TITVLVS IX. DE CONSVLATV MERCATORVM, ET ALIIS AD INDICOS CONTRACTVS SPECTANTIBVS.

1
*MErcatores in Indiis, si non
præcipua, præcipuæ proxima portio sunt, de iis loquendo, quæ ad ciuilem statum pertinent: quia cùm plurima ex Hispaniâ in Indias, & non pauca ex Indiis in Hispaniam transuehantur, in hoc commercialis vitæ genere, & validissimo & necessario, multæ hominum myriades occupantur. Quando etiam intra regna ipsa Indiarum, quæ est earum opulentia, vt diuitias parent, multi nundinationum auidi reperiuntur. Hinc factum vt mercatura nobilitati non officiat, nisi quando in tabernis, quas Teendos dicimus, actu personaliter exercetur. Quod est conforme L. Nequis C. de dignit. liber. lib. 12. & iuribus aliis. De quo Tiraquellus de Nobilitate. Cap. 27. num. 7. & seqq. & Cap. 33. num. 19. & fusiùs Cap. 10. per totum; & alij, quos adducit D. Solorzanus. Lib. 4. Cap. 1. num. 10. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 1. Col. 1. & Hæuia in labyrintho Cap. 1. num. 28. Vnde videmus multos ex præcipuis mercatoribus Equestrium Ordinum insignibus decoratos, sancti scilicet Iacobi, Calatrabæ & Alcantaræ, quibus maior Hispaniæ nobilitas gloriatur. Quia verò quæ ad contractus speciales spectant, meliùs ipsi quàm ordinarij Iudices norunt, optimo rerum nostrorum consilio speciale ex ipsis Tribunal erectum caussis huiusmodi decidendis, in quo vnus præsidet Prior, & Consules duo, qui annuatim eliguntur. Habent autem primam tantùm instantiam, nam ab illis ad Regium Auditorem pro eo designatum appellatur, de quo diximus Titulo 4. num. 92. & de cuius erectione & authoritate necessariâ ad illud, videndus Ioannes de Heuia in Citato labyrintho contractuum lib. 2. Cap. 15. circa illorum ergo obligationes, & contractuum quorumdam genera in Indiis peculiarium oportet inquiramus. Pro quo sit
CAPVT I.

CAPVT I.

Qui iudicandi modus in Consulatu debeat obseruari.
2
*RAtio dubitandi est, nam vel iudicandum
est ex æquo, & bono, & vt dictat ratio naturalis; sic autem multoties eueniet vt contra leges scriptas iudicetur, quæ quidem contrariæ rationi naturali non sunt, & falluntur sæpe homines aliter iudicando. Si autem secundùm leges scriptas, earum sunt Mercatores ignari, & congruentius esset ab ordinariis iudicibus ista tractari. Licet autem Assessorem habeant litteratum, non videtur fieri satis, quia id ipsum indicat à litteratis iudicibus meliùs caussas huiusmodi terminandas, cùm tandem non Assessoris sit iudicium, sed eorum, qui de legum intelligentiâ parum sciunt. Accedit multa apud eos impunè manifestari, quæ coram ordinariis Iudicibus non possent, quia contraria legibus sunt, in quibus contractari non posse iubet L. 3. Tit. 24. lib. 5. nouæ compilat. quæ extra registrum exportata, & sic alia, quia sic illi contrahunt, & in eo possunt controuersiæ commerciales excitari. Quæ quidem non videntur quomodò possint aptâ ratione componi. Nihilominùs
3
*Dico primò: Tribunal dictum æquissimo
potuit iure fundari. Probatur ratione iam dictâ de experientia Mercatorum circa ea, quæ ipsi tractant, quandoquidem vnicuique suâ in arte credendum est vt dictum à nobis suprà, & prætereà, quia commercium non debet pro rogatione litium impediri: cùm sit illud valde Reipublicæ necessarium: id autem ita contingeret, si omnes circa ipsum lites ad ordinaria tribunalia essent deferendæ, in quibus omnes iuris solemnitates, & subtilitates adhibentur; cùm tamen in consulatu procedi debeat breuiter & summariè, veritate inspectâ & bonâ fide seruatâ, vt illius ordinationes
statuunt, & pro quibus bene Heuia suprà num. 37. Ex quo foret, vt lites aliæ in ordinariis tribunalibus agitari solitæ nimiùm quantum retardarentur; nam Mercatores vti potentiores sua vellent priùs tractari negotia, & frequentiùs obtinerent. Accedit hoc pacto auaritiæ iudicium occasiones præcidi; quod periculum in iudicibus ex eodem gremio non imminet, quia sua ipsorum agunt negotia cùm iudicant, iudicandi cras ab iis, quos hodie contigerit iudicari. Præterquam quòd cùm homines diuites sint, subornationibus non sunt obnoxij, vt litterati esse solent, quotidianâ auri prurigine laborantes.
4
*Dico secundò. Modus iudicandi in
consulatu non debet esse legibus contrarius. Id clarum; quia quod pro bono publico institutum est, non debet in boni publici detrimentum redundare: nihil autem maius detrimentum bono publico afferre potest, quàm legum stabilita transgressio, & publica sententia confirmata. Ad hoc autem Assessoris peritia deseruit, vt scilicet leges faciat manifestas, quarum obtentâ notitiâ, prudenter possunt iudices, adiunctâ experientiâ, & consuetudine apud ipsos, quod melius visum fuerit iudicare. Quod si quidquam minùs iustitiæ consonum ab eisdem fuerit pronuntiatum, à iudice appellationis poterit emendari. Vbi autem lex nulla expressa pro casus contingentiâ sit, satis apparet conueniens, ab illis ex æquo, & bono caussas tractari istas, qui suas probatas consuetudines, & leges quasi conuentionales habent, seu stylum generaliter receptum; quæ quidem attenderentur, si leges circa hæc constituendæ | essent, & ita quasi leges viuæ apud eosdem sunt regula iudicandi.
5
*Illud tamen, quod de non quintatis, nec
registratis dicitur; specialem videtur difficultatem habere; & dici ad illud potest, intentionem Regis ad prædicta non extendi, ex Mercatorum autem conuentione, ita stabilitum, qui iudicio tali sestaturos conuenerunt, eò quòd aliter non possent controuersiæ istæ componi; ita vt cum effectu iustitia sua cuique redderetur. In quo quidem licet approbatio Regis non sit, eius tamen videtur esse permissio, non enim possunt isti supremi gubernatores ignorare. In casibus autem prædictis non debet appellari, quia appellatio est à Iudice legitimo in caussâ, in quâ vt talis procedit Regiâ auctoritate; quod tamen in dictis casibus non accidit, & valde indecens esset, vt Regius Auditor circa ea sententiam ferret, quæ per leges Regio sunt Fisco adiudicanda. Addo non videri cur non etiam dici possit Consulatum posse auctoritate Regiâ de præfatis iudicare, quia illa ad Regem non pertinent, nisi post sententiam: cùm ergo talia sint, & ex eo quòd iste potiùs quàm alius illa possideat, nullum Rex patiatur detrimentum; & aliàs conueniens sit cuique quod est suum reddi, cùm id iustitia exigat; meritò dici potest id minimè Regiæ voluntati repugnare. Vnde, & appellari etiam poterit ob eamdem rationem, quia si iustum est ius suum vnicuique reddi, & iuxta Regis voluntatem circa illud in primâ instantiâ iudicatur, benè etiam iudicari in secundâ poterit. Per quod non tolletur quò minùs Rex possit rem circa quam lis vertitur, si aliàs apprehenderit, sibi penitus vendicare. Sic ergo hic dicendi modus non improbabilis.
CAPVT II.

CAPVT II.

In quibus Iudices Consulatus grauiter peccare contingat.
6
*PRimò id accidere potest, quando
contra Tribunalis huius institutionem lites nimium protelantur. Constat ex dictis num. 3. caussæ enim in illo debent breuiter, summariè, & veritate inspectâ terminari. Si ergo anni transeant, & adhuc sub iudice lis est, quomodo finis institutionis Tribunalis huius obtinetur? Quis autem non videat in hoc grauiter delinqui, cùm ex eo præter graues litigantium molestias, & multiplices expensas, illis, qui ius fundatum habent, rebus suis vti non liceat, aut si in possessione sunt, eâ frui pacificè denegetur. Ex quo habetur etiam restitutionis obligatio, quæ tunc datur, cùm negligentia est manifesta;
& negligentia quidem tunc conuincitur, quando tenetur quis intra tempus præfixum à lege vel statuto, aliquid perficere, & non fecit; iuxta ea, quæ adducit P. Fragosus Tom. 1. pag. 943. num. 80. in vtroque versiculo. Licèt autem non sit per legem aut statutum præfixum tempus ad caussas, in consulatu decidendas; cùm tamen breue generaliter præscribatur, dum per annos decisio protrahitur, sufficienter videtur negligentia comprobari. Nisi casus aliquis rarus obtingat, in quo nequeat præscripta breuitas obseruari.
7
*Secundò: in eo grauis esse lapsus potest,
si iudices suo nimiùm iudicio fidentes, Assessoris Concilium non attendant, & quidem vbi lex non fuerit, iuxta quam debeat in iudicio pronuntiari, non erit graue peccatum in dissensu, quando aliàs æquitate inspectâ, & stylo attento, Assessoris iudicium minùs verosimile iudicatur. Vbi autem res magis videtur ad ius spectare, Assessoris iudicium non vexari, sine graui stare culpâ nequit: nisi fortè Assessor ipse iudicium suum tantùm vt probabile proponat. Tunc enim licebit illud non amplecti; vel si magis probabile affirmet: quia etiam tunc dissentire licebit, eò quòd id, quod attento iure magis probabile est, æquitate & stylo attentis possit esse practicè conuenientius; vt omittamus modò sententiam eorum, qui affirmant iudices posse secundùm minùs probabilem sententiam iudicare, quam tenent plures
apud Dianam Parte 2. Tractat. 13. Resolut. 3. P. Fragosus Tomo 1. Pag. 450. vers. secunda propositio. Bassæus verbo Conscientiâ, num. 16. vers. Nihilominus. Cardinalis Lugo Disputat. 37. de Iustitiâ num. 117. varios casus referens, in quibus id liceat. Et alij, qui tamquàm probabile id amplectuntur, quando probabilitas est ex parte iuris, & non ex parte facti; vt omittam inquam, quia id in iudicibus, de quibus agimus, specialem videtur habere difficultatem, eò quòd debeant bona fide, seu juxta æquitatem, non attentis iuris solemnitatibus & subtilitatibus, iudicare; non videtur autem bonâ iudicare fide, & ex æquo, & bono, qui eo, quod sibi verosimilius apparet, prætermisso, quòd minùs est verosimile anteponit: illud enim de maiori probabilitate, & rationibus anteponendi opiniones, ad iudices spectare videtur, qui circa hoc philosophari subtiliùs possunt, & obligationis suæ terminos penetrare. Sciunt namque id, quod inspecto iure sibi apparet verius, forsitan non esse tale, quia alij circa hoc acutiùs videre possunt, & tales fortè esse illos, qui sententiam minùs probabilem communiter iudicatam consestantur. Qui discursus in hominibus mercaturæ deditis communiter esse non possunt: sunt tamen aliqui ingenio præcellentes, quas experientia, lectio, & litteratorum commercium satis habiles reddiderunt; de quibus non aliter, quàm de litteratis iudicibus iudicandum. Et Ioannes quidem
de Heuia curiâ Philippicâ, & labyrintho contractuum celebris, hoc pacto doctrinæ est mirabilem supellectilem assecutus, qui scholas frequentauit numquam, immò nec latinæ linguæ videtur plenam notitiam habuisse.
8
*Tertiò, in eo iudicum istorum graue esse
peccatum potest, si iurisdictionem extendant; hoc enim est illam vsurpare, & sic iniuriam supremo iudici facere. Potest autem id non rarò contingere, cùm mercatura plures habere consequentias possit, & ad multos eius respectus extendi. Debet ergo aut certò constare de iurisdictione in ordine ad casum occurrentem, aut saltem probabiliter. Vbi cùm quæstio de mero iure sit, videtur locum habere doctrina nuper adducta de
minùs probabili opinione. Quæ ex eo securior redditur in præsenti, quia bono communi magis expedit, vt caussæ ad mercaturam pertinentes à | Consulatu decidantur ob rationes dictas: & quando opinio aliqua æquitati fauet, alteri præferenda est rigori iuris adhærenti, per ea, quæ adducit Heuia num. 37. & quando tale quid accidit, non est dicendum sine iurisdictione iudicari, quia Rex in casu probabilis opinionis illam conferre credendus est; sicut de Pontifice tradunt
communiter Theologi, sciente esse opiniones circa Sacramentorum administrationem, iurisdictionem requirentem: quæ si reipsa verà non sit, Sacramentum erit multoties nullum, quod præsertim in Sacramento Pœnitentiæ accidit. Non est tamen credendum id ita velle Pontificem; & ita doctrina talis videtur approbata, & iurisdictionem conferri ne Sacramentum irritum toties sit, & animæ fidelem adeò graue, & irreparabile quandoque detrimentum patiantur. Quamuis hoc non omnino certum sit, vnde non vrgente necessitate per planiora, quæ & securiora, gradiendum. De quo benè Bassæus suprà num. 10. vers. Ceterum.
9
*Quartò peccant grauiter, si caussa Clericorum,
aut Religiosorum iudicent, contra quos lites apud ipsos intentantur. Contrarium tenet Heuia suprà num. 27. Mexiam, & Azebedum adducens; ita vt si Clericus mercaturam exerceat, non possit iurisdictionem declinare. Sed est illud omnino à veritate alienum; quia Clericus immunitate omnimoda gaudet, & casus iste neque in iure, neque in Doctoribus ob declarationem aliquam Pontificam, aut rationis similitudinem communiter exceptus inuenitur; quidquid duo citati sine fundamento significent. Verùm quidem
est Clericum negotiatorem, si ter admonitus non desistat, perdere immunitatis priuilegium, quoad bona, quæ Ecclesiastica non sunt, in ordine ad gabellæ volutionem, & alia similia laicorum statuta, de quo Doctores à Diana adducti Parte 1. Tractat. 1. Resolut. 47. & Parte 3. Tractat. 1. Resolut. 47. & tunc posse coram sæculari Iudice conueneri multorum sententia est, quamuis alij à Diana adducti Resolut. 45. citatâ contrarium sentiant, dicentes tantùm posse coram Ecclesiastico Iudice conueniri. Sed hoc non est ad propositum: nam pro amissione immunitatis extat aperta decisio Pontificis in Cap. Ex litteris, de vita,
& honestate Clericorum. Sed in primis seruanda forma est de trina monitione, de quo tamen Auctores citati non videntur curare. Deinde. Textus ille iuxta narratiuam procedit, in quâ dicitur de Clericis negotiatoribus quod, nolunt statutis patriæ (quibus quoties expedit, sicut laici, se tuentur) in negotiationum suarum quæstibus subiacere. Quæ sunt mera illius verba: est autem valde diuersum de non seruatis patriæ statutis agi, aut litem quamlibet circa negotiationes occurrentem intentare. Iuxta hæc ergo ex decisione prædicta potiùs firmatur nostra, & prorsus vera positio; nam exceptio firmat regulam in contrarium: si ergo pro immunitate amittenda solus præfatus casus admittitur, alius, de quo loquimur, omnino diuerso debet modo iudicari, vt scilicet minimè exceptus habeatur. Circa hoc ergo non videtur posse dubitari: vnde Clericus, & Religiosus declinare possunt iurisdictionem.
10
*Tandem in eo esse graue peccatum
potest, si iura Regia studeant suis sententiis defraudari: hoc enim contra institutionem huius Tribunalis esse videtur; per quam quoddam est quasi pactum stabilitum, vt scilicet illi circa res suas iudicent; sic Rege liberaliter annuente, & ipsius Regis nullum ex tali iudiciali foro detrimentum iura legitima patiantur. Et hoc est quod num. 4. dicebamus, non posse contra leges iudicari, cùm iniquum videatur semper contra Regium patrimonium in sententiis ire, & confidentiam eius temerari. Nisi fortè circa aliqua probabilis opinio sit minùs Regi fauens, tunc enim iuxta dicta num. 8. procedendum neque credendum est id contra illius non esse penitus voluntatem, quandoquidem opiniones tolerat, quæ eo ipso, quòd probabiles sunt, potest iuxta illas iudicari. Et certè quod vna via videtur tolli, per aliam recuperatur: opulentia enim commercij in magnum Regij patrimonij commodum militat, cùm inde iurium accretio, inde donatiua pro temporibus necessitatis habeantur. Et hæc pro Consulatu satis, quæ ad animæ forum spectant, pro aliis autem citatus Heuia consulatur; vt iam ad speciales in Indiis contractus veniamus. Nec omnes prosequi possibile est, quando & plurimi sunt, & aliqui pro diuersitate regionum prorsus ignoti, ex iis autem quæ circa præcipuos quosdam dicenda sunt, ad alios poterit vtilis consequentia deriuari. Sit ergo pro illis
CAPVT III.

CAPVT III.

