TITVLVS XIV. DE INDICORVM EPISCOPORVM VICARIIS GENERALIBVS

Dicendum hoc loco de illis quia vnum cum Episcopis Tribunal constituunt: circa quos longißima posset institui tractatio, si ea, quæ ad Indicos tantùm spectant, non esset instituti nostri lucidare. Per breuia ergo capita, quæ ad eorum conscientias pertinent, proponemus; pro quo sit
CAPVT I.

CAPVT I.

Quales esse Indicorum Episcoporum generales Vicarij debeant.
1
*DIco primò. Generales Vicarij
debent esse homines litterati. In hoc ergo graue esse peccatum potest, & eorum, qui officium affectant, aut oblatum recipiunt, & pariter eligentium. Quod esse non rarum Indiarum malum pudor est attestari: dum homines merè Grammatici, & neque boni eo in genere, ad curam huiusmodi, omnium post Episcopalem maximam, assumuntur. Et solent Episcopi electionis talis excusationèm eam adducere, quòd ipsi circa eorum actiones attentissimi sint futuri, à quibus pariter dirigendi. Qui autem officium affectant, ex eo securas conscientias reputant, quòd litteratorum sint consilio rebus in omnibus imbuendi. Sed nihil horum eos re leuat: quia neque Episcopi dum visitant erga Vicariorum actiones aduigilare possunt, neque populi scandalum eâ ratione depellitur: & impossibile moraliter est vt in omnibus, si expeditio negotiorum opportuna futura est, ad Episcopum recurratur. Quòd autem per Assessores doctos non fiat satis, ex eo constat, quia ita illi de Assessorum consilio debent sententiam pronuntiare, vt quod iudicant intelligant, & non sint emortuæ fistulæ aquæ aliunde profluentis. Vnde Concilium Limense Tertium Act. 3. Cap. 2. sic
Concilium Limense.
decernit: Vicarios verò & iudices, ac Visitatores, ex ijs, qui sapientiâ & moribus præstant, eligant. Sic Concilium. Prætereà ostenditur: quia Vicarius generalis est iudex ordinariam habens potestatem,
& iurisdictionem, vt suprà diximus cum communi Doctorum sententiâ: pro quâ & complures congerit Barbosa de Potestate Episcopi Allegat. 54. num. 37. & seqq. & in Remißionibus ad Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 16. lit. Z. Nec qualiscumque iudex, sed amplissimi territorij, & diuersorum valde generum passim occurrentium caussarum in materiis spiritualibus, sacris, & momenti maximi. Immò & iudex iudicum, cùm ad eum omnis diœceseos gubernatio deuoluatur: ergo debet esse rei iudiciariæ, in quâ versatur, peritus. Illatio est euidens, quam & iura humana præscribunt L. penult. de iudicibus. Vbi scribentes videantur, si lubet, P. Azor Parte 2. Lib. 3. Cap. 43. Quæsito 10. P. Bauny Tomo 1. Tract. 9. Quæst. 2. Barbosa suprà num. 54. & alij passim. Videtur autem Zerola contrarium sentire in Praxi Episcopali Parte 1. verb. Vicarius, Assert. 21. vbi sic ait: E
Zerola.
piscopus potest tenere Vicarium non Doctorem. Ratio est: quia cùm ipse Episcopus sit Doctor, vt patet vulgatis iuribus, sufficit quidquid sit Vicarius. Sic ille. Sed certè venit commodè explicandus: sufficere inquam quidquid Vicarius sit; videlicet siue Doctor aut non Doctor, dummodò aliàs sufficiens, quia multi sunt Bacchalauri Doctoribus doctiores, aut sine gradu etiam, doctrinâ studio, & experientiâ non mediocri comparatâ; sicut à Concilio Tridentino dictum de Vicario electo à Capitulo; vel aliàs, quantùm fieri poterit, idoneus.
2
*Dicò secundò. Vicarius Episcopi proba
tis moribus esse debet, & aliter electio facta non sine mortalis culpæ reatu constat & eligentis & electi. Id quod in Indiis peculiari ratione verum habet, ob caussam sæpiùs inculcatam de probitate Ministrorum, quia de noui Orbis conuersione agitur, & stabiliendâ fide, ac moribus | Christianis. Probant hoc adducti Doctores, & est ornamentum istud cum præcedenti connexum in formulâ, quâ creari Vicarius solet, & ex Iacobo Sbrozio adducitur à Barbosa suprà n. 56. in qua sic dicitur: Nos Dei, & Sanctæ Sedis Apo
Formula creationis.
stolicæ gratiâ Episcopus. N. Salutem in Domino &c. Considerantes igitur probitatem, legalitatem, scientiam, discretionem, & industriam discreti viri. N. iuris vtriusque Doctoris &c. Pertinet etiam ad morum
Qua ætate esse debeat.
maturitatem competentia ætatis: & debere esse saltem viginti quinque annorum, adducti docent: licet Homobonus de statibus Cap. 7. vers. Ætas dicat debere esse viginti octo, & in hoc non posse Episcopum dispensare, ex Cardinali, quem citat, non tamen communiter recepto. Et quidem cùm ad Episcopatum triginta sufficiant: non est mirum si minùs aliquid ad Vicariatum necessarium videatur, cùm aliàs ætas. 25. annorum ad Presbyteratum sufficiat, in quo tantùm constat dignitatis residere. Id colligunt ex Cap. In cun
Cap. In cunctis, de electione
ctis §. Inferiora, de electione, vbi sic dicitur: Inferiora etiam ministeria vt puta Decanatum, Archidiaconatum, & alia, quæ curam animarum habent annexam, nullus omnino suscipiat, sed nec Parochialis Ecclesiæ regimen, nisi qui iam 25. annum ætatis suæ attigerit. Sic ibi. Cùm ergo Vicariatus curam animarum annexam habeat, immò & eorum, qui curam animarum habent, in prædicto Decreto videtur comprehensus: sicut & ad eum spectant quæ sequuntur: & scientia, & moribus commendandus existat. Nihilominus quia expressè id non habetur, fundamentum relinquitur ad contrarium asserendum: cùm prætereà addatur, vt ij, de quibus ibi est sermo, debeant præfixo à Canonibus tempore in Presbyteros ordinari. Quod tamen de Vicariis non est ita receptum, & quidem doctorum, & probitatis eximiæ Prælatorum vsu: vn
de & scimus aliquos post Vicariam functionem matrimoniis innodatos. Sed certè hoc ipsum inconueniens in caussa esse deberet, vt non nisi Sacris initiati ad officium istud adscirentur. Vnde & refert P. Bauny Quæst. 2. citata §. Tertiò debet, declaratum esse in Tolosana Curiâ Vicarium debere esse Sacerdotem, & ita non toleratum in officio quemdam, qui per abusum à sententia contra se latâ ad dictam Curiam appellarat. Neque id mirum, quandoquidem & Breue Clementis octaui extat, quo Vicarij Sacris initiati esse iubentur. Non tamen in Hispania receptum, vt ex aliis testatur Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 8. num. 39. Licet ergo contrarium videatur probabile, quod ad ætatem scilicet attinet, & etiam quod ad Sacerdotium; dummodo cetera suffragentur; in facti tamen contingentia poterunt Episcopi grauiter peccare huiusmodi electionibus, si attentis circumstantiis dispiciant defectus illos executioni officij posse incommodare.
3
*Dico tertiò. Vicarij dicti debent circa In
dos peculiarem gerere solicitudinem, cuius defectu grauiter peccare continget. Id constat, quia Episcopis obligatio talis incumbit; Vicarij autem ad munus idem circa animarum salutem procurandam assumuntur: vnde quæ de Episcopis dicta sunt Cap. 1. Tituli præced. de Vicariis sunt etiam accipienda. Debent ergo esse solicitudine non pigri, (vt Apostolus loquitur Rom. 12. v. 11.)
Rom. 12. v. 11.
Spiritu feruentes, Domino seruientes. Indorum caussæ multâ egent solicitudine, quia multi sunt pro eorum vexatione soliciti, vnde & diabolus occasionem eos perdendi desumit. Parochorum multi erga eorum pigritantur salutem, dum ad sua commoda indesinentur inuigilant: quorum pigritia Vicariorum est solicitudine propulsanda. Vnde & feruentes spiritu sint oportet: spiritu inquam, non carne, carnis & sanguinis negotia pertractantes; eos sibi beneuolos cupientes, à quibus impleri promptuaria possunt, & ex hoc in illud eructare, Domino, non mammomæ, & genio seruientes, quæ esse Indiarum crinita constellatio solet, dum tot sunt qui sua quærunt, non quæ Iesu Christi, pro quo se ipsos impendere, & superimpendere, Apostoli exemplo, debuissent. Et Vicarij in primis, quibus sunt greges isti primariis Pastoribus ab ipso Pastorum Principe pariter & Pastore commissi. Videatur Dom. Reyna post hæc scripta visus Tomo 1. de Perfecto Prælato Lib. 5. Tract. 5. per plura Capita.
CAPVT II.

CAPVT II.

An Parochi Indiarum possint esse Vicarij generales.
4
*DIco primò. Si nulla sit specialis neces
sitas, sed sola Episcopi in eo deprehendatur affectio, aut aliqualis commoditas, non potest Parochus in Indiis esse Vicarius generalis, cum necessitate absentiæ à sua Parochia, etiamsi illa per Vicarium suppleatur. Probatur ex generali Doctorum consensu circa obligationem residendi, de quo Titulo præced. num. 20. vbi illam non humani tantùm iuris, sed naturalis & diuini esse monstrauimus. Eo autem sic stante in Parochis, manifestum est abesse non posse, nisi maius Ecclesiæ bonum id postulet, vt communiter Doctores affirmant, & habetur expressè in Concilio Tridentino Seßione 23. Cap.
