TITVLVS XIII. DE INDIARVM EPISCOPIS, PRO EXPLICATIONE ONERVM, QVÆ CONSCIENTIIS IPSORVM INCVMBVNT.

Preface
1
*SUnt illa multa & magna, sola Episcopali celsitudine, quæ
EpiscoporũEpiscoporum periculosa onera.
illis est cum alijs communis, expensa; vt exclamare idemtidem cum magno animi sensu B. Thomas de VillaNoua, Episcoporum illustrissimum exemplar, cogeretur. Domine, ne excludar numero Beatorum, quia fui de numero Prælatorum. Quo in timore confortatus à Christo, vt refert P. Balinghem in Kalendario Virginis, die 28. Septembris. Vtinam multi, vtinam omnes sic mereantur consortari. Sed nescio an omnes capiant verbum istud. Multi non per ostium, sed aliunde in ouile ascendunt, qui neque ingredientes, neque egredientes pascua cœlestia reperient. Qui pro se rogat, jam judicatus est, ait D. Bernardus Lib. 2. de considera
tione, cap. 5. & quotusquisque est, qui non roget, & rogari potiùs expectet, vt dicat inuitator: Amice ascende superiùs: sunt sanè aliqui, non negabo, sed quod illi, qui non rogantes rogentur: dum qui rogant, vix locum non rogantibus esse permit
D. Bernardus.
tant. Non ergo vanus Beati illius timor Antistitis, qui apud Thomam Cantipratensem legerat Lib. 1. Cap. 20. dixisse quemdam viuis exemptum, qui Episcopatui pertinaciter fuerat reluctatus: Quod in vitâ semper timui, nunc scio: scilicet, quod si
Episcopatus Cathedram ascendissem, in damnationis perpetuæ periculũpericulum incidissem. Quàm autem sit talium horrenda damnatio ex narratione constare potest, quæ apud P. Hieremiam Drexellium extat in Tribunali Christi Lib. 2. Cap. 8. Pagina mihi 485. vbi ita scribit: Non absimile quod bonæ fidei scriptor commemorans: vir nobilis, inquit Gualterus de Mere, vnus aliquis èex Caroli V. Cæsaris aulico famulitio, ad partes Boreales Islandiam versus nauigans, ex aduerso nauim magno impetu ferri, & in puppi tetrum monstrum, Æthiopem nigerrimum, pro nauarcho considere vidit, Gualteri nauta pro more acclamans, quid mercium vectarent, quoúe tenderent, quæsiuit. Cui Nauarchus ater respondit; Archiepiscopum vehimus (nomini parcitur) & ad mon
tem Heclam tendimus. Mons est assiduis incendijs, perinde vt Æthna, terribilis. Hoc vbi Gualterus audijt, totus contremuit, & vitæ rationes secum subducere orsus, quàm primùm Leidam appulit, in Religiosam D. Francisci familiam se dicauit, vt rerum humanarum curâ solutus, Deo liberius operaretur; magistrum sui tyrocinij habuit Guilielmum Delphensem, qui hæc domi meæ, inquit scriptor, multis honestißimis viris præsentibus exactè narrauit. Hæc ille, & quis ad ea cum Gualtero non etiam totus contremiscat? Damnari Archiepiscopos non est metaphysicè tantùm, sed etiam moraliter possibile: quidquid de multis probatissimæ virtutis sit, qui velut luminaria Ecclesiæ antiquiorum temporum memoranda exemplaria repræsentant.
2
*Quod si tantum in eâ est dignitate periculum, Indicis profectò Præsulibus
maius imminet, ob multa, quæ in his regionibus conscientiæ offendicula reperiuntur. Debentur sanè conuersioni, de quâ agitur, & Christianorum morum stabilimento, viri vndequaque Apostolici: quod arduum, ac sublime negotium ad eos præsertim spectat, quos Apostolis præclaro in munere constat successisse: vt declarat Concilium Tridentinum Sessione 23. Cap. 4. verbis illis. Episcopos, qui in Apostolorum locum successerunt. Quales ergo sint oportet, qui talium loco sufficiuntur? Cui generali respectui specialis alter accedit: conuersionis inquam Gentilium, in quâ sumus, & nouæ Ecclesiæ, primitiuæ illius emulæ, fundationis, de quâ dici possit non habere maculam, neque rugam, aut aliquid huiusmodi; juxta Christi scopum ab Apostolo declaratum. Ephes. 5. Quod quidem Limense Concilium
Concilium Limens. 3.
grauiter, & eleganter exequitur. Actione 3. Cap. 1. verbis illis: Quòd si vbique quidem Apostolorum successores Episcopos, Apostolicam etiam doctrinam, & vitam referre | par est: tamen propriâ quadam, & peculiari ratione, vbi Gentes ad Euangelicam lu
Apostolici sint oportet.
cem primùm vocantur: quod in hoc altero orbe nostrâ ætate, in quos fines sæculorum deuenerunt, Dei Consilio placuisse cernimus; ibi Apostolico verè muneri Episcoporum, Apostolicam quoque sanctitatem, & lumen respondere debere, nemo est, qui non videat: non enim in ouile Domini eum nouus Christi grex rectè adduci, adductus rectè pasci potest, quandiu Pastores non quæ JESU Christi, sed quæ sua sunt quærunt. Hæc Concilium, & alia, quæ non possunt non obuia esse, & satis trita gregis nouelli Pastoribus; qui cùm populorum sint Magistri primarij constituti, non eâ egebunt tenuitate doctrinæ, quæ ex istis potest lucubrationibus nostris hauriri.
3
*Ad illius tamen complementum nonnihil adiiciendum breui quadam obli
De doctrina pro ipsis.
gationum serie propositâ, quibus fas non fuerit dictis dominis contraisse. Sic enim & Auctores communiter faciunt, qui dum in summis Moralibus, & eiusmodi doctrinæ Tractatibus, generalia documenta conscribunt, minimè sibi prætereundos Episcopos arbitrantur. Quod quia in illis peruium, non est opus eos specialiùs compellasse. Accipiant ergo Illustriß. ac Reuerendiß. Præsules pupilla oculi Dei, columnæ Ecclesiæ, summi Sacerdotes, gerentes personam Christi eiusque Vicarij, Apostolorum
Thomas Zerola.
successores, munus hoc, quodcumque sit. Vt cum Minorensi loquar Episcopo in suâ Praxi. Habent speculum meliùs, in quo se possint intueri, Diuo Bernardo teste, vel quocumque alio sermonis illius Auctore ad Pastores in Synodo Congregatos, sic scribente: Sæculares in speculis suis visu cognoscere solent pulchritudinem, aut turpitudinem suam. Alterius generis est speculum vestrum, in quo magis audi
Eorum speculum euangelium.
tu, quàm visu potestis attendere; quid deceat, & quid non deceat: quid impediat, quid expediat: quid ex debito vestri officij vobis incumbat. Speculum vestrum sanctum Euangelium. Hæc ille, & alia. Iuxta quæ illud mihi certum, si hoc speculum
D. Bern.
ante oculos semper sit, nihil in pupillis Ecclesiæ non decens, nitidumque futurum. Quod ergo nos dabimus, inde venit, & ex limpidis Canonicæ doctrinæ fontibus, vt non debeat contemptibile reputari. Sit ergo
CAPVT I.

CAPVT I.

Ad Indicos Episcopatus damnabilis per munerum largitionem ingressus. Vbi casus aliquot peculiares.
4
*DIuus Bernardus Sermone ad cle
rum in Concilio Remensi, vel alius quispiam illius Auctor, ita loquitur: Quatuor tamen his, qui præsunt in Ecclesia Dei, necessaria esse præ omnibus reor: videlicet, vt per ostium intrent, ut in humilitate se contineant, auaritiam declinent, munditiam tam corde, quàm corpore seruare studeant. Sed quid prodest si Canonicè eligantur. (quod est per ostium intrare) & non Canonicè viuant? &c. Et quatuor quidem prædicta ad Indiarum Episcopos speciali quadam ratione videntur pertinere, vt scilicet peculiari curâ conquiri debeant, quia apprime illis necessaria propter dicta n. 2. Et quia
vt non adsint, occasiones esse constat validiores, & de primo quidem loquendo, debent per ostium ingredi, Canonicè inquam; cuius obligationis violandæ periculum ingens ex facultatum copiâ, dum ij, qui longius à Rege, & Regio Consilio absunt, nec merita possunt reddere oculis eorum præsentia, auri & argenti adminiculis abutuntur. Neque vllus est adeò proiectæ verecundiæ, vt dicere audeat; do, vt des: daturi siquidem dignioris, & nobilioris genij sunt; vnde adinuentæ sunt viæ, quas ignorauerunt Patres nostri, vt dent, nec dare existimentur, Episcopatuum ambitores. Vnde quæritur
5
*Primò. An liceat dare aliquid operi pio
applicandum, cuius intuitu præsentatio ad Episcopatum habeatur, aut illius per tertium impetratio. Circa quod P. Turrianus in selectis Parte 2. Disput. 16. Dub. 3. Affirmatiuè respondet, sicut & Ioannes de Soria, & Rocafull, quos adducit, nec improbat Diana Parte 11. Tractat. 6. Resolut. 31. Quia is, qui offert impetrationem, nihil
accipit temporale pro Beneficio, aut intercessione, sed qui dat, mouet illum ad honestè operandum, & infidelis moueri ad conuersionem potest munerum collatione, & puer vt Religionem ingrediatur; quia non datur per modum pretij. Sed solùm ad mouendam voluntatem, vt erga bonum afficiatur. Pro quo P. Thomas Sancius Lib. 1. de Matrimonio, Disput. 39. num. 2. In præsenti autem casu non offertur pecunia impetraturo, sed promittit quis facturum se actum bonum, & gratum illi, vt moueat illum ad impetrandum Beneficium: sicut si filius promitteret Patri se facturum aliqua virtutum opera grata Patri, vt aliquid ipsi tribueret, non vt pretium rei spiritualis, sed motus ex gratitudine, in quo non esset simonia, sicut neque cum Pater aliquid offert filio, vt ab eo opera virtutum eliciat. Vnde & Beneficij collator posset illud promittere alicui vt moueret illum ad eleëmosynam faciendam, non vt pretium., sed vt actum honestum. Et idem iudicium est, si offerretur eleëmosyna alicui loco pio, vt aliquis moueretur, ad impetrandum, vel conferendum habitum (sic legendum & non actum) Religionis militaris, & licet Bulla Pontificia sit, quâ prohibetur dari aliquid | pretio æstimabile pro impetratione Beneficij, illa casum præsentem non comprehendit; quia reuerà non datur aliquid pro intercessione, sed vt alius ad actum, impetrationem inquam Beneficij, moueatur. Addere poterat, nec dari pro collatione, sed vt alius ad illam, quæ & ipsa actus honestus est, etiam afficiatur. Quem dicendi modum adducit Diana Auctoris citati verbis: Parte 5. Tract. 14. num. 75. nihil de suo adijciens, vnde nec probans: juxta ea, quæ ille circa hujusmodi opinionum propositiones à se factas non semel protestatur. Habet etiam citatus Auctor resolutionem eamdem. Disput. 31. Dub. 74. Sed
6
*Dico oppositum cum communi sententia
ContrariũContrarium statuitur.
Doctorum, qui videri possunt apud P. Vincentium Tancredi. Tract. 2. Libr. 4. Disputat. 32. num. 16. qui omnes constanter tenent esse simoniam deducere in pactum obligationem quamlibet antidotalem, cum promissione speciali implendi illam; vnde & exemplum adhibent in obligatione mutui, ad quod nequit, qui Beneficium impetrare desiderat, obligari, & ex eo arguo: quia non licet impetratio Beneficij, & mul
tò minùs collatio facta ex conuentione accipiendi mutui: ergo neque ex conuentione cum obligatione dandi tertio, vel operi alicui pio. Illatio est clara, quia pro illa militat eadem ratio, quæ pro priori, quod sic ostendo. Nam dare mutuum est opus virtutis, & ita ad illud hortatur Christus, Lucæ 6. vers. 35. Mutuum date. Ergo potest aliquis Beneficium promittere vt ad opus hujusmodi moueat mutuaturum. Item Beneficium impetrare & conferre, opus virtutis est, cùm sit generaliter beneficium, & prætereà vt tale ad Dei obsequium, & Beneficiarij bonum ordinetur: ergo potest quis mutuo promisso ad illud mouere, non quasi pretio dato, sed illo alio honesto respectu. Quod autem pecunia detur Beneficium impetranti, vel conferenti, aut alteri tertio, nihil obstat, quia id non tollit rationem honesti operis, nec facit, vt quod pretium ex se non est, pretium reuera sit. Immò instari euidenter etiam potest, vt non solùm liceat conuentio mutui, sed etiam absolutæ donationis;
Instantia euidens.
quia donatio opus virtutis est, liberalitatis inquam, aut misericordiæ, siue etiam charitatis: ergo potest impetratio, & collatio Beneficij eâ sub conuentione fieri. Quod si dicatur obstare liberalitati obligationem, id non vrget, vt absolutè esse donatio nequeat; quia etiam sunt donationes remuneratoriæ; vt omnes Doctores agnoscunt: & prætereà ad opus liberalitatis potest
Liberalitati quid non obstet.
aliquis mouere, aliquid promittendo, aut conferendo; quia liberalitati non quæuis obligatio repugnat, sed quæ iustitiæ est, aut etiam gratitudinis. Et quemadmodum ad opus iustitiæ moueri aliquis potest doni alicuius collatione, nec propterea actus ipse desinit esse iustitiæ, ita & ad liberalitatis actum, non obstante respectu ad doni accepti collationem; in vno enim actu multi esse respectus honesti possunt.
7
*Dices, Beneficium conferre, aut impe
Responsio quædam disiecta.
trare ex se bonum esse, sed id intuitu pecuniæ fieri, ab honesta ratione alienum esse, quia iam est respectus ad pretium. Verùm responsio ista pro nobis est; ex ea enim fit non posse BeneficiũBeneficium impetrari, aut conferri, per respectum ad pecuniam dandam tertio, nam similiter respondeturi & retorqueri etiam responsio potest; quia licet Beneficium impetrare, aut conferre ex se bonum sit, per medium pecuniæ tertio conferendæ illicitum redditur, vel si non redditur: ergo neque per medium dati mutui. Et quidem ratio sententiæ prædictæ id supponit, quod erat illi probandum, & dum non probat, conclusione, ipsam probat conclusionem: ait enim dare eleëmosynam, aut Beneficium impetrando, aut conferendo; benefacere, opus virtutis esse: atqui in casu præsenti non agimus nisi de eleëmosyna (si tamen eleëmosyna dicenda est, quæ respectu adeò diuerso laborat) prout hic & nunc fit, & de impetratione, & collatione Beneficij secundùm præsentes circumstantias quam esse honestam negamus, cùm tamen sententia dicta id supponat, in quo est quæstio, & probat esse honestam, quia honesta est.
8
*Quod vlterius probo: quia ex prædictâ
positione sequitur sine labe simoniaca stare posse, quidquid vel naturæ iure, vel ecclesiastico vt simoniacum prohibetur. Id ostendo: nam in omni huiusmodi conuentione dici potest non dari, aut promitti aliquid intuitu pecuniæ, aut alterius æquiualentis, sed actum virtutis exerceri ex motione muneris præstiti, quod sicut dari ex sine prædicto potest, ita & recipi, ac consequenter promitti, quod est illius intuitu faciendum. Vbi si recurratur ad prohibitionem; certè prohibitio ex iure naturæ non est; quia natura non est exercitio virtutum aduersa. Si autem dicatur esse Ecclesiasticum, neque id obstat, quia neque Ecclesia virtutum vsum impedire contendit, & cùm aliquid huiusmodi prohibet, ideò est, quia labem simoniacam esse præsumit; quâ deficiente, dum per respectum ad virtutem agitur, prohibitio locum non habet. Quis tamen hæc admittat? aut quis respectus illos puros, & nitidos in talibus pactionibus tutò possit polliceri? Non ibi virtus, sed velamentum malitiæ. Vt aliàs D. Bernardus; & Deus, vt clamat Apostolus, non irridetur. Conscientias eorum, qui sic negotiantur, appello. Hac arte quidam Archiepiscopatum obtinuisse dicitur grandi pecuniæ summâ, nescio cuinam Conuentui consignatâ. Sed non felix exitus, neque exordium faustum fuisse demonstrauit. Atqui aliter non fuisset locus ille sublimis obtentus: & quænam quæso in Dei Ecclesiâ necessitas vt illa talibus Paranymphis commendetur? nisi vt idem dulcissimus Doctor lachrymis amarissimis clamet, & dicat, Infelix sponsa talibus tradita Paranymphis. Videantur dicta Titulo præcedenti.
9
*Neque est ad rem id quod adducitur de
largitione munerum ad elicienda opera virtutis, quia ibi non intercedit conuentio ex vtraque parte obligationem inducens, neque quod datur rationem pretij habet; & licet aliquis promittat se daturum talia opera facienti, id etiam licet, quia neque ibi mutua obligatio est, nec pretij rationem habet, vt patet ex Cap. 2. de conditionibus appo
Cap. 2. de Condit. appositis.
sitis vbi statuitur seruandam manumissionem factam sub hac conditione, si Religiosus fiat. In casu autem nostro conuentio interuenit, & pretium datur pro commodo, quod danti ex Beneficij collatione resultat. Et ridenda profectò | puritas illa intentionis, quam tales venditant, quandoquidem, fi illa talis esset, ad benefaciendum promptior eorum voluntas tenderet, ambitione submersa, ex qua fit, vt ingentem copiam pro Beneficij adeptione fundentes, vnum, vel alterum nummum ægrè pauperibus largiantur.
10
*Potest autem vlteriùs inquiri, An liceat
aliquando largitio pecuniæ obtinendæ dignitatis intuitu, eo modo scilicet, qui prætensoribus ex Indiis ad Regiam Curiam euntibus solet esse non infrequens. Ab eis enim donatiuum exigi solet, & illi non grauantur tribuere; existimantes Regem ea liberalitate permotum, id, quod in votis habent, collaturum. Potest item accidere, vt sine promissione aliquâ donatiuum tale petatur Operi alicui pio per Regiam prouidentiam applicandum, siue autem sibi, siue aliis donatiuum ab Indianis petat, dari poterit sine simoniacæ labis contractione: & ratio est, quia in eo non est pactio, & donatione factâ potest Rex dare, aut non dare quod desiderant Indiani. Licet autem illi sub spe obtinendi dent, aliter non daturi, id quidem non obstat, quia largitio ad solam excitandam Regiam gratitudinem tendit, sine obligatione aliquâ, quæ moraliter possit quasi ciuilis judicari. Pro quo in specie casus videri potest P. Vincentius Tancredi suprà Disput. 29. num. 3. qui alios adducit. Et Eligius Bassæus Verb. simonia 5. num. 1. apud quem plures, Diana Parte 2. Tract. 16. Resolut. 37. & Parte 3. Tract. 2. Resolut. 64. apud quem etiam alij.
11
*Sed vt labem omnem simoniacæ impie
tatis euitent, futuri forsitan sunt, sicut & fuêre nonnulli; qui interuentores suos arte deludant. Promittunt enim illis daturos se bonam pecuniæ summam, si Beneficium impetrent, quâ spe illi omnem solicitudinem adhibent, & voti compotes facti, id, quod fuerat sibi promissum, exposcunt. Ad quos promissores respondent daturos se, si probati Theologi se dare posse tutâ conscientiâ testentur. Cumque nullus talis inueniatur, abeunt læti, & alij remanent desperati. Hocne licitum? Minime quidem. Fraudem, & dolum quis probare queat? Aut ergo qui impetrationem promisit, in eo laborem pretio æstimabilem posuit, & sic non debet illo fraudari, vt communiter Theologi docent, aut pretium, de quo præcessit conuentio, supra æstimationem laboris est, & ita, qui illud exigit, grauiter peccat, & peccato quidem simoniæ, quia pretium quærit, non jam laboris, sed rei impetratæ, cum labor illud minimè mereatur. Vnde & consequenter, qui promisit, quia cooperatus est peccato alterius, qui sub spe accipiendi iniusti pretij laborauit. Ex eo tamen quod non est redditum id, quod prmissum fuerat, simoniæ vitatur pœna, & Beneficium sine vllo potest scrupulo retineri: Pro quo sunt Auctores adducti à P. Tancredi suprà Disp. 31. num. 5. & seqq. Addo tamen, licet sine simoniæ labe possit labori impetrationis compensatio reddi, non tamen esse obligatio
nem omnino certam ad illam: quia sic laborans non laborauit ex obligatione justitiæ, neque vera conuentio fuit, & sibi imputare potest sui laboris se fructu esse fraudatum. Præterquam quod actio illa indiuisibiliter sumpta criminosa fuit, & cui non debetur compensatio, vnde neque parua, neque magna; cùm sit etiam aditus ad Beneficium, qui aditum emit, Beneficium etiam emere videtur; quod cum non liceat, neque obligatio soluendi erit, juxta doctrinam P. Azorij Tom. 3. lib. 12. Cap. 16. in fine.
12
*Ad finem pro ampliori explicatione præcipui casus, aduerto, opinionem esse Doctorum quorumdam, quos Diana adducit suprà asserentium pro obtinendis Beneficijs posse pactum fieri eodem modo, quo re ipsa aliquid potest accipi. Pro omni enim eo, quod dari potest, non vt pretium rei spiritualis, sed vt stipendium, vel remuneratio, pactum etiam potest iniri; si enim dare cum effectu malum non est, neque malum erit ad illud obligari. Quemadmodum pactum fieri cum Sacerdote potest de dicendis Missis stipendio designato, quod non Missæ sed labori in ea dicendâ respondeat. Et hoc quidem, quod Diana ut probabile proposuit Resolut. 37. citata. sine limitatione aliqua ab eodem asseritur Resolut. 64. cum PP. Valentia, & Tannero: licet sub disiunctione loquatur de obligatione soluendi, quæ esse potest, vel ex gratitudine, vel ex justitia. Cum tamen Pater Valentia vtramque videatur agnoscere: ex justitia inquam, quatenus secundùm communem æstimationem opus ad officium tale stipendium, & recompensationem meretur, vt opus, & officium quoddam est: ex gratitudine vero quatenus consideratum ut officium spirituale, meretur remunerationem gratuitam; & sic de temporali, pro spirituali potest in foro conscientiæ pacisci. Iuxta hæc ergo, sicut potest quis eleëmosynam Monasterio alicui dare, quam scit Regi fore gratissimam, sperans inde Beneficium consequi, ita & videtur pactum posse fieri pro eodem: corruit enim ratio nostra de obligatione ex pacto resultante, quæ absque simoniâ esse non potest.
13
*Verùm doctrina præfata non vrget, quæ
tantùm procedit de remuneratione laboris, circa quem non negamus posse fieri pactionem; immò & valde verosimile est obligationem esse Iustitiæ. In casu autem dicto nihil tale occurrit; cui enim Episcopatus promittitur, si copiosam summam tali Monasterio dederit, nihil tribuit, quod esse compensatio laboris possit, vt constat. Licet autem dare sub spe illâ possit, non tamen pacisci, quia huic obstant rationes adductæ: neque doctrina scriptorũscriptorum illorum ita generalis esse potest: aliàs nullus erit contractus simoniacus, quia quod facto contractu tribuitur, poterat tribui sine illo, & de eo, quod tribui sine contractu licet, potest contractus iniri. Debet ergo illa tunc intelligi, cum labor aliquis aliàs non debitus circa impetrationem Beneficij miscetur, & remuneratio iuxta qualitatem personæ mensura
ri debet: plus enim Magnati interuenienti, quàm alijs est debitum. In quo quidem licet simoniæ crimen abfuerit, ambitionis tamen nota exitialis hærebit, & vix sine graui conscientiæ vulnere ista contingent; neque enim cùm deuenitur ad illa, puritas ea intentionis assistit, quo possint pactiones huiusmodi penitus honestari. Non ergo per ostium ingrediuntur.
CAPVT II.

CAPVT II.

