscopi: Vinculo, quo tenebatur, Colocensis Ecclesiæ absoluentes, ad Metropolim Strigonensem transferimus, & ei licentiam tribuimus transeundi: Pallium ei ad nomen & vsum eiusdem Ecclesiæ transmissuri. Sic ibi. Quis autem dubitat pro noua Ecclesia nouum esse Pallium necessarium, quidquid de casu sit aliquo, in quo illius non sit vsus necessarius, & necessitate vrgente sine illo potest celebrari, & vbi ratio in Canone expressa locum præbet exceptioni, tenore verborum attento. Ex quo fundamento Glossa in Cap. Ex tuarum de vsu Pallij, de quo
num. 985. & seqq. aliquid satis notandum expromit. Cùm enim ibi damnetur consuetudo vtendi Pallio extra Prouinciam, quæ in Hispania viguerat, cùm talis consuetudo dicenda sit potiùs cor
Cap. Ex tuarum.
ruptela, vt loquitur Pontifex, sic illa Verb. Pallio subinfert: Rationabili tamen caussa potest vbique. Ex eo scilicet quòd vsus talis non videatur prohibitus, cùm pro illo verba dispositionis non vrgeant, commodum sensum & textui aptissimum | habitura. Citat autem Glossa Cap. Qui Eccle
Cap. Qui Ecclesiastici.
siasticis 26. dist. per errorem, cum sit 36. §. Ecce, qui est additus à Gratiano Canoni S. Zosimi Papæ, & sic habet: Ecce quòd sacrarum litterarum oportet Episcopum habere peritiam: vnde in veteri Testamento inter cetera ordinamenta Pontifex Ra
Gratian.
tionale ferebat in pectore, in quo scribebatur manifestatio & veritas: quia in pectore Pontificis manifesta debet esse cognitio veritatis, Hæc ille. Vbi de Pallio nihil: videtur autem proptereà §. præfatus adductus, quia Pallium Rationali Pontificis aliqua ratione respondet. Et ita conueniens apparet vt vbique eo vti possit ille, cui fuerit iure concessum. Atqui Archiepiscopi Pontifices non sunt, & Gratianus quod de Rationali est dictum ad Episcopos transfert, quibus Pallij vsus denegatur. Non ergo multùm est de citatione, sicut neque de exacta Gratiani applicatione curandum, si ad Pallium referatur, cuius aliam esse significationem iam vidimus, circa quod non est diutiùs immorandum, & constat citationes Iuristarum sæpiùs non multùm esse legales.
997
*Deinde expositio illa Cap. Quod sicut,
vt censeri debeat Archiepiscopus Ordines conferre vt talis, & non tamquàm simplex Episcopus, quia de plano procedit, & iure suo, atque ex propria persona, est quidem quoad verba penitus admittenda: sed negatur in eo consistere Archiepiscopalis actus proprietatem, nisi quando pro illis Pallio vtitur: in ijs enim, quæ ad Ordinem spectant Archiepiscopis sunt Episcopi æquales, vnde etiamsi intra Prouinciam ab illis sine Pallio conferantur, circa eorum valorem nequit dubitari. In casu ergo, de quo est quæstio, Archiepiscopus de plano procedit, vbi non video quod speciale mysterium hæc Dictio in præsenti contineat, nisi grammaticalem sensum: vt enim in iure adhiberi solet, strepitus iudicij, &
Quid de plano procedere.
illius figura remouetur, vt in Cap. finali de hæreticis in 6. vbi statuitur caussam hæresis de plano, & sine figura & strepitu iudicij terminandam: quod constat præsenti non esse consonum instituto: licet, vt dixi, secundùm grammaticalemsensum possit admitti, vt planus sit vsus, id est, in quo nullum esse offendiculum queat, vt reuera non est, nec erit, remistam sincerè & rationabiliter in specturis. Quòd autem iure suo Archiepiscopus procedat, hoc est quod contendimus, ius enim habet ad prædictam functionem vt Episcopus est, sicut ad eamdem vt Archiepiscopus, quia pro eo gaudet iuris priuilegio: hanc enim distinctionem Ius ipsum indicat, dum, vt vidimus, de illo vt de simplici Episcopo, & de Archiepiscopo in modo operandi decernit, quod & necessariò admittendum ab Auctore præfato, dum addit id, quod ad postremam clausulam spectat, scilicet ex propria persona, concedens inuitatum ab alio posse ministrare; tunc enim non vt Archiepiscopum, sed vt simplicem se gerit Episcopum: quod & dixi etiam accidere quando non subditos ordinat, vt num. 987. Nihil ergo est in præfata explicatione, ex quo nostra positio valeat infirmari.
998
*Ex eo autem quod dicebatur de licita Ordinatione alterius nomine potest illa ampliùs roborari: dicebatur enim id stare posse ne Archiepiscopus deterioris sit conditionis, quam huiusmodi Episcopus. Quis enim non videat idem inconueniens sequi si quando ad propriam Diœcesim accedit, Ordines conferre non possit; deterioris enim conditionis similiter remanet, & monstrosum quid in eo apparet, vt in Diœcesi propria non possit, quod potuit in aliena, si præsertim aliena suffraganea sit. Quòd autem vt Episcopus nullius Diœcesis id facere addebatur,
Glossa.
videtur Glossæ assertioni respondens, quæ circa citatum Cap. Quod sicut in casu illo, de quo nu. 995. in Verb. Tamquàm sic ait: Quia nullius
Ecclesiæ erat Episcopus, tamquàm Archiepiscopus non poterat, quia nondum accepit Pallium. Sic ibi. Quod tamen non videtur quomodo dici queat, siquidem Archiepiscopus ante Pallium verè Episcopus est, & non intitularis, sed cum determinata Ecclesia sponsali vinculo colligatus, cuius & regimen accepit, & Confirmationis Sacramentum potest subditis administrare, circa quod difficultas est nulla.
999
*Iuxta hæc nihil in præfato Dom. Barbosa occurrit, propter quod Assertio nostra debeat minùs verosimilis iudicari & ex nuper dictis roborari potest quod de Archiepiscopo post acceptum Pallium in aliena Diœcesi versanti remanet comprobatum. Siquidem ante acceptum Pallium Ordines potest à Diœcesano inuitatus celebrare; vnde & conuinci videtur posse etiam post illius acceptionem: quod statim verosimillimum apparet, & ostenditur, quia vt ante acceptum Pallium Ordinare nequeat stat apertus Canon in citato Cap. Quod sicut, & cùm adeò apertus sit, recipit tamen congruam illam explicationem, vt intelligatur iure suo, & ex propria persona, non verò nomine alterius. Atqui pro eo, qui accepit Pallium, nullus est apertus Canon, vt vidimus, & vt aliquis talis qualis sit, similem admittit intellectum: ergo & conferre Ordines poterit alterius nomine. Illatio est euidens, quia non est maior ratio cur in vno, & non in alio ita possit dispositio Canonica sustineri.
1000
*Id autem quod de inuitante Episcopo
est dictum, non est ad eos casus tantummodo referendum existentiæ Archiepiscopi in aliena Diœcesi; nam & existente illo in propria potest accidere, si videlicet Episcopus aliquis impeditus pro collatione Ordinum ad illum ordinandos transmittat, quod & accidere Sede vacante potest; in eo enim non est specialis difficultas, cùm nomine alterius, & non proprio iure, & ex persona propria id præstet. Ex quo & videtur fieri proprios posse Ordinare subditos, quia, vt nuper dicebamus, monstro quidem videtur simile vt Ordinare in propria Diœcesi subditos alienos possit, & non proprios, & sint isti deterioris conditionis, & ad alienum Pastorem quærendum adigendi, quod equidem à Pontificia pietate videtur alienum, cui & verosimilia non possunt non placere, vbi de contraria dispositione non constat, qua stante in eius est obsequium captiuandus intellectus.

An Pallio non accepto possit Archiepiscopus Missam Pontificali ritu celebrare.

1001
*EEt hoc in quæstionem venit, visum
que mihi satis probabile id licere, licet apud Auctorem de Pallio scribentem oppositũoppositum deprehenderim. Et potest illud in primis probari ex sententia multorum apud Dianam Parte 3. Tract. 6. Resolut. 35. qui affirmant Episcopum extra propriam Diœcesim posse in Pontificalibus celebrare, pro quo & alios adducit Parte 4. Tract. 4. Resolut. 143. Vers. Notandum, vbi se refert ad prius dicta, sed errante citatione Partis 2. pro 3. Licet ille cum nonnullis alijs contrarium teneat. Probari autem potest, quia nullibi prohibitum inuenitur: si enim alicubi, maximè in
Concilium Trident.
Concilio Trident. Seß. 6. Cap. 5. de Reformat. sic enim ibi: Nulli Episcopo liceat cuiuslibet priuilegij prætextu Pontificalia in alterius Diœcesi exercere, nisi de Ordinarij loci expressa licentia. Atqui hoc ad Missarum non est solemnia referendum, quia de exercitio Pontificalium procedit, quæ erga alios exercentur, vt sequentia verba manifestant, sic enim subditur; & in personas eidem Ordinario
Baculi significatio.
subiectas tantùm. Sic enim & graues scriptores intelligunt. Arguitur prætereà ex vsu Baculi, per quem Pastoralis iurisdictio designatur, vt constat ex verborum forma, quibus traditur in Consecratione. Vnde & illius vsus prohibetur extra Diœcesim in Cæremoniali Episcoporum, nisi aliàs auctoritate Apostolica concedatur. Ita lib. 1. Cap. 17. Licet autem in Mitra tale aliquid non appareat, reuera tamen propria est Episcopalis potestatis, & potiùs quàm baculus, vnde in benedictione & collatione præcedit.
Diluuntur obiecta.
1002
*Ad quæ quidem non est operosa responsio: Concedo enim Baculum esse Pastoralis moderationis insigne; nego tamen quando extra Diœcesim adhibetur, illam vt exercitam iure proprio in illa designare; cùm id minimè necessarium sit. Quod euidenter constat in celebrante ex licentia Diœcesani, & idem dicendum est de Mitra, quæ licet ornamentum proprium Episcopale sit, potestatem tamen iurisdictionalem non indicat, sed duo cornua splendida Mosis, quia vrriusque Testamenti doctrina ar
Mitræ significatio.
matus resistere debet aduersarijs veritatis. Hinc est vt Mitra Episcopis peculiare ornamentum alijs quandoque tribuatur, Assistentibus inquam Præbendarijs in Consecratione Episcopi, & Cardinalibus, qui eam manu gestant in Processionibus Corporis Christi, Romæ, qua & Abbates vti, certius est, quàm vt id testibus conuincere debeamus. Et quidem si prædicta quidquam vrgerent, neque annulum liceret Episcopo in aliena Diœcesi gestare, quia ille etiam Episcopalem significat potestatem, qua videlicet sibi commis
Et Pontificalis annuli.
sam Ecclesiam intemerata fide, illibatè custodiat, vt in eius dicitur traditione. Id autem quod ex Cæremoniali adductum, necessariò est ab aduer
Circa Baculum.
santibus cum limitatione accipiendum, cùm Episcopum in aliena Diœcesi ex commissione Diœcesani posse Ordines conferre, adhibito Baculi vsu fateantur. Dici ergo potest prohibitionem dictam procedere iuxta Concilij Trident. mentem prohibentis Pontificalia exerceri, quæ circa alios peraguntur, & ita Baculus in Ordine ad illa non sit extra Diœcesim deferendus, vt quidquam huiusmodi propria auctoritate exerceatur. Et Mitra quidem non prohibetur deferri, cùm tamen insigne iurisdictionis proferatur. Cur ergo
Baculus, & non illa?
1003
*Iam quòd ad Archiepiscopum attinet in casu, de quo est quæstio, ex prædicta potest sententia comprobari. Ex co enim quod Episcopo extra Diœcesim liceat Pontificalis celebratlocelebratio, sequitur & Archiepiscopo licere, Pallio non dum accepto: tam enim est Episcopus ac illi. Quòd si extra Diœcesim, aut prouinciam: ergo & intra illam, quia in eo minor est difficultas, vt est planum, plus enim potest quis in propria domo, quàm in aliena. Et hoc ad conciliandam populi reuerentiam spectat, sicut ad maiorum Festorum celebritatem, & pro occasionibus multis, quæ occurrunt, & illam videntur iure aliquo speciali postulare, quia videlicet ad Reges spectant, aut Gubernatores Principes, vel publica negotia concernunt, in quibus oportet plusquàm
Ordinariam celebritatem adhiberi.
1004
*Prætereà argui potest, Quia id Archiepiscopis nullibi prohibitum inuenitur, vt constat discurrendo circa illa, quæ illis inueniuntur prohibita, præsertim in citato Cap. Quod sicut, de quibus & Nos citato Tit. 13. n. 52. & seqq. Quod fundamentum, quando de potestate Episcoporum agitur, est valde vrgens, cùm ex illorum primitiua constitutione amplissima ipsis videatur concessa potestas, vnde & multorum pronuntiatum illud, de quo alibi non semel, posse illos in sua Diœcesi quidquid Pontifex in tota Ecclesia; cui tamen illa additur moderatio, vt in
ijs procedat tantùm, quæ non sunt prohibita ab Apostoli Sede. Id quod præsenti casui venit adaptandum. Qua ratione & solemnis prædicatio licet, estque dubio procul in vsu, cùm aliàs portio quædam potestatis videatur, ad cuius plenitudinem Pallij concessio dirigitur. Et illam extra Diœcesim Episcopis non licere colligitur ex Cap. Episcopi, vel Presbyteri 7. q. 1. de quo n. 990. ibi: Tam ad verbum faciendum. Et posset aliquis contendere id quod ex Glossa reiecimus num. 998. Archiepiscopum ante receptum Pallium esse Episcopum nullius Diœcesis, atque ita non posse solemniter prædicare, vnde ad præfatum fundamentum vti ad irrefragabile recurrendum. Non prohibitum inter prohibita alia: ergo licet, vbi ex Concilio Tridentino nihil, cuius dispositio de Pontificalium exercitio in aliena Diœcesi procedit, si illud pro antecedenti sententia circa Diœcesim alienam momentum habere aliquod ab ijs, qui contra ipsam militant, contendatur.

Circa Episcopum suffraganeum coràm suo Metropolitano prædicantem ante Pallij receptionem.

1005
*SVpponendum in primis Episcopum
non suffraganeum minimè debere benedictionem petere, quia illi nulla est ratione subiectus, & vt dictum est citato Cap. Presbyteri, & num. 990. explicatum, debet in suo gradu suscipi, vnde seruanda independentia. Neque obstante quòd benedictio huiusmodi aliquando à minori & subdito confertur, vt contingit quando Prælatus Regularis est concionaturus: tunc
enim à subdito celebrante benedictionem petit, qui ratione ministerij Sacri est aliqua ratione superior, sicut quando audit confitentem. Nam primò non sine magno fundamento dici posset Prælatum non debere benedictionem à celebrante subdito postulare, sed more aliorum ad Altare procedentem ibi illam à Deo petere, & reuerentiam celebranti debitam exhibere. Neque quod de Sacramento Pœnitentiæ dicitur his debet obstare: in eo enim Sacerdos est instrumentum Dei, vnde & Pontifex ipse Sacerdoti subijcitur; & de fide habemus id esse ita à Christo Domino constitutum. Deinde dici potest inter Religiosos ita vsu receptum humilitatis gratia: cùm tamen inter Episcopos aliter res habeat: non quidem ex eo quòd humiles esse non debeant, & præ alijs quidem, cùm humilitatem habeant specialiter commendatam in Concilio
Tridentino Seßione 25. Cap. 1. de Reformat vbi sic Patres. Se muneri suo conformes ostendant: in primis verò ita mores suos omnes componant, vt reliqui ab eis frugalitatis, modestiæ, continentiæ, ac, quæ nos tantoperè commendat Deo, sanctæ humilitatis exempla petere poßint. Sic ibi. Non inquam ex eo, sed quia Ecclesia prouidentissimè cauet vt Episcopalis dignitatis conseruandæ summa cura adhibeatur, pro
Concilium Trident.
quo Concilium idem Cap. 17. vnde suprà, Sacros Canones, & Concilia, in quibus idem continetur, allegans; vnde non patitur humilitatis prætextu quidquam de superioritate loci, aut emi
nentiæ alterius publica in luce decerpi: Mandans eisdem, vt tam in Ecclesia, quàm foris suum gradum & ordinem præ oculis habentes, vbique se Patres, & Pastores esse meminerint. Quæ sunt verba Concilij.
1006
*Hoc ergo supposito, potest vlteriùs in
quiri circa suffraganeum coràm suo Metropolitano post acceptum Pallium prædicaturum, an ab eo debeat benedictionem petere, pro quo Metropolitanus quidam in ipso instantis prædicationis articulo institit, nihil tale Prædicatore modestissimo cogitante, qui & instantiæ cessit, renitente licet Regio Senatu, cuius erat Visitator. Et potuit quidem Metropolitanus ea ratione moueri, quæ statim se offert, subordinationis scilicet suffraganei erga Metropolitanum suum; reuera
enim illi dici potest esse subiectus, vt colligitur ex Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 2. de Reformat. ibi: Itidem Episcopi qui nulli Archiepiscopo subijciuntur, aliquem vicinum Metropolitanum semel eligant &c. Stante ergo subiectione non videtur cur non debeat subiectus ab eo, cui subijcitur, benedici. Hinc D. Paulus Heb. 7. v. 7. sic
Hebr. 7. v. 7.
ait: sine vlla autem contradictione, quod minus est, à maiore benedicitur. Vbi de Abraham locutus, cui Melchisedech benedixit Genes. 14. v. 16. in
Genes. 14. v. 16.
de probans summi excellentiam Sacerdotis supra Leuiticos; Leui siquidem in lumbis erat Abrahæ, quod magna est profunditate, & verborum maiestate mysteriorum diuinorum aquilex prosecutus.
1007
*Sed his non obstantibus contrarium
videtur asserendum, quod & multi in casu, de quo est dictum iudicarunt: & fundamentum ex præfato Apostoli testimonio deducendum, quia iuxta illud solus maior debet benedictionem impertiri: sub ea ratione, qua maior est: Atqui Metropolitanus non est maior in eo, quod attinet ad benedictiones: Ergo non potest suffraganeo benedicere. Maior est clara & Minor ostenditur: Nam suffraganeus in quantùm Episcopus tam est Episcopus, quàm Metropolitanus: Atqui vt Metropolitanus non benedicit, vt talis, sed vt Episcopus: Ergo Maior non est. Maior est comperta: nam Consecratio Metropolitani & simplicis Episcopi eadem est omnino, ita vt pro Metropolitano nihil addatur. Minor autem probatur, quia pro benedictione potestas accipitur in consecratione, vnde in fine illius Episcopus populo solemniter benedicit, præmissa manuum consecratione, in qua sic Consecrator post alia: Deus, & Pater Domini nostri IESV Christi, qui te
ad Pontificatus sublimari voluit dignitatem ipse te Chrismate & mysticæ delibutionis liquore perfundat, & spiritualis benedictionis vbertate fecundet: quidquid benedixeris, benedicatur, & quidquid sanctificaueris, sanctificetur, & consecratæ manus istius, vel pollicis im positio cunctis proficiat ad salutem. Sic ibi. Licet autem manus Presbyteri eodem modo consecrentur, vnde & illi benedicere possunt; consecratio autem manuum Episcopalium sublimioris rationis est, quia non oleo Catechumenorum, sed sacro Chrismate peragitur, vt sint ad eos effectus, qui in consecratione exprimuntur, aptiores, vnde ad earum osculum omnes accurrunt, benedictionem, pro qua sunt consecratæ, multiplicem recepturi.
1008
*Deinde arguere efficaciter possumus,
quia cùm ea, circa quæ superioritas Archiepiscopi erga suffraganeos habetur, satis in sacris Canonibus, & Concilijs expressa sint, id quod ad benedictionem spectat, nullibi reperitur, & ita non est vllatenus admittenda. Neque ex ratione Superioritatis vtcumque argui potest, sicut neque in ordine ad punitionem, quæ Superioribus solet esse congenea, & ad conuocationem, quæ & similiter Superioribus competit; circa quæ Concilium Tridentinum citato Cap. 2. & 5. In priori enim sic: Nec Episcopi Conprouinciales respectu cuiuslibet consuetudinis ad Metropolitanam Ecclesiam in posterùm accedere inuiti compellantur. In alio verò ita: Caussæ criminales grauiores contra Episcopos à solo Papa cognoscantur & terminentur. Minores criminales cognoscantur à solo Concilio Prouinciali. Sic Concilium, adeò illos volens à Metropolitanorum iurisdictione utpotè paris quoad substantialia dignitatis, exemptos.
1009
*Prætereà circa modum petendæ bene
dictionis assistente Prælato prouida extat dispositio in Cærimoniali Episcoporum lib. 1. Cap. 22. vbi tamen pro suffraganeo nihil. Et quidem cùm notando discrimine inter prædicaturos dispositio procedit, sic enim ibi: Quicumque sermonem habiturus finito Euangelio ducendus est per Cærimoniarium cum debitis reuerentijs ad osculum manus Episcopi, quam, nisi fuerit Canonicus, genuflexus osculatur: Canonicus autem stans profundè inclinatus osculatur manum, deinde benedictionem petit dicendo. Iube Domine benedicere &c. Vbi in Canonico eius dignitatis consideratio habetur, vt genuflere non debeat, sicut alij, sed stans benedictionem & petat & accipiat. Si ergo Episcopus benedictionem petiturus est, nihil plus eidem quàm Canonico tribuetur; quod est incredibile, quia & absurdum, & indignum adeò sublimi dignitate. Neque dici potest illum non osculaturum manum Archiepiscopi cum profunda inclinatione. Vbi enim dispositio illa Ecclesiæ auctoritate suffulta? Arbitraria quidem prorsus est, & ex ea argumentum validum, vt de benedictione tali nihil sit à supremis potestatibus cogitatum. Deinde, quòd vnus teneatur ad osculum, alter non, exigua profectò differentia est in excessu adeò incomparabilis dignitatis.
1010
*Item ex huiusmodi admissa Metropo
litani sententia sequeretur Metropolitanum ipsum coràm Primatem prædicaturum, & Primatem coràm Patriarcha, petiturum benedictionem: quod equidem inauditum est, sed quod reuera ex fundamento subiectionis concedendum. Et ex adducto nu. 1007. colligitur, neque coràm illis prædicantem Episcopum debere benedictio
nem postulare, nihil enim illi supra Episcopalem dignitatem habent quàm ampliorem iurisdictionem, quod est dignitati illius accidentarium, sicut & Cardinalatus, & Apostolica Legatio nisi quid in speciali circa hos dispositum inueniatur, & potest pro eo congrua esse ratio, ex eo quòd Pontificum personam repræsentant, præsertim si sint à Latere, pro quo vsus consulendus. Et hæc quidem pro casu prædicto, in quo Prædicatoris humilis resignatio videtur humilium Celsitudini placuisse: Suffraganeus enim tunc, breui Metropolitanus factus, insperato & ipsi & alijs ascensu, & suo redditus Metropolitano Superior in Ecclesia & illustriori & opulentiori, maiora, vt augurari est facile, & feliciter promptum, obtenturus.
1011
*Sed decidendum restat, quod in titu
lo quæstionis, an scilicet, admissa obligatione petendæ benedictionis, cesset illa, si Metropolitanus nondum fuerat Palliatus. Et videtur dicendum non cessare, quia ante Pallium per confirmationem quidquid est iurisdictionis erga suffraganeos acquirit præter illam, quæ pro conuocando Concilio cum Pallio venit, vnde iam est fundata subiectio, & recursus appellationum. Sed est vnde & negari possit, cùm suffraganei subiectio sit respectu Archiepiscopi vt talis: qui autem nondum accepit Pallium, vocari Archiepiscopus nequit, vt habetur in Pontificali, & iam pridem in Cap. Nisi specialis de vsu Pallij, ibi:
Non tamen deberet se Archiepiscopum appellare prius quàm à Nobis Pallium suscepisset, in quo Pontificalis Officij plenitudo cum Archiepiscopalis nominis appellatione confertur. Sic Innocentius Tertius. Hoc ergo rotundo (vt vulgo) textu suffraganeus armatus, quomodo non possit electo Metropolitano, si benedictionem affectet, repugnare? In quo vnum illud videtur medium ad discrepantiam istam sensuum componendam, vt scilicet suffraganeus non prædicet, vel Archie
Vtilis admonitio.
piscopus non assistat. Neque difficultatum huiusmodi decisiones in ipsum vllo modo vrgentis actionis differantur articulum, quia & tunc periculosum Consilium, & scandalo non semel obnoxium. Sic vidimus in præcipuo Festo Titulari Metropolitanæ Ecclesiæ concionem à parato Concionatore relictam, viro quidem grauissimo, dum circa honorariam salutationem concionantis pertinaciter altercatur. Pro quibus hæc satis, vt iam ad alia.
VXOR.