1. ibi; Euidens Ecclesiæ, vel Reipublicæ vtilitas. Vbi licet de Episcopis sermo sit: eadem tamen est ratio de Pastoribus aliis, quia Concilium eo loco diuinum præceptum erga omnes agnoscit, ex quo deducit non posse non residere, nisi ex caussis ibidem assignatis: quibus occurentibus ratio naturalis dictat obligationem talis præcepti cessare. Et in casu nostro id liquet: nam cùm residere teneatur Parochus ob bonum Ecclesiæ suæ, rationabile omnino est, vt Ecclesiæ amplioris bonum illi præferendum si: quod perinde est ac dicere spiritualem multorum salutem paucorum esse saluti præferendam. Atqui in casu proposito non interponitur maius Ecclesiæ bonum, vt est compertum, quia nulla est specialis necessitas, & affectio Episcopi circa hoc non est rationi conformis, cuius & aliqualis commoditas non potest incommodis maximis ex absentia Parochi præponderare, vt Concilium clamat, & ratio clarissima persuadet. Et ita generaliter non posse Episcopum vti operâ Parochi in quocumque seruitio suæ diœcesis, nisi pro tempore duorum mẽsiummensium, quod Consilium ibidem concedit Parochis ad non refidendum iuxta Congregationis Cardinalium Declarationem, tradit Barbosa circa | Caput. 1. citatum Seßionis 23. numer. 7. & §. Episcopus non potest. Et de Potestate Episcopi Allegat. 53. numer. 85. & 86. vbi alios pro eodem adducit.
5
*Quod ergo Nauarrus ait Consilio 15. de
Clericis non residentib. posse scilicet Parochum abesse, si Vicarius generalis eligatur, quod & alij affirmant; iuxta explicationem datam est admittendum, quando scilicet in eo euidens Ecclesiæ vtilitas deprehenditur. Apostilla autem illius CōsilijConsilij resolutioni Auctoris obsistit, dum in ea dicitur Sacram Congregationem censuisse Ordinarium hanc licentiam non posse dare, & quòd illius Auctor viderit Curatum licentiam à Papâ circa hoc negotium postulare. Quod ex aliorum etiam facto comprobat Zerola in Praxi Episcopali Parte 1. verb. Parochus §. Sextò. verum est;
tamen Auctorem hunc non de Vicariatu loqui in diæcesidiœcesi, in qua est Parochialis, sed in alia, & sic procedere ea, quæ ibidem adducit. Et est quidem in eo discrimen non leue, quia Parochus Vicarius effectus à proprio Episcopo, curam suæ Ecclesiæ non relinquit: cùm enim omnium in diæcesidiœcesi existentium eam habeat, in illis, quæ ipsius est propria, ante eius oculos obuersatur. Nihilominùs doctrina tradita generaliter est accipienda, quia & ratio generaliter vrget, cùm sit verissimum, quidquid de cura illa generali sit, Parochum non residere. Et inconuenientia illa fore certissima, quæ ex Pastorum absentia subsequuntur: vnde & Declarationes Cardinalium ita exprimunt, cùm de seruitio circa propriāpropriam diæcesimdiœcesim
loquuntur. Dixi autem in Parochis Indiarum hoc esse peculiare, quia Indi maiore curâ indigent, vti plantæ nouæ, & substituti propriis solent commodis inhiare, nec sperari facilè remedium possit, quandoquidem Vicarios propitios habent, vtpotè eorum facturæ, & quos student emolumentorum opportunâ contributione demereri.
6
*Dico secundò. Etiamsi Parochi vrbani
sint, & in sua possint residere Parochia; si tamen ratione Vicariatûs ita abesse necessarium sit, vt nequeant commodè suo muneri satisfacere, eligi ad illud nequeunt, neque tutâ conscientiâ admittere, stantibus tantùm rationibus, de quibus Assert. præced. Ratio est clara, & ex communi Doctorum sententia desumpta, iuxta quam residentia non requiritur pro materiali tantùm assistentia Parochi, sed pro cura & solicitudine opportunè Parochianis exhibendâ: vnde etsi Vicarium quis habeat, de quo possit non minorem, quàm de se ipso, satisfactionem habere, per se ipsum tenetur in multis ministrare, vt aliàs diximus; pro quo & videri possunt Ioannes Sancius in Selectis
Disput. 47. Mosconius Parte 1. Cap. 2. Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 156. alios adducens. P. Bauny Tomo 1. Tract. 10. Quæst. 34. præsertim Dicto 5. & quod maius omnibus habet pondus Innocentius Tertius in Cap. Extirpandæ, de Præbendis, v
bi sic ait: Qui verò Paræcialem habet Ecclesiam, non per Vicarium, sed per se ipsum illi deseruiat in ordine, quem ipsius Ecclesiæ cura requirit. Sic ille. Tum sic. Qui ratione Vicariatus ministrare nequit in ordine suo, formaliter non residet, quidquid de materiali residentia sit: Atqui non residere absolutè non licet Parocho ratione Vicariatûs: ergo neque stante residentiâ materiali, quæ perinde est ac si non esset.
7
*Ait tamen P. Bauny Dicto 1. quosdam sic
opinari, vt existiment eos, qui per alios munus Parochiale obeunt, quando illi viri docti sunt, ita vt æquè benè omnia ad illud spectantia præstare possint, obligationi suæ satisfacere: quod cùm generaliter asserant, ad casum nostrum poterit specialiùs adaptari. Sed certè talis opinio non videtur admittenda: vt enim citatus Pater ait, eorum est, qui Concilij Tridentini auctoritatem, verbaque quibus Seßione 23. Cap. 1. residentiam ex vi præcepti diuini obligare determinat, præ suis facientes nihili, ad libidinem opiniones sibi fingunt. Neque eorum ratio quidquam euincit,
quòd scilicet per alios æquè benè omnia Parochialia munia obiri possint: id enim est omnino falsum: nam præsentia Pastoris secundùm omnes illius effectus insupplebilis est, quia mercenarius numquàm potest agere vt proprius potest Pastor: & hoc ipsum quod est oues præsentem proprium habere Parochum, magni momenti est, & specialem secum affert confidentiam & consolationem: est enim ad manum recursus, si substitutus excedat, & ad omnia potentius adiumentum. Quodquidem clarè ostendit non posse Parochum se penitus absentare, vt videntur voluisse illi, quibuscum prædictus Auctor disputabat. Non autem id sufficere ex eo etiam probatur, quia non pascens, absolutè pastor non est, etiamsi per alium pascere conetur: sicut medicus non est, qui curam Egrotis medicum non deesse, neque Aduocatus, qui Aduocatorum patrocinium egentibus prouidet, & sic de aliis: Atqui officium Pastoris est, vt ex Concilio Tridentino constat citato Cap. 1. Seß. 23. de Reformat. verbis il
Concilium Trident.
lis: Cùm præcepto diuino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oues suas agnoscere, pro iis sacrificium offerre verbique diuini prædicatione, Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium exemplo pascere. &c. Ergo dum nihil eorum per se agit, pastoris officium non exercet, vnde nec nomine tali dignus habetur. Iuuant etiam quæ in Concilio post adducta sequuntur, dum sic dicitur: Pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, & in cetera munia Pastoralia incumbere: quæ omnia nequaquam abiis præstari & impleri possunt, qui gregi suo non inuigilant, neque aßistunt, sed mercenariorum more deserunt. Hæc Concilium: quæ quidem non solùm de materiali assistentia, sed formali sunt etiam accipienda: & ex illis planum redditur per Vicarium non posse præstari, qui mercenarij ritu seruit, & in Indiis specialibus & frequentibus experimentis, satis & plusquàm satis habetur exploratum.
8
*Dico tertiò. Licet quod dictum est de
communi bono, & maiori vtilitate Ecclesiæ, satis verosimile sit, vt vidimus, & ita in Indiis vniuersim loquendo possit practicari: rarò tamen talis occurrit casus, in quo iustificari huiusmodi electio possit. In Capitulis enim Cathedralibus viri esse sufficientes solent, & etiam extra illa. Quia verò iudicium de hoc videtur Episcopis reseruatum, ipsi conscientiam suam consulant, & videant num ad electionem talem ratio inducat, vel impellet affectio. Illi certè qui dispositiones istas so|lent sine passionum turbatione dispicere, non semel illud vsurpare consueuerunt: Vt quid perditio hæc? habentes quidem personarum cognitionem, & iudicantes caussam posse communem procedere, nihil suâ sede mouendo: quin & meliùs, quia & melioribus offensionibus, quæ in istis solent non leues occurrere, deuitatis. Sed ipsi
Cap. Absit 11. q 3.
fortè plus vident, & ita absit vt quidquam sinistrum de his arbitremur, qui Apostolico gradui succedentes. &c. 11. quæst. 3. & ita ad alia.
CAPVT III.

CAPVT III.

An Præbendarij Cathedralium possint esse Vicarij Episcoporum.
9
*DIco primò. Præbendarij dicti pos
Assertio 1. affirmans.
sunt esse Vicarij generales Episcorum absolutè loquendo, quia id nullibi inuenitur prohibitum. Immò in Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 16. de Reformatione id supponitur verbis illis: Etiamsi fuerint ex eodem
Concilium Trident.
Capitulo. Quamuis ibi de Vicario Capituli sermo sit: sed quoad hoc nullum est discrimen, & ita Doctores id communiter supponunt, dum de loco agunt, in quo is sedere debet, & quos ex Præbendariis debeat præcedere. Ad quod cum satis tritâ doctrinâ respondent, de Vicario, qui de Capitulo sit, vel qui non sit de illo: pro quo videri potest Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 8. num. 43. & seqq. & in Politica Lib. 4. Cap. 8. pag. 558. Col. 2.
10
*Dico secundò. In Cathedralibus India
rum potest aliquando tanta esse Præbendariorum penuria, vt Episcopo non liceat Vicarium ex illis eligere, si propter officium diuino sit cultui detrimentum inferendum: in hoc enim esse peccatum mortale potest, vt cum aliis tenet P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, Cap. 2. Dub. 12. num. 4. Tunc ergo aut Episcopus sine Vicario se gerat, si id non impediat diœcesis amplitudo, iuxta ea quæ adducit idem Dom. Solorzanus suprà num. 11. vel alium eligat, qui de Capitulo non sit, idoneum tamen: ceteris enim paribus ille eligendus est, aut si magnus excessus non sit. In casu autem necessitatis, illa legem facit. Quòd si
ex Curatis quisquam idoneus appareat, dubitari potest in quo maius inconueniens sit, in eo scilicet eligendo, an in Præbendario? Circa quod dicendum minus inconueniens esse in Præbendarij electione, quia in illo non ita apparet præsens periculum animarum, & Deus id, quod ad earum salutem spectat, cultui suo patitur anteferri, quando in eo aliqua tantùm diminutio sine scandalo adspicientium intervenit: quia misericordiam magis, quàm sacrificium amat. Vnde & Doctores circa cultum Eucharistiæ aliqua omitti posse communiter asserunt, ne infirmus sine Viatico moriatur. Pro quo est & Decretum
Concilij Limensis secundi, quod à Tertio confirmatum & renouatum Act. 4. Cap. 18. vbi sic dicitur: Cùm solemnes feriæ aguntur in vrbibus, earum celebritatis caussa Parochi populos sibi Indorum commissos nequaquàm deserant, etiamsi Sacratißimum Corporis Christi Festum, aut etiam dies Parasceues in
Concilium Limense.
magna hebdomada celebretur: neque verò ob id vocentur & inuitentur à Vicariis vrbium: cùm Deo sit longè gratius obsequium oues proprias eo tempore instruere & curare, quàm cum earum periculo vrbanas solemnitates frequentare. Hæc ibi. Quæ quidem sic intelligenda, vt eo modo faciendum sit, etiamsi Vicarius relinquatur: de alio enim vix esse poterat dubitatio.