De contractu argentearum pinnarum.
11
*EX argento puro antequam quinta pars
Quid pinne.
Regi soluatur, & in massam redigatur grandiorem Regio fignaculo consignatam, pinnępinnæ diuersorum ponderum conficiuntur, quarum commercium communissimum apud Mercatores habetur. Sunt tamen circa illud aliqua difficilia, & ita videndum, quid in eo liceat, quidue possit conscientias prægrauare. In primis statuendum est vt certum pinnas huiusmodi aliarum mercium more diuersa pro tempore pretia sortiri. Licèt
enim per leges iam pridem statutum sit vt argenti Marcha, vulgo Marchus, sit argenti valoris regula, & Marcha iuxta legem habeat octo vncias, quæ faciunt sexaginta quinque regales, L. 1. Titul. 21. Lib. 5. Compilationis. Nihilominùs vsus inualuit, vt Marchiæ valor fixus non sit inter Mercatores,
Marchæ vt valoris regula.
vnde secundùm accidentia temporum variatur: idque non solùm in Indiis, sed etiam in Hispaniâ, quod suo modo etiam in auro contingit. Circa quod dubitari nequit, quin sit licitum, quandoquidem ita communi vsu receptum, qui maximè iuxta naturam rerum est, & aliarum rerum vsui conformis; sicut enim ferrum, æs stannum, & alia metalla fixum pretium non habent, sed iuxta raritatem, aut copiam, aliasque rationes occurrentes variatur; ita & in argento, & auro similiter affirmandum: leges autem fixum pretium statuentes, de argento hoc pinnario non loquuntur, cùm in eo prohibeant contractus celebrari, vt dictum num. 2. cuius pretium valde inferius esse solet, eò quòd Regia marcha valorem augeat, cuius & aliæ rationes esse solent.
12
*Hac ergo pretij varietate stātestante solent
Mercatores minerariis ad expensas ingentes, quæ in eruendo argento, & ad suam puritatem redigendo siunt, anticipatam pecuniam tradere, eo pacto vt in pinnis sibi persoluant, designato pretio, cùm pecunia traditur, quidquid de pretio sit, quod traditionis tempore sint habituræ. Vbi quidem contractus emptionis, & venditionis est, & ita iuxta ea regulandus, quæ Auctores de eo dicunt, cùm res anticipatâ solutione emuntur, pretio in ipso contractu constituto; si enim ita emantur vt currenti debeant pretio dari, nulla est in eo contractu difficultas. In eo autem, de quo agimus, pro certo habeo esse omnino licitum, etiam quando verosimiliter creditur traditionis tempore plus esse valituras & cùm fit contractus plus etiam valeant. Quæ quidem iuxta satis probabilem sententiam sunt, quam circa emptiones huiusmodi tenent doctissimi scriptores, ex quibus P. Molina Disp. 360. P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. Dub. 7. P. Gaspar Hurtadus Disp. 2. de Contract. diffic. 6. Card Lugo Disp. 26. n. 109 & seqq. P. Oñate Disp. 64. Sect. 1. 2. & 3. Bonacina Disp. 3. de contractibus, quæst. 2. Puncto 4. num. 20. qui alios adducunt. Et vt aliàs rationes, quæ ab illis adduntur, omittam, illa in præsenti certè militat, quæ ex periculo pacti non implendi desumitur. Quando enim periculum est amittendi pretij, aut partem illius, licet viliùs emere, iuxta receptissimam sententiam, pro qua citatis aliis P. Busembaum in Medulla circa præceptum. 7. Cap. 3. Dub. 7. n. 8. & 9. Atqui ita in casu nostro contingit: Minerarij enim rarò implent, quod promittunt quia multis obligatam habent fidem, multorum subsidiis indigentes: vnde & Gubernatores ipsos videmus huiusmodi cōtractibuscontractibus implicatos, querelis ob fraudatam fidem onustos & magnas pati, Deo sic altè prouidente, iacturas, vt malè parta malè dilabantur.
13
*Præter contractum dictum, qui cum
Minerariis iniri solet, alius est similis, qui circa pinnas etiam fit, sed cum iis, qui Minerarij non sunt, neque cum illis vllum commercium habent: dantur enim illis pecuniæ, vt reddant pinnas assignato tempore, pretio, vt de contractu præcedenti diximus, constituto: Quod si non reddant pinnas, reddent pecunias cum augmento vsque ad valorem pinnarum tunc futurum; & videtur quidem licitus ob similes rationes eis, quæ pro illo, qui anticipata solutione fit, à Doctoribus adducuntur, aut potius easdem: sic enim arguunt: Primò: quia anticipatâ solutione ementes, patiuntur
iacturam lucri, quod intermedio tempore possent suæ pecuniæ vsibus obtinere. Secundò: quia res tradenda post aliquot menses, minùs valet emptori, quàm si statim illi traderetur: res enim præsens multas habet opportunitates, quas non habet futura. Tertiò; est ratio à nobis adducta, periculi inquam perdendi pretium: homines enim commercium huiusmodi exercentes, dubiæ fidei esse solent, ergo licitus est contractus talis. Rationes istas adducit P. Lessius cum aliis, non est autem opus vt omnes in contractus quoslibet quadrare debeant, quæ pro alio adducuntur, quælibet enim vtriq; communis videtur sufficere nam vbi est eadem ratio, eadem est & iuris dispositio, iuris inquam non positiui tantùm, sed etiam diuini ad forum conscientiæ pertinentis.
14
*Sed aliunde contractus dictus videtur
minimè licitus, sed planè vsurarius, vtpotè in quo ratione mutui lucrum obtingat; nam iste à quo pinnæ dicuntur emi, tradendæ post aliquot tempus, neque habet, nec creditur pinnas habiturus; ergo verè, & propriè non vendit, Patet consequentia; quia defuit propria ratio venditionis, quæ est permutatio mercis pro pretio, cùm ergo accipiatur pecunia cum augmento reddenda; mutuum sanè est, cum auctario, & ita contractus vsurarius. Si dicas pretium pinnarum esse incertum, & posse tempore designato traditioni minoris emi, quàm fuerint emptæ tempore anticipatæ solutionis: id certè nequit sustineri, nam ex eo casus destruitur; dicitur enim quòd si non reddat pinnas is, qui pretium anticipatum accipit, eò quòd illarum copia non sit, debeat reddere pretiũpretium currens. Cùm ergo earum tanta copia sit, vt minoris emantur quàm fuerit pretium anticipatè datum, satis manifestè apparet non esse rationem cur non reddat pinnas, cùm possit eas pretio tali emere, vt in contractu lucretur. Quando ergo pretium anticipatè soluitur, supponitur id, quod frequenter euenit, & moraliter constat euenturum, pinnas scilicet plus valituras; & ita huic contractui applicatur doctrina illa de anticipatâ solutione: sic enim quæstio proponitur, An scilicet liceat minoris emere, ob anticipatam solutionem, vt videri apud Auctores potest. Si ergo incertum sit quale sint habituræ pretium, sitque moraliter contingens, vt minùs valeant, non videtur esse difficultas, vt videri potest apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 20. num. 145. Præterquam quòd non fit satis argumento ex eo procedenti, quòd in contractu dicto non sit propria ratio venditionis, cùm non sit permutatio mercis pro pecuniâ, nec futura speretur quando pretium traditur.
15
*Roboratur, & explicatur. Nam si quis
ad alterum accedat, & petat ab eo mutuum, renuatque ille; dicat tamen daturum se, si in tritico soluat messis tempore pretio currenti, cùm tamen ille prædium non habeat, nec aliunde tale commercij genus, vsura in eo videtur intercedere; datur enim mutuum cum obligatione huiuscemodi; ideò enim apponitur, quia creditur sic petentem non habiturum triticum, & ita redditurum quod accepit, & præterea interesse, ex eo quòd triticum non reddat, cùm obligatio illa sit pretio æstimabilis; ponitur ergo pro mutuo obligatio contra rationem mutui propriam, vnde vsuræ incurritur turpitudo. Itaque triticum non emitur, quia neque est, neque futurum speratur: si enim esset moralis potentia ad illud, etiamsi quis non sit agricola, & animus reddendi adsit, contractus est licitus, iuxta ea, quæ adducit Diana Part. 1. Tract. 8. Resolut. 26. Vnde non traditur pecunia nisi mutuò, quia contractus alius esse nequit, & additur obligatio, ex quâ redditur vsuraria. Quæ doctrina est communissima apud omnes
agentes de vsuris, & ex definitione vsuræ constat, iuxta quam dicitur lucrum ex mutuo. Hoc autem quod in casu prædicto euenit, similiter in eo, de quo agimus, inuenitur. Cùm enim homines pecuniâ opus habeant, nec mutuam inueniant, modo prædicto se obligant, alieni prorsus in cogitatione suâ à pinnarum traditione; sicut & pecuniam tribuentes, qui probè sciunt quid sit | euenturum; vnde vsurarij deprehendantur: ab eo namque, quod verosimiliter euenturum creditur, vsuræ qualitas innotescit: vnde si quis tradat mutuò certas mensuras tritici, accepturus tot alias tempore quo plus creditur valituras, si ita recipiat, vsuram committit, vt docet P. Lessius suprà num. 152. & cum conditionibus ab eodem explicatis non videtur posse negari, licet sint aliqui generaliter asserentes, in mutuo semper posse exigi eamdem mensuram, seu idem pondus rerum: intelligendi enim sunt cùm is, qui mutuò dedit, rem non erat leuaturus, aut incertum erat pretium futurum tempore solutionis, & mutuatarium ad non soluendum ante certum tempus obligauit.
16
*Quæ autem pro aduersâ parte sunt adducta,
non vrgent: loquimur enim de contractu iuxta ea, quæ secundùm se dicit, alia autem, aut nimiùm probant, aut mutuo etiam possunt conuenire. Prima enim ratio est ob lucrum cessans, & tertia ob periculum amittendi pretium: quæ quidem accidentaria sunt, & in mutuo possunt reperiri, iuxta sententiam communem; secunda autem ex eo, quòd res præsens multas habeat opportunitates, quas non habet futura; probat ex mutuo lucrum posse accrescere, quia pecunia præsens fimiliter plures habet opportunitates: ergo qui eâ se se alienat, dum mutuam tradit, aliquid proptereà lucrari potest. Quod constat quàm sit à Catholicâ doctrinâ alienum, iuxta quam vsuræ non licent; licerentautem si ob carentiam pecuniæ fas esset lucrum reportare. Pro quo videndus Cardinalis Lugo Disput. 25. de
Iustitia num. 17. qui sententiam quorumdam vti falsissimam reiicit, dicentium pro obligatione non repetendi mutuum posse aliquid vltra sortem accipi, quod amplexus est Caramuel in Theologia morali num. 799. & sequenti. Quod si non amplexus ex integro, satis amplectendi animum indicauit; dum adeò verosimile conatur ostendere, & ad rationem oppositam, desumptam ex proprio mutui conceptu, solutionem est suo iudicio sufficientem meditatus. Sed sit hoc vtcumque probabile, vt nonnullis videtur apud Caramuelem; in nostro certè casu non videtur habere locum: quia in eo non paciscitur iuxta illud, vt scilicet tradens anticipatè pecuniam, ex eo lucrum velit; quia se obligat ad non repetendam vsque ad certum tempus, quod quidem deberet in pactum deduci; sed alio diuerso modo contractum emptionis præseferente.
17
*Si dicas: ergo rationes adductęadductæ non sunt
Obiectioni fit satis.
efficaces ad probandum licitum esse minoris emere anticipatâ solutione, quandoquidem duæ ex illis etiam mutuo communes sunt, & alia multùm probat, ac propterea nihil: responderi potest nobis non incumbere omnes Auctorum rationes pro resolutionibus probabilibus defendere, cùm non semel plures earum inefficaces reperiantur, & pro opinione dicta aliæ profectò sunt satis genuinæ: vt meritò propter illas, accedente grauium scriptorum auctoritate, debeat valde probabilis iudicari. In casu autem nostro
illæ non habent locum, vt videri potest apud P. Lessium in tertiâ, & quintâ ratione, quarum prior ex eo desumitur, quòd sicut modus vendendi creditò, inducit multitudinem emptorum, & ita facit pretium crescere; ita èex contrario modus vendendi solutione anticipatâ facit pretium decrescere, quia pauci sunt, qui hoc modo emant, & plurimi qui vendant. Secundo: quia si res solùm vendi possent pretio currenti, res tempore traditionis minùs valerent ratione copiæ. Et quia venditores passim merces ingerunt, præsertim si terræ fructus sint, ob vitandos sumptus in illis colligendis, & conseruandis, & ob necessitatem pecuniæ ad soluenda debita, quæ tunc instant ob expensas circa eosdem. Quæ quidem pro casu præsenti non militare omnino perspicuum est.
18
*Si dicas: ex hoc sequi neque rationem
Discussa obiectio.
à nobis adductam pro casu priori, quando cum Minerariis contrahitur, esse legitimam; quia ex eo quod est valde accidentarium contractui, desumitur; scilicet ex periculo amittendi pretium. Respondeo absolutè loquendo ita quidem esse, sed quia periculum tale ita certum est, vt rarò absit, iuxta illud rectè posse argumentum procedere, vbi non de metaphysicis rationibus agimus, & à circumstantiis penitus abstractis, sed secundùm circumstantias semper moraliter adhærentes. Ne autem ex eo solùm probare videamur; addi
Notanda ratio pro Assertione.
potest etiam ratio iam insinuata: nam vendentes pinnas solutione anticipatâ, emptores rogātrogant, eò quòd pecuniâ indigeant ad expensas in metallis elaborandis multiplices, & ita cùm vltroneæ merces sint, vilescunt; iuxta tritum axioma, & addunt multi pro tertia parte.
19
*Iuxta hæc ergo; non videtur contractus
An opposita sit probabilis.
dictus admittendus; an autem probabile sit illum esse licitum, erunt fortè qui censeant, & ita vidi ab aliquibus affirmari, qui tamen rem seriò, maturè, & per otium non videntur expendisse. Nec fauet pro asserendâ probabilitate Caramuel num. 746. qui cum aliis censet licitum esse tradere pecuniam soluendam tempore messis in tritico, pretio eiusdem assignato, quod non debet esse currens messis tempore. Ille enim de emente agit ab eo, qui est rusticus, & ita qui triticum creditur habiturus. Quod autem addit num. sequenti. obligationem scilicet non exigendi pecuniam vsque ad messis tempus esse pretio æstimabilem; non est absolutè admittendum, quando mutuum
est datum vsque ad tempus illud; quia de ratione mutui est vt nequeat repeti ante tempus, pro quo datur, iuxta dicta num. 15. & 16. Est enim liberalis quædam donatio pro illo tempore, & in eo ab omnibus aliis contractibus distinguitur, qui onerosi sunt. Sicut autem pro donatione nihil exigi potest per modum pretij, ita neque pro mutuo; est enim contractus, quem humanæ naturæ sincerum dictamen inuenit, vt homines sibi benefaciant nihil amittendo, sed quod illis non est opus pro tempore aliquo tribuendo, recepturi post tempus assignatum; & ita beneuolentiam generaliter habituri. Quâ explicatione corruit, quidquid à Caramuele, & aliis, ac præcipuè à P. Lessio Cap. 20. citato, dubit. 14. iuxta eorum, & non propriam mentem, adducitur aut adduci potest. Pro quo etiam videndus Cardinalis Lugo Disputat. 25. Sect. 3. vbi ingeniosè suo more philosophatur. Neque Caramuel contrarium asseruit citato loco; locutus enim de obligatione non repetendi, etiamsi indigeat: quo euentu verum | est ratione damni emergentis aut lucri cessantis. Nec de pinnis plura modò occurrunt, quæ autem de illis dicta sunt, ad argenti glebas extendendum, quæ in quauis aliâ formâ, ante quintationem circumferri inter Mercatores solent, & ad aurum similiter, siue in glebis, siue in puluere, vt dicitur, circa quæ tamen quæri vlterius potest, & sit pro eo
Difficultas circa obligationem Legum, quæ perfectionem auri, & argenti præscribunt, in quibus contractari licet.
20
*PEr leges regni statutum est vt aurum
trium tantùm legum, vt vulgò dicitur, esse possit, viginti scilicet, & quatuor graduum, quos Characta dicimus, seu qualitates, & est omnium perfectissimum; vel viginti duorum, vel saltem viginti. Quod si aurifices alio vsi fuerint infra gradus prædictos, pœna amissionis eisdem imponitur in Pragmaticâ Regum Catholicorum die 25. Iulij anni 1499. cap. 3. quæ est lex 4. Lib. 5. Titulo 24. compilationis. Pro argento autem est lex eorumdem 12. Aprilis anni 1488. & 1. ac 2. in citato libro & Titulo, & aliæ quæ habentur toto Titulo 22. vbi statuitur debere illud habere vndecim nummos, vulgo dineros & quatuor grana, nec posse aliud ab Argentarijs ad opera adhiberi, vnde nec Regia Marcha signari. Nummus autem, seu denarius, vt alij vocent, non significat monetam aliquam, sed gradum perfectionis argenti, iuxta minutissimas diuisiones, vsque ad grana, quæ iuxta pondus grani triticei solitæ regulari: quamuis per legem 3. citato Titul. 22. conficiendorum granorum noua forma præbeatur. De quâ exactissimâ diuisione agit ex professo Michaël de Roxas in libello, quem inscribit. Iardin de ensayadores, & ante illum Matienzus ad citatas leges post Couarruuiam exactissimum, & eruditissimum tractatorem, cuius ille se labore profecisse ingenuè profitetur. Qui in Glossa 1. Circa legem 4. citatam Titul. 24. num. 8. obseruat circa auri æstimationem, & argenti diuersam in Indiis haberi rationem ab eâ, quam leges generaliter præscribunt, sed certê quoad communem Marchæ æstimationem vix est in quo discrimen videatur: num. etiam 7. aduertit Marchum, seu Marcham argenti non signatum Regiâ Marchâ minoris æstimari pro quinta parte, quæ scilicet Regi debetur. Cùm ergo leges ita circa auri, & argenti æstimationem statuant, videndum qualis ex illis conscientiæ obligatio suboriatur. Circa quod
21
*Dico primò: si aurifices, & argentarij
auro, & argento viliori vtantur, quàm sit per leges permissum, & illud vti legitimum vendant juxta gradus designatos, peccant mortaliter cum obligatione restitutionis. Id quod omnino apparet manifestum; quia rem vilem pro pretiosa vendunt in quo est fraus cum iniustitia coniuncta.
Dico secundò: ob præcisam violationem legis
non videtur esse in casu dicto mortale peccatum. Probatur: primò ex communi doctrinâ de lege ciuili pœnali non obligante in conscientiâ. Tales autem leges pœnales sunt, vt ex eorum tenore constat. Si dicas magnum ex eo detrimentum Reipublicæ sequi, dum aurum vile pro pretioso obtruditur, & similiter argentum. Contra hoc est, quia non est verum prædicta obtrudi, quandoquidem iusto pretio venduntur. Deinde aurum, & argentum ignobiliora non frustrà natura produxit, vt debeant tamquam vilissima alia tractari, aut penitus abiici. Cùm ergo seruire debeant humanis vsibus, in illis si iustè omnia fiant nullum est Reipublicæ detrimentum. Et hæc sit ratio secunda.
22
*Dico tertiò: valor legibus designatus
non obligat in conscientiâ in auro & argento Regiâ Marchâ non signato. Probatur: quia leges de illâ non loquuntur, vt constat, quandoquidem illud prohibent in ordine ad contractationem.
Dico quartò: Aurum, & argentum non
signatum Regiâ marchâ non habent minorem valorem signatis pro quintâ parte vt ex Matienzo positum num. 20. Ratio est; quia quandoquidem leges de illis non loquuntur, æstimatio sumenda est ex vtilitate, quam illa pro humanis possunt vsibus exhibere: deficiente enim legitimo pretio, succedit naturale, juxta omnium scribentium doctrinam. Nec dici potest per legem haberi, ex eo quòd auro & argento signatis per leges est valor assignatus, & ita consequenter non signatis, ex quibus quinta pars debetur Regi, vnde non debet cum alijs æstimari: nam licet debeatur Regi, qui ita contrahunt, existimant in conscientiâ non deberi, & illis non minoris commoditatis est id, quod signatum non est, quàm id, quod signatum, immò & frequenter maioris, vt annorum proximorum experientia comprobauit. Prætereà: non est verum etiamsi quinta pars detrahenda sit, valorem esse, qui respondeat quatuor ex legis taxatione; quandoquidem lex circa hoc non determinat, & secundùm temporum contingentias potest humanis vsibus plus aut minus deseruire. Vnde cùm valor pinnarum proximis annis vsque ad sexaginta ferè regales excreuerit, modò quadraginta, & octo venduntur; multò certè maioris quàm si quintæ tollatur partis valor; Marchus enim argenti signati sexaginta sex regalibus, & sex marapetinis æstimatur; iuxta
Marchi signati quis valor.
eumdem Matienzum; vnde detractâ quintâ parte valor deberet esse quadraginta trium regalium, & non nihil amplius, quamuis secundùm nouiores ordinationes Marchus tantùm habeat sexaginta quinque regales, vt videri potest apud D. Escalonam secunda parte Gazophylacij pag. 129. num. 2. Non est autem credibile Reges nostros ita voluisse argenti non signati valorem constituere, vt contra communem æstimationem adeò inferior remaneret: non est ergo fixus & stabilis, vt ne fas sit à puncto illius fixo declinare. Et hæc pro contractu pinnarum, iam pro aliis sit
CAPVT IV.

CAPVT IV.

De Contractu argenti signati Regiâ Marchâ, vulgo de Barras.
23
*CIrca Barras Regiâ est ordinatione dispositum; vt mille argenti pondera non excedant, vel quod centum & viginti Marchos tantùm habeant, & quod iuxta hanc mensuram Regia iura in transuectione soluantur: vnde circa hoc resoluenda occurrit
DIFFICVLTAS I.

DIFFICVLTAS I.

An sit graue peccatum Barras maioris ponderis efficere, quàm Regiâ sit ordinatione dispositum.
DIco primò. Regij Officiales qui effectioni
Barrarum adstant, grauiter peccant, si Barras effici sinant ponderis notabiliter excedentis, & cum restitutionis obligatione. Probatur; quia suo officio desunt in re magni momenti iuxta Regiam æstimationem. Sic enim pro Barrâ excedentis ponderis eadem Regi iura soluuntur quæ pro habente pondus lege dispositum: vnde Regia defraudantur iura, & ita Officiales fidei datæ desunt in contractu, quem ineunt cùm ad officium admittuntur, curandi scilicet Regias vtilitates, vt Rex eorum infidelitate nihil minùs habeat, quàm quod ipsi soluendum legibus ordinatur. Quod quidem iuxta communem doctrinam est, de quâ sæpiùs.
24
*Dico secundò: si Barrarum pondus
aliquantulum excedat, idque non semper, sed semel, aut iterùm fiat, non videtur in eo graue peccatum esse. Ratio est; quia in eo videtur ratio legis cessare, ne scilicet iura Regia in transuectione fraudentur, in maiori enim illo excessu parum est, in quo defraudatio esse queat, vnde non est verosimile Regis voluntatem esse ad obseruantiam ita rigidam obligare; si fortè etiam potest, de quo ob materiæ leuitatem meritò possit dubitari. Quando autem id esset frequens, alia est ratio, quia sic ex multiplicatione Barrarum notabilis esse potest Regiorum iurium defraudatio.
25
*Dico tertiò. Qui Barras sibi fieri curat
cum notabili excessu, eatenus peccare potest, quatenus Officiales Regios ad peccandum inducit. Quòd si illis non conniuentibus, tale aliquid fiat, non videtur in eo graue esse peccatum, quia solutio Regalium iurium pro transgressione incertum est an in conscientiâ obliget, & vt obligatio aliqua sit, ea non est lege istâ, de quâ loquimur, imposita, sed aliâ; contra quam tantùm itur, quando cum effectu iura negantur: & contingere etiam potest, vt Barra numquàm transuehatur, sed vel ad monetam seruiat, vel aliis vsibus applicetur.
Dico quartò. Aliquando sine vllo scrupulo
Assertio 4.
Barræ excessiui ponderis transuehi possunt solutione communi habentium pondus lege præscriptum. Probatur; quia multoties Barræ minoris ponderis transuehuntur, & tamen eadem iura pro illis soluere compelluntur transuehentes, ac si ponderis præscripti essent. Propter quod Consulatus Limanus apud Regem de hac est iniuriâ conquestus, & ad Proregem rescriptum, vt circa hoc opportunè prouideret. Cùm ergo iusta circa hoc compensatio esse queat, non sunt ita facientes violatæ iustitiæ vllatenus arguendi.
DIFFICVLTAS II.

DIFFICVLTAS II.