VXOR.

Circa bona acquisita constante Matrimonio, quid mortua vxore non finito contractu.

1012
*CAsus est peculiaris, de quo P. Ste
phanus de Auila, quam sic proponit: Petrus vxoratus anno 1589. die 2. Maij in Hispaniam transmisit Octo mille argentea pondera tredecim ferè regalium, vt ex illis emerentur merces in Peruuium, vbi degebat Petrus, perferendæ. Dum autem pecunia suo esset in cursu, Petri vxor mortua est die 29. Iulij anni eiusdem, quando illa Carthaginem Indicam appulisset. Et quia Classis sero portum Hauanæ tenuit, ibi hibernauit. Quo tempore Petrus Secundas celebrauit nuptias, & quia ex prioribus filij relicti, dubitatum est qualiter lucrum implicatæ pecuniæ veniat diuidendum. Et responsum ex illo duas æquales constituendas partes, quarum altera Petro obueniat, filijs altera. Pro quo supponendum est, inito matrimonio, inter virum & vxorem quamdam contrahi Societatem, in qua lucra sunt æqualia; quamuis capitales non sint æquales portiones; cum eo tamen dotis priuilegio, vt debeat salua & integra remanere. Quo supposito probatur data resolutio. Nam si dicta pecunia periret, etiam soluto per mortem matrimonio, aut merces, in quibus implicata, perijssent, manifestum est dicturum Petrum per æquales partes futuram esse iacturam, vt dimidium ipse, & reliquam prioris matrimonij filij sustinerent. Ergo & lucrum per partes est etiam æquales diuidendum; nam iuxta Iuris regulam, qui sentit commodum, sentire debet & damnum, &
è contra. Item in contractibus consideratio est habenda principij. v., verbi g.gratia, si filius familias contractum effecit, quamuis tempore, quo finitur terminus contractus, sit iam emancipatus, nihilo
l,. filius familias.
minus acquiritur patri. l. filius familias. ff. de Verb. obligat. in nouo.
1013
*Neque contra hoc facit si dicatur quòd
licet implicata pecunia periret, Petrus ad reddendam dotem maneret obligatus: nam hoc, vt dictum est, est dotis priuilegium. Item si duo, qui Societatem inierunt pecuniam implicandam | transmittant, & vnus ex illis paulò post moriatur; lucrum coëmptarum mercium inter eos æqualiter diuidendum: ergo & similiter in casu, de quo est quæstio. Animaduertendum tamen est, pecuniam, quam Petrus in Terram firmam misit, in portus inquam, ex quibus merces aduehendæ nauigatione noui maris, & solet esse quarta pars, pro soluendis vecturæ sumptibus, & iuribus Regijs, ad Petrum integrè pertinere, sicut & interesse, quod habere potuisset, si pecunia in portubus Terræ-firmæ emendis fuisset mercibus applicata, iuxta duorum Mercatorum arbitrium: quandoquidem tempore transmissionis iam erat dissolutum matrimonium; & lucrum hoc extrahendum ex corpore lucri, quod est ex pecunia in Hispaniam missa receptum; reliquum autem modo dicto inter Petrum & filios partiendum. Sic doctus Pater.
1014
*Circa cuius resolutionem difficultas
esse potest eo quòd, cùm inter virum & vxorem contractum Societatis interuenire protulerit, iuxta contractus huiusmodi conditionem asserendum est vxoris fuisse morte finitum, sic enim Iure statutum, & communis sensus Doctorum amplectitur, vt videri potest apud P. Onate Tomo vlt. Disput. 100. nu. 6. & seqq. P. Palaum de Iust. Disput. 8. Puncto 11. num. 7. P. Molinam Disput. 414. num. 1. & obuios alios. Ad quod tamen dici potest generalem illam doctrinam tunc non procedere, quando cœpta per socium finita sunt, vt est receptissima doctrina, pro qua citati, prior n. 14. alter num. 8. & vltimus num. 1. & 3. apud quos alij. Quod tamen sic videtur accipiendum, vt tunc continuari debeat, quando sociorum interest continuatio, vnde ad illam teneri dicuntur heredes. In casu autem nostro non ita videtur accidere, quia ex continuatione nullum est speciale lucrum defunctæ maritus habiturus. Nihilominùs dici potest ad continuatianem teneri, quia negotium filiorum agitur, quorum interest negotiationem prædictam continuari, sicut intererat matris, qui Petri etiam cùm filij sint; eorum debet commodis prouidere, Et idem esset etiamsi non essent filij, quia heres alius esset, cuius etiam caussa vtiliter continuatione contractus ageretur, & ita posset pro illa Petrum compellere, aut quemcumque alium similiter obligatum. Et sic accipiendum est quod ab Auctore dictum de vno ex duobus socijs transmissa ad mercimonium pecunia demortuo.
1015
*Hinc est vt circa pecuniam in Terram
firmam missam pro effectibus dictis aliter ac Auctor dicendum videatur, ille siquidem ex soluto matrimonio arguit: Atqui etiam illo soluto Societas durat, & in eodem philosophandum modo ac si in viuis esset vxor, cuius negotium vtiliter agitur, dum pro filijs negotiatur. Itaque pecunia transmissa ad vxorem etiam pertinet, & ad filios, vnde ex corpore lucri non est extrahenda, sed æquales ex illo faciendæ partitiones. Habet autem Petrus illud ex eo commodum, vt si pecunia talis pereat, pro parte tantùm ad ipsum iactura pertineat, ex citata regula communis damni & commodi. Nullum ergo hîc duorum Mercatorum desideratur arbitrium, cùm de corpore lucri constet, & fieri debeant æquales partitiones.

Circa vxorem contrahentem marito absente.

1016
*SIc res accidit, vt vxor quædam pro sustentanda familia mutuam pecuniam
acceperit, qua & illam subleuauit prouida transmissione: qui adueniens quod fuerat factum approbauit; mortuus tamen non impleta solutione, dicente vxore se velle soluere, quod & facere cœpit, & dubitatum an soluere teneatur. Circa quod sequentia statuuntur.
Primò contractum vxoris sine mariti licentia esse ipso iure nullum. Sic Azeuedus lib. 5. Recopilat. Tit. 3. l. 2. n. 29. & 80.
Secundò non teneri in conscientia soluere. Idem nu. 35. & 36. etiam mortuo marito num. 49.
Tertiò peccare contrahendo, & eum qui cum ea contrahit, & iniustè detinere rem virtute talis contractus. Idem nu. 40. & 41.
Quartò contractum non firmari iuramento nu. 87. limit. 5. & nu. 109. & Ioannes Gutierrez de Iuramento confirmatorio. Parte 1. Cap. 1. nu. 34. Quibus non obstantibus fuit.
1017
*Assertio Prima, Vxorem in casu pro
posito ad soluendum teneri in conscientia, quia licet lex 55. Tauri statuat vxorem non posse contrahere, in casus autem propositi specie est licentia tacita, quandoquidem maritus illi regimen domus commisit, vnde & quod est illi annexum videtur concessisse, cùm ipsi non reliquerit quæ erant pro commisso onere necessaria. Sic Paludanus in 4. dist. 15. q. 3. arti. 6. Conclus. 2. Palacius dist. ead. Disp. 15. & Nauarra lib. 3. de restit. Cap. 1. dub. 6. nu. 86. & 87. Pro quo & Rodericus Suarez l. 3. de debitis §. Septimò limita dicens id stare posse dummodò maritus longè absit; secus si modico tempore, & non esset periculum in mora, quæ ibi latè prosequitur. Sicut & Cifuentes in cit. l. 55. Tauri q. 5. & Azeuedus suprà num. 81. & quod ad licentiam tacitam attinet Antonius Gomez cit. l. nu. 5. Castillus ibid. nu. 12. Azeuedus nu. 8. & 9. & colligitur ex eadem lege, in qua licentia expressa non exigitur. Neque necessarium est quòd licentia tacita aut ratificatio præcedat contractum, cùm sufficiat subsequi, quo firmatur contractus & validus manet, vt tradunt Antonius Gomez suprà nu. 6. & Azeuedus nu. 25. cui valde fauet lex 58. Tauri. Et quod dictum est de foro conscientiæ, etiam est de foro externo accipiendum, de quo præcipuè Auctores citati pronuntiant.
1018
*Tandem omnia præfata firmantur ex
eo quod iuxta l. 6. tt. 1. part. 1. si is, qui sub alterius est potestate aliquid mutuum acceperit, & postquam sub potestate esse desierit, partem debiti soluat, videtur debitum recognoscere, & ad integram obligatus remanet solutionem. Id quod in præfata vxore accidit post mariti mortem; partem siquidem mutui soluit. Et quòd mulier ratificare possit marito mortuo tenet Azeuedus num. 58. & meliùs num. 68. Circa quod dubium emergit aliud, an scilicet solutio facienda sit ex bonis multiplicatis, aut ex alijs, pro qua sit.
1019
*Assertio Secunda affirmans de bonis
multiplicatis, quia debita contracta sunt constante matrimonio: quòd si illa non suppetant, ex Capitali mariti, siquidem mutuum in sustentatione est domus insumptum, ad quam maritus tenebatur, vxoris scilicet & familiæ, dote integra conseruata; quandoquidem fructibus eius gaudet. Quòd si nec capitale mariti sit, quia aut illud non attulit, aut est coniugio durante consumptum, vxor ad solutionem obligatur, vt affirmat Palacius Rubius in l. 61. Tauri num. 11. §. An & quando. Et in Repetit. donat, inter vir. & vxor. §. 66. n. 5. Vers. & si fortè. Lara de alimentis. §. Si quis ex his à num. 83. & Resolut. 115. Matienzus l. 3. tt. 9. lib. 5. Recopilat. num. 5. & quod ad Capitale mariti attinet D. Don Leander de la Reynega, in casus præsentis specie. Et Resolutioni præfatæ se subscripsit D. Cyprianus de Medina, qui & addidit creditorem posse actionem intentare contra bona vtriusque: quòd si vxor non soluerit, ad mariti bona recursum habebit. Quod ita intelligit huius Consilij Auctor in casu, in quo intentata contra maritum actio longior & difficilior esset futura ob concursum creditorum, aut alia ex caussa, quod & visum est Doctori Solis. Sic Auctor, qui & suprà.
1020
*Et resolutio quidem satis opportuna
Iudicium circa resolutionem.
est hoc præsentim in Regno, in quo mercimonia exercentes (& pauci sunt qui non exerceant) longas extra domos suas ea de caussa moras trahunt, vnde vxores ad mutuum contrahendum, & venditiones rerum compelluntur, pro quibus satis est verosimilis adducta doctrina, pro qua in speciali Rodericus Suarez. cit. leg. 3. vt vidimus nu. 1017. Licet id, quod de sufficientia licentiæ tacitæ asseritur, sint qui non admittant, expressam esse necessariam arbitrantes, quos adducit Matienzus suprà, & esse communem sententiam pariter asserentes. Sed quidem vt demus id ita esse, pro casu præsenti alia est ratio, in quo circumstantiæ peculiares, cùm vxor non tam suo nomine, quàm mariti agat, cùm id agat, quod maritus facere teneretur, qui ad licentiam tribuendam pro ijs, quæ ad Ordinariam domus administrationem spectant, ita tenetur, vt si illam tribuere detrectet, ad id possit Iudicis Officio compelli iuxta l. 4. Titulo 3. lib. 5. Recopilat. quæ est 57. Tauri. tenoris sequentis: El juez con conocimiento de causa legitima ò necessaria, compella al
marido, que de licencia à su muger para todo aquello, que ella no podria hazer sin licencia de su marido. Y si compellido no se la diere, el juez solo se la pueda dar. Sic Rex Catholicus & inuictissimus Ferdinandus, & Serenissima eius filia Ioanna Hispaniarum Regina. Circa quam videndus Matienzus per tres Glossas admodùm doctrinales. Vbi vna ex caussis legitimæ & necessariæ concessionis est debitorum solutio; ex quo intelligitur legitimè contrahi potuisse.
1021
*Quod autem de solutione ex bonis
multiplicatis, vel, vt loquuntur scriptores, superlucratis, dicitur facienda, non ita accipiendum est, vt ex illis, quatenus ab alijs bonis separatis, fieri tunc debeat quando vrgent creditores; bona siquidem talia cum dotalibus esse permixta possunt, sicut & cum mariti Capitali. Sed quòd cùm deuentum fuerit ad partitionem, illa quæ pro solutione impensa sunt, inter superlucrata debeant computari. Et ratio est clara: Nam si maritus adesset, & quæ ad sustentationem necessaria sunt, in eum effectum contulisset, illa neque ad Capitale ipsius, neque ad dotem pertinerent: ergo similiter est de sumptibus ab vxore factis in effectum eumdem, cùm ijdem computentur. Quod generatim quidem loquendo pro
Notanda limitatio, pro ipsis.
cedit: nam caussæ aliquæ possunt occurrere, propter quas non sit medietas lucrorum à marito obtinenda, & ita neque debita ex dimidia parte vxoris fructibus aggrauanda: si videlicet maritus ex bonis talibus in suo Capitali impenderit, non solùm voluptarijs, sed etiam vtilibus ac necessarijs expensis, vel dolo, vel supina quadam negligentia, vel ludo, vel meretricando consumpsit, vt tradunt graues scriptores, & est euidenti rationi conforme.
1022
*Iam quod ad obligationem vxoris in
defectum aliorum bonorum attinet, ex eo videtur improbari posse, quia deficientibus bonis alijs, sola dos forsitan supererit, quæ quidem, vt dictum suprà, illud habet priuilegium, vt integra reddi debeat, & alijs non æquè priuilegiatis anteferri. Quod quidem generaliter loquendo videtur certum, in casu autem, de quo nu. 1018. de soluente partem debiti, de viduis non agitur, quæ sunt miserabiles personæ, neque ratio pro alijs seruiens, sic disponente lege, ad illas est trahenda, pro quibus specialior militat, & cùm sit odiosa, non est extendenda, iuxta notissimam regulam. Quòd si maritus viuat, & vxor pro solutione vrgeatur, non habente illo vnde reddat, etiam dotis priuilegium perseuerat, vt est planum: neque oberit quòd soluere cœperit, cùm excipere possit, non suo soluisse nomine, sed mariti, ad quem debitum pertinebat. Quæ quidem ad iudiciarium forum deducenda; sed suum etiam habere locum poterit forum conscientiæ. Pro quo videndus P. Palaus de Iustit. Disput. 9. Puncto 19. n. 6. & seqq. §. 6,
1023
*Est autem quorumdam Doctorum
sententia affirmantium doti præferendum esse debitum, quod contractum est ratione pecuniæ acceptæ ad reparationem domus vel nauis, & alimenta eorum, qui in eiusmodi laborarunt, etiamsi prædicta hypothecata fuerint. Ex quo videtur sequi in casu nostro similiter dicendum, quandoquidem quæ accepta sunt, pro alimentis fuere familiæ, & vxoris ipsius: videndus P. Lessius de Iust. lib. 2. Cap. 15. num. 19. Sed quidem quod ad casum nostrum attinet, doctrina prædicta non vrget, quia vt ex citato Auctore eodem loco constat, illa tantùm locum habet quando dos est posterior; si autem prior, penitus præferenda; licet non desint, qui secus sentiant. Et roborari potest ex receptissima sententia de contractis debitis ob expensas factas in eius, qui mortuus est, infirmitate, sicut & in funere. Quod quasi speciale asseritur, cùm tamen pro alimentis viuorum præstitum non eam dicatur obligationem importare. Et quidem si ille titulus alicuius esset momenti, vix vllum esset debitum, quod priuilegio non gauderet, quia quæ mutuo frequentissimè accipiuntur, pro alenda familia sunt, & eo, qui ipsi præest. Omitto Auctorum congeriem in rebus notis, & pro quibus illi ob|uij, quod ostentationi potiùs deseruire, quàm vtilitati potest.

Pro vxoribus Proregum difficultates aliquot expeditæ.