11
*Dico tertiò. Præbendarij qui ratione
officij à Choro plus absunt, quàm officij administratio exigat, nequeunt assistentium emolumenta lucrari. Id constat: quia in eo, in quo Præbendarius non habet impedimentum assistẽdiassistendi, perinde se habet acsi officium non haberet. Deinde arguere possumus ex iis, quæ circa Præbendarios, quibus ex officio lecturæ onus incumbit, vel in Vniuersitatibus Facultatum ingenuarum Professores sunt, adducit Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 14. numer. 31. & seqq. & in Politica Lib. 4. Cap. 14. pag. 616. & seqq. illis enim certæ tantùm sunt horęhoræ concedendęconcedendæ, & non, vt contendebant aliqui, dies integra functionis. Et eam gratiam eisdem factam à Gregorio XIII. habetur in Declarationibus Cardinalium circa Cap. 7. Session. 5 num. 12. §. Non debent. Et ita id tenet P. Thomas Sancius Libr. 2. Consiliorum Cap. 2. Dub. 95. num. 5. de quo & inferius Titulo 18. Quòd autem in quauis alia iustâ non assistendi caussâ, quæ publicum bonum concernat, idem dicendum sit, apud eumdem Dom. Solorzanum habetur num. 37. & talis debet Vicariatus officium reputari. Esset autem maius ad prætensionem
dictam fundamentum, si quis esset simul Vicarius, & publicus Theologiæ, aut sacrorum Canonum Professor, vt hic Limæ nonnullos vidimus: occupationes enim illæ integrum hominem exigunt, ex quibus si quidquam temporis relinquitur, aliquali est quieti necessarium, vnde non videntur tales ad assistentiam in Choro diebus omnibus obligandi. Et quidem vt non assistant horis, in quibus exercitio munerum prædictorum vacant, ratio congrua persuadeat; vnde & sic est per dispositionem aut declarationem iuridicam constitutum: Atqui geminata occupatione majus est otium pro studio & requie necessarium: ergo ratio quæ pro vno militat, debet etiam pro alio militare. Id quod roborati potest ex dispositione Concilij Tridentini Seßione 24. Cap. 8. de Reformat. vbi de Cononico Pœnitentiario sic di
Concilium Trident.
citur: Qui dum Confeßiones in Ecclesia audiet, interim præsens in Choro censeatur. Hæc ibi. Si ergo in
Confessionibus audiendis toto eo tempore distineatur, quo Chorus non vacat, toto eo est pro pręsentipræsenti reputandus. Cuius ea est ratio, quia totum illud officij conditio requirit: ergo similiter est in casu nostro dicendum. Idem autem esse de Archidiacono, & quolibet alio, dum auocatur à Choro, vt officio fungatur suo, communis resolutio est, pro qua Lælius Zechius de Repub Eccles. Cap. 24. num. 6. & de Canonico pariter, qui Paræciam habet annexam vt videri potest apud P. Bauny Tomo 1. Tract. 11 Quæst. 7. §. Secundus est. Et de ægrotantibus, per adducta à P. Thoma Sancio suprà Dub. 90. ac de aliis legitimè impeditis ex eodem Dub. 92. & seqq.
12
*Et ita quidem videtur dicendum, si quòd
Vicarius quis scit, ex necessitate Ecclesiæ proue|niat: si autem officium tale ab alio potest æquè benè administrari, non debet talis absentia sustineri. Vnde si velit talis retinere vtrumque, plus certè laborandum illi est, vt & eisdem satisfaciat, & Choro intersit horis feriatis. Quòd si Capitulares non assistenti nihil opponant, nec litem intentent, securâ conscientiâ poterit distributionum commoda reportare. Prohibitio enim non ita explorata est, & qui nihil opponunt, liberalem videntur facere remissionem, quam posse facere multorum sententia est apud P. Thomam Sancium suprà Dub. 108. Dixi debere Vicariatum dimittere, non cathedram, quia Cathedraticis spe
ciale est circa hoc priuilegium à Gregorio XIII. concessum, vt vidimus, ob magnum Ecclesiæ bonum in litteraria professione: quod tamen non ita videtur pro Vicariatu concessum, cui multi possunt idonei reperiri: cùm tamen non ita sit de litterariis Professoribus: arcta enim est via, quæ ducit ad Cathedram, & pauci sunt, qui inueniunt illam. Vnde Præbendarij non debent priuilegium dictum vti iniuriosum sibi calumniari, qui portare se pondus diei, & æstus inclamant, Chori sedibus inhærentes: maior namque est in publicis Professoribus defatigatio, noctes ducentibus insomnes, cùm alij Chori labore contenti sine solicitudine requiescant. Certissima illa Salomonis, vtpotè & Spiritus sancti sententia est. Eccles. 1. v. 18. Quòd in multa scientia, multa sit
Eccles. 1. v. 18.
indignatio: & qui addit scientiam, addit & laborem. Vbi Ioannis Campensis Paraphrasis sic habet:
Paraphrasis Campensis.
Qui enim conatur supra modum sapiens fieri, plurima experietur valde ingrata: & qui ad priorem eruditionem aliquid addere volet, id sine magna molestia non perficiet. Sic ille, post Paraphrasim in Psalmos.
CAPVT IV.

CAPVT IV.

Vtrum Vicarij generales esse possint, quos Episcopi ex Hispania secum afferunt, aut inde ad tale munus accersunt.
13
*RAtio dubitandi est, quia sic aduen
Ratio dubitandi.
titij sunt rerum Indicarum prorsus inexperti, cùm tamen ad munus tale experientia requiratur: id quod præsertim videtur vrgere quando Episcopus & Vicarius simul veniunt, vt vnus alteri esse adminiculo nequeat, cùm cœcus nequeat cœco præstare ducatum. Quòd verò liceat, multorum Episcoporum videtur praxis non facilè damnanda persuadere. Vnde
Dico primò. Nullo modo videtur conue
niens vt Episcopus ex Hispaniâ veniens VicariũVicarium secum afferat, officium cum eo pariter suscepturum. Ratio est clara ex dictis nuper: pro qua facit id, quod habet Barbosa Allegat. 54. num. eodem, de Potestate Episcopi, vbi sic ait: Episcopus
Barbosa.
suum Vicarium generalem debet curare peritum in iis, quæ ad suum munus exercendum pertinent, peritum in Iure Canonico, & Ciuili versatum, ac Moralis Theologiæ non ignarum, & forensium caussarum peritum. Sic ille ex aliis, & cum aliis. Quæ quidem ornamenta planum est in eo esse non posse, qui rerum earum inexpertus prorsus est, quæ ad Prouinciam spectant, cuius est gubernationem subiturus. Et vt id desit, quod de peritia Iuris dicitur; quod tamen ad peritiam eorum, quęquae ad suum munus attinent, asseritur, indispensabile penitus debet æstimari, vt Cap. 1. dicebamus. Quæ doctrina casui nostro pressiùs adaptatur: res enim Indicæ alterius indaginis sunt, municipalia iura diuersa, vnde experientiam exigunt propiorem. Facit etiam pro eodem id, quod habet P. Bauny Tomo 1. Tract. 9. Quæst. 2. §. Quartò, vbi ait, quòd
P. Bauny notanda doctrina.
cùm Episcopus est alienigena; Belga. V. C. aut Italus, eius Officiales ac Vicariosè regno oriundos esse oportet, ex Choppino Libr. 1. de sacra politia tit. 6. numer. 10. & priori eius ratione omissâ, secunda ex eo procedit quòd caussa erit turbarum in populo, qui cùm rebus suis tutelam atque præsidium nullum esse in eorum sinu cernant, qui linguam suam non norunt, iusta eis haud dubiè daretur querendi caussa se ab Episcopo neglectos. Quæ quidem licet non omnino quadret; habet tamen momenti non parum, non solùm ob neglectos indigenas ad curam hujusmodi, sed ex confidentiæ defectu in eo, quem penitus ignotum habent, licet eadem linguâ loquentem. Omittunt autem Auctores illi quod ad experientiam pertinet, & est sanè potissimum. In eo ergo juxta circumstantiarum qualitatem poterit graue esse peccatum.
14
*Dico secundò. Id quod est Assert. præ
ced. dictum, currit etiam quando aliquis ex Hispania accersitur constituendus statim Vicarius, curâ Episcopatus ipsi generaliter demandatâ. Ratio est similis: quia idem est experientiæ defectus: quantus autem ille sit, diximus Titulo 1. num. 40. vbi experientiæ ornamentum commendatum.
Dico tertiò. In viro aliàs idoneo experientiæ
defectus suppleri interim ab Episcopo potest, si ita vices suas tribuat, vt quæ momẽtimomenti magni sunt, ad se deferenda præcipiat, donec Vicarius sufficientem hauriat rerum notitiam IndicarũIndicarum. Quòd si propter diœcesis amplitudinem & multitudinem negotiorum, nequeat ab Episcopo satisfieri cum nouitio Vicario, graue in eo esse peccatum potest: quia tenetur omnino suo muneri satisfacere, & cùm per se non possit, debet competentem sibi adiutorem adscire, juxta ea, quæ cum multis affert Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 8. num. 11. & seqq. & in Politica Lib. 4. Cap. 8. pag. 555.
Consiliatus Barbosa.