Circa Religiosos Pronuntiata nonnulla.
14
*DIco primo. Religiosis ad Regiam
curiam ex Indiis pro obtinendis Episcopatibus profectis, non sine graui peccato videntur illi conferri. Probatur facile: quia tales ad ambiendam hujusmodi dignitatem non mouentur ex zelo gloriæ Dei, neque vt animarum saluti prouideant, pro quo quidem in suo statu possunt securiùs laborare. Eos ergo solus stimulus ambitionis agit, vt honore scilicet & diuitiis amplioribus perfruantur. Hoc autem peccatum mortale esse communiter tenent Doctores, quos adducunt Eligius Bassæus. verb. Episcopus, num. 3. Diana Part. 4. Tract. 4. Resolut.
100. P. Fragosus Tom. 2. pag. 606. num. 8. & alij qui solum casum necessitatis Ecclesiæ, aut boni communis excipiunt, & licet sint, qui non esse peccatum mortale dicant, vt Homobonus Emanueli Rodericio tribuit apud Dianam suprà, & alij dicentes peccatum esse, non exprimant esse mortale, vt P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 28. Quæst. 2. Barbosa de potestate Episcopi, Part. 1. Titulo 2. Glossa 1. num. 6. & seqq. nonnullique alij, vnde piè exponi de veniali possunt. Immò & P. Azor plus concedere videtur dum ita §. Animaduertendum est scribit: Animaduertendum est, non esse idem Episcopatum ambire, quod optare, aut pe
P. Azor.
tere, is enim ambit, qui quibuslibet artibus etiam malis ad Episcopatum aspirat: at potest quis optare, & petere, his modis, & artibus, quas ius naturale, diuinum, aut canonicum non prohibet. Sic ille. Li
cet inquam ita sit generaliter loquendo; in casu, de quo loquimur, circumstantiæ occurrunt, propter quas graue peccatum videatur tales prætensiones admitti, & illis aditum non penitus obserare. Potest enim id in grauissimum religiosæ disciplinæ dispendium vergere, & Regiæ conscientiæ onus formidandum imponi; dum Indias, quarum conuersioni tenetur attendere, & pro ea Ministros idoneos hinc inde conquirere ambitionis esse fomenta, & instrumenta, permittit, vt Ministri cōuersionisconuersionis curam omnem ad sua temporalia incrementa conuertant, & opus tantum, aut nihil, aut parum, aut nimis lentè progrediatur. Si ergo Rex Catholicus tutâ id conscientiâ facere nequit, neque etiam poterunt Religiosi pro eo in curiam contendere, & sæcularium prætensorum se gregibus aggregare. Neque adducti patrocinantur Auctores: Pater enim Azorius post adducta verba sic subdit. Nimirum
Duo casus excepti.
in his duobus casibus, quos S. Thomas superiùs expressit. Casus autem dicti à S. Thoma expressi 2. 2. quæst. 185. Art. 1. sunt iam dicti: manifestæ necessitatis, & communis boni. Neque alia est mens Barbosæ, qui D. Thomæ, & P. Azorij, quos citat, doctrinam amplectitur.
15
*Maiori tamen poterit esse præsidio Car
dinalis Caietanus iis, qui ad sublimitates dictas adspirant; dum circa articulum citatum ita scribit postquam dixerat ex littera D. Thomæ non constare, an ita illicitam appetentiam dixerit, vt peccatum mortale sit, neque carere ambiguitate, vtra pars affirmanda sit: Mortalis autem appetitus non videtur secundùm genus suum ex eo, quòd talis appetitus compatitur secum rectitudinem voluntatis respectu aliorum in Episcopatu inuentorum v. g. Ioannes mouetur ad appetitum Episcopatus ratione bonorum circumstantium, vt scilicet habeat sufficientiam temporalium, & honorem. Verumtamen cum hoc intendit facere debitum suum circa curam animarum, & distributionem bonorum tam Ecclesiæ, quàm pauperibus terræ: nec intendit vti Episcopatu ad finem temporalium, sed quantùm sibi conceditur frui portione suâ, & debito sibi honore, & huiusmodi ad laudem Dei. In hoc appetitu ex hoc Capite nullam ego video deformitatem mortalem propter dictam rationem. Et propterea puto Auctorem dixisse illicitum, & non dixisse mortale. Et confirmatur: quia nec auaritia, nec ambitio, quæ duo vitia hîc in littera dicuntur inueniri, sunt peccata mortalia, quando deest materia iniusta, aut finis vltimus non ponitur in pecunia, seu honore, vt ex proprijs tractatibus superiùs latiùs patet. In hoc autem casu non ponitur finis vltimus in huiusmodi, nec iniustitia ex parte materiæ appetitæ. Sic ille. Hoc autem modo videntur se gerere communiter Religiosi, in huiusmodi negotiatione bonum secuti Doctorem.
16
*Sed eius non debet obstare Doctrina,
quia ille, sicut & D. Thomas, cuius mentem Auctor inquirit, non de prætensione cum circumstantiis dictis, sed de appetitione procedit; neque erit Auctor, quæ iis extantibus, aliud audeat affirmare. Et quidem de appetitione ipsa loquendo posse ex circumstantiis esse mortalem citatus scriptor affirmat; etiam quando quis Episcopatum appetit, vt prosit iis, quibus præfici concupiscit: pro quo ita scribit §. Quarta conclusio post medium: & si hoc adiunxeris, quod actus
ex suo genere non solùm non mortalis, sed nec illicitus, non facilè ex circumstantijs judicandus est, esse mortalis, sed magnâ opus est diligentiâ, ac circumspectione rationis ad iudicium peccati mortalis ex solis circumstantiis particularibus; videbis non tam malum esse, quantùm putant, appetere Episcopatum, vt prosit Ecclesiæ. Quod dico de appetente proportionato: hoc est viro irreprehensibili, sobrio, ornato, prudente, pudico, hospitali, Doctore, non vinolento, non percussore, modesto, non litigioso, non cupido suæ, domui bene præposito, nec aliis impedito. Hæc enim sunt conditiones positæ ab Apostolo 1. ad Timoth. 3. si talis Episcopatum appeteret, in veritate vt prodesset, crederim ego, quòd attentâ tantâ neceßitate Ecclesiæ carentis talibus viris, non peccaret; & si hujusmodi neceßitatis oculus deficeret, non nisi veni aliter peccaret, ratione nonnullæ præsumptionis, quâ se in animo suo alijs præfert, qui fortè meliùs, quàm ipse locum illius Episcopatus occuparent. Hæc ille, & alia, ex quibus apparet, quot, & quanta debeant concurrere vt appetere quis Episcopatum possit sine mortali peccato, etiam quando quis vt prosit optat sublimari. Pro quibus, & dist. 35. & seqq. vbi ab Apostolo propositus Episcopalium virtutum catalogus illustratur. Quid ergo de illo existimaret, qui sinistris aliis finibus agitur, satis per illa, & alia, quæ ibidem disserit, declarauit. Cui præclaram sententiam D. Bonauenturæ connexam super regulam D. Francisci Cap. 2. circa | medium sic scribentis: Si coacti ab Ecclesia huius
modi ineuitabili neceßitate suscipiant regimen animarum, non sunt reputandi ab ordine egreßi: si quantùm in ipsis est semper appetant in sinu Ordinis confoueri. Quod si non vocati ad Episcopalem gradum, nec coacti ad eumdem aspirant, vt fugiant ærumnas pauperum, & Ordinis rigorem, credo eos in illius partem cessuros, qui dixit: sedebo in monte Testamenti, in lateribus Aquilonis, Isaiæ 14. vers. 13. sic Seraphicus Doctor.
17
*Dico secundò. Religiosi Indiarum, qui
linguam Indorum callent, debent eisdem præfici in concursu aliorum, ceteris paribus; vnde & deberent Regij Consiliarij circa hoc informationem exquirere; quia res est momenti magni in ordine ad illorum conuersionem, & promotionem in Christianis moribus, vt est sine aliâ probatione compertum. Et Episcopum debere eorum linguam scire, quibus est præficiendus, ex ipsius sacri officij institutione redditur manifestum, quia ad prædicandum est præsertim institutum; vt docet Concilium Tridentinum Seßio
ne 5. Cap. 2. de reformatione Verbis illis: Prædicatio est præcipuum Episcoporum munus. Vnde D. Paulus inter Episcopi dotes eam collocat, debere inquam esse Doctorem 1. Timoth. 3. v. 2. Pro quo sic S. Hormisda Pontifex Epistol. 4. Cap. 1. Irreprehensibiles eos esse conuenit, nec quidquam illis deesse, penes quos est religionis summa, & substantia disciplinæ. D. Prosper lib. 1. de vitâ contemplatiuâ, cap.
S. Hormisda.
25. eos vocat Deo vero in salute hominũhominum promouendâ coadiutores (coadiuuas ille singulari voce) Ministros verbi, Oraculum Spiritus sancti, & Cap. 2. Lib. 2.
D. Prosper.
sic loquitur: Isti enimsunt vindices oppressorum, Patres in fide regeneratorum, Prædicatores cælestium, exempla bonorum operum, documenta virtutum, & forma fidelium, &c. Hinc in ordinatione Episcopi cal
ceantur pedes, quia scilicet ad Euangelij prædicationem debent esse promptissimi, iuxta doctrinam Apostoli. Ephes. 6. v. 15. Calceati pedes in præparatione Euangelij pacis; vt in ritu consecrationis habetur; pro quo & P. Fragosus Tomo 2.
Ephes. 6. v. 15.
Pag. 604. num. 20. Hoc autem munus in Episcopis Indiarum ad Indorum instructionem præsertim dirigendum benè admonet Concilium Limense tertium Actione 2. Cap. 31. sic dicens: Si
quidem ea totius Episcopalis officij in hac Prouinciâ potißima cura est, vt qui ad Euangelij gratiam diuinitus vocantur, Ministros habeant, quoad fieri poßit, & zelo animarum præditos, & numero sufficientes. Sic Concilium: ad Indos ergo Episcoporum potissima
Concilium Limens. 3.
cura dirigitur, vnde & instruendi, & prædicandi munus ad eos constat pertinere. Quomodo autem prædicabunt, linguam eorum, quibus prædicare tenentur, ignorantes? Qui ergo sciunt præferendi alijs, si cetera suppetant pro tanto munere requisita. Dixi autem Religiosos præferendos, non quòd sæculares exclusos velim, sed quia Religiosi prædicationis munus faciliùs & promptiùs suscipient, neque indecorum, aut auctoritati suæ minùs conforme ducent ministerium illud, oculis insipientium humile, sed sublime Dei oculis adimplere. Videatur illustrissimus Zapata in Disceptatione, de iustitiâ distributiuâ, Parte 2. Cap. 3. num. 15. & seqq. qui circa obligationem istam, quam sub mortali esse probat, grauiter, eleganter, & eruditè discurrit.
18
*Dico tertiò. Si quid est, quod appeti
tionem Episcopalis dignitatis in Indijs honestare potest, illud est, quod modò diximus; linguæ scilicet Indicæ peritia, & vtilis exercitatio illius, ceteris non exclusis: sic enim illud maximè verificatur, quod ex doctrinâ Caietani circa priorem est dictum Assertionem. Tales enim verè volunt præesse, vt prosint; vnde vt admonui, circa qualitatem prædictam Consiliarij Regij peculiari debent attentione prospicere. Si Cathe
dram ille tenuit, si munere aliquo est honorario perfunctus, rem grandem fecisse putatur, vnde ad Episcopalem curam regiâ designatione prouehitur. Et erunt eiusmodi multi, qui nullam vmquam Indi alicuius confessionem exceperint, aut semel illum Christianâ instruxerint Catechesi. Quod ergo in eligendis non curatur, neque iis, qui ad huiusmodi gradum adspirant, futurum est curæ. Si tamen ministerium tale in pretio apud electores esset, viri profectò magnis talentis insignes ad illud animum applicarent, & sic tandem idonei reperirentur Episcopi, qui ministerium prædicationis erga omnes sibi commissos adimplerent. De quo Apostolus Timotheo suo Ephesiorum Episcopo. Prædica verbum, opus fac Euangelistæ, ministerium tuum imple. 2. Timoth. 4. vers. 2. & 5.
CAPVT III.

CAPVT III.