1024
*PRima est, an salarium ipsis impendi
solitum inter bona sit superlucrata computandum. Ad quod generaliter loquendo negandum est, quia ita habetur in l. 5. Tit. 9. l. 5. Recopilat. vbi ita dicitur: Mando y ordeno que todos, è qualesquier bienes Castrenses, y Oficios de Rey, y donadios, de los que fueren ganados, y mejorados, y auidos, durante el matrimonio, ô entre el marido y muger por el vno de ellos, que sean è finquen de aquel que los vbo ganado, sin que el otro aya parte dellos, segun lo quieren las dichas leyes del Fuero. Sic Philippus Secundus, pro quo & l. 2. ita dixe
Lex Recopilat.
rat: Y si fuere donadio de Rey, y lo diere à ambos, ayanlo marido y muger; y si lo diere à vno, ayalo solo aquel à quien lo diere. Hæc ibi. Cùm ergo
Lex 2.
Proregale munus Officium Regium sit, & Regium donum; indubitabile apparet non esse inter communia bona computandum.
1025
*Contra quod tamen id videtur stare,
Arguitur ex l. 5.
quod in citata l. 5. post adducta verba sequitur, sic enim ibi: Pero que los frutos y rentas dellos, è de todos otros qualesquier Oficios, aunque sean de los que el Derecho vbo por casi Castrenses, y los otros bienes, que fueren ganados ô mejorados durante el matrimonio, y los frutos y rentas de los tales bienes Castrenses, y oficios, y donadios, que ambos lo ayan de consumo. Iuxta quæ fructus & redditus officij communes futuros decernitur: ergo & salarium, quia nullus alius fructus aut prouentus officij est. Neque enim honores ad eius generis fructus spectant, de quibus ibi agitur, neque redditus dici possunt, vt constat, quando neque in illis esse medietas possit, quia neque admittunt partitionem. Ad quod quidem dicendum de salario manifestè agi, cùm ad vnum èex coniugibus spectare officium asseritur, aliàs nihil speciale ei, cui est à Rege concessum, tribueretur: officium enim secundùm se non est partibile, quia nec vendi potest, vt æstimatio medietatis ad singulos coniuges deriuetur: ad eorum officiorum distinctionem, quæ vendibilia cùm sint, æstimationem diuisibilem patiuntur, vt in Rectoribus ciuitatum accidit, Tabellionibus, & quibusdam alijs, de quibus Matienzus in citatam l. 5. Gloss. 2. & 4. Couarrubias lib. 3. Resolut. Cap. 19. nu. 4. & seqq. & plures alij. Fructus ergo & redditus aliter intelligendi, vt id denotent quod in officijs à Rege datis præter salarium obuenerit, id siquidem à Rege non datur, sicut datur cum officio salarium, quidquid illud sit, iuxta officij qualitatem, habent enim sua emolumenta specialia, in quibus vxores suas habebunt medietates.
1026
*Contingere autem, & non rarò pote
rit, vt vxores pro obtinendo officio multùm de suo impendant, quòd si defuisset, minimè illud fuisset obtentum. Et tunc stipendium commune futurum, ac si emptum illud fuisset: hac enim ratione probat Couarrubias, quod & laudat Matienzus, officia illa vendibilia ad vxores pro medietate pertinere, quia communibus sunt pecunijs comparata. Pro quo & P. Palaus de Iust. Disp. 9. Puncto 15. §. 4. num. 1. Si verò officium sine concursu illo mulieris reipsa obtineretur, non eadem videtur esse ratio: compensandum autem ipsi, quod ab ca præstitum, vti de impensis pro capitali conseruando, vel augendo, de quo cum alijs P. Oñate Tomo 2. Disp. 42. nu. 14. Ex quo etiam sequitur futurum commune officium, quando intuitu confertur vxoris, vt sæpè accidit: sic enim verificatur quod adductum ex l. 2. nu. 1024. Y si fuere donadio de Rey, y lo diere à ambos, ayanlo marido y muger.
1027
*Quod si Prorex constante officio obse
quium aliquod peculiare Regi, & Reipublicæ valde commodum præstiterit, quod Rex peculiari etiam dono munerarit, non est illud vxori commune futurum, quia pro ipso stant leges superiùs inductæ. Quod quidem P. Palaus suprà nu. 9. verum habere ait, etiamsi obsequia communibus fuerint sumptibus impensa; ijs enim non obstantibus Rex potest vni donare, non attenta sumptuum illorum communione. Vnde diuersa iuxta illum est ratio de ijs, quæ vltra debitum stipendium à Rege donantur, ac de illis, quæ pro obtinendo officio: cùm tamen nu. 1. citato generaliter fuerit locutus de bonis castrensibus & quasi castrensibus, sitque eadem ratio de donatis à Rege, vnde lex 5. citata de omnibus pariter, vt vidimus suprà, pronuntiat. Et quidem Rex cùm officium tribuit, nullo modo in consideratione habet, quod eidem numquàm solet ab ambientibus officia proponi, quòd soilicet in eorum prætensione communes sumptus incurrant; quod satis esset impertinens. Id etenim apud eos est, quorum interest, expendendum, licet officium vni detur, vt communiter Proregnatus impenditur: vnde & idem de dono dicendum, quod supra stipendium pro speciali fuerit collatum obsequio. Quòd si doctrina illa contraria locum sit habitura, vxori iusta facienda compensatio, iuxta dicta nu. 1026. cùm similis sit ratio, immò & maior.
1028
*Secunda difficultas est circa donatio
De priuatorum donationibus.
nes, quæ fieri Proregum vxoribus à priuatis solent. Sic enim in partubus, cùm annos implent, aut sanctorum Festa sunt, quorum nominibus compellantur, & sic aliàs, in vsu esse solet, sicut etiam, vt ita loquamur, in Saturnalibus Christianis. Et videtur quidem, regulariter loquendo, esse communes, pro quo est irrefragabilis coniectura: videmus enim marito mortuo huiusmodi cessare ferè penitus obuentiones, & partum posthumum parcè peragi, qui solebat parientem reddere locupletam. Et hæc quidem bona neque Castrensibus, neque quasi Castrensibus similia sunt, vt constat, possunt tamen in lege illa 2. contenta censeri, in qua de Regijs donationibus: licet enim de illis expressa dispositio procedat, volunt tamen docti Scriptores ad priuatorum donationes extendi, vt videri potest apud P. Palaum nu. 5. vnde ei acquiritur, cui donatum est, nisi aliqua caussa intercedat amicitiæ, vel cansanguinitatisconsanguinitatis, ob quam præsumatur contemplatione alterius à donatario præstari donationem. Vt notat Azeuedus dicta l. 2. nu. 25. vt cum eo loquitur Scriptor. Quod quidem in Proregum vxoribus non frequenter eueniet, vt experimentis manifestissimis exploratum. Vnde circa hoc magna est cum | consideratione procedendum: præsertim in virorum donationibus, quæ esse maioris momenti solent: feminæ enim erga feminas liberaliùs afficiuntur, eorumque plus curiositatis, quàm pretij habere solitæ largitiones, & bene mereri student de sibi humana & beneuola Principissa.
1029
*Tertia est circa ea, quæ ipsis dantur ab
officiorum prætentoribus, vt ea impetrent precum interpositione: quòd rarò à Proregibus ignoratur. Vbi quidem si quod datur magni valoris sit, & rationem pretij pro officio habere videatur, admitti nequit iuxta dicta in Thesauro, id siqui
Titulo 3, Cap. 5.
dem inscio Prorege non stabit, vnde ipsi potiùs debet censeri donatum. Vnde si via inueniatur vt valida esse datio possit, licet pessima, inter communia bona computandum quidquid ita fuerit comparatum. Si autem moderata donatio fuerit, ad vxorem spectabit, quia de Prorege minimè cogitatur. Et erit adinstar bonorũbonorum Castrensium, sicut enim viri gladijs, ita & mulieres lacrymis corda virorum expugnant, & quemadmodùm quædāquædam famulis, & Palatinis dantur puellis, vt officia impetrent; quin proptereà Regi dari censeantur; ita & Proregum vxoribus datum, quin datum Proregi censeri queat, debet verosimiliter reputari.
1030
*Sicut autem pro obtinendo officio præ
fatæ fieri donationes possunt, ita & finito, atque illæ præfectò largiores. Et hæ quidem ad communem cumulũcumulum pertinere ex eo colligitur, quòd ad Proregem primariò tendant, cui se gratos curant exhibere; & honesto vtuntur medio, quia id ipsis immediata exhibitione præstare, ducerent indecorum. Et hoc pacto existimant Christiani Principes vitari scrupulum, qui in nundinatione officiorum esse posset, dum nihil in principio recipitur, sed compensatio felici officij termino reseruatur. Quæ quidem si esset omnino gratuita, vel certè gratitudinis obligationem non supergrederetur, esset equidem tolerabilis. Sed væ non danti, (quod aliquoties accidisse vtinam dicere vox publica non valeret) & vbi væ tale, iam de coactione multùm, iam qui dederit, dabit inuitus, vnde ea emergent absurda, quæsunt hac in materia notissima. Deus meliora pijs.
[1031]
*Et est illud suo etiam plenum scrupu
lo, aut manifesto conscientiæ periculo, si Proregum vxores mutuam pecuniam à Mercatoribus exigant, vt cum ea negotientur vel mutuatione simplici, vel cùm premio ob lucrum cessans, sed exiguo, ac minus eo, quod negotiantium ipsorum industriæ responderet. In quo quidem de violentia non videtur posse dubitari; sic enim ij, qui pecuniam tribuunt, ingenuè protestantur ijs, quibuscum confidenter loqui possunt, & res ipsa adeo est perspicua, vt omnem eximat dubitationem. Licet enim blandè, amanter, & vrbanè ista peragi soleant, in ipsis blanditijs, & vrbanis petitionibus vis summa est, cùm sit periculosa negatio quomodocumque petatur. Et aliquando ex ipso vrbano agendi modo sumi maior occasio indignationis solet, ex eo quod sic agenti sublimi status personæ cum alia vulgaris conditionis, quæ, vt exprobrari solet, nec in famulatum mereretur admitti, repulsam patiatur. Et quidem cùm Mercatores in multis soleant à Proregibus dependere, non videtur leuis metus, qui ex negata eorum vxoribus pecuniæ mutuatione concipitur, quando & leuem etiam metum con
De contractu ex metu.
tractu obstare sint qui asserant non contemnendi Scriptores, elicientes inde obligationem restitutionis, vt videri potest apud P. Sancium lib. 4. de Matrimonio disp. 9. nu. 4. ubi quamplures congerit. P. Molinam disp. 267. P. Lessium lib. 2. de Iust. Cap. 17. nu. 44. P. Oñate Tom. 1. disp. 3. nu. 226. qui alios addit. Cardinalem Lugo Tomo 2. de Iust. disp. 22. nu, 138. & alios. Vnde quando est grauis, res est exploratior.
1032
*Sed quia complurium etiam sententia
est contractus metu initos esse validos, licet iniustos ex parte metum incutientis, non solùm iure naturæ, sed etiāetiam positiuo, pro quo plurimos adducit P. Sancius suprà disp. 8. nu. 4. Cardinalis Lugo nu. 115. & 118. apud quem alij: videndum an inde pręfatispræfatis vxoribus aliquod possit esse refugium. Aiunt ergo Auctores dicti contractus huiusmodi etsi validi sint, rescindendos tamen, si is, qui ex metu contraxit, ita velit: Si ergo nolit, nulla in alio remanet obligatio. Cùm igitur Mercatores passi, nihil de rescissione contractus cogitent, poterunt prædictæ Dominæ esse in conscientia securæ beneficio satis probabilis opinionis. Habet antem hoc aliunde grauem difficultatem, quia eodem metu, quo ij, de quibus loquimur, adacti sunt vt pecuniam darent, ad rescissionem contractus non petendam adiguntur. Vnde iam conscientiæ negotium agitur, & restitutionis obligatio, non secus ac rescissione subsecuta. Præterquam quòd sententia de valore contractus procedit supponendo omnia alia ad valorem requisita concurrere; cùm tamen in casu præsenti aliqua desiderari possint, iuxta dicta; aut enim penitus lucrum cessat, aut magna ex parte. Et quid ad hæc? Vnum equidem videtur solummodò dici posse, Mercatores quando sic agunt, ea, quæ amittunt, pro derelictis habere, & spem omnem recuperationis abijcere, non secus ac si pecunias suas in mare, vrgente procella, proijcerent. Et ita accipientium conscientias oneratas ea de caussa non velle, & sic cessare obligationem restitutionis: cùm & ij qui accipiunt, sibi persuadeant dantes ita cum ipsis se gerere vt nullo modo cum continuando conscientiæ grauamine velint tale obsequium exhibere, ex quo nullam sint vnquam vtilitatem habituri, nec deerunt Theologi, qui circa hæc & alia iucundas offerent laxitates. Pro quibus hæc satis, & vtinam satis.

Vxori vt competat bonorum paraphernalium vsus. Casus peculiaris.

1033
*MVlieri cuidam reliquit maritus cer
ta bona immobilia sine filijs decedens, vt eorum fructus dum viueret cum illorum administratione perciperet, & post mortem Capellaniam institueret vtriusque ammabus profuturam. Et illa quidem post mariti mortem secundas transiuit ad nuptias, neque intra dotem possessiones dictas inclusit, sed eas per se administrauit, Scripturis, & alijs ad eam spectantibus minimè marito consignatis. Et quæsitum an id stare salua posset conscientia; responsumque in primis bona illa esse paraphernalia, quia extra dotem, | cùm neque tacitè fuerint marito tradita, iuxta l. 17. tt. 11. part. 4. Deinde administrationem illorum ad maritum pertinere, vt expressè tenent Antonius Gomez in l. 55. Tauri nu. 1. Azeuedus l. 2. tt. 3. lib. 5. Recopilat. nu. 82. ampliat. 10. & l. 8. tt. 9. eod. lib. nu. 22. in eo fundati quòd lex habet altera Tauri 55. quæ est 2. tt. 3. lib. 9. Recopilat. vbi decernitur quòd vxor nequeat sine mariti licentia contractum aut quasi contractum celebrare. Quod locum habet etiamsi illa scripturas, & instrumenta alia marito non tradat, vt affirmat Azeuedus l. 3. cit. & nu. 22. allegato. Deinde fructus dictorum bonorum esse communes, vt ait Idem dicta l. n. 1. & 3. adducta n. 22. dicens dari ad sustentanda onera matrimonij. Rodericus Suarez lib. 3. de las ganancias in fine. Antonius Gomez leg. 53. Tauri n. 72. qui duo Auctores affirmant rem esse planam, & extra controuersiam fundati in l. 3. tt. 9. l. 1. Recopilat. quæ ait de todos è qualesquiera bienes los ayan marido y muger de consuno.
1034
*Nec obstat priorem maritum disposuisse
vt mulier per omnem vitam fructibus dictorum bonorum ea administrans frueretur: quia licet verum sit quòd si ille diceret vt mulier secundò nubens frueretur fructibus, & non maritus, id ita esset; quod probatur ex relictis filio familias sub ea conditione vt illis fruatur solus, quo euentu nihil ex illis habebit pater vt tradit Nauarrus in Manuali cap. 17. n. 143. Antonius Gomez l. 48. Tauri n. 11. & P. Molina Tomo 1. de Iust. Tract. 2. Disp. 8. & est textus in Authent. Excipitur. C. de bonis, quæ
liberis. Ergo à fortiori idẽidem erit in bonis paraphernalibus: siquidem expressiores textus exrantextant vt pater familias bonis fruatur filio relictis, vtpotè aduentitijs, quàm vt maritus bonis paraphernalibus potiatur. Sed hoc non obstante in casu nostro maritus bonis paraphernalibus frui debet, & illa administrare, quia prior maritus secundum non exclusit, & Authentica citata loquitur incasu, quo is, qui bona donat aut relinquit filio, patrem ab vsu fructu talium bonorum expressè voluit exclusum; & per consequens verba prioris mariti iuxta Iuris dispositionem sunt accipienda. Sic P. Stephanus die 16. Maij 1596.
1035
*Circa cuius resolutionem erunt qui hæ
Resolutio temperatur.
reant, & meritò, quia licet reuera ita sit, vt paraphernalium administratio ad maritum spectet, & consequenter eorũeorum fructus pro medietate, in quo leges Iuris communis pro Hispania abrogatæ: in illa tamen generalis dispositio non currit, vt omnis mulieri circa illam potestas detrahatur. Pro quo ita scribit Gregorius Lopez l. 17. tt. 11. part.
Gregorius Lopez.
4. verb. Todos los bienes: Intellige istam legem in bonis quorum administrationem vxor tacitè vel expreßè conceßit marito: nam si nullam administrationem vir habuit, sed vxor ea administrauit, tunc bona mariti non sunt tacitè hypothecata &c. Vbi manifestè supponitur bonorum talium posse vxorem administrationem retinere, & consequenter ad maritum non pertinere fructuum medietatem. Pro quo & l. 6. tt. 11. part. 6. Glossa magna. Et Iurisperiti alij apud P. Oñate citata Disp. 38. n. 187.
P. Oñate.
quos & ille speciali sequitur n. 194. quatenus supponunt illi pro fructuum communicatione ab vxore esse viro administrationem cōcessamconcessam. Hoc enim indicat modus loquendi ipsius, dum sic ait: Sed meliùs respondetur hæc omnia intelligi de bonis paraphernalibus (aut paraphernis) iam traditis in custodiam & administrationem mariti, vt sæpiùs obseruauit Gregorius Lopez, & alij locis citatis. Sic ille. Sunt autem illi Alij, qui cit. n. 187. adducti ab ipso. Et pauci alij, de quibus n. 109. & 191. ex quibus P. Rebellus id non habet Parte 2. lib. 6. q. 3. Sect. 3. n. 7. & 9. vbi citatus P. Molina Tomo 2. Disp. 430. vers. Quando eiusmodi de quo etiam ille n. 180. solùm ait quod in Castella ad administrationem bona prædicta traduntur. Couarrubias
Couarrub.
cap. 7. Practicarum qq. Tomo 2. §. 1. n. 2. ita scribit: Ex eo etiam quòd diuitiæ vxoris non possunt non cedere in magnam vtilitatem mariti, siquidem maritus fructus rerum, quas parapherna appellamus, vxori aut eius heredibus, non tenetur restituere, qui cùm essent industriales, percepti fuerunt & consumpti à marito ex voluntate vxoris l. final. C. de pact. conu. Immò nec naturales fructus restituere tenetur, quos ex eadẽeadem voluntate vxoris percepit, vbi ex eis non est factus locupletior &c. Vbi cùm ad voluntatem vxoris pręfatapræfata referantur, ita sibividetur magnus hic Scriptor voluisse. Id quod ex l. finali. quam adducit, conuincitur, in illa enim ita statuitur, & vxoris dispositio attenditur: quod & in Hispania seruandum ille significat, quia sine exceptione locutus. Iuxta hæc ergo resolutio præfati Auctoris videtur temperanda, & dicendum mulierem illam, de qua est quæstio, bona illa sibi reseruare potuisse, & administrare salua cōscientiaconscientia: quod est equidem valde probabile, ne plus aliquid dicamus.
1036
*Pro quo & est adminiculum aliud ex dispositione mariti: licet enim dicatur non fuisse
successorem maritum exclusum expressè, satis tamen est illius indicata voluntas, dum administrationem voluit per omne vitæ tempus ad vxorem pertinere: id enim impleri nequit, si administratio alteri necessariò deferatur. Et videbat quidem ille vxorem id fortè facturam, quod re ipse fecit, ad secundas nuptias transeundo: & nihilominùs administrationem voluit apud ipsam extare: non ergo compellenda est vt eam alteri tradat in quo & periculum esse poterat dilapidationis, vt frequenter accidet, vnde & fieret vt quod ad Capellaniam spectat, effectũeffectum non haberet. PręterquamPræterquam quòd huiusmodi interpretatio voluntatis mariti est vxori fauorabilis, sicut & marito, vnde pręferripræferri debet: neque ex eo argui quòd verba iuxta Iuris dispositionem sunt accipienda; nam reuera nulla extat Iuris dispositio, ex qua habeatur id, quod intenditur: licet enim demus ex illo haberi administrationem paraphernorum apud maritum futuram, id tunc euenit, quando sic est eorum voluntas, ad quos illa spectant: aliàs etiamsi maritus expressè vetuisset successori marito administrationem, id locum non haberet. Res ergo hęchæc à voluntate eorum pendet, quorũquorum sunt bona, & quemadmodùm expressa præualet, ita & illi æquiualẽsæquiualens, qualis illa est, quam vidimus, dum administratio per totam est vitāvitam vxori demandata. Pro quo Doctores apud D. Barbosam Tract. de Axiomat. Iuris. axiom. 89 dicentes nihil referre in expressis, quòd aliquid expressis verbis, an æquipollentibus exprimatur, dummodò id verba significent. Sit ergo resolutioni docti Patris sua probabilitas, contraria tamen mulieri fauens sua etiam, & magna quidem non debet vlla ratione fraudari.

De vxore infideli post conuersionem mariti conuersa ad fidem, & nolente Sacramentaliter copulari.