Contractatio Barrarum quomodo esse licita possit, quandoquidem per legem determinatum valorem habent.
26
*VIdetur equidem non licere, ita vt valor
varietur, & vendi, ac emi more aliarum mercium. Ideò enim moneta vendi maiori aut minori pretio nequit, quia illum habet lege præscriptum sicut & alia, quorum valor proptereà dicitur consistere in indiuisibili, ad distinctionem valoris naturalis, seu vulgaris, qui latitudinem habet iuxta receptissimam doctrinam. Accedit Barras censeri monetas, cùm sint argentum Regio signaculo consignatum cum valoris determinatione: nihil enim aliud videtur ad rationem monetæ necessarium, licèt non ita vsualis ac aliæ; deseruit tamen ad contractus ampliores, vnde & monetam esse plures censent. Nihilominùs
Dico primò. Licita est contractatio Barrarum
pretio intra latitudinem iusti variato: sic est vsu receptum, & non solùm vulgari opinione, sed doctorum, ac piorum assensu, & vsu comprobatum. Pro quo præsertim Heuia in labyrintho Cap. 6. num. 7. Probari potest primò ex ipso vsu; qui cùm eorum est, qui in arte sint periti, & à doctis, & piis approbatur, nihil est vlteriùs dubitandum. Deinde: res pretio æstimabiles, prout magis, & minus sunt humanis vsibus vtiles, possunt habere pretij varietatem; atqui hoc in Barris contingit, vt experientiâ constat, & modò à 42. vsque ad 35. valor earum est imminutus, eò quòd immensa quantitas vitiatæ monetæ in Barras redacta sit, sic metallo à cupri superfluitatibus expurgato; ergo licita est in illis contractatio.
27
*Neque obest valorem habere
determinatum per legem: nam id non tollit quò minùs per cambium permutari possit pretio variato: hoc enim & in monetâ accidit, cuius pretium maximè omnium determinatum est; & nihilominùs per cambium permutari potest variato valore; quia vnum genus monetæ alio esse vtilius potest; & ita communiter admittunt Doctores, & videri pro eo potest specialiter P. Lessius Lib. 2. Cap. 23. Dubit. 2. Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iustitiâ, Disp. 28. num. 8. vbi ait omnes Doctores Theologos, & Iuristas eiusmodi lucrum approbare. Indiuisibilitas ergo valoris legalis non tollit varietatem ratione maioris, aut minoris vtilitatis, quam lex non attendit, nisi in ordine ad aliquos effectus. Sic ergo cùm quis monetam cudere vult, Barræ debent secundùm valorem legalem admitti, & cùm Rex soluit similiter, qui salaria non in pecu|nia, sed in pasta, vt dicitur, soluit Officialibus
maioribus; & quidem totum hoc pretij negotium qualiter debeat accipi vsus declarat, iuxta quem deprehendi facilè potest, vbi indiuisibile sit, vbi latitudinem habeat, non obstante indiuisibilitate.
28
*Non est autem certum id, quod initio
Barras non esse monetam.
difficultatis dicebatur, Barras scilicet esse monetam: id enim plures negant; ex quibus D. Escalona pag. 127. num. 2. & probari quidem potest: quia Regium signaculum non adiicitur vti monetæ, sed vt constet habere legem valoris, aut valorem legis, & quintam partem esse Regi solutam. Sic enim & argenteis vasis, aut aureis solet apponi, quando accidit illa quintari, vti annis præcedentibus est ordinatum, licet id generaliter non potuerit executioni mandari. Cùm ergo ex Regio signaculo videatur tantùm assumi assertionis prædictæ fundamentum, videtur sanè leuissimum: ex materiâ enim ineptè arguitur quandoquidem argentum, licet materia accommodata monetæ sit, ex se tamen ad illud est prorsus indifferens: sicut plumbum, & cuprum, ex quibus etiam moneta fieri potest. Accedit, valde improportionatam molem videri, vt moneta esse possit, idque sine exemplo: vnde vt moneta deberet credi, oportuisset id omnino apertè declarari; cùm tamen oppositum videamus.
29
*Dicò secundò. Siue Barræ dicendæ sint
monetæ, siue non, qui debet, non satisfacit in foro conscientiæ Barras tribuendo, si creditor illis non sit contentus. Constat quia solutio talis esse debet, vt constituat æqualitatem, cùm sit actus iustitiæ commutatiuæ: atqui stare potest, vt non sit æqualitas Barras pro solutione tribuendo, quia possunt illæ minoris esse pretij, & minùs vtiles notabiliter creditori, quàm pecunia; ergo non fit satis per eas obligationi solutionis; & hoc licet moneta sint, quia debitor debet soluere in monetâ, quæ licet non sit eiusdem speciei, habeat
tamẽtamen eumdẽeumdem valorem fixum in ordine ad vtentiũvtentium cōmoditatescommoditates: vnde solutio magnęmagnæ quantitatis nequit apud multas regiones fieri in pecuniâ æreâ, propter incommoditatem accipientis, quod in Italia ita seruari affirmat Bonacina Disp. 3. de Contractibus, q. 2. Puncto 1. n. 2. & in Lusitaniâ certa tātùmtantùm pars admittitur, vt ibidem lege dispositũdispositum,
Quid in Hispaniâ.
de quo P. Rebellus. Parte 2. Lib. 11. Quæst. 2. n. 7. Sed quidquid de æreâ monetâ sit, propter legem Hispaniæ quæ solutionem fieri posse ait in quacumque moneta, etiamsi aurea, vel argentea non sit, dummodo sit in Regno vsualis, vt videri potest. L. 6. Tit. 14. Lib. 6. Compilat. Omnes tamen supponunt, aut potiùs aduertunt pecuniam debere esse eiusdem valoris, ita vt Creditor tantumdem
accipiat, in minuta moneta, ac in alia metalli pretiosioris, ita vt circa hoc nullus dubitet, nec possit dubitare. Videndus Azeuedus ad dictam legem, & Matienzus, qui cum plurimis, quos adducit, generaliter loquitur, cùm vtiliori monetâ soluitur, quod fieri posse statuit L. 9. Tit. 11. Libri 5. ad quam ille. Glossa 4. num. 8. & 9. illa enim semper limitatio addenda: Modò valor non minuatur. Cùm ergo Barra minoris valoris sit, quando fit solutio, eadem de illâ est ratio, ac de moneta minutiore. Vbi non obstat quod de pretio legali dici potest, quandoquidem valor alius, qui præcipuè attenditur in ordine ad contractationem Barrarum valde imminutus est. Quòd autem hoc ita sit, ex eo redditur manifestum; quia Rex ipse per Officiales suos vendere Barras solet maiori pretio, quàm sit legale, eò quòd illud valde soleat accrescere inter Mercatores, vt annis proximioribus occasione abrogandæ monetæ, quia generaliter vitiata, omnes conati sunt, vt abolitionis edictum eos minimè pecuniosos inueniret, & ita Barras emere certatim ambierunt; quæ tamen occasione aliâ non multò post ad prædictum 35. à 50. sunt redactæ.
30
*Quia verò hæc tanta pretij diminutio
præiudicialis poterat esse commercio, & non admittentibus creditoribus, grauia inde debitoribus incommoda resultare, dum ad solutionem adiguntur: edicto publico cautum est, vt solutiones fieri in illis possent, sed cum aliquâ distinctione; nam Barræ ex puro argento & numquam signato vt moneta esset vsualis, factæ, valorem lege taxatum retinere debent, quadraginta scilicet duorum argenteorum ponderum, quæ dicuntur, Ensayados. Aliæ vero ex argento signato, sed non vitiato factæ, quadraginta tantùm: & huius edicti vis hucusque perseuerat, iuxta quod potest debitor creditorem compellere vt solutionem admittat, sicut reipsa multi compelluntur. Mercatores autem hoc modo solutionis vti generaliter renuunt, quia id sibi minùs honorificum reputant, eò quòd creditum videatur vacillare.
31
*Vbi quæri potest an edictum tale
conscientias soluentium securas reddat, quandoquidem adeò grauia detrimenta creditores patiantur? Et simile quid extat inquirendum, etiam Edicto huiusmodi sublato: quoad pretium legale: eam si quis soluat iuxta illud, creditor admittere cogitur, quia & Rex ipse iuxta pretium tale solutiones admittit, vnde non videtur in eo discrimen posse conuenienter constitui, & iustitiam Edicti talis verosimilem reddit, quod habet P. Rebellus suprà, vbi adducens ordinationem Lusitanam,
iuxta quam in quacumque monetâ satisfieri posse debito monetæ præstantioris deciditur, & teneri creditorem ad acceptandum; etsi specialis pactio de soluendo in specie certæ monetæ præcesserit; eam defendit contra Pinellum, qui iniustam dixit; quia iactura illa, quam creditor subire cogitur, ex fine boni publici potest honestari, & congruentiam ibidem pro eodem adducit, addens num. 8. extra Lusitaniam idem posse probabiliter defendi propter similem receptam consuetudinem, vt testatur Glossa in l. si quis argentum C. de donationibus. Cùm consuetudo vim legis obtineat; ipse autem oppositum probabilius
censet, vbi similis lex non fuerit, & ita non obligari creditorem in foro conscientiæ ad acceptandam alterius materiæ pecuniam, quando de certa materia conuentio præcessit, vt Pinellus, & Couarruuias cum plerisque aliis asserunt, dicentibus consuetudinem illam vbique gentium seruari solitam, non obtinere vim legis, quia ex vrbanitate tantùm & benignitate creditorum profecta: quæ in dubio pari non debet extendi vt obligationem in foro conscientiæ inducat, cùm sit stricti iuris quoad interpretationem, vt est Doctorum communis sententia. Iuxta hæc ergo: edictum, de quo loquimur, iustificatum videtur, saltem probabiliter, vnde qui soluunt, probabili|ter etiam poterant manere in conscientiâ securi. Circa quod
32
*Dico tertiò. Probabile videtur Edictum
prædictum ad conscientiæ forum etiam spectare, ita vt soluens securus in conscientiâ maneat. Probatur ex dictis nuper, & prætereà, quia prodiit à legitimâ potestate, & intuitu boni publici: quod quidem si ad conscientiæ exonerationem non prodesset, parum profectò vtile videretur, immo nociuum potiùs esset, cùm ex eo conscientiæ manerent nodis inextricabilibus implicatæ. Accedit, secluso edicto posse creditores cogi ad acceptandam solutionem iuxta valorem legalem, vt Mercatores, qui iudices in consulatu fuerunt, vti certum admittunt; quod & in solutionibus, quæ Regi fiunt, vidimus etiam obseruari. Quoad Barras autem inferioris materiæ valorem aliquātulumaliquantulum immutatum, rationi videtur conforme, & ita etiam iuxta illum admittendas consequenter potuit imperari. Vt autem tam lex, quàm edictum æquitati consonum vlteriùs ostendi possit, est ratio; quòd scilicet non videtur in eo notabilis esse iactura: nam sicut creditor compellitur ad acceptandam solutionem, ita & ille compellere suum creditorem potest, vt similiter acceptet. Quod si creditorem non habet, potest Barras seruare, & expectare tempus, in quo valor illarum augeatur: hoc enim frequenter euenit, vt ex adductis constat. Solùm videtur esse inconueniens
Inconueniens obiectum.
in multis piis operibus, quæ hoc pacto videntur deteriorari: sunt enim pro illis census instituti, qui si oblatis Barris, quando illæ infeferioris pretij vulgaris sunt, redimantur, redditus cessant, quia non sunt, qui Barras etiam viliori pretio velint; vel si volentes sint, in eo contractu nimium quantùm deperditur. Quòd si in tempus, in quo plus valituræ sperantur, reseruentur, toto eo spatio, aut Missæ, aut Orphanorum subsidia, aut Monialium alimenta; aut eleëmosynæ, duram satis cessationem habebunt. Sed hæc non
Cui fit sati
videntur vrgere, quia census talibus sunt euentibus obnoxij; cùm enim redimuntur, non est facile securum censuarium inuenire, & ita opera pia interdum cessant, & frequentes deteriorantur per censuariorum mutationes: quæ iacturæ compensantur nouorum piorum operum adiectione; cùm enim quotidianæ sint hominum mortes, multa etiam bona opera quotidiæ instituuntur. Sed occasianeoccasione dictorum insurgit.

DIFFICVLTAS III.

