*Dico tertiò. Cùm negotia occurrunt
ad religionem spectantia, qualia sunt omnia, quæ
ad spirituale bonum Indorum pertinent, etiamsi
tantùm indirectè, vt temporalia quædam, quæ
ad id conducere possunt, aliis omnibus præferenda sunt, & sub grauis peccati reatu antè illa
discutienda, & quantum esse breuius possit, decidenda. Constat ex dictis
: nam hoc est juxta
mentem Regum Catholicorum, vt ipsorum verba manifestant
: pro quo & est ratio compertissima: quia præcipua minùs præcipuis præferenda sunt, & accessoriis principalia: Negotia
autem ad fidem Indorum spectantia, circa præcipua & principalia versantur; quorum comparatione reliqua multò minoris facienda, cùm circa corporalia versentur, illa circa salutem animarum. Pro quo est
Cap. si habes 24.
Quæst. 3. ex
Diuo Augustino desumptum in Epistolâ ad Auxilium Episcopum, in quo sic dicitur:
Vnde &
si vna anima per istam seueritatem disciplinæ, quâ tota
domus ista anathematizata est, sine Baptismate de corpore exeundo perierit, innumerabilium mors corporum,
si de Ecclesiâ homines innocentes violenter abstrahantur & interficiantur, huic damno non potest comparari. Hæc ibi. Si ergo vnius animæ salus tanti
facienda est, quid de tot millibus, quarum in
Regio Indiarum Consilio negotium agitur, æquum fuerit sentiamus? Vt magni illi viri intelligant de earum salute ante omnia, & præ omnibus, juxta occurrentes articulos, deliberationem celerrimam suscipiendam.