1037
*COnuersus quidem ad fidem maritus
Casus & quæstiones.
fuerat, & baptizatus: & quia sine iniuria Creatoris, iuxta Sacros Canones, cohabitare cum vxore poterat nondum conuersa, in suo est coniugio toleratus. Et vxor quidem conuersa est tandem, & circa coniugium reclamauit dicens nolle se in eo permanere Sacramentali celebratione. Circa quod quæsita sunt tria. Primum an statim ac vxor baptizata est coniugium fuerit sacramentum? Secundum, an si nolit in contractu naturali perseuerare, possit ad id compelli? Tertium, an si perseuerare in contractu naturali velit, sed non Sacramentaliter, possit compelli vt Sacramentaliter copuletur? & responsum.
Ad Primum non esse opus nouo consensu. Sic
Veracruz 2. p. art. 36. & Palacius Disput. vnica Col. 15. Quod tamen post Concilium Tridentinum aliter ac ante illud intelligendum est: siquidem ante Concilium accepto Baptismo statim Sacramentaliter coniugati euadebant, dummodo in priori persisterent voluntate. Postea vero certius videtur ea opus esse solemnitate, quæ ab ipso est ad illius valorem instituta, vt tenent P. Valentia q. 59. S. 3. nu. 8. & P. Martinez q. 42. Dub. 4. in fine. Et ratio ex ipsa Concilij dispositione petenda est, quæ si deficiat, stare Sacramentum nequit, licet coniugium maneat in statu contractus naturalis. Deinde qui baptizantur, vt matrimonium rationem habeat Sacramenti, debent illud ratificare: ergo quemadmodùm si non contraxissent anteà, inhabiles erant ad contrahendum sine disposita à Concilio solemnitate; ita & ad ratificationem, & ita pro illa eadem est adhibenda solemnitas. Et ex opposito grauia inconuenientia pullularent, quæ Concilium tantoperè voluit euitare: possent enim esse matrimonia clandestina, & ita etiam occulta separatio, & ad alias nuptias sacrilegus transitus in facie Ecclesiæ celebratas. Modus ergo circa hoc seruandus ille erit, vt baptizati coràm Parocho & testibus signum aliquod exterius præbeant, quo significant in antiquo velle se coniugio persistere: neque opus est illis vti verbis, quæ adhiberi in celebratione matrimonij solent, neque vt Parochus quidquam proferat, licet conuenientius sit futurum verba consueta ab omnibus adhiberi.
1038
*Ad Secundum compelli posse, iuxta de
cisionem Innocentij Tertij in Cap. Gaudemus de diuortijs, vbi ait quòd si conuersum ad fidem & illa conuersa sequatur, antequàm propter caussas prædictas legitimam ducat vxorem, eam recipere compelletur. Eadem est autem vtriusque coniugis ratio.
Ad Tertium tamquàm certius adstructum te
neri ad Sacramentalem celebrationem, quamuis Nauarrus lib. 1. Consilior. consil. 4. de pactis secus arbitretur, illius tamen non conuincunt rationes: cùm enim iam filij Ecclesiæ sint, eius tenentur leges obseruare, & ita in matrimonio viuere iuxta formam ob ipsa præscriptam. Et licet verum sit quòd si coniugium in infidelitate contractum dissoluendum esset, in eo non deberent Ecclesiæ leges obseruare: & proptereà si cum impedimento ab Ecclesia statuto contraxissent, quod tamen non esset tale apud ipsos, non tenentur ad diuortium, vt statuitur in cit. Cap. Gaudemus. Quando tamen id, quod fuerat in infidelitare factum, non dissoluitur, ad leges tenentur Ecclesiæ, quæ ad eius perfectionem spectant, custodiendas. Sic apud laudatum Auctorem.
1039
*Qui circa Primum est quidem proba
bilem sententiam amplexus; cùm tamen contrariam graues sequantur Theologi, & habeat illa pro se grauia etiam, & satis vrgentia fundamenta. Sic enim tenent Petrus de Ledesma de Matrimonio Quæst. 59. art. 2. ad 3. vt eum citat P. Coninck de Sacramentis Disput. 24. num. 16. cùm tamen eo loco, scilicet Dub. 3. Tantùm proponat duas contrarias sententias, quas affirmat satis esse probabiles, earum fundamenta proponens & pariter dissoluens. Et quidem pro asserente matrimonium infidelium numquàm esse posse verum Sacramentum, stare ait multos Expositores & discipulos Diui Thomæ, quod etiam de opposita contestatur, quam & tenent Syluester Verb. Matrimonium 8. quæs. 10. dicto 2. Card. Bellarminus lib. 1. de Matrim. Cap. 5. in fine. P. Henriquez lib. 11. Cap. 8. n. 1. P. Rebellus 2. p. lib. 2. q. 6. Conclus. 1. apud quos alij. P. Sancius lib. 2. de Matrim. Disput. 9. nu. 5. vbi pro eadem adducit Paludanum, Dezam, & plures alios, qui affirmant sola Baptismi vtriusque coniugis receptione reddi Sacramentum. Cùm tamen citati alij nouum consensum exigant. Sed quòd coniugium tale numquàm ad rationem Sacramenti assurgat tenent Durandus in 4. dist. 26. q. 3. n. 14. P. Vasquez Tomo 2. in 3. p. Disput. 138. Cap. 5. & Tomo 4. in 3. p. Disput. 2. de Matrim. Cap. 10. P. Coninck suprà. Basilius Poncius lib. 1. de Impedim. Matrim. Cap. 9. n. 8. P. Mæratius Disput. 2. de Matrim. Sect. 9. & 10. P. Martinon Tomo 5. Dis. 69. nu. 66. Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 253. vbi iuxta aliquos requirentes nouum consensum, aut signa externa præcedentium, tamquàm probabile proponit non esse necessariam Parochi & testium assistentiam.
1040
*Et fundamenta quidem pro eleuatione
Et infirma fundamenta.
ad rationem Sacramenti firmandam ab Auctoribus adducta, videntur profectò debilia, & auctoritati plus esse, quàm ipsis deferendum. Supposita autem noui consensus necessitate, & per exteriora signa eius, aut præcedentis declarationem, minimè apparet verosimile non esse solemnitatem à Concilio Tridentino statutam necessariam, vt ratio adducta circa Tertium videtur conuincere. Iam enim isti vt Ecclesiæ filij contrahunt, & iuxta ipsius leges debet matrimonij contractus celebrari. Fundamentum autem negantis sententiæ valde robustum est ex eo quòd matrimonium inter infideles validè contractum non potest iterari, quia nequit fieri noua traditio, nisi apparenter & friuolè, cùm iam sit penitus facta, neque verè dici possit nouum contrahi matrimonium: Ratio autem Sacramenti contractui est tali annexa ritè & propriè celebrato: aliàs quoties liberet coniugibus possent renoua|to consensu nouum inire coniugium, si Parochus præsertim & testes adessent, vt frequenter potest euenire; dicere enim possent velle se de nouo mutuam facere corporum traditionem ad maiorem coniugij firmitatem. Neque timeri potest inconueniens aliquod ex ijs, quæ ex clandestino contractu voluit cauere Concilium: nam matrimonium istorum censetur publicum, & quando baptizantur id adnotandum à Parocho, & in libro scribendum, vt non possint posteà reclamare.
1041
*Si dicatur ratione noui consensus aut
ratificationis haberi vt traditio firmior sit, habeatque specialem effectum indissolubilitatis, quod infidelium matrimonium non habet. Contra id est nouum talem effectum non prouenire posse huiusmodi, quæ asseritur, traditione, apparente tantùm & ficta, quia Sacramentalis effectus est, vnde soli veræ & propriæ annexus traditioni. Et quidem si ratione firmitatis Sacramentum esset admittendum, in matrimonij consummatione tale aliquid esset admittendum. Qui enim contrahunt, ita suorum corporum faciunt traditionem, vt liberum sit illis intra bimestre ob Religionis ingressum resilire. Quando ergo matrimonij consummatio accedit, per quam indissolubile de potentia Ordinaria Ecclesiæ redditur, nouum erit matrimonium, & consequenter Sacramentum. Tunc enim perinde est ac si coniugum vterque dicat: Trado tibi corpus meum vinculo indissolubili. Quod & conceptis verbis dicere possunt, & tamen futurum tunc nouum Sacramentum nullus somniauit. Et quidem si ante Concilium Tridentinum tale quid accideret, defectus solemnitatis nihil obesset: Atqui post illud nihil quoad substantiam traditionis est innouatum, neque innouari potest, quia de iure naturæ est contractus matrimonialis mutuam corporum importans traditionem.
1041
*Iam quod ad Secundum attinet de com
Circa compulsionem coniugis.
pellendo coniuge vt in coniugio validè contracto perseueret. Dubitari nequit iuxta allegatam Decretalem. Præterquam quòd non videtur quomodo esse possit ad Baptismum disposita, quæ in praua tali dispositione persistit. Nec solùm ad id compelli vxor potest, sed etiam vir vt repudiatam accipiat vxorem, iuxta prædicti Capitis decisionem. Potest autem dubitari an à potestate
laica fieri talis compulsio queat? & videtur posse, quia non agitur de contractu Sacramentali, sed merè naturali. Quamuis & quòd ab Ecclesiastico fieri iudice possit, probari queat ex eo quod Innocentius Tertius in citato Capite affirmat, scilicet etiam in coniugio infidelium rationem esse Sacramenti, quod de lata quadam significatione intelligendum est. Et quod D. Thomas ait in
D. Thom.
4. dist. 35. q. vnica arti. 2. ad 3. & est q. 35. citata in Additionibus ad 3. p. vbi ita loquitur: & tamen etiam matrimonium tale est aliquomodo Sacramentum habitualiter, quamuis non actualiter, eo quòd actu non contrahunt in fide Ecclesiæ. Sic Doctor sanctus, ex quo aliqui sententiam Auctoris, aut verò etiam illam, quæ nouum consensum non requirit, sed solùm Baptismum, colligi non improbabiliter arbitrantur. Et quidem cùm probabilis illa sit, iuxta ipsam operari Ecclesia potest in Ordine ad dictam compulsionem, vnde & dici poterit esse casum mixti fori.
1042
*Circa Tertium. Sententiam Nauarri
secuti sunt Cardinalis Bellarminus supra, & Cap. 15. & P. Rebellus supra q. 7. num. 2. quos adducit Diana dicentes non esse obligationem sub mortali, supponendo sententiam illam, pro qua ipsi. Sed cùm opposita adeò probabilis sit, omnis illius beneficio scrupulus ablegatur. Pro qua & videndus P. Præpositus in 3. p. Quæst. 2. de Matrimonio Dub. 5. qui omnium optimè, quos viderim illam probat. Guilielmus Herincx Tomo 4. Disp. 2. de Matrimonio num. 19. P. Bonæ-Spei Tomo 6. Disput. 4. de Matrimonio n. 26. & seqq. P. Gaspar Hurtadus Disput. 3. de eodem Difficult. 16. P. Palaus Disput. 2. Puncto 2. nu. 14. Leander Tomo 2. Tract. 9. Disput. 4. Quæst. 6.
1043
*Circa id autem quod de obligatione
non dimirtendidimittendi vxorem in sua infidelitate manentem, si cohabitare velit sine iniuria Creatoris, videnda quæ diximus Tomo 2. Thesauri Tit. 12. Cap. 14. & in Additionibus num. 52. & seqq. Circa quod tamen ita scribit Antonius Fernandez de Moure in Examine Theologiæ moralis Parte 3. Cap. 18. §. 2. num. 4. Dico secundum: Coniux ad fidem conuersus liberè potest discedere à coniuge non conuerso, quamuis velit cum eo habitare sine iniuria Creatoris: Ita citati proximè Auctores, (scilicet DD. Thomas, Bonauentura, & Anto
Antonius Moura.
ninus, Syluester, Armilla, & Couarrubias) & Magister in 4. dist. 39. Couarrubias de Matrimonio 3. p. cap. 6. §. 11. num. 2. Locus verò D. Pauli citatus in Epist. 1. Cor. 7. continet consilium non præceptum. Ita D. Hieronymus ibidem. Et D. Augustinus citatus in Cap. Sic enim 28. q. 1. Richardus q. 1. citata (videlicet nu. 4. dist. 39. arti. 2.) Couarrubias n. 1. ad finem cum Magistro in 4. dist. 37. lit. B. Hunc autem discessum intelligunt Doctores separationem quoad torum solummodò & cohabitationem, non quoad vinculum, vt notat Nauarrus cap. 23. nu. 49. Sic ille, qui consilium in D. Pauli verbis
tantùm agnoscens, debuit citato Capiti Gaudemus respondere. Neque D. Augustini obstare debet auctoritas, circa quam dictum in Additionibus nu. 64. quo etiam modo D. Hieronymi au
D. Hieron.
ctoritati respondendum, cuius illa sunt verba: Consilium do, quod mihi vtile esse videtur. Illis non standum quando Ecclesia aliud deprehenditur docuisse. Id autem quod de discessu per separationem quoad torum tantùm dicitur, manente vinculo, & intelligere Doctores asseritur, non est ad Doctores omnes referendum, cùm sint quamplures, qui affirment eo ipso quòd coniux conuerti nolit, posse consortem ad nuptias alias transire, pro quo P. Sancius lib. 7. de Matrimon. Disp. 74. nu. 9. vbi quamplures congerit. P. Coninck disp. 26. dub. 5. Quod & placet Dianæ Parte 3. Tract. 4. Resol. 252. Deinde id non debet intelligi stantibus pro opposito Pontificijs priuilegijs, de quibus à Nobis dictum citatis locis.
1044
*Quia verò de responsione ad Cap.
Gaudemus non egisse Ferdinandium Moure diximus, illa, quæ in ipso desideratur, in P. Ægidio occurrit suprà nu. 61. vbi sic ait: Nec obstat Cap. Gaudemus citatum: quia Pontifex ibi pro eodem sumit coniugem velle loco habitare manendo in sua infidelitate, & id velle cum contumelia Creatoris: | quia velle in infidelitate permanere Dei contumelia est: præsertim quòd talis vel exemplo filios ad infidelitatem facilè pertrahet: vel saltem erit indignum infidelem & hostem Dei fidelibus liberis dominari. Vnde hos duos casus, scilicet infidelem velle conuertere, & nolle cohabitare fideli sine iniuria Creatoris, aut ab ea discedere ponit tamquàm duo membra adæquatè genus diuidentia. Sic ille, cuius vltima verba difficilia apparent, & vt dicamus in verb. Fideli esse errorem, cùm dici debeat Infideli: non videtur quod illud genus sit quod adæquatè duo illi casus tamquàm membra diuidant: cùm aliàs dicatur vnum & idem esse velle cohabitare infideli, & velle habitare istum cum iniuria Creatoris: quod quidem non sine violentia citati Canonis dici videtur, vbi manifestè supponitur pos
Eius explicatio confutata.
se cohabitare fidelem cum infideli sine iniuria Creatoris, ita vt eum non pertrahat ad peccatum vt habetur expressè in Cap. Quantò eod. tt. explicante quid sit cohabitare cum iniuria Creatoris. Itaque ratio quæ adducitur de præfata iniuria, non solùm probat, si quidquam probat, fidelem coniugem posse discedere, sed & debere; quia dubitari nequit graue esse pcccatum cùm iniuria Creatoris conuiuere, periculo propriæ subuersionis, & etiam filiorum, vt nuper dicebatur. Atqui casus sunt, in quibus supponitur in dictis Capitibus posse cohabitationem stare, ergo & præcepra debet intelligi, cùm id verba præseferant. Maior est comperta, & Minor ostenditur; nam Pontifex id quod statuit, ad D. Pauli doctrinam attexit, cui prorsus innititur dicentis citato Capite: Si quis frater vxorem habeat infi
1. Cor. 7.
delem, & hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Vel ergo hoc præceptum est: & sic casus est possibilis & honestus. Vel consilium: & consequenter idem dicendum, quia consilium de re illicita esse nequit: ergo supponitur & possibilitas & honestas. Præterquam quòd si idem est non conuerti, & velle cum iniuria Creatoris habitare, duo supponuntur contraria, scilicet posse stare habitationem sine iniuria Creatoris, & esse infidelem, quia iniuria in ipsa est infidelitate constituta vt dicitur.
1045
*Prætereà iniuriam Creatoris aliud esse
ab infidelitate ex eo conuincitur, quòd matrimonia eorum, qui conuertuntur, non esse dissoluenda decernitur, etiamsi coniuges non conuertantur, ea addita ratione: Cùm per Sacramentum Baptismi non soluantur matrimonia, sed crimina dimittantur. Vt in cit. Cap. Gaudemus. Quæ ratio
Cap. Gaudemus.
nullius esset ponderis, quandoquidem eo ipso quòd infidelis baptizetur, possit ad alias transire nuptias, qui coniugem idem facere renuentem experitur: potest ergo stare matrimonium, etiamsi renuat, dummodò infidelitati non superueniat specialis alia iniuria Creatoris. Item in Cap. Quanto citato idem Pontifex id magis ex
Cap. Quantò.
pressit dicens: Numquàm ea viuente poterit aliam etiam ad fidem Christi conuersus habere, nisi post conuersionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso; aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia Creatoris, vel vt eum pertrahat ad mortale peccatum. Sic ibi, vbi manifestissimè supponitur posse cohabitationem stare absque contumelia Creatoris, & pertractione ad peccatum mortale: aliàs vt quid illud appositum, cùm stare non posset, & negatione cohabitationis totum erat negotium absolutum. Vbi & illud est etiam apertè concludens, quod ab Apostolo additum v. 14. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fi
1. Cor. 7. v. 14.
delem: & sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem. Quod D. Hieronymus & alij, ad conuersionem referunt, & qualitercumque explicetur, id equidem stare non posset, si cohabitatio fidelis cum infideli numquàm esset locum habitura. Et de felicibus cohabitationis effectibus argumenta non pauca in Ecclesiasticis historijs oc
currunt, Sanctorum scilicet Chrysanti & Dariæ, Monicæ, Eustachij. Et aliorum, de quibus P. Cornelius, qui prædictorum non meminit. Pro quibus non plura.

De vxoris licentia necessaria ad instituenda opera pia à marito. Casus peculiaris.