Contractatio Barrarum quatenus Ecclesiasticis prohibita videatur. Vbi casus speciales.
33
*NOn dubium contractationem Barrarum
Ecclesiasticis esse prohibitam, sicut & rerum aliarum, quæ negotiationis nomine in Iure comprehenduntur, & iuxta Doctorum receptas explicationes debent practicari: adhibitis etiam limitationibus, quas docti aliqui subiiciunt, de negotiatione per alios, non frequenti, ex vrgenti necessitate, & si quæ sunt aliæ de quibus videri potest. P. Rebellus Parte 2. lib. 9. Quæst. vltima Sect. 2. P. Comitolus Tomo 1. Lib. 1. Quæst. 53. P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. num. 6. P. Filliucius Tract. 35. Cap. 1. Cardinalis Lugo Disp. 26. de Iustitia Sect. 3. P. Fagundez Lib. 5. De Iustitia. Cap. 12. num. 1. P. Dicastillus Lib. 2. Tract. 9. Disp. 1. n. 245. Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut 72. & 73. & Parte 4. Tract. 1. Resolut. 28. & Parte 5. Tract. 1. Resolut. 27. & Parte 7. Tract. 10. Resolut. 21. & Parte 9. Tract. 7. Resolut. 69. P. Molina Disput. 342. Bonacina Disput. 3. de Contractibus, Quæst. 1. Puncto 5. num. 18. & seqq. P. Gaspar Hurtadus, Disp. 2. de Contractibus, Difficul. 17. & alij de contractibus agentes.
Et id quod ex se videbatur omnino compertum, specialiter declarandum iudicarunt PręlatiPrælati docti, qui in Ciuitate Argentinâ ad Concilium Prouinciale conuenerunt, cuius tunc erat Archiepiscopus Illustriss. Dom. D. Ferdinandus Arias de Vgarte, pietate insignis, & rerum experientiâ singularis, vt de eius vitâ liber vulgatus attestatur.
Hac ergo veritate constanti, in Controuersiam
vocatum fuit, an Ecclesiastici emere Barras possint, non vt vendant, sed vt soluant; quod potest dupliciter contingere: Primò, emendo pretio inferiori, animo quidem non vendendi, sed seruandi in tempus aucti valoris, & tunc eis vtiliter vtendi, sine venditione tamen, soluendo inquam debita, vel emendo aliquid, quandoquidem, & pretium esse possunt. Secundò emendo vt emptis statim quis soluat; aut aliquantò post, etiamsi pretium earum non accrescat, obligando creditorem vt solutionem accipiat iuxta pretium legale, ex quo commodum non leue consequetur. Et pro vtraque parte ratio aliqua statim
occurrit, vt liceat quidem, quia in hoc non est negotiatio sacris canonibus prohibita, de quâ præsertim Gelasius in Cap. Consequens 88. dist. verbis illis: Clericis ab indignis quæstibus abstinendum, & ab
Cap. Consequens.
omni cuiuslibet negotiationis ingenio cessandum. &c. Est autem negotiatio emptio rei, vt cum lucro immutata vendatur: vt videri potest apud citatos;
Quid negotiatio.
ante illos autem sit tradidit D. Thomas 2. 2. quæst. 77. art. 4. ad 1. & 2. & in hoc vltimo sic loquitur. Non quicumque cariùs vendit aliquid, quàm
D. Thomas.
emerit, negotiatur; sed solùm qui ad hoc emit: vt cariùs vendat. Sic ille: cùm ergo in casu nostro; licet quis Barras emerit, non ea vendat, sed eis soluat, aut emat, non videtur contra prohibitionem facere, vt colligitur ex D. Thoma nuper adducto ad Tertium, vbi de Ecclesiasticis loquens, eam illis negotiationem prohibitam docet, quæ ab ipso fuerat explicata, & non alia. Quibus additur: Barras esse monetam secundùm multorum existimationem, in qua videtur esse Caramuel num. 814. & faciunt etiam quæ habet Cardin. Lugo in Responsis moral. Lib. 6. Dub. 11. num. 6. & ita cùm per eam solutio fit, aut aliquid emitur cum aliquâ vtilitate, meliùs apparet in eo venditionem non exerceri. Cumque aliàs Canones prædicti pœnales sint, non debent vltra proprietatem verborum extendi: iuxta vulgatam iuris regulam, quòd pœnæ seu odia restringenda sint, fauores ampliandi, quæ & est Scriptorum communis
doctrina vnde etiamsi eadem sit ratio, vel etiam maior, non extenditur dispositio. Pro quo plura adducit exempla Diana Parte 2. Tract. 3. Miscellaneo. Resolut. 66. & est satis notabilis resolutio cōpluriumcomplurium apud ipsum circa præcipuam difficultatem, de quâ ibidem agit, Videndus etiam Ma|rius Antoninus Lib. 1. variarum, Resolut. 69. num. 2. & Lib. 3. Resolut. 9. num. 4. vbi casui, de quo ibidem aptatur Lib. 4. §. Totus. D. de damno in festo: quod vbi verba non conueniunt, nec conuenit dispositio.
34
*Vt verò licitum non sit, occurrit statim
Pro contraria arguitur.
ipsa species casûs, quæ negotiationem præseferre manifestè videtur; emitur enim, & non emptione pro necessariis vitæ, sed pro habendo lucro, in quo maximè consistit negotiatio. Quod ostenditur ex D. Thomæ doctrinâ suprà, in corpore; vbi ait duplex esse genus commutationis rerum: vna enim est quasi naturalis, & necessaria, per quam fit commutatio rei ad rem, vel rerum, & denariorum, propter necessitatem vitæ, & talis
non propriè pertinet ad negotiatores, sed magis ad œconomicos, & politicos, qui habent prouidere, vel domui, vel ciuitati de rebus necessariis ad vitam. Alia verò commutationis species est,
D. Thom.
vel denariorum ad denarios, vel quarumcumque rerum ad denarios, non propter res necessarias vitæ, sed propter lucrum quærendum. Prima autem commutatio laudabilis est, quia deseruit naturali necessitati. Secunda autem iustè vituperatur, quia quantùm est de se deseruit cupiditati lucri, quæ terminum nescit, sed in infinitum tendit. Hæc S. Doctor: iuxta cuius doctrinam habemus contractum, de quo loquimur, ad priorem speciem commutationis non spectare, quia non est propter necessitatem vitæ: ergo ad secundam, & ita esse propriam negotiationem; quod & declarat illius finis, quia est propter lucrum, licèt prætextus alius asseratur.
35
*Neque est alicuius momenti quod dicitur,
finem scilicet non esse venditionem rei immutatæ, sed vsum vtilem rei emptæ sine illâ: nam talis emptio eò tendit vt lucrum habeatur, si enim non attenderetur illud, neutiquam emeretur; est autem omnino materiale, & impertinens, quòd commutatio per propriam venditionem fiat, aut alio modo, quandoquidem lucrum ex re immutatâ prætenditur; vnde Doctores, cùm negotiationem prohibitam definiunt, obseruant nomine venditionis, permutationem etiam intelligi, quæ venditio non est secundùm receptam emptionis & venditionis acceptationem: nam negotiatio
& fuit, antequam esset pecunia, & est apud gentes plures, apud quas non est vsus pecuniæ; & quis dubitet ante inuentos nummos negotiationem esse potuisse, quandoquidem nummisma, vt aduertit D. Thomas suprà Art. 1. in corpore, ex Aristotele 5. Ethicorum cap. 2. ad hoc inuentum est, vt esset mensura quantitatis rei datæ secundùm eius vtilitatem? Quod etiam ex adductis constat: nam in permutationibus potest esse lucrum, & ita illæ seruire cupiditati, quæ terminum nescit, & in infinitum tendit. Leue ergo videtur effugiũeffugium, quod ex venditione desumitur. Videatur P. Lessius suprà Vers. Negotiatio. Qui negotiationis nomine permutationem inclusam, vti certùm statuit. P. Rebellus, sect. 1. vbi id tamquam præsuppositum
P. Rebellus.
indubitabile proponit, sic dicens: Quæstio ergo procedit de permutatione, quæ fuit pecuniæ ad pecuniam, aut rerum ad pecunias, aut rerum ad res, non ad vitæ neceßitatem, seu ad lucrum, quæ propriè negotiatio dicitur. Sic ille, quæ & est diui Syluestri. V. Negotiatio num. 1. Cardinalis Lugo suprà num. 21. idem cum P. Lessio vti certum supponit in explicatione definitionis propriæ negotiationis. P. Molina Disput. 339. in principio, similiter
P. Molina.
loquitur verbis illis: aut alio permutationis genere acquirendo rem aliquam, illamque non mutatam cariùs vendendo, aut alio aliquo modo cum lucro permutando. similiter vers. Sequenti. & etiam immediato, vbi pressè, & propriissimè negotiationem ait esse in permutatione ob lucrum, cùm res immutata distrahitur. Idem intellige de commutatione, &c. & alij; qui quidem cambium inter proprias
Vnde & cambium.
negotiationes enumerant, quod & res ipsa satis perspectum reddit; nulli enim magis soliciti negotiatores campsoribus, & magis lucri instantes; & tamen in cambio venditio non est, sed mera permutatio pecuniæ pro pecuniâ cum loci distantiâ.
36
*Siue ergo Barra moneta non sit, siue
propriè talis, ex eo nihil videtur pro excusatione legitimâ talis contractûs haberi: nam & circa monetam esse negotiatio potest, vt constat in cambio, vbi obiter notare iuuat Caramuelis lapsum sed venialiter fortè, dum iuxta audita proloquitur sub alio cœlo positus; quamuis id quod res est, potuisset facilè in tabulis Geographycis peruidere, aut in narrationibus Indicis nemini non obuiis: sic ergo scribit num. illo. 814. Respondeo. In Portubello (insula est maris Oceani, ad quam statutâ
die omnium Indiarum mercatores appellunt) vix monetam cusam cognosci. Mercium traduntur sarcinæ, & massæ & aureæ & argenteæ (Barras eas nominant) recipiuntur: non enim tempus sufficeret tantæ argentiui numerandæ, si minutæ partes traderentur. Barræ illæ tribus aureis millibus nonnumquàm æquiualent: & facili negotio huiuscemodi calculis, vel maximum numerum æqualis Antuerpiæ, Amstelodami, loco pecuniæ etiam Barras tradi, & recipi vidi. Sed & Barræ sigillatæ sunt, & videntur ab alijs monetis solâ differre magnitudine. Resoluo igitur ad venditionis, & emptionis rationem requiri metallum signatum. Sic ille: sciat ergo qui legerit, Portumbellum non esse insulam, sed terram firmam, Peruuij scalam; eò non omnes Indiarum Mercatores appellunt, sed ex Peruuio aliqui, & Panamensi tractu: neq;neque statuta appulsûs dies est, sed cùm classis Regia ex Hispaniâ aduenerit. Non vix ibi moneta cognoscitur, sed immensa illius copia conspicitur. Barræ tribus millibus aureis æquiualentes nullibi extant. Quod Amstelodami loco pecuniæ dentur, & recipiantur, id quidem verissimum; sed dolendum sanè est ad inimicos armandos, multorum ex Hispanis Mercatoribus auaritiam arma potentissima ministrare. Vtinam Regij ministri videant, & pergant vel sero de remediis prouidere. Barrarum sigillum non sufficere, vt pecunia dici possint iam vidimus num. 28.
37
*Id autem in quouis potest aliqua constitui,
scilicet eum, qui soluir, non negotiari, quia neque contractum init, sed debito satisfacit, vim certè nullam retinet: nam licet verum sit tunc non perfici contractum, perficitur tamen negotiatio, quia emptio eo fine facta est vt scilicet soluendo lucrum habeatur. Quòd si ea ratio quidquam valeret, sequeretur ex eâ eum, qui multas merces emit, & reseruat, vt ex eis lucrum referat,
Mercator vnde doctus.
sed sine venditione, dum soluit eisdem, non negotiari; quod constat quàm sit absurdum. Merca|tores certè non à vendendo, sed ab emendo tales dicuntur; mercari enim emere est; inde enim negotiatio dicitur mercatura, quia scilicet emitur ex fine lucrandi; vnde negotiatio à Syluestro suprà definitur; Commutatio ob lucrum, & quidem si
actio quæuis in negotiatione per se sumitur negotiatio non erit. Qui enim emit non dicitur, negotiari, quia sola emptio non est negotiatio, & qui vendit similiter; quia vendere ex se negotiari non est. Debent ergo actiones istæ coniungi, & vna cum respectu ad aliam cōsiderariconsiderari, quatenus emere ad lucrandum, & lucrari ex eo quod emptum est, & immutatum traditur, integrant negotiationem. Hinc est vt in Cap. Eijciens 2. dist. 88. vbi ex D. Chrysostomo negotiationis explicatio proponitur, licèt de venditione facta fuerit mentio, quia communiter per illam exercetur, nullâ tandem de ipsâ factâ mentione sic tandem definiatur: Qui comparat rem, vt illam ipsam integram,
Ex Cap. Eijciens alia.
& immutatam dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei eiicitur. Sic ille: quamuis verum sit homiliam illam, scilicet 38. in Matthæum non esse D. Chrysostomi; quia opus imperfectum in Matthæum non est Doctoris tanti, sed alterius non sanęsanæ in omnibus doctrinæ, vt obseruauit P. Maldonatus, qui permitti ait sicut alia antiquiorum, de quo aliàs. In hoc certè Doctores communiter sententiam illius capitis approbarunt, quod satis nobis ad præsentem positionem. Et in eodem cap. ex Cassiodoro in Psalm. 70. sic negotiatio
Ex Cassiodoro item.
definitur: Quid est aliud negotium, nisi quæ possint viliùs comparari, cariùs velle distrahere? vbi negotiatio non est per venditionem explicata, sed per verbum amplioris significationis.
38
*Neque tandem quidquam vrget, quod
de pœnali lege dicebatur, non extendenda ad casum non expressum secundùm verborum proprietatem; id enim damus; negamus tamen non expressum casum, de quo est disputatio, quandoquidem iuxta receptissimam intelligentiam venditio in definitione negotiationis apposita quamcumque commutationem lucratiuam comprehendit: nec in præsidium assertionis huius opus est ad doctrinam quamplurium & grauissimorum scriptorum recurrere, asserentium legem pœnalem extendi ad casum non expressum, quando ratio est eadem, de quo dictum suprà: quia non est omnino certa, licèt valde probabilis. Id autem quòd à nobis dictum non videtur posse negari, quòd scilicet negotiatio non dicat necessariò venditionem, licèt per eam explicetur, sed exempli gratiâ posita sit vti frequentior, secundùm necessariam intelligentiam ex auctoritate scriptorum eam vt certam approbantium, vtpotè necessariò applicandum cambio, in quo propria negotiatio est. Quando enim legis alicuius intelligentia
talis est, vt non possit ad speciem, quam exprimit, arctari, quia constat alicui alteri, conuenire, non est opinio circa intelligentiam dictam, sed omnimoda certitudo. Quemadmodum ea non si quis suadente diabolo. Excommunicationem statuit in eum, qui manus violentas in Clericum iniecerit. Vbi tamen dici nequit arctandum illum ad id, quod exprimit, manuum scilicet iniectionem; quia communis intelligentia illum cum limitatione dictâ non recepit, & constat eum, qui non manibus, sed pedibus Clericum percutit, excommunicatione ligari, vnde cùm de manuum iniectione tantùm loquitur Canon; id exempli gratiâ positum, quia frequentiùs est, debet ab omnibus affirmari: & tamen Canon dictus pœnalis est, & eximiè quidem pœnalis: quia tamen fauorabilis statui Ecclesiastico, dictam ampliationem accipit; & quia aliàs ferè redderetur inutilis, cùm iniurijs janua aperta remaneret. Videatur
Bonacina Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 8. num. 23. & 24. communem doctrinam proponens, & exemplum accommodatum in lege imponente censuram contra surripientes centum aureos, quęquæ extenditur ad æquiualens: nam aurei, gratiâ exempli positi sunt, & certè si ad aureos tantùm dirigeretur, ferè inutilis esset, cùm aureorum subreptio rara satis sit, & erga eos soleat contingere, qui non multùm eâ subreptione læduntur, vt lædi alij possunt, quibus aurei vix sunt de facie noti.
39
*Cùm ergo hæc ita se habeant, &
Resolutio difficultatis.
sententia negans licere contractum, adeò sit robustis fundamentis stabilita, illi videtur penitus adhærendum, vt meritò dubitari possit, an opposita possit aliquatenus probabilis iudicari, & ita quidem censuêre nonnulli, sed nescio an re penitus inspectâ, & Auctoribus de hoc ex professo agentibus consultatis; nam & mihi probabilis visa est, vbi primùm est controuersia proposita, pro quâ & nonnihil addidi, quod est visum consideratione dignum: modò autem non audeo talem pronuntiare: nam pro intrinsecâ probabilitate nihil solidum occurrit. An autem ab extrinseco illi concedenda sit, viderint alij; ego enim nulli detrahere inconsideratè pergam, quod auctoritatis doctrina & pietas conciliauit. Addam tamen casus aliquot, in quibus circa contractationem istam possint Ecclesiastici securâ conscientiâ versari.
40
*Primò; si quis emat Barras non animo
lucrandi expresso, & directo, sed vt securiùs suas custodiat facultates; pecuniæ siquidem facilè surripi possunt, non ita Barræ; aut etiam ne ad mutuationes frequentes compellatur, cùm excusationem habeat obuiam, scilicet se non habere regales. Sic autem emptis illis; si occasio aliqua occurrat vendendi, & lucrandi in illis, id licitè facere poterit; exemplo eius, qui emit pro suo vsu aliqua, ex quibus si nonnulla supersint, potest illa cum lucro vendere, etiamsi præuiderit id ita posse contingere, & spem sic faciendi habuerit. Quem casum vrget Cardinalis Lugo suprà n. 32. in Procuratore Conuentus; quia finis principalis non fuit lucrum, sed prouisio, defectibus, qui contingere possunt, occurrens.
41
*Secundò: potest quis Barras emere si
in illis fiat ipsi solutio debiti, quam nequeat aliter obtinere nisi cum magno incommodo; tunc enim emptio interuenit, quia de pretio est conuentio, & pro illis datur id, quod erat debitum; & licet etiam sic contrahere, vt speret quis se illa aliquando cum lucro venditurum. Huius ratio est eadem, quæ casus præcedentis, scilicet tunc intentionem principalem ad lucrum non dirigi, sed ad recuperationem debiti. Quod intelligendum etiam si quis non emeret, nisi speraret lucrum dictum; quia adhuc tunc intentio principalis de illo non est; applicando etiam doctrinam Cardinalis Lugo, de quâ nuper.
42
*Tertiò. Idem licet si quis iter facturus
ob commodiorem exportandi modum Barras emat, quia moneta in magnâ quantitate cum incommodo transportatur: & hoc quidem cum spe lucri alicuius; & tunc erit certius, quando eodem modo emerentur illæ, etiamsi lucrum nullum speraretur; per accidens enim se habet; non tamen obstat spes dicta lucri, ita vt si quis non speraret illud, non etiam emisset, quia tunc etiam intentum præcipuum non est lucrum sed cōmoditascommoditas transuectionis, vt spes illa sit quasi remouens prohibens, non autem finis emptionis, vt citatus Auctor loquitur. Quod etiam suadetur ex eo quod ex D. Thomâ adduximus num. 34. scilicet eam commutationem esse lucro seruientem, & ad negotiationem pertinere, quâ non emitur aliquid ad necessitatem vitæ pertinens, sed ad fouendam cupiditatem, quæ terminum non habet. In casu autem nostro emptio non habet originem à cupiditate, sed à necessitate, vt scilicet vitetur incommodum transuectionis, & ita in eo negotiatio propria non exercetur, sed commutatio talis ad prius genus pertinet, de quo S. Doctor.
43
*Quartò. Poterit Prælatus Religionis, aut
Procurator domus eius nomine Barras emere, si intelligat in Portubillo, aut Hispaniâ plus valituras, vt ex iis venditis necessaria comparet, quæ in Indiis cariori pretio comparantur. Nam in hoc casu turpis lucri cupiditas non exhibet cōtractibuscontractibus originem, sed ab œconomicâ prouidentiâ, iuxta D. Thomæ doctrinam num. 34 adductam, proficiscitur; & aliàs venditio alibi fit, vbi scandalum est nullum, & occasio cessat diuersionis à diuinis officiis; necnon per alios exercetur; quod licere, vbi scandalum non est, & diuersio dicta cessat, Doctores adducti tenent. Potest autem specialiter accidere, quando ad emenda Æthiopica mancipia ad prædiorum culturam necessaria, aliquis destinatur. Vbi etiamsi ille Religiosus sit, & per se vendat, videtur sine graui culpâ stare posse, quia venditio talis respondet emptioni, quæ non directè ob lucrum; sed ob commoditatem comparandi necessaria celebrata est: vnde ad primam classem commutationum reuocanda est, de quâ D. Thomas, & non negotiator, sed prouidus dispensator talis est Prælatus appellandus. Quod & potest cuilibet alteri Ecclesiastico applicari.
44
*Tandem. Generaliter loquendo tum
Barrarum contractatio licebit Ecclesiasticis, quando lucrum ex primariâ intentione non venit, sed secundariò, aut quasi remouens prohibens, nisi adsit scandalum; vt inconueniens aliud oriatur. Quod quidem non solum in Barris, sed etiam in aliis rerum contractabilium generibus affirmamus, ob adductas rationes. Neque in Religiosis hoc semper damnandum, quamuis videantur illi ad maius in hac parte exemplum teneri, quàm clerici sæculares: vt constat ex Cap. sed nec, Ne Clerici, vel Monachi. Nam eorum necessitates sunt multò maiores, quibus dum non consulitur à Prælatis, grauissimis inconuenientibus ianua aperitur: vnde non est credibile velle Pontifices, Canonum sacrorum Auctores, prædictos œconomiæ solicitudinis modos illis prohibere, qui nihil studiosiùs curat, quàm vt Religionis status in regulari obseruantiâ conseruetur. Non quòd indecens aliquid admittendum
sit, vt commodum inde Religiosæ obseruantiæ procuretur: neque enim facienda sunt mala vt eueniant bona; quando scilicet indecentia talis est, vt positiuam ex se repugnantiam habeat cum virtute; sed quòd id, quod ex se tale non est, licet ob status Ecclesiastici decorum per sacros Canones est prohibitum, ob illius aliquando maius bonum possit exerceri. Quòd autem indecentia pugnans absolutè cum virtute non sit, ex eo præter
Et permissa aliquādoaliquando.
alia ostenditur, quia in concilio Elibertino facultas conceditur Clerico negotiandi intra Prouinciam vbi degit, non tamen extra. Sic Canone 29. & hoc referens P. Bauny Tom. 3. Lib. 1. in
P. Bauny.
Epitome Tract. 2. Cap. 6. vers. sed etiam ita subdit: eâ tamen (facultate) si Chrysostomo, & Augustino credere animum induxerit, numquam in Ordinis sui dedecus, statusque vtitur. Sic ille, indicans vbi dedecus Ordinis, & status non est, vt in casibus dictis, non esse damnandum vsum talis facultatis; sed de hoc aliàs. Videantur dicta Titulo 5. Cap. 7. §. 2.
CAPVT V.

CAPVT V.

De Contractu Argenti viui.

45
*ACtum de illo Titulo 1. Cap. 12. &
multa adiecta Titulo 5. Cap. 10. in cuius fine de contractu egimus, qui inter Minerarios, & Mercatores est frequentissimus, & an iustus attentâ præsertim pretij improportione potest meritò dubitari, & quod ad obligationem spectat non distrahendi metalli, sed Regi pro statuto pretio tradendi, iam vidimus quid possit verosimiliter affirmari. Quod autem nimia improportio in pretio seruetur, non videtur iuxta iustitiæ posse leges tolerari. Et olim quidem maior erat improportio: cùm enim quintale metalli huius quingentis argenti ponderibus æstimaretur, iuxta quod pretium emebatur à Rege, anticipati emptores inde viginti detrahebant contra omnem rationem, & consuetudinem, Scriptorumque doctrinam. Erat enim pretium tale infra infimum, quod omnes condemnant Classici Doctores eâ ratione: quia hoc esset lucrari aliquid supra sortem ex vi mutui impliciti: qui enim solutionem anticipat, implicitè mutuat, & posteà dum ei res empta pluris valens, tradetur, implicitè fit ei restitutio cum vsurâ: nam illud incrementum, quo res pluris valet, quàm pretium, datur ex vi pacti præcedentis propter anticipatam
solutionem, id est, propter vsum pecuniæ tanti temporis. Qui est optimus discursus Patris Lessij Lib. 2. Cap. 21. num. 59. quod vrgeo: nam iste si pecuniam illam mutuam daret, cum pacto tamen soluendi lucri cessantis pro triginta, aut quinquaginta, immò pro centum, viginti augmẽtumaugmentum non acciperet, ergo quemadmodum si triginta daret, non posset viginti amplius accipere, ita neque in contractu dicto, quandoquidem si non quinquaginta in pecuniâ accipit, id tamen ei redditur, quod valet quinquaginta, vnde accipit sortem triginta, & viginti. Insuper pro anticipatione, quæ est nimis exorbitans vsura, & ita tunc homines doctissimi censuerunt.
46
*Successu verò temporis pretium quintalis
adauctum, & contractus aliquantulùm temperatus, vt tertiâ parte minus pretium anticipatum sit, quàm legitimum, iuxta quod Regi traditur. Vt vidimus citato Cap. 10. num. 83. quod licet minus de iniustitiâ habeat, non videtur tamen eidem adæquari; quia rationes factæ possunt applicari similiter, eò quòd videatur infra infimum, & quia ratione lucri cessantis habitâ, nullo modo potest excessus ille saluari. Si enim centum non respondent iuxta stylum forensem viginti pro cessante lucro, sed multò minùs: quomodo stare queat, vt sexaginta respondeat lucrum viginti? Attentâ ergo præcisè ratione contractûs non videtur id posse saluari. Quibus addi potest communis Doctorum sententia circa lucrum cessans, neminem scilicet ad illius compensationem obligari, nisi fuerit in pactum expressè deductum. Pro quo videri potest P. Rebellus Parte
2. Lib. 8. Quæst. 7. P. Lessius Lib. 2. Capit. 20. Dubit. 11. & alij. Cùm ergo de lucri cessatione nihil in contractu isto dicatur, non debet pretium minui ratione illius. Præterquam quòd de contractu tali loquimur secundùm ea, quęquæ illi iuxta propriam rationem conueniunt, non verò ex accidenti: & vt demus imminutionem pretij dictam ratione accidentium iustificari: illa non adeò magna videri possunt, vt tantam possint inæqualitatem excusare.
47
*Sed his non obstantibus sunt plures qui
contendant non deberi contractum istum condemnari; iis omnibus attentis, quæ in illo interueniunt, & sunt, Primò, sic esse communiter receptum, & ab ipsis, qui eum exercent, aliisque vsurarium non censeri. Contractus autem tales præsertim si vtiles Reipublicæ sint, condemnandi non sunt, vt admonent Doctores, & in simili habet P. Lessius Lib. 2. Cap. 23. num. 57. vbi de certo Cambiorum genere loquens, ait illa damnanda non esse, licet vsuraria videantur, eò quòd solùm ratione longioris temporis maius pretium postulatur; cùm omnes passim illis vtantur: inter quos multi viri probi, & conscientiæ religiosæ qui si iuberentur abstinere, soli laxioris conscientiæ illis vterentur; quo fieret vt pretia Cambiorum istorum crescerent, & cum magno Reipublicæ incommodo valde intenderentur: neque enim vmquam obtineri poterit; vt Mercatores non pluris æstiment concessionem longi temporis, quàm breuis. Sic ille loquitur, casui præsenti accomdatissimè, cuius sentiendi modum alij probant.
48
*Secundò: quia Minerarij Mercatores
rogant, eò quòd si pecunia illis anticipata deficiat, non poterunt in labore suo progredi. Quando autem vltroneæ merces sunt, & rogantur emptores, vilescunt merces pro tertiâ parte, vt superiùs dictum, immo & pro medietate: pro quo Auctores adducit Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 53.
49
*Tertiò: quia Mercatores se exponunt
periculo amittendi pretium, eo quòd Minerarij rarò stent promissis. Quando autem periculum tale est, potest aliquid de pretio detrahi, vt est communis opinio, de qua dictum suprà num. 12. & pro quâ Auctores congerit Diana nuper adductus Resolut. 57. quantùm autem debeat tale periculum æstimari, ex circumstantiis pendet, vt meritò hoc locum habeat, quod P. Lessius n. 47. adductus in fine dubitationis asseruit, sic locutus: verùm vtrum lucrum sit moderatum, an non excedens,
P. Lessius.
non est Doctorum determinare, sed proborum virorum in arte illa peritorum. Hoc tantùm affirmo, hunc contractum ex formâ suâ iniquum non esse. Sic ille.
50
*Quartò. Quia in contractu, in quo aliqua
ex præfatis occurrunt, contingit maius lucrum, vt in eo, de quo P. Lessius num. 58. in quo Mercatores 36. in centum intra vnum annum lucrantur: quem citatus Auctor probat, vt nuper ex eo posuimus. Rarò autem continget ad eam summam conscendere, vt experientiâ constat; pro quo ea quæ diximus in fine citati Capitis 10. consulenda: praxis enim illa satis ostendit quàm sit iste contractus dubiæ fidei, vt numquàm totum id Mercatori reddatur, de quo præcessit pactum. Dantur ergo quatuor cùm debeantur decem, & aliquando plura; & quandoque vix aliquid Mercator assequitur, & suo quidem merito. Quis enim non renuat, si modicum illi prudentiæ fuccurrat, talibus se fallaciis implicari.
51
*Iuxta hæc ergo probabilitas dicti
contractûs apparet; contra quam non vrgent adducta: iam enim vidimus pretium ex circumstantiis explicatis iustum videri, & licet lucrum cessans non sit æquale, si vtrumque simpliciter conferatur: benè tamen qualitatibus eorum attentis. Nam lucrum decem moraliter certum tanti æstimatur, quanti lucrum incertum viginti, & fortè etiam ampliùs; quando præsertim experientia talem incertitudinem comprobauit; & insuper circumstantiæ concurrunt aliæ, vt in contractu lucrum excrescere possit pretij imminutione; quia rogatur emptor, & alia, quæ diximus. Quod autem
de lucro cessante, non deducto in pactum, dicebatur, verum est, vt non debeat in particulari solui, quando solutio sine culpâ differtur, aut pecuniam mutuans nihil de illo meminit. Quando autem illo inspecto pretium taxatur, & venditor plane consentit; alia est ratio; in ipsà enim pretij taxatione respectus ad lucrum cessans habetur. Quamuis dici etiam possit in hoc contractu non attendi ad lucrum cessans, sed ad alia; ex quibus pretium cum prædicta tertiæ partis detractione taxatur. Licet generaliter loquendo doctrina illa de improportione pretij per comparationem ad lucrum optima sit, ad intelligendum scilicet excessum iuxta modum explicatum: quod
Notanda doctrina.
valde diuersum est à respectu lucri in taxatione pretij; à respectu inquam lucri, quod Mercator talis reipsa erit habiturus. Licet enim quis Mercator non sit, nec de lucris cogitet; si pecuniam eodem modo tribuat, simili modo poterit contrahere, eodem inquam pretio, quia & rogatus emit, & periculo se exponit; quod & in aliis contractibus accidit, eodem enim pretio emere possunt, qui Mercatores non sunt, licèt in ordine ad venditionem priuilegium aliquod Mercatoribus plures Doctores attribuant, vt cariùs scilicet emere ratione officij possint.