Col. 1. & per hæc conciliari possunt, quæ Barbosa adducit Allegat. 1. vsque ad 4. Ex Sbrozio enim de Vicario Episcopi Lib. 1. quæst. 34. Cucho, Lælio, Zechio, Menochio, & aliis statuit Vicarium non futurum exterum, sed qui notos habeat mores hominum ejus loci, pro quo constituitur: & quia jure præsumitur originarium majori fide & diligentiâ administraturum. Sed opponit deinde S. Carolum aliter censuisse, de quo sic Carolus vitæ Scriptor: Vicarium verò generalem in primis
grauem, pietate, religioneque præstantem, doctrina spectatum, Iurisconsultum, tum prætereà disciplinæ sacræ studio incensum, Sacerdotemque eligebat. Hos verò, nempe Vicarium generalem, & duos alios, qui tum ad ciuilia, tum ad criminalia deputabantur, adhibere exteros solebat; ne fortè amicitiâ, propinquitate, gratiâ, aut verò metu adducti, ius aliquomodo quandoque violarent, minusue liberè dicerent. Sic ille. Conciliari | inquam possunt, vt exteri eligantur, sed non penitus inexperti: accedente autem experientiâ inconueniens illud videtur cessare de minore fide ac diligentiâ, quàm sit eâ, quæ originarijs esse propria solet: multa enim aliunde non suppetentia, per illam possunt opportunè suppleri. Videantur dicta citato illo, num. 40.
CAPVT V.

CAPVT V.

Ratione officij in quibus grauiter peccare contingat Vicarios Indicorum Prælatorum.
15
*DIco primò. Peccant illi grauiter Pa
rochorum notam libidinem tolerantes. Pro quo Decretum Concilij Limensis secundi à Concilio tertio confirmatum & innouatum habemus verbis grauissimis Actio. 3. Cap. 19. vbi sic post alia multa: Porrò Parochijs Indorum nullo modo Clericos incontinentiâ notatos aut suspectos præficiant: quin potiùs, cùm tales resciuerint, sine cunctatione remoueant, neque aliunde
Concilium Lim. 3.
remotos aliò transferant: ne propter eos (quod crebrò cernimus) nomen Dei blasphematur inter Gentes. Sed neque iuuenales Indas ad seruitia domestica, siue perpetuò, siue etiam per vices alternantes, tenere vlla ratione permittantur: sed aut famulatu virorum, aut si opus erit, mulierum satis ætate prouectarum seruitio vtantur. Hæc Concilium. Vbi cum Episcopis & Visitatoribus loquitur; spectat autem etiam ad Vicarios, quorum eadem est cum Episcopis solicitudo, sicut & idem est tribunal. Quàm autem lethalis hæc dissimulatio sit, & res ipsa & Concilij verba declarant, quæ præcesserant, illa scilicet: Scientes sibi in æterno Dei iudicio grauißimè imputandum, si eiusmodi Concubinarios monere aut punire dißimulauerint. Sic ibi. Quales autem monitiones esse debeant, & qualiter ac quando ad pœnarum inflictionem veniendum, ibidem decernitur. Concinit autem Diœcesana Synodus Limensis Lib. 3. Cap. 3. Titul. 1. Nec quia de Con
cubinarijs sermo est, ad eos solùm, qui in rigore tales sunt, eò quòd pellices domi retineant, vxorum more, vt videri potest apud Bonacinam Tomo 3. Disputat. 3. Quæst. 7. Puncto 4. num. 1. pertinere putandum est. Concilium enim in Decreto prædicto ad Concilij Tridentini dispositionem alludit, cuius & meminit, quæ pro eodem habetur Seßione 25. Cap. 14. de Reformat. Vbi non solùm concubinatus traducitur, sed impudicitiæ sordes; vnde sic habet: Prohibet S. Synodus quibus
Concilium Trident.
cumque Clericis, ne Concubinas, aut alias mulieres, de quibus poßit haberi suspicio, in domo, vel extra detinere, aut cum ijs vllam consuetudinem habere audeant: alioquin pœnis à sacris Canonibus, &c. Vnde declarationem, quam adducit Barbosa ibi, quòd scilicet,
hoc Decretum de concubinatu, & alijs impudicitiæ sordibus Clericorum non procedit in simplici incontinentia absque qualitate concubinatus, cùm contraria verbis Concilij sit, nullus probare potest. Nisi dicamus impudicitiam non quamlibet, pœnis ibi contentis affici, sed quæ Concubinatus habeat qualitates, hoc est, illi similes, dum extra domum habetur femina, vel consuetudo cum illâ interuenit, acsi domi haberetur: & hoc sibi velle Auctorem illum dictâ explicatione. Quidquid autem de illa sit, Concilium Limense omnem publicam incontinentiam suo Decreto comprehendit, dum Clericos incontinentiâ notatos remouendos statuit, circa quod Vicarios sub reatu lethalis culpæ, & grauissimæ profectò, oportet vigilare.
16
*Vbi coommunem illam excusationem
de notorietatis defectu oportet expungere. Est quidem omninò tenenda doctrina, quam sacri Canones circa hoc exhibent, & præsertim Iulius III. in Cap. Vestra, de cohabitat. Clericor. & Innocentius III. in Cap. Tua nos, & Gregorius IX. in Cap. Quæsitum, eodem Titulo, dum statuunt non esse contra Clericos ob crimen huiusmodi procedendum, nisi notorium fuerit, neque ab eorum consortio in diuinis abstinendum: & sine accusatore, deficiente notorietate, formandum non esse iudicium, ac etiam credendum non esse testimonio bonorum virorum, inter quos viuere dignoscuntur. Nihilominùs in citato Cap. Tua nos, id decernitur, quod sine accusatore & notorietate potest ad remedium mali huiusmodi deseruire, dum sic dicitur: Sed si de Clericis ipsis
Cap. Tua nos.
talis habeatur suspicio, vt ex eâ scandalum generetur in populo, licèt contrà ipsos non appareat accusator, eis tamen est Canonica purgatio indicenda: quam si præstare noluerint, vel defecerint in præstanda, eos Canonicâ debebit animaduersione punire. Sic ibi. Licèt ergo bonorum virorum testimonia non sint ad punitionis effectum sufficientia, possunt ad suspicionem sufficere, & ad scandalum credendum; neque enim ad hoc iudicij formam Pontifex necessariam esse definit. Indicenda ergo est purgatio Canonica taliter criminosis. Sed certè in populis
Indorum illa impossibilis est, communiter loquendo, quia nequit ibi esse sufficiens purgationi testium numerus, de quo Cap. Insinuatum, de simoniâ. Præterquàm quòd purgatio Canonica vix iam in vsu habetur: immò ab vsu penitus abiisse, nisi in caussâ hæresis, testantur Iulius Clarus, Salcadus, & Penna, apud Barbosam in Collectaneis ad Decretales, Lib. 5. Titul. 34. Cap. 1. numer. 2.
17
*Quid ergo faciendum suspicione incon
tinentiæ constante? Quia remedium illud in vsu non est, omni est alio prorsus abstinendum? Quis hoc dixerit? Aliquid ergo ad mali adeò pestiferi depulsionem agendum, quod non in solâ monitione consistat, cui parum fidendum est. Et ideò talibus non esse indicendum iuramentum, quo iurent se ad Concubinas non reuersuros, statuit Alexander III. in Cap. Clericos, de cohabitat. sic dicens: Clericos in sacris Ordinibus
Cap. Clericos.
constitutos, qui publicè tenent Concubinas, adeas abiurandas nolumus à tua Fraternitate compelli, ne in eamdem fornicationem instinctu diabolicæ fraudis redeuntes, periurij reatum incurrant. Sic ille. Quibus ergo iurantibus fauorabilis nequit esse præsumptio, quod non iurantibus est credendum, sed admonitionem Prælatorum emendationis propositum magnum se concepisse testatis? Præmittenda quidem monitio, & iterata quidem, iuxta sacros Canones, vt videri potest in Cap. Si quisquam, eodem Titulo: de quâ & Tridentinum, & vtrumque Limense Concilium suprà. Sed si non prosiciant, quid vltra faciendum? Aliquid certè, ne prauo exemplo nouella fidei germina detrimen|tum lamentabile patiantur. Vel radantur, cancellentur, aut rumpantur penitus, quæ circa hoc scripta sunt, quandoquidem adeò inutilia comprobantur. Circa monitiones ita ex Declaratio
Futuræ tamen & quales.
nibus Barbosa ad citatum Cap. 14. scribit: Specialiter monendi sunt, non autem solùm generaliter, puta per edictum. Et hæ monitiones ex hoc Decreto non sunt
Declarationes Cardinalium.
faciendæ tantùm in visitatione, sed & in alijs quoque temporibus fieri debent. At tempus quod inter vnam & aliam monitionem intercedere debet, arbitrio Episcopi relinquitur. Sic ille.
18
*Sed pergunt hi, de quibus agimus, & sa
cerdotis famæ consulendum esse identidem clamant, quod & ego meritò clamandum existimo, quia fama sacerdotis pretiosa est, vt iure debeat diuitijs multis anteferri. Sed certè dum de remedio agimus eorum sordibus adhibendo, nihil contra eorum famam attentamus, sed eam talem cupimus, qualis eorum statui debet conueniens iudicari. Famam illi bonam non castè agendo miserè perdiderunt, nec aliter recuperanda illa nisi splendore castitatis reparato. Qui ergo de reparandâ castitate agit, de zelo boni nominis benemeritus haberi debet, non illi iniurius conclamari: adhoc enim Ecclesiastica censura tendit, vt infamia conuertatur in bo
Cap. Inter solicitudines.
nam famam & omne scandalum & suspicio deleatur. Cap. Inter solicitudines, de purgatione Canonica. Quòd si contingat famæ aliquod detri
mentum, ob salutem multorum non debet illud à Prælatis attendi; immò nec pro bono illius tantùm, qui tale patitur detrimentum; cùm præsertim ille caussam dederit, qui immeritò vult alios famæ suæ scrupulosè prospicere, cuius ille adeò prodigus inuenitur. Id quod in præcepto fraternæ correctionis est manifestum, dum Matth. 18.
iubet Christus peccantem secretò esse corripiendum: quòd si non audierit corripientem, id est, obaudierit, à peccato resipiscens, adhibendos testes: posse autem illos pluries aduocari, nunc hos, nunc alios, si spes emendationis affulgeat, graues scriptores dicunt, vt videri potest apud Bonacinam Tomo 2. Disp. 3. circa primum Decalogi Præceptum, Quæst. 4. Puncto 7. num. 15. Post illos autem, si emendatio adhuc desideretur, ad Prælatum tale est delictum deferendum. In quibus perspicuè apparet famam peccantis obscurari. Quod tamen Christus non esse curandum docuit, debitâ moderatione seruatâ; quia de bono animæ illius agitur, quod est famæ præferendum, vt Doctores communiter asserunt, tum scribentes in Euangelia, tum de Charitate agentes in speciali de illâ tractatione. Quòd autem propter vitandum alio
rum damnum, præsertim spirituale, idem dicendum sit, communis est Doctorum Canon in eadem materiâ, sicut & in materiâ de iustitiâ, vbi quæstio illa incidit: an licitum sit manifestare delictum occultum, aut defectum alicuius, ad vitandum damnum proximi: ad quam affirmatiuè respondent, vt videri potest apud Auctorem citatum Disputat. 2. de Restitutione, Quæst. 4. Puncto 8. Patrem Gasparem Hurtadum Disputat. 12. de eadem Difficult. 11. P. Lessium Lib. 2. Cap. 11. Dub. 9. qui alios adducunt. Quòd autem ex nota impuritate Parochi Indorum, grauissimum illis damnum immineat, satis liquet ex dictis numer. 17. Vbi Limensis Concilij verba dedimus, testimonio experientiæ irrefragabili prolocuti.