1046
*QVidam vxoratus voluit fundare Ca
Casus propositi quæstiones.
pellaniam ex bonis superlucratis, ac redditus constituere pro pauperum feminarum dotibus, Christo aut hominibus desponsandis. Circa quod rogata nonnulla.
Primò an institutio absolutè liceret sine vxoris consensu.
Secundo, an ita faciens contra iustitiam peccabit, cum obligatione restitutionis, vel saltem contra charitatem.
Tertiò an designandæ personæ participes pij operis debeant esse de cognatione vxoris?
Quartò an possit illud instituere in loco, in quo vxoris cognati nulli? Circa quod responsio data iuxta sequentes Assertiones.
1047
*Ad Primum non posse, nisi ex sua me
dietate; quod si ex ea, quæ ad vxorem spectat, integrandam ipsi soluto matrimonio.
Ad Secundum, si secus fiat peccari grauiter
contra iustitiam. Et pro hac Assertione, sicut & pro præcedenti, indiuisim loquendo stant Corduba in Summa Quæst. 125. Puncto 5. Et Ludouicus Lopez 2. p. Cap. 29. q. 2. quatenus asserunt maritum sine consensu vxoris non posse donare ingentem pecuniępecuniæ quantitatem. Nauarrus Cap. 17. nu. 155. Rodericus Suarez lib. 3. tt. de ganancias limitat. 8. §. Vlteriùs quæro. Nauarra lib. 3. de restitut. dub. 9. Cap. 14. qui solùm concedunt marito alienationem bonorum communium, quando est per viam sumptuum & expensarum. Et ratio est, quia administratio bonorum communium, quam Ius concedit marito, non est libera & absoluta, sed in ordine ad matrimonium, vt ait Couarrubias lib. 3. variar. Cap. 19. nu. 2. & præfatum opus pium non est pertinens ad matrimonium, sed eius qui disponit circa rem propriam per viam vltimæ voluntatis. Quod confirmatur ex eo quòd vxor adquirit dominium medietatis bonorum superlucratorum, vt ait Rodericus Suarez tt. citato §. Quæritur vlteriùs. vers. In mulierem. Antonius Gomez l. 53. Tauri n. 76. col. 3 & variar. Cap. 19. nu. 2. & licet tale dominium sit reuocabile quando maritus talia bona expendit in ijs, quæ ad matrimonium spectant: quando tamen aliter expenditur, ius apud vxorem manet circa suam medietatem.
1048
*Neque contra hoc facit maritum non
teneri ad ea, quæ sumptibus superfluis expendit, vt ludendo, aut meretricando, vt ait Nauarrus suprà, & Rodericus Suarez §. Quæritur circa hoc: nam hoc computatur inter sumptus & expensas, & cùm habeat administrationem, sic absque iniustitia potest expendere, licet superfluè. Sine iniustitia quidem: nam aliàs grauiùs peccabit, quo superfluitas fuerit maior, vnde in familięfamiliæ sustentatione defectus, & in ijs, quæ ad statum filijs prouidendum spectant. Et in ludo est specialis ratio, siquidem contractus est, in quo sicut perdere, ita & lucrari potuit & iuxta hoc rectè intelligitur quod Nauarrus ait, in quo primo aspectu aliqua videtur esse contradictio. Nam nu,. 155. citato §. Ad alterum asserit maritum non teneri restituere quidquid bene aut male expenderit. Et §. Ad alia ad 4. affirmat teneri ad restitutionem donationum, quas fecerit sine vxoris consensu. Quod etiam tenet Rodericus Suarez §. Vlteriùs quæro iam citato. Nam priori loco loquitur de expensis domesticis, & in alio de puris donationibus.
1049
*Bene verum est donationes, quas fece
rit, futuras validas, & in hoc est discrimen inter ipsum & vxorem: nam donatio istius valida non est, nisi fuerit in parua quantitate, iuxta doctrinam Cordubæ suprà. Sed quas maritus fecerit, si magna in quantitate fuerint, suo faciet dispendio. Et licet maritus sine vxoris licentia possit largiri eleemosynas: sed non adeò ingenti quantitate, qualis est ad opus, de quo agitur, necessaria: præsertim quia est per modum dispositionis vltimæ voluntatis, & non eleemosynæ, quæ fieri in vita solent constante matrimonio.
1050
*Ex quo infertur quòd quandoquidem
Quid circa Tertium & Quartum.
maritus tale pium opus facere nequit, nisi id pro superlucratorum bonorum medietate sibi competente recipiat, tunc posse id ita præstare vt solos suos cognatos designet, & in loco vbi nulli vxoris cognati resideant. Si autem illud cum vxoris consensu perfecerit, ipsa contribuente ex ijs, quæ ad eam spectant; tunc non poterit eiusdem cognatos excludere, nisi cum ipsius expresso consensu; cùm præsumendum sit plus suos illam amare cognatos, quàm mariti. Sic qui & suprà. Et quod ad præcipuam resolutionem attinet, res videtur explorata, inspecta ratione, quæ statim menti considerantis occurrit: medietas enim bonorum in dominio est proprio & legitimo vxoris: ergo de illa ita disponere, vt dominium sine compensatione æquiualenti penitus amittatur, manifesta iniustitia est, cùm irreparabile præiudicium inferatur. Nec satisfaciet qui dicat æquiualentem compensationem ex fructu boni operis, præsertim si circa Missas versatur, haberi: id enim est friuolum, nam contra voluntatem domini non possunt ea de caussa res quælibet vsurpari, vt in confesso est apud omnes, vnde neque restitutio in ijs fieri, quia res sunt alterius ordinis, & extra contrahentium intentionem.
1051
*Nihilominùs in fauorem mariti argui
potest ex l. 5. tt. 9. lib. 5. Recopilat. in qua sic Henricus Quartus: Y otro si que los bienes, que fueren ganados, y mejorados, y multiplicados durante el matrimonio entre el marido y la muger, que no
l. Recopilat.
fueren Castrenses, ni casi Castrenses, que los pueda enagenar el marido durante el matrimsniomatrimonio, si quisiere, sin licencia ni otorgamiento de su muger, y que el contrato valavalga, saluo si fuere probado que se hizo cautelosamente, por defraudar, ô damnificar à la muger. Sic lex. Iam quod institutio illa operis pij venire possit nomine alienationis, probari potest ex eo quòd habeat rationem donationis: donatio autem venit nomine alienationis, quia de
natura alienationis est vt eo nomine significatur est comprehendere omnem contractum, per quem dominium transfertur, vt in l. 1. C. de fundo dotali. Cap. Nulli, de rebus Eccles. non alienandis l. vltim. C. de rebus alienis non alien. vbi prohibita alienatione, censetur prohibita donatio: quinimmò & prohibita venditione, censetur & donatio prohibita, & omnis actus, per quem dominium transfertur. Glossa singularis & non alibi in l. 2. iuncto textu. C. de vsu capion. pro emp. quam ibi notant scribentes, & putat vnicam Baldus in Rubrica. Extra de pact. col. 2. & in Cap. Litteræ de dilation. Iason in l. filius fam. §. Diui nu. 71. & ibi alij. Idem ergo erit in casu contrario: permissa siquidem alienatione, permissa etiam censebitur donatio, quia contrariorum eadem est disciplina, vt Instit. de his, qui sunt sui vel alieni iur. in principio, vt arguit Matienzus in dictam legem Glossa 6. nu. 6. & ita tenet Antonius Gomez in l. 53. Tauri num. 73. pro se adducens Ancharranum: cuius sententiam esse probabilem, licet non ita communem, satis ostendit Matienzus suprà nu. 9. ubi ita scribit: Et si quis velit hanc tenere opinionem, poterit respondere ad ea, quæ
Ioannes Matienzus.
pro priore opinione adducta fuere. Ad primum &c. qui deinceps contrariam amplectitur, quam veriorem reputat & receptiorem: iuxta quam & Auctor præfatæ resolutionis videtur processisse, licet difficultatis propositæ non meminerit, quæ est sanè non modica, vnde in praxi non est quòd debeat contraria penitus improbari.
1052
*Et probatur illa vlteriùs ex eo quòd
Auctor cum citatis pro eo admittit scriptoribus, scilicet non teneri maritum ad restitutionem eorum, quæ in superfluis & inhonestis expendit. Circa quod tamen non erat cur ita sentiret, qui magis consequenter potuit in fauorem vxoris pronuntiare. Vnde Matienzus citata Glossa n. 12. ita scribit, Minùs oberit aliud fundamentum, quòd malè consumpta in ludo, vel aliàs, non tenetur maritus computare in partem dimidiam, quæ sibi com
petit in bonis constante matrimonio acquisitis propter liberam administrationem sibi à lege concessam bona expendendi & alienandi: quoniam vera non est hæc opinio, si soluto matrimonio ab vxore probetur aliqua notabilis consumptio bonorum, argumento eius, quod de Societate ibi diximus. Vel si concedamus eam opinionem veram esse, eam in ludo quæsitis tantùm admitterem, eo quòd lucrum vel damnum posset esse reciprocum. Sic ille doctissimus Senator, & magnum Peruuij decus.
1053
*Iam quod ad donationes attinet, ma
gis consequenter dici posset eas non esse validas; cùm autem validæ asserantur, difficilè potest defendi non esse validam pij operis dispositionem. Quod enim de maiori quantitate dicitur, non satisfacit, quia donatio etiam magnæ quantitatis valida debet admitti, iuxta eadem principia, si magna est quantitas superlucratorum, ex eo sci|licet quòd maritus absolutam habeat administrationem, vnde & valida est alienatio magnæ quantitatis. Quòd verò additur de dispositione vltimæ voluntatis, cuius speciem opus pium videtur habere, nullius momenti est; quia etiam dum quis viuit, potest Capellaniam, & dotationem pro pauperibus feminis, summa cum laude fundare, quod & scimus aliquos effecisse, volentes in vita frui suæ fructibus pietatis: ne id post mortem eueniat, quod D. Valerianus Homilia 20. nimis verus proclamator exequitur, dum sic ait:
Nec dum funus effertur, & iam testamenti fides iuris interpretatione vacuatur. Alter de subscriptione patris dubitat, alter de fratris persona desperat. Hic adstruit scripturam non stare testibus: ille adsignat testamentum non conuenire temporibus. Ita vacillat
S. Valerian.
prædium in colißione caussarum, & quod acquisiuit auaritia parentum, perdit cupiditas filiorum. Audite scripturam dicentem: Ne concupiscas rem proximi tui: Enumerari non potest quantis modis cupidi
Exod. 20. v. 17.
tas sæuiat. Ecce vbi testamentum profertur, statim de falsitate cogitatur. Quæritur quis mutum audierit loquentem, quis mortuum heredes audierit Ordinantem. Nec difficile est, quod peius est, cuiquam inuenire personas, aut scelere coniunctas, aut pretio comparatas. Imitatur hic infelix subscriptionem manus alienæ. Ita scripturam, quam testator non instituit, cupiditas calamo repetente componit. Ra
1. Tim. 6. v. 10.
dix omnium malorum est cupiditas. Sic ille. Et optandum sanè dicere ne idem cum Doctore sancto possimus, pro quo elegantem Apologiam, & solita eruditione plenissimāplenissimam scripsit noster Theophilus, quod & nescio quis aliàs:
Heu quàm conueniunt sæcula nostra tuis.
Noui aliquos hac consideratione suorum executores testamentorum, cùm & audierim quemdam barbara paræmia clamantem: A quien en uidavida da lo que tiene, denle con vn canto en la frente. Latinè. Ei, qui in vita dat, quod poßidet, lapis im
Eccli. 31. v. 9.
pingatur in fronte. Cùm tamen laudandus veniat, qui fecit mirabilia in vita sua. Eccli. 31. v. 9. In vita inquam sua, accepturus coronam de lapide pretioso. Psal. 20. v. 4. ex vno inquam lapide, sic
Psal 20. v. 4.
enim & interpretari iuuat, omnium pretiosissimo, & à magnitudine commendato, vt vnus pro corona sufficiat, quod visum huc vsque numquàm in mundo. Sed est illud mirabile, vt pulchrè respondeat mirabilia facienti, & irridenti peræmiastes illos, qui de lapide in fronte ineptè, nec Christianè philosophantur.
1054
*Vt autem ad quæstionem propositam
calamum reuocemus, dictum in superioribus dominium bonorum superlucratorum apud vxorem extare; quod tamen non est ita accipiendum, vt certum censeri debeat, est enim circa illud grauis controuersia, de qua post alios P. Palaus de Iustitia Disput. 9. Puncto 16. vbi id quidem tenet cum bonis, quos citat, patronis, sicut & pro opposito placito. Ex eo autem quòd sit illud probabile, vt idem fatetur, & plures, grauesque Doctores pro eo stent, vt etiam ille, sententia adducta de licita & legitima donatione, ac pij operis fundatione, verosimilior euadit; iam enim contra iustitiam apertè non agitur subtractione dominij. Neque ij, etiam, qui dominium agnoscunt, illud absolutè tale esse pronuntiant, neque enim actuale esse dicunt, sed in habitu, cùm non possit de lucratis disponere, & ita tantùm est quasi sub nebula: nam dissoluto matrimonio exit in actum, & in veram & actualem dominij, & possessionis communionem, vt apud citatum Patrem. num. 5. quæ quidem satis declarant illius imperfectionem; si enim dissoluto matrimonio in veram dominij possessionem vxor transit; ergo vera priùs non fuerat.
1055
*Cur autem marito adeò absoluta sit
per leges tradita dispositio; ideò est quia constante matrimonio quæsita huiusmodi bona sunt, & ita mariti industriæ videntur respondere: vxores enim regulariter, aut frequenter de diminuendo potius bonorum cumulo, quàm de illo sunt augendo solicitæ, in sumptus profusæ. Hinc factum vt de iure communi fructus dotis ad maritum pertinerent: pro quo esse videtur
specialis decisio in l. Fructus. ff. Soluto matrimonio. §. 9. vbi sic dicitur: Quare enim si maritus prope partum oues doti acceperit, item proximas tonsuræ: post partum, & tonsas oues protinus diuortio facto, nihil reddat. Hæc ibi, ex quibus constat fructus dotis penitus ad maritum pertinuisse. Et ratio statim additur verbis illis: Nam & hi fructus toto tempore, quo curantur, non quo percipiuntur, rationem accipere debemus. Ita lex: Sed quidem illius quoad redditionem contrarius sensus est: nam id, quod videtur statui, tamquàm absurdum inducitur; cùm constet eamdem rationem dotis illius haberi velle, quæ de dotali fundo, de quo in §. §. præcedentibus. Vnde citatus §. sic incipit: Non solùm autem de fundo &c. Fateor textum clariùs potuisse disponi. Licet autem quod ad integros habendos fructus spectat admittendum non sit, in casu, de quo ibi, deberi tamen si per annum durauit matrimonium, habetur in l. De diuisione, pro quo ibi Glossa Viuiani. Ratio
Glossa Viuianæ.
autem illa pro habenda portione, accuratio inquam, id, quod diximus, non obscurè confirmat. Ea enim, quæ Cæsarei iuris auctores permouit, vt fructuum partem illo in casu, & integros aliàs, marito assignarent, mouit etiam Reges nostros vt marito absolutam pro alienandis illis tribuerent potestatem. Qui & l. 1. Tit. 9. l. 5. Recopilat. Id quod erat iuxta commune ius in vsu, recognoscentes, communionem futuram statuerunt, sit enim ibi: Como quier que el Derecho
l. Castellæ.
diga que todas luslas cosas que han marido y muger, qneque todostodas se presumen ser del marido &c. Pro quo l. Quintus. ff. de donat. inter vir. & vxor. l. Etiam. C. eodem tt. l. 2. tt. 14. part. 3. Iuuat autem citatum Viuianum auscultasse, sic enim ille: Ad euidentiam huius legis ita præmitto. Certum est quòd pro oneribus matrimonij maritus lucrifacit dotis fructus. Vt Cod. de iure dotis. l. pro oneribus. Vnde si esset cœptum matrimonium in Kalendis Ianuarij, & tradita marito dotis pesseßioposseßio, & per totum annum durasset matrimonium: totius illius anni maritus fructus dotis lucrifaceret: Si autem durasset tantùm per partem anni, pro illa parte lucrifaceret fructus: & in isto vltimo loquitur hæc lex. Sic ille. Vt stet id quod dictum est de integra fructuum perceptione: circa quod tamen aliter est legibus Hispaniæ dispositum: quidquid enim de fructibus, aut pecunia ex ipsis redacta, soluto fuerit matrimonio repertum, commune erit, & per medietates diuidendum. Circa quod in casuum contingen|tia lites non deerunt: & quod ad conscientiam attinet, minimè coniuges suo arbitrio iudicabunt, poterunt enim grauiter errare, præsertim mulieres, vnde doctos Confessarios, vel doctos certè, si Confessarij non habeantur tales, consulendos admonemus, vbi non admonitionem tantùm, sed seueriorem legem conscientia ipsa dictabit.

Vxor soluto matrimonio an retinere possit vestes à marito donatas.

1056
*CIrca hoc extat l. 4. Tit. 2. lib. 5. Reco
pilat. in qua disponitur vt vxor soluto post consummationem matrimonio sibi habeat quidquid ab ipso fuerat donatum, si arrhæ non interfuerunt: stantibus enim illis electio datur vt vel arrhas retineat, vel donata intra viginti dierum spatium. Circa quod dubitatum Primò an lex prædicta locum habeat in donatis ante receptas Ecclesiæ benedictiones. Et fundamentum dubij est ex eo quòd lex dicat Qualquier Esposa: quęquæ enim iam à marito cognita est, nomen sponsæ amisit, iam compellanda vxor. Propter quam rationem id negat Azeuedus ibi. nu. 27. & Ioannes Gutierrez lib. 4. practica qq. q. 19. nu. 1. licet eum pro parte affirmante citat Azeuedus in Allegat. 11. nu. 7. & reuera ita est; vt statim videbimus. Affirmant autem Antonius Gomez ibi n. 5. & ante illum Palacius Rubius ab Azeuedo adductus. Ioannes Gutierrez in citata Allegat. & videtur placuisse P. AnilæAuilæ, qui vtraque præmissa
P. Auila.
sententia sic subdit: & pro Antonio Gomez facit quod ipse ait num. 6. scilicet quòd in nostro Regno communi vsu vocatur sponsa ante benedictiones Ecclesiæ, & communem habitationem siue cognita sit, siue non. Sic ille. Et ita videtur reuera dicendum,
Concluditur affirmatiuè.
quòd benè prosequitur Ioannes Gutierrez laudato pro eo Antonio Gomez, & celeberrimo Iurisconsulto D. Petro de Auendaño cap. 15. Prætoris nu. 6. licet circa id dubitauerit Gregorius
Lopez, & in partem contrariam, inclinarit in l. 23. Glossa fin. tit. 11. part. 4. & præter rationem ab Antonio Gomez allatam probat insuper, quia in casu illius legis nulla distinctio fit illius temporis, quo sunt desponsati antequàm velentur, sed tantùm fit distinctio respectu consummationis matrimonij. Vnde datum quodcumque eo tempore, quo sunt desponsati, siue à principio, siue in medio, siue ad finem, dum tamen non sint velati, debet regulari & iudicari secundùm distinctionem dictæ legis RegięRegiæ. Sic Scriptor ille doctissimus, vnde circa hoc non videtur immorandum.
1057
*Iam quod ad vestes attinet post con
Quid de vestibus.
summationem attributas, communis resolutio est, ait P. Auila, quòd quando sumus in dubio, & non constat vtrùm maritus voluerit donare, nec ne, si vestes sint quotidianæ, statim efficiuntur vxoris, secus verò si sint vestes festiuæ, & iocalia pretiosa. Ita Ioannes Gutierrez suprà nu. 2. Antonius Gomez nu. 4. §. Tertiò facit. Limitat Salazar in Magnatibus Regni, & opulentissimis viris; quamuis in his quoque existimet Ioannes Gutierrez attendendam esse qualitatem rerum traditarum.
1058
*Si quæras vtrùm ad hoc quòd constet
Verbum donandi non sufficere
quod vir tradidit animo donandi sufficiat tradere dicendo vxori quòd donabat? Respondetur non sufficere; nam secundùm subiectam materiam vir tantùm videtur ad vsum concedere, nisi aliàs expressè constaret habere se animum donandi. Sic Ioannes Gutierrez nu. 3. Quæ autem vestes dicantur pretiosæ? Respondendum, esse arbitrio iudicis decidendum attenta personarum qualitate, & patriæ consuetudine. Secundò magis in particulari, vestes illas dici quotidianas, sine quibus non potest in publico comparere, & quibus vtitur quotidie in publico, Immò etiam illas, quibus vtitur in diebus festiuis communiter. Sic Io
Discrimen circa vestes.
annes Gutierrez nu. 8. vbi citat Auendanum nu. 9. vbi exemplum ponit in nonnullis, vt in annulis, iocalibus, & vestibus sericis, faciens differentiam inter feminas nobiles, & non nobiles: nobilibus enim vestes sericæ reputantur quotidianæ; non tamen aurum in collario; vel catena, & cannaca, & magniliæ, & gonela de auro, annuli cum gemmis: in alijs autem personis serica vestimenta & margaritæ, erunt pretiosa: quando inter vxores opulentissimorum annuli, & aureæ paruæ torques non reputantur pretiosa. Pertinet autem ad praxim quòd omnes vestes quotidianæ sunt vxoris; illæ autem quibus communiter vtitur diebus festiuis, non omnes sunt vxoris, sed ex illis poterit eligere vestem sibi placentem. Sic Doctor Leon, Limæ autem interulæ omnes illius sunt, quæ lotæ fuerant, & in vsu. Sic doctus Pater.
1059
*Circa quod habet communem Iurisconsultorum sensum ipsi suffragantem, ex qui
bus quamplures congerit Matienzus in dict. l. 4. Glossa 5. vbi & de vtente verbo donandi. Et est quidem id probabile, non tamen certum: quando enim verbo donandi vtitur, validam & firmam esse donationem tenent quamplures Doctores apud P. Thomam Sancium lib. 6. de Matrimonio Disp. 45. nu. 17. qui & id censet probabile, licet oppositum cum alijs ibidem adductis amplectatur. Quod equidem pro foro conscientiæ sufficiet; pro quo & fauet sententia Homoboni in Consultationibus volum. 2. part. 6. Respons. 77. vbi asserit leges prohibentes donationes inter virum & vxorem non ligare in interiori animæ iudicio, in quo non statur præsumptionibus: pro quo adducit Costam & Rodriguez, nec videtur displicere Dianæ Parte 8. Tract. 6. Resol. 19. in fine. Poterit ergo illa occultare, quæ donatione accepit. Pro alijs autem succedent lites, & iudices vt voluerint iudicabunt, multa enim ex his eorum arbitrio reseruantur.
1060
*Rogat tandem P. Auila an si bona
mariti non sufficiant pro debitis, teneatur vxor vestes ab ipso pro quotidiano vsu acceptas ad solutionem offerre? & negat meritò, quia simpliciter donatæ sunt; & illius per traditionem effectæ: pro quo Ioannes Gutierrez Practic. qq. lib. 2. q. 19. nu. 2. & Barbosa in l. Qui dotis ff. soluto matrim. nu. 65. Barthol. l. Ex annuo ff. de donat. inter vir. & vxorem, Adde, etiamsi debita sint contracta ob sustentationem familiæ, pro quo P. Palaus Disp. 9. de Iustitia Puncto 15. §. 6. num. 7. vbi licet de bonis dotalibus loquatur ob dotis priuilegium, ad alia est etiam extendendum, quia | licet non æquale habeant priuilegium, ferè tamen æquale habent: si enim à marito administrentur, hypothecata sunt, vt dictum cum Gregorio Lopez nu. 1035. si autem apud vxorem administratio extitit, non magis ratione illorum, quàm dotalium obligatur; non quia hypothecata, sed quia semel admissa obligationis nullitate respectu dotalium, non est vnde respectu aliorum possit obligatio subsistere, quia à matrimonij oneribus magis aliena, & ideò ab vxore prouidè sequestrata.
1061
*Sed addit citatus Scriptor nu. 8. cum
P. Rebello prædictam doctrinam non procedere in euentu, in quo maritus cùm debita contraxit, non habebat bona, neque sperabat habere, ex quibus illa debita solueret: nam eo casu nulla alendæ uxoris obligatione tenebatur, sed ipsa ex proprijs se alere debebat. Ergo maritus mutuum petens & debitum contrahens pro ipsa, eiusque familia alenda, negotium illius vtiliter gessit, ac proinde actione negotiorum gestorum compelli poterit, argum. l. 3. vers. & regulariter. ff. de in rem verso l. Si me & Titium. ff. si certum petatur. Etenim vxor hac in specie ex bonis alienis locupletior est, si quidem proprijs eorum occasione pepercit. Et sic intelligendus est Matienzus l. 3. Glossa 7. nu. 5. tit. 9. lib. 5. nouæ Collect. & Doctores ibidem communiter. Sic ille cum P. Rebello de obligat. iust. Par. 2. lib. 6. Quæst. 2. num. 10. qui plura pro eo temperamento negatiuæ sententiæ profert citato nu. 2. & sequenti. Et est quidem illud satis probabile, ob Textus legales, & non leues rationes.
1062
*Sed quidem id, quod P. Palaus paucis
absoluit, ac si veritas esset penitus explorata, P. Sancius Lib. 9. de Matrimonio Disp. 4. nu. 28. vocat grauissimam quæstionem, & Doctoribus ac legibus & rationibus pro vtraque parte adductis fusiori calamo, negantem amplectitur num. 29. quam & tenet P. Molina Tomo 2. de Iust. Disput.
P. Molina.
435. §. Tertium est. Vbi eum citat P. Sancius, qui Disp. 330. vers. De vxore similiter fuerat locutus; licet reuera de casu in proprijs terminis non videatur locutus, sed solùm statuens vxorem non teneri pro debitis à marito contractis, pro quorum sit ille impotens solutione, nisi superlucrata extent, quorum medietas ad eam spectat, ex illis enim pro rata ad solutionem remanet obligata.
Cardinaiis Lugo.
Neque plus sibi velle videtur Cardinalis Lugo eum allegans loco postremò adducto, qui & P. Vasquez similiter Opusculo de Restitut. cap. 11. nu. 29. & 80. de quibus ille breuissimè Tomo 1. de Iustit. Disp. 20. nu. 127. vbi sic concludit: Aduerte secundò, si vxor posset recepta sibi dote vel bonis suis, vel alio modo honesto se alere, non posse ex bonis viri accipere cum præiudicio creditorum: non tamen cogi debet vt inseruiat, vel laboret ad viuendum, quando id cum dedocorededecore fieret. Sic ille, qui Sicut & P. Palaus, non videtur in quæstione, quam, vt vidimus, P. Sancius censet, & meritò, esse grauissimam, illum legisse, quia nec citant, nec tangunt ea, quæ apud ipsum occurrant, consideratione dignissima. Et quidem non solùm de contractis
debitis ob congruam & moderatam vxoris sustentationem sententia P. Sancij procedit, sed etiamsi sustentatio debitam moderationem excesserit, prodigè expendendo, pro quo Nauarrum & Emmanuelem laudat. Quod tamen P. Molina minimè videtur probare, sic enim citato
P. Molina.
§. De vxore, post alia: Dummodò consumat solùm de ijs rebus, quarum dominium ad maritum spectat, neque plus insumat, quàm ipsi à marito sit debitum & §. Tertium est: ita scribit post adductam legem Hispaniæ peculiarem: Statuit hæc lex non teneri vxorem quoad suum capitale debitis, quæ licet contracta sint in his, quæ in vtilitatem vxoris conuersa sunt, quo ad ea, quæ vir ille præstare tenebatur &c.
1063
*Nihilominùs circa hoc possunt effata
duorum horum scriptorum ita componi, vt P. Sancius de prodiga alimentatione loquatur, dum maritus erga vxorem tales facit expensas, non verò quando vxor ipsa erga superflua diffunditur inuito, licet multoties ob bonum pacis dissimulante, marito: & P. Molina in hoc vltimo loquatur casu, vt verba ipsius indicant, dum ait; Neque plus insumat, quàm ipsi à marito sit debitum. Iuxta quod & posterioris loci sunt accipienda verba. Hoc siquidem P. Sancius non negauit; pro priori autem illo prodigæ alimentationis ratio esse alia potest, scilicet maritum validè potuisse donare, cùm eorum, quæ expendebat, plenum haberet dominium, & vxor bona accepit fide, neque ex eo facta est locupletior, vt videtur clarum, quia ex eo quod splendidiùs comederit, nihil ampliùs in bonis habet, aut ex eo quòd pretiosioribus fuerit ornata vestibus, iam consumptis; de extantibus autem iam constat quomodo sit philosophandum.
1064
*Et lex quidem Hispaniæ citata id vi
detur non obscurè confirmare, quæ est 9. Titulo 3. lib. 5. recopilat. sic enim ibi Rex Catholicus Ferdinandus & Serenissima filia Ioanna Regina Hispaniæ: Mandamos que quando se obligaren de mancomun marido y muger en vn contrato ô en diuersos, que la muger no sea obligada à cosa alguna, saluo si se probare, que se conuirtio la tal deuda en prouecho della. Ca entonces mandamos que por rata del dicho prouecho sea obligada. Pero si lo que se convirtio en prouecho della, fue en las cosas que el marido le era obligado à dar: Aßi como en vestirla, è darla de comer, y las otras cosas necessarias; mandamos que por esto ella no sea obligada à cosa alguna. Ita lex, quæ in casu procedit, quo vxor se pariter cum marito ad solutionem adstrinxerit; ex quo fit potiùs determinationem currere, quando illa nullo modo se ad quidquam obligauit. Tunc ergo pro expensis in sustentatione nihil ab ipsa debetur, quando ad necessaria pertinebant. Vbi casus impotentiæ mariti ad soluendum, quando debitum contraxit, continetur, quia lex sine limitatione vlla loquitur, & ita sine vlla consideratione impotentiæ dictæ in tribunalibus Regijs iudicabitur, sicut iudicatum in Lusitania affirmat Gama apud P. Molinam §. citato
P. Molina.
Tertium est. Sine consideratione inquam impotentiæ circa tempus initi contractus, id enim est difficilis probationis. Et quòd sufficiat spes cùm contrahitur vt vxor non sit censenda obligata, indicat P. Palaus citato num. 8. ita locutus iuxta mentem P. Rebelli, vt vidimus n. 1061. Maritus, cùm debita contraxit, non habebat bona, neque sperabat habere. Quomodò autem spes probari poterit, & totum negotium ad actum internum | reuocandum? Si autem dicatur ex præfata lege deduci teneri vxorem ad solutionem debitorum, quæ ob exhibita vltra necessitatem contracta sunt, quando lex tantùm circa necessaria procedit. Id quidem non vrgere citati Patres admittunt, sic enim P. Rebellus citato num. 11. Quòd
P. Rebell.
si excessus ille sumptuum non caderet sub terminis debitæ sustentationis secundùm vxoris statum, sed ad superfluam pompam pertineret, iam id ex culpa mariti descenderet: propter culpam autem mariti dos vxoris diminui non debet, nisi ipsa etiam in eamdem culpam consentiat. Sic ille, pro quo & P. Palaus nu. 9. & id quidem à lege præfata indicatum, dum mariti curam in Ordine ad sustentationem prudentem & moderatam supponat, & ita tantùm circa necessaria. Item quia verba illa, si se probare que se conuirtio la tal deuda en prouecho della, id ipsum indicat, quia quod superfluè expensum, non est in vtilitatem vxoris conuersum, sed potiùs in detrimentum, ex ijs enim pulueribus, vt habet vulgaris apud Nostrates peræmia, ista luta veniunt, vt frequentibus experimentis comprobatum peruidemus. Et hæc quidem circa præfatam difficultatem ex occasione attigisse sit satis, sine illius operosiori discussione, in qua forsitan possem non inutiliter immorari; sed pergo ad alia, finem operi, pro quo vrgeor, positurus.
Z.