Qualiter Apostolicæ litteræ ad consecrationem Indicorum Episcoporum requirantur, sicut & ad officij administrationem.
19
*REquiri illas indubitati iuris est: sic
Litteras Apostolicas requirt.
enim habetur in Extrauag. Iniunctæ, de electione, & alibi de quo apud Doctores controuersia nulla generaliter loquendo, licèt pro casibus peculiaribus sint, qui exce
ptionem admittant, & illi maxime in Indiis ratione distantiæ possunt euenire, & cum hæc scribo, magno cum Ecclesiarum dispendio sic vidimus accidisse: ob nauigationis namque interrupta commercia, infestationes hostium Anglicorum, originales litteræ per annos aliquot retardatæ sunt, pluribus electis Episcopis ad Ecclesias suas ire renuentibus, licèt earum gubernationem possent, Capitulis eam ad Regiam instantiam concedentibus, sine conscientiæ remorsu suscipere, vt tandem facere compulsi sunt, Rege piissimo ægrè ferente eos adeò remoratos; quandoquidem cùm litteris Præsentationis, executoriale aliud scriptum transmittit, vt statim ad suas Ecclesias se conferant, earum gubernationem accepturi, grauissimâ pro eo caussâ redditâ, ne scilicet Indi tamdiu sint destituti Pastore. Et ex præfatis quidam originalium Bullarum authenticum ex Regiâ Curiâ transmissum habuêre trasumptum: quo tamen noluerunt vti, verentes ne quid minùs legitimum agerent, quo eorum consecratio, an rata esset, & firma in Dei oculis, posset in dubium reuocari. Quorum timor laudandus profectò est, sicut & præcipitatio damnanda, si quis esset, qui quouis nuntio & testimonij Apostolici tarditate, ad consecrationem | vtcumque habendam prouolaret. Et de hoc quidem pro casuum occurrentium varietate nonnulla sunt docta scripta vulgata à nonnullis Dominis Episcopis, & viris aliis eruditis, circa quæ si consona facienda esset excursio, nimis volumen excresceret, quod opto esse non ingens; neque operæ pretium puto, aut quæ ab ipsis sunt dicta congerere, aut quæ fortè improbari possent, minùs probandis impugnationibus insirmare. Vnde
20
*Dico primò. Præsentati ad Episcopa
tum, Regiis executorialibus acceptis, tenentur graui conscientiæ obligatione ad suas se Ecclesias conferre. Id probo; quia possunt vnde, & tandem id faciunt etiam sine authentico Pontificiæ confirmationis instrumento: ergo & debent. Illationem probo: nam possunt, eò quòd Ecclesiæ, ad quas præsentati sunt, iam ad illos pertinent, & Rex Apostolicæ Sedis auctoritate modum eas gubernandi ante confirmationem Sedis eiusdem ostendit: atqui in Ecclesiâ, quæ ad aliquem pertinet, non potest non residere; ergo vt resideant, ad eas se conferre debent. Maior est comperta & Minor ostenditur ex iis, quæ Concilium Tridentinum circa residentiam, & absentiam statuit Seßione 6. cap. 1. & Seßione 23. capite etiam 1. de Resormatione: quæ certè non tam Ca
nonici, quàm diuini, & naturalis iuris sunt, ex ipsâ officij naturâ obligatione subortâ, & Christi institutione, vt tradunt Doctores communiter, quorum plures adducit Batbosa de Potestate Episcopi. Allegat. 53. numer. 2. vbi quàm verissimè illud: Qui non residet (cùm aliò non abducunt præscriptæ à sacro Concilio caussæ) ostendit se sponsum non esse, sed peregrinum: non Patrem, sed extraneum: non
Illustriss. Barbosa.
pascentem oues, sed se ipsum: non ædificantem, sed ferè destruentem. Sic ille, qui statim numer. 3. grauissima mala, quæ sequi manifestum est, ex Episcoporum absentiâ, recenset. Pro quo & ea videri possunt, quæ à nobis sunt dicta Titulo 2. Cap. 5. & sic discursus videtur rem istam apertè demonstrare. Videndus etiam P. Bauny de Beneficijs Disputat. 14. Quæst. 5. Assertione 3. & P. Palaus Tomo 2. Tractat. 13. Disput. 5. Puncto 1.
21
*Dico secundò. Si speretur ex aliquali
detentione habendum beneficium consecrationis receptione Bullarum, quod quidem in propriâ Ecclesiâ non ita obtineri possit, eò quòd longiùs consecrator absit, sperari illæ possunt, quantùm circumstantiæ occurrentes, adhibito prudentum & sine affectu iudicantium Consilio, Dei, & non carnis, ac sanguinis caussam agentibus, iudicabunt. Circa quod in primis illa esse regula potest, vt tantumdem sperari queat, aut plus aliquid, quantùm si in Ecclesiam suam se conferat, ab eâ est absens futurus; quando acceptis Bullis ad consecrationem se conferet; vbi manifestum est tres caussas à Concilio positas pro absentiæ justi
ficatione concurrere; Christianam scilicet charitatem, vrgentem necessitatem, & debitam obedientiam, de quibus Cap. 1. citato seßionis 23. vt perpendenti constabit. Ex charitate siquidem Christianâ erga oues suas, debet aptum se eis Pastorem reddere consecratione perceptâ, ad quam vrgenti necessitate compellitur, & debitâ erga Pontificem obedientiâ sic iubente: cùm enim idem sit tempus absentiæ futurum, ex eâ parte speciale Ecclesiæ detrimentum non sequitur, & aliunde, illud sic sperans euitat, cum in longo, & difficili itinere, qualia esse Indiarum solent, ac sumptuum ingentium adiectione futurum illud nequeat dubitari.
22
*Deinde addi plus spatij potest ex con
cessione Concilij Tridentini, qui breue spatium reputat, quod tres menses non excedit, illud ergo addi alteri potest, quia iuxta ea, quæ ex P. Pellizario Tractat. 5. cap. 8. numer. 162. habet Diana Parte 9. Tractat. 6. Resolut. 22. quibus, & ipse annuit; trimestre dictum vnius anni potest cum trimestri anni sequentis continuari. Pro quo etiam facit id, quod tradit P. Bauny Disput. 14. de Beneficijs, Quæst. 6. habentem scilicet licentiam vt absit per sex menses, aut etiam per annum, posse etiam per trimestre aliàs concessum abesse: quia trimestre spatium legis beneficio conceditur, neque pro eo venia requiritur eius, qui licentiam dare potest, iam à lege concessam. Ergo similiter spatium illud potest cum alio, de quo loquimur continuari. Quia verò obligatio nondum confirmati adeò stricta non videtur, plus aliquid eidem concedi poterit, arbitrio boni viri, & attentis, vt dixi, circumstantiis.
23
*Dico tertiò. In ordine ad suscipiendam
Assertio 3.
in se nomine proprio EcclesięEcclesiæ administrationem, sufficit testimonium authenticum confirmationis, de quo viri docti iudicent plenam facere fidem. Sic probantea, quæ adducit Dom. Solorzanus in Politicâ Indianâ Lib. 4. Cap. 9. versus finem. Licèt in casu, de quo ibidem loquitur, plenè non fuerit informatus: affirmat autem §. Alo qual. communem esse opinionem, saltem pro foro conscientiæ sufficere notitiam gratiæ factæ ad suscipiendam possessionem & faciendos fructus suos, & etiam in exteriori, si motâ lite, ante sententiam diffinitiuam præsententur Bullæ. Vbi quidem de notitiâ agit quacumque viâ acceptâ. Quando autem testimonium authenticum est, plus aliquid debet operari, vnde & pro foro externo sufficere poterit, si non sit, qui se opponat; quo euentu iudices caussæ iuxta probabiles sententias, vt libuerit, iudicabunt. Auctores à D. Sosorzano allegati sunt: Rota Romana, Alexander Ludouisius, qui sanè doctissimus, & doctrinæ, ac probitatis meritò ad summum Pontificatum euectus, Gregorius est dictus inter eos XV. Tamburinus, Salgadus, Ludouicus Gomez, & Nauarrus.
24
*Ratio est; quia Bullæ requiruntur ad
faciendam fidem de facta gratiâ, ergo cum possit illa per testimonium authenticum haberi, sufficiet illud ad prædictum effectum, quando Bullæ competenti tempore haberi nequeunt. Antecedens est clarum, & consequentia ostenditur, ex Regulâ Iuris in sexto 31. quæ sic habet: Eum qui certus est, certiorari vlteriùs non oportet: id est, necessarium non est ad effectum, pro quo est certior ratio requisita. Obuia responsio est, id verum habere, quando aliud non est iuris dispositione petitum, ut in casu nostro, in quo Pontifex exhibitionem exigit litterarum, verbis illis: Præsenti
Illius verba ex Bonifacio 8.
itaque perpetuò valiturâ constitutione sancimus, vt Episcopi, & alij Prælati Superiores, nec non Abbates, Priores, & ceteri Monasteriorum regimina exercentes, quocumque nomine censeantur, qui apud dictam | sedem promouentur, aut confirmationis, consecrationis, vel benedictionis munus recipiunt, ad commissas eis Ecclesias, & Monasteria absque dictæ sedis litteris huiusmodi, eorum promotionem, confirmationem, consecrationem, seu Benedictionem continentibus accedere, vel bonorum Ecclesiasticorum administrationem accipere non præsumant: nullique eos absque dictarum litterarum ostensione recipiant, aut eis pareant vel intendant. Sic Bonifacius VIII. Atqui his non obstantibus locum esse casui, de quo loquimur, tenet Glossa ibidem, ita scribens circa verbum Litteris, & est illa Ioannis Monachi Picardi Cardi
nalis: sed pono, consecratus, vel benedictus litteras Papales habere non potuit propter Papæ obitum: numquid tenebitur multo tempore in Curiâ remanere? Credo quod non, qui hic Papa damnat præsumptionem temerariam recedere volentis absque litteris, propter quod illum, & recipientes eumdem, vt infra sequitur, punit, sed neceßitatem non excludit: & vbi non est culpa, nec pœna debet infligi. Extra. lib. 6. de reg. Iur. sine culpa, vnde temeraria præsumptio, hic reprobata ad casum alium non debet extendi, nec prohibitio generalis excludit casum aliàs licitum. Extra. de verbor. significat. super quibusdam. Sic Glossa citati Cardinalis. Pro quo etiam est Ioannes Franciscus de Pauinis circa eamdem constitutionem, vt ibidem Verb. Non subsistat. Et Oldradus apud eumdem in speciali Consilio. 51. vbi & factum peculiare in confirmationem adducit. Videtur ergo hoc non posse penitus improbari.
25
*Et licet sint, qui contrarium censeant;
negari tamen nequit, quin probabile sit; positâ autem probabilitate, communis doctrina currit, vt liceat sententiam eamdem sequi, quia in casu præsenti nulla est specialis difficultas, & pro illa prædictorum Doctorum firmanda sententia facit Episcopos à Rege Catholico præsentari, & eo Auctore gubernationem solâ præsentatione obtentà à Capitulis exhiberi. Vbi autem præsentatio fit, summus Pontifex de eadem per legatos Regis certioratur. Habitâ ergo de gratiæ concessione authenticâ notitiâ, nullum potest esse periculum vsurpati per fraudem officij. Neque Capitulis præiudicium aliquod generatur; quandoquidem gubernatio tota in eosdem est transfusa. Quod vrgeo ex eo, quod notitia authen
Ex mutatione habitus vrgetur.
tica factæ gratiæ recepta, & Bullarum expeditarum potest electus habitum mutare, vt ex vsu constat, iam enim coram Deo Episcopus est, quoad omnia ea, quæ non indigent consecratione. Si ergo Episcopus, vt habitus indicat, qui aliàs minimè liceret, vt non licet non Sacerdoti corona Sacerdotis propria, & sic aliis, quæ aliorum Ordinum propria est: potest pariter, quæ Episcopi sunt, & sic administrationem suscipere, atque in possessionem mitti.
26
*Dico quartò. Sine litteris Apostolicis
probabile est nullum posse consecrari dum Pontifex aliud non declaret. Ratio est, quia consecratio redditur dubia, quidquid de valoris probabilitate sit: atqui ex eo, quod dubia sit, nequit tutâ conscientiâ recipi, quia sic etiam dubiæ erunt ordinationes à sic consecrato factæ, vnde & omnes effectus, qui in Sacerdote characterem exigunt, vt sunt administrationes Sacramentorum. Dominus Solorzanus suprà §. Sin poner duda, ait circa valorem consecrationis dubium esse non posse. Quod quidem si ita esset, non esset cur deberet circa sic factum tantopere digladiari. At dubium, & quidem non leue esse posse, facile ostendam. Nam certum est ex iure Canonico ad consecrationem Episcopi tres alios Episcopos necessarios esse, id quod multi textus euincunt. Diuus enim Anacletus in Epistola 2. ad Italiæ E
piscopos ita scribit: Ierosolymitanus primus Archiepiscopus B. Iacobus, qui Iustus dicebatur, & secundùm carnem frater Domini nuncupatus est, à Petro, Iacobo, & Ioanne Apostolis est ordinatus: successoribus suis formam dantibus, videlicet vt minùs quàm
D. Anacletus.
èex tribus Episcopis, reliquisque omnibus assensum præbentibus, nullatenus Episcopus ordinetur. Sic ille, & habetur In Cap. Porrò, dist. 66. Quod autem ita necessarij tres Episcopi sint, vt aliter facta ordinatio sine valore sit; exposuit S. Anicetus Pontifex in Epistola ad Galliæ Episcopos, & habetur in Cap. Archiepiscopus, eadem distinctione, determinans Archiepiscopum ab omnibus, quibus præest, ordinandum esse quod ille declarat verbis illis: debere constitui: & ad ordinationem spectare, summa
D. Anicetus.
Capitis illius exprimit. Non quidem quod omnes ordinare debeant; sed saltem illi, qui ex omnibus iuxta formam Apostolicam necessarij reputantur, iuxta id, quod paulò ante D. Anacletus declararat. Sic autem concludit: Sin autem aliter præsumptum fuerit, viribus carere non dubium est; quia irrita erit secus acta ordinatio Archiepiscopi. Sic ille: Archiepiscopi autem & Episcopi eamdem esse rationem manifestum est, & ita D. Anacletus, qui de Archiepiscopis visus in principio loqui, de Episcopis apertè conclusit. Id, quod aliàs constat ex eo, quod Archiepiscopalis dignitas de iure diuino non est, neque supra Episcopalem quidquam addit in genere ordinationis diuersum, vnde pro conferendâ eâ dignitate nulla est Sacramentalis cæremonia, præter Pallij traditionem, quæ Sacramentalis non est, vt ex eo euidenter apparet, quod ab eo confertur ex Pontificis auctoritate, qui multoties Episcopus non est.
27
*Prætereà idem tradit S. Damasus Papa
S. Damasus.
Epistola 4. ad omnes Episcopos, & habetur in Cap. Cor Episcopi, dist. 69. vbi ita scribit. Quòd autem Episcopi non sint, qui minùs quàm à tribus sunt ordidinati Episcopis, omnibus patet: prohibitum est enim à Sanctis Patribus, vt qui ab vno, vel à duobus sunt ordinati Episcopis, non nominentur Episcopi. Si enim nomen non habent, qualiter officium habebunt? Pro eodem est Cap. si quis. Et Caput si fortè, Dist. 65. vbi casus specialis deciditur de Episcoporum ordinatione; quando in Prouincia vnus est tantùm superstes Episcopus. Ille enim (vt ibidem dicitur.)
Cap. Si fortè 65. dist.
quia solus est, ordinare non potest Episcopum. Et decisio est Concilij Sardicensis Cap. 6. quæ & in Concilio Nicæno illis verbis habetur ex Cap. 4. Tres
Concilium Nicænum.
Episcopi debent in vnum Congregari. Sic ibi. Et habetur in Cap. Episcopi, Dist. 64. Pro quo est & Caput Comprouincialis, Dist. eadem ex S. Aniceto Pontifice, in Epistola ad Episcopos Galliæ. Est etiam pro illo Cap. si Archiepiscopus de temporibus ordi
Cap. Si Archiepiscopus
nationum. Ex lucioLucio Tertio Pontifice, vbi tamquam singulare concedit, vt à tribus possit Episcopis ordinari, ratione necessitatis. Si necesse fuerit. Ceteris consentientibus (scilicet Comprouincialibus) à tribus iussu Archiepiscopi poterunt ordinari | & Cap. Nec Episcopi eodem Titulo ibi: nec Me
Cap. Nec Episcopi.
tropolitanus sine tribus vel duobus Episcopis comprouincialibus præsumat Episcopum ordinare. Sic Canones sacri, vt alia omittam.
28
*Propter quæ multorum sententia fuit,
tres Episcopos ita esse ad consecrationem Episcopi necessarios, vt aliter facta nullius valoris sit, & ita circa hoc non posse Pontificem dispensare. Sic apud Dianam citati ab ipso Parte 8. Tract. 1. Resolut. 31. apud quem alij ita temperant sententiam dictam de absoluta necessitate trium, vt dicant aliter factam nullius esse valoris, nisi Pontifex dispenset, circa quod non videtur dubitandum, quia sic vsus Ecclesiæ habet, & Pontificium dispensationes iam inde à tempore D. Gregorij Magni sine vllâ sunt tergiuersatione receptæ: ille enim pro Episcopis Anglicis concessit; sicut Pius IV. pro Indis, & Gregorius XIII. pro Æthiopiâ, & Bulla Pij V. in Tabulario hujus Metropolitanæ Limensis Ecclesiæ asseruatur. Pro quo videri possunt præter citatos a Diana, Cardinalis Bellarminus Lib. 4. De Notis Ecclesiæ Cap. 8. ante medium P. Ægidius Coninck. de Sacramentis Disp. 20. num. 80. & seqq. P. Mæratius Disp. 7. de ordine, Sect. 3. in fine. Vbi indubitatum dicit. P. Martinon Tomo 5. Disp. 67. num. 21. P. Bauny Tom. 1. Tract. 8. Quæst. 10. & Eligius Bassæus Verbo Ordo 3. num. 1. §. Apud omnes; ac tandem post hæc scripta visus Dominus Villaroel statim citando loco num. 40. licet sint, qui circa hos solùm ius humanum, & Ecclesiæ præceptum agnoscant, vt P. Henriquez Lib. 10. Cap. 7. numer. 3. P. Escobar de Mendoza in Morali Theologiâ pag. 814. §. Ministrum Ordinarium, præter alios apud Dianam suprà, & Recentiores de Sacramentis scribentes.
29
*Iuxta hæc ergo probatio Assertionis
procedit; stante enim varietate opinionum dictâ, valde dubium est; an cōsecratioconsecratio sine beneplacito Pontificis facta, non concurrentibus ad eam tribus, valida sit. Nec valet si dicatur iam constare de Pontificis voluntate per dispensationem dictam à Pio IV. concessam. Contra hoc enim est non constare quòd Pontifex velit dispensationem dictam valere; quando alia iure requisita non fuerint obseruata, vt Bulla in eadem non obscurè significatur: ex quibus vnum est, vt originales litteræ Consecratori exhibeantur, & in actu ipso Consecrationis legantur; quamuis sint, qui illud probabiliter, suo quidem iudicio & aliorum, arbitrentur. Neque dispensatio adeò accommodata est omnibus casibus vt eisdem possit adaptari: vt ex illius tenore constat, & videri potest apud Dom. Villaroel Lib. 1. Gubernationis Pacificæ, Quæst. 1. Artic. 9. num. 31. qui num. 41. nobiscum sentit. Et ita Pontifices semper cum Indicis Episcopis dispensant, dispensationis prædictæ nullâ factâ mentione; cuius casum putant aliqui hucusque in Indiis non occurrisse. Neque recurrendum ad benignam Pontificis voluntatem, quem non est credibile tale aliquid voliturum, ex quo inconuenientia multa, & magna sequerentur. Totum namque illud non tollit incertitudinem; & potest esse voluntatis contrariæ præsumptio, dum disposita à sacris Canonibus non seruantur. Sic enim vidimus num. 26. D. Anicetum consecrationem irritam declarasse, & tamen ex eo quòd irrita ordinatio esset, multa, & grauia possent incon enientia deprehendi.
30
*Nec dici potest opinione probabili vti
etiam in materiâ Sacramentorum licitum esse, relictâ tutiori, in qua nullum esse periculum potest: quod circa Sacramentum Pœnitentiæ communiter Auctores tenent, videndi apud Dianam Parte 1. Tract. 13. Resolut. 29. & Tract. 15. Resolut. 29. & generalius alij. Nam licet ea doctrina probabilis sit, limitationes tamen seruari debent quæ ab eius Auctoribus apponuntur, ex quibus præcipua est, circa essentialia, quæ sunt de necessitate salutis, id non licere, quia ex eo fieret periculum damnationis incurri. Pro quo citatus Auctor Resolut. 2. & alij ex quibus videri potest P. Vazquez Tom. 1. in 1. 2. Disp. 63. Cap. 2. & 3. P. Thomas Sancius Lib. 1. Operis moralis Cap. 9. num. 33. & 34. P. Salas 1. 2. quæst. 21. Tract. 8. Disp. vnica, Sect. 10. num. 96. P. Arriaga Tom. 1. in 1. 2. Disp. 24. Sect. 4. P. Henriquez Lib. 1. Cap. 9. num. 15. Bonacina Tom. 1. Disp. 1. quæst. 2. puncto 1. numer. 32. & Eligius Bassæus verb. Conscientia, num. 10. ex eo autem, quòd in
casu de quo loquimur, opinio, quæ probabilis dicitur, ad praxim adhiberetur, manifestum est, vt diximus, posse multipliciter periculum damnationis incurri, & etiam quòd dubium redderetur Sacramentum Eucharistiæ, & ita adoraretur hostia & calix, in quibus re ipsa Christus non adesset, eo quòd sic operans non esset verus Sacerdos, vtpote à non vero Episcopo ordinatus.
31
*Et ita in Sacramento Ordinis Commu
nis est Doctorum sententia iterandum illud, quando in eius administratione opinionem est incertam amplexus Episcopus. Pro quo Magister Barnabas Gallegus Tract. de Conscientia, Dub. 20. de Conscientia probabili. Et vt de aliis Ordinibus sustineri contrarium possit, vt volunt aliqui; de Sacerdotio, & Episcopatu rem esse sine dubio affirmat P. Granadus. Controuersia 9. de Sacramentis Tract. 1. Disp. 4. & Tract. 5. Disput. 6. numer. 2. cuius verba semel & iterùm exhibet Diana Parte 5. Tract. 13. Resolut. 47. & Tract. 14. Resolut. 64. eiusdem doctrinam amplexus, de quo & ego Tomo de Trinitate circa Sacramentum Ordinis. Iuuat autem pro eodem mandatum Clementis VIII. qui præcepit ordinari iterùm quosdam, qui ordinati fuerant sine contactu materiæ, additâ conditione, cùm tamen probabile valde sit illum non esse necessarium, pro quo plures Auctores adduxi Tomo citato num. 1320. & pro citato Clementis mandato videri potest Diana Parte 10. Tract. 16. Resolut. 88. quod quidem & in casu de quo loquimur, necessarium esse, quæ adduximus, euidenter videntur demonstrare, vt mirum sit Dom. Solorzanum circa hoc dubitari: non posse ita confidenter affirmasse; sicut & Regium Indiarum Consilium; quod ego non credo: ea enim, quæ ab eodem circa casum contingentem sunt disposita, tale circa eum iudicium fuisse, nequaquam ostendunt: & vt demus, sic dictos dominos censuisse, id certè non conumcit oppositum non esse probabile, in quo standum potiùs iudicio Theolorum, quia res propria eorum est, cùm ad Sacramenti essentiam de|clarandam spectet, & quid illi circa materiam præsentem censeant, iam est à nobis declaratum. Pro quo & hæc sint satis, circa quod alij consuli poterunt, qui fusiori calamo rem sunt eamdem prosecuti. Et specialiter post hæc scripta contra Dom. Solorzanum militat Diana Parte 12. Tractat. 1. Resolut. 59. vbi alios adducit, & sic consecratum debere sub conditione iterùm consecrari. Resolut. 47. & Dom. Villaroel Part. 1. gubernationis Pacificæ. Quæst. 1. Artic. 9. num. 54.
32
*Vnum illud ad scrupulum omnem sub
mouendum præstat addidisse: videri inquam in consecratione Indicorum Episcoporum ad probabilem sententiam recurrendum, & ita ea, quæ circa hoc diximus, infirmari. Quod enim tres Episcopi ita ad consecrationem requirantur, vt aliter facta valore careat; multi Doctores tenent, vt vidimus num. 28. & Turrecremata in Cap. Porrò, Dist. 66. affirmat omnes ferè iurisperitos huius esse sententiæ. Pontifices autem, qui circa hoc dispensarunt, rem suo facto non definierunt; sed probabilem sunt secuti sententiam, quam maior pars Theologorum tenuit, vt testatur Farinacius ad Concil. Tridentini Seßionem 23. Cap. 1. de Dispensatione Pij IV. quam allegant Dom. Solorzanus, & ex eo Diana suprà; & ad litteram proponit Dom. Villaroel Art. 9. citato num. 31. vnde, & post prædictam dispensationem & aliàs, sunt, qui probabile censeant oppositum, immò & apertè illud defendant. P. Thomas Sancius Tomo 2. Consiliorum Libr. 7. Cap. 17. num. 27. sententiam contrariam ait esse probabiliorem, vnde aliam iudicat esse probabilem. P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 6. numer. 262. valde probabile esse ait: Pontificem posse circa numerum trium Episcoporum dispensare, iuxta quem dicendi modum opposita sententia est probabilis, quam tenet P. Palaus Tomo 4. Tract. 27. Puncto 14. num. 13. ita scribens. Verius existimo consecrationem Episcopi, ita necessario à tribus E
P. Palaus.
piscopis faciendam esse, vt nequeat Pontifex in hac parte dispensare & vni tantùm consecrationem committere; vti videntur docere Henriquez Lib. 10. Cap. 24. §. 1. Paulus Comitolus in responsion. Moralis Lib. 1. quæst. 48. num. 13. Marcus Antonius Genuensis in Praxi Curiæ Archiepiscopalis Neapolit. Cap. 70. num. 26. Barbosa de Potestate Episcopi Allegat. 2. num. 45. sic ille, prosequens statim probationem in quâ nihil est, quod vrgeat. Sic sunt alij generaliter loquentes de necessitate trium Episcoporum: & Diana quidem post hæc scripta visus Tomo 12. Tract. 1. Resolut. 30. licet sententiam P. Palai non admittat, nihil contra illam statuit, vnde improbabilem videatur reputare.
33
*Sed hæc non obstant: quia licet ante dispensationes dictas, opinio negans probabilis fuerit, illis autem frequentissimo vsu ad praxim adhibitis, & ita interpositâ Pontificum auctoritate ad quotidianum vsum, nequit vllo modo opinio dicta, vt probabilis sustineri. Quotquot in Indiis consecrantur Episcopi ab vno tantùm consecrantur cum duobus aliis Præbendariis insulatis, quod in Concilio Africano sub Bonifacio I. can. 16. Sic dispositum inuenitur. Vbi pro Episcopis duos Abbates adhibendos statuitur, si illi non suppetant. Neque hoc virtute tantùm dispensationis à Gregorio XIII. aut Pio IV. datæ, sed ea toties multiplicata; quoties Bullæ confirmationis pro Episcopis singulis expediuntur. Ab his ergo dispensationibus totum Christianitatis negotium apud Indias pendet: quæ si certæ omnino non sint, totum illud pariter habetur incertum neque enim veri Episcopi certi sunt, neque Sacerdotes, neque Sacramenta, quæ Sacerdotali Indigent charactere. Hoc autem sine graui nequit affirmari notâ, & erit qui neget nullus, etiam illorum, qui in præfatâ sententiâ perstiterunt. Et quidem Reges nostri eorum Regium Consilium, immò & Pontifices ipsi, grauissimè peccarent eò quod Episcopos in Hispaniâ consecrari prohibeant, & in Indiis consecrationem accipere compellant (vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Libr. 3. Cap. 7. numer. 86. & in Politica citato Capite 7. §. Y lo proprio vbi & Bullam Pauli V. circa hoc adducit) ob caussas magnęmagnæ considerationis; quia omnes illæ posthaberi deberent, vt consecratione ritè acceptâ per concursum trium Episcoporum, in Regia curia perfacili, cum ea venirent Sacramenti sui certitudine, quæ ad eorum munus, & animarum salutem adeò necessaria comprobatur.
34
*Quod quidem ex communi Theologo
Amplior pro eodem probatio.
rum sententiâ firmari potest, iuxta quam constat Pontificem non solùm circa fidei dogmata proponenda errare non posse, sed neque circa ea, quæ ad mores spectant, & communem Ecclesiæ informationem, noxium pabulum pro salutari Christi ouibus tribuendo. Item neque in Sanctorum cultu, approbatione Religionum, & similibus: quia aliàs posset proponi vt dignus supremâ veneratione, qui inter diaboli mancipia fortè apud inferos æternâ infamiâ notaretur, & vt via secura ad cælum panderetur, in quâ damnationis periculum deliteret. Est autem in casu, de quo loquimur, periculorum dictorum cumulus, vt perpendenti constabit. Non enim in vna, aut alia ciuitate, prouincia, regione, aut regno, sed in amplissimis Indiarum tractibus, in quibus tot regna & regiones occurrunt, incerti Christi Ministri pro certis, incerta Sacramenta, in quibus & Eucharistia adoranda passim incerta, & ferè omnia salutis instrumenta proponuntur. Neque enim iam in Confessionibus ad communem errorem, & coloratum titulum, & Ecclesiæ prouidam voluntatem defectum supplentis potest esse recursus, quandoquidem apud Theologos constantissima sententia est; characteris defectum non posse suppleri. Quàm autem difficilis contritio Indis sit, satis norunt, qui eos norunt, vt sine adminiculo Sacramenti maxima eorum pars ferè nequeat iustificari, si in mortalia crimina sunt prolapsi. Et generaliter quod sint perituri, si Sacramenti Pœnitentiæ contingat deesse virtutem, eò quòd verus Sacerdos non sit, qui illud administrare conatur, certius est quàm vt id oporteat confirmari. Illud ex Concilio Tridenti
no Seßione 14. Cap. 2. sit satis posuisse sic dicente: Est aut hoc Sacramentum Pœnitentiæ lapsis post Baptismum ad salutem necessarium, vt nondum regeneratis ipse Baptismus. Sic Concilium. Gradus ergo necessitatis sufficienter indicat, quale sit
Concil. Trident.
damnum eo deficiente, non in vno, aut altero, sed in Orbe nouo, Ecclesiæ amplissimâ portione.
35
*Iuxta hæc ergo nequit admitti sen
Improbabilius stabilitur.
tentia illa de absolutâ necessitate trium Episcoporum esse probabilem modò; quidquid de temporibus aliis fuerit. Vnde qui eam nunc probabilem existimant, non videntur rei istius plenam habere notitiam, ac proptereà P. Granadus Tomo 2. in 3 p. Pag. 1370. num. 5. affirmat circa hoc non esse dubitandum. Et Diana visus post hæc scripta Parte 12. Resolut. 47. §. vltimo, non dubitat eam improbabilem appellare. Et quidem P. Palaus, qui eam, vt vidimus, asseruit, & à Diana specialiter impugnatur, sine sufficiente auctoritate locutus: illi enim, quos pro
se affert recentes Auctores, ei minimè suffragantur. Adducit Barbosam Allegatione 2. quod per errorem positum, cùm non sit nisi in primâ; numer. illo 45. vbi hæc tantùm habet: Hæc tamen consecratio à minori numero, quàm trium Episcoporum fieri minimè debet. Sic ille; qui de obli
Barbosa.
gatione præcepti potest intelligi aut de iure ordinario; sic enim in aliis scriptoribus occurrit, qui cùm ita absolutè statuant; eo non obstante aliud per Pontificis dispensationem admittunt. Videatur Pater Gaspar Hurtadus Disputat. de Ordine, Difficultate 19. qui & ita loquitur, atque alios similiter loquentes allegat; dispensationem tamen admittentes. Et Diana suprà §. Sed quidquid. Deinde Auctor dictus ita accipiendus est, sicut illi sentiunt, quos pro se allegat, & citatus Pater vt apud eos reperit, ac sine alia differentia transcripsit: illi autem contrarium sentiunt. Nam Pater Henriquez citato
P. Henriq.
numer. 1. ita scribit. Consecrandus est Episcopus ex præcepto ab Apostolorum tempore per tres simul Episcopos, nisi ex caußâ Papa dispenset. In Glossâ exempla dispensationis adducit. P. Comitolus §. Deinde, sic habet: Sanè D. Thomas apertè scribit in
P. Comitolus.
4. sentent. dist. 24. quæst. 3. articul. 1. ad 3. Episcopum consecrare posse Episcopum, idem́idemque sentit Durandus in eamdem dist. quæst. 6. Sed non addunt solum vnum Episcopum id posse: quare crediderim sine Romani Pontificis concessu hoc non posse. Hæc illi, & quid illis manifestius? Neque aliter accipiendus Marcus Antonius Genuensis, sicut & alij nouiores scriptores, & ita res ista vti certissima est habenda. Posse namque sententiam aliquam, quæ probabilis aliquando fuit, determinatione Ecclesiæ ad sublimiorem gradum certitudinis eleuari, manifestis exemplis constat, ex quibus plura congessi Tomo 1. Theologicorum Problematum, pro Conceptionis Virgineæ proximâ definibilitate decertans. Vbi & ostendi quòd licet ad definiendum aliquid possit Pontifex probabiliter procedere; quia scilicet probabile est eum posse definire; positâ tamen definitione illud iam non esse probabile, sed eum certitudinis gradum continens, quem Pontificia determinatio designauit. Et gradu opinionis permanente posse illam ad supremum illius statum ascendere, ita vt oppositum sit improbabile, docti sentiunt. Pro quo & videri potest P. Eusebius Nierembergius in opusculo de sanctitate certâ Immaculatæ Conceptionis, P. Vega in Theologiâ Marianâ, numer. 410. & seqq. Et Mag. Ioannes à Sancto Thoma 2. 2. Fol. 770. quem adducit Diana Parte 11. Resolut. 20. in Tractatus octaui Appendice, & hoc est, quod in caussâ præsenti minimum esse potest; nam sententia Pontificum maiori videtur certitudine præpollere. Vnde & Libr. 28. Titul. 5. Parti. 1. id vt certum proponit, ibi: Por el Ordinamiento de la EglesiaIglesia, &c.
36
*Non ergo ex eo argui pro casu, de quo
disputatio nostra procedit, verosimiliter potest, in quo docti, & conscientiæ suæ prouidi speculatores Episcopi, adeò exactè, cùm hæc ipsa scribo, se gesserunt, vt neque cum Trasumptis Bullarum authenticis èex Regiâ curiâ transmissis, ausi fuerint consecrari: quidquid secus sentiat Dom. Villaroel Quæst. 1. citatâ Articul. 10. numer. 40. Quia & in his sua deesse dubitatio poterat, eò quòd graues scriptores plumbatas Bullas dicant esse necessarias iuxta Extrauagantis Bonifacij VIII. tenorem: de quâ numer. 24. verbis illis. Absque dictæ sedis litteris, litterarum ostensionem recipiant. Quæ & in actu Consecrationis iubentur ostendi & legi, & vocantur, Mandatum Apostolicum. Immò & circa Trasumpta ex Romanâ Curiâ destinata dubitatum fuit, eò quòd Bullæ in membranâ mitti non potuerint, grassante contagio, quod membranæ & non papyro ita hærere dicitur, vt beneficio ignis nequeat excludi; cùm tamen in papyro beneficium tale, dum blandè fuerit admotus, sentiatur: & de Trasumptorum fide indubitabi
lis concurrit auctoritas Cardinalium sic firmantium, asserentiumque ad consecrationem sufficere, & ita factum alibi contestantium. Quo circumstantiarum concursu dubitatio omnis mihi non sine talium, ac tantorum testium iniuriâ videtur posse consistere. Exhibitio Bullarum pro Consecratione obtinendâ Pontificij juris est, & in eo Pontifex potest, omnium consensu, dispensare. In præsenti autem casu ad dispensationem talem vrgentissima caussa est, cùm nequeant Bullæ plumbatæ transmitti, nec debeat Episcoporum Consecratio tanto cum Ecclesiarum dispendio prorogari. Sic factum ex testificatione Cardinalium constat: neque enim dispensatio in Bullâ debuit plumbatâ remitti: si enim ita fieri posset, etiam originales ipsæ Bullæ possent simili ratione transmitti. Cùm ergo dispensatio eo veniet modo, quo venire potest, plus aliud exigere, aut inconsiderati & illiberalis timoris est, aut animi plus nimio pertinacis.
37
*Quod roborari vlteriùs potest ex eo,
quod Gregorius XV. in suâ de reuocatione viuæ vocis Oraculorum constitutione his verbis statuit; post reuocationem dictam generaliter decretam: Firmis tamen, & in suo robore permanentibus indultis, & alijs conceßionibus prædictis, viuæ vocis Oraculo S. R. E. Cardinalibus, ad ipsorum vel aliorum, quorumcumque fauorem propriâ S. R. E. Cardinalium manu firmatis, pro ipsis, vel alijs factis, & de quibus ijdem S. R. E. Cardinales testimonium in scriptis præbuerunt. Sic ille: manifestè ostendens quanta debeat. S. R. E. Cardinalibus adhiberi fides, quando ipsi suâ manu firmatis testimoniis aliquid attestantur. Licèt autem Vrbanus VIII. etiam viuæ vocis oracula, sic firmata, reuocauerit; id quidem non ex defectu credulitatis accidit, sed ob rationem ab ipso redditam, quia scilicet, sæpè ab ijs, in quorum fauorem emanarunt, minùs Canoni|câ interpretatione extendi, & perperam in disciplinæ Ecclesiasticæ detrimentum executioni demandari, experientiâ compertum sit. Et hoc quidem, quando vnius tantum Cardinalis testimonium habetur. Quid ergo iam dicendum, vbi duorum attestatio cum insolitis firmamentis, & Rubricarum multiplicatione in singulis foliis habetur, ac prætereà Regij Consilij registrum in debitâ formâ ad faciendam fidem? His accedit, quod graues Do
ctores dicunt apud Dianam Parte 5. Tractat. 2. Resolut. 31. quòd scilicet de consuetudine (quidquid de iure sit) Romanæ Curiæ, Cardinali aliquid asserenti credendum est, etiam in præiudicium tertij. Pro quo Farinacius Parte 2. Praxis Criminalis, Quæst. 63. num. 69. multo plures adducit. In casu autem nostro tale præiudicium non est, vnde ea doctrina sine dubitatione procedit. Quòd etiam sine iuramento aliquid testantibus credendum sit, alij apud eumdem affirmant, & præsertim quòd credendum sit quando testatur de aliquo à Pontifice facto viuæ vocis Oraculo, tenent alij citati ab ipso. In casu autem nostro non de viuæ vocis oraculo testimonium est, sed de expeditione Bullarum, quarum tenor exprimitur, & ita dubitationis omnis fundamentum aboletur. Sacra etiam Rota die 15. Aprilis 1611. credendum esse assertioni Cardinalis confirmanti statutum de mandato Sedis Apostolicæ, suâ determinatione firmauit.
38
*Neque his obstat, quod Rota eadem die
26. Iunij Ann 1600. firmauit fidem simplicem, & extraiudicialem factam per Cardinalem sine iuramento non probare concludenter, licèt multùm illi tribuatur. Nam in primis decisio illa non agit, nisi de testimonio vnius Cardinalis, cùm tamen in casu nostro duo sint. Deinde multùm illi tribuendum esse ait, idque, quando vnius tantùm testimonium est: ergo duorum testimonio multò plus erit tribuendum: ergo quantùm sufficiat, vt iuxta illud possit operari. Ad quid enim aliud fauor ille, qui eisdem conceditur, conducere possit, vt multùm scilicet illis tribuendum sit, si iuxta illud operari non licet? Item plus multò illud, quod testimonio illorum tribuendum est, ex circumstantiis accrescit, quas expressimus, & verisimilitudinis irrefragabilis: licèt ergo indubitanter operatio; nec tantùm licet, sed obligatio stricta vrget, vt electus & confirmatus debeat intra trimestre consecrari, juxta id, quod Pontificijs est legibus constitutum.
39
*Pro ampliori autem confirmatione ad
dendum, quod habet Cardinalis Tuschus Conclus. 103. numer. 15. vbi ex Alexandro ait duobus Cardinalibus Asserentibus, circa alienationem, & decretum circa illam interponentibus perinde credendum, acsi à Pontifice ipso esset interpositum decretum: quanta etiam fides testimonio duorum Cardinalium adhibenda sit, satis indicat id, quod ex Baldo adducit Mascardus, de Probationibus Conclus. 270. num. 2. vbi ait duobus Cardinalibus iuratis maiorem fidem adhibendam, quàm septuaginta aliis. Hinc ergo apparet, quanta eisdem, etiam cùm non iurati deponunt, debeat credulitas respondere. Videndus etiam Mascardus Conclus. 269. numer. 13. vbi ex Bellamera testatur per tres definitiuas sententias Romæ iudicatum Cardinali testanti de eo, quod ordinariè iis committi solet, fidem penitus esse præstandam. Quia verò circa fidem Cardinalibus adhibendam variæ sententiæ sunt, illud certè ex illis omnibus deduci potest, si qui sint fauentes, eisdem annuendum: si qui verò videantur obstare, minimè in casu præsenti loqui; quia circumstantiæ tales sunt, vt à nullo negari queat fidem esse prorsus tribuendam. Videantur illi, & præsertim citati, videlicet Cardinalis Tuschus Conclus. 103. Mascardus Conclus. 269. & 270. & Farinacius Quæst. illa 63. apud quos alij. Quod
Notanda exceptio.
si quis obiiciat esse, qui dubitent in casu nostro, respondendum eorum dubitationem omni esse fundamento destitutam. Si verò rumor spargendus sit de minùs legitimâ consecratione, & apud subditos scrupuli circa sui Pastoris Canonicam promotionem excitandi, vnde & scandala consequenter pertimescenda, à consecratione abstinendum; vnde ego circa casum præsentem sic censui vt litteræ dictæ tamquàm plenissimâ fide dignæ & haberentur & publicarentur; neque earum discussio iurisperitis committeretur; eo enim ipso de earum videbatur fide dubitari, & dubitandi etiam fundamentum non deesse: quandoquidem & consecratoris & consecrandi, qui viri docti erant, stante litterarum adeò compertâ & irrefragabili serie, ad effectum satis superque sufficiebat: sicut & pro casu dicto ista sufficiant; vt sit iam
CAPVT IV.