19
*Dico secundò. Peccant item Vicarij,
qui post publicatum edictum ad morum reformationem, venientibus vt grauia scandala denuntient respondent non audiendos, si probare non possint. Quod quidem in eâ videtur posse doctrinâ fundari, quam multi tenent scriptores, iudicem scilicet Ecclesiasticum non posse suo edicto obligare vt sibi occulta crimina detegantur, sed tantùm publica, sic enim colligitur ex Cap. Inquisitionis. §. Tertiæ, de accusationibus. Et Cap. Qualiter, & quando, eodem Titulo: in quibus deciditur ex denuntiatione non posse procedi ad inquisitionem pro puniendo delicto, nisi præcedat infamia, aut clamorosa insinuatio: Quinim
Cap. Inquisitionis.
mò depositiones contra eum recipi non debere; cùm inquisitio fieri debeat solummodo super illis, de quibus clamores aliqui præcesserunt. Sic in priori. In alio verò sicut sequitur: Sicut accusationem legitima debet
Cap. Qualiter & quando.
præcedere inscriptio, sic & denuntiationem charitatiua monitio, & inquisitionem clamosa insinuatio præuenire. Sic ibi. Qui ergo delicta in edicto iussa deferri sine præfatis qualitatibus denuntiat, non debet audiri; quidquid de iure ciuili sit cum maiori rigore procedente. Atque ita tenet P. Gaspar Hurtadus Tractatu de judicio forensi. Disput. 2. Difficult. 7. Sed certè fundamentum hoc non applicatur accommodè: & ex eo fit multa crimina manere non solùm impunita, sed impunitatis securitate
sine remedio perennare. Quidquid sacri Canones de infamiâ ad denuntiationem præcessurâ definiunt, tunc tantùm habet locum, quando denuntiatio solam spectat punitionem, quæ quidem loco accusationis successit, quia hæc rarò iam solet adhiberi cum requisitis illis, quæ in Iure pro eadem apponuntur. Pro quo P. Lessius suprà, Cap. 29. num. 139. ita scribit: Neque prædictis ob
P. Lessius.
stat communis doctrinâ Theologorum & Canonistarum (à qua in re tanti momenti non facilè recedendum) qui docent non esse procedendum ad inquisitionem specialem nisi præuia infamia: quia id intelligendum est quando solùm intenditur punitio criminis, neque inquisitio putatur necessaria ad bonum Reipublicæ, & mali compreßionem: hoc autem prædicta sententia non negat: & hoc modo istæ sententiæ videntur posse conciliari. Sic ille.
20
*Quia verò dicere Vicarij possunt se ma
gis Iuri conformem sententiam in fauorem fidelium, ac præsertim Clericorum, amplecti; aduertant ex declaratione excessuum, ac præsertim Clericorum, qui magis præiudiciales sunt, certam obligationem procurandi remedium resultare: non enim tantùm iudices sunt, sed etiam Patres, & Pastores, sicut sunt Episcopi ipsi, iuxta dicta num. 7. Et pro quo etiam Auctores, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 6. Consiliorum, Cap. 2. Dub. 14. Conclus. 3. Tales autem non
EtiāEtiam inflictâ pœnâ.
solùm monendo procedunt, sed etiam pœnam aliquam infligendo: vnde & Prælati Ecclesiastici illam imponere possunt: non quidem ordinariam, sed quæ medicinalis esse possit, & ita cum effectu ad remedium conducere: pro quo Auctor idem suprà, in Proœmio, num. 3. & Dub. 5. num. 8. & Dub. 10. num. 5. & ratio videtur aperta, tum ex ratione officij dictâ: tum etiam quia aliàs multa crimina impunita manebunt, & Reipubli|cæ status in peius quotidiè ruet. Videatur Laurentius à Franchis, & ipse etiam Vicarius Generalis in Controuersiis, Pag. 248. & 249. vbi ostendit vni facti bonæ famæ esse credendum, etiam in materia maioris momenti.
21
*Quod autem ad correctionem fraternam
priùs adhibendam spectat, nequit prædictis obstare, si ea fuerit prætermissa: nam obligationem non esse præmittendi illam, quando crimina sunt publica, communis est sententia Doctorum, qui videri apud eumdem P. Sancium possunt citato Dub. 5. numer. 2. & post alios explicat P. Arriaga Tomo 1. in 2. 2. Disput. 46. num. 6. Si ergo Vicarij denuntiationem recipere renuant, quia edicta de solis publicis delictis procedunt, & aliàs correctionis fraternæ defectum opponant, sibi in tali procedendi modo apertè contradicunt. Item: cùm tot sint caussæ, propter quas omitti correctio potest, & ordinaria sit emendationis desperatio ex illâ, atque ordinarius timor, dum quis, si admoneat, & posteà ad iudicem delictum deferatur, timere satis probabiliter potest delati indignationem, qui delationem ab eo factam, qui admonuit, facilè sibi poterit persuadere. Licèt enim Christus Dominus ordinem seruari iusserit (si tamen proprium præceptum est, quod docti aliqui negant) ex quo talis timor oriri in dela
tore possit, dum post monitionem secretò, & coràm alijs factam, ad Ecclesiam deferri præcipit: id quidem probat multoties aliter posse contingere, aliàs præceptum esset inutile, si videlicet timor semper posset executionem impedire. Potest ergo denuntiatio fieri sine timore damni, & tunc erit obligatoria post correctionem. Quando autem timor non leue habet fundamentum, neque leuis illa est, obligatio cessat; & sic videmus passim accidere: sicut & propter rationes alias obligationem correctionis absolutè cessare, vt videri apud scriptores potest, qui sunt sanè quamplurimi, materiam dictam pertractantes, & ex nouioribus P. Arriaga suprà, & numeris seqq. vbi
P. Arriaga.
sex rationes adducit, propter quas non præmissâ correctione potest delictum statim Prælato denuntiari. Cùm ergo hoc ita sit, in casu nostro, si Vicarius roget an sit præmissa correctio, respondere quis potest à se id factum, ad quod scit se obligatum; neque informationem de hoc exhibere debet, vt est perspicuum. Non ergo Vicarius poterit ex correctionis defectu circa remedium delati criminis prouidentiam debitam subtraxisse.
22
*Dico tertiò. Vicarios in eo etiam gra
uiter peccare continget, & est illud in Indijs non rarum absurdum, si circa decentiam Clericalis habitus non inuigilent. Qualis ille esse debeat habetur in Cap. Clerici 2. de vita & honest. Cleric. In Clement. Quoniam, eodem Titul. Cap. Non liceat. 23. dist. 21. quæst. 4. per totam. In Concilio Lateranensi sub Innocentio III. Can. 16. & in 10. Seßione 9. In Constantiensi Seßione 14. In Tridentino Seßione 14. Cap. 6. de Reformat. Post septimam Synodum. Can. 16. & Romanam Canone 31. Et quod ad Indias attinet, in Concilijs Limensibus, ex quibus tertium ad magis singularia descendit Actio. 3. Cap. 16. Vestes neque diuersi co
loris, neque sericæ sint, neque aut breuiores & strictiores: neque contrà prolixiores & splendidiores quàm deceat, sed pro Ecclesiasticâ grauitate, talares: remoueantur verò à Clericali vsu noua quædam inuenta indumentorum aut ornatus, quæ milites, non Clericos decent, qualia sunt, quæ patrio nomine vocare solent, lochuguillaslechuguillas, polaynas, puñetes, guarniciones de seda, faxas inen los nanteosmanteos, alamares, monteras, pentuflospantuflos, ô Zapatos de seda, follages en las calzas, ô muslos, aunque sean de paño. Hæc Concilium. Vbi quod attinet ad talarem vestem, obligationem esse specialem deducitur ex varijs Concilijs, quæ adducit Ambrosius de Immunitate Ec
cles. Cap. 23. num. 11. & 12. Gauantus in Commentarijs circa Rubricas Missalis, Parte 2. §. 1. numer. 2. L. Y. Hieronymus Garzia de Sacerdotio, Tractat. 1. Difficult. 2. Dub. 1. Puncto 1. P. Bauny Tomo 1. Tractat. 11. Quæst. 11. Assert. 1. Et secundùm Aaron talarem vestem induere, vt sint in habitu ornato. Verba sunt S. Martini Pontificis in citato Cap. Non liceat. Vbi satis vrgens ratio talis consuetu
Cap. Non liceat.
dinis indicatur; quòd scilicet Euangelici Ministri non debent minori decentiâ procedere, quàm
Illius ratio.
antiqui Sacerdotes, quibus talaris habitus diuino erat imperio destinatus. Maiorem enim in illis decentiam maior dignitas exigit, cùm non aliter illi differant quàm vmbra & veritas, substantia & mortua effigies. Non autem ita est talaris vestis
Exceptio quædam.
in obligatione, vt cum rigore mensura talis tenenda sit, nam & itinerantibus, ac peregrinis breuiores vestes permittuntur, & rusticanis Parochis, etiam in Missæ sacrificio, vt docti Recentiores tradunt, ex quibus videri possunt Homobonus Tractat. 4. Quæst. 145. & Gauantus suprà, circa verba illa Rubricæ: Quarum exterior saltem talum pedis attingat. Debere autem medium crus saltem attingere, citati dicunt.