Z.

ZELVS.

De zelo Catholicorum Hispaniæ Regum pro bono Jndorum.

1065
*DIctum de hoc aliàs, & hoc etiam
non pauco volumine dabit Lectori Verb. Consilium Regium Indiarum, & Verb. Indi, sed est quod modò vtiliter adijciamus. Pijssimus Rex noster Philippus Tertius Progenitorum premens Christiana vestigia, suo in Rescripto die 26. Maij 1609. inter alia ad præfatum institutum spectantia ita iubet: Que à los Indios, que anduuieren ocupados en las labores referidosreferidas, ô alquilados de mitad, ô repartimiento, se les dè libertad para que duerman en sus casas, ô en otras, y à los que no tuuieren comodidad, los acomode el dueño de la hacienda en parte, que puedan dormir debaxo de texado, y defendidos del rigor y aspereza de los temporales. Sic ille sobriè, & pie, & iustè, vt alias Apostolus. Tit. 2. v. 12.
Tit. 2. v. 12.
sobriè quidem, quia desiderium cumulandi diuitias, quæ in his regionibus Indorum labore pa
Quàm illa debita.
rantur, & ebrios periculosiore ebrietate, quàm sit illa corporea, reddere homines solet, Regia generositate temperatum ostendit: Igitur & qui pecunias amat, sobrius non est ait D. Ioannes Chrysost. hom. 5. Ibi. Iustè, quia id agit, quod iustitiæ dictamina sancta præscribunt, ius suum Indis reddens, quod ad naturalissimum vitæ subsidium obtinent, vt requiescant à laboribus suis, vt & his loqui cum cælesti spiritu liceat: Opera enim illorum sequuntur illos. Apocal. 14. v. 13. Laboriosis
Apocal. 14. v. 13.
siquidem operibus requies consentanea debetur; cum illis enim non solùm operum merita tendunt, sed & illos ea sequuntur, quia defatigatio ratione illorum contracta suo pondere deprimit, vt quietis amabilis beneficio potiantur. Et piè. Est siquidem Christianæ pietatis Officium iam pridem à Domino commendatum: Egenos, vagosque induc in domum tuam. Isai. 58. v. 7. Pro
Isaiæ 58. v. 7
quo & formidabilis illa discretio: Hospes eram, & collegistis me. Hospes eram, & non collegistis me. Matt. 25. v. 35. & 43. Quòd si ad omnes hoc spe
Matth 25. v. 35 & 43.
ctat, quomodo non ad eos, in quorum quæstuosissimum commodum pauperes Indi laborant?
1065
*Ad hoc ergo & Regia se pietas debet extendere, vt & ipsis etiam in extremi diei iudicio dici possit: Hospes eram, & collegistis me. Collegistis inquam, dum colligere alios prouidistis: Iustitia non temperatur, nisi pietas adiungatur, ait D. Hieronymus, id quod ab Apostolo dictum
D, Hieron.
& piè, ad benignam erga proximos affectionem referens, qui & audiendus circa locum Isaiæ, in quo & additur: Cùm videris nudum, operi eum,
&c. Sic enim ait: Quos videris non habentes calorem fidei, sed extra Ecclesiam frigoribus infidelitatis algentes, inopes, atque peregrinos, induc, ait, in domum tuam, id est, in domum Ecclesiæ, & operi incorruptionis pallio, vt vestiti Christi tunica, nequaquam maneant in sepulchris, quod de eo legimus, qui possessus à dæmonum legione nudus habitabat in memorijs mortuorum. Sic Doctor sanctus: quæ quidem caussæ præsenti opportunè subseruiunt. Agitur enim de Indorum conuersione, & ita de inducendis in Ecclesiæ domum frigoribus infidelitatis algentes, nudosque Christi tunica vestiendis, quos iam pridem, mortis victimas, diaboli imperium possidebat. Ad hoc autem quod de iustitia sobrietati adiuncta, & pietate iustitiæ, mirè confert. Dum enim illi eo tractantur modo, erga fidem corditus afficiuntur, qui etsi nomine Christiani, multoties frigore infidelitatis algescunt, quia necdum Christi tunicam induerunt. Ideò D. Hieronymus, quod ad corpus tantùm pertinere pietatis Officium videbatur, ad spiritualem aduocauit sensum, vt esse inter illa connexionem mirabilem nosceremus.
1067
*Et dum de Regio implendo mandato
agitur, magnæ circa illud subortæ difficultates erga Indos in Mineris laborantes; si enim incumbente nocte exituri, magna ex parte labor ipsorum minuetur, vnde & illius fructus, cum non leui Minerariorum, & consequenter Regiorum emolumentorum detrimento. Sed hoc sanè non esse attendendum ex Regis eiusdem pijssimi in eodem Rescripto verbis euincitur, sic enim ille: Finalmente entablareis en la paga y jornales de los
Rescripti Regij verba,.
Indios, la igualdad y justificacion, que se desea aunque por esta causa se minore la ganancia de los Mineros, dueños de Chacaras y ganados, y loslas demas labores &c. Vbi licet Rex de minoratione Regiorum lucrorum non agat, est tamen illud consequens; cùm sit compertum minuenda illa, si in priuatis minuantur: & si minus auri & argenti eruatur, minus suis in Quintis Regem habiturum. Sicut & in alijs, cùm ex omnibus sua Regi iura soluantur. Et quidem in hoc ipso communis cum Regia caussa agitur: deficientibus enim Indis ob minùs humanam tractationem, non solùm emolumenta in diminutionem venient, sed etiam penitus defutura.
1068
*Cùm ergo prædicta caussa nequeat
rationabiliter allegari, aliæ additæ, in quibus & communi bono, & Indorum commodo videtur pariter prouideri. Dicitur enim in primis quotidianum ex Mineris exitum Indis fore noxialem: siquidem sudore madentes exibunt ad auram frigidissimam, vnde & spasmis expositi, & eatenus morti. Quod quidem illud videtur contra se habere experimento notissimum, Indos scilicet, qui metallum extrahunt, & sunt à fossoribus diuersi, ad auras easdem sæpiùs exire sine illo tantoperè ponderato periculo, cùm & ipsi sudent & algeant èex profundissimis cuniculis per scalas pensiles ascendentes. Vbi & minime oneratis sudandum etiam, & persudandum, cùm & pro damno dicto sufficere possit, quòd plusculum incalescant, vt notum experientia.
1069
*Dicitur prætereà intra Mineras posse
Indos somnum competentem capere, cùm sint erga illum parum delicati, neque mollibus egeant stragulis, nuda super humo suauiter dormituri. Et quidem intra Mineras diei & noctis nulla diuersitas, cùm tenebræ ibi penitus dominentur; vnde poterunt Indi dormire, cùm id natura petierit; neque commodius alibi tectum pro iniurijs temporum depellendis, quod Regio vidimus Rescripto percaueri. Et quamuis aliquale in eo deprehendatur incommodum, pro bono publico debet illud admitti, sicut generaliùs loquendo in præfato Rescripto legimus, sic enim ibi Rex: Primeramente Ordeno y mando que se hagan los re
Rescriptum Regium.
partimientos de Indios necessarios para labrar los campos, criar los ganados, beneficiar las minas, de oro, plata, y azogue. yY los obrages de lana y algodon, pues de su labor resulta la comun vtilidad de todos esos Reinos, que arriua queda referido. Y presupuesta la repugnancia, que muestran los Indios al trabajo, no se puede escusar el compelerlos &c. Quæ quidem si ita essent, & nullum ex pernoctatione in
Circa quam apta consideratio.
tra Mineras Indis crearetur incommodum, esset planè tolerabile, quod asseritur: sed in eo non est alieno arbitrio & speculatione procedendum, vt quisque Indorum incommoda in re, quæ ex personali experientia pendet, propriam agens suæ cupiditatis caussam, metiatur. Et regulariter loquendo dubitari nequit nocturnam illam laboris requiem esse Indis incommodam, pro quo nullus, præter id, quod res ipsa satis præsefert, testis melior, quam ipsimet, qui & laborant, & laboris leuamen quoad necessitatis gradum habent vndequaque perspectum. Vnde circa hoc libertas ipsis videtur concedenda: neque fundamento illo licitæ compulsionis vtendum: est enim licita cum moderatione à Rege proposita, qua etiam stante satis onerosa est, vt ab ipso pijssimo Monarcha recognitum, vnde pro ea tot moderationes adiectæ: quod & illa declarant verba: De
tal manera que respeto de todos los distritos de ese gobierno, ô de alguno, cessare el inconueniente suso dicho, &c. Quibus & addenda illa, quibus ea, quæ sunt n. 1067. dicta comprobantur, sic enim ille: Considerando que no se debe tanto atender à la mas ô menos saca de la plata y oreoro, como à la conseruacion de los Indios, sin cuyo trabajo y diligencia cessaria el labor y beneficio de las minas. Sic prouida Regis pietas, & prouidentia pia.
1070
*Neque obijci potest plures Indos voluntariè in Mineris labores intra ipsos somnum
capere, neque id ipsis præiudiciale censeri, aut specialia ex eo damna ipsis importari. Siquidem illi pro ampliori mercede laborant, ex qua ipsis minùs est grauis labor, quem & leuiorem ipsa spontanea reddit electio; sicut è conuerso, etiam leuis solet esse grauis inuitis, quolibet sub onere gemituris. Audeo dicere, & ipse erit grauis & molestus cantus alijs oneribus prægrauatis, vt ex Psalmo. 136. notissimum: Super flumina Baby
Psal. 136. v. 3. & 4.
lonis &c. Quia illic interrogauerunt nos, qui captiuos duxerunt nos, verba cantionum. Et qui adduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis. Quomodo cantabimus &c. Additamentum erat seruitutis, & licet leue, vt rebantur qui exigebant, intolerabile est inter captiuitatis onera iudicatum. Vnde neque ad cantandum compulsi sunt à barbaris illis dominis, ne laborem labori adderent captiuis miseris permolestum. Vbi ex D. Hieronymo notatione dignum occurrit, quod v. 2. Vates præmiserat: In salicibus, in medio eius
v. 2.
suspendimus organa nostra. Salix enim, vt obseruat ille, est arbor infructuosa & steriles reddit. Ita enim euenire solet, vt captiuorum iniustus labor infructuosus tandem, exultantibus dominatoribus de victoria obtenta, reddatur. Id quod in fine Psalmi satis luculenter expressum: Filia
v 8. & 9,
Babylonis misera: Beatus, qui retribuet tibi retributionem istam, quam retribuisti nobis. Beatus, qui tenebit, & allidet paruulos tuos ad petram. v. 8. & 9. Neque fuit tantummodo votum, sed vaticinium, vt in Poëtica Paraphrasi exposuit Venerabilis P. Gaspar Sancius sic dicens:
P. Gaspar Sancius.
Tu quoque, tu Babylon miseris exercita fatis,
Fortunæ stimulos experiere meæ.
O vtinam bene sit &c.
O vtinam (& quidem ita sperare iuuat) nihil tale his in regionibus videatur, vt Regum nostrorum id mereatur zelus, quod aliquorum potuit immoderantia demereri.
1071
*Et quid tandem circa propositam Re
giam iussionem? Id certè quod iam est non leuiter indicatum, Indos circa exitum ad pernoctandum vbi libuerit in sua esse manu tenendos libertate. Id siquidem quod à Rege est circa hoc, vt vidimus, constitutum, non nisi post longa experimenta peractum, & ita post auditos eos, quorum interesse poterat, aut alijs, ex quibus fideliter hausta notitia, contra quam nihil potest nouorum accidentium allegari. Et cùm illa sit adeò iuri, æquitati, pietati ac rationi naturali conformis, reluctari ipsi non nisi temerariè poterit. Quod si violentia circa hoc adhibeatur, sine graui culpa non stabit. Ex quo & eueniet vt Indi violenter detenti minùs vtiles sint futuri, minùs enim, quia & amarulentiùs, laborabunt.
1072
*Potest autem dubitari an ratione se
Quid si fuga eorum cimeaturtimeatur.
curitatis liceret violentia dicta: Indi enim si semel exeant, non poterunt facilè ad laborandum reuocari. Vbi quidem, si id, quod de apto ad somnum loco dicitur, ita reuera est, licet aliqualis, leuis scilicet accrescat molestia, id posset tolerari, ne alias eorum assignatio aut penitus, aut magna ex parte reddatur inutilis. Sed verò vt tolerari id nequeat iussio ipsa Regis videtur vrgere, cui hoc non potuit ipsiusque Indico Con|silio, non esse perspectum, quod & res ipsa satis videtur indicare. Deinde ratio illa nimiùm probat, eos inquam numquàm exituros donec tempus suæ assignationis adimpleant; quod tamen est manifestè à veritate alienum, quandoquidem Indi festiuis diebus exire possunt, & exeunt, periculo fugæ nullo, eo quòd quælibet eorum classis suos habeat Gubernatores, & cum redituri suos in populos sint, maius inde vexationis possunt timere discrimen, quàm ex labore intra Mineras; èex quibus etiam noctu possent fugere, nisi huiusmodi molestiæ timore omnibus fortiore vinculis, tenerentur.
1073
*Sed quia Minerariorum circa hoc po
test timeri tumultus, erunt qui censeant permittendam nocturnam reclusionem, & sternere subter humo misellos istos, vt Poeta loquitur, sic enim & alia huius generis permittuntur. In quo quidem Propheticum potest illud assumi: Illic trepidauerunt timore, vbi non erat timor. Psal. 13. v. 5. Non enim à præfatis tale aliquid timeri graui cum fundamento potest, licet non numquàm verba aliqua minùs considerata profundant: homines enim sunt non vagi & sine pretiosis radicibus ad quidlibet audendum prompti, etiamsi contra Deum & Regem, ex rebus turbidis soliti captare compendia; sed honorati ciues, cum decenti; immò & splendida sæpè familia, non facilè tumultuarijs periculis obijcienda. In quibus multùm Gubernatorum valet Vrbana seueritas, & minimè auara prudentia. Neque decet Regiam auctoritatem talibus suspiciunculis cedere, ex cuius contemptu nihil potest non exitiale timeri. Quòd autem propter maius vitandum malum minus aliquod possit aliquando permitti communis sententia est. Et si talis instaret articulus, tunc ea applicanda doctrina, dummodò Indorum non esset grauis & intoleranda vexatio: tunc siquidem suis ex oppidis non extrahendi illi, ne lupis agni ab eo tradantur, cui est à Pastore Ecclesiæ summo pastoralis eorum cura commissa. Et quidem delinquentibus circa
illa, quæ ad Indos spectant, pœna est priuationis eorum imposita, neque id semel in Rescripto allegato, ibi: Y à los que excedieren en algo de lo contenido en este Capitulo, no les repartireis mas Indios para ningun efeto: Y el juez que fuere remisso y
Rescriptum Regium.
negligente en su execucion y cumplimiento, incurra en priuacion de Oficio &c. Et inferiùs: Sea condenado en perdimiento de los dichos Indios, y quede incapaz de recebir ningun repartimiento. Item & ibi: Y de alli adelante no se le repartan, ni puedan repartir Indios para ningun efeto. Si ergo circa prædicta non vnus aut alter, sed gremium Minerariorum delinquat, Indorum illis neganda impartitio est, vnde & suis in oppidis illi relinquendi. Quod si fiat, detumescet sanè inconsulta illa Minerariorum audacia, & benigniora consilia assument armis argenteis destituti.
1074
*Claudendum memorabili Clausula,
& Regia maiestate ac pietate dignissima, verbis illis: Que cessen todos los demas repartimientos y seruicios, que no fueren voluntarios &c. Aunque sea para seruicio vuestro (Proregem alloquitur) y de mis Oidores, Inquisidores y otros ministros, de Iusticia, porque estos repartimientos se pueden escusar: Y aunque sea de alguna descomodidad para los Españoles, pesa mas la libertad y conseruacion de los Indios. Quæ quidem Clausula omnibus est ad Indos spectantibus applicanda, vt semper eorum libertas in omnibus & per omnia, in substantia & in modo, Hispanorum sit commodis præferenda, quia maioris est ponderis, quàm quidquid ad illa cum eius conferre potuerit detrimento.

Nonnulla alia zeli eiusdem argumenta.