CAPVT IV.

Episcopi Indiarum an solâ Regiâ præsentatione possint Ecclesias, quibus præsunt, deserere, & ad eas, pro quibus sunt præsentati, conuolare.
40
*SPecialis pro Indiis difficultas est, quia
sic cum præsentatione ipsa Regium solet monitorium mitti, vt Episcopi ad Ecclesias, pro quibus præsentantur, se statim conferant, ne Indi diu cogantur carere Pastore. Quæ ratio optima esset, si in Ecclesiâ derelictâ simile non immineret incommodum ex derelictione ita deproperatâ proueniens. Vbi si dicatur tali incommodo prouidè occurri ex eo quòd Episcopo ad illam præsentato simile hortatorium dirigatur; vt scilicet, quam primùm possit, ad eam tendat, gubernationem eiusdem accepturus: contra illud est in primis prouidentiam talem multoties ad effectum dictum nullius esse momenti, eò quòd venturus Episcopus longissimè absit. Deinde necessitas Ecclesiæ ex quâ fit translatio, præponderare debet necessitati alterius, pro quâ est præsentatio, quia est necessitas sponsæ, cum quâ spirituale est matrimonium consummatum, quod vinculum non dissoluitur nisi electione ad aliam per Pontificem confirmatâ, vt luculenter habetur in Cap. Inter corporalia de tran
slatione Episcoporum. Quod quidem vinculum adeò strictum est, vt robustius carnali vinculo à Pontifice pronuntietur, asserente non humanâ, Canonicâ inquam constitutione, sed institutione diuinâ, dissolutionem eius Romano esse Pontifici | reseruatam. Qui ergo stare queat, vt solâ præsentatione dissoluatur, vt dissolui videtur, quandoquidem prior sponsa deseritur, quæ si verè iam talis esset, minimè deseri debuisset? Si verò dicatur non dissolui, stante illo, id etiam stare debet, quod coniugio constat esse propriissimum, Indi viduæ scilicet vitæ consuetudo. Nequit ergo eam deserere, numquam ad eamdem reuersurus, donec Pontificis accedat auctoritas, cui hoc est, vt diximus, diuinâ institutione penitus reseruatum. Pro quo sunt, quæ in specie huius casûs adducit Dom. Solorzanus Tomo 1. Lib. 3. numer. 102. & 103. de quo & disputat Dom. Villaroël Parte 1. Pacificæ gubernationis, Quæst. 1. articul. 14.
41
*Quæ quidem ratio manifesta est, vnde Ecclesia ante Confirmationem deseri nequit auctoritate Patroni, & vi solius præsentationis, quia præsentatio se solâ non est efficax ad dissolutionem spiritualis vinculi, neque Ecclesia priuilegium præsentandi concedens, illud aliud videtur concedere, quod adeò exorbitans à iure est, & talia in consequentiam non veniunt, vt habetur per regulam iuris in sexto. Præterquàm quòd neque id potest à Pontifice concedi: quia est contra naturam ipsius præsentationis: qui enim præsentat, ad hoc præsentationem dirigit, vt sic præsentatus à Pontifice instituatur, & conformetur, per quod spirituale coniugium tandem dissoluatur. Quærendum ergo vnde praxis ista descendat, quæ procul dubio apparet dispositioni iuris aduersa, cùm aliàs credibile non sit, Reges Catholicos quidquam iuri contrarium & rationi dissonum, attentare. Pro quo
42
*Dico primò. Quod Reges nostri fa
ciunt: cùm eos, quos præsentant, vrgent Regiis litteris, vt ad Ecclesias se conferant, ad quas præsentantur, per priuilegium Apostolicæ Sedis habetur. Id constat: nam cùm aliter fieri nequeat, vt vidimus, & in rebus istis sapientium, & timoratorum Consilio Religiosissimi Reges vtantur, non potest de legitimo agendi modo sine graui eorum iniuriâ dubitari. Quòd autem Pontifices id concedere possint, ex eo ostenditur, quia id potest esse conueniens: maius enim bonum minori præferendum est: quando autem translatio Episcoporum fit, de minoribus ad maiores Ecclesias, quibus vtiliores putantur futuri, transferuntur. Plures enim in maioribus Ecclesijs sunt, ad quos possit vtilitas deriuari. Sicut ergo ratione vtilitatis auferre sponsum vni Ecclesiæ potest, ita & inchoationem oblationis huius potest Patroni dispositioni committere, quæ tunc contingit, cùm ad Ecclesiam, pro
quâ est præsentatus, vt se conferat gubernaturus eamdem, ex commissione Capituli, destinatur. Quòd autem in translatione ad maiorem Ecclesiam attendi debeat vtilitas, expressit Innocentius III. In Capite licet: citato Titulo verbis illis: Cum in maiori dignitate propter maio
rem vtilitatem faciliùs soleat dispensari. Sic ille & in translationibus Indicorum Episcoporum, semper ita agitur, vt nullus, nisi ad maiorem Ecclesiam transferatur, rarissimo aliquo excepto casu. Licèt autem pro hoc expressum ac speciale priuilegium non sit, poterit tacitum esse sufficiens, ex eo quòd Pontifices praxim huiusmodi scientes non aduersentur, sed benignè annuant, videntes totum illud ad maius fidelium bonum, & Ecclesiarum commodum destinari. Pro quo
etiam facit generalis illa Indiarum cura Catholicis Regibus à Pontificibus, & præsertim ab Alexandro VI. demandata circa Indorum conuersionem & omnia alia, quæ ad eamdem conducere possunt; propter quod aliqui, vt superiùs vidimus Titulo præcedenti, numer. 126. eos legatos Pontificios esse dicunt: hæc enim prouidentiæ pars, quæ circa Episcopos prædicta, pro adeundis statim Ecclesijs, dispositione versatur; in illâ vniuersali commissione meritò potest comprehensa judicari. Habet enim illa momenti multùm in ordine ad effectus declaratos.
43
*Et ita videtur conuenienter res ista com
poni, cùm priuilegium nullum speciale circa illam inueniatur, nec sine illo possit praxis huiusmosdi sustineri: licet nonnullos alios explicandi modos proponat Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 13. numer. 93. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 13. ait enim licitam esse desertionem Ecclesiæ; quia ei Episcopus translatus renuntiat; per renuntiationem autem solui spirituale coniugium, expressè habetur in citato Cap. Inter Corporalia. Pro quo est & totus Titulus, de Renuntiatione, qui est 9. Lib. 1. Licet autem renuntiatio nulla sit Papâ non præbente consensum, ex diuersis juribus, & præsertim ex Cap. Quantò, de translatione Episcopi, vbi gra
Cap. QuādoQuando de translat.
uissima illa Innocentij III. verba: Potestatem transferendi Pontifices ita sibi retinuit Dominus & Magister, quod soli B. Petro Vicario suo, & per ipsum successoribus suis speciali priuilegio tribuit, &
conceßit, sicut testatur Antiquitas; cui decreta Patrum sanxerunt reuerentiam exhibendam, & euidenter asserunt Sacrorum Canonum sanctiones. Hæc ille, & alia, licet inquam hoc ita sit, consensus tamen Pontificis videtur renuntiationi assistere, quia eam est ratam habiturus, & ratificatio retrotrahitur, ex doctrinâ grauium scriptorum, quos adducit. Deinde dici potest juxta alios, ex vi præsentationis matrimonium spirituale de futuro contrahi, quod per confirmationem Pontificiam perficitur, & consummatur. Item licet renuntiatio facta sine licentiâ
Pontificis vim non habeat, id intelligendum est quoad superioris præiudicium, non verò quoad renuntiantem, in cuius præiudicium valida est, & ita generaliter loquendo, renuntians sine superioris licentiâ nequit ad beneficium reuerti; cùm tamen possit à superiore compelli, cui non nocet sine licentiâ facta renuntiatio.
44
*Verùm hæc satis videntur infirma, quòd
& ea ostendunt, quæ Auctor idem §. & sicut, & §. Quæ omnia eruditè, & prudenter accumulat. Et in primis, quod de renuntiatione, per ratificationem retrotractam dicitur, nequit admitti: in casibus enim, de quibus loquimur, illa non habet locum, quandoquidem exhibitio litterarum Apostolicarum ad suscipiendam Ecclesiæ administrationem exigitur, per quod ratificatio omnis de futuro apertissimè excluditur, quidquid de doctrinâ illâ fit in ordine ad alios effectus. | Praxis ergo specialis Indiarum nequit in ratificatione sic explicatâ fundari. Quod autem per præsentationem matrimonium spirituale de futuro contrahatur, Auctores illi non dicunt, qui de electione Canonica, & non de præsentatione loquuntur. Neque P. Azor Tomo 2. Lib. 6. Cap. 16. §. Tertiò quæritur. Contractum illud asseruit,
sed electione inchoatum, & confirmatione perfectum, & consummatum; & eodem modo accipiendus Farinacius: & vt demus coniugium de futuro contrahi, illud certè coniugium præsens non dissoluit, & ita in suo robore persistit difficultas; propter sponsam enim de futuro, nequit sponsa de præsenti derelinqui. Aliud autem de præiudicio additum nullius momenti apparet, quia si renuntians nequit suâ renuntiatione præiudicium generare, ergo Matrimonium suo in robore perseuerat, quod superioris est confirmatione firmatum: & res per easdem caussas dissoluitur, per quas est nata; vt est certissima iuris regula. Quod ergo redire ad Beneficium nequeat, qui renuntiauit illi, non ideò est, quia ille suâ dissoluere nexum enuntiatione queat, sed in pœ
nam irreuerentiæ erga superiorem, & de Episcopis specialiter loquendo, pro eo est textus expressus in citato Cap. Quanto, de translatione Episcopi. Vbi sic dicitur. Ne ad ipsam redeat vlteriùs, districtiùs prohibemus, cùm secundùm traditiones Canonicas, qui ad maiorem se plebem transtulerit, à cathedrâ repelli debeat alienâ, & carere propriâ: vt nec illis præsideat, quos per superbiam spreuit, nec illis, quos per a
Cap. QuātòQuantò de translat.
uaritiam concupiuit. Sic ibi Innocentius Tertius. Quod ex eo etiam constat: nam cùm superior possit dicto modo renuntiantem compellere, vt ad Ecclesiam suam redeat, iuxta ea, quæ adducit Glossa in Cap. Quod in dubiis de renuntiatione §. In
Cap. Dilecti eod. tit.
manum, & apertam decisionem. In Cap. Dilecti filij, eodem Titulo. Manifestum est non fuisse coniugium dissolutum. Id quod in eodem Cap. dilecti habetur expressum, dum sic in eo Gregorius IX. Mandamus quatenus Abbatem ipsum loco suo restitui faciatis, quo integrè restituto, voce nostrâ recipiatis ceßionem ipsius. Sic ille. Sicut ergo renuntiatio fuerat nulla, ita & spirituale coniugium minimè dissolutum.
45
*Cùm ergo omnes citati dicendi modi,
solido careant fundamento, ad priuilegium est, vt dixi, Pontificium recurrendum, in quo tandem Dom. Solorzanus aliquatenus conquiescit dum sic ait num. 104. & sic melius est, quòd nitatur in licentiâ Pontificis saltem præsumptâ, ad quam præsupponitur quod iam à primo Episcopatu erat absolutus. Sic ille: cuius tamen sententia in eo, quod de præsuppositâ absolutione à primo Episcopatu addit; difficilis sanè est; quia donec confirmatio pro Ecclesia, ad quam fit translatio, superueniat; non videtur sic translatus à vinculo prioris absolutus, vt ex iuribus citatis constat: aliud autem est licentia administrandi & aliud confirmatio, per quam ius ad eamdem acquiritur, & nouum matrimonium celebratur. Deinde si licentia deserendi Ecclesiam, & ad aliam se conferendi, absolutionem vinculi præsupponit, rogo à quonam talis absolutio facta sit? Nam translatus ipse eam perficere nequit suâ renuntiatione, vt vidimus; pro quo videri specialiter potest Caput Inter corporalia citatum. Pontifex autem nondum quidquam agens circa translationem inducitur, cuius operatio à Licentiâ incipit, quæ etiam dicitur præsupponi. Pro quo & est aliud satis vrgens: nam si translatus iste omnino absolutus est; ergo non indiget vt Capitulum suam illi potestatem ad gubernationem tribuat: cùm tamen oppositum per Regis praxim habeatur, & donec confirmatio in spe & non in re habetur, Episcopus non suo, sed Capituli nomine administrat, quamquam in hoc singulare illud habetur, quod
dum adhuc abest, gubernatorem alium constituit: cùm neque electus, & confirmatus vicarium mittere possit, vt tenent aliqui apud Dianam Parte 8. Tract. 4. Resolut. 69. id quod non omnes, aliqui tamen facere solent. Quod ex eo sustineri potest, quia Capitulum circa hoc non est inuitum, & ad hoc etiam facultatem datam extendit. Tum etiam, quia potestas hæc non confertur per delegationem, sed per translationem, dum Capitulum potestatem suam ita in Episcopum transfert, vt se illius vsu irreuocabiliter priuet; cùm tamen potestas delegata alio modo se habeat, quando scilicet ita tribuitur vt officio non hæreat, nec sit ad vniuersalitatem caussarum: vnde & dicitur delegatus non habere proprium quoad iurisdictionem, sed solùm iurisdictionis vsum, leg. 1. §. Qui Mandata D. de officio
eius, cui mandata est iurisdictio. Pro quo videri possunt quæ adducit P. Fragosus Tom. 1. pag. 427. & 429. Episcopo quidem iurisdictio pro plenâ gubernatione ex officio competit, & cum à Capitulo, quod eâ etiam gaudet, in eum transfertur; quædam anticipatio eius est, quod eidem est statim cum officio tribuendum. Ex quo videtur haberi, vt iurisdictio non debeat delegata censeri, quandoquidem continuatur cum ordinariâ, & ratione officij quodammodo conuenit: iam enim ita generaliter hoc currit, vt cum præsentatione pariter conferatur. Neque ex eo, quòd à Capitulo attributa sit, debet delegata censeri, cùm detur ratione officij: quemadmodum iudices locales, qui Alcaldec.Alcaldes dicuntur, licet non à
Alcadios esse Ordinarios.
Principe, sed à Capitulis ciuitatum eligantur, iudices delegati non sunt, vt cum aliis probat Couarruuias Lib. 3. variar. Cap. 20. num. 4. & Vi
Vicarium etiam Capituli.
carius etiam Capituli sede vacante delegatus non est secundùm communem sententiam, de quâ suprà, & pro quâ est Diana Tract. 4. citato Resolut. 63. §. & nouißimè: vbi cùm vno verbo id statuat, subdit de eo se dicturum dubio sequenti: in quo tamen nec verbum, sicut neque in aliis. Non item obstat Episcopum nomine Capituli gubernationem obire; quia & Prorex Regis no
Et Proregem.
mine etiam gubernationi præficitur; & tamen illius iurisdictio delegata non est, vt tenent communiter scribentes, & videri potest apud P. Fragosum suprà pag. 429. num. 103. & seqq. Pro casu autem Indiarum, de quo loquimur, videndus Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 4. num. 43. & seqq. & visus post hæc scripta Dom Villaroel Part. 2. Quæst. 14. art. 1. num. 52. vbi ait absque dubio esse ordinariam; sed non ita indubiam, vt probari non debuisset.
46
*Quidquid autem de hoc sit, vt ad id, de
quo erat sermo, reuertamur, licentia Episcopi recedendi ab Ecclesiâ non supponit absolutionem à vinculo sponsalitio, sed id, quod cum illo | stare potest, ad eum modum, quo plures adducti à Dom. Solorzano suprà Cap. 13. num. 77. & Diana Tract. citato, Resol. 33. affirmant Episcopum post acceptas translationis Bullas, etiamsi à vinculo prioris Ecclesiæ sit absolutus, posse administrare in illâ, donec alterius accipiat possessionem. Pro quo & in Politica Lib. 4. Cap. 13. pag. 609. Colu. 2. Stare ergo possunt vinculum cum vnâ, & administratio alterius. Vnde è conuerso quando quis ante Bullas translationis acceptas recedit, vinculum quidem cum priori Ecclesia, retinet, sed administrationem alterius pariter cum illo, donec Bullas translationis acceperit. Sicut & contingit non semel, vt cura vacantis Ecclesiæ Episcopo committatur, & in Indiis sic aliquando factum testatur Dom. Solorzanus citato Cap. 13. num. 113. & modò etiam tale aliquid circa Episcopatum Paraquariensem agitur, vtinam fructu iam diu votis communibus expetito.
47
*Dico secundò. Episcopi ad aliam Eccle
siam præsentati, & exhortatorio profectionis per litteras Regis accepto, tenentur generaliter loquendo ad illas, quamprimùm possint, se conferre, in quo graue esse peccatum potest immoderantiâ dilationis. Quod probatur. Primò: quia Rex præsentans id onus potest imponere ex pōtificiâpontificiâ concessione, vt vidimus, & qui præsentationem admittit, illi se subiicit, aliàs fraudem in acceptatione committet; neque enim Rex sic pertinaci gratiam eam faceret, iudicanti aut Regem iniquè agere ad profectionem vrgendo, aut si iustè, hortatorium eius, quod mandato æquiualet, contemnenti. Secundò; Quia translatio propter maius bonum tantùm fieri debet, vt diximus, num. 42. pro nunc addenda alia Innocentij Ter
Cap. Inter Corporalia.
tij verba citato in Cap. inter corporalia. Vbi sic ait: Non enim homo, sed Deus separat, quos Romanus Pontifex, (qui non puri hominis, sed Dei veri gerit vicem in terris) Ecclesiarum neceßitate, vel vtilitate pen
satâ, non humanâ, sed diuinâ potius auctoritate dissoluit; sic ille: quo fundamento posito currit ratio pro præsentatis generaliter inducta: citato num. 42. Potest enim sic præsentatus ire; & aliàs maioris boni obligatio instat, eaque in re grauissimâ; ergo dum ea non impletur, grauiter delinquitur. Tertiò: quia vt modò peculiariter videmus Prorex Peruuianus efficaciter instat vt præsentati ad Episcopatus, ad destinatas sibi Ecclesias pergant, quia & ipse ad hoc Regiis mandatis vrgetur, vnde & termini futuri discessûs præfigũturpræfiguntur. Et licet hæc circa præsentatos nos Episcopos præsertim fiant, ad Episcopos etiam translatos extenduntur. Vbi quidem plusquàm exhortatoria interueniunt, & zelo communis boni, ac præsertim Indorum dubio procul peraguntur. Totum autem hoc omnino esset illicitum, si præsentati huiusmodi ad profectionem minimè tenerentur. Dicere autem diligentiam prædictam esse sacrilegam: intolerabilis assertio est, cùm Regium Consilium quid circa hoc per Pontificiam facultatem liceat, nequeat non habere perspectum.
48
*Dico tertiò. Vtilitas Ecclesiæ aliquando adeò imperceptibilis est, vt ea nihil aut certè pa
rum videatur vrgere; quia in translationibus istis ad pinguiores redditus tantùm videtur attendi, vt qui in Ecclesiis non ita locupletibus seruierunt, administrationis solerter impensæ præmium honoris & commodi temporalis accipiant. Sic cùm accidit, rectè quidem facerent, qui suâ sorte contenti, sponsæ alterius connubium recusarent. Sed erunt qui sic hæc faciant, pauci: hoc enim pacto ascensus eorum desperantur. Vel quia indecorum ducunt Regi gratiam adeò æstimabilem in faciem reuocare. Et vt illud sit, profectionis accelerandæ non vrget obligatio, & res coràm Deo possunt iuxta conuenientem vtriusque Ecclesiæ statum, si Proregis non instent hortamenta, disponi, quibus etiam potest vrbanum responsum adhiberi, vt ipsi iuxta informationem certam, quæ ad Dei seruitium spectant, etiam studeat confouere. Quòd autem Rex non sit circa id prorsus inuitus, meritò præsumi potest, quia cùm honorem translati in eius præsentatione videatur intendere, non debet credi onus honori præponere, & fauorem in molestiam commutare. Benignè ergo agi cum eo vult, de cuius ita est honore solicitus, quando ex benignâ huiusmodi tractatione nullum animarum saluti dispendium generatur.
CAPVT V.

CAPVT V.