23
*Et vestem talem dum in publico quis
versatur, non habere, aliquale peccatum esse nequit dubitari; sine illa enim dignosci nequit an quis sit in sacro Ordine constitutus, vnde & reuerentia illi debita exhiberi nequit, ac prætereà statum suum dedecorat, dum more profanorum se gerit. Quòd verò mortale sit in habentibus sacrum Ordinem, atque etiam in Beneficiarijs, tenent communiter Doctores, ex quibus Angelus verb. Clericus 4. numer. 1. Panormitanus in Cap. Si quis, de vitâ & honest. Cleric. Nauarrus in Manuali, Cap. 25. num. 109. Syluest. verb. Clericus §. 2. Remigius in Praxi Curatorum, Tractat. 5. §. 4. P. Reginaldus Tomo 2. Tractat. 3. Cap. 2. num. 10. P. Azor Tomo 2. Lib. 7. Cap. 13. Quæst. 3. P. Bauny suprà, Assert. 4. & alij, quos adducit Hieronymus
FundamẽtumFundamentum pro illa.
Garcia Pag. 28. num. 33. Fundamentum est compertum ex grauissimis, & iteratis Conciliorum, & sacrorum Canonum Decretis, ac pœnarum magnitudine, quæ transgressoribus imponuntur, nec non ex rei ipsius conditione: nihil enim magis indecentius excogitari potest, quàm Clericos, personas adeò sacras, nihil in se, quod tantæ sublimitatis sit indicium circumferre. Quâ ratione Religiosos peccare grauiter habitûs dimissione certissimum est, cui leuitati grauis est etiam adnexa censura. Excusant autem aliqui
eos, qui vt pilâ ludant, aut venationi, vel Comicæ actioni incumbant, tale aliquid faciunt: addunt tamen debere esse aliquomodo occultè, & sine scandalo. Non ergo videntur excusandi, qui vestitu merè sæculari præ foribus domorum | suarum adstant recreationis caussa, aut ibidem in mensa lusoriâ propter auram captandam sedent, non semel aut iterùm, quod tolerabile esset, sed frequenter.
24
*Quod autem ad alia attinet à Consilio Limensi recensita, multa iam ex illis curæ esse
non debent, quia eorum vsus etiam apud laicos penitus exoleuit, vt lechuguislaslechuguinas, polaynas, follages, puñetes. Sericæ autem veris nimiumquantum vsus inoleuit, vt nullus illis non inueniatur vtens, nisi qui cas assequi nequit, & sunt sanè non multi:
Vestes sericæ.
non videtur ergo graue peccatum in eo esse, & ita in Hispaniâ hujusmodi etiam vsus toleratur. Vnde Eminentissimus Dom. D. Balthassar Moscosus & Sandouel, eximium sæculi nostri ornamentum, Cardinalis, & Archiepiscopus Toletanus, Edicto suo speciali circa hoc die 28. Octobris Ann. 1652. cùm ad multa singularia descendat, serica non prohibet, sed telam vniformi texturâ, vulgò lisam, & sine scissuris, futuram decernit, cum eiusdem coloris interiori assumento, & eiusdem telæ manicis, vel alterius, pretij inferioris. Circa hoc ergo non videtur maior in Indiis rigor affectandus; quamuis expediret, vt vbi propagandæ fidei, & stabiliendæ religionis Christianæ negotium agitur, peculiaris modestiæ ratio in eius Ministris haberetur. Quamuis, quod ad Indos spectat, illos vilioris habitûs gestatio ob temperantiæ significationem nihil moueat, sed ad reuerentiam, & credulitatem magis soleat vestium decentia, & aliqualis splendor permouere. Alia verò à Concilio vetita omnino obseruanda sunt, quamuis in pileolis, qui à monte nomen nacti
Monterarum vsus.
sunt, eo quod per montes gradientibus accommodati sint, & ita dicuntur Monteras, cum distinctione loquendum sit: sunt enim Monteræ honorificæ, quibus domi honesti ciues vtuntur; & istæ non videntur Clericos dedecere, vnde & in vsu apud illos iam pridem fuerunt: aliæ autem sunt, quibus honestæ personæ non vtuntur intra vrbem, & ex se minimè decentes apparent, vnde & vulgus promiscuum eas sibi tamquam vsui proprio conuenientes assumit: & in Clericis in sacris, ac Beneficiariis non debent vlla ratione permitti.
25
*Obligationem autem esse, generaliter
Sub mortali obligare.
loquendo, sub mortali citati affirmant, dum de vestibus prohibitis generaliter etiam loquuntur. Et potest deinde efficaciter ostendi ex eo quòd Concilia & sacri Canones, dum vestes indecentes prohibent, non potuerunt omnes singularum prouinciarum profanos vsus suâ prohibitione, eos designando, complecti: vnde cùm generaliter statuunt, & statim aliqua specialia designant, sicut magis specialiter in Cap. Clerici citato; minimè existimandum est ea so la fuisse prohibita, sed omnia quæ in diuersis regionibus similia occurrunt, & pro vsu Clericorum indecentia reputantur. Item Episcopis præcipitur vt circa hoc inuigilent, & quæ indecora viderint, pœnarum inflictione remoueant; quod præsertim videre licet in Concilio Tridentino citato Cap. 6. Atqui Concilia Limensia in his prouinciis ea penitus indecentia iudicarunt, de quibus agimus, & omnino exterminanda decreuerunt: ergo obligatio ex Conciliis, & sacris Canonibus descendens, hic venit penitus asserenda. Et quidem esset illa, etiamsi à Conciliis Limensibus non fuisset ita sta
bilitum, quia Concilia suâ determinatione non fecerunt vt essent illicita Clericis, quæ illicita priùs habebantur, sed quòd essent illis illicita ampliùs declararunt, vt ex tenore Decreti constat, dum in eo remouenda dicuntur quædam vestimentorum inuenta, quæ milites, non Clericos decent, vt vidimus num. 22. Quæ autem talia sunt, planum est per Sacros Canones esse prohibita. Indica ergo Concilia id, quod iam erat prohibitum Clericis, intimarunt, nouorum inuentorum enumeratione propositâ. Quòd autem materia sit leuis, dici profectò nequit, quia similia sacris Canonibus prohibita reperiuntur, quorum prohibitio sub mortali vrget, iuxta citatos Auctores. Et Eminentissimus Cardinalis Toletanus in citato edicto similia, & aliqua multò minora prohibet sub pœnâ excōmunicationisexcommunicationis maioris latæ sententiæ ipso facto incurrendæ, in toto, & in parte transgredientibus.
26
*Solet autem pro iis, qui ex vrbibus exe
Itinerantium abusus.
unt, siue longum siue etiam diarium iter confecturi, plus aliquid circa hoc in Indiis vsurpari: Clericalem enim habitum aliqui penitus dimittunt. Quod quidem in vtroque Limensi Concilio apertè damnatum. In secundo; Seßione 3. Cap. 21. & in tertio Act. 3. Cap. 16. in quo sic
Concilium Limense 3.
dicitur: Porrò cùm iter faciunt decorum Sacerdotale ipso etiam apparatu conseruent. Etenim, quod quidam faciunt, lanceas, sclopetos, aliaque id genus arma gestare, milites Christi magnopere dedecet. Sic ibi. Nec obstat de vestibus nullam fieri mentionem, iam enim de illis præcesserat, cùm immediatis verbis de noctu exeuntibus ageretur, vestitu militari ac profano compositos, sic addendo. Nulla ratione ferendum est. Præterquam quòd cùm decorum Sacerdotale conseruandum in itinere dicatur, ad illud in primis decentiam vestium conducere est penitus manifestum. Quamuis autem de solis Sacerdotibus videatur dispositio dicta procedere, ad omnes spectare constat, de quibus illa procedit: sunt autem generaliter Clerici, quamuis ad eos,
qui Ordinis sacri sunt, & alios, de quibus Concilium Tridentinum loquitur, obligatio sub mortali spectet, quia in illis maior est indecentia, & de ipsis in speciali dicta Decreta procedunt, vt ex verborum tenore perspicuum habetur. Est autem pro illis expressa decisio Zachariæ Pontificis in Synodo Romana
Synodus Romana.
Cap. 31. vbi sic dicitur: Episcopi, Presbyteri, Diaconi, sæcularibus vestibus non vtantur, nisi vt condecet, tunicâ Sacerdotali talari; sed neque dum ambulauerint in ciuitate, aut in via, aut in plateis, sine operimento præsumant ambulare, præterquàm si in itinere longo ambulauerint. Sic ille. Vbi quod de itinere longo dicitur, non est exceptio totalis, vt in illo possit dimitti habitus Clericalis; sed vt non debeat cōmunecommune operimentum afferri, quod propter longitudinem sit impedimento futurum: de talari autem tunicâ nihil dicitur, quia illa ita accommodari potest extremitatum eleuatione, vt non impediat: quod tamen in operimento, pallio inquam, aut mantello, non ita fieri potest, vt passim experimur. Quòd autem sine talari tunicâ in villis, aut prædiis, vel in itinere, aut sine breuiore aliqua, sed cum vestibus, quæ sunt prorsus laicis communes, Clerici incedant, intolerabilis | indecentia est, sed non infrequens, vnde circa illam oportet Prælatorum diligentiam efficaciùs militare.
27
*Neque verò tueri se illi possunt senten
tiâ Caietani in Summa, Verb. Clerici peccata, vbi ait in dimissione habitûs Clericalis tunc tantùm esse peccatum mortale, quando in eo est temeritas, contumacia, aut contemptus: quod tamquam valde probabile approbat Villalobos Tomo 1. Tract. 11. Difficult. 16. num. 5. & Diana Parte 3. Tract. 4. Resolut. 183. Nam in primis Caietanus ante Concilium Tridentinum scripsit, in quo res hæc quoad obligationem non solùm est innouata, sed etiam ampliata, vt ex tenore Decreti constat, graues namque in eodem pœnæ propositæ, culpæ arguunt grauitatem. Deinde temeritas, contumacia, & contemptus iuxta id æstimanda sunt, quæ idem Concilium ad incurrendas pœnas sufficere suo Decreto determinat: atqui illud sic habet: Tanta autem hodie aliquorum
Concilij Tridentini Decretum.
in oleuit temeritas, religionisque contemptus, vt propriam dignitatem, & honorem Clericalem parui pendentes, vestes etiam deferant publicè laicales, pedes in diuersis ponentes, vnum in diuinis, alterum in carnalibus: proptereà omnes Ecclesiasticæ personæ, quantumcumque exemptæ, quæ aut in sacris, aut dignitates, personatus, officia aut Beneficia qualiacumque Ecclesiastica obtinuerint: si postquàm ab Episcopo suo, etiam per edictum publicum moniti fuerint, honestum habitum Clericalem illorum Ordini & dignitati congruentẽcongruentem, & iuxta ipsius Episcopi ordinationem & mandatum non detulerint, per suspensionem ab Ordinibus &c. Iuxta
quæ post monitionem Episcopi temeritas, contemptus, & contumacia est ad pœnam sufficiens incurrendam; ante monitionem autem temeriritas & contemptus sunt, quia supra illa cadit monitio, vt apertè verborum tenor ostendit: temeritas autem & contemptus in eo apparent quòd laicales vestes deferantur, Clericalibus dimissis: eo enim ipso Clericalis videtur dignitas parui pẽdipendi: ergo iam interuenit quod à Caietano requiritur vt in dimissione possit mortale peccatum inueniri: neque enim temeritatem, contemptum, & pertinaciam, aut contumaciam collectiuè exigit, sed quodcumque illorum: quamuis iuxta Concilij doctrinam neque temeritas sine contemptu, neque contemptus sine temeritate reperiatur. Temeritas enim in præsenti materiâ pro actione sumitur sine caussa rationabili ab homine sui status æstimatore iniquo prodeunte. Duo ergo Auctores citati eodem modo sunt accipiendi: præterquam quòd expressè affirmant peccatum mortale tunc esle, quando Clericus ita vestitus incedit, vt nequeat dignosci Clericatus: multò ergo magis quando ea, quæ specialem indecentiam habent, & specialiter sunt prohibita, ab eisdem vsurpantur.