1075
*SIt inter alia, quæ in præfato rescripto
continentur, quod verba sequentia manifestant: Que no consintais que los trapiches y ingenios de azucar, ni las perlas, se beneficien con Indios, aunque ellos vayan voluntarios à esta ocupa
Rescriptum Regium.
cion: porque los exercicios destas labores son perniciosos à su salud, y traen consigo otros inconuenientes y daños de los Indios, de que se tiene larga experiencia, y solo se os da arbitrio y facultad para que tolereis los Indios voluntarios en la corta y carreto de la caña, si os pareciere, que en estas dos ocupationesocupaciones cessa la causa referida. Ita Rex, in cuius Ordinationis tenore caussa est eiusdem manifesta. Inconuenientia autem, quæ subticentur, illa esse possunt; turpes congressus cum Æthiopissis, quæ in prædictis esse solent Sacchari Officinis; & intemperantes haustus poculi in illis frequentissimi, Guarapo dicti. Et nescio quæ alia. Ast illa pariter imminent in cannis demetendis & baiulandis occupatis, vnde videtur id pariter prohiberi debuisse. Sicut & accessus ad laborandum in vindemijs, in quo plures perierunt. Iubetur autem Proregi vt talia non permittat, in quo quidem cùm nequeat assistere, eius excitatur prouidentia vt inferiores ministros iustitiæ circa id curet peculiarem solicitudinem adhibere. Et quidem quemadmodùm cùm agitantur tauri, Indi in plateas inconsideratè prodeuntes, iussù Magistratuum ministerio satellitum expelluntur; ita cum Indis agendum in prædictis, vbi quidem & eorum periclitatur salus, aut grauia inconuenientia docuit experientia. Et illud quidem congressus cum Æthiopissis tunc etiam imminet, cùm Indi ad labores alios agricolationis designantur; sunt enim & in illis huius generis feminæ, & vix fere est opificium aliquod, in quo non viri feminæque concurrant, circa quæ dominorum debet Christianus zelus attendere, vt si non omnia, multa saltem peccata vitentur. Quod autem ad poculum illud, de quo suprà, attinet, ad Æthiopes etiam referendum, qui in prædictis laborant prædijs, de quibus circa hoc non ea est, sicut neque circa alia, similis apud Principes nostros cura, quia pro talibus, si deficere accidat, alij adduci possunt, vt reuera adducuntur; quod tamen in Indis habere locum nequit, qui aliunde, si deficiant, nequeunt transuehi, cùm tamen sint adeò ad omnia necessarij. Curandum tamen vt vbi & hi & alij adsunt, operam nauantes suāsuam, vt vsus sit illius poculi moderatus, de quo dictum n. 263.
1076
*Sequitur deinde illud: Que no consen
Circa exequationem Minerarum.
tais que las minas se desaguen con Indios, aunque acudan de su voluntad à esta ocupacion, præsupuesto que les es nociua, como se ha experimentado en diferentes ocasiones. Hoc si obseruandum sit, Mineræ | neutiquàm exaquandæ; quia nec pro labore mancipia sunt Æthiopica, & sunt id genus homines ad huiusmodi ministerium ineptiores, quibus frigida aqua penitus exitialis, si intra ipsam sint diu futuri. Vnde & in ijs prædijs, in quibus Indi ex septima parte iuxta Regiam Ordinationem cum Indis concurrunt, solent qui eorum curam gerunt, Indos ad irrigationem, reseruatis Nigris, adhibere. Cùm tamen exaquatio dicta vtilissima sit, si voluntarij Indi confluant, curandum vt artificio aliquo, (esse enim tale posse experientia docuit) labor ipsorum, sicut & eius periculum temperetur, quod non erit intentioni legis aduersum.
1077
*Pergit Regia pietas, & sic imperat:
Que no puedan ser los Indios condenados por sus delitos à ningun seruicio personal de particulares: y si oy vbiere alguno de este genero lo quitareis, comutando la pena en otra, la que à vos pareciere. Poterunt ergo damnari vt in Ecclesijs, & domibus Religiosis seruiant, sicut & in Communitatibus alijs. Et ad hoc quidem non erit Proregis dispositio necessaria, sed iudicum localium sententia iuxta delicti qualitatem. Respectu autem priuatorum id prohibitum, quia in eo respectus aliqui carnis & sanguinis, aut affectionum aliarum interuenire possunt, quarum oportuit occasionem amputari. Inuentus ergo particularis personæ seruitio addictus poterit pro seruitio alicuius communitatis addici; si tamen labor non sit maior futurus, vt sæpè accidit, vnde & serui Æthiopes id soliti refugere, quia dicunt se plures habere dominos. Attentis autem circumstantijs id stare poterit, cùm id Proregis committatur arbitrio: Comutando la pena en otra, la que à vos os pareciere. Quod & de alijs Magistratibus (vt nuper dictum) venit accipiendum, si quando per errorem, aut malitiam tale aliquid deprehendatur perpetratum.
1078
*Post hæc ita: Que los Encomenderos,
Iuezes, Comissarios de las Tassas, no comuten, ni se pague en seruicio personal el tributo de los Indios, ni vos le concedais la dicha comutacion. Para cuyo buen efeto hareis que se tassen luego los Indios, que oy pagāpagan sus tributos en esta forma: y el que vbieren de pagar se les reciba en frutos de los que tienen y cogen en sus tierras, den dinero (corrige, ô en dinero) segun fuere demas aliuio y comodidad para los Indios. Y por el mismo caso que algun Encomendero contraueniere algo à lo que en este Capitulo dispongo, incurra en perdimiento de la Encomienda &c. Vbi prædicti statuti comperta est ratio; personale enim seruitium multò est maioris æstimationis, quàm moderatum soluendum Commendatario ex Regia concessione tributum. Fructus autem soluendi cùm iuxta pecuniæ valorem regulandi sint, quam possent illi conferre, videndum ne iuxta pretium tunc currens, pluris æstimandi veniant. In quo quidem semper est in fauorem Indorum iudieandum, quia sic est de Regia præsumendũpræsumendum pietate, vbi & de iustitia aliquid posset allegari. Quod autem de amissione Commendæ dicitur, iudicis sententiam requirit, iuxta receptissimam hac in parte doctrinam, cùm non dicatur Ipso facto, & vr diceret, declaratoria esset sententia requisita. Id quod nunquàm accidet, quia circa hoc non solent iudiciales processus efformari, & quo querelis Indorum sedandis satis erit efficax remedium adhibere seria cum comminatione, re ad Proregem delata, ad quem priuatio talis, vtpotè res Summi momenti, pertinebit.
1079
*XY principalmente prohibo (sic post alia)
Circa portationem onerum.
que en ninguna maneremanera, ni ocasion, por mucho que que inste la necesidad, consintais que los Indios se carguen, aunque la carga sea ligera y voluntaria &c. De
quo dictum à Nobis in Thesauro Tit. 1. n. 132. & in baiulis voluntarijs licitum diximus moderatione circa onera, sicut & in mercede seruata. Et quidem Dom. Solorzanus rescriptum præfatum per
D. Solorz.
extensum adducens Tomo 2. de Iure Indiarum cap. 11. nu. 46. sic præmittit: Quæ tamen omnia cùm ita strictè seruari non possent ob rationes, quas suprà considerauimus, & Proreges ac Gubernatores Regem nostrum, Regiumque Concilium de illis ædmonuissent: tandem illa altera Schedula emanauit an. 1609. de eodem seruitio personali agens, quæ in hoc de quo loquimur. circa Indos onerandos, & viatoribus, viarumviarumque mansionibus addicendos hāchanc formam præscripsit. Sic ille formam præscriptam subnexo tenore proponens. Vbi consideratione dignum occurrit, post difficultates à Proregibus & Gubernatoribus circa obseruantiam rescriptorum Caroli V. & Philippi Secundi circa onera non portanda propositas, in eodem ita institisse mandato, vt illud velit esse præcipuum, ijs additis ad obligationem ingerendam verbis, vt nullum in eo admittat modum, neq;neque necessitatis instantiam. Cuius ea esse ratio potest, quòd in alijs Indi vexẽturvexentur vt homines, hic autem vicem subeant bestiarum. Et circa pręfatumpræfatum rescriptum cùm ita pręmiseritpræmiserit citatus Scriptor, nihil addit, per quod possit eius seueritas mitigari. Et cùm de re agatur, in qua ius naturæ est clarum, videtur obligatio ad conscientiæ forum penetrare.
1080
*Sed audiendus P. Iosephus Acosta circa
hoc elegantissimè prolocutus l. 3. de procuranda Indorum salute cap. 17. sic enim in fine: Quàm ob rem & olim sæpè, & nuper demum lege lata Indi onusti iter carpere prohibentur. Tamen consuetudo omnium propemodùm secus habet, tum harum regionum incredibilis incommoditas & penuria id veluti suo iure deposcit. Sanè Indos onerari, onustosque incedere per se quidem neque iniquum est, neque perniciosum, cùm ab
P. Acosta.
antiquißimis annis ita assuefacti sint, fueritfueritque solemne toto tempore Ingarum: immò verò hodie quoquoque se suis sarcinulis ipsi onerent, quæ sæpe non leuius pondus habent, quàm quod à nostris imponitur. Neque habet ea res plus miraculi, aut violentiæ, quàm quod in Europa baiuli onera etiam grandia dato pretio quovis vnde vis portant. Quamobrem si & onus moderatum est, & via non longior æquo, & pretiũpretium non iusto minus, nihil res ipsa peruersi habet. Vtrùm verò expediat, necne Reipublicæ ista vel prohibere, vel sinere, non nostri arbitrij est decernere. Lex verò quatenus obliget, consuetudine contra obnitẽteobnitente, nihil habet hic propriè difficultatis, sed commune est cum aliis plerisque. Certè vt est culpanda, vel detestanda potiùs veteranorum quorumdam immanitas fœdißimè barbarorum ceruicibus abutentium: ita etiam quorumdāquorundam delicata nimis hoc tempore trepidatio est improbanda, qui non vident non solum consuetum vnicuivnicuique non esse molestum, verum etiam iucundum: putantputantque omnium sensus & animos ex suis esse metiendos. Integrum æstiuum diem metendis frugibus insudabit rusticanus, aut | aratro ducendo: qui si quartam horæ partem vtrumque genu humi figere iubeatur, necem sibi præsagiet certam. Est suus vnicuique iucundus labor. ItaItaque gentes Indorum apud nos baiulandis oneribus perassuetæ, si æquo plus non vrgeantur, neque iniuriæ, neque incommodi, quicquam subeunt: cetera, vt dixi, moderata sint, pondere, labore, pretio. Sic vir ille sapientissimus, cuius dedisse verba, etsi longiori tractu, visum mihi opportunum, quia aurea omnia, & liber iam rarus, vt vix inueniatur, perquisitus.
1081
*Et duo quidem in illis notatu digna pro
pręsentipræsenti instituto. Primum in baiulandis moderatis oneribus nihil illum deprehendisse peruersum. Secundum circa hoc leges, quæ præcesserant, non vrgere, quia contra illas obnititur consuetudo. Atqui ille legem Philippi Tertij non vidit, mortuus an. 1599. die 15. Februarij, quo illius hoc extat elogium apud P. Nadasium: Vir, integritate, orandi studio, facundia, doctrina varia, labore aßiduo, consilio dexteritate, tantus quantum in India & in Hispania Summi quique suspexerint. Sic apud illum ille. Et videndum an quod de consuetudine dictum ad prædictam possit legem extendi; quandoquidem, vt vidimus, lata est post alias, circa quarũquarum difficultatem multiplex notitia pręcessitpræcessit, vnde & videtur ea, de qua dictum est, allegata cōsuetudoconsuetudo. In quo
Quid circa consuetudinem.
vti certum statuendum est consuetudinem illam vrgendi Indos vt onera portent inuiti, allegari non posse, quia rationabilis non est, sed potiùs corruptela, cùm cōtracontra iura naturæ sit, & libertati Indorum aduersetur. Vt enim citato Capite Scriptor idem reliquit certo calculò commendatũcommendatum, liber homo, si cogitur, liber non est. Cùm tamẽtamen Indi summęsummæ
Idem Auctor.
potiāturpotiantur iure libertatis. Quæ ergo allegari potuit, ea fuit quòd scilicet ipsi onera sua portent, dum suis sarcinulis se ipsi onerant. Atqui de hoc non agebatur, vnde cùm lex circa id non versetur, impertinens fuerit allegata consuetudo. Alia ergo ex se rationabilis, sed contra legẽlegem obnitens intelligenda venit, & esse illa tantùm potuit, spontaneorũspontaneorum baiulorum. Et hęchæc quidem si reuera extabat, prohiberi potuit, & videtur prohibita verbis illis, Aunque la carga sea ligera y voluntaria. Vbi dici nequit cōsuetudinemconsuetudinem obniti, quando ad abrogandam consuetudinẽconsuetudinem lex dirigitur; licet consuetudinis mentio non habeatur, vt tunc accidit, quando allegata est consuetudo, & Princeps eo non obstante idem decernit, quod priùs, ne alias posterior lex inutilis censeatur. Id quod in negotio præsenti videre licet: vt enim Indi neq;neque voluntaria subirent onera Caroli V. lex præcesserat, de qua Dom. Solorza
Caroli V, lex.
nus n. 45. ibi: contra la voluntad de los tales Indios, ni de su grado; con paga, ni sin ella: sino que lo lleben en bestias, ô como quisieren. QuęQuæ licet pro Mexicanis Prouincijs in specie directa, ad omnes Indicas spectat regiones, pro quibus & confirmata, vt videri apud eumdem potest. vers. seq. vbi & Philippi Secundi luculẽtaluculenta rescriptio. Cùm ergo circa executionem legum prædictarum, sicut & aliarum, Proregum solicitudo versaretur, & præcipuè inclytæ memoriæ DD. Ludouici de Velasco, quæ illi obstare comperiebantur, Regi, & eius sunt Indico, vt vidimus, Consilio præsentata, de quo in memorati rescripti exordio, vbi & notandũnotandum illud: Cuias cartas y relaciones se han visto en mi Consejo
de las Indias con diuersos papeles y aduertencias de personas doctas y zelosas del seruicio de Dios, y bien de essa Republica, que como testigos de vista estan bien informadas de la verdad del hecho, sobre todo lo qual se ha conferido con la atencion, que pide la grauedad de la materia. Cùm ergo id quod ad onerationem Indorum spectat Rex asserat fuisse in eius consideratione pręcipuumpræcipuum, quid circa illud in vsu esset post leges illas priores fidelium testium infirmatione cognouit; vnde & id conuincitur, quod in vsu erat, auertere voluisse, & ita non posse consuetudinem allegari.
1082
*Stat ergo suo in vigore lex, etiāetiam in ordine
ad voluntariam baiulationem: est enim quoddam cōtractuscontractus genus, in quo Rex potest inhabiles reddere contrahentes, ob non leues rationes: tum ne Indi onerati in itinere progredientes graue incōmodũincommodum subeant, & salutis ac vitæ discrimen incurrant, sicq;sicque eorum copia tantopere necessaria minuatur. Tum etiāetiam ne dum faciles in oneribus exportandis se exhibent, Hispanos reddant in ijs etiāetiam inuitis imponendis faciliores. Tum denique quia id Hispanæ nationi videtur indecorum, Indis vt bestijs vti, quod dedecus in alienas nationes cum inuidia nominis redundabit. Et quidẽquidem qui oneratos vident, nec quomodo id accidat sciũtsciunt, facilè poterunt inuitos sub onere gemere sibi persuadere. Et vt id, quod specialiùs, cùm de Indis agitur, debet attendi, non prætereundum illos assuefactos portandis oneribus, & eatenus valde defessos, non futuros aptos ad doctrinæ Christianæ rudimenta percipiẽdapercipienda: cùm prætereà ea de caussa à suis oppidis sint frequenter abfuturi, & ita neq;neque Parochorum suorum, neq;neque aliorũaliorum cura, in rebus ad salutem necessarijs, aut conuenientibus instruendi. Quæ, & alia potuerunt Regium ConsiliũConsilium ad sic statuendum vt vidimus permouere. Vnde in eo graue vi
detur futurum peccatũpeccatum: est enim lex circa materiāmateriam grauem, & in qua si sola obligatio sub veniali esset, minime fuisset necessitati consultum: quis enim de venialibus curet? iuxta dicta Tit. 2. Thesaur. n. 3. 96. & seqq. Neq;Neque pœnalis dici potest: licet enim circa delinquentes in alijs designetur pœna, aut iudicis arbitrio remittatur, hoc loco nihil tale; quamuis verũverum sit in eo delinquentes non esse impunitos dimittendos. Id quod & in multis alijs dicendũdicendum, etiamsi de pœnis agatur; tum quia multi & grauissimi Scriptores leges pœnales in cōscientiaconscientia obligare magnis fundamentis existimẽtexistiment, iuxta materiæ grauitatem, & legitimālegitimam interpretationem mente legislatoris attenta per verosimiles coniecturas adhibendam & amplectendam: Tum etiam, quia si materia sit moralis, id est, pertinens
directè ad bonos mores Reipublicæ, & ad cohibenda vitia, & ad eos fines censeatur necessaria obligatio in cōscientiaconscientia, vel ad pacem eius, vel advitandum magnum illius incommodum; magna præsumptio est legem poni sub intentione obligandi in conscientia, etiamsi modus præcipiendi non sit adeò expressus & formalis, nec pœna nimiùm grauis: vt cum Victoria & Couarrubia tradit P. Suarez lib. 5. de legibus cap. 4. nu. 11. Id quod multis ex præfatis statutis potest applicari, & præsenti potiùs, in quo pœnale nihil, cùm tamen & pœna posset meritò designari.
1083
*sequitur in præfato rescripto quod ad custodes iumentorum itinerantium spectat, de quo sic: Y porque me han informado, que suelen encargarse de guardar los vagages y haciendas | de los Españoles, y en caso que sin culpa, ò por descuido suio se vayan ô las hurten, son conuenidos ante mis Iusticias, y condenados à pagar el valor de los vagages y haciendas suso dichas: qui noquiero y es mi voluntad, que de oy en adelante no puedan ponerse contra ellos demandas semejantes, ni incurran en pena alguna ciuil, ni criminal en ningun caso de este genero. Sic ibi. Quod est satis prouida cautione dispositum, & iuri conforme. Si enim illos depositariorum iure censendos esse velimus, illos de leui culpa non teneri, quando depositio in solius disponentis commodum cadit iuridica doctrina est apud Doctores communis, iuxta quam lo
cuti sumus in Thesauro Tit. 8. nu. 33. Vbi & n. 34. assertum cum D. Thoma & alijs in foro conscientiæ ex sola mortali culpa compensationis obligationem suboriri. Et vt lata culpa diceretur sufficere, respectu Indorum quæ in alijs talis esset, leuis est proculdubio reputanda conditione eorum inspecta, & incommodis, quæ in huiusmodi custodia perpetiuntur. Si autem vt famuli habendi sint, vt videntur haberi, est quidem secundùm communem gentium sensum illos ad custodiam rerum cum restitutionis obligatione teneri, vt ait P. Lessius lib. 2. pe Iust. & Iur. cap. 15. num. 75. Sed circa obligationem hanc idem quod nuper dicendum, sicut & quoad rem quocumque modo apud aliquem retentam, aut suæ curæ commissam, quando id solius custodientis non attenditur commodum, sed in custodiam tradentis: leuis enim ad obligationem culpa non sufficit, pro quo citatus Scriptor Cap. 7. n. 41. & in Indis leuis ea censenda est in casu, de quo agitur, iuxta dicta, quandoquidem in solius commodum Hispani viatoris custodia cedit. Neque enim dici potest vtriusque incercedere commodum, quiamerces custodi tribuitur. Ea enim adeò exigua est, vt pro nihilo debeat reputari, vt ea de caussa adeò ingens sit periculum subeundum. Præterquàm quòd id inuitus & coactus præstat, quod satis est Hispano viatori compertum, vnde cùm iumenta custodienda tradit, ei se periculo vult scienter exponere. Vnde nobilis quidam Potosinus Prætor, cùm eò contendens, & quæ sub noctem tradita fuerant iumenta Indis custodienda in latissimis pascuis, sequenti videbat orto iam sole redire, tamquàm miraculum proclamabat. Sicut ergo Imperatores circa obligationem compensationis gradus culpæ disponere potuerunt, ita & Reges nostri Imperiali suis in Regnis gaudentes potestate; & ita circa sic statuta non debet Cæsarei iuris, nisi in quantùm videatur fauere, auctoritas allegari.
1084
*Vbi & notandum illud: Y en caso que
sin culpa, ô por desuidodescuido suyo. Vbi circa culpam res videtur comperta, si absit, nulli inde obligationem insurgere. videtur etiam de graui culpa esse sermonem, quia additur verbum Descuido, quod defectum curęcuræ significat, & latinè dicitur Incuria. Neque designare potest inculpabilem defectum, iam enim id satis fuerat expressum, quando sine culpa dictum: vnde leuis culpa designata. Ex quo inferre licet Indos ex graui & mortali culpa teneri, id quod ipsa ratio naturalis ostendit. Si erde illa constaret, posset qui ita deliquisset coràm suo iudice conueniri. Sed ad quid perditio hæc? Quid curandum à paupere, qui vix necessaria pro vitæ sustentatione consequitur? Sunt equidem inter Indos, qui abundantiùs vitam transigant, & suam habeant Hispanorum more substantiam. Sed isti ministerio custodiæ præfatæ neutiquàm addicuntur: sed illi qui sua ferè omnia bona secum portant. Puniri ergo poterunt ita vt luant corpore quod aliter non possunt, Et quod dictum est de custodibus equitatus: de ijs etiam accipiendum, quibus viatores sarcinas alias custodiendas præbent, pro quibus ratio eadem. Et circa equitatus custodes videnda quæ diximus Tit. 1. citato nu. 131. quibus modò prolata comprobantur.