Circa Indicos Archiepiscopos vtilia Pronuntiata.
49
*DIco primo. Archiepiscopi Indiarum
ob dilatam missionem Pallij, vt sæpiùs accidit, si consecrati sint, Chrisma conficere possunt, iuxta probabilem dicendi modum. Id probo; quia licet hoc illis prohibeatur In Cap. Quod sicut de Electione §. super eo: ratio tamen ibi reddita exceptionem dictam videtur comprobare: sic enim ibi: Cùm id, non tamquam simplex Episcopus, sed tamquàm Archiepiscopus facere videatur. Sic Innocentius Tertius: qui
Ca. Quod Sicut, de Elect.
autem ob dilationes Pallij Chrisma conficit, sub ea protestatione; manifestè ostendit se non vt Archiepiscopum sed vt Episcopum, functionem dictam exercere. Et quidem in Indiis ob distantiam Cathedralium Ecclesiarum, non sine molestiâ magnâ Chrisma, & Olea sacra aliunde afferri possunt. Neque ita de illorum potest Consecratione, constare ac de iis, quæ à presenti Episcopo consecrantur.
50
*Dico secundò. Si Archiepiscopus non
dum accepto Pallio in aliena diœcesi sit, & ad consecrationem Chrismatis inuitetur, id potest licitè præstare: constat ex adducta ratione: nam in tali casu id non facit vt Archiepiscopus, sed vt Episcopus; eo quòd proprius non adsit Episcopus, & ita ab iis, à quibus per ius licet, ad consecrationem inuitatur: licet autem Episcopo impedito, & Capitulo sede vacante, aliisque priuilegiatis. Immò etiamsi Episcopus proprius impeditus non sit, velitque illud genus officij hospiti venerando conferre, non videtur in eo graue aliquod piaculum reperiri. Sicut neque in ordinum collatione, fic aliqui à Panormitano adducti In Cap. sicut de electione, licet ipse contrarium teneat; quem sequitur P. Thomas Sancius Tom. 2. Consilior. Lib. 7. Cap. 1. Dub. 16. num. 20.
51
*Dico tertiò: Prohibitione Chrismatis
non videtur infirmorum oleum comprehendi. Probatur: quia Chrisma & oleum infirmorum solent vt distincta proponi tum aliàs, tum quando de Indiis agitur. Sic Leo X. in Bulla pro Indiis sæpiùs adductâ: verbis illis: Nec non vti oleo sancto, & Chrismate antiquis. Gregorius XIII. similiter,
Leo X.
vt est apud Emmanuelem Rodericum. Tom. 1. qq. regular. quæst. 31. art. 5. Id, quod generaliter habetur in Cap. Quoniam, de sententiâ excommunicationis in sexto. Vbi de Chrismate sub eo nomine disponitur & tantùm est sermo de illo, quo vertex Baptizati linitur, & ita P. Suarez Tom. 3. in 3. partem Disp. 23. Sect. 1. dicto secundo, iuncto §. Secundo principaliter; bene obseruat, quod licet apud sanctos Patres mixtum ex oleo, & balsamo nomine olei designetur aliquando, ex eorum tamen doctrinâ, & accommodatione vocis habetur aliquid eo nomine ab aliis sanctificatis oleis denotari. Cùm ergo dispositiones legum secundùm eam significationem verborum accipienda sint, quæ in vsu communis est, dum aliud ex adminiculis aliis non constat; dicendum est cùm de Chrismate agitur, ita esse vt diximus accipiendum. Præsertim quia dispositio pœnalis est, in quâ voces non sunt, nisi iuxta receptam proprietatem accipiendæ: secus in fauorabilibus,
vt sępiùssæpius dictum. Potuit autem vt non prohiberetur olei consecratio, sicut Chrismatis est consecratio prohibita, ea esse ratio, quòd necessitas olei quotidiana sit pro infirmorum vnctione, non ita Chrismatis, quia illud pro Sacramento Baptismi necessarium absolutè non est, sed ad ceremoniale aliquid pertinens: pro Sacramento autem Confirmationis necessarium est quidem, sed Sacramentum ipsum necessarium non est, & potest sine salutis periculo differri. Consecratio etiam Episcoporum non ita frequenter occurrit, quæ & ipsa etiam prohibetur. Alia item pro quibus deseruire potest, non ita necessaria sunt, vt in dilatione periculum considerabile possit deprehendi. Fateor in Cap. Quoniam citato: ratione necessitatis Baptismi concedi vt tempore Interdicti Chrisma consecrari possit, vt scilicet solemniter possit ministrari; quia modus alius administrationis non licet, nisi ratione necessitatis. Sed in dispositionibus, quæ ex Pontificum vo
Obseruanda doctrina.
luntate procedunt, non est semper quærenda ratio, cur vnum concedatur, negetur alterum, in quibus sit identitas rationis, & aliquando pro aliquo maior videatur ratio ad similem concessionem aut prohibitionem militare. Pro quo aliqua exempla videri possunt apud Dom. Solorzanum in Politica pag. 553. §. Y aßi aunque: non enim tenetur legislator proportiones illas semper obseruare, sed id quod conueniens occurrit rationabiliter stabilire.
52
*Dico Quartò. Archiepiscopi Indiarum
ante receptum Pallium, si dilatio notabilis sit, possunt Ordines etiam sacros cōferreconferre, sic aliquādoaliquando practicatum, cui & docti aliqui annuerunt, & probatur fundamento prioris Assertionis, & ad dilationis considerationem facit id, quod in promotione Prælatorum Indicorum frequenter euenit, vt sæpiùs diximus; eos scilicet, ad Ecclesias suas post illarum prolixam vacationem peruenire: si ergo tunc ad functiones dictas Pallium diu etiam expectandum sit, semi-vacatio Ecclesiarum erit, dum Pastores quidem habent, sed ad multa, & momenti maximi, penitus impeditos. Quod quidem non videtur quomodo Pontificum voluntati possit esse conforme. Est quidem id iure dispositum, sed iuris dispositiones Indiarum detectione priores, vnde non potuerunt, quæ ad ipsas spectant, generaliter prouideri.
53
*Dico quintò. Consecrationes Episco
porum eodem modo fieri ab Archiepiscopis possunt; quando cuilibet Indiarum Episcopo cōmittunturcommittuntur, vt fieri solet, habitâ consideratione notabilis dilationis Pallij, & necessitatis consecrationis ob longam Ecclesiarum vacationem: Cùm tamquam simplex Episcopus, & non tamquam Archiepiscopus facere videatur. & sic Pontificiæ determinationi minimè contraire. Et ex dictis circa ordinationem inferiorum Ministrorum videtur hoc apertè colligi; quia cùm Sacerdos Sacerdotum sit, cuius est maior necessitas, ex minore ad illam rectè instruitur argumentum. Pro quo & aliis obseruatione dignum est prædictas functiones ante suceptum Pallium obeuntibus, nullam esse pœnam impositam, vt aduertunt P. Azor Tom. 2. Lib. 3. Cap. 34. §. Quæres. & P. Fra
gosus Tom. 2. pag. 594. num. 4. vbi alios adducit. Pœna ergo arbitraria erit: vbi est manifestus excessus; & mitis quidem iuxta P. Azor. Ex quibus non leuis desumitur coniectura; vt intelligamus canones prædicta prohibentes, non esse cum eo rigore, quo alij, accipiendos; vnde quacumque rationabili caussâ occurrente, nulla erit culpa aliter effecisse. Pro quo & est vlteriùs non leue aliud fundamentum ex doctrina grauium scriptorum desumptum, vt videri potest apud P. Azor suprà §. Obiicies id, quod P. Fragosum n. 6.
& alios asserentes Archiepiscopum ante receptum Pallium posse suffraganeis Episcopis committere consecrationem aliorum suffragorum: id quod est conforme Cap. suffraganeis, de electione, vbi id videtur expressè decisum. Et pro auctoritate illius Decretalis videndus P. Sancius adducendus num. sequenti. Communis autem ratio illa est, quia ille est actus Iurisdictionis, & non Ordinis: & quæ iurisdictionis sunt, ante Pallij receptionem Archiepiscopis conueniunt; vt luculenter Gossa in Cap. Cùm ex illo, de translatione E
Ratio Glossæ non admissa.
piscopi. Sed quidem cùm Pallium designet plenitudinem potestatis, quæ Archiepiscopis confertur, vt expressè habetur in Cap. Nisi, de vsu Pallij; ibi: in quo Pontificalis officij plenitudo cum Archiepi
Cap. Nisi, de vsu Pallij.
scopalis nominis appellatione confertur. Cùm inquam plenitudinem talem designet, & actus iste committendi consecrationem suffraganei adeò supereminens sit, non videtur quomodo possit ante Pallium receptum conuenire ex vi solius confirmationis. Et ita dicendum conuenienter
Ex eo arguitur.
apparet ratione necessitatis hanc factam concessionem, ne scilicet consecratio Episcoporum tamdiu differatur. Nec valet si dicatur sequi ex eo consecrationem ab illo potiùs conferendam ad quem de iure pertinet. Respondetur enim hoc noluisse Pontificem, ne circa petitionem Pallij negligenter se haberent confirmati, & quia hoc modo voluit excellentiam commendare. Aliquid ergo circa consecrationem operatur necessitas, vt meritò illud debeat Indicis Archipisco|pis applicari; vbi cùm non sit facultas commissionis dictæ, vt ab aliis Episcopis consecrentur; quia in hoc multùm est temporis insumendum, & graues molestiæ deuorandæ; ab illis certè potest consecratio sine culpæ alicuius incursione conferri.
54
*Dico sextò. Conuocatio Concilij, &
Dedicatio basilicarum non possunt ante Pallij receptionem fieri. Probatur: quia id expressè prohibetur citato Cap. Quod sicut: & ratione distantiæ in Indiis non videtur vrgere necessitas, & quod ad dedicationem attinet, ea videtur intelligenda, quæ per consecrationem fit ritu celeberrimo, & vnctione sacrâ, in cuius dilatione nullum est periculum, nec moræ momenti grauis incommodum. Alia autem, quæ sine vnctione Chrismatis fit, à confirmatis tantum concedi potest, vt videri potest apud Eligium Bassæum verb. Benedictio, num. 5. & vt demus id non posse per seipsum, poterit alij committere; quia committere potest ea, quæ ordinem Episcopalem non requirunt, iuxta doctrinam Glossæ prædictam. Panormitanum. Cap. Accedentibus, de exceßibus Prælator. Angelum v. Episcopus, numer. 4. P. Sancium Tomo 2. Consiliorum, Lib. 7. Cap. 1. Dub. 16. num. 14. P. Sà eodem verbo num. 38. Quæ & aliàs de iure diuino illis reseruata non sunt, sed tantùm Canonico, vt benè P. Azor suprà, Cap. 30. §. Sexto quæritur, licèt in eo, de quo loquimur, contrarium videatur tenere Cap. Eodem §. sequenti.
55
*Dico septimò. Alia quæ ab Episcopis
præstanda sunt, vt benedictio Abbatum, Consecratio Virginum, & si qua alia, de quibus in Cap. Quamuis, 68. distinct. in Indijs aut locum non habent, aut sine recepto Pallio perficienda non sunt. Abbates quidem solemniter benedicti in illis non adsunt; neque virgines solent ritu
Neque Virgines ritu solemni.
illo specialissimo consecrari; quod si tale aliquid esset, non potest ratio ita vrgens occurrere, vt nequeat Pallium expectari. Depositio autem aut degradatio Clericorum, quæ etiam Episcopalis muneris est, differri potest. Quod si ob sa
tisfactionem publicam necessarium sit supplicium accelerari, necessitas tunc caret lege, & quod ratione distantiæ conceditur, potest ex simili ratione concedi. Quamuis neque id videatur necessarium, quandoquidem verbalis depositio sufficere potest, iuxta id, quod decernit Concilium Tridentinum Seßione 13. Cap. 4. de reformatione:
Verbalem sufficere.
ad quam Episcopus per se, vel per Vicarium procedere potest; vnde non requirit ordinem Episcopalem. Quod autem ea sufficiat, vt tradantur curiæ sæculari; ibidem Concilium indicat verbis illis: Cùm verò tam grauia nonnumquam sint deli
Concilium Trident.
cta ab Ecclesiasticis commissa personis, vt ob eorum atrocitatem èex sacris Ordinibus deponendæ, & curiæ sint tradendæ sæculari, in quo secundùm sacros Canones, &c. Licèt communiter Doctores teneant per deposi
tionem verbalem priuilegium fori, & Canonis non amitti, & ita depositum non posse à Curia sæculari puniri, nisi sit incorrigibilis, & de eo judex Ecclesiasticus attestetur, juridicâ factâ informatione, vt videri potest apud Bassæum verbo Degradatio num. 3. & alios, quos citat. Quod ita est intelligendum, vt puniri non debeat, quando id expressè aut tacitè à degradante non conceditur; concedi autem posse ex Concilio deducitur, quod post verba dicta statim depositionem verbalem fieri posse à prædictis declarat, vtique ad effectum prædictum tradendi curiæ sæculari; aliàs decisio illa satis esset confusa, cùm debeant ea distingui, quæ in illâ sine distinctione aliquâ proponuntur: & quidem depositio realis vix vmquam adhibetur.
56
*Dico octauò. Si Pallij solemnis traditio
alicui Episcopo in Indiis committatur, & ille non adsit, sed necessarium sit, aut Archiepiscopum longiùs abire, aut Episcopum èex longinquo venire, vel alium iter facientem per Metropolitanam diœcesim expectare, poterit tunc Archiepiscopus Pallium èex manu dignitatis suæ Ecclesiæ recipere; quia id ita fieri solet. Pro quo faciunt omnia illa, quæ Dom. Solorzanus congerit citato Lib. 3. Cap. 6. numer. 25. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 6. pag. 536. & seqq. vt probet iuramentum fidelitatis, quod ab Episcopis præstari debet, & professionem fidei, posse in manibus vicinioris Episcopi fieri, si is qui designatus ad tale ministerium est, mortuus sit, aut longiùs absit. Quod cùm ita factum esset, omnino fuisset licitum & legitimum, neque in eo interfuisse defectum, qui debuerit suppleri, Sedem Apostolicam declarasse, testatur idem num. 44. Est autem omnino similis ratio in casu nostro: & in talibus ex similitudine de voluntate Pontificis judicandum luculenter statuit, & probat Innocentius III. in
Cap. Inter corporalia ibi. Propter expressam tamen similitudinem, vel identitatem potiùs, nemini poterat videri dubium subtiliter intuenti: cùm de similibus idem iudicium sit habendum. Sic ille, vt probet non so
Cap. Inter corporalia.
lùm Episcopum Consecratum, sed etiam electum & confirmatum, spirituale matrimonium cum Ecclesia contrahere, & ita neutrum posse sine licentiâ Sedis Apostolicæ Episcopatui renuntiare. In illis ergo, quæ huius generis sunt, argumentum à similitudine valdè robustum debet reputari.
57
*Deinde arguo. Nam ea, pro quibus
Episcopi præsentia requiritur, sine illâ fieri possunt, quando propter illa inconueniens ex defectu residentiæ est incurrendum, vt probat textus singularis Concilij Tridentini Seßione 13. Cap. 4. de reformatione, vbi, vt paullò superiùs vidimus, de Clericorum depositione agitur, ob enormia crimina, & sic additur post adducta num. 55. In quo secundùm Sacros Canones certus Episcoporum numerus requiritur, quos si omnes adhibere difficile esset, debita iuris executio differretur: si quando autem interuenire possent, eorum residentia intermitteretur; proptereà statuit, & decreuit; Episcopo per se, seu illius vicarium in spiritualibus generalem, &c. etiam absque illis procedere liceat. Sic Concilium: Residentia ergo iuxta mentem Ecclesiæ summi momenti est, & vt illa non intermittatur, circa quoduis aliud, quod valde accidentarium in rebus istis est, dispensandum fore eiusdem doctrina manifestat. Quis autem non videat contra huiusmodi spiritum eam dispositionem fuisse, quæ aliquot ante annos apud nos visa; cùm Episcopus Panamen
sis quingentas leucas à Limanâ ciuitate distans, ad tradendum eiusdem Archiepiscopo Pallium est accitus, per mare, per terras facto itinere non exiguis facientis molestiis, & sumptibus accientis. Magnus ille planè vir, & multarum virtutum | clarus insignibus, qui ad hoc se credidit durâ ne
cessitate compulsum, decem mille octi-regalibus eâ in functione consumptis. Nihil equidem tale in mentem potuit venire Pontificis, benigna semper pro animarum salute meditantis, & ita de professione fidei, & iuramento fidelitatis idem est penitus asserendum.
58
*Dico nonò. Quamuis Pallium Romæ ab Archiepiscopi fuerit Procuratore receptum, peccabit grauiter ille, si nullâ aliâ traditione in
terueniente, illud assumat. Sic Dom. Solorzanus suprà, num. 45. & in Politicâ Pag. 546. Col. 2. in fine, affirmans, cùm id scriberet, in quæstionem deductum, & à quodam grauissimo Prælato non satis animaduersum. Pro quo citat P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap 30. Sed cùm caput illud longissimum sit, paragraphum oportuit adnotasse, sed quod adnotaretur non fuit, quia nihil tale in illo extat. Capite autem 34. §. secundo quæritur: formula traditionis ab eodem apponitur ex Glossa in Cap. Ad honorem de vsu Pallij. Procuratori quidem Romæ tradi commune est. quia & per Procuratorem petitur, vnde ex eo nequit Ecclesiasticæ dispositionis stylus inuerti, & sine sacris ceremonijs id, quod magnis est mysterijs plenum, & in cuius traditione plenitudo est potestatis constituta; & formulæ quidem tenor talis est, vt nequeat receptioni per Procuratorem adaptari. Quamuis negari nequeat Pontificem in eo di
spensare posse, formulâ aliqualiter immutatâ, ita vt Procuratori sine necessitate vlterioris ceremoniæ tradatur: quemadmodum confirmatio Procuratori conceditur, & vt Episcopus talis haberi possit in ordine ad omnia, quæ iurisdictionis sunt, nulla est vlteriùs ceremonia necessaria ex Cap. Transmissam de electione. Quòd si id constaret, non esset cur deberet Prælatus sic recipiens condemnari.
59
*Dico decimò. Cùm Archiepiscopi In
dorum, attentâ Archiepiscopali dignitate, aliquam circa suffraganeorum diœceses exercere prouidentiam debeant, siue Sede plenâ siue vacātevacante, & ita admonere negligenter se habentes, quorum iurisdictio ad eos deuoluitur persistente defectu, vt videri potest apud P. Fragosum qui Auctores adducit Tomo 2. Pag. 596. num. 19. & 20. & Dom. Solorzanum Tomo 2. Libr. 3. Cap. 7. num. 33. plures congerentem: ex eo tamen, quod Archiepiscopi Indiarum sint, maior est obligatio, quia & Episcopi maiori obligatione tenentur, eò quòd de conuersione Indorum agatur, & stabiliendâ fide, ac Christianis moribus, vnde maior vigilantia debet adhiberi. Neque opus est expectare querelas, quæ quidem ad eos deferri possunt, quando ob negligentiam suffraganeorum, subditi detrimenta aliqua patiuntur: vt videri potest apud P. Thomam Sancium Tomo 2. Consiliorum, Lib. 4. Cap. 1. Dub. 54. num. 23. qui alios adducit. Sed ex officio id præstare potest, quod ex Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 3. colligit Felinus in Cap. Pastoralis, de officio Ordinarij; quia iuxta illud potest Archiepiscopus visitare Prouinciam, & inquirere de criminibus,
quamuis non appareat de negligentia suffraganeorum. Quod & tenent Cabedus & Barbosa pariter adducti à P. Fragoso citato numer. 20. & Barbosa quidem in Collectaneis ad Lib. 5. Decretalium Titulo 1. Cap. sicut 25. num. 4. ex nouiore ait Concilij dispositione id Archiepiscopos posse citato loco. Sed nescio quibus oculis Concilium
Concil. Trident.
ab ipsis fuerit loco citato lustratum: sic enim habet illud: A Metropolitanis verò etiam post plenè visitatam propriam diœcesim, non visitentur Cathedrales EcclesięEcclesiæ, neque diœceses suorum comprouincialiũcomprouincialium, nisi caußâ cognitâ, & probatâ in Concilio Prouinciali. Sic Concilium, ex quo opposi um potiùs colligi debuisset. Si ergo id licet, aliunde est illud deducendum, & ex eo satis probatur intentum, quia si visitare licet, ordinaria etiam cura eisdem incumbet, quia & Pastores sunt, & non vnâ debent esse visitatione contenti. Pro quo est textus insignis
citato in Cap. Sicut de accusationibus, in quo sic Innocentius III. in Concilio Generali, de Concilijs Prouincialibus agens pro reformatione morum in Clero præsertim, conuocandis: Vt autem id valeat efficaciùs adimpleri per singulas diœceses statuant personas idoneas, prouidas videlicet, & honestas, quæ per totum annum simpliciter, & de plano, absque vlla
Cap. Sicut de accusat.
iurisdictione solicitè inuestigent, quæ correctione, vel reformatione sunt digna, & ea fideliter perferant ad Metropolitanum, & suffraganeos, &c. Quæ quidem licet eò tendant, vt in Concilijs Prouincialibus sic obseruatâ correctione digna corrigantur; vbi tamen Concilia talia rara sunt; vt in Indijs, eo vtendum correctionis modo, qui opportunus esse possit, nec sola charitas, sed & officij præstantia erga alios efficaciter persuadet. Videatur Glossa. Quod quidem Sede suffraganeâ vacante præcipuè agendum per Regiam schedulam habetur, de quâ Dom. Solorzanus suprà num. 34.
60
*Dico vndecimò. Archiepiscopi India
rum graui conscientiæ obligatione constringuntur, ne curam conuocandi Prouincialia Concilia penitus abiiciant. Id constat; nam Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 2. de reformatione quolibet triennio id fieri præcipit. Licèt autem in Indiis id fieri commodè nequeat, tum ob vacantes diu sedes, tum ob distantiam locorum, ex qua habetur, vt Episcopi per longa temporis spatia nequeant residere. Tum etiam quia
eorum confirmatio ab Apostolicâ Sede diu protrahitur, sicut & registratio in Regio Indiarum Concilio, ne quidpiam Patronatui contrarium inueniatur, aut ex quo turbatio aliqua possit in regionibus adeò distantibus exoriri. Hæc tamen non videntur obstare quo minùs id, quod sacri Canones adeò necessarium iudicant, debeat penitus intermitti. Nisi credamus in Indiis adeò Christianè viui, vt nihil reformatione dignum generaliter videatur. Quod vtinam sic esset Sed res non ita feliciter currere norunt qui Indias norunt, nec possunt ij, quibuscum agimus, ignorare.
61
*Dico duodecimò. Obligatio visitandi
Prouinciam videtur in Archiepiscopis Indiarum penitus cessare. Id probo: nam cùm id fieri deberet post diœcesim propriam visitatam, vt Concilium Tridentinum citato Capite 3. indicat verbis illis: Etiam post plenè visitatam propriam diœcesim. Hoc certè nequit cum visitatione Prouinciæ componi, quia ad eam visitandam, post visitatam biennio quolibet propriam diœcesim, vt ibidem disponitur, tempus non suppetit ob earum latitudinem. Quod quidem generaliter dictum sit: | nam casus occurrere potest, in quo propriæ diœ
Quid pro casu speciali.
cesis visitatio possit vicario, aut alteri fideli, & prudenti Christi Ministro committi, vt alteri visitatione indigenti prouideatur: præsertim quando non tota Prouincia obeunda est, quod multorum esset annorum negotium, sed diœcesis aliqua aut illius pars. In quo quidem etiamsi Concilium Prouinciale ita iudicauerit, non debet sine Patroni consensu procedi: quia cùm res insolita sit, & turbellis exposita, debet Regia auctoritas interponi: præsertim quia Patroni officium potest à visitatis implorari, eò quòd in exercitio Beneficiorum, quæ per eius præsentationem accepêre, turbentur. Vnde in hoc grauiter peccari potest, dum turbulenta ista non cauentur remedio dicto, sed inconsideratè contenditur, vt scandala scandalis expungantur; vel potiùs vt nouis additis scandalis res in deteriùs ruant, & vulnera augeat, quod esse debuerat medicina.
62
*Dico decimo-tertiò. Archiepiscopi In
diarum grauiter peccare possunt, dum appellatione ad eos delatas caussas non student delingentissimèdiligentissimè pertractari. Cùm enim in Indiis dispensatum circa id sit, quod Iura præscribunt, vt tres esse conformes sententiæ debeant ad caussarum conclusionem, sed duæ sufficiant, id quod à Gregorio XIII. oportunè dispositum ob locorum distantiam, cuius Bullam adducit, & explicat Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 9. valde inuigilandum est, cùm in secundâ instantiâ res versatur, quia si conformis sententia in eâ sit, non est vlterius remedium, quo possit litigans respirare. Quod quidem cum per vicarios communiter agi soleat, in eis constituendis lapsus esse grauissimi possunt, de quo inferiùs, qui in Metropolitanis deteriores erunt ob rationem dictam. Sicut ergo si tertia locum haberet instantia, exactior esset & maturior caussæ discussio, multorum oculis circa eam intentis: ita in secundâ sic agendum, vt vna illa duarum diligentiam complectatur. Admonitio salutaris habetur in Cap. Consuluit de appellationibus, vbi cùm decidatur in notoriis non
Cap. Consuluit de appellat.
esse deferendum appellationi; sic subditur: sed cùm multa dicantur notoria, quæ non sunt, prouidere debet, ne, quod dubium est, pro notorio videatur habere.
Sic Alexander III. & quidem Archiepiscopo scribens, Toletano inquam. Si ergo in notorijs perspicacia prouidentiæ requiritur; quantò illa debet esse auctior, vbi de notorijs non agitur, sed opus est occulti iuris rationes per caliginem vestigare? & in hoc quidem duplici solet extremo peccari, aut acceleratione scilicet nimiâ, aut nimiâ etiam protractione; & vbi acceleratio talis est, quantum illa rectæ decisioni obstet, quæ maturam requirit indaginem, satis perspicuum est. Quòd autem sit etiam perniciosa protractio, est item compertum, quia testes vel moriuntur, vel recedunt, quorum ratificatio necessaria est, & ipsa protractionis molestia litigantis cura torpescit, dum augentur expensæ, & quidem desperationis torpor obrepit. Videant ergo hæc Archiepiscopi Indiarum, Archiepiscopi inquam, qui suo in nomine videndi, præseferunt principatum. De quibus dicta satis.
CAPVT VI.

CAPVT VI.

Peculiares obligationes Indicorum Episcoporum.
§. I.

§. I.