28
*Dico quartò. Vicarij generales Indiarum
grauissimè peccare possunt, si circa Moniales curam non exerceant singularem. Circa illas nonnulla Concilij tertij Limensis Decreta extant Act. 2. Cap. 33. & tribus sequentib. Sed illud Capitis 35. summi inter alia momenti, vbi sic dicitur: Abbatissæ, siue Præpositæ, sæcularibus facilem cum Sanctimonialibus colloquendi licentiam non conce
Concilium Limense 3.
dent, nisi parentes aut fratres fuerint. Atque ijs ipsis, non ita crebrò: sine teste verò loqui non permittant. Porrò Clerici illarum Collocutoria ne frequentent: quod si absque Prælati permissu eas visitare pro nihilo duxerint, excommunicentur. Sic ibi. Summi inquam momenti hoc est, vt ab eo videatur tota Monialium spiritualis cultura pendere. Monialis qui
dem à solicitudine dicta, & cùm ad colloquia secularium frequenter accurrit, esse desinit Monialis, & Manualis effecta, valde incipit cælestis Sponsi oculis displicere. Tunc illi amica, tunc speciosa, tunc dulcis voce, & decora facies cùm
Cant. 2.
in foraminibus petræ, & cauerna maceriæ: cùm scilicet non Manualis, sed Monialis intra Monasterij septa, velut columba in petræ foraminibus, & maceriæ cauernâ deprehensa. Proptereà Pontifices circa hoc fuêre cautissimi, licentias huiusmodi volentes esse rarissimas: vnde frequentiam videntes, neque impedientes, contra eorum faciunt voluntatem; & contra diuinam, maximè in hoc negotio perspectam, cùm ex frequentiâ tali religiosa obseruantia, multis interuenientibus scandalis, detrimenta quamplurima patiatur. Et hoc quidem non solùm in Monasteriis Ordina
rio subiectis, sed in exemptis etiam ab Ordinariis eisdem obseruandum, ad quos etiam quæ ad clausuram spectant constat pertinere ex dispositione Concilij Tridentini Seßione 25. Cap. 5. de Regularibus. Ad custodiam autem clausuræ spectare accessum ad Moniales impedire, & ita etiam Episcopalis curæ & auctoritatis id esse, benè aduertit Barbosa de Potest. Episcopi Allegat. 102. num. 11. Quod quidem in Indiis magis necessarium, in quibus distantia Pontificis maior in caussa esse solet maioris in istis licentiæ vendicari: sicut &
in musico concentu, pro quo videnda quæ dixi in Epithalamio num. 954. & seqq. Et nunc addo ExtrauagantẽExtrauagantem Ioannis XXII. quæ est vnica inter communes Lib. 2. de vita & honest. Clericor. omnino legendam, in eâ enim id expressum, quod nostris temporibus deprehendimus.
29
*Dico quintò. Vicarij dicti peccare item
lethaliter possunt, dum serio & exactè non student ludos Clericorum auertere, & ne domos eisdem publicè deputatas cum dignitatis suæ dedecore manifesto frequentent. Quod quidem, nullo id specialiter etiam docente, arguit peccatum in eo esse lethale, ex dicto capite, & quia plurium est occasio peccatorum. Quibus incommodis Concilium Secundum Limense remediũremedium est conatum adhibere Seßione 3. Cap. 22. sicut & Tertium Act. 3. Cap. 17. vbi sic dicitur: Ita multorum Clericorum in ludendo creuit excessus, vt coga
Concilium Limen. 3.
mur remedia austeriora tentare, quo & Ecclesiastici Ordinis infamia aliqua ex parte aboleatur, & perditi mores illorum, qui in huiusmodi insaniunt, quoad fieri poterit corrigantur. Hæc pro exordio: ex quibus affatim liquet quàm grauiter in hoc Clerici delinquant & quàm sit strenuè eliminando huic cōtagiocontagio à Prælatis Ecclesiasticis adnitendum. Pergit iam, & sic ait: Quicumque ergo aleæ, chartisue
pictis, aut alteri Iure prohibito ludo vacauerit & summam excedentem quinquaginta aureos luserit, excommunicationis sententiam ipso facto incurrat. Sic Concilium. Quod quidem malum hoc adeò extirpare tentauerat, vt circa summam, propter quam excommunicationis esset incurrenda sententia, si ludo exponeretur, nimis rigidum iudicium pronuntiarit. Statuerat enim, vt si Clericus ludo | prohibito pretium duorum aureorum excederet, excommunicationem ipso facto inductam pateretur. Id tamen à Sacra Congregatione temperatum est, & summa est ad effectum pœnæ, quam diximus, assignata, vt in Animaduersionibus ad Concilium dictum, testatum reliquit P. Iosephus Acosta, Concilij eiusdem Luminare clarissimum. Et vtinam moderatione dictâ sanctum Concilij obtinuisset intentum: Verùm perditi mores illorum, qui in huiusmodi insaniunt, vt Concilium loquitur, neque prædictis possunt repagulis contineri. Cùm enim absolutio ab excommunicatione tam sit facilis, quàm & peccati, quia non reseruatur, juxta ea, quæ Doctores tradunt apud Dianam Parte 5. Tractat. 9. Resolut. 5. parum aut nihil huiusmodi curatur obstaculum. Debet ergo mortua lex viuâ Vicariorum solicitudine roborari: quod dum non agitur, tuta esse conscientia nequit, rem momenti tanti negligendo.
30
*Circa summam autem dictam dubitari po
Dubium circa summam dictādictam.
test, an si sola illa ludo exponatur, & sorte lucrum accedat, ita vt quinquaginta aureos, vel plus aliquid, qui ludit, acquirat; possit vni sorti maiorem quàm sitquinquaginta, summam exponere, ex propriâ summâ, & ex lucro, maiori summâ confectâ, absque eo quòd excommunicationis fulmine feriatur? Et supponitur eum, qui lucratus est, & id posteà simul cum quinquaginta aureis perdit, in pœnam dictam non incidere, quod ex dicendis constabit. At videtur res dubia, quia sic ludens verè summam excedentem quinquaginta aureos lusit; quod tamen sub pœna dicta à Concilio prohibetur. Præterquàm quòd intolerandus apparet excessus in personâ sacrâ, cui talis ludus absolutè vt indecens prohibetur, summam adeò ingentem vni sorti exponere, quam neque Reges ipsi exponere consuerunt. Pro quo est sententia Nauarri, & aliorum apud P. Thomam Sancium infrà, Dub. 28. num. 5. Ad hoc ergo etiam Concilij prohibitionem extendi valde verosimile apparet, attentâ præsertim sacræ Congregationis moderatione, quæ valde improportionata est summæ à Concilio duorum aureorum appositæ, etiamsi cum limitatione dicta veniat accipienda, quāquam verba Concilij pręseferuntpræseferunt: ergo non est extensio alia supra extẽsionemextensionem dictādictam facienda, vt iam non solùm quinquaginta, sed etiam centũcentum, & maiores etiam summæ, crescente lucro, liceat exponere iactui vni, aut chartęchartæ pictępictæ responsioni.
31
*Aliunde autem contrarium potest Concilij intentum ostendi, ex eo quòd non successus
ludi fortunatus attẽditurattenditur, sed ne Clerici facultates suas, quas in pia opera oportet expendi, ludo dilapident, summas ingentes sordibus exponendo: id autem quod lucro accrescit, durante ipso non videtur plenè ad illum pertinere, qui lucratus est, ob contingentiam amittendi: nec enim licet semper ludum dimittere, quia id non sine offensione colludentium esse solet, & hæc potest noua ratio reputari. Deinde. Iuxta receptum loquendi morem, qui enim in ludo ingentem summam lucratus, eam statim perdidit, & simul eam, quam attulit ludo exponendam, hanc se lusisse dicit, quia perdidit, non ita aliam: vnde & Clericus, qui multa lucratus, ea statim cum allata quinquaginta aureorum summâ perdidit, dicere verissimè poterit se tantùm aureos quinquaginta lusisse; quia modus ille loquendi id tantùm indicat, quod est inter ludendũludendum amissum. Sic SarcerdotẽSacerdotem quemdam grandevęgrandevæ ætatis, qui diu Parochus IndorũIndorum fuerat, dicentem audiui: Mentiuntur Indorum Parochi, qui dicunt seipsos alere non posse emolumentis Paræciarum, & opus ideò esse se ad commercia conuertere. Ego namque septuaginta mille octiregales in meam sustentationem (& erat illa satis lauta & abundans) insumpsi: & totidem alios lusi, nullis vnquam commerciis, & mercimonijs inplicatus. Quod ita dictum, quia perdiderat, non reputans quod lucratus aliquando, & deperditum posteà: sic enim summam poterat protulisse maiorem. Quod probari vlteriùs potest ex sententiâ multorum, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 1. Consiliorum, Cap. 8. Dub. 8. num. 1. dicentes filium familias, qui tantùm potest ludere determinatam quantitatem, quando est in
eodem ludo posse sorti exponere quidquid ludo acquisiuit. Quorum ratio est: quia lucrum dicitur, quod in fine ludi reportatur: & ita qui cum eo lusit, tantùm dicitur lucrari id, quod ad ludum adduxit, & non id, quòd cùm perdidisset, recuparauit. Lucri ergo accrescentis, dum continuatur ludus, nulla ratio habetur, quando ea, quæ ludo exponi potest, quantitas limitatur. Quòd verò illa excessiua pro vna sorte videatur, non vrget in ordine ad prohibitionem dictam: tum quia in Indijs animi magnificentiores sunt, & pecunia minoris æstimationis: tum etiam quia in ludo genus quoddam contractus exercetur, in quo iam plus, iam minùs potest fortunæ committi; vnde dilapidare non est, cùm sit lucrari contingens. Est ergo hæc pars etiam verosimilis, & cùm in terminis adeò pœnalibus simus, & lubricâ materiâ, non debent occasiones grauiter lædendi conscientias & vincula spiritualia inducendi, nimium rigidè ampliari.