1085
*Illud etiam Regiam mirè commendat
pietatem, quod verba sequentia declarant, sic enim rescripto in eodem: Especialmente os encargo la buena y cuydadosa cura de los enfermos que adolecieren en la ocupacion de las labores referidas
Rescriptum Regium.
ahora sean de mita, ô repartimiento, ô voluntarios, para que tengan el socorro de medicinas y regales necessarios. Et huic quidem pro infirmis curæ fieri videtur satis vbi hospitalia pro Indis extant; pro quibus tamen cura Magistratuum necessaria est,
vt id fiat, quod Regia Ordinatione iubetur, quia & in hospitalibus ministrorum debet solicitudo curari, & inquirendum circa alia, ex quibus miserorum Indorum vita dependet. Vbi autem hospitalia non sunt, cura consimilis adhibenda; vnde grauiter delinquitur, cùm Indi suis in laboribus morbum contrahentes, ad sua hospitiola remirtuntur, & ibi contabescere, ac mori sinuntur ab ijs, in quorum commodum laborabant. Vbi non solùm erga inuoluntarios, sed etiam circa spontaneos operarios hæc iniunguntur pietatis officia. Erga inuoluntarios quidem, quia hac sub conditione traduntur. Erga voluntarios autem posset dubitari, quia conductores operariorum ad ægrotantium non tenentur curationem, pro quo qui plus fauent, asserunt paucorum dierum deberi mercedem, idque non de rigore iuris, sed ex æquitate, pro quo Naldus Verb. Famulus nu. 6. cum alijs. Nihilominùs Regia auctoritate præcipitur vt operarijs Indis Christianum curationis præstetur officium, verissimè iudicante indigentiam eius futuram, & ad id præceptum alias charitatis vrgere: quod obligationem quidem sub mortali importat, sed sine onere restitutionis, cum graui alia circumstantia Regij præcepti violati.
1086
*Illud tandem in fine quod omnium,
debet esse potissimum, dum sic dicitur: Sobre todo lo qual acudireis con mucha vigilancia que los jornaleros oyan Missa, y no trabajen los dias de Fiesta en beneficio de los EspñolesEspañoles, aunque tengan Bullas Apostolicas y priuilegios de su Santidad. Y los Mineros y labradores digan que lo hacen voluntariamente,
Rescriptum Regium.
pues esto no se verifica jamas: y como quiera que sea, tiene inconuenientes muy grandes: y hareis que viuan Christianamente sin los vicios y borracheras, de que Nuestro Señor se ofende tanto. Sic Rex: vbi quidem minimè suspicandum est velle illum in aliquo Bullis Apostolicis, in quibus priuilegia circa Festa Indis conceduntur, vllatenus contraire. Vnum illud prohibetur solummodò, ne scilicet in Festis Hispanorum suis in Mineris aut prædijs laborent, idque non tam Indis ipsis, quàm Hispanis, ne scilicet permittant eos labo|rare. Qui tamen laborare suo pro commodo possunt, vbi eis fuerit opportunum, sine obligatione Missas audiendi: quod tamen rarò omittent: habent siquidem erga Missæ sacrificium à Deo inditum peculiarem affectum: vnde & ferialibus diebus solent Ecclesiæ turbis eorum impleri. Magna autem illa inconuenientia, quæ præter illud violentiæ in labore præfato subesse asseritur, non ita sunt obuia vulgari considerationi, post diligentem autem illam occurrit Primum illos Festa in æstimatione non habituros, cùm videant Hispanos in illis magis suis de commodis, quàm de eo, quod ad bonum animæ spectat, esse solicitos. Secundum Hispanos de audienda Missa non curaturos, dum operarijs studebunt assistere, assistentiam suam valde vtilem, immò & necessariam iudicantes. Tertium Apostolicæ Sedis gratias non in leuamen Indorum, sed in fomenta cupiditatis Hispanorum conuerti. Et sic alia, quæ poterunt alij sagacius inquirentes inuenire.
1087
*Quod autem ad Eucharistiæ Sacra
mentum attinet, rectè inductum, quando de exterminandis ebrietatibus erat agendum. Sic enim Doctor Gentium cùm tale aliquid in Ecclesia perpetratum nosset, vbi alius quidem esurit, alius autem ebrius est, statim Eucharistiæ intulit mentionem dicens: Ego enim accepi à Domino, quod & tradidi vobis &c. 1. Cor. 11. v. 21. & 23. Vbi &
1 Cor. 11. v. 21 & 23.
illud eiusdem ex Epistola ad Titum, Cap. 2. v. 14. Qui dedit semetipsum pro nobis, vt nos redime
Tit. 2. v. 14.
ret ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum acceptabilem, Sectatorem bonorum operum. Quod equidem ad Sacrificium in cruce spectat, in qua Christus semetipsum dedit ad præclarum illum effectum, redemptionis & emundationis, & ad ebrietatis vitium specialiter remouendum, ad
Isaia 21. v 31. D. Hieron.
quod spectat illud, quod præmiserat. Sobriè & iustè, & pie Viuamus &c. Circa quæ sic D. Hieronymus: Sobriè, Perfectè: Attendite ne grauentur corda vestra crapula & ebrietate, & curis huius vitæ Lucæ 21. v. 34. Sed & referri etiam ad Eucharistiam potest, in qua pro nobis & ille datur: sic enim & Lucæ 22. v. 19. Hoc est corpus meum,
Luca 22. v. 19.
quod pro vobis datur. Vbi versio pro Datur habet Commutatur. D. Epiphanius Frangitur. Arias Montanus Datum. Et hoc quidem vt mundaret, sibi populum acceptabilem. Pro acceptabilem autem in Græco ea est vox, quæ D. Hieronymo non parùm facessit negotij, & eamdem esse deprebendit, quæ apud Matthæum in Oratione Dominica, ibi: Panem nostrum supersubstantialem da no
Matth. 6. v. 11.
bis hodie 6. v. 11. ἐπινύσιον, quod ille exponit Præcipuum, Egregium, Peculiarem, digna Eucharistiæ. Panis inquam cælestis, epitheta. Vt intelligamus aliquem ad illum in loco Apostoli esse respectum, & pro ebrietate releganda, fundando ex Gentili populo alium Christo peculiarem, qualem Indicum exoptamus. Quòd si effectus tales multoties non videntur, indispositioni accedentium dubio est procul tribuendum. Quando & timeri potest ne quod institutum est in salutem, transeat in iudicium.
1088
*Et vt stabilita in præfato Rescripto ad
debitam perduci executionem possint, sic pijssimus, & zelantissimus Monarcha concludit: Y por ser este vno de los articulos mas importantes, os mando, y vueluo à encargar, que cumpliendo con la puntualidad y diligencia, que de vos confio, lo que por esta Cedula va preuenido y ordenado, veleis sobre
Regium rescriptum.
todas las personas, que tienen el vso y gobierno de los Indios, y aueriguado algun excesso contra su libertad y buen tratamiento, le castigueis exemplarmente, sin dispensar en ninguna de las leyes ô penas, que hallaredes establecidas,. Y los Obispos y Prouinciales de las Ordenes, enuiareis vn tanto de esta Cedula, encargandoles en mi nombre, que castiguen à los Dotrineros y otras personas Ecclesiasticas, que maltretarenmaltrataren con vexaciones y sin Iusticia à los Indios, que os vayan auisando y me auisen por mi Consejo de las Indias del cuydado con que se cumple y executa. Sic Rex, in quibus zelus eius verè Regalis & Christianus satis clucescit, & in primis quod ad Proreges spectat, quanta circa hoc sit obligatio luculenter apparet. Et peccare illos grauissimè dubitari nequit, dum familiares suos regimini Indorum præpositos PrętorialiPrætoriale munere impunitos relinquunt, cùm sciant multa ab ipsis incommoda Indos sustinere. Sicut etiam alios, qui ob humanos respectus pergere similiter indigna permissione sinuntur. In quo & Deo & Regi fideles cùm non sint, nihil sibi prosperioris fortunæ promittant, licet ipsis videatur arridere.
1089
*Et quàm id sit à ratione & obligatio
nibus eorum alienum, id quod de dispensatione dicitur, reddit manifestius: negatur enim ad illam potestas; negari enim à Principibus potest circa leges ab ipsis conditas. Nec videri potest summus in eo rigor eo quod sit adeò difficilis recursus ob immensam distantiam, quia leges dictæ eius conditionis sunt, vt neque à Rege ipso sperari queat dispensationem concedendam; neque ratio aliqua occurrere potest, quæ illam videatur exigere, & licitam comprobare. In ijs siquidem legibus de conseruanda Indorum libertate agitur, & moderatione seruanda circa illos, ne laboribus opprimantur. Vnde cùm aliqua dispensationis ratio occurrit, à Rege concessa est, idque semel, cùm de Indorum oneribus ageretur, de quo num. 1079. Sic enim ille: Y solo dispenso en que puedan llebar la cama del Dotrinero ô Corregidor, quando se mudaren de vn lugar a otro. Pero esto con tres limitaciones &c. Sic ergo dispensationem eo in casu concedens, manifestè innuit non esse in alijs admirtendam; si enim secus sensisset, illam profectò concessisset.
1090
*Iam quod ad Ecclesiasticos pertinet,
Catholica est animaduersione prouisum, vt delinquentes illi à suis Prælatis punirentur. Non ergo à Proregibus ipsis, & multò id minùs ab inferioribus Magistratibus, nulla habita boni eorum nominis ratione. In quo quidem si Prælati caussas diligenti examine trutinantes, eos falsò delatos deprehendant, de quo & Gubernatores admoneant, atque illi in remotione, aut publica alia pœna obstinatè persistant; pœnas Canonici iuris dubio procul incurrunt; illi enim sunt qui condemnant, & pœnas ministerio Prælati resistere non valentis exequuntur, sicut incurrerent, si ministerio alterius vterentur. Et idem a fortiori est quando Prælatis pœna infligenda proponitur, nulla præmissa aut præmittenda ab ipsis caussæ cognitione, meros enim, sed honoratos volunt esse satellites, damnabili prorsus zelo, aliàs à Nobis improbato. Quo in genere aliqua vidi|mus, sed non sine cælesti animaduersione pariter subsecuta.
1091
*In præfata autem Ordinatione circa
Ecclesiasticos videtur supponi teneri illos ad obseruantiam eorum omnium, quæ in prædicto Rescripto continentur, cùm eius copia transmittenda iubeatur Prælatis, a quibus inobseruantia punienda. Id quod potest, immò & debet conuenienter admitti, cùm sit satis fundata sententia, iuxta quam Ecclesiastici ad legum ciuilium obseruationem tenentur, quæ pro communi sunt latæ Reipublicæ vtilitate; de quo alibi à Nobis dictum. Et si quæ sunt aliæ, in quibus id non solùm veritatem, sed specialem conuenientiam habeat, illæ certè præ alijs, de quibus suprà. Cùm enim de Indorum conuersione agatur, & de stabiliendis in Christiana Religione iam Ecclesiæ filijs, ad id quidem valde expedit quidquid ad eorum libertatem, & humanam tractationem spectat in ijs, qui spirituali huic solicitudini ex Officio, aut charitate incumbunt; in quibus magis dedeceret inhumana tractatio, quæ & impunita relinqui videretur.
1092
*Potest autem contra prædicta obijci,
eo ipso quòd Rescriptum, de quo agimus, Ecclesiasticorum faciat mentionem, & directè ad ipsos etiam protendatur, nullius esse roboris. Quod Doctores colligunt ex Cap. Ecclesia S. M. de Constitut. In quo Innocentius Tertius statutum laicale reprobat, etiamsi Ecclesiæ commodum & vtilitatem respiciat, nisi ab Ecclesia fuerit approbatum. Et ratio discriminis est, vt ex Decio proponit P. Suarez l. 3. de legibus Cap. 34. n. 13. quia quando disponunt in particulari circa Ecclesiastica, præseferunt ac supponunt potestatem laicorum in illa, quod repugnat Ecclesiæ libertati. Quando verò in communi loquuntur, tantùm procedunt ex potestate gubernandi Rempublicam in temporalibus, in quo libertas Ecclesiastica non offenditur. Ad quod dici potest
Responsio prior.
in primis grauium scriptorum esse sententiam Principes laicos posse generaliter suis legibus & statutis in temporalibus Ecclesiasticos comprehendere, quando leges; & aliæ dispositiones sunt Ecclesiæ fauorabiles, quia circa talia illi non sunt à iurisdictione eorum exempti. Neque obstare adductam Innocentij Tertij decisionem, procedit enim quando laica dispositio versatur circa res Ecclesiasticas in particulari, quod etiam de personis accipiendum, sic enim vim habent nullam, nisi ab Ecclesia approbentur. Sic tenent Bartholus & Panormitanus, quos secuti Syluester Verb. Lex. Quæs. 13. & Angelus ibidem. nu. 5. Quod quidem vt probabile potuit prædicto in Rescripto virorum sapientium consilio sustineri. Sed verò cùm sapientes huiusmodi non
Alia verosimiliter.
potuerint ignorare expressionem talem in legibus eorum posse obsistere firmitati, & meliùs ac firmiùs negotium agi, si de Ecclesiasticis mentio nulla habeatur; id enim non tollit Ecclesiasticorum obligationem, vt in alijs legibus constat: videtur equidem eo modo processisse, quin id obstet, quòd de Ecclesiasticis mentio inducta inueniatur. Vnde dicendum in legum ipsarum tenore nihil de Ecclesiasticis expressum. Id verò quod in fine additum, non est peculiare statutum circa illos, sed supposita obligatione, vndecumque illa veniat, circa quod varia sunt scriptorum placita, admonitio Prælatorum inseritur, quæ pro complemento legum valde est, & quidem meritò, conueniens iudicata.
1093
*Et hoc quidem vti magis conueniens
videtur assertum, vt ex tenore Rescripti compertum habetur: quamuis sententia dicta de directa iurisdictione in temporalibus, sit, vt dixi, probabilis, negata circa hoc exemptione, quam plures negare modernos affirmat P. Suarez suprà n. 10. Inter quos acerrimus Ecclesiasticæ libertatis propugnator Cardinalis Bellarminus Tom. 1. Controuers. lib. 1. de Clericis. Cap. 28. cuius auctoritate ait P. Arrriaga Tom. 4. Disput. 15. n. 47. maximè se motum, vt eam sententiam vti valde probabilem, & omnino veram P. Suarij sententiæ præferendam iudicaret. Licet enim Cardinalis ageret ex professo contra hæreticos & pro libertate Ecclesiastica, non putauit tamen se per eam solutionem vllo modo ei libertati derogari, vt timet P. Suarez. Sed quidem doctus Pater non videtur legisse Doctorem Eximium in eo loco vbi Ecclesiasticam libertatem non minùs ex professo, quàm Cardinalis, nec minùs eruditè defendendam assumpsit, scilicet lib. 4. contra Regem Angliæ, in cuius Cap. 16. vbi sententiam de absoluta obligatione, vti apud omnes Catholicos certam proponens. num. 13. vbi & quæ directam iurisdictionem tribuit: ipsi contrariam statuit. n. 14. pro qua sit. n. 15. Atque hanc sententiam, quòd leges huiusmodi non obligent Clericos ex vi iurisdictionis laicæ, sed ex vi rationis, defendit Bellarminus in suis Controuersijs, præsertim in vltima æditione, & sæpiùs illam inculcat in his posterioribus Opusculis, scilicet in libro Recognitionum, & in libro contra Barclaium, & in Apologijs contra Regem Angliæ. Et ideò Rex ipse sæpiùs circa hunc articulum ipsum mordet &c. Iuxta quæ videtur P. Arriagam potuisse suum illum motum reuocare. Si & addamus verba Cardinalis eiusdem in responsione ad Epistolam incerti Auctoris pro defensione Venetorum contra censuras Pauli V. quæ adducit Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut. 8. qui ibidem sententiam P. Suarij defendit cum alijs, quos citat, sicut & Tractatu 10. Resolut. 12. non citato tamen inter alios dicto Patre, quem est mirum non legisse, aut lectum omisisse, cùm sit in legum tractatione præcipuus. Adducit autem citata Resolut. 12. Lorcam 1. 2. Tom. 2. Tractatu de legibus Disput. 25. n. 4. vbi ait Ecclesiasticos non solùm virtuti directiuæ, sed etiam coactiuæ subijci in prædictis, quamuis coactio, punitio, & executio legum fieri non debeat per Principes sæculares, sed per Principes Ecclesiasticos, à quibus compelli debent ad earum obseruationem. Et hanc sententiam vocat singularem, vtpote contrariam communi Theologorum: quod non videtur quomodo potuerit, nisi sui immemor, affirmare. Nec tamen immemor, cùm se referat ad dicta Resolut. 8. citata, vbi pro illa adduxerat Sotum, Medinam, Victoriam & alios, quos adducit & sequitur P. Salas de legibus Disp. 14. Sect. 8. num. 94. & 104. quibus addendus P. Palaus Parte 1. Tract. 3. Disp. 1. Puncto 24. §. 6. nu, 5. Guilielmus Herincx Tomo 2. Tract. 3. Disp. 3. nu. 149. cum P. Salas locutus Franciscus Bonæ Spei Tomo 4. Tract. 3. Disp. 7. n. 42. & seqq.
1094
*Et hæc cùm ita se habeant, videndum est quid sibi velit Diana Resol. 8. citata in
fine dum ita scribit: Ex his omnibus apparet quòd cautè legendus sit Vincentius de Franco (aut de Franchis) Parte 2. Decis. 9. asserens Clericos non esse omnino exemptos à legibus ciuilibus quatenus spectant ad tranquillitatem Reipublicæ, vt aduersus illum notauit Marius Antoninus lib. 1. Resolut. 97. nu. 8. Sic ille. Non enim videtur præfata assertio suspicionem præ se ferre damnabilis doctrinæ contra Ecclesiæ immunitatem: non enim esse exemptos respectu eorum, quæ ad tranquillitatem Reipublicæ spectant, & non sunt libertati Ecelesiasticæ contraria, iam vidimus plures & graues Scriptores affirmare. Et fortè plus aliquid sibi voluit Auctor ille, contra quem Marius Antoninus ex eo tantùm arguit, quòd Clerici sunt de foro Ecclesiæ, pro eo textus & Auctores inducens, vti pro explorata veritate. Quidquid ergo de præfatis sit, lex de qua agimus, ab omni potest violatæ Ecclesiasticæ immunitatis suspicione saluari. Et licet sententiæ, de qua nuper, probabilitatem ostenderim, apud me tamen maximi est ponderis Innocentij Tertij citata decisio in Cap. Ecclesia S. M. vbi grauissima illius verba: Nos attendentes quòd laicis (etiam Religiosis) super Ecclesijs, & personis Ecclesiasticis nulla
Cap. Ecclesia S. M.
sit attributa facultas; quos obsequendi manet neceßitas, non auctoritas imperandi &c. Item quòd ita asserta ciuilium legum auctoritate, quatenus ab Ecclesia approbatæ censentur, nihil quoad earum substantiam, & obligationem obseruandi detrahitur, cùm tamen Ecclesiastica libertas defendatur meliùs, & sacris Canonibus congruentiùs statuatur. Tum insuper quia iuxta principia, quæ pro sententiæ præfatæ probatione ab eius patronis assumuntur, ægrè defendi potest Ecclesiasticos quo ad vim coactiuam non esse pariter subiectos. Et ita eum modum dicendi auidè arripiunt hæretici & Schismatici, vt ait P. Suarez citato loco ex defensione contra Regem Angliæ num. 13. licet eam ibi vt à Doctoribus Catholicis proponitur non improbabilem arbitretur.
1095
*Et quidem assertum huiusmodi de aui
da hæreticorum arreptione, ex ijs comprobari potest, quæ apud Cardinalem Bellarminum extant, cui inimici Ecclesiasticæ libertatis ad peruersi dogmatis probationem id quod ab ipso dictum fuerat de obligatione Clericorum ad obseruantiam legum prædictarum, obiectum est, vnde ille in Opusculo contra Barclayum cap. 15. in
Cardinalis Bellarmin.
fine affirmat in editione post annum 1598. se quod ad id spectat planiùs & pleniùs explicasse. Et Cap. 34. vers. 3. affirmat leges huiusmodi tantùm vi rationis, & non vi legis obligare. Et Cap. illo 38. à P. Arriaga adducto nihil habet præter simplicem assertionem de obligatione quoad
vim directiuam, & non coactiuam, quam cum conuenienti explicatione, iuxta doctrinādoctrinam dictam admittit etiam P. Suarez citato Cap. 34. num. 17. vbi ita scribit: Alia differentia esse potest, quia lex quo ad vim directiuam fertur in ciues vt tales sunt, & per se est necessaria ad commune bonum, & ideò quoad hunc effectum statim acceptatur per Ius Canonicum. Coactio autem &c. Neque contra hoc facit id, quod habet nu. 12. vbi obligandi vim directiuam videtur negare contra eos, qui eam in Principibus laicis agnoscunt, vt contrapositam coactiuæ, quia pro illa non suffragatur exemptio. Ibi enim solùm illam negat vt independentem à Pontificia approbatione; hac autem posita vim accipit, quoad prædictum effectum: ita vt absolutè dici possit leges huiusmodi laicorum Principum obligare: vnde nequeunt dici leges Pontificiæ: sicut qui librum approbat; non est illius auctor, licet nequeat non approbatus euul
gari. Vbi & addendum approbationem talium legum non esse actum aliquem iuridicum, quo iustæ & rectæ comprobentur: hoc enim in ipsis supponitur ex dispositione Principum, vnde quoad non exemptos vim suam habent omnino independenter à Pontifice vti rectæ & iustæ, & communi bono vtiles. Solùm est ergo approbatio quoad acceptationem pro vsu Ecclesiasticorum: vnde nomine acceptationis significata inuenitur à doctis Scriptoribus, vt videri potest apud P. Suarez citato cap. 34. num. 13. Vnde & leges huiusmodi ex approbatione tali nullam specialem accipiunt auctoritatem aut firmitatem; & ita possunt sine dependentia vlla â Sede Apostolica abrogari, ac si non fuissent vllatenus approbatæ, & quæ loco earum successerint, similem approbationem habebunt.
Loading...