Primò ex ordinatione sextâ eiusdem Consilii, in quâ illis grauiter iniungitur, vt in Indiarum historiis, Cosmographiâ, descriptione, &
nauigatione specialem instructionem accurent,
illâ redditâ ratione:
Quoniam res nulla intelligi aut
tractari potest, cuius non fuerit priùs probè notum subiectum ab ijs, qui de illo sunt habituri quæstionem, &
sententiam prolaturi. Quæ quidem lex, cùm ad
maximè substantiale requisitum spectet, absque
dubio grauissimam obligationem inducit: leges
enim ciuiles posse in conscientiâ obligare tenent
communiter scriptores Theologi & Iurisperiti,
ex quibus plures adducit P. Suarez
lib. 3.
de legibus cap. 21.
num. 5. vbi & ait Assertionem esse de
fide aut fidei proximam. Obligationem autem
esse sub mortali, quando materia est grauis, ne|
que de contrariâ legislatoris intentione constat,
cum aliis ostendit
cap. 24.
& seqq. quibus addendus Illustrissimus Villaroel
Parte 1.
Gubernationis
pacificæ quæst. 2.
artic. 1.
num. 12. Sed intentionem
talem cum lege non posse consistere, si materia
grauis sit, eoq́ue ipso grauiter obligare, tenent P.
Vasquez
Tom. 2.
in 1. 2.
disp. 158.
n. 32.
& seqq. P.
Salmeron
Tom. 4.
in Euangelia, Parte 3.
tr. 12. §.
Differt autem. P. Amicus
disp. 5.
de Iustitia, n. 216. P. Becanus de legibus,
cap. 6.
q. 3.
n. 13.
& seqq. & alii. In
omni ergo opinione legem dictam constat obligare. Nam licet sint qui probabiliter asserant,
etiāetiam
cùm materia est grauis; posse obligationem esse
sub veniali, aut etiam sine peccato, & talem reputandam, quando contrarium aliunde non constat, pro quo videri potest Thomas à
Iesu in
Regulâ Carmelitarum Parte 2.
Dub. 8. §.
vltimo, quia,
& seqq. addunt tamen constare tunc cùm seclusâ
graui obligatione non videretur sufficienter bono
communi prouisum in re magni momenti, quod
in casu nostro contingit: & videri pro eo potest
P. Arriaga
Tomo 2.
in 1. 2.
Disput. 16.
num. 68. de
quo
& inferiùs cap. 9. Præterquàm quòd Ordinatio dicta non tam est ciuilis lex, quàm naturalis
declaratio, vt jam probo, arguens.