De obligationibus circa Indorum salutem procurandam.
63
*DIco primò. Indici Episcopi grauis
simè tenentur ad Indorum salutem procurandam, vnde & grauissimè peccant, dum ea, quæ ad illam spectant, omittunt, aut ea præstant, quibus illam constar impediri. Constat ex dictis, num. 17. ex Concilio Limensi: nam ea totius Episcopalis officij in his Prouincijs potissima cura est. Hinc est vt grauiter peccent
  1. Qui non visitant Indorum populos: negligunt enim oues, quæ ad potissimam eorum curam spectant. Dum scilicet visitare possunt, quia aliàs obligatio cessat, vt ex Concilio Tridentino constat Seßione 24. Cap. 3. de Reformatione: verbis illis: Si legitimè impediti fuerint. Videatur Dom. Reyna visus post hæc scripta Tomo 1. de Perfecto Prælato, Lib. 2. Tractat. 5. Cap. 5. Quando autem legitimè impediti censeri debeant, eorum est conscientiæ relinquendum, qui rem coràm Deo ęquâaequâ trutinatione perpendunt.
  2. Qui cùm impediti sunt, visitatores mittunt,
    vt proprijs ipsorum commendis, non Indorum spirituali, & temporali; illud enim ex hoc ordinariè pendet, inseruiant. Ab his enim non Christi, sed auaritiæ ministris, nihil quod bono Indorum cōgruatcongruat, promouetur, sed omnia in deterius adducuntur. Hæc adeò sunt perspicua, vt dilucidius nihil, sicut & teneri eos ad restitutionem ratione dispendiorum, quæ Indi ab his, & eorum comitibus, ministris, & seruitoribus sunt perpessi.
  3. 64
    *Qui cùm intelligant in populis Indo
    rum idololatriæ aliquas reliquias hærere, visitatores mittunt IndorũIndorum expensis sustentandos. Quorsum enim hæc, vbi certi delinquentes non sunt? & vt esse illos constet, eorum sunt tenuissimæ facultates, nec confiscandæ illæ, quandoquidem cum istis de rigore iuris non agitur. Vnde paucos ante dies circa hoc Regis nostri pietas, & zelus enituit, dum ad Prælatum quemdam, quem tale aliquid disposuisse, & peregisse cognouit, grauissimis verbis scripsit, ne tale aliquid vlteriùs moliretur, sed persuasum sibi haberet omnes suos redditus, qui erant sanè pinguissimi, eo in opere justissimè ab eodem insumendos.
  4. Qui Parochias Indorum familiaribus con
    ferunt, Indicarum linguarum ignaris, quadam superficiali earum notitiâ contenti. Quo malo vix esse aliud maius potest, & circa hoc quidem satis est Regiâ prouidentiâ consultum, si illi debita executio responderet. Nec iuuat commune illud effatum, notitiam dictam vsu facilè comparandam. Quòd certè tolerabile esset, si non suppeterent alij eo in genere peritiores. Sed | quod vsu comparandum dicitur, vsu constat minimè, ita per ignorantiæ portas introeuntibus, euenire. Cùm enim eos animarum zelus ad officia prædicta non trahat, sed emolumentorum temporalium imperiosa cupiditas, postquàm adepta illa non est, quod ignem illum cœlestem accendat, vt sic ea superari difficultas possit, quæ in addiscendis barbaris linguis semper inuenitur. Vbi præter ingens præiudicium, quod misellis
    Obligatio inde restitutionis
    indigenis inde contingit, obligatio etiam restitutionis oboritur. Sic enim officia accipientes, cùm officio non faciant satis, nequeunt Beneficio integrè potiri, vt est certissimum in Iure & eo peritis axioma. Si ergo illi non restituant, vt frequenter euenit, ad eos obligatio restitutionis spectat, qui caussam damno suâ electione dederunt, de quo dictum suprà semel, & iterùm, & est omnium inconcussa doctrina.
  5. 65
    *Qui per aliud extremum, ob peritiam
    linguarum cum aliis requisitis ad officium Parochiale dispensant vitiosos homines, illiteratos, & prauè genitos, gregibus nouellis, futuros magis lupos quàm pastores, inhumaniter obtrudentes. Vix credi potest futuros aliquos sic facientes in gremio illo sacratiore; sed quia esse possunt, non est documentum hoc, non meum, sed magistri sublimioris, omittendum. Nisi, qui scientiâ, &
    moribus commendatus existat. Talis debet esse curatum Beneficium accepturus, vt exponit Alexander tertius in Consilio Lateranensi, & habetur in Cap. In cunctis, de electione. Linguæ no
    Cap. In cunctis, de elect.
    titia, scientiæ aliqua portio est, & adeò exigua, vt qui eâ solâ est præditus, non ideò scientiam habere dicatur. Addendum ergo vlteriùs id, quod necessarium est, vt quis sciens, & sapiens possit compellari: per quod vnum tantùm habetur futuri Parochi ornamentum. Moribus ergo commendatus existat. Cuius scilicet probata sit virtus, & communibus testimoniis confirmata. Neque, quia Indorum Parochia est, circa prædicta non instandum, quia & pro illorum instructione, administratione Sacramentorum, & multis, quæ in ipsorum gubernatione contingunt, præsidium est non leue doctrinæ requisitum, ex cuius defectu errores satis perniciabiles committuntur. Quod verò ad mores attinet, iam ex dictis superiùs liquet quàm debeant esse maturi, ne penitus prauis exemplis destruant, quod docentes ædificare contendunt. De quo & inferiùs circa Parochos Indorum, pro quibus etiam superiores dotes Concilium Limense tertium requisiuit Actione 2. Cap. 31.
  6. 66
    *Qui Indos de suis Parochis querelas
    coràm ipsis proponentes austerè repellunt, & ad allegata & probata semper prouocant, mendaces eos, & criminosos compellantes: hac enim ratione irremediabiles fiunt eorum miseriæ, circa ea, quæ à prædictis patiuntur. Fateor equidem aliquando mentiri Indos, & falsa quædam suis Parochis imponere; sed illud non nisi inducti ab aliis faciunt, qui inimicitias cum eis gerunt; bonos namque Parochos, quos Indi erga se beneuolos, & officij sui memores experiuntur, diligunt, & veneratione eximiâ prosequuntur. Aliud ergo est de punitione, aliud de remedio tractare, quod equidem extraiudiciali potest animaduersione disponi. Quamquàm & in hoc timeri aliud damnum potest, ne scilicet Parochi Indorum querelis irritati, erga illos se exhibeant duriores. Vnde & hoc debet Prælatorum solertia prouidere. Quod si inter Parochos, & Indos sibi commissos controuersiæ frequentes sint, de permutatione agendum. Neque enim sperari potest vt Indi Parochos pro remedio animarum consulant, & eis sincerè per Confessionem conscientias aperiant, & siquid superstitionum est reliquum, eisdem manifestent, quos non Patres, sed aduersarios implacabiles agnoscunt. Quòd si permutatione factâ in eodem agendigenere inemendabiles deprehendantur, remouendi procul dubio, & vt sibi tantùm vacent, auocandi. Vt quid enim terram occupet infructuosa ficulnea, quæ diu expectata vt faciat fructum, neque reddit, neque reddendi spem vllam præsefert? & vtinam infructuosa tantùm illa, & non etiam pessimis germinibus iniuriosa. Neque hærendum ex eo, quòd ad titulum Indorum ordinatus, si ab officio cadat, ægre sit, quæ ad sustentationem necessaria fuerint, habiturus; sibi enim hoc imputare debet, neque enim ob vnius temporale commodum, tot sunt temporalia, & spiritualia detrimenta in teneris Ecclesiæ filiis toleranda. Neque in Indiis Sacerdotes ita egere contingit, vt illis necessaria ad vitæ sustentationem desint, & ita cum iniuriâ sui statûs cogantur mendicare.
  7. 67
    *Circa hoc ipsum, qui ad titulum Indo
    rum eos ordinant, qui eorum linguam ignorant contra sacrorum Canonum dispositionem, & præsertim contra Concilium Tridentinum Sessione 21. Cap. 2. Neque spes addiscendi sufficit, sicut neque spes obtinendi Beneficium, aut certus redditus ad sustentationẽsustentationem sufficeret, sic communi Doctorum sententiâ comprobante. Neque circa hoc credendum simplici alicuius de se ipso attestationi, vt aliquando accidit, immò nec multorum: sed debet Prælatus per se ipsum examen instruere peritorum ministerio, atque etiam Indorum, qui an examinatum intelligant interrogandi sunt. Quidquid aliter agitur, fallaciis obnoxium nisi Vicarius generalis talis sit, vt possit hoc ipsi confidenter committi. Vnde & consequenter peccant, qui ordinatos cum prædicto titulo, cùm opus est, mi
    nisterio prædicto non addicunt, eos pœnis propositis constringendo, & pessimi profectò exempli res est, vt statuit Concilium Limense tertium Actione 2. Cap. 40. quòd Prælatus eum, qui tenui alicui Parochiæ inseruire renuit, & propterea censuris impositis plures per menses inuoluit, statim absolutum ob preces petentium, aut negotiationem aliquam ad pinguem Parochiam eligat, licet aliàs sufficientem. Purgari illa inobedientia debuit, & exemplo alij ad debitum huiusmodi obsequium excitandi. Dignum est enim, vt
    Cap. In cunctis de elect.
    quos Dei timor à malo non reuocat, Ecclesiasticæ saltem coërceat seueritas disciplinæ. Cap. Cùm in Cunctis, de electione, §. Clerici.
  8. 68
    *Qui pro administratione Sacramen
    torum iura ab Indis Parocho soluenda præscribunt, quod in caussa esse potest, vt illi ab eorum receptione retrahantur. Quod quidem à Concilio Limensi Tertio pro viridissima constitutione sancitum. Actione 2. Cap. 38. vbi inter alia sic ha|betur: Ceterùm de Indis iam pridem Concilium Limense constituit ac declarauit, neque pro Sacramentorum, neque pro Sacramentalium administratione, neque verò
    pro sepulturæ cuiusque apertione, quidquam exigi aut recipi posse, sacerdote quidlibet ab Indis recipiente, quadrupli pœnâ mulctato. Quod salutare documentum Neophytorum ædificationi, & fidei magnopere necessarium, & à plerisque cum non mediocri scandalo illorum contemptum: hæc sancta Synodus denuò innouat, & quantùm potest seriò commendat, declarans nullas in hac parte consuetudines tamquàm laudabiles esse allegandas, quæ potiùs abusus sunt nuncupandæ. Hæc Concilium Sedis Apostolicæ approbatione firmatum. Quî ergo stare possit, vt quod adeò ædificationi Neophytorum necessarium est, & ad fidem tantopere necessarium, Episcoporum statuta conuellant, & soluenda à prædictis iura in Sacramentorum administratione constituant? Sed in Diœcesana Synodo factum illud. Quid inde? In ea solus cum Parochis Episcopus suam caussam agentibus, & vix alius, cuius non possit præualere suffragium. Acta in Limensi Congre
    gatione, quæ & Concilij nomen obtinuit, & primum omnium fuit Anno 1552. In Concilio tertio Act. 1. Cap. 1. nullius sunt roboris declarata, quia & legitima eorum desideratur auctoritas, & pleraque eorum in meliùs sunt posteà commutata. Quæ quidem commutatio in duobus est Conciliis sequentibus, ac præsertim in tertio peracta. Si ergo Prouincialis Congregatio minùs bene multa disposuit, quia paucorum, & non adeò expertorum, quantùm res exigebant fuit: quid iam mirum si dicamus diœcesanum conuentum minùs benè, quod diximus censuisse? In quo quidem Indici Parochi ferè soli, de quorum sapientiâ & experientiâ alij iudicabunt. Contra Limense profectò Concilium decerni non potuit ob firmamenta dicta: quod si secus factum, debet omnino infectum æstimari. Consultiùs profectò diœcesana Synodus Limensis, præsidente Illustrissimo R. D. Bartholomæo Lobo Guerero Lib. 3. Tit. 8. Cap. 9. & Lib. 4. Tit. 1.
    Quid Limensis, & Pacensis.
    Cap. 7. & Pacensis sub Doctissimo Feliciano de Vega Lib. 1. Tit. 5. Cap. 19. cum prædicta Prouinciali dispositione concordant, Regias pro eodem schedulas allegando. Pœnam autem dupli solum diœcesana Limensis assignat, ideò forte quia pœna quadrupli non fuit vsu recepta.
  9. 69
    *Et vltimo. Qui Parochos Indorum
    diu à suis Parochiis abesse permittunt, licet per substitutos seruiant; quod quidem quàm sit iustitiæ contrarium satis constat. Et licet generaliter ita fieri debeat ob residentiæ obligationem, de quo dictum numer. 20. in Parochis Indorum speciale est, eò quòd Indi magis indigeant, minus enim se ob defectum capacitatis ad negotia animæ iuuare possunt. Neque substitutorum suffectio eos releuare potest: non enim proprij Pastores, sed mercenarij sunt, Christi sententiâ castigati. Ioan. 10. Teneriores autem partus maiori curâ Pastoris egere quis nescit? vnde & Pastorum Pastor eos debet in officio continere. Sed de hoc etiam inferius; vbi de Parochis. Quæ autem diximus licet videantur esse notissima, nec posse ab aliorum & meis pariter Magistris ignorari, non tacenda fuerant, quia & doctrinæ hoc requirit integritas, & quod doctrinæ non proderit, prodesse potuit hortamento. Liceat ætati aliquid, liceat experientiæ, liceat zelo bonum pusillorum istorum promouendi; ideò pergens.
§. II.

§. II.

De obligationibus circa obseruantiam Regij Patronatus.
70
*DIco secundò. Episcopi Indiarum pec
care grauiter possunt Regio se patronatui contrarios exhibendo. Id constat. Quia Patronatus Regibus nostris, non ex vsurpatione aliqua, sed Pontificia est largitione concessum, vt constat ex Bulla Iulij secundi, quam adducit Dom Solorzanus Tom. 2. Lib. 3. Cap. 2. num. 10. In quâ licet censuram aliquam, aut specialem pœnam aduersantibus non imponat, satis tamen explicat in eo graue committi peccatum, dum ait, eum, qui contraire ausu temerario præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri & Pauli Apostolorum incursurum. Iurant prætereà Indiarum Episcopi Regium se Patronatum seruaturos. Quia verò Iu
ramentum iuxta id cadit, quod in Bullâ prædictâ continetur, non extenditur ad alia, sed obligationem obseruantiæ reddit strictiorem, vt aliàs dictum. Cum etiam in ea illi tantum damnentur aduersi, qui ausu temerario contraiuerint, & attentare præsumpserint, non sunt eo fulmine cōprehensicomprehensi, qui bonâ ducti ratione & auctoritate non leui, in aliquid sibi non bene visum consentiunt, seruatâ semper declarationi Regiæ subie
ctione, quæ tamen non est cuilibet Regio nomine Patronatum exercenti debita, vt videtur manifestum. Videatur Dom. Solorzanus locutus in simili circa Extragauantem Iniunctæ, quâ sola damnari videtur præsumptio, seu dolus, cui æquiualet. pag. 554. §. Pero aun llegando; In Politica. Circa quod videnda etiam, quæ Doctores habent scribentes In Cap. Decernimus, de Iudiciis in verbo, Non præsumant. Et in Bullam Cœnæ, vbi verbum dictum aliquoties occurrit, & postremò
circa absoluentes à casibus in illâ contentis, vbi præsumere ausum temerarium, & dolum dicere Docti Scriptores obseruant. Videatur P. Fragosus Tom. 2. Pag. 259. num. 346. P. Palaus Parte 6. Disput. 3. Puncto 21. num. 11. P. Sa verbo de excommunicationibus Bullæ Cœnæ num. 19. Bonacina Part. 3. Disputat. 1. Quæst. 21. Puncto 1. num. 25. Post P. Suarium Tom. 5. in 3. partem Disp. 21. Sect. 2. num. 105. vbi probabili titulo iuxta doctorum hominum iudicium facta, omnem ait excludere præsumptionem, & ita culpam ac pœnam. Quod ergo circa Pontificia mandata omnium grauissima licet, in casu, de quo loquimur, licitum fore demonstrat. Vnde illi potiùs de temerario ausu, ac præsumptione damnandi, qui sic procedentes Episcopos statim temporalitatum priuatione, & naturalitatis ablatione perterrent. Quod quidem à Religiosissiorum Regum nostrorum mente ita alienum est, vt nihil magis illi contrarium possit cogitari.
71
*Dico tertiò si Episcopi in electione ad
Beneficia non seruent formam à Patrono præscriptam, non videntur facere contra iuramen|tum, dummodo ius præsentationis illæsum seruent: peccant tamen contra receptam consuetudinem, quæ à Pontificibus videtur approbata, & peccatum esse graue potest, si ex eo grauis Regis offẽsiooffensio subsequatur, & turbationes illæ ac scādalascandala, quæ inter illos & Proreges, ac PręsidesPræsides, Gubernatoresque alios Patronatum loco Regis exercentes, solent suscitari. Primum ex eo videtur constare, quia forma electionis non est in Bullâ Patronatûs apposita, & ita circa illam solent esse varietates: iuramentum autem ad substantiam tantùm videtur extendi iuxta id, quod est
IuramentũIuramentum vt obliget.
à Pontifice constitutum. Alia enim accidentaria sunt, & ad modum spectant; iuramenti autem forma non continet accidentia, & modos, & ita ad huiusmodi se illius obligatio non extendit. Secundum autem ex eo patet: quia Rex ita constitutus est Patronus, vt cum amplissimâ aliunde sibi facultate concessâ in ordine ad ea, quæ pro Indorum conuersione, & Christianæ religionis in his partibus fundatione conducunt, ea possit constituere, quæ magis opportuna fuerit arbitratus Atqui ita factum ab eo circa prouisiones Beneficiorum, sic etiam probante Pontifice: ergo ab eâ formâ discedere, cùm in re gra
uissimâ sit, graue esse peccatum potest. Accedit consuetudo, quæ etiam decreto deficiente sufficeret, quia quando antiqua est, vim decreti habet, consensus, & iustitiæ, & operatur vt illud, quod est consuetum, debeat fieri. Cap. Licet ex suscepto, de foro competenti. Pro quo Cardinalis Tuschus. lit. C. Conclus. 959. & alij communiter: quod autem ad turbationes attinet, satis apparet; quantum afferat detrimentum. Certissima illa D. Augustini sententia est Epist. 118. Ipsa mutatio consuetudinis etiam, quæ adiuuat vtilitate, nouitate perturbat. Sic ille. Quòd si consuetudo, quæ vtilita
te adiuuat, talis est, vt nouitate perturbet, quid illa faciet, quæ vtilitatis nihil affert, & solùm ad perturbandos animos gubernantium vim noxialem exercet, vnde & aliorum perturbationes non sine grauibus Dei offensis multoties suscitantur. Debent ergo Episcopi circa ista esse cautissimi,
HortamẽtumHortamentum salutare.
tum in eo rerum genere, de quo loquimur, tum in aliis, gubernantium beneuolentiam affectantes; hæc enim Christiana concordia multùm ad omnia illa confert, quæ Dei & Regis seruitio possunt opportuna & congrua passim accidere; & illius defectu in diaboli triumphos commutantur.
§. III.

§. III.