32
*Dicta verò eatenus accipienda, quatenus
iuxta illa euitari pœna excommunicationis potest; ex circumstantijs enim alijs potest in ludo graue esse peccatum ex illius frequentatione, si ex prohibitis sit, vt sunt qui in aleâ consistunt; tum ratione scandali ob frequentiam eamdem in domibus ludo generaliter expositis: sicut etiam ex eo quòd Parochi non rarò ad Sacramenta administranda vocati, moram faciunt, magnis cum periculis ægrotantium. Et in hoc vltimo dubium esse nullum potest, sicut neque in scandalo quoad frequentiam verò, cùm ludi prohibiti sunt, videatur P. Th. Sancius suprà, Dub. 28. qui alios adducit: & Recentiores alij de contractibus scribentes, qui sunt sanè complures. Est autem in Con
cilio Limensi citato Capite sic statutum: Exceptum tamen esse volumus honestum aliquem, ac recreationis tantùm caussa susceptum ludum: in quo comestibile quidpiam pretium sit; & tale vt duorum aureorum valorem non excedat: quod etiam ipsum frequens esse non debet. Sic illud. Iuxta quod frequentia in ludis prohibitis præcipuè condemnata supponitur, quæ & in ijs, qui honesti habentur, prohibetur. Et circa priora peccatum mortale agnoscit Thomas Hurtadus Tractat. 2. num. 701. Habentur autem honesti aliqui, in quibus taxillorum vsus est, sed præcipuè valet industria; sicut & in chartis pictis, qui ad recreationem tantùm, & non ad desperationem ludentium & dissipatio|nem fortunarum ac conscientiarum sunt inuenti. In his ergo moderationem dictam Concilium exoptat: sed certè in eo non videtur per se loquendo graue esse peccatum posse, etiamsi frequentia sit, & pecunia pretium, nec tantùm comestibile aliquid, iuxta ea, quæ cum alijs docet P. Thomas Sancius Dub. 28. citato, Ecclesiasticos
inquam non peccare mortaliter ludentes ludis prohibitis, dummodo id frequenter non faciant, & in consuetudinem conuertatur. Sic numer. 7. Ludi ergo alij honesti, etiamsi frequentes sint, sine peccato mortali stare poterunt, quia inter eos magnum est discrimen, & absolutè prohibiti non sunt, qui à Concilio etiam in casu nostro non debent censeri prohibiti taliter, vt graue in illis debeamus peccatum agnoscere, etiamsi quantitas duorum aureorum excedatur: nisi quatenus frequentia ex circumstantijs potest meritò damnabilis reputari. Id quod etiam Episcopis in ludo
Quid de Episcopis.
chartarum pictarum & talorum concedit Illustrissimus Villaroel Parte 1. Pacificæ gubernat. quæst. 3. Art. 3. num. 59. dummodò officio non desint, nec notabilem ludo quantitatem exponant, de quâ Art. 4. num. 94. & Art. 5. num. 8. De illis certè non videtur Concilium loqui, licèt eorum alias sit vrgentior obligatio, sine Censurâ tamen. Videri etiam potest Synodus Diœcesana Limensis Lib. 3. Titul. 1. Cap 2. in quâ pœnæ graues imponuntur Clericis habentibus tablagia, & ingredientibus domos, in quibus illa sunt, vt lusores videant, aut aliquid à lucrantibus accipiant.
33
*Dico sextò. Vicarij Generales grauiter
peccant munera accipientes, si modus in ijs à Iure præscriptus non seruetur, & cum onere restitutionis. Sic P. Thomas Sancius Lib. 3. Consiliorum, Cap. 1. Conclus. 2. Modus ille est, vt esculenta tantùm & poculenta in quantitate moderatâ recipiantur, liberaliter attributa: sic enim de iudice delegato statuitur in Cap. Statutum, §. Insuper, & §. Si quid autem de Rescriptis in Sexto. vbi sic dicitur: Insuper, vt gratis, & cum omni puritate iudicium coràm ipso procedat, nullum munus, vel quidquid aliud, nisi forsan esculentum, vel poculentum, mera liber alitate oblatum, quod paucis consumi poßit diebus: vel nisi cùm ipsum propter caussam sibi commissam contigerit extra suum domicilium proficisci, moderatas expensas recipere ab eisdem partibus qualitercumque præsumat. Si quid autem contra Constitutionem præsentem receperit, ad ipsius restitutionem integram teneatur, nullâ eorum, quibus restitutio facienda fuerit, remißione vllatenuus profuturâ eidem. Sic Bonifacius VIII. Ex cuius verbis id tantùm videtur deduci, non posse scilicet à partibus coràm Delegato Pontificis caussam habentibus quidquam accipi, nisi iuxta moderationem assignatam, & ita obseruat Glossa. Poterit ergo aliquis Constitutionem dictam minimè ad iudices alios esse extendendam arbitrari. Nihilominùs quod ad fauo
rem attinet valde vrgens est, vt videlicet esculenta & poculenta à quibuslibet alijs iudicibus accipi possint, paucis consumenda diebus, iuxta arbitrium boni viri, vt cum Glossa ibi Doctores affirmant. Cùm enim iudices à Sede Apostolicâ Delegati omnium eximij sint, in quibus maxima debet esse circa iudicandum puritas, eò quòd non propriâ, sed Apostolicâ auctoritate iudicent, & ita omnibus sunt ordinariis iudicibus superiores, vt constat ex Cap. Sanè, de officio & potest. iudi. deleg. & Cap. Cùm olim Magister, eodem Titulo. Vnde & in illis Apostolica est auctoritas honoranda. Cap. vlt. 93. dist. & Cap. 5. 94. Cùm inquam tales sint, & nihilominùs accipere prædicta possint: quia non est verosimile quòd propter illa ad iniustam sententiam moueantur, vt expressit Pontifex in Cap. Etsi quæstiones, de simonia, ad finem: In alijs etiam iudicibus idem potest verosimiliter iudicari; & ita omnibus licet acceptio prædictorum. Aut ergo
Vicarij generales Delegati sunt, vt volunt multi, & ita Delegatorum priuilegio per quamdam consequentiam perfruuntur: aut Ordinarij; & ita in illis valet dicta coniectura. Cùm enim pro Ordinarijs iudicibus nihil inueniatur in Iure Canonico circa acceptionem munerum generaliter constitutum ex ijs, quæ circa Delegatos disposita comperiuntur, iudicandi forma conuenienter vsurpatur: præsertim quia id naturali iuri maximè conforme deprehenditur, ex quo decisionis ratio desumitur; quòd scilicet muneribus talibus non soleat iudicis animus promoueri: quod in Ecclesiasticis maximè verum habet, qui Deo propinquiores cùm sint, ad eum maiorem debent habere respectum, magis à terrenis quæstibus alieni.
34
*Circa id verò quod pœnale, & ita odio
sum, in prædictâ extat Constitutione, obligationem scilicet restituendi, videri potest non vrgere, quia iuxta vulgatam regulam, odia sunt restringenda, & ita neque esculenta aut poculenta maioris pretij, neque alia diuersi generis, restitutioni obnoxia remanebunt. Nihilominùs contrarium est asserendum, quia licet Constitutio prædicta id expressè non statuat, neque alius Canonicus textus; pro eo est generalis doctrina de iudicibus, qui ea, quæ ipsis à partibus dantur, restituere tenentur, quia inuitè & coactè traduntur, numquam aliàs danda, si caussa apud ipsos non versaretur. De quo diximus Titulo 3. numer. 27. Qui verò ibidem num. seqq. oppositum probabile esse diximus de iudicibus laicis loquendo, in Ecclesiasticis idem potest affirmari. Quod quidem verosimilius tunc erit, cùm munera ab illis dantur, qui partes in negotio non sunt, nec sanè futuræ ita proximè: cùm constat Pontificiam decisionem de iis solùm procedere, qui partes in negotio sunt coràm Delegato iudice litigantes. Et ita Synodus Diœcesana Limensis Lib. 1. Titul. 8. Cap. 1. num. 4. similem prohibitionem proponens respectu Vicarij, & Officialium, sub pœna dupli, etiam esculentorum, prædictam limitationem adiecit, de litigantibus, aut qui litigaturi credantur. Circa pœnam autem dupli dicendum Titulo sequenti, numer. 14. Vbi pro regulâ esse potest id,
quod circa præfatam Constitutionem habet Glossa Verb. Mera liberalitate. sic dicens: Vt exactum, vel petitum, directè vel indirectè non fuerit. Sic illa, citans Cap. Dilectus. de simoniâ. 2. in eo autem sic Innocentius III. Illud tamen gratanter recipi poterit, quod fuerit sine taxatione gratis oblatum.
Cap Dilectus, de simoniâ.
Sic ibi. Vbi tamen de iudicibus sermo non est, sed de Prælatis admittentibus aliquos ad Religionem: eadem tamen est ratio, quia omnes recipere aliquid prohibentur. Si ergo neque directè, | neque indirectè fuerit quidquam exactum aut petitum, liberalis videtur esse largitio. Videant ergo Vicarij an esculenta & poculenta sint argenteæ pinnæ, aureæ glebæ, si à litigantibus ingerantur. An paucis duratura diebus, quæ prioris generis sunt, & eorum replent apothecas. An liberaliter donata, quæ occasione conuiuiorum expetuntur, licèt oblato nonnumquam pretio, sed non admisso, aut certè modico, quia vel vlterioris remissionem faciunt Indorum Parochi, vel ab Indis talia funt exiguo dato pretio extorquenda potiùs quàm emenda. Et re coràm Deo expensâ dispiciant quid sint ei, qui non irridetur, responsuri, &c. Nos illos in consideratione ad alia facturi gradum relinquamus.
Loading...