Circa venditionem aliis factam; præter Regem, disquisitio.

52
*QVando Mercatoribus venditur, qui
Regi vendunt modo dicto Titulo 5. | num. 84. licitum esse contractum, eò quòd ex parte Regis pactio non impleatur, verosimile satis est ex dictis ibidem num. 81. Difficultas tamen est: quando occultè vendunt alijs, nam cùm illis venditur, in Regias tandem apothecas infertur, vnde Rex nullum patitur detrimentum, neque bonum publicum, ad quod legibus istis attenditur. Cùm autem occultè distrahitur, aliter euenit, priuatur enim Rex emolumentis magnis: ex argento enim, quod beneficio hydrargyri colligitur, jura Regia non soluuntur, & præcipuè quinta pars; sicut neque ex hydrargyro ipso, ex quo quintum deberi constat ex dictis Titulô citato num. 80. & quidem contractum inter Regem, & Minerarios intercedere, cui stari vtrimque debeat, dictum citatis locis. Vt autem Mercatores ab eo onere sint exempti, dum ex parte Regis non adimpletur exactè promissio, non sunt laxandæ penitus habenæ, sed quantùm satis est, vt illi satisfacere suo officio possint, sine Regis & boni publici detrimento. Atqui ad hoc sufficit venditio Regi facta, sic enim pretium legitimum accipiunt: ergo transgressio contractûs non debet ad distractionem quamlibet, cùm detrimentis dictis propagari, quibus accedit, occultis istis emptoribus grauissimas esse pœnas impositas, & ita videntur grauiter peccare, non solùm illi, sed in peccato participes, quibus pœnæ
item imponuntur amissionis bonorum, & mortis. Quando autem pœnæ tales sunt, peccare grauiter transgressores communiter tenent scriptores. Hinc asserunt Cardinalis Lugo Disp. 31. num. 6. P. Molina Disp. 521. vers. Quod attinet. P. Fragosus Tomo 1. pag. 247. num. 295. & alij. peccatum lethale esse mensas ludi exponere, attentâ acerbitate pœnarum, si illæ non vsu sint receptæ. In casu autem nostro, licèt quoad mortem numquàm sint executioni mandatæ, quoad confiscationem autem bonorum, quæ apud reos inueniuntur, quando metallum apprehenditur, obseruari solent: vnde non videntur à reatu culpæ lethalis excusandi.
53
*Nihilominùs sunt qui excusent, viam ad
id verosimilem conquirentes, ne tot homines remedio destitutos relinquant, quos difficillimum fuerit ab eo contractandi genere, quo sibi, & familiæ de necessariis consulunt, reuocare: & fundamentum excusationis est iam insinuatum, Regem scilicet pactioni non stare, etsi illi hoc modo ea, quæ ad opificium illud necessaria sunt, non quærant, minimè in eo processuros: neque sat est Mercatoribus vendere modo explicato; vt metallum in Regias inferatur apothecas, quia illi non adeò copiosè emunt, vt pro necessariis sufficiant, nundinationibus aliis intenti. Sunt etiam qui maius pretium offerant, & non per menstruas exhibitiones, sed vnica, eaq́ue numerosa. Licèt autem magna sit pœnarum acerbitas, rarò tamen ad earumdem excusationẽexcusationem deuenitur. Et ita quod de pœnis exponentium mensas ludo dictum est, eas scilicet non obligare sub mortali, quia non sunt vsu receptæ, præsenti etiam casui venit applicandum. Verum quidem est aliquando circa aliquem minùs cautum seueriùs agi, ne leges istæ penitus videantur abrogatæ; sed id rarò accidit, & ita non videtur sufficiens judicium obligationis sub mortali. Pœna quidem mortis, triremium, perpetui carceris, aut confiscationis bonorum omnium, numquàm imponenda, quæ ad terrorem tantùm videtur ordinata. Amissio autem
metalli ipsius, & aliorum bonorum, quæ simul exportentur, non adeò grauis est, vt propter insigne lucrum, ex contractu tali non possit aliquis se periculo incursionis exponere. Sic enim periculosæ nauigationes, militia, & artes aliæ cum periculo, non quidem omnino certo, sed aliquali, eò quòd non semper, aut ferè semper, sed aliquando fatale aliquid accidat, exercentur: non ergo contra charitatem propriam est, quâ se quisque diligere debet, præfato se periculo exponere; seclusâ obligatione legis: quæ aliàs non videtur esse sub mortali, quandoquidem vsus illius benignitatem declarauit.
54
*Quod autem de Regis detrimento dicebatur,
eius est ministris imputandum, dum contractui non statur. Commune autem bonum non videtur ex eo præiudicium pati, cùm potiùs videatur augeri: cum metalli distractio pro argento colligendo sit in diuersis mineralibus, cuius prouentus, vnâ aut aliâ viâ in Regis, ac regni opulentiam cedunt, vnde Rex non debet penitus inuitus, sicut nec læsus, æstimari. Ad eum modum, quo de diuinâ voluntate loquitur D. Thomas
Diuinæ prouidẽtiæprouidentiæ exemplo.
1. part. quæst. 19. art. 6. in corpore, quæ semper impletur, etiam cùm mala sibi displicentia fiunt; ita enim loquitur: Quod recedere violetur à diuina voluntate secundùm vnum ordinem, relabitur in ipsam secundùm alium. Sicut peccator, qui quantùm
D. Thom.
est in se, recedit à diuinâ voluntate peccando, incidit in ordinem diuinæ voluntatis, dum per eius justitiam punitur. Sic ille: licèt autem transgressor legis dictæ non relabatur in Regiam voluntatem per iustitiam, relabitur tamen, dum illi militat, regni opulentiam promouendo. Potest ergo sententia ista vt probabilis sustineri, dum res istæ aliter non disponuntur.

Circa pretium difficultas.

55
*ESt illud lege præscriptum, & cùm indiuisibile sit, non videtur posse variari iuxta communem sententiam. Nihilominùs res aliter se habet; licèt enim Regi iuxta pretium constitutum vendant, aliis tamen vt possunt Metallarij tradunt ordinario pretij incremento. In quo quidem non maior videtur esse difficultas, quàm in Barris argenteis, de quibus dictum num. 27. Rex autem pretium determinans pro se tantùm legem statuit, magnâ adhibitâ moderatione: vnde nihil de pretio vulgari curauit, prohibitâ contractatione: non enim ad eum spectat pretia rebus prohibitis assignare. Illa ergo secundùm communem æstimationem statuenda sunt, sicut & de argenteis pinnis dictum n. 11.
56
*Dixi Metallarios vendere vt possunt,
quod intra latitudinem iusti pretij intelligendum, iuxta communem sententiam. Quamquàm in hoc non sit illis peculiaris scrupulus iniiciendus: difficilè enim explicari potest quantitas valoris, vnde vnicuique bonâ fide agenti relinquitur: neque obstat dictis, quod habet P. Lessius Lib. 2. Cap. 2. num. 14. scilicet si pretium legitimum sit minus, vulgare maius, non esse licitum exigere vulgare, sed solum legitimum: quia hoc censen|dum est verum rei pretium à Magistratu definitum, ne excedatur. Iuxta illum ergo videtur dicendum pretij vulgaris taxationem falso iudicio inniti, & ita non curandum, sed standum iudicio Magistratûs, qui sapientium consilio adhibito,
& semotis affectibus iudicauit. Sic enim hoc accipiendum est: nam si magistratus sine consilio pretia imponere pergat, nihil faciet, & poterit illius sententia repudiari. Est tamen illud difficile: quia aliàs non esset simul pretium vulgare & legitimum: cuius contrarium supponitur à præfato Auctore; quia pretium vulgare iuxta datam explicationem pretium non est, cùm non innitatur veritati. Quòd autem verum pretium sit constat ex præcedenti resolutione eiusdem Patris num. 13. vbi ait, quod si pretium legitimum maius sit quàm vulgare, ordinariè non est licitum exigere pretium legitimum; quia ordinariè pretium taxatur in gratiam emptorum, vt non excedatur; non autem vt infrà non descendatur, si circumstantiæ varientur, & communis æstimatio minoris faciat. Iuxta quam doctrinam pretium vulgare est verum pretium, & de illo consequenter loquitur in secundâ assertione: non ergo Magistratûs taxatio ita punctum veritatis attingit vt pretium vulgare debeat penitus falsum reputari. Aliàs resolutio prior stare non poterit, iuxta quam pretio legitimo vulgare anteponendum affirmatur. Posito ergo pretio legitimo, non ideò vulgare cessat, sed impeditur: vnde si legitimum cesset, statim vulgare succurrit, quod idem fuerat ante legitimi positionem, quia communis æstimatio semper est eadem. Vnde si quis ignorans pretium legitimum, iuxta vulgare contrahat, non est ad restituendum obligatus. Immò etiam si non ignoret, idem dicendum graues scriptores affirmant, ex quibus P. Molina Disput. 364. Vers. Conueniunt Doctores, & Disput. 365. Vers. Ex his, & ex quinque. P. Rebellus eius doctrinam adducens, vt quæ magnam probabilitatem habeat Part. 2. lib. 9. quæst. 2. n. 14. & alij.
57
*Quidquid autem de hoc sit in rebus alijs,
in casu nostro non videtur vrgere illa P. Lessij doctrina, aliorumque, quia illorum ratio non habet locum: pretium siquidem taxatur à lege in gratiam emptorum, quorum ita vtilitati consulitur, quod equidem ita euenit in argento viuo, quatenus in gratiam Regis pretium illius determinatum est, licèt reipsa maius sit; quia vt tale sit respectu Regis aliqua considerantur, propter quęquæ conueniens ea moderatio fuit. Quemadmodum pragmatica tritici solet esse diuersa respectu exterorum, & indigenarum, de quo scriptores in materiâ de Contractibus, & pro quo P. Molina
Exteris cariùs vendi posse.
Disput. 346. P. Lessius suprà num. 30. P. Thomas Sancius Tomo 1. Consiliorum, Lib. 1. Cap. 7. Dub. 4. num. 6. & Dub. 5. num. 10. Cardinalis Lugo Disp. 26. num. 62. & alij. Atqui emptoribus nullam gratiam facere voluit, quandoquidem emptionem illam exosam habet; & ita pretium vulgare, & non legitimum cessaret, vulgare esset multò maius, vnde etiam stante illo potest & hoc locum habere, quamuis communem sententiam de obligatione pretij legitimi aliàs teneamus.

De obligatione alia ex Contractu prædicto resultante.

58
*CVm Minerariis argenti viui Indi ad
laboriosum illud opificium tradantur, obligatio illis imponitur, vt quotannis vndecim quintalia, seu centilabras pro singulis capitibus reddant à Rege iuxta taxam dictam emenda. Quia verò labor eorum ad plura præualet, venditiones illæ anticipatæ fiunt; quarum non semper sunt fortunati successus. Multoties siquidem labor spei non respondet, & ita non habent, quo possint Regi pariter, & emptoribus satisfacere; cùm tamen instent isti, & sibi debitum reddi contendant. Quia verò reddi non est possibile in specie, vrgent dandum sibi tantum pecuniæ, quantum sufficiat ad emendam quantitatem eamdem, quæ tunc quidem, non secundùm legale pretium, sed secundùm vulgare est mensuranda, quia non inuenient, qui velit pro legali vendere, & ita qualecumq; vulgare sit, iuxta illud dicunt satisfactionem faciendam, vt seruentur indemnes: cùm communis doctrina sit eum, qui est in morâ soluendi, ad reparationem damni teneri creditori, cuius est caussa. Sic accidit vt Metallarij vel non soluant, & sic conscientiæ grauamen incurrant; vel soluant quidem, ne creditum amittant, hinc inde conquirentes & se nouis oneribus prægrauantes, & emptores lucrum immane reportent, centum scilicet pro centum. Circa quod operæ pretium erit pro iustitiâ aperiendâ laboremus.
59
*Et in primis si Metallarius verosimiliter
sibi persuasit non futuram sibi tantam metalli copiam, vt & Regi, & emptoribus satisfacere possit, ad recompensationem integram tenetur, si constet emptorem ab alio empturum, qui contractum adimpleret. Tunc siquidem dolo malo caussa damni est, aut lucri cessantis, non secùs, ac si volentem contrahere cum aliquo, eum per fraudem à contractu, ex quo certum esset lucrum habiturus, reuocaret. In quo dubium esse nequit, quia hoc pacto iustitia commutatiua manifestè violatur, & violatio talis per restitutionem debet ad æqualitatem reuocari. Et ita hæc est communis
regula à Doctoribus de restitutione agentibus assignata. Pro quâ videri possunt P. Lessius Lib. 2. Cap. 12. Dubit. 18. Bonacina de restitutione Disp. 1. quæst. 2. Punct. 12. & plures apud ipsum. P. Molina disp. 340. vers. Quamuis sine re.
60
*Non tamen ita ex integro obligatio
restitutionis est, vt debeat restitui, quidquid hîc & nunc necessarium est ad metalli quantitatem emendam. Et ratio est; quia non erat certum, si cum alio contraheret, eum fidem contractûs seruaturum. Sicut enim hic, cum quo contraxit, stare contractui non potuit, posset & alter, & licet verosimilius esset alterum non defuturum contractui, id tamen omnimodam certitudinem non habuit, & in hoc præsertim genere frequentes casus occurrunt, quibus spes solet successus desiderati frustrari. Vnde circa hoc prudentis consilium adhibendum, & pro hoc stat communis scriptorum sensus, videriq́ue citati possunt. Prior quidem num. 123. vbi ait fraude impedien| p. 297nemimpedientem teneri ad restitutionem, quanti iudicio prudentis ea spes sic impedito valebat. Posterior autem numer. 1. vers. Verumtamen est. ita scribit: verumtamen est in hac restitutione faciendâ habendam esse rationem circumstantiarum: vt videlicet attendatur bonum à quo alter fuit impeditus: non fuisse bonum in re, sed in spe, dependens à mutabili voluntate collatoris: bonum autem in spe minus, valet, quam in re. Sic ille, pro se adducens P. Molinam. P. Vasquez & communem aliorum sensum.
61
*Quando autem Metallarius bonâ fide
contraxit, sed spei non successit euentus, teneri in conscientiâ ad compensationem damni, aut lucri cessantis, probabiliter potest negari, iuxta dicta Titulo præcedenti. num. 34. circa Depositarium, non scilicet teneri nisi ex mortali culpâ. Doctores autem sic tenentes generaliter loquuntur de damno ex contractibus prouenienti, quorum eadem est ratio. Pro quo sunt etiam plures, quos adducit & sequitur Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 43. & Parte 2. Tract. 15. Resolut. 49. id generaliter asserentes de moroso inculpabiliter debitore. Pro quo & videri potest P. Amicus Disput. 20. de Iustitia num. 93. Item obligatio compensationis aut oritur ex contractus ipsius naturâ; aut ex speciali contrahentium conuentione, vel ex lege aliquâ positiuâ. Non primum, quia contractus emptionis, & venditionis sine tali obligatione stare potest; vt constat, cùm consistat tantùm in commutatione mercis, & pretij, quod reddendum iustitia cogit, si venditor contractum nequeat adimplere. Nec secundum, quia de tali conuentione non constat; & vt constaret, dubitari posset, an obligaret, si pro tali obligatione pretium aliquod non fuerit constitutum. Quod
sic probo; nam cùm obligatio specialis superadditur contractui, nouum est etiam pretium adiiciendum, vt est communis doctrina; pro quâ Cardinalis Lugo Disput. 26. numer. 180. Neque tertium quia lex talis non est, etsi aliqua esse dicatur ex ciuilibus, vt L. 2. §. Non vtique, & L. 4. π. de eo, quod certo loco. eam non obligare in conscientia probabiliter dici potest, iuxta dicta Titulo præcedenti num. 35. eò quòd vbi grauis culpa non est, nequeat grauamen improportionatum imponi, & mortali tantum reatui correspondens, & ita de legibus istis sentit Cardinalis Lugo Disput. 18. num. 28. qui numer. 35. Dianæ, & aliorum sententiam complectitur.
62
*Quod etiam à simili probari potest ex
communi doctrinâ, de quâ etiam citatus Cardinalis ibidem num. 158. circa euictionem, quando res aliena vendita est; si enim quis sciens esse alienam vendidit, tenetur in conscientia ad interesse, & damna emptori, & rem ipsam tradere vero domino post redditum pretium emptori. Si autem ignorans vendidit, cognitâ veritate, tenetur quidem reddere pretium emptori, non tamen ad interesse, vel damna. Est autem simile in casu nostro, dum quis vendit quod suum reuerà non est, quia neque reuera est aut erit, & ita ad damna, & interesse non tenetur, sed ad pretij accepti redditionem.
63
*Item ex receptissima alia doctrina, de
qua pluribus citatis, Bonacina de Contractibus Disput. 3. Quæst. 1. Puncto 6. num. 21. dicunt enim, quòd quando res aliena perit casu fortuito, accipiens non tenetur ad restitutionem, siue rem acceperit in sui, siue alterius contrahentis, siue in vtriusque vtilitatem, excepto tamen pacto, culpâ, & morâ: atqui in casu, de quo loquimur, simile quid est, quia vel casu fortuito metalli extractio non fuit, aut fortuito simili, dum id, quod verosimiliter sperabatur iuxta ordinarium rerum cursum, suâ est expectatione frustratum: ergo similiter dici potest non esse obligationem ad damna, & interesse, sed ad pretij solutionem.
64
*Prætereà, est sententia alia, quam vti iuri
communi conformem proponit, & complectitur P. Molina Disp. 368. vers. Tertia conclusio. Vbi ait quòd si emptor pretium tradat, & venditor in morâ sit tradendi rem venditam, tenetur ad omne interesse intrinsecum rei illius. Vt si tempore, quo res erat tradenda, plus valuit, & posteà vel deterior est facta, vel decreuit in pretio; non verò ad interesse extrinsecum, quale est lucrum cessans, aut damnum per accidens, vt si mancipium fame periit. Tunc sic. In casu nostro res tradenda nullum habuit interesse intrinsecum, quia non enti nullæ sunt proprietates; ergo ratione illius nihil debetur, & aliunde nihil etiam est debitum ratione lucri cessantis, aut damni emergentis: redditione igitur accepti pretij res videtur absoluta.
65
*Nihilominus communis sententia
contrarium tenet, quia vt ait P. Lessius Lib. 2. Cap. 16. num. 33. contractus tacito consensu videntur sic intelligendi, vt videlicet post terminum tenearis soluere, vel damna emergentia compensare; nisi fortè interim in grauem necessitatem incideris &c. Pro quo & Cap. 20. num. 69. ait, quòd quando in contractibus constituitur terminus solutionis, vel rei exhibendæ; initur tacitum pactum,
P. Lessius.
vt non soluens teneatur ad interesse, defectu solutionis obueniens, iuxta leges citatas num. 61. sequenti autem numer. 70. casum impossibilitatis excipit, quando impotentia est inculpabilis, non tamen ob detrimentum graue rei familiaris. Vnde mirum est à Diana pro sua sententia citari quem ad vnguem sequitur Trullench Lib. 7. Cap. 19. Dub. 8. ex eodem principio id tenet P. Molina
P. Molina.
Disput. 315. num. 2. quoniam eo ipso quòd terminus solutioni præfigitur, tacitè, ac virtute censetur interuenire pactum, quòd debitor teneatur ad interesse; si non soluat. Iam enim tunc qui dedit, inuoluntariè illo priuatur. Eum cum aliis sequitur P. Oñate Disp. 107. n. 17. & 18. P. Sa
P. Sa.
V. Mora n. 2. pro eodem videtur stare, quatenus firmat sententiam istam vsu Mercatorum receptam. Si ergo recepta vsu, pactum videtur tacitum intercedere, & quòd in nostro casu recepta sit, vsu est etiam manifestum: soluunt enim qui possunt, cùm tamen ad id per iudices non compellantur quia caussæ istæ lucem tribunalium reformidant. Et vsum quidem talem, ac tacitum pactum, conuenienter illi inducere potuerunt, quia probatio moræ inculpabilis est sæpè difficilis, & in eo causa communis agitur: sicut enim quis ad interesse compellitur, potest & ille debitores suos compellere. Et in casu nostro licet facilè probari possit metallum sufficiens defuisse; potest tamen emere ab aliis, & sic emptori satisfacere, vnde non est ad casus impotentiæ, velut ad tribunal superius prouocandum.
66
*Quod vrgeri vlterius potest ex iis, quæ
| habet P. Molina Disput. 754. vbi licet propter graue detrimentum, quod ad impotentiam reducitur, existimet debitorem excusari à reddendo debito; addit tamen creditorem sine peccato posse eumdem vrgere, vsque ad executionem faciendam, & venditionem bonorum sub hastâ, in quo venditionis genere grauia debitoribus detrimenta congeruntur. Cùm ergo executione vtentes non peccent; signum est sic inter Mercatores in vsu haberi, vt excusationes inculpabilis moræ non admittantur; etiam quando adeò rigido medio solutio est debitorum vrgenda. Quia scilicet in eo communis caussa vertitur, dum qui executione vexantur, debitores etiam suos possunt executione vexare. In casu autem impotentiæ non est mirum, si obligatio in conscientiæ foro non sit. Quod secus accidit in eo, de quo agimus, in quo impotentia non est, licet grauamen aliquod adsit: vnde satis est rationi conforme Mercatores eo modo contrahere, & ita obligationem iustitiæ ex non adimpletione resultare. Est ergo vtrumque probabile, & de Hydrargyro satis. In fine addendum quod post hæc scripta comperi, custodiæ Minarum præpositos metallum occultè extrahere, & vt possunt vendere: quod aliqui ex eo iustificant, quia tacitus consensus Minerariorum est, ex quo omnis cessat difficultas. Vnde consulendus vsus. Quòd si in bona fide sint, nihil mouendum, quia succedet alia, & cum eâ peccatorum copia. Vide Titul. 1. num. 124.
CAPVT VI.