Quæ congruæ sustentationi supersunt, qualiter distribuere teneantur.
72
*DIco quartò. Episcopi Indiarum graue conscientiæ grauamen incurrent, si
quod sustentationi congruæ superest, in Hispaniam mittant, nec studeant pauperum necessitatibus subuenire. Res est clara, sacrorum Canonum & Doctorum communi sensu firmata. In assignandâ autem congruâ portione non potest alia deseruire regula, nisi quam ordinata Charitas vnicuique, & lex temperantiæ præscribit. Pro quo est grauissima Antiocheni Concilij CōstitutioConstitutio Cap. 35. quæ habetur in Cap. Episcopus 12. quæst. 1. & sic illa: Episcopus Ecclesiasticarum rerum
habeat potestatem ad dispensandum erga omnes, qui indigent, cum summâ reuerentiâ, & timore Dei. participet autem & ipse, quibus indiget; si tamen indiget, tam in suis, quàm in fratrum, qui ab eo reci
Cap. Episcopus 12. quæst. 1.
piuntur, necessariis vsibus profuturis: ita vt nullâ qualibet occasione fraudentur: iuxta Sanctum Apostolum sic dicentem 1. Timo 6. Habentes victum, & vestitum, his contenti sumus. Hæc ibi, & alia: iuxta quæ non alia, quàm necessitatis regula debet obseruari. Quod autem ea necessitas non debeat limites nimis strictos habere, ex Cap. Ex his, quod immediate antecedit, euincitur: sic enim ibi: Ex
Cap. Ex his Ibid.
his autem quibus Episcopus indiget, si tamen indiget, in suas neceßitates, & peregrinorum fratrum vsus & ipse percipiat, vt nihil ei omnino poßit deesse. Hæc Gratianus ex Canonibus Apostolorum. Can. 41. circa quæ notabiliter Glossa sic infert: Quia de
rebus Ecclesiæ non debet quis pasci, si habet propria. Pro quo adducit. Cap. Clericus & Cap. Pastor 1. quæst. 2. in quibus id manifestè decisum occurrit. Sed Glossa ibi diuersas adhibet expositiones. Primò enim ait exhortationem esse, non præceceptum: sed explicatio talis textibus manifestè contradicit. In Cap. enim Clericus sic habetur: Qui autem bonis parentum, & opibus suis sustentari
Cap. Clericus.
possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profectò committunt, & per abusionem talium, iudicium sibi manducant, & bibunt. Sic ex D. Hieronymo ad S. Damascum. In Cap. Pastor, id expres
Cap. Pastor.
sius verbis illis: Nec illi: qui sua poßidentes, dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo, vnde pauper victurus erat, accipiunt. Sic ex D. Prospero, Lib. 2. de vita contemplatiua Cap. 9. Cùm ergo expositio dicta sustineri nequeat; sic pergens dicit: vel de his loquitur, qui occasione patrimonij ampliandi quod habent, se à diuinis substrahunt obsequiis: quibus se absentantibus dandum non est. Sic Glossa. Et potest eius explicatio firmari ex iis, quæ habentur in fine Cap. Pastor. dum suscipi ab Ecclesia prohibentur illi, qui in domibus parentum residentes, vel sua relinquere nolentes, Ecclesiasticis facultatibus pasci desiderant. Poterant enim Clericatûs allegare titulum, vt bonis Ecclesiæ pascerentur: quem tamen Doctores sancti volunt minime in rebus Ecclesiæ laborantibus suffragari.
Tertia alia eiusdem.
73
*Addit & tertiam explicationem in hunc modum: vel dic de quartâ pauperibus debitâ, quæ dari prohibetur abundantibus. Panis enim egentium &c. vt infra 14. q. 5. Cap. 2. In quo sic dicitur. Panis egentium vita pauperis est, qui defraudat illum, homo sanguinis est: qui effundis sanguinem, & qui frau
Eccli 34. v. 25. & 27.
dem facit, necessariò fratres sunt. Sic ibi: Est autem sententia ex Scriptura desumpta. Eccli 34. v. 25. & 27. sed extrema illius pars ex vulgata est corrigenda in hunc modum: Et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. Sic autem non est ad rem, de qua agitur, nec benè eam intulit Gra
Minimè textibus adaptabilis.
tianus. Est autem explicatio minimè textibus adaptabilis, vt legenti constabit, & incredibile voluisse Clericos, vt portio pauperibus assignata, quæ nullo modo ad eos pertinebat, illis adiudicaretur; quamuis aliàs, si, quod volebant, daretur ipsis, pauperibus tolleretur; quod quidem ipsi aliter interpretabantur, dicentes, in communibus bonis Ecclesiæ Clericos, eo ipso quòd | sortis domini essent; sicut quondam leuitæ, suam etiam habere portionẽportionem. Præterquam quòd sancti Simplicius, Gelasius, & Gregorius Auctores Canonum de quartâ pauperibus erogandâ post D. Hieronymum, non exiguo annorum interstitio in Sede Apostolica præsederunt, quibus etiam antiquior D. Prosper, vt apud Ecclesiasticos historiographos videri potest, & pro eodem P. Molina Disputat. 142. §. Tempore Simplicij. Et P. Thomas Sancius. Tom. 1. Consiliorum, Lib. 2. Cap. 2. dub. 37. num. 6.
74
*Concludit sic tandem Glossa, & in
Summa: si abundantes de bonis Ecclesiæ suscipiant, siue absentes, siue præsentes sint; licet non debet eis denegari portio, quia nemo cogitur suis stipendiis militare: mortaliter tamen peccant, præsertim si ex cupiditate sua reseruant. Sic ibi citans Caput sequens, & Scripturæ auctoritatem inductam. num. Præcedenti. In quo difficile satis apparet, quomodo denegari portio nequeat, eò quòd nullus suis stipendiis cogatur militare, & alioqui mortaliter
Euidens in illa contradictio.
peccet, qui debitum stipendium recipit; etiamsi aliàs habeat vnde possit sustentari. Si enim negari stipendium nequit, sequitur neque iniustè peti, cùm sit spiritualis militiæ stipendium. Et ita tenent Troilus Maluicius Tractatu de oblationibus, in fine. Dominicus Sotus de iustitia, & iure. Lib. 10. quæst. 4. art. 3. Cardinalis Lugo Disput. 4. de Iustitia, num. 36. P. Thomas Sancius Tom. 1.
Consiliorum, Lib. 2. Cap. 2. Dub. 44. & alij Doctores communiter, vt ex Gabriele testatur Alfonsus Valdes, in Tract. de Eleëmosyna, fol. 42. Col 4. & quod, etiamsi ex cupiditate reseruet, non sit peccatum mortale, communis sententia est, quia neque contra iustitiam quidquam committitur, vt est planum; neque contra charitatem, quia ratione stipendij accepti non magis obligatus manet Clericus, quàm quiuis alius, qui stipendium labore quolibet meruisset. Affectio autem erga bona temporalia numquàm est mortalis, nisi quando contra iustitiam, aut Charitatem mi
litat, vt luculenter tradit D. Thomas 2. 2. quæst. 118. art. 4. in Corpore: vbi sic concludit. Si inordinatio amoris intra hoc sistat, vt scilicet homo quamuis superfluè diuitias amet, non tamen præfert earum amorem amori diuino; vt si propter diuitias non velit
D. Thomas.
aliquid facere contra Deum, & proximum, sic auaritia est peccatum veniale. Sic Doctor Sanctus. Non videtur ergo quomodo prædicta possit constare doctrina. Ex eâ tamen id deduci potest, Beneficiarios, & Episcopos præsertim, de quibus modò agimus, circa hoc debere esse vehementer attentos. Nam si ij, qui stipendium sui laboris accipiunt, cùm non egeant, mortaliter in eo peccant, iuxta Glossam: quid de illis censeri oportet, qui Ecclesiasticos redditus accipiunt, in quibus pauperes suam habent portionem?
75
*Sed ad id, à quo paululùm sumus di
gressi, reuertendum. Episcoporum congrua talis esse debet iuxta Apostolicos Canones, vt nihil eis desit. Quod quidem ita accipiendum, vt non solùm naturæ, sed decentiæ, ac honorifici status in oculis hominum, ad quem est dignitas Episcopalis prouecta, ratio habeatur. Pro quo est Glossa celebris in Cap. Clericus 21. quæst. 1. Verb. Neceßitatem. Vbi cùm adducat Cap. Episcopus, citatum; necessaria tantum ad victum, & vestitum, iuxta doctrinam Apostoli limitans, & Cap. Vi
Cap. Vilem 41. dist.
lem 41. dist. In quo sic dicitur: Episcopis Vilem suppellectilem, & mensam, ac victum pauperem habeat; & dignitatis suæ auctoritatem, fidei, & vitæ meritis quærat: hospitiolum quoque non longè ab Ecclesia habeat. Sic ibi ex Concilio Charthagin. 4. Cap. 17. Cum inquam hæc adducat, sic subdit: sed hoc obtinuit secundùm illa tempora: hodie verò creuit decus
Glossa celebris.
Ecclesiæ, creuitque Deus Ecclesias. Sic Glossa in confirmationem positionis suæ allegans Cap. Vasa, de Consecrat. Dist. 1. Vbi sic dicitur. In hoc enim sicut,
Cap. Vasa de Cons. dist. 1.
& in reliquis cultibus (in vasis inquam pro consecratione Corporis, & Sanguinis Christi) magis, & magis per incrementa temporum decus succreuit Ecclesiarum: nostris enim diebus, qui serui Patris Familias sumus, ne decus Matris Ecclesiæ minuatur, sed magis cumuletur, & amplificetur. &c. Debet ergo iuxta hæc aliquid decentissimo Episcoporum statui tribui, quod nequit Arithmeticè designari, vt bene admonet D. Solorzanus Lib. 3. Cap. 10. num. 72. vbi textus aliquos adducit minimè ad propositum conducentes, & meritò celebrem Glossam laudans in Cap. Clericus 21. quæst. 1. §. Neceßitatem, de quâ dictum; alia enim ibidem sunt obuia, quæ non est opus adiecisse. Videatur P. Molina Disput. 145.
76
*Siue autem Canones, qui de portione
pauperibus assignatâ loquuntur, & habentur diuersis Capitibus 12. quæst. 2. alibique; siue qui de perceptione decimarum disponunt, super quibus sunt Beneficia Ecclesiastica constituta, & in ordine præsertim ad Episcopos, inspiciamus; nullibi certè inueniemus posse eos id, quod deductâ congruâ superest, in alienas terras, etiam bonorum operum intuitu transmutare. Licèt enim domini efficiantur reddituum, vt satis probabilis sententia firmat, de quo suprà; obligatio tamen
sub mortali obstringens cum redditibus venit. Pro quo videri potest P. Molina Disputat. 144. §. His ita constitutis. Cardinalis Lugo Disputat. 4. citatâ Sect. 2. P. Sancius suprà, dub. 38. vbi innumeros congerit. P. Lessius Lib. 2. Cap. 4. num. 47. & seqq. & alij passim. Ex quo infert Gregorius Lopez in L. 40. Titul. 5. Part. 1. in Gloßâ magnâ in
Notanda doctrina.
fine, iure actionis posse cogi Ecclesiasticos conferre superfluos fructus Beneficij pauperibus; & cum eo Alfonsus de Valdes Tractat. de Eleëmosyna 3. parte Fol. 39. Col. 1. & pro eo recolendum, quod diximus num. 72. & obligatio quidem talis erga pauperes populares, aut regionarios vrget, vt textus adducti significant, & docent D. Thomas: Quodlib. 197. Gregorius Lopez suprà, verb. Limosnas. Valdes fol. 36. Col. 3. num. 3. & alij, & ita nequeunt ea, quæ ex decimali contributione proueniunt, aliò deportari.
77
*Pro quo est etiam ratio penitus irrefra
gabilis: nam eo tempore, quo quarta pars bonorum dictorum erat assignata pauperibus non alijs, quàm popularibus, aut prouincialibus donari poterat: atqui post erecta Beneficia, certosque prouentus singulis Titulis ex decimis aut aliter assignatos, eadem remansit obligatio: ergo nequeunt illa extraneis destinari. Maior probatur ex Canonibus allegatis. Cap. Vobis. Cap. Conceßio. Cap. Quatuor. Cap. De redditibus. Cap. Cognouimus. Cap. Mos est 12. quæst. 2. & alijs; vbi eodem modo assignatur quarta pauperibus, sicut | alia Episcopis, Clericis, & fabricis; atqui Episcopi, Clerici, & Fabricæ, pro ijs, qui in regione sunt, & non in terris extraneis interpretationem accipere possunt: ergo & pauperes. Prætereà Episcopis quarta assignatur pars, quæ est sanè magna, & ratio illius superabundantiæ redditur nospitalitas, vt videri specialiter potest in Cap. Mos
Cap. Mos est.
est. ibi: vna videlicet Episcopo, & familiæ eius propter hospitalitatem: Hospitalitas autem extraneorum non est, sed in domibus Episcopalibus exercetur. Item in Cap. Vobis, sic habetur: Tertiam pauperi
Ca. Vobis.
bus sub omni conscientia faciat erogari. Quòd est idem, ac omnibus scientibus; eò quòd publicè distributio fiat, vt disponitur etiam in Cap. Qua
Cap. Quatuor.
tuor, vbi sic Gelasius: Ipsam nihilominùs adscriptam pauperibus portionem, quamquàm diuinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur: tamen iuxta hoc, quod scriptum est: vt videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Matth. 5. Oportet etiam præsenti testificatione prædicari, & bonæ famæ præconijs non taceri. Sic ille quàm quòd clarissimè. Quibus addo Cap. Sancimus, ibidem ex
Cap Sancimus.
Concilio Toletano vbi sic dicitur: Prima pars secundùm Apostolorum præcepta Titulorum nec non cæmiteriorum restaurationibus diligenter attribuatur: secunda Clericis: tertia cunctis pauperibus: quarta verò aduenis. Sic ibi: cùm verò cunctis pauperibus attribuenda sit pars illa tertia, manifestum est prouinciales pauperes non esse eo subsidio defraudandos. Quod si ita fiat, nihil certè supererit pro extraneis, nisi fortè hospites sint; immò neque istis ex portione illa subuenire voluerunt Apostoli, sed ex alia, quæ secundum alios Canones Episcopis assignatur. Et hæc quidem Maiorem illam propositionem satis apertè demonstrant. Minor autem est manifesta; quia ex nouâ illâ dispositione nihil est sublatum pauperibus, quia neque Apostolica est consuetudo in mores inducta vllatenus abrogata: neque Ecclesiæ pietas imminuta: id quod sacri Canones nouiores exponunt; sic enim in Cap. Tua nobis
Cap. Tua nobis, de decimis.
de decimis. Innocentius III. Nec decimas (quæ tributa sunt egentium animarum) præsumerent detinere. Sic ille: ex quo illatio manifesta deducitur, teneri inquam Episcopos, sicut & Ecclesiasticos alios, ad subuentionem pauperum, qui sunt ipsis comprouinciales, nec posse, quod eis debitum est, alijs applicare.
78
*Quod quidem limitandum est nisi in
Hispaniâ sint Episcoporum consanguinei, ijs enim succurri ab eisdem potest, vtpotè indigentibus, iuxta id, quod Concilium Tridentinum his verbis exponit Seßione 25. Cap. 1. de reformatione. Omnino verò eis interdicit, ne ex redditibus Ecclesiæ consanguineos, familiæresúe suos augere studeant: cùm & Apostolorum Canones prohibeant, ne res Eccle
Concilium Trident.
siasticas, quæ Dei sunt, consanguineis donent: sed si pauperes sint, ijs, vt pauperibus distribuant. Sic Concilium. Cùm ergo frequentissimè accidat, vt consanguinei Episcoporum extra illorum territorium sint, dum ijs Concilium subueniri permittit, non debet ad præsentes tantùm subuentio coarctari. Canones Apostolorum, ad quos alluditur, sunt 39. & 75. & de his mentio in Cap. Quisquis 12. quæst. 2. vbi eadem extat Concilij doctrina circa consanguineos. Pro quo & est Cap. Est probanda 86. dist. in quo sic dicitur: Est probanda & alia liberælitas, vt proximos seminis tui non despicias,
Cap. Est probanda 86. dist.
si egere cognoscas: meliùs est enim, vt ipse subuenias tuis, quibus pudor est ab alijs sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium neceßitatis: non tamen vt illi diuites fieri velint, ex eo, quod tu potes conferre in apibus; caussam enim natura præstat, non gratia. Hæc ibi; & alia ex D. Ambrosio 1. Officiorum, Cap. 30. Vide Portel Tomo 2. Casu 94. Licèt autem ibi non loquatur de Episcopis, quia tamen illa naturæ ratio communis est, meritò ad illos in casibus similibus deriuatur.
79
*Quia verò Concilium de redditibus tan
tùm Ecclesiasticis loquitur, non est illud ad emolumenta alia præter decimas ampliandum, quia in illis est portio pauperum inclusa, non ita in alijs, vt eleëmosynis, pro Missis in funeribus, oblationibus, procurationibus, visitationibus, cōfirmationibusconfirmationibus, firmis, & alijs pœnis pecuniarijs, si quæ à iure Cameræ Episcopali applicantur, vt benè cum multis docet Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 10. numer. 75. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 10. Pag. 576. Col. 1. Quibus addendum etiam magnum emolumentum ex quartis funeralibus, & oblationum, de quâ Concilium Limense tertium Actione 4. Cap. 20. vbi citatur Cap. Conquerente de officio iudicis ordinarij. In eo autem quartæ oblationum mentio nulla; in quâ tamen obtinuit consuetudo; sicut etiam inuasuit, vt Cathedraticum, aut Synodaticum, de quo ibidem Honorius III. non soluatur. Cùm tamen Auctores dicant non posse præscribi, vt videri potest apud Barbosam de Potestate Episcopi, Allegat. 86. §. 3. Dicendum & de hoc inferiùs, vbi de Parochis, & Assertione 5. de quartâ verò decimationum alia est in Indiis dispositio. Pro libertate autem Episcoporum circa prædicta facit Cap. Episcopi 12. q. 1.
Cap. Episcopi 12. q. 1.
in quo sic dicitur. Episcopi de rebus proprijs, vel acquisitis vel quidquid de proprio habent, hæredibus suis (si voluerint) deresinquant; quidquid vero de prouisione suæ Ecclesiæ fuerit, siue de agris siue de fructibus siue de oblationibus, omnia in iure Ecclesiæ reseruare censuimus. Sic ibi ex Concilio Agathensi: vbi quod de oblationibus dicitur, vel iure nouo im
Quid de oblationibus.
mutatum est, vel de illis intelligendum, quæ intuitu Ecclesiæ fiunt, & est commodior explicatio & consona Cap. Clerici 13. quæst. 2. Vbi sic dicitur: Clerici vel sæculares, qui oblationes parentum, aut donatas aut testamento relictas, retinere perstiterint, aut ipsi, quod donauerant Ecclesijs vel Monasterijs, crediderint auferendum; sicut sancta Synodus constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant, ab Ecclesijs excludantur. Sic ibi ex Concilio eodem Cap. 4. videatur P. Molina Disputat. 142. §. Dixi hodie: vbi quid oblationum nomine prioribus illis Ecclesiæ temporibus præcipuè intelligeretur, benè exponit, & P. Fagundez circa 5. Ecclesiæ præceptum Lib. 4. Cap. 1. numer. 5.
80
*Sunt autem, qui Episcopis hac in parte
plus faueant asserentes, posse illos opera pia in alijs locis ab eo diuersis, in quo Beneficium est situm, efficere; sicut & Beneficiarios quoslibet. Sic enim tenet Nauarrus in Apologiâ circa hanc materiam Monito 77. cuius sententiam laudat P. Molina Disput. 145. §. Illud verò, & sequitur Cardinalis Lugo Disput. 4. num. 39. quando necessitates non sunt extremæ, aut graues, ob rationem quandam plus subtilitatis, quàm soliditatis ha|bentem, attentâ Iuris Canonici dispositione, ad quam est præcipuus recursus habendus. Pro quo & Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 10. num. 65. & in Politicâ Pag. 575. Col. 2. Qui tamen plura adducit ita oppositum probantia, vt id potiùs sentire videatur, conuenientiam apertè protestatur. Videatur in locis, pro quibus seipsum citat: sic etiam tenet P. Bauny in praxi Beneficiorum, Disput. 15. Quæst. 23. Dub. 6. Quod & videtur probare multorum Prælatorum munificentia, qui extra prouincias suas Monasteria, & collegia celeberrima construxerunt, vt Salmanticæ, Vallisoleti, Hispali, Compluti, & alibi videre licet. Verùm
limitatio, quæ additur, talis est, vt vix locum habere ea doctrina possit: dicitur enim id tunc fieri posse, quando ita postulat commune diœcesis, Regionum, aut totius Ecclesiæ bonum: vt si collegium in vniuersitate à loco Beneficij distanre ad ministros Ecclesiæ educandos, aut aliud simile fiat, vel certè occurrit peculiaris alia ratio, quæ id persuadeat. Quæ si desint, tunc opera pia potiùs fieri debent in populi vtilitatem, qui redditus contribuit. Id, quod non de populo, in quo sita est Cathedralis, sed de aliis, ad quos diœcesis extenditur; est accipiendum, iuxta eorum indigentiam & qualitatem. Hæc inquam limitatio vix locum, vt dixi, generali doctrinæ relinquit: cùm enim subsidium Episcopi ad totam se debeat diœcesim extendere, incredibile est in eâ multas, & graues necessitates non occurrere, quibus illud debeat impendi. Communis autem boni respectus adeò in longum protenditur, vt propter illud non debeant pauperes gementes & flentes in miseriarum valle relinqui; quod enim Collegium fundetur ad educandos Ministros, bonum quidem est, sed multùm profectò expectandum quousque operis huius vtilitas sentiatur.
81
*Quòd autem id non habeat vim, ex eo
liquet, quia si respectus dictus contra subuentionem præsentium necessitatum præualeret, fieret ex eo, quidquid Episcopus per multos annos ex redditibus Ecclesiasticis, detractâ congruâ, comportat, posse in huiusmodi operibus extra diœcesim factis insumere, nullo totius suæ vitæ tempore subsidio pauperibus impertito. Quod quidem ex illa sequitur positione, quia commune bonum priuatis alijs debet anteferri. Id autem nisi temerè, nequit admitti, est enim contra sacrorum Canonum dispositionem, de quâ dictum num. 77. Quòd si magnos Prælatos talia quædam
cum fructu & laude patrarunt, dici potest, vel à Pontifice specialem facultatem habuisse; vel ea bona in id genus operum contulisse, quæ ex redditibus Ecclesiasticis non obuenerant, sed aliunde iuxta dicta num. præced. Pro quo & videri potest Diana Parte 4. Tractat. 4. Resol. 171. vel si ex redditibus fuêre prædictis, ea tamen de congruâ subtraxerunt: talia enim donari liberaliùs posse, aut
de illis pro libito disponi, communis sententia est, quam cum alijs tenent P. Molina Disput. 145. & 146. Cardinalis Lugo Disput. 4. citat. num. 35. P. Thomas Sancius Disput. 4. citat. dubio 43. num. 3. P. Petrus Hurtadus de Charitate Disput. 160. §. 113. & alij apud Dianam parte 4. Tractat. 4. Resol. 171. & Parte 5. Tractat. 8. Resol. 27. §. Nota etiam idem tenentem. Et Dom. Solorzanus Libr. 3. Cap. 10. num. 70. & seqq. plures congerens, & in Politicâ Pag. 576. Col. 1. Cùm autem redditus sunt pingues, per annos aliquos summa sic subtractorum ad cumulum magnum potest excrescere.
82
*Et circa hoc docti & exemplares Prælati
Notandum exemplũexemplum.
solent esse diligenter attenti, & hoc ipso, quo hæc scribo, tempore, cùm illustrissimus DD.D. Gaspar de Villaroel Episcopus Arequipensis, mille octi-regales in hanc Regum ciuitatem ad
impressionem libri cuiusdam à se constructi misisset, admonuit curatores operis, ne scandalizarentur ex tali sumptu, nam illud victui subtraxerat suo; quod quidem, & aliàs ab eodem fieri solitum, vt opera pietatis promoueat, pro quibus, ne ipsi quidem Bibliothecæ parcit, quâ nihil viro esse litterato quidquam pretiosius potest, & quidem ad effectum prædictum posse ex redditibus id desumi, quod necessarium occurrit, satis verosimile est: nam in Prælato sic docto, vt opera
possit in publicum dare, quod pro editione necessarium est, debet ad congruam sustentationem etiam necessarium iudicari. Docti enim Prælati, qui operibus huiusmodi, Ecclesias, quibus præsunt, illustrant, maiori stipendio digni sunt, vt tenet Nauarrus in Apologiâ citatâ, Monito 82. num. 7. P. Molina Disputat. 145. §. Dubium est, & alij. Prætereà librorum editio cùm in bonum commune redundet, opus pium est, & intra diœcesim conceptum; vnde cùm pro editione adhibetur aliquid, nihil fit à communi regula peregrinum, etiamsi editio alibi facienda sit; vt si Episcopus pro aliquo solueret, quod in exterum erat mittendum creditorem. Item ex Tridentino, vt vidimus, potest Episcopus competentes Consan
guineis facere donationes; quod quidem erga filios præsertim locum habet, vt omnes admittunt, & ad filios illegitimos, etiamsi spurij, id extendunt: pro quo citati, Prior agens de spolijs Clericorum, §. vltimo, num. 9. & seqq. & alius Disp. 146. in fine. & prætereà P. Thomas Sancius suprà dubio 38. n 6. & seqq. Sunt autem libri nobilium
Libros esse Ingenij filios.
ingeniorum filij, vt ex Platone, & Aristotele notum, pro quo & Martialis Lib. 1. Epigram. 34 illud: Custodit ipse Virginis pater chartæ: vt ergo illi viuere possint, & honorem apud homines, quantus illis est debitus, comparare, id potest ab Episcopis, & alijs conferri, quod ad eorum necessarium visum fuerit editionem.
83
*Iam quod peculiaris alia ratio occurrere
potest præter illam communis boni, iuxta Auctores, de quibus num. 80. vt opera pia possint extra diœcesim fieri, faciliùs admitti potest, sed nihil tunc diuersum à communi doctrinà contingit: nam si opera illa in bonum commune non tendunt, bonum equidem erit priuatorum, quorum indigentiæ subuenitur. Potest enim ea talis esse, vt subsidium extra diœcesim transmitti oporteat, sicut in casu de quo num. præced. cui similes alij excogitari possunt. Et quidem non est
opus vt sit illa nimis vrgens; cùm enim iuxta receptissimam sententiam (cuius oppositam iudicat improbabilem P. Turrianus in Selectis Cent. 2. Dub. 27. & 28. vbi ait multos ita hac ætate sentire) Episcopi dominium reddituum habeant, qui ad eorum pertinent portionem; liberam etiam habent eorum distributionem. Vnde vt dilapi|datores non dicantur, quæuis rationabilis caussa erit satis: non enim rationi consentaneam dispersionem Concilia, & Sacri Canones damnant, cùm illi pauperibus videntur substrahi, sed à & ratione alienam distractionem. Pro quo sunt verba Concilij Tridentini pòst allata num. 78. quibus consanguineis, vt pauperibus tantùm iubet ab Episcopis sacra emolumenta distribui; sic enim subdit: Eas autem (res scilicet Ecclesiasticas, quales redditus secundùm datam ibidem explicationem)
Concil. Trident.
non distrahant, nec dißipent, illorum caußâ. Sic Concilium, statim ad Ecclesiasticos omnes etiam Cardinales, vrgens documentum extendens. Quod autem de consanguineis dictum, omnem alium humanum respectum comprehendit: non ergo distributio quæuis, sed distractio, & dissipatio prohibetur. Nequit autem talis dici distributio, quàm pietas, & ratio non penitus humana persuadet: & in fauorem huius resolutionis sentit. D. Villaroel post eam elucubratam visus, dum Parte 2. Quæst. 14. art. 4. n. 84. ait diœcesanos pauperes præferendos, licèt alijs possit succurri, si opes ad omnia suppetant, & Diana Part. 10. tract. 14. Resol. 36. vbi alios adducit.
4
§. IV. In quartæ exactione quomodo peccare possint.
84
*DIco quintò: Episcopi Indiarum pec
cabunt grauiter, & cum obligatione restitutionis, si in exigendâ quartâ funerali, & oblationum, ita Beneficiarios vrgeant, vt illi plusquàm debent, inuiti contribuant. Res est plana: sed praxis non ita plana esse solet, ministrorum forsitan immoderantiâ, arbitrantium obsequium se dominis eâ ratione præstare. Testatur Beneficiarius se non posse soluere summam eam, quæ ei soluenda proponitur: compositione enim circa hoc vti frequentiùs iuuat; eò quòd molestum Beneficiarijs accidat obuentiones quotidianas adnotare. Plus tamen paullò, aut minùs non ægrè deprehenditur, quantùm possit ex illis Prælato deberi. Dum verò timent ex negatione postulatæ summæ offensionem eius incurrere, eam redimunt solutione. Solet autem in istis pro regulâ assumi id, quod semel solutum est; minùs enim eo alij Prælato tributo admitti renuitur. Quia verò Beneficij grandis esse opinio soleat; quandoque quod anteà fuit solutum, augetur: cùm tamen opinio talis non inde ortum habeat, quòd obuentiones pingues sint; sed quia maior eo loco pro contractibus commoditas adsit, vnde fiunt Parochi locupletes, vt ergo hæc aspera fiant in vias planas, totum id est Parochorum conscientiæ relinquendum, dum aliud non constat manifestè, vt Prælati docti & timoratæ conscientiæ faciunt; quod autem ijs abundantiùs est, à malo est. Experimentis non raris compertum, complures Parochos plus titulo quartæ soluere, quàm sit tota obuentionum summa, dimidium stipendij à Rege assignati, aut etiam plus aliquid in solutionem dictam destinantes. Quàm autem inuitè hoc faciant, ipsi clamant, nisi aliqui fortè sint, qui non grauantur contribuere, eò quòd sic beneuolos sibi Prælatos curent, ne & ipsi curent circa eorum vitam inquirere, sed illos sinant suis cupiditatibus inseruire, vel certè vt mitiùs cum eis agant, si quid fortè ad eos fuerit de eorumdem agendi ratione delatum. Aut quodam munificentiæ spiritu ducantur, qui in quibusdam dominari solet, ne pusilli & vilis animi erga personas adeò sublimes videantur. Verùm quando
de indebitâ quantitate constat per moraliter certas coniecturas, neque moralis habetur certitudo de sic soluentis animo, id, quod est incertum, non debet contra certum præualere. Vnde nequit tutâ conscientiâ sic oblatum recipi, aut receptum retineri, in quo sicut in alijs, communis est scriptorum doctrina, de quâ nos sæpiùs, secundùm communiter contingentia debet iudicari; cùm rarus profectò sit, qui vltroneus tribuat Episcopis id, quod se meminè debere cognoscit: cùm soleant, & ista per visitatores exigi, à quibus meritò sibi timeri possunt, qui in solutione tali inuenti fuerint parciores; & quidem non solùm excessus dictus grauis solet esse soluentibus, sed quartæ solutio vniuersim grauissimum onus censetur. Vnde & seriò & instanter actum est in Regio Concilio pro parte Parochorum, vt illud ipsis tolleretur, sed etiam Apostolica Sedes pro eodem interpellata; multis enim Indiarum in partibus quartæ vsus non inualuit, & Episcoporum redditus nimiumquantùm increuerunt. Quòd si aliquorum tenues sint, id Regiâ liberalitate suppletur; ibi namque etiam Parochi tenuissimas habent obuentiones, vnde & non facilè inueniuntur, qui velint exiguis adeò stipendijs ministrare. Nihilominùs nihil obtentum; & Episcopi suo se dicunt iure tueri, vti ab Apostolicâ Sede in Concilio Limensi tertio, vt num. 79. vidimus, confirmato. Quando ergo onus ex se tale est, non debet nouo addito onere ab Episco
Monitum salutare.
pis intolerabile reddi, vt portantes obruantur. Et hinc eorum aliqui excusationem pro frequentandis mercimonijs sumunt, dum aiunt se aliter non posse procuratoribus visitatorum, & quartarum solutionibus satisfacere. Quod an verum coràm Deo sit, ad me non attinet iudicare. De quo vt admonui iam, etiam dicendum inferiùs Titul. 16. num. 24.
§. V.

§. V.

Non posse officia vendere quibus in sui muneris executione iuuantur.
85
*DIco sextò: Episcopi nequeunt ven
dere officia, quæ ad illorum prouisionem spectant, & ministerium spirituale non concernunt, de quibus, sicut & de Beneficijs, nulla esse dubitatio potest. Sic tenet Illustrissimus Zapata de iustitiâ distributiuâ, Parte 2. Cap. 18. num. 15. P. Thomas Sancius Lib. 2. Conciliorum, Cap. 39. n. 3. & apud eum Salon, Aragon, Garcia, & Ludouicus Lopez. Et habetur expressè in Concilio Limensi tertio Actor. 3. Cap. 8. vbi sic dicitur. Officia Notariatus aut Fiscalatus, quemadmodum est in Concilijs Prouincialibus sæpè dispositum, neque vendantur, neque locentur, sed hominibus probis, atque industrijs gratis ab Episcopo conferantur: si secùs fuerit factum, contractus omnis ipso iure sit nullus. Sic ibi. Concilia autem Prouincialia, de quibus fit mentio, | sunt Toletanum Act. 2. Cap. 15. Compostellanum Act. 3. Cap. 24. & Limense secundum Seßione 2. Cap. 101. Cùm autem Toletana fuerint plura, oportuit peculiarius aliquid adnotari. Est autem vltimum Act. 2. decreto 15. Rationes pro eo sunt manifestęmanifestæ. Prima; ex notabile indecentiâ in eo, qui esse debet Christianæ liberalitatis exemplar. Secunda; ex respectu quodam spirituali officijs præfatis adhærente. Tertia; quia aut officialis integrum meretur salarium, aut non. Si primum; iniustè illi detrahitur: si secundum, iniustitia manifesta committitur. Dum plus exigitur, vt ex eo supersit, quod Episcopo tribuatur. Quo argumentandi genere vsi sumus suprà, Titul. 4. numer. 168. in simili contrahendi modo. Nec dici potest salarium quidem esse iustum, & Officiali debitum attentâ proportione; eum tamen velle gratis Episcopo portionem eius elargiri: gratis quidem, non quia pretium officij non sit, sed quia voluntariè, & nulla sibi ab aliquo impositâ necessitate vult sic cum Episcopo contractare. Non inquam dici potest; quia verè talis Officialis ex necessitate id facit, quia non inuenit alium vitæ modum, quo sibi possit de necessarijs prouidere. Ad eum modum, quo is, qui vsuras petit, etiāsietiamsi voluntariè ad eas petendas accedat, necessitate tamen id cogente facit, quia remedium aliunde suis incommodis non occurrit.
86
*Prædictum autem argumentum, etsi
non videatur contra venditionem procedere, quæ pro certa summa pecuniæ fit, sed contra modum alium contrahendi, vt scilicet emolumenta diuidantur inter Episcopum, & Officialem, verè tamen contra vtrumque constat militare. Si enim certa summa tradatur, ex eo fit, quod dicebamus. Ex salario siquidem detrahendum est id, quod labori respondet, & prætereà id quod dandum est Episcopo: quod si post ipsum contractum est illi traditum, id per accidens est; siquidem ei, quod esset detrahendum, respondet id, quo fit compensatio pro illo; vt is, qui officio fungitur, & id ex eo eliciat, quod pro eodem dedit, & prætereà quod labori est proportionatum: vrget ergo pariter adducta ratio. Cui addendum: stipendia Offi
cialium Episcopalium, sicut & Ecclesiasticorum omnium tribunalium, debere esse valde moderata, vt constat ex Concilio Tridentino Seßione 21. Cap. 1. de Reformatione, vbi illa ratio præmittitur. Quoniam ab Ecclesiastico Ordine omnis auaritiæ suspicio
Concil. Trident.
abesse debet. Vnde notarios, vbi salarium non est illis constitutum, & non viget laudabilis consuetudo nihil accipiendi, pro singulis litteris dimissorijs, aut testimonialibus, decimam tantùm vnius aurei partem accipere posse decernitur. Decima autem vnius aurei pars vnius regalis est, aut paullò plus. Et quod ad hæc dicerent sacri Concilij Patres, si scirent pro testimonialibus singulorum maiorum Ordinum duodecim octi-regales solitos postulari? Addit autem Concilium in rem præsentem opportunè: Nec Episcopo ex Notarij commodis aliquod emolumentum ex eisdem ordinum collationibus directè, vel indirectè prouenire poßit; tunc enim gratis operam suam eos præstare omnino teneri decernit. Sic ibi: vbi statim consuetudines damnantur ad
Responsio quædāquædam refutata.
uersæ, & alia in execrationem turpitudinis huius adiiciuntur. Nec responderi potest sermonem tantùm esse de testimonialibus Ordinum, & non de alijs: nam omnium eadem omnino ratio est; neque lex est pœnalis, sed quæ criminis qualitatem ostendat, & pariter pœnam, non tam ab hominibus quàm à Deo infligendāinfligendam, vltra diuinam ultionẽultionem. PręterquàmPræterquam quòd, qui officium emit, ex omnibus detrahit vnde possit soluere, vnde & emolumenta dicta in Episcopi commodis numerantur.
87
*Ex quibus fit: neque illud Concilij menti
fuisse conforme, quod à quodam Prælato factum; qui officium Notarij cuidam contulit sub eâ pactione, vt medietatem emolumentorum ipsi daret, quam dicebat ad alium pertinere in Hispaniâ degentem, cui officium dictum fuerat impartitum. Quod quidem credibile est ita fuisse, nec Episcopum sub eo honesto colore sibi emolumenta illa reseruasse. Sed tamen id fieri non potuisse ab illo, adducta conuincunt; tum ob speciem auaritiæ, dum non constabat cuinam ea commoda cederent; & an ita erat, quod de alio, ad quem spectabant commoda, dicebatur, vnde qui pactionem sciebant, scandalum patiebantur: tum etiam ob discurssum factum, quia si labor Notarij stipendium merebatur illud, non poterat eo priuari; si autem erat superabundans, iniustitia in eo comperta cernebatur. Quod autem quis sponte in eam pactionem consensisset, non releuabat medietatẽmedietatem exigentem, quia sic reddens necessitate cogente in eas se angustias redigebat, & certè si Episcopus sibi medietatem illam vellet, contractus fuisset iniustus; ergo & dum vult alteri, quia id de iniustitiâ contractûs nihil tollit, & differentia illa per accidens se habet; cùm aliàs per manus Episcopi commoditates illæ ad eum veniant, qui in Hispaniâ eisdem fruitur. Prætereà in Hispaniâ existens nullũnullum habet ius ratione officij ad emolumenta dicta, cùm seruire nequeat; ergo si jus aliquod in eo est, ilud certè non aliud, nisi quod ex donatione Episcopi oritur: ergo si ille medietatem donat, ideò erit, quia eam ad se pertinere existimat, & sic in alium posse transferre: ex quo fit nullam esse reuerà distinctionem adductam, sed tantùm apparentem prætextum ad id honestandum, quod est tot titulis reprobatum.
88
*Dices Regem vendere officia Tabellionum,
in quibus idem potest argumentum fieri; nam si stipẽdiumstipendium, quod labori respondet, iustum est, nequit ex eo aliquid demi, quod Regi tribuatur: si autem proportionem laboris excedit, erit iniustũiniustum: & tamen illud non conuincit, vt venditio talis iniusta censeatur: ergo neque erit efficax pro casu, de quo loquimur. Sed hoc non obstat; nam Rex propter supremum dominium potest ita taxare stipendia, vt & labori seruientium proportionata sint, & sibi etiam aliquid ex eisdem tribuatur. Episcopi autem nequeunt tale aliquid facere, quia eorum officium omnino spirituale est, etsi quid adiacet, quod tẽporaliatemporalia concernat, spirituali est modo tractandum, & quæstus ex eo, ac nundinatio minimè constituenda. Ex quo prouenit stipendia debere esse valde moderata; vt dicebamus, & præcisè labori seruientiũseruientium proportionata. Neque enim officia tributaria illis esse debent; sicut Regi: qui cùm possit in iuribus, quæ Tabellionibus soluuntur, partem sibi assignare tributi nomine, ita & summam illis respondentẽrespondentem partibus exigere, cùm vendit officia. Quòd si eo titulo res ista non disponeretur; non posset ab iniustitiæ labe penitus ex|cusari; semper enim stipendium ministri publici proportionatum debet esse labori, aliàs in bonum commune peccatur, dum id exigitur, quod transgreditur æquitatem. Labor autem non ex corpo
rali defatigatione æstimandus est, sed ex circumstantijs, & rei, circa quam versatur, pretiositate; sic enim & Medicis & Aduocatis maius stipendium redditur; quàm corporalis exercitatio secundum se spectata mereatur. Et sic Doctores communiter obseruant, & à nobis est superiùs adnotatum In casibus autẽautem dictis obligationem restitutionis induci consequenter dicendum est; quia contra iustitiam excessus committitur, vt adductæ rationes probant. Nec dici potest officium Notariatus, sic
ut & Fiscalis, esse dominij Episcopalis, & ita absolutè posse onus imponere ei, cui ab Episcopo traduntur, quidquid de prohibitione Conciliari sit, quęquæ actum non reddit inualidum, licèt reddat illicitũillicitum: nam licet ita sit, quod de dominio dicitur, & etiam prohibitionẽprohibitionem ex se actum non reddere nullum; ipse tamen ex se talis est ob rationem dictam: nequit enim officium tributarium esse, sicut alia quæ Rex vendit, quia ex conditione sua diuersam habet rationem, & non tantùm ab extrinseco; est enim Ecclesiasticum, & ita eius naturæ, vt ratione illius nequeant grauari fideles; dum plus iusto ab
illis postulatur. Dixi autem, licèt ita sit, quod ad dominium attinet; cùm tamen illud reuerà possit negari; vt negat P. Th. Sancius cit. dub. 39. n. 3. dicens Episcopos tantùm esse officiorum dictorum dispensatores, & verosimile satis est, PontificẽPontificem nolle dominium eorum tribuere sed meram dispensationem, quia dominium tale ad nihil esse potest vtile, & posset aliàs esse nociuum.
89
*Addendum neque honestari traditionem
dictorum officiorum, si Episcopus sub ea conditione tribuat, vt certa Eleëmosyna Religiosæ alicui, aut alteri honestęhonestæ personæ tradatur, si obligatio sit iustitiæ futura, sic enim ex dictis sequitur: si autẽautem tantùm sit gratitudinis, id potest tolerari iuxta ea, quæ Doctores aliqui dicunt, loquendo etiāetiam de Beneficijs Ecclesiasticis, & rebus alijs spiritualibus, & vt probabile cum illis tuetur Diana Part. 2. tract. 2. Miscellan. resol. 37. de quo & Nos suprà. In his namque officijs minùs est periculi, quia spiritualia non sunt; sed sæcularia, licèt vt P. Th. Sancius suprà, n. 1. effigiem quandāquandam habeāthabeant sacrorum, & Ecclesiasticorum inquantùm sunt ad Ecclesiæ regimen instituta. Sic ergo ei possunt dari, à quo speratur pietatis officium designato pauperi conferendum, & negari alteri, à quo id non speratur: modo tamen conuentionis expresso, ne, qui promittũtpromittunt, maiori se vinculo credentes adstrictos, grauiter peccare contingat, dum non stant promissis, & restitutionis oneri se obnoxios arbitrantur, & tunc etiam poterunt Episcopi eis officia substrahere, & dare alijs fructiferis arboribus, quęquæ reddātreddant fructũfructum in tempore suo, nisi constaret emolumenta adeo fuisse tenuia vt vtriq;vtrique necessitati non sufficerent subleuandæ. Pro quo etiam facere potest doctrina multorum apud D. Solorz. lib. 2. c. 11. n.
30. & in Politicâ l. 3. c. 12. pag. 329. §. Especialmente dicentium, quòd Episcopus potest ex iustâ causâ BeneficiũBeneficium, quod confert, aliquâ pensione grauare: ergo & officia, de quibus agimus, grauamine gratitudinis. Facit etiam pro eodẽeodem doctrina alia multorum apud eumdem n. 31. asserentium eum, qui eligit aliquem de pluribus, quos testator, vel alius suęsuæ electioni commisit, posse electum grauare, saltem in fauorem aliquorũaliquorum, quos eligere potuit; qui loquendi modus casum certiorem exprimit, vnde & licet grauare in fauorem aliorũaliorum, respectu quorum pietatis officium exercetur, ex quo in casu nostro idem fieri posse efficaciter comprobatur.
90
*An autem Notarij (vt hoc interim dicamus)
merè laici esse debeant; vsus declarauit non videri talem obligationem extare: de quo agens D. Solorzan. lib. 3. c. 8. n. 70. & in Politicâ Pag. 563. col. 2. ait in Regiâ Cancellariâ Limensi actum fuisse vt contra Prælatos prouisio expeditur: ne Notarios nisi merè laicos habere possent, id tamen non obtinuisse, & ita contentos fuisse Auditores Regios cautione illâ, vt Notarij non laici ad faciendas relationes, cùm opus est, in Regium Prætorium non admitterentur, eâ ductos ratione, quia semper maximè absurdum, & iniquum reputatum est admitti ad officia sæcularia eos, qui si in officio delinquant, non possint puniri: per tradita à Couarruuia, Vincentio de Trarchis, Petro Caballo, & alijs. Quæ quidem cùm non videatur leuis, videtur ex eâ
fieri, vt Prælati Ecclesiastici nequeant Notarios habere, nisi omni Ordine Ecclesiastico destitutos; secus enim à nullo videtur posse conuenienti animaduersione puniri: non enim à iudicibus laicis, quia fori illorum non sunt, neq; ab Ecclesiasticis, quia in eorum tribunali non est commissum delictũdelictum. Immò generaliter Episcopum non posse cognoscere de delicto admisso à laico Officiali suo affirmat Paponius de iure Franc. lib. 1. tit. 4. arresto 8. Cùm autem hoc maximè absurdum & iniquum fuerit semper reputatum, videtur ex eo fieri grauiter Prælatos delinquere, qui tali absurditati, & iniquitati materiāmateriam exhibent, per eorumdẽeorundem electionẽelectionem. Videtur autem prædicta ratio supponere Nota
rios merè laicos in officio delinquentes, vel quia falsarij, vel quia stipendiorum taxas excedentes, posse à iudicibus laicis castigari: cùm tamẽtamen plures Doctores sint id negantes, eò quòd Notarij dicti ad forum Ecclesiasticum spectet: pro quo plures adducit idem D. Solorz. n. 68 cum quibus & videtur sentire. Iuxta quem dicendi modum perstat difficultas eadem, quæ in Notariis non merè laicis, cum puniri nequeant pœnâ proportionatâ. Vt ergo stare illa doctrina possit, videtur necessariò dicendum Notarios merè laicos posse à Iudicibus laicis puniri, si in officio delinquant, quod tenent citati ab eodẽeodem n. 66. & 67. & prætereà Gabriel Pereira in tract de manu Regiâ, part. 1. c. 19. n. 13. Paponius de iure Franc. lib. 1. tit. 4. arresto 8. Ceballos tract. de cognitione per viāviam violentiæ, p. 2. q. 58. n. 10. licèt eorũeorum sententiam impugnet Diana part. 1. tr. 2. res 98. & part. 3. tr. 1. res. 12. & part. 4. tr. 1. res. 30. vbi ait cum pace doctorum virorũvirorum non esse dignam responsione, quia sic Congreg. Cardinalium semel, & iterùm declarauit. Et ex mandato Pauli V. Cardin. Gallus: eò quòd sit manifestè contraria sacris Canonibus, communi rationi, & præiudicialis iurisdictioni Ecclesiasticæ: quæ sunt Pontificis verba ex Italico versa.
91
*Sed certè id quod Diana responsione non
dignum judicat; vsu Regiorum Prætoriorum est receptissimũreceptissimum, & hoc ipso tempore, quo hæc scribo tres Notarij in carcerem missi sunt, dum vnus post alium mittuntur notificaturi judicibus, vt reum quemdam Ecclesiæ restituant ab eadẽeadem extractum; | in quâ atrocissimum facinus perpetrarat; eatenus excusabile, iuxta forũforum diaboli, quòd in eo honori suo grauiter lęsolæso consultum judicauit. Et difficilè profectò erit praxim istāistam radicitus extirpare. Vnde & ipsi Auctores, qui aliter iudicātiudicant, & pro fauore Ecclesiæ militant, cùm ad subsellia accedunt, viâ penitus contrariâ gradiuntur. Vt videri potest in D. Solorzano, qui cùm sententiam multis, & grauibus citatis Auctoribus fuerit amplexatus, cit. tamen n. 70. & in Politicâ loco item adducto, ait, quod ex eodem dedimus n. præced. In Cancellaria videlicet Limana à se cum alijs Collegis actum, vt contra Archiepiscopum, & eius Vicarium prouisio expediretur, vt illi Notarios merè laicos designarent; eâ additâ ratione, quòd scilicet sic possunt in officio peccantes pœnis debitis coerceri.
92
*Quidquid de hoc sit, Episcopi ex adductâ
ratione non peccant, quod scilicet absurditati maximæ, & iniquæ agendi rationi patrocinium præstent, quia eo pacto delicta NotariorũNotariorum remanent impunita. Cùm enim illorum delicta ad ipsorum forum spectent, punire ipsos possunt, vt cum alijs probat Diana part. 3. tr. 1. res. 12. eo punitionis genere, quod eorum est cōsentaneumconsentaneum tribunali, nec sanè leue illud est, licet non sit sanguinis, aut quid simile. Ex alia autẽautem ratione grauiter peccare possunt; si videlicet sciant, ex eo quòd merè laicos non eligant, grauia futura scandala & impediendũimpediendum negotiorum progressum; quandoquidem Notarij; qui laici non sint, ad informandum in tribunalia Regia non admittuntur vel quid simile. Quod vrgetur ex eo quod, vt id non faciant nihil obstat; sed praxis, quam Regia tribunalia expetunt, iuri, & rationi conformis sit, & ita eam docti Episcopi tenuerũttenuerunt, Couar. Riccius, & Acuña apud D. Solorz. n. 69. & loco Politicæ citat. aliique. Vbi autem pro
D. Pauli attendenda doctrina.
Regijs tribunalibus probabilis est sentẽtiasententia vsu recepta seruum domini non oportet litigare (iuxta Apostoli monitum) 2. Tim. 2. v. 14. sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem
2. Tim. 2. v. 24.
eos, qui resistunt veritati, ne quando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendācognoscendam veritatem. Si ergo etiam cum resistentibus veritati lites vitandęvitandæ sunt, & mansuetè cum eis agendum: cùm iis, qui veritati resistere dici non possunt, dum probabili ratione ducuntur, potiùs debent omnes, sciendis tantummodò turbis vtiles, controuersiæ deuitari.
§. VI.

§. VI.

Peccare grauiter, si subditorum non suscipiant protectionem, & quomodò in eo se gerere debeant.
93
*DIco septimò. Episcopi Indiarum peccare
grauiter possunt, si patrocinium subditorum non suscipiant, quando illi, Indi præsertim, humanis sunt auxilijs destituti, eò quòd Magistratus sæculares, aut circa remedium necessitatum negligenter se habeant, aut ab eisdem opprimantur. Pro hoc & Auctores, & textus adducit D. Solorz. lib. 3 c. 7. n. 55. & seqq. & in Politicâ lib. 3. c. 7 pag. 547. §. Pertenece, & seqq. vbi cùm afferat specialem casum Episcopi, qui èex carcere extraxit quendam, quẽquem vrbis Gubernator inauditum, & indefensum, & absque SacramentorũSacramentorum receptione morti tradere volebat, subdit ijs circumstantijs verificatis, non dubitaturum se eam excusationem admittere (quod & tenet D. Villaroel part. 2. q. 14. art. 2. sed non circa eos, qui ab Audientijs sunt Regiis cōdemnaticondemnati, pro quibus stat præsumptio. Artic. autem 3. n. 72. circa miserabiles personas, licèt probabile censeat, negatiuè tamen resoluit, nolens Episcopos se eorum caussis immiscere.) Verùm facultatem à iure con
Quale illud futurũfuturum.
cessam Episcopis ad huiusmodi patrocinium, non esse per attributionẽattributionem iurisdictionis, sed quoad protectionẽprotectionem, instando, vrgendo, & armis non materialibus, sed spiritualibus vtendo; vt Magistratus compellant ad ea, quęquæ officij sui sunt, quando negligẽtianegligentia, aut præcipitatio in graue cernitur ReipubReipublicæ aut priuatorum etiam detrimentum redundare. Vnde in Hispaniâ recursum ad Episcopos non practicari boni Auctores docent; licèt pro Indiis illũillum concedat Bobadilla in Politicâ lib. 2. c. 17. n. 110. & casu
Quid pro Indijs speciale,.
84. vbi ait in casu ei simili, de quo dictum, posse Episcopum ordinare Prætori, vt vinctum soluat. Non ergo permittit in carcerem violenter irrumpere, & vinctũvinctum extrahere cum periculo conflictûs Regalium Ministrorum, & eorum, qui Episcopi monitis, aut præceptibus obsequentur. Si ergo aliquid tum faciendum, industriâ potiùs, quàm armatâ manu libertas est iniustè oppressi procuranda. Sicut ergo peccare Episcopus potest patrocinium negligens, & oppressis subuenite desistens;
Prou 24. v. 11. & 12.
pro quo apud SalomonẽSalomonem Prou. 24. v. 11. & 12. admonitio illa generalis habetur: Erue eos, qui ducũturducuntur ad mortem, & qui trahuntur ad interitum, liberare non cesses; si dixeris, vires non suppetunt, qui inspector est cordis ipse intelligit, & seruatorẽseruatorem animæ tuæ nihil fallit, reddet́reddetque homini iuxta opera sua. Sicut inquam in eo peccare
Vt peccarè in eo queat.
potest, ita & plusquàm sibi est conueniens vsurpando. Medio ergo tutissimus ibit, medium quidẽquidem prudentia, non zelus immoderatus, ostendet. Pro quo est elegans sententia apud non veterem, sapientẽsapientem tamẽtamen, & Religiosum AuctorẽAuctorem, ex præclaro Moderatore haustum; sic magni operis molitores admonente: Memores tamẽtamen vbique prudentiæ, ac modi essent; quia vt languor ac mollitia num suam cœpta percoquunt; ita calor ac zelus præferuidus sæpè opprimunt.
94
*Iuuat autem ardentis quidem zeli sed
moderatione conditi, illustre exemplum ad ecisse Sozomeni verbis Lib. 7. HistorięHistoriæ Ecclesiasticæ Cap. 24. in quo sic scribit: Paganus quidam ordine illustris vir Gratianum conuitijs prosciderat, & patre indignum appellauerat; eiusque rei habito iudicio, capitis damnatus erat. Cumque iam ad supplicium duceretur; venit in palatium Ambrosius pro illo supplicæturus. Ceterùm
Sozomenus
cúm Gratianus, eorum instinctu, qui illi damnato infidiabantur, destineretur spectaculis venationum (quales priuatæ delectationis, non publici commodi gratia Principes exhibere consueuerunt) nec atriensium quisquam illi rem indicaret, quasi opportunum non esset; receßit: Progressus autem ad illam portam, per quam feras introducebant; clanculùm se habuit: ac simul cum venatoribus ingressus, non ante caussam rei agere omisit; neque priùs Gratiani, & Aulicorum eius oblectationibus ceßit, quàm salutiferum suffragium Grationo extorfisset, quo morti destinatum liberaret. Hæc Sozomenus & hæc præclara agendi forma, vt grauibus, ac prudentibus verbis, non castrensi tumultu, Prælati reorum caussas, cùm pietas exigit, apud sæculares transigant Magistratus Clericos ergo suos, non armis, sed præceptis salutiferis instruant; sic enim & ipsi & illi, ad omnia charitati propria molimina redduntur procul dubio validiores. | Vnde citatus Scriptor post narrationem præfa
tam ita subdit: Quin etiam circa legum Ecclesiasticarum obseruantiam, & institutionem Clericorum sibi commissorum admodùm sedulus erat. Sic ille. Inde ergo libertas loquendi apud Imperatores, de qua idem verbis illis: Vt intelligatur quantâ apud Impe
Idem.
ratores propter Deum loquendi libertate polluerit. Neque nobis loquendi cum Dominis Episcopis, etiamsi propter Deum, vtendum ampliùs libertate. Alia per opus sparsa Index dabit.
APPENDIX

APPENDIX

De Patriarcha Indiarum.
95
*PAtriarcha, qui idem est ac Pater Pa
trum, seu cognationum vel familiarum, vsu Ecclesiastico peculiarem in Ordine Episcoporum designat dignitatem, qui quadri-pertitus est, vt habetur in Cap. Cleros 21. dist. Esse autem eumdem, qui Latinè dicitur Primas, & supra Archiepiscopos est, qui tres saltem esse debent, vt obseruat Laurentius Beyerlinck in Theatro vitæ humanæ, Tomo 6. Libr. 14. Litterâ P. communis est Canonici Iuris interpretum: sic enim habetur in Cap. 1. 99. dist. in quo Gratianus ita scribit: Primates & Patriarchæ diuersorum sunt nomi
Gratianus.
num, sed eiusdem officij. Sic ille. Pro quo videri possunt citatus Beyerlinck, Syluester V. Patriarcha, vbi pro eo Raynundum adducit, & v. Primas, in quo nihil de illo, referens se ad v. Patriarcha. Lessius Zechius de Republica Ecclesiastica, Tit. de Patriarchis num. 1. P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 35. Quæst. 2. & alij ex Recentioribus.
96
*Pro eodem videtur stare Cap. Nulli,
citat. 99. dist. in qua sic P. Anicetus Pontifex: Nulli Archiepiscopi Primates vocentur, ni illi, qui primas Sedes tenent, quarum Episcopos Apostoli, eorum́eorumque successores regulariter, Patriarchas vel Primates esse constituerunt: nisi gens deinceps ad fidem conuertatur, cui neceßè sit præ multitudine Primatem constitui: reliqui Metropolitani nominentur, qui reliquas Metropoles tenent. Sic ille. Ex quo P. Fragosus Tomo 2. Disput. 16. §. 1. num. 5. patere ait idem esse Patriarcham & Primatem. Sed certè non ita videtur patens; immò oppositum insinuari. Cùm enim Diuus Pontifex in Ecclesiis ab Apostolis & successoribus Patriarchas & Primates constitutos dixerit, de futuris loquens Primates tantùm constituendos esse decernit, Patriarcharum nomine prætermisso. Illud ergo Seu, disiunctionis nota est. Quod post hæc scripta inuenio sic tenere Ioan. Filesacum de sacra Episcoporum auctoritate, Cap. 9. §. 8. Vnde Patriarchæ & Primates vt distincti etiam proponuntur in cit. Cap. Cleros. Ex Diuo enim Isidoro Lib. 7. Etymol. Cap. 12.
sic ibi: Archiepiscopus Græeo interpretatur vocabulo, quòd sit Summus Episcoporum, id est, Primas: tenet enim vicem Apostolicam, & præsidet tam Metropolitanis, quàm ceteris Episcopis. Sic ibi: & ita tenet Illustriss. Barbosa de Potestate Episcopi Tit. 1. Cap. 6. num. 7. & 8. & de Iure Ecclesiastico Lib. 1. Cap. 6. num. 10. & 12. Sed ex alio fundamento, quia scilicet existimat nomen Patriarchæ tantùm quatuor propriè adaptari posse, qui post Romanum celebres in Conciliis, Epistolis Decretalibus, & Iure habentur; Constantinopolitanus scilicet, Alexandrinus, Antiochenus, & Ierosolymitanus, cùm alij, qui Primates sunt, quodammodo tantùm dici tales possint. Quod & tenet P. Fragosus suprà num. 6. dicens lato modo tantùm esse Patriarchas, cùm alij tales per antonomasiam sint.
97
*Vbi quidem quæstio videtur esse de vo
Verosimilior resolutio.
ce, si Primates quoad iurisdictionem, & insignia, ac priuilegia totum id habeant, quod quatuor dicti, pro quo vsus Ecclesiæ consulendus. In quo mihi videtur certum, eum, cui à Pontifice Primatus conceditur, cum nomine Patriarchali verum Patriarcham esse censendum, cùm totum hoc ad Pontificiam dispositionem spectet, & ab Apostolicæ Sedis pendeat voluntate. Sic veri Æthiopiæ Patriarchæ fuerunt Reuerendiss. DD. Ioannes Nonnius Barretus, Andreas Ouiedus, Alfonsus Mendezius, Societatis nostræ; & ideo priuilegiis omnibus frui possunt, qui tales fuerint, Patriarchis in Iure concessis: quod de Minoribus negant P. Azor suprà Cap. 26. Quæst. 7. cum Geminiano, & Barbosa Tit. 6. Cap. 1. num. 37. quia impropriè tales sunt; non negatiui in casu nostro, vbi à Pontifice & nomen & substantia tribuitur dignitatis.
98
*Iuxta quæ concludendum pariter Pa
triarcham Indiarum verè esse talem, cuius creandi à Paulo Tertio (vt ex Gongalez in Reg. 8. Cancel. Glossa. 41. num. 14. refert Barbosa citat. Cap. 6. de Iure Eccles. num. 43. & Dom. Machadus Tomo 2. pag. 343. col. 2. in principio) rationem reddit Gregorius Lopez in l. 12. Tit. 5. Part. 1. Glossa 2. sic scribens: & quando aliqua gens de nouo ad fidem conuertitur, si neceßè sit propter multitudinem, debet Primas ibi constitui, vt in Cap. Nulli 99. dist. & sic videmus temporibus nostris constitui à Papa
Greg. Lopez.
Patriarcham Indiarum maris Oceani. Sic ille. Vbi illud videtur negotium facessere non videri Patriarcham huiusmodi propriè talem, cùm illi solus videatur titulus attributus: nullam enim circa Indicos Præsules, aut eorum subditos, iurisdictionem exercet. De quo testatur D. Villaroel Parte 1. Quæst. 4. Art. 5. num. 37. oculatus testis; qui num. seq. nobiscum quoad discrimen inter Patriarcham & Primatem sentit. Tantùm ergo Titularis apparet, quod non videtur D. Aniceti dispositioni conforme: nouos enim Primates, aut Patriarchas, iuxta communem intelligentiam, constituendos ait, quando id exiget conuersarum gentium multitudo: Cui neceßè sit præ multitudine Primatem constitui. Atqui si Patriarcha nihil circa conuersos operatur, eorum non est necessitati consultum, & ita neque Pontificis sancti menti satisfactum,
99
*Sed certè, cùm id, quod agitur, Pontifi
ciâ dispositione procul dubio peragatur, non est circa illud difficultas concitanda. Patriarcha quidem radicalem erga Indias retinet potestatem: sed quia hucusque non est inuentus modus conueniens, vt exercere illam queat, honor ille circa exercitium vacat, quemadmodum Patriarcha Ierosolymitanus per annos ferè quingentos talem honorem sine vsu habuit potestatis, vt ostendit Cardinalis Bellarminus Lib. 1. de Pontifice Cap. 24. §. Porrò.
100
*Quòd autem pro Indiis maris Oceani constitutus dicitur, indicat pro Occidentalibus | tantùm eam concessam dignitatem: Occidentalis enim India non ad Oceanum, sed ad mare Indicum specialiter dictum spectat. Vnde Regibus Castellæ sic curantibus ea est creata dignitas, quando regnum Portugalliæ minimè eorum potestati subiacebat. Scribit autem Barbosa in Catalogo Episcopatuum Tit. 1. in fine Archiepiscopum Goanum esse totius Indiæ Primatem. Et
Beyerlinck.
Beyerlinck ita scribit: In eadem Hispania Valentinus Archiepiscopus Hispaniarum, vt Goanus, Indiarum Patriarcha, gaudet nuncupari. Sic ille. Tam autem est vnum à vero alienum, quàm aliud. Dictus quidem Patriarcha D. P. Ioannes à Riuera; sed quia Antiochenus: vnde forsan erroris occasio. Nec de his plura. Qualis Patriarchalis dignitatis vsus possit conuenienter Indiarum Patriarchæ concedi, dictum à nobis Tit. 1. num. 40. & Tit. 2. num. 113. Vtinam vtiliter.
Loading...