CAPVT VI.

De contractu circa Indos pro Mineris assignatos.
67
*QVia de Indis Metallariis notanda
quædam occurrunt, & de iis præsertim qui in Minerâ sat celebri argenti viui laborant, post contractus circa illud operæ pretium erit discussionem istam subiiciamus: solet namque circa Indos, qui ex diuersis Prouinciis ad metalla effodienda designati sunt, contractus talis exerceri, vt ij quibus illi dantur, non Indos, sed pecuniam pro eisdem accipiant, & certum stat vt non pretium habent, iuxta Prouinciarum distantiam: ita vt pro quolibet capite quinquaginta argenti pondera, siue octiregales quandoque accipiant, pro bimestri, & multoties ampliùs; & plerumque accidere, vt personaliter euntes prohibeantur, & deterreantur, effregenturque; testis est D. Escalona in Gazophylaico Libr. 1. pag. 45. vt sit occasio mittendi iudicem à Gubernatore, qui per Prætores Prouinciarum faciat eos, qui ex assignatis desunt, pecuniâ compensari, iuxta taxationem dictam, aut fortè maiorem.
68
*In quo quidem adeò aperta iniustitia est,
Per rescripta Regia damnata.
vt nequeat contractus talis in quæstionem reuocari. Id quod Philippus Tertius Rex noster suo Regio rescripto Anni 1620. die 15. Iulij, quod integrum proponit citatus D. Escalona pag. 44. his est verbis protestatus, de Indis agens Potosini montis Minerariis assignatis. Que mas de la tercia parte de los Indios, que estan repartidos para la labor de las minas del dicho Eexxocerro, de Iandejan de subir à trabajar à ellas porque los Mineros, à quien estan repartidos, los releuan de ello, por cobrar siete pesos de â ocho reales cada semana por cada Indio de los que se quedan, diciendo que con esta plata alquilan otros Indios que trabasentrabajen: y que aunque es verdad que algunos lo hazen, los mas en general se queduanquedan con la plata, y no lleuan quien trabaje en lugar de los Indios: lo qual demas de ser cosa que ni en consciencia, ni en Iusticia se debia permitir, era ocasion para que los dichos quintos ayan venido en tanta diminucion. &c. Pro quo & alia videnda apud Dom. Solorzanum Tom. 2. Lib. 1. Cap. 17. num. 10. & seqq. & in Politicâ Lib. 2. Cap. 18. §. La segunda & seqq. vbi rescripta alia refert, & grauitatem peccati cum restitutionis obligatione perpendit, addens nũdinationemnundinationem aliam Indorum, dum
ij, qui eos ad Minerarum laborem accipiunt, aliis vendunt iusto pretiũpretium in Regia iam schedula præmissum. In quâ tamen compensatio pretij videtur approbari, si is, qui pro aliquo pretium accipit, substituat alium, cùm tamen in acceptione pretij dicti suasit etiam difficultas.
69
*Et quidem quando Indi à labore
prohibentur, & vt non veniant accurratur, pretio eorumdem accepto, restituendum illud Indis eisdem, omnino exploratum est: quia sic pretium dictum imbursans, nullum habet titulum ad illius acceptionẽacceptionem. Si aliquis enim esse potest, ille profectò, qui ex assignatione resultat, pro labore in Mineris exhibendo, & sibi vtili futuro: atqui labor cessat: ergo & cessat titulus. Neque ab Indis compensatio aliqua exigi potest, per quos non stat laboris huiusce defectus, cùm venire, aut redire inuitis accidat, & est iuris regula manifesta; quòd: cùm
non stat per eum, ad quem pertinet; quo minus conditio impleatur: haberi perinde, ac si impleta fuisset 66. in 6. Regi autem ob defraudationem quintorum non deberi restitutionem aliquam, videtur ex citato rescripto probari, dum ait: lo qual de mas de ser cosa que ni en consciencia, ni en Iusticia se debia permitir, era oracionocasion para que los dichos quintos &c. Vbi quod ad quintos attinet, non ad obligationem iustitiæ refertur, & ita neque obligatio restitutionis inde videtur resultare.
70
*Nihilominus id non videtur posse negari,
Regi faciendam ostenditur.
quia Indi sub eâ conditione traduntur; & licet dici possit quintorum obligationem aliquantulum minuendam, quia expensæ maiores iam sunt, & MineręMineræ tenuia emolumenta suppeditent, quod tamen Rex absolutè iuribus istis defraudari tutâ conscientiâ queat, minimè potest sustineri. Qui ergo in caussa est vt illis priuetur, ad restituendum iuxta prudentis arbitrium obligatur. Neque Regium rescriptum obligationem in hoc iustitiæ negauit, sed ea generaliter asserta, magnum illud Regij patrimonij detrimentum expressit, in quo constat aliàs iustitiam violari. Quemadmodum neque in prædictâ quintorum expressione obligatio conscientiæ adiecta est, de quâ præmissum. Que ni en conscientia. Et tamen negari nequit quin grauamen aliquod conscientiæ sit, quia fides Regi præstita violatur, bono communi præiudicium infertur, & caussa est vt Regij vasalli plus im positionibus grauentur, dum magnum illud quintorum subsidium deficit, & pariter massa integra, ex quâ illa extrahuntur, pro communi bono summopere valitura.
71
*Iam quod difficile dicebamus, scilicet
pretium pro Indis accipere, quos ex assignatione deesse contingit, ex eo suadetur, quia Indus non debet dare nisi quantum labor eius æstimatur; cùm ergo multò minoris æstimetur iuxta Regiam taxationem, iniquum videtur adeò excessiuum pretium reportare. De quo dixi Titulo 1. num. 135. & seqq. Nec dici potest eos pretium libenter offerre, & scienti, ac volenti non fieri iniuriam: quia in eo Indi suam redimunt vexationem; eorum ad instar, qui ob necessitatem vsuras soluunt: vnde non est verum scientes, & volentes esse, eo voluntatis gradu, qui ad huiusmodi sufficiat: est enim voluntarium mixtum, vt communiter Doctores dicunt. Et quis non videat inhumanum esse Indum laborem suum diurnum pondere argenteo redimere, & summam ingentem pro diebus pluribus suæ obligationis accrescere, cuius vniuersum peculium vix ad illam soluendam satis esse queat?
72
*Verùm hæc erit qui audiat quispiam, sed
qui exaudiat nullus, cùm præsertim citata schedula circa hoc nullum iniicere scrupulum videatur. Erit tamen tunc indubitabilis restitutionis obligatio, quando sic soluentibus Indis, inueniuntur alij, qui minori velint pretio laborare. Item quando labor eius, qui eum pretio redimit, non erat talis futurus, qualis eius, qui ex argenteo octi-regali conducitur; hi enim robusti & experti sunt, & vno die plus emolumenti præstant, quàm alij duobus, adolescentuli, & inerpertiinexperti; non est simile pretium exigendum. Vnde cùm Caciquij pro aliquibus personaliter non comparentibus, qui esse plures solent, pretium redemptionis offerant, non debent secundùm numerum æstimari æqualiter, quia in illis multi sunt viribus inæquales, vt non possint conductitiis exæquari. Quæ quidem nimis delicata aliqui reputabunt, qui ad maiora non hærent: sed iustitia delicata res est, cùm omnem profliget iniuriam, æqualitatem inducat. Et in hoc quidem non leue aliquod detrimentum vertitur, sed sanè ingentia, dum de iniuriis pusillorum agitur, & grandi pro redemptione labores pretio disceptatur.
CAPVT VII.

CAPVT VII.

Contractus alius Indis & Hispanis Metallariis vsitatus.
73
*SOlent Indi in fodinis argenteis
laborantes, cùm diues est vena, frusta quædam metalli cum terrâ permixti seligere, & sibi occultè reseruare. Quæ autem occultè sustulerunt, publicè vendenda committunt, nisi fortè etiam per se ipsos vendant: quæ quidem Metallarij emunt vt possunt, sicut & Indi vt possunt, vendunt, & numquàm magno pretio; quia non sunt rerum istarum delicati æstimatores. Circa quem contractationis modum iam pridem iteratæ & seriæ sunt habitæ consultationes, quia res consideratione dignissima videbatur. Vt enim non liceret, communia, & certa fundamenta
Partis negantis fundamenta.
succurrebant, scilicet portiones illas metallicas esse furtiuas, & ita non emptibiles: res enim furtiua vendi nequit, cùm debeat domino restitui, & ita neque emi. Item quia per talem venditionem non transfertur dominium, quod est apud dominum rei furtiuæ, & ita venditio est nulla. Prætereà: ementes fiunt participes criminis venditorum, quia venditio stare sine emptione nequit. Quo pacto etiam illorum peccata fouentur, quia si non essent emptores, non essent qui vt venderent furarentur. In casu item præsenti maximum videbatur inconueniens; quiæ Indi recentis fidei videntes sua furta emi, & ita non reprobari, existimare poterant licitum esse furari. Quid enim furari non liceat, si licet argentum? Et argui quidem hoc dilemmate potest. Aut Indi peccant, aut non peccant in huiusmodi subreptione: si primum, eorum debet peccatum impediri; si secundùm, debent corrigi, & impediendo contractationem dictam efficaciter edoceri. Et vt demus iustificari posse subreptionem ex eo quòd Indi existiment hoc pacto suum laborem compensari, cui merces est satis exigua constituta: id certè locum non habet in Indis conductitiis, quibus stipendium proportionatum tribuitur, & isti vtpotè expertiores talia furta frequentiùs solent committere: & ita cùm eorum furta cum aliis in mercatu concurrant, non debet generaliter eorum contractatio tolerari: & multò minùs frequentari. Deinde ad huiusmodi contractum permittendum nulla esse videtur ratio momenti considerabilis; quia neque bono publico vtilis est, nec Regi, & facilè potest prohiberi.
74
*Nihilominùs suos habuit contractus
Pro affirmante rationes.
iste defensores, vnde & auctoritate publica toleratus, pro quo istæ esse rationes potuerunt.
Prima: etsi prohibeatur, Indos ab huiusmodi subreptionibus non destituros, & vendituros occultè, esse autem vtilius, publicè talia furta vendantur, ne scilicet argenti copia extra Mineralia, in quibus sunt furta communia, deferantur.
Secunda: etsi Indi furando peccent, à dominis tamen Minerarum debita ista remitti, dummodò publicè vendantur; sic enim facilè recuperare oblata possunt; vel etiam vt Indi promptiores hac indulgentiâ in labore sint.
Tertia: quia multoties Indi in hac surreptione non peccant, putant enim sibi licere aliquid reseruare, quod satis exiguum est comparatione eorum, quæ aliis suo labore comportant. Sicut non peccat vindemiator, qui racemum comedit, aut poma colligens, si aliquorum comestione laborem alleuiet collectionis, & quidem labor effossionis adeò est magnus, & horrore plenus, vt non sit mirum putare Indos ista sibi leuamenta licere.
75
*Quarta: quia etiamsi peccare contingat, id ex erroneâ conscientiâ descendit, neque oportet eos circa hoc pleniùs instruere, ne ad maiora audaciam sumant: vnde maius peccatum minoris permissione cauetur. Si enim manifesta quandoque peccata ex tali fine tolerari possunt, cur non etiam illa, quæ peccata reipsa non sunt, nisi quatenus ex erroneâ conscientiâ perpetrantur. Sic frequenter cùm serui in Confessione de furtis se accusant Dominis factis, Confessarij non dicunt apertè in illis non peccare, etiamsi reuerà non peccent, quia domini illis necessaria non tribuunt, ne, si illis ea aperiatur via, ad inconcessa | pertentent, cùm difficile sit intra lineam se iustitiæ continere.
76
*Quinta: nam peccatum tale in Indis non constat esse mortale: quia licet futari prædicta vt malum quid apprehendunt; non tamen ordinariè in rebus talibus malitiam lethalem aduertunt, sed quod dissonum rationi: vt norunt ij, qui cum eisdem agunt & eorum indoles non diu & solerter exculta facilè persuadet. Quando
autem quis eo modo operatur, non pecccat mortaliter, iuxta valde probabilem opinionem, pro quâ Doctores adducit Diana Parte 5. Tractat. 5. Resolut. 31. licèt P. Torres in Selectis pag. 152. vocet improbabilem. Quando autem peccatum veniale est aliquid, facilè occurrere ratio conuenientiæ potest, vt licitus possit esse contractus.
77
*Sexta: quia qualecumque peccatum in furtis talibus accidat, qui emit non cooperatur, dum ignorat an quod hic & nunc venditur, ita furtiuum sit, vt qui vendit nequeat transferre dominium, & actu peccet vendendo. Indis enim multæ iniuriæ fiunt, pro quibus facere compensationem possunt: ad laborandum enim supra vires vrgentur sæpiùs, laboris spatia protrahuntur, & merces generaliter est tenuis. Pro quo est doctrina P. Thomæ Sancij Tomo 1. Consiliorum, Cap. 7. Dub. 3. num. 4. de magistris sartoribus fragmenta vendentibus. Et licet conductitiis maior solui soleat, quia tamen ij pauciores sunt, non est iuxta illos iudicandum, sed iuxta alios, quorum est potiùs commoditas attendenda, sicut in aliis contingit: sic enim multa religionis opera publicè fiunt pro fidelium pietate fouendâ, cùm tamen certum fit aliquos ex illis ad flagitia occasionem sumere, & in ciuili gubernatione ludi publici proponuntur pro communi solatio, quibus abutuntur plures, quorum non habetur ratio, ne communitas debitâ sibi recreatione fraudetur. Et
in eo genere, de quo loquimur, est notanda sententia P. Sancij loco nuper adducto, numer. 5. de vendentibus fragmenta serica, in quo maior pars iustè vendentium attenditur, & ita emi possunt.
78
*Septima: quia ea, quæ furto ablata sunt,
possunt multoties emi, quando non est spes dominum ea recuperaturum. Pro quo videri potest P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. Dub. 8. Dicto 3. & P. Molina Disput. 118. §. Illud postremò. Quod præsertim accidit quando publicè venditur. Vbi dici nequit cooperationem esse ad peccatum alterius, quia, vt citati, & alij idem tenentes explicant, ex eo quòd quis non emat, non euitatur vendentis peccatum; erunt enim alij plures emptores. Quæ ratio licet difficilis videatur aliquibus, est tamen satis probabilis, & hoc sufficit ad negotium præsens, in quo eadem est ratio, non scilicet inueniendi domini eius, quod venditur.
79
*Tandem: quia Minerarij scientes furta hæc sibi fieri, possent Indis dicere vt sibi redderent, & se illis aliquid donaturos. In quo quidem non peccarent: tum quia suam redimerent vexationem; tum quia absolutè non suaderent peccatum, sed peccati minorationem: dum enim domino redduntur prædicta, etsi sub præfato onere, minus peccatum committitur, quàm si alijs venderentur. Ex quo fit emere etiam posse quando publicè venduntur, sic enim minus peccatum Indi committunt, quàm si venderent aliò exportanda, ex quo ad dominos peruenire non possent; quod tamen in publicâ venditione contingere valet; quia licet incertum sit quid in particulari ad singulos pertineat: dum tamen vnus hoc, & alter illud, emunt, si non suum, saltem æquiualens tandem assequuntur.
80
*Iuxta hæc (quæ quidem apud nullum
Resolutio quæstionis.
pro vtraque parte expensa deprehendi) dicendum forsan aliquibus visum fuit sine conscientiæ scrupulo posse contractationem talem non solùm permitti, sed etiam ex parte ementium frequentari: sed contraria & communis sententia deserenda non est, vtpote efficacissimis fundamentis fulcita.
CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

An Mercatores Indici possint merces vltramarinas pro libitu vendere, vel pretium illis valeat per publicam potestatem imponi.
81
*QVando merces abundant, vix vlla
scrupulo ratio subest, tunc enim omnia moderatè venduntur, quod sibi vtilius reputant Mercatores: si enim generaliter pretium augeretur, emptores essent rariores, & paucioribus essent contenti, vt videmus temporibus accidere caritatis: sic autem merces deteriorarentur, & multi in iis asseruandis sumptus fierent, ac frigesceret contractatio. Vnde experientia ostendit moderatum pretium esse commodius, & eo pacto plus Mercatores diuitari. Est autem difficultas quando abundantia cessat classium retardatione, qualis diebus proximis, in quibus rerum pretia nimisquantùm excreuerunt, & Magistratus nihil pro communi vtilitate moliuntur, existimantes fortè id ampliùs expedire: vt Mercatores scilicet lucris competentibus non fraudentur, ex quorum opulentiâ Regiorum iurium copia dependet, communibus necessitatibus occurritur, pia opera confouentur. Sed certè oportet discutiamus: possunt enim in illis multa iustitiæ non conformia deprehendi.
82
*Pro quibus statuendum in primis id
quod Doctorum consensus firmat, pretium rerum aliud esse vulgare, seu naturale; aliud legitimum; illud autem non pro cuiusque libitu debere constitui; aliàs naturale & vulgare non esset; sed tot essent pretia, quot capita. Debet ergo illius iustitia ex prudentium judicio desumi, omnibus quæ pro temporum varietate occurrere possunt, expensis. Pro quo videri possunt P. Molina Disput. 348. P. Lessius Lib. 2. Cap. 15. Dub. 2. & 3. Trullench Lib. 7. Cap. 20. Dub. 1. Nauarra Lib. 3. cap. 2. Couarruuias Lib. 2. variarum, cap. 3. num. 1. & 4. qui plures adducunt, & multò plures P. Oñate Disput. 63. num. 59. Erit autem prudens tunc iudicium, quando attento pretio, quo Mercator emit, moderatum ei lucrum relinquitur. De quâ moderatione cùm non ita in
particulari Doctores agant, illud pro assignatione illius videtur deseruire, quod apud Mercatores de more habetur circa lucrum cessans, quod ordi|nariè ad septem aut octo pertingit, & ita cùm pecunia mutuò traditur cum onere cessantis lucri, iuxta eam summam solet computari, quòd dicitur dari ad damnũdamnum. Est ergo moderatum lucrum simile, cùm per contractus adquiritur in ordinaria contractione. Solent autem aliquando tales circumstantiæ concurrere, vt lucrum cessans multò ampliùs æstimetur. Numquam tamen adeò excedit, vt quinquaginta pro centum tribuantur, & multo minùs, centum pro centum. Tale ergo lucrum vltra moderationem est in extraordinaria etiam contractatione; si certis in hac materia principiis velimus attendere, & non Mercatorum cupiditati blandiri.
83
*Quia ergo cupiditas malus esse consiliarius
solet, circa hoc debet Magistratuum prouidentia vigilare. Adhibendum ergo eorum Mercatorum consilium, qui & periti, & Dei sint timore conspicui; multi enim tales inueniuntur. Est enim certum ad Magistratus spectare, rerum pretia statuere, non solùm quæ ad victum pertinent, sed etiam aliarum, quæ ad ordinarium vsum conferunt; quia omnium eadem est ratio: & sicut in agricolis potest frugum pretium augere cupiditas, ita & in Mercatoribus, in quibus maior esse illa solet, vt meritò de ipsa Cassiodori sit illud vsurpandum: In immensum iactata rapitur,
si iustitiæ ponderibus non prematur. lib. 4. variar. 39. Pondere ergo iustitiæ pretia rerum sunt omnibus attentis statuenda; circa merces omnes ad necessitates hominũhominum conducentes. Vnde Auctores generaliter loquuntur de mercibus, vt videri potest ex multis, quos adducit Couarruuias Lib. 3. Var. Cap. 14. n. 3. Videantur etiam P. Molina Disp. 364. & præsertim vers. Dubium est. Vbi in ordine ad pretij taxationẽtaxationem frumentum, & coriũcorium pro calceis iungit. Card. Lugo Disp. 26. Sect. 4. qui n. 49. adducit Doctores asserẽtesasserentes valde conueniens esse vt pretia rerum taxentur, quæ ad vitam hominum magis necessariæ sunt, & ne Mercatorum arbitrio relinquantur. Mercatoribus ergo pondera iustitiæ præcipuè imponenda sunt. Et licet sint, qui apud eumdem Cardinalem censeant non expedire pretia rebus imponere, quia tempore abundantiæ non est opus illis, & necessitatis tempore non seruantur; fatentur tamen potestatem Magistratuum ad talem pretij impositionem
extendi, & obligare quando rationabilis est attentis circumstantiis: neque ad sola victualia coarctari, vt videri potest apud P. Rebellum secunda parte. lib. 9. quæst. 2. num. 4. & 5. qui non negat absolutè conuenientiam taxationis pretij, vt illi adscribit citatus Auctor, sed quatenus per accidens solet vitio hominum inutilis reddi, neque alia est mens Nauarri pariter citati in Manuali Cap. 23. num. 88. vnde positio nostra communi omnium Scriptorum est calculo comprobata; pro qua etiam potest consuli P. Thomas Sancius Tomo 1. Consilior. lib. 1. cap. 7. dub. 4. n. 11. vbi potestatem taxandi ad omnia se extendere ait, sed præsertim ad ea, quæ vitæ necessaria sunt. Pro quo & P. Oñate Disp. 65. Sect. 2.
84
*Et hæc quidem communis, & inconcussa
doctrina ad eas etiam merces pertinet, quæ vltramarinæ sunt; nam in illis sicut pretium esse vulgare potest, ita & legitimum. Attentis enim nauigationis laboribus, periculis, & expensis, constat illas communem æstimationem non excedere, & iuxta illam prudentium iudicio posse commutari, vnde & per publicam potestatem earum pretium definiri. Omnia prædicta æstimationis motiua augent quidem æstimationem; sed in illa sui sunt certi fines. Quemadmodum in iis, quæ èex longinquis regionibus per terram adducuntur certa æstimatio est; & non immensa. Non est autem alia ratio eorum, quæ per mare transportantur; quod quidem minoribus sumptibus constare solet, & etiam periculis; cùm manifestum sit id quod aliàs inquit Apostolus 2. Cor. 11. v. 26. In itineribus sæpè, periculis fluminum, periculis latronum, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, &c. & Auctores quidem de pretio loquendo exceptionem vltramarinarum mercium nullam faciunt, sed de illis generaliter pronuntiant; cùm constet innumera esse, quæ per mare transuehuntur. Et nauigatio quidem adeò facilis reddita est ad ordinaria commercia, vt sine horrore vllo suscipiatur. Nec solùm generali illas locutione comprehendunt, sed in particulari de illis agunt; & videri potest apud P. Molinam Disput. 348. in principio; & in fine. vers. Quando de nouo, vbi agit de pretio ligni Brasilici, & de iis, quæ ex Indiâ asportantur, & quomodo taxandum sit. Scotus item, Maior, Couarruuias, Medina, & Conradus apud eumdem ibidem, §. Ex dictis de Mercatoribus agunt, qui infortunia naufragiorum patiuntur. Sicut & Bonacina Disput. 3. de Contractibus, Quæst. 2. puncto 4. n. 29. & quomodo pretium ex eo augeri, aut non augeri queat: & negantium sententiam amplectitur P. Lessius Cap. 21. numer. 29. & Cardinalis Lugo num. 41. non ergo potest circa hoc esse dubitatio, Quibus præiactis
85
*Dico primo. In Indiis non possunt
Mercatores pro libitu vendere, sed debent pretij rationem habere, quæ generaliter assignatur; non quidem iuxta ipsorum Mercatorum commune iudicium, quod cupiditas elicit, sed iuxta prudentem considerationem; de qua dictum. Iuxta hæc ergo iniquæ venditiones sunt, in quibus non solùm centum pro centum, sed & bis centum, & ter, ac quater lucrantur, vt modò videmus, quando vna ceræ libra vltra sex octiregales venditur, vno vendi solita cum non exiguo lucro, nullis circa hoc genus nouis factis expensis, sed raritate aliquâ inductâ ob Classium retardationem. Et ad hunc ferè modum in aliis accidit. Quod ex dictis redditur manifestum, & prætereà ex eo quòd ea quæ ex Indiis in Europam asportantur moderatum pretium habent, vt nuper dicebamus, & argentum, atque aurum Indicum more aliorum similium metallorum æstimatur: ergo & èex conuerso in iis, quæ ex Europa aduehuntur idem est prorsus asserendum.
86
*Dico secundò. Non expedit vt omnibus
mercibus pretium legitimum imponatur: sic P. Molina Disput. 364. vers. Dubium est Cardinalis Lugo Disputat. 26. num. 50. & alij citati num. 83. Ratio est: quia taxatio pretij in tanta mercium diuersitate esset valde difficilis. Tum etiam, quia Doctores agentes de conuenientia taxationis pretij, dicunt eam tunc contingere; cùm circa ea versatur, quæ ad vsum hominum sunt necessaria: atqui quamplurimæ sunt mer|ces, quæ voluptati, aut vanitati potiùs, quàm necessitati seruiunt: ergo circa illas non est opportuna taxatio. Hac ratione lapidibus pretiosis, &
Nonnullæ exprimuntur.
quibusdam aliis, de quibus P. Lessius Lib. 2. Cap. 15. Dubit. 3. pretium nullum assignatum est, & ita posse vendi pro vendentium libitu, multorum sententia est, quamuis contrarium teneat citatus Auctor, & Cardinalis Lugo num. 47. cum aliis. Sic etiam non est cur debeat Gubernator de pretio curare quo vlna lintei Cameracensis venditur, quod modò ad duodecim octiregales excreuit: nec de garapinis, exquisitâ purpurâ pro palliis nobilium, galeris castoreis, & similibus, quorum excedens pretium potest aliquando vtile censeri Reipublicæ, vt sic vanitati, & voluptati minùs seruiatur.
87
*Dico tertiò. In mercibus aliis quarum
vsus est necessarius, valde expediens est pretium à Magistratibus assignari: Tales sunt, lintea communis vsus, panni diuersorum generum, in quibus villosi funeribus seruientes, sericum non exquisitum, cera, ferrum, papyrus, & alia quæ poterit prudens Magistratus consilio peritorum adhibito examinare, an scilicet ex necessariis sint, vel Mercatorum arbitrio relinquenda; & quidem in cerâ, cùm illa diuino cultui præsertim deseruiat, inhumanum, & irreligio sum videtur eam pretio exorbitante diuendere, & diuendentium cupiditatem sine habenis currentem non frœnari. Vbi non est quòd timeatur hoc pacto occultandas merces, & maiora futura Reipublicæ detrimenta. Quo euentu abstinendum à taxatione Doctores aduertunt, vnde & eas nonnulli non esse conuenientes dicunt de quo num. 83. nam licet possit accidere vt aliquandiu occultatio fiat, non potest esse diuturna, quia valde esset Mercatoribus nociua. Deinde pœnis compelli ad vendendum possunt, & eorum apothecæ visitari, quæ omnia recte cederent si diuini seruitij, & boni publici zelus in gubernantibus cerneretur.
88
*Neque illa quæ num. 81. sunt adducta
pro excusanda huiusmodi remissione sufficiunt: licet enim regia iura ex Mercatorum opulentiâ succrescant, ciuium tamen decrescunt facultates, ex quibus sui etiam Regij prouentus habentur. Neque Rex ita iurium suorum requirit augmentum, vt non sit illi potior vasallorum salus, tranquillitas, & commoda viuendi ratio. Vult ergo corpus Reipublicæ vegetum, & succulentum esse, licet non impinguentur sanguisugæ. Quod autem ad communes necessitates attinet, omnino est tali modo agendi cōtrariumcontrarium, quandoquidem illis extantibus tyrannicè agunt, excessiuis pretiis plus indigos onerando. Auferunt ergo à multis vt dent paucis, quæ superfluunt, cùm satius esset multorum indigentiam remissione pretiorum subleuare. Per quod est etiam ad id, quod de operibus piis dicitur, respondendum. Pietati namque iustitia præferrenda est; nec Deo grata sacrificia sunt, quæ ex iniustis compendiis offeruntur. Sacrificate sacrificium iustitiæ, & sperate in Domino; multi dicunt: quis ostendit nobis bona?
Psalm. 4. vers. 6.
Psalm. 4. v. 6. vbi Mercatorum videtur esse vox: quis ostendit nobis bona? id est diuitias. vt habet Campensis in Paraphrasi. Illis ergo dicitur, vt ita ipsis comparandos studeant, quòd Deo sacrificia iustitiæ possint immolare. Hæc enim grata Deo; non illa, quæ ex indigentium exsucto sanguine proferuntur.
89
*Dico quartò. Mercatores excessiua
pretia reportantes, non solùm peccant grauiter, sed ad restitutionem obligantur. Hoc est consequens ad prædicta, & tenent omnes Auctores citati, & alij, quos ipsi adducunt, siue de pretio legitimo siue de vulgari loquamur. Cùm enim in hoc violatio iustitiæ commutatiuæ interueniat, & aperta rapina, dum id, quod non est debitum, contra ementium acquiritur voluntatem, per restitutionem debet talis inæqualitas ad æqualitatem reuocari. Videatur præter adductos Bonacina suprà. vers. Non tamen. Quia verò innumeri sunt, qui his indigentiæ temporibus vendunt, vt possunt, quique ab eo lucrandi progressu, proposito iniustitiæ, & consequenter damnationis scopulo, in quem passim impingunt, non
poterunt auocari, videndum an via sit aliqua, quà securè possit eorum conscientia procedere; quod tunc accidet, cùm probabilitatis aliquid in opposita sententia fuerit deprehensum: pro quo oportet inscrutemur.
90
*Et generaliter quidem asserere rem
vendi posse eo pretio, quo quis voluerit, quod sonat L. 1. §. Si heres. D. ad Senatus Consultum Tabell. dum in ea dicitur rem tanti valere, quanti emi potest, non solùm improbabile, sed erroneum ex Bañez, & Aragon, proponit Bonacina loco nuper adducto: quamuis ipse nullam censuram adhibeat; sicut neque alij ab eo adducti. Quamuis P. Molina Disp. 351. vers. Ad secundum. dicat Iuris-Consultos quosdam, qui ita censuerunt, errasse turpiter: quod aliud profectò est à censura erroris Theologici, qui est hæresi proximus. Nihilominus sententia illa sic generaliter prolata nequit vllo pacto sustineri, licet eam nonnulli tenuerint; de quibus P. Molina Disputatione illa
in principio, qui contrariam tantùm proponit vt communem. Sed est valde illa diuersa ab eâ, circa quam versamur; quando scilicet propter mercium raritatem pretia accrescunt: tunc enim est diuersa ratio ab eâ, quæ pro sententia dicta generaliter proponitur; quemlibet scilicet in euentu quocumque posse pro arbitrio vendere, quòd esse contra iustitiam videtur manifestum.
91
*Vt ergo in casu, de quo loquimur, probabiliter liceat, hæc fundamenta succurrunt. In primis: quia Doctores graues docent ea, quæ non habent pretium taxatum à Principe; vel à communi hominum æstimatione, posse quem vendere pretio, quo voluerit; cuiusmodi sunt gemmæ, falcones, statuæ antiquæ, picturæ veteres, canes insignes, & alia. Sic plures, quos adducit Bonacina suprà num. 25. atqui in casu nostro merces non habent pretium taxatum à Principe, neque etiam videntur habere à communi æstimatione, quia si illa desumenda est à peritis Mercatoribus, illi sunt in hoc modo videndi primarij, & ita modum talem videntur approbare, cùm probi aliàs sint, & timentes Deum; non ergo determinatum communi æstimatione pretium haberet.
92
*Deinde Doctores etiam graues sunt, qui
affirmant posse Mercatores pretium augere, ob ereptam lucrandi occasionem mercibus aliis, in quibus iacturam passi, vt si nauis sit submersa, in | quâ illæ asportabantur, aut capta ab hostibus, vel domus exusta, in quâ asseruabantur. Tunc enim damnum illud recompensari potest cariùs vendendo: quæ est sententia Scoti in 4. dist. 15. q. 2. art. 2. ad finem maioris ibidem q. 41. & aliorum; non enim ducibus tantis deesse asseclæ potuerũtpotuerunt. Tunc sic: Mercatores his retardationis classium temporibus grauia damna patiuntur, quandoquidem pecunias otiosas habent, & contractatio friget, vnde & videmus eorum eleëmosynas esse valde tenues, quæ anteà abundantiores videbantur, dum illi lucrorum tenuitatem pro caussa reddunt; ergo probabiliter possunt damna ista aucto eorum, quæ vendunt, pretio compensare.
93
*Prætereà, sententia est D. Antonini,
Angeli, Conradi, & Syluestri, quos adducit Nauarra Lib. 3. Cap. 2. num. 30. eum qui ex leuitate mentis, seu imprudentia emptoris rem pluris vendit, cōmitterecommittere iniustitiam, id quod etiam alij communiter tenent. Medina autem apud eumdem, contrarium sentit, & probat: sibi enim imputet stultus emptor. Cùm autem Nauarra ipse communem amplectatur sententiam, sic concludit: sed prior sententia videtur verior, si latitudo iusti pretij excedatur. Hæc ille: quibus satis ostendit dictam sententiam esse probabilem, cùm suam, & communem tantùm dicat veriorem: & ita intellexit P. Bauny Lib. 1. de contractibus quæst. 12. vers. An autem. Quod & indicat Bonacina suprà num. 23. Vers. Tertiò, Quando. Vbi cùm sententiam communem proponat, sic concludit: Quidquid aliqui sentiant in contrarium. Sunt ergo contrarium sentientes, in quorum sententia nihil notandũnotandum deprehenditur, nisi quòd communi, & veriori refragetur. Quis autem non videat eamdem esse rationem, quando quis spontaneus emit penuriæ tempore? immò maior videtur esse ratio, quia in hoc veriùs comprobatur, quod inter regulas iuris habetur; videlicet scienti, & volenti non fieri iniuriam: qui enim ex imprudentia emit, non videtur esse sciens, & volens, cùm genus ignorantiæ sit imprudentia.
94
*Item in venditione sub hastâ illud censetur
pretium justum, quod extorqueri potest, etiamsi aliàs res secundùm se considerata minùs multò valeat, de quo diximus aliàs, Titul. 4. num. 43. & Titul. 5. num. 16. & videri etiam potest Bonacina suprà num. 21. vers. Ex quo patet: vbi plures Auctores adducit. Ergo similiter dici potest tempore penuriæ. Consequentia ostenditur: nam quod ibi facit licitantium fauor, potest hîc facere generalis necessitas, quæ non habet legem; & ita omnes Doctores conueniunt, quando talis est, pretia rerum accrescere. Et licet communiter dicatur in subhastatione id esse licitum quia sic emens omnino voluntariè emit, & sciens, ac prudens talem tribuit excessum, vnde & donatio pręsumiturpræsumitur, cùm neque ignorantia, nec vis, nec fraus, neque necessitas cogat: in casu etiam nostro idem dici potest: & quod ad ignorantiam, vim, & fraudem spectat, manifestum est; quoad necessitatem verò est ratio facta: quia necessitas, de quâ loquimur, pretium auget. Et prætereà stare potest, vt is, qui in subhastatione emit, ex necessitate emat, illi necessitati simili, quęquæ in mercibus tempore penuriæ occurrit; nec proptereà Doctores, qui licitum talem venditionis modum affirmant, illum in tali casu illicitum pronuntiarunt. Et certè, qui ita emunt contra licitantes, & sic desiderium rem comparandi feruidum declarantes, satis eo ostendunt rem sibi necessariam esse, & ita frequentiùs accidit.
95
*Quod si solus titulus necessitatis obstare
dicitur, vt non liceat in penuria rerum, quod in subhastatione: ex eo manifestè sequitur res illas, quæ non necessitati, sed voluptati, aut vanitati seruiunt; posse à Mercatoribus vendi eo pretio, quod potuerint extorquere. Poterunt ergo delicata lintea; vt byssum, Ruanum, Cofresium, Cameracum, vulgo Cambray. Purpuram, pannum Anglicum, sericas telas, quibus delicatiores vtuntur, Puntas Flandricas, ambarum, muscum, algaliam, mappas Alemanicas, tibialia rarioris texturæ, theristra subtilissima, flammeola, & his similia dicto modo vendere. Si autem hoc admittatur, ex eo ad alia fieri argumentum potest, quia difficile est gradum necessitatis attingere, & cùm penuria circa prædicta eorum pretium auxerit, consequenter videtur dicendum, pretium aliorum propter eamdem rationem augendum.
96
*Tandem P. Bauny suprà Assertione tertiâ,
cùm sic statuat: Debet proinde debitor emptori decepto restituere excessum pretij, in quo se læsum queri iustè ille potest. & ratione à nobis adductâ, & communi probet, ita subdit: Quia tamen contraria sententia est probabilis propter Auctores, qui illam sibi defendendam existimant, etsi iuxta eam persuadendum non sit pœnitenti, ne restituat; dici tamen potest sufficere, si hic ex animo cum proximo acturum se in posterùm sincerè, ac sine fraude spondeat: quia operari ex sententia probabili in fauorem sui pœnitentis fas esse, tam ipsa ratio, quæ cuique naturæ est insita, quàm Theologorum Schola ingens Doctorum, ac numerosa non vltimarum partium turba docet: sed multorum est hominum doctrinâ, & virtute præstantium opinio, fraudem, quæ intra iusti pretij limites vendendo admittitur, eò quòd hæc charitati dumtaxat aduersetur, justitiæ neutiquam, neceßitatem restituendi non parere: hæc ergo, etsi consuli debeat, non tamen imponi. Hæc ille: iuxta quæ satis apparet quantò id potiùs in nostro sit casu dicendum, vbi nulla fraus interuenit, sed venditor id apertè petit, quod iustum putat, & emptor sciens & volens emit; sciens planè penuriam inducere caritatem. Quod ampliùs vrgebit, si addamus leges negantes actionem emptoribus intra medietatem justi pretij, securos in conscientia reddere venditores, quod latissimè probat D. Escobar à Corro Tractatu de vtroque foro. Art. 5. in casu percelebri post. num. 364. Vbi & multos pro eo Auctores adducit, vt non debeamus P. Bauny doctrinam admirari.
97
*Videtur autem prædicti Auctoris
conclusio non esse ad rem; quia Assertio tertia, suprà quam ea doctrina cadit non fuerat pro fraude intra latitudinem justi pretij, sed generaliter de excessu pretij, in quo læsio esse potest; non ergo aptè & ad rem pro illa concluditur, quando de altera est sermo. Ad quod responderi in primis potest, quidquid de eo sit, ad nos non spectare defensionem; sed an consequentia in dictis, aut modo dicendi sit, ipsi viderint, qui dum scripta euulgant, ea omnium censuræ committunt. Sed in præsenti dici potest, licèt Auctor dictus non sic manifestè deduxerit, ex quadam sententia pro | aliâ argumentum instruere. Sunt enim qui dicant quòd quando deceptio est intra latitudinem iusti pretij, non est contra justitiam, sed contra fidelitatem, vt videri potest apud P. Molinam Disput. 351. cuius oppositum tenet ipse, sicut & P. Filliucius Tractat. 35. num. 72. Bonacina suprà, vers. Respondeo non posse, nu. 6. & alij. Iuxta quam sententiam ait consulendum esse pœnitenti, sed onus illi reluctanti non imponendum, quia contraria est probabilis. Sed ego adhuc hæreo non inueniens multos illos doctrinâ, & virture præstantes ita sentientes, quando vnum tantummodo suppresso nomine refert P. Molina: quidquid
de hoc sit; sententia, de quâ agimus, probabilis visa est viro docto, & erudito: ergo non erit damnandus qui iuxta illam in fauorem pœnitentium judicauit. Hanc illis salutis aperiamus viam, ne latam illam, & spatiosam, per quam filij perditionis ambulant, amplectuntur. Non tamen sine animaduersione prætereundum, quod citatus Auctor habet in principio dictæ quæstionis, vbi ita scribit: Proponi potest hæc quæstio tam de emptoris
imprudentiâ, quàm de vendentis malitia, cùm scilicet dolo, fraudeque ementem venditor circumuenit; quod facere eum posse intra, vel vltra justi pretij dimidium Scriptores tradunt. Sic ille; qui statim apponit exemplum, vt si res valet tantùm decem aureis, deceptio erit vltra dimidium justi pretij, si quindecim & medius exigatur, intra dimidium si duodecim tantùm. Hoc ergo fieri posse ex scriptorum sententiâ proponit, ac si id communi eorum sit assensu firmatum; cùm tamen contrarium statim asserat: non ergo ita accipiendum vt verba præseferre videntur, sed ita vt sensus sit; quosdam esse scriptores sic asserentes; aliàs immeritò sic statim adderet: & de vtraque hac deceptione quæritur, an sit mortalis, & ex ea nascatur restituendi obligatio. Et immeritò etiam statim esse illicitum affirmaret. Quod quidem animaduertisse oportet, quia ex vno aliquando boni Auctoris verbo inaduertenter posito, solet occasio absurdæ opinionis assumi. Sed iam ad alia.
CAPVT IX.

CAPVT IX.

De lucro Cessante, & quomodo in contractibus Indicis illius sit habenda ratio.

98
*DE lucro cessante frequens apud
Auctores mentio de contractibus agentes, ex quibus præ aliis fusè, grauiter & accuratè P. Molina Disput. 314. & duabus seqq. & Disputat. 355. & ex nouioribus Cardinalis Lugo Disput. 25. à num. 86. solidè & ingeniosè, vt sua sit laus etiam aliis, qui post eum scripserunt ex Societate nostrâ, aut quorum scripta jam anteà, in lucem tamen posteà prodierunt. Iuxta quos, & alios pro certâ statuenda est sententia, affirmans licitum esse cariùs vendere & aliquid vltra sortem exigere ratione lucri cessantis. Pro certâ quidem: non tantum speculatiuè loquendo contraria probabilis non sit, quam tenuerunt multi, quos ex aliis congerit citatus Cardinalis Lugo num. 87. sed quia affirmatiua ita est vsu recepta, vt de illâ nequeat practicè dubitari, sed quasi aliæ, quæ omnino sunt certæ circa contractus, amplecti; & ita eam tenent quotquot his temporibus scribunt, & multis retrò annis scripta pervulgarunt. Videantur plures apud eumdem, num. citat. Vers. Secunda sententia, & P. Becanus Quæst. 4. de vsurâ. P. Turrianus 2. 2. Tom. 2. Disput. 61. Dub. 2. P. Palaus Disput. 4. de Iustitiâ, Punct. 5. P. Fagundez Lib. 5. de eadem, Cap. 31. P. Dicastillus Lib. 2. Tractat. 10. Disputat. 2. Dub. 4. Malderus Pag. 446.
99
*Habet autem sententia ista indubitabile
fundamentum in iure Canonico propter duorum Pontificum decisiones, scilicet Alexandri Tertij in Cap. In ciuitate de vsuris. & Gregorij Noni, in Cap. Nauiganti, eodem titulo. Prior enim declarat non esse contractum vsurarium, si quis merces, quas vendit, & vltra quinque libras non valent, pro sex vendat, soluendis eo tempore, quo talem sunt valorem habituræ. Nisi dubium
sit res illas plus, minusúe solutionis tempore valituras. Quæ sunt verba Pontificis. Iuxta quæ si sex accipi possunt pro valentibus quinque tempore celebrati contractus, eò quòd plus valituras speratur, manifestum est titulo cessantis lucri id fieri posse; quia si quinque tantùm darentur tempore solutionis, venditor lucrum libræ vnius amitteret; & quidem Pontifex ad augmentum illud pretij satis esse ait, si dubium sit plus minusúe solutionis tempore valituras. Vnde si valde probabilis spes sit, id erit certius: videtur autem difficile, quod ob solum dubium sit tantumdem soluendum, quantùm si probabilis, ac certitudini æquiualens esset spes; quia ratio videtur esse diuersa, & ita Doctores
communiter tradunt minoris esse æstimandum dubium, quàm spem, in quo non videtur esse dubium posse, quando spes verosimile habet fundamentum. Immò etiam tunc, quia omnimoda certitudo non est, aliquid videtur de lucro detrahendum: quia spes non æquiualet possessioni, & ita in L. Minus 205. de regulis iuris, sic dicitur: Minus est actionem libere, quàm rem. Pro quo P. Molina Disput. 316. Vers. Hinc iam patet. Nisi spes, vt dixi, adeò certa sit, vt æquiualeat pœnitus possessioni; tunc enim communis, & receptissima sententia est tantumdem valere, juxta ea, quæ habet P. Lessius Lib. 2. cap. 21. Dub. 8. licèt opposita sententia sit satis probabilis.
100
*Dici ergo potest Pontificem
tantùm velle excessum illum pretij æstimandum secundùm rationem dubij, in quo plus, & minus valoris solet attendi, vnde dictio illa, Plus minusúe, est ita in vsu, vt applicari possit etiam cùm locus non est in ordine ad minus, si tamen sit in ordine ad plus, quia in ipso, quod plus est, potest esse minus, quod tamen non curatur, sed solus excessus, ratione cuius dictio talis vsurpatur. Itaque cùm Pontifex ait: Nisi dubium sit res illas plus, minusúe valituras; idem est acsi diceret: Plus valituras. In ipso autem excessu valoris esse plus, & minus potest, licèt esse nequeat in necessario excessu sex ad quinque: si ergo dubium esset an merces valituræ essent sex libras, aut minùs, non possent pro sex libris | vendi, quia pretium sex librarum esset incertum, & ita minùs valerent iuxta dicta. Debet ergo dubium esse circa valorem vltra sex: tunc enim merito sex peti possunt, cùm tamen non sit dubium minus quàm quinque valituras; si enim esset, peti non possent, quia tunc lucrum esset incertum, & etiam damnum ex minori valore; vnde vnum alio compensatur. Sic ergo breuiùs & faciliùs dici potest, Plus minusúe valituras. Sic esse accipiendum vt sensus sit, plus, minusúe, quàm sex libras, non plus, minusúe, quam quinque; sic enim decisio rationi consonat, & communi Doctorum sensui non contradicit: licet reuerà modus loquendi Pontificis aliud videatur indicare.
101
*Sed est vlteriùs difficultas alia non leuis
circa eamdem decisionem; an scilicet ita illa currat, vt augmentum pretij dictum habere Mercator possit; etiamsi paratus esset merces statim vendere, & reuerà vendidisset huic sex libras promittenti, si quinque traderet de præsenti, aut alteri cuicumque. An verò intelligenda sit pro eo tantùm casu, quo venditor merces erat vsque ad tempus solutioni assignatum seruaturus. In quo affirmat Caietanus 2. 2. quæst. 78. art. 2. ad 7. probans,
quia in hoc æqualitas pretij seruatur in contractu venditionis, qui tunc consummatur, cùm fit solutio: atqui solutio fit tempore, quo res plus valet, ergo pretium tunc currens est attendendum. Nec aduersari existimat decisionem. Cap. Nauiganti: in quo sic habetur: Ratione huius dubij (scilicet circa pretium tempore solutionis) excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum, vel alias merces vendit, vt amplius, quàm nunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem: si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus. Ait enim casum esse diuersum, & Glossas vtriusque capitis perperàm eumdem reputare. Sed contra illum præter Glossas est communis sensus Scriptorum, & videri præsertim potest P. Molina Disputat. 355. vers. Dubium est, vsque ad finem: vbi solidas, & vrgentes rationes adducit. Ego illud solùm expendo, quod videtur apertè conuincere. Nam si proptereà ampliori pretio res vendi potest dilatâ solutione, quia quando soluitur tunc consummatur contractus, ergo quoties non soluitur, non est consummatus contractus, & ita siue res seruanda sit, siue non, ad tempus est solutionis attendẽdumattendendum. Atqui hoc stare non posse est manifestum ex adducta decisione. Cap. Nauiganti, si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus. Ergo si venditurus, tunc consummatur contractus, & ita non est ad solutionis tempus attendendum. Iuxta Caietani ergo sententiam non alium sensum habent Pontificis verba, si tamen ea in tempore contractus non fuerat venditurus; ac si diceret, etiamsi tempore contractus ea fuerat venditurus. Quæ est omnino opposita propositio, sed quam citatus auctor amplectitur, iuxta quem hæc est vera: Plus accipi potest tempore solutionis, quam res valebat tempore traditionis; etiamsi venditor illam in tempore contractus non fuerat venditurus. Et ipsa Pontificis verba satis clarè indicant
tunc contractum perfici, quando res traditur, vocat enim illud tempus contractus; si tamen ea in tempore contractus. &c. Cùm tamen nullo modo dici possit tempore solutionis contrahere, vt est indubitatum; quia tunc non contrahitur obligatio, licet illi satisfiat: est autem contractus vltro citroque obligatio. Ex quo apparet sententiam dictam solido esse fundamento destitutam.
102
*Ex cap. autem Nauiganti iam citato
idem, quod ex Cap. In ciuitate probatur quoad licitum pretij augmentum ex lucri cessatione: ideò enim plus accipi potest, quàm res de præsenti valeat; quia si id tantùm acciperetur, quod valeat, tunc venditor lucrum illud amitteret, quod erat tempore solutionis habiturus. Vnde non vrget ratio, quæ pro oppositâ sententiâ adducitur; scilicet id, quod non est, vendi non posse; & ita neque lucrum, quod cessare dicitur; quia illud nondum erat. Si enim hæc ratio vim haberet, sequeretur decisiones Pontificum adductas esse contra iustitiam, quia lucrum illud propter quod, plus accipi potest, non est cùm res venditur. Quod autem spes lucri vendi possit, explorata res est apud scriptores, pro quo videri potest Ioannes de Medina Cod. de Restitutione Quæst. 12. vbi quòd non tantùm spes, sed etiam res non extantes possint vendi, & P. Amicus Disputat. 20. de Iustitia. num. 114. & 119. videndus tot. Sect. 8. Quòd autem D. Thomas non aduersetur bene ostendit P. Molina Disput. 315. in fine, vbi congruam adhibet explicationem, sicut & alij.
103
*Quia verò in Indiis casus dictus
contingere potest, quòd scilicet vendens dilatâ solutione plus exigat, frequentiùs quàm alibi, quia Mercatores copiam mercium aliis aliunde venientibus vendunt, eò quòd merces quamplures emant, & inter alios distrahant certas earum memorias, quas vocant, aut collectiones: videndum quid circa illos debeat consuli, aut quid probabiliter procedendo tolerari. Sic ergo vendentes, aut creditò penitus, aut partim creditò, partim præsenti pecuniâ vendunt; cariùs tamen, lucri cessantis intuitu. Vbi tamen difficile est illud, quòd merces dictas non essent vendituri certò, cùm eas vendunt, si talis venditor non adesset. Quando ergo vendunt, non cessat certum lucrum, sæpiùs enim contingit, vt memoriæ tales diu in apothecis inclusè teneantur. Accedit non esse certum, neque probabilem haberi multoties coniecturam de maiori valore, quem sint tempore solutionis habituræ. Iuxta hæc ergo non currit decisio Cap. In ciuitate, etiam secundùm fauorabilem sententiam Caietani. Neque decisio Cap. Nauiganti. quia non constat merces istas asseruandas in tempus, quo plus erant valituræ. Quomodo ergo potest modus iste contractationis adeò vsitatæ saluari?
104
*Ad quæ dico inprimis certum videri,
Illius resolutio.
si tales memoriæ non erant certò seruandæ, non posse pretium ita augeri, vt tale sit, quale tempore solutionis, sed quia non erat certum etiam vendendas alteri esse, contingens tamen; si ex eo alicuius lucri iactura redditur dubia, iuxta dubium debet augmentum pretij moderari; spei enim habenda ratio est, vt num. 100. diximus, pro quo & videndus P. Molina ibidem adductus. Et
Cardinalis Lugo. num. 95. vbi & P. Salas adducit, iuxta quos spes non certa est pretio æstimabilis. Iuxta quæ etiam locum habere potest | decisio. Cap. In ciuitate. vbi de dubio valoris, si ita contrahitur, & Caietani sententia, quæ probabilitate penitus non caret, potest sustineri: si autem lucri iactura nulla sit, quia nec spes amplioris pretij in posterum futuri, ex eo titulo iustificari venditio nequit, vnde, aut quærendus alius, aut si desit, non admittendus contractus; & ordinariè esse solet periculum solutionis, qui sufficiens est, vt aliàs diximus, & inferiùs dicemus. Cap. 10. Etsi non sint defuturi, qui Caramuelis amplectantur doctrinam, dicentis num. 755. pecuniam numeratam plus valere quàm numerandam, & ita Mercatores viliori pretio vendere paratâ pecuniâ posse, quàm parandâ. De quo aliàs.

Circa lucrum cessans in mutuo difficultas.

105
*IN capitibus citatis non sunt de mutuo
locuti Pontifices, in ordine ad lucrum cessans, sed de venditione; vnde dubitari potest an liceat in illo aliquid accipere ratione cessantis lucri, & sunt qui negent; ij videlicet, qui absolutè negant in contractu quolibet, in quo differtur solutio, & in speciali illi, quos adducit P. Molina Disput. 315. vers. Innocentius, qui tamen cum multis aliis contrarium tenet, pro quo etiam videri potest Cardinalis Lugo Disput. 25. n. 87. P. Bauny lib. 2. de Contractibus Tract. 6. q. 84. apud quem alij, P. Gaspar Hurtadus, Disput. 3. de Contractibus difficult. 9. Cap. 10. Caramuel n. 750. quam plures congerens. Et multò plures. P. Oñate Disputat. 107. num. 37. qui circa conditiones pro eo necessarias solidè & diligenter excurrit. Liceat Auctorem laudasse domesticum; licet laus eius consumatissimo in opere satis elucescat. Pro quo est etiam praxis receptissima, & ratio clara: quia mutuum esse tantùm exigit, vt
Ratio pro eo aperta.
ratione illius nihil exigatur; atqui hoc seruatur in casu, de quo loquimur, quia pro mutuo absolutè nihil exigitur: ergo nihil fit contra illius rationem; cessatio autem lucri onus speciale est, quod mutuum ex se non dicit, neque mutuans tenetur illud gratis subire, quia est pretio æstimabile, & nulla lex obligat, nisi in casu necessitatis non communis, ad illud; immò si onus tale mutuantem premeret, id enim est contra rationem, mutui vniuersaliter acceptam. Mutuum enim per Dei prouidentiam, & humanæ naturæ reciprocam affectionem inductum est inter homines, vt vnus, alium in necessitatibus communibus amicabiliter adiuuaret; vnde lex ista nullum debuit grauamen adiicere, quo homines à benefaciendo retardarentur. Vnde sciens alium mutuo indigere, non tenetur ad exportandam pecuniam, aut rem aliam in eius domum, sed sat est petenti dare, quia onus illud exportationis, præsertim suis expensis faciendæ, difficillimam redderet subuentionem. Ergo similiter, non est obligatio subeundi iacturam lucri, quia si ita esset, valde molesta, & ita etiam difficilis mutuatio redderetur. Vix enim homines adduci possunt ad mutuandum, etiam eâ sublatâ obligatione, iuxta praxim communissimæ opinionis: quid ergo esset si tale sibi onus subeundum persuaderent?
106
*Hoc ergo fundamento præiacto, &
communibus circa illud ac fauorabilibus sententiis suppositis, pro quibus citati consulendi, vt circa Indias aliquid specialibus dicam, video in foro vsitatissimum contractum huiusmodi, qui dicitur Dar à daño, dare ad damnum. Vbi licet damnum dicatur, non est equidem damnum emergens, de quo posteà, sed mutuum cum præmio ob lucrum cessans, quia in eo proportio habetur ad lucrum, quod quis esset per negotiationem habiturus: quod communiter, vt suprà dixi, septem aut octo non excedit. Sed illud difficile, quoòd sic dantes negotiationi non vacant, nisi illi, quæ in huiusmodi mutuationibus exercetur, quia videlicet si isti mutuum sine præmio lucri cessantis datur, amittetur lucrum, quod ex mutuo alteri dato esset sic tribuens habiturus. Per hoc autem non iustificari contractum istum, ex eo constat; quia in tantùm admittitur præmium ob lucrum cessans, in quantùm per negotiationem posset tale lucrum haberi: atqui mutuum dare non est negotiari, sicut nec beneficium conferre: ergo ratione vnius mutui non dati alteri, nequit in mutuo alio lucri cessantis præmium reportari. Qui discursus est iuxta communem doctrinam, admittentium pro lucro cessante posse præmium accipi. Prætereà, sumptâ mutuatione respectu huius, & illius, atque omnium, quibus fieri potest, sine respectu ad aliquam aliam negotiationem, ex eâ quis lucrum recipit. Ergo absolutè mutuum est caussa lucri; quod tamen nullâ ratione potest admitti. Item. Hæc præstatio mutui dicitur licita accepto præmio lucri, quia per aliam præstationem lucri præmium haberi poterat. Tunc vltra. Illa alia præstatio esset licita; quia amitteretur lucrum respectu huius; ergo absolutè loquendo per hanc potest lucri præmium accipi, sine respectu ad aliam. Patet illatio. Nam propterea in mutuo potest præmium lucri cessantis sumi, quia cessat quod per negotiationem haberi poterat, vnde negotiatio sine respectu ad negotiationem aliam ex se lucri præmium habere potest: sic se habet mutuatio ista respectu alterius; ergo erit per se lucratiua. Tandem: tota collectio mutuationum, quæ ab hoc fieri possunt, nullum extra se lucrum respicit, & omnes sunt eiusdem rationis, ergo sicut collectio nullum respicit lucrum, ita neque mutuationes in particulari, quia non habent aliam rationem particulariter sumptæ ac in communi: vnde hoc videtur penitus indubitatum.
107
*Peccant ergo grauiter & cum restitutionis
onere, qui ex hoc tantùm titulo lucrantur in mutuo; quia vsurarius contractus est; pro quo videri potest P. Lessius in Resolutionibus posthumis verb. Mutuis Casu. 1. sed quia multi in hoc genere contractationis sunt, in quo sine conscientiæ remorsu procedunt, & multi eos securos reddunt; essetque valde peri ulosum velle hunc lucri conquirendi modum abrogare; quærendum an ille alium deposcit sustineri & videtur quidem ex eo quòd non est penitus alienus à propria negotiatione. Qui enim pecunias habet, licet Mercator non sit, desiderat eas sibi esse proficuas capitali integro; aliàs breui ad periculum indigentiæ reducendus. Sic ergo desiderans, | & in eo genere non expertus, videt Mercatoribus pecunias à Mercatoribus aliis dari cum præmio aliquo, & ipse etiam offert nihil cupiens iniustum, sed faciliorem eum lucrandi modum existimans. Quòd si non inueniret sic volentem accipere ad damnum, vt dicitur, alium modum lucrandi quæreret, licet nullum in speciali apud se excogitauerit; dum necessitas non occurrit. In hoc ergo non videtur conscientiæ interuenire grauamen; & probari potest ex eo quod tamquam probabile admittit P. Lessius Lib. 2. Cap. 20.
Obseruanda doctrina.
num. 95. iunctis præcedentibus probationibus, ex explicationibus à num. 90. & absolutè approbat Cardinalis Lugo num. 94. quòd scilicet si pecuniam quis destinauerit negotiationi, non absolutè, sed dumtaxat sub conditione, vt si dicat Vellem negotiari, nisi multi mutuum peterent; possit tunc præmium lucri cessantis peti, quia reuerà lucrum cessat ex negotiatione, quæ mutuatariis deficientibus quæreretur. Id quod tenere etiam viros alios doctissimos affirmat P. Lessius. Et reuerà tenet P. Amicus suprà. num. 121. & Malderus. 1. 2. pag. cit. Dicto. 5. Potest ergo idem ob eamdem rationem in casu nostro dici.
108
*Neque obstare potest sic mutuantes
ordinariè quærere mutuatarios, & ita in eorum gratiam à negotiatione non abstinere, sed proprij commodi respectu. Id enim efficere poterit vt præmium lucri sit minus, non autem vt non debeat esse proportionatum. Et ita tenent P. Lessius P. Filliucius, & Bartholomæus à S. Fausto: quos adducit & sequitur P. Gaspar Hurtadus Difficultate 9. Citata, pro quo & P. Lessius. num. 101. adducit Sotum, & Nauarrum, generaliter asserentes non obstare mutuatarium esse rogatum vt possit de præmio lucri pacisci, qui mutuum tradit, vbi addo non obstare aliquid inuoluntarij admisceri, vt cùm Auditores Regij, &
potentes alij pecunias sic tradunt, quandoquidem illæ verè proficuæ sunt accipientibus. Secus esset si aliqui anni essent ad negotiationes steriles, & vellent tales mutuantes idem lucri præmium habere; tunc enim iniustissimum id esset, quandoquidem per negotiationem nihil illis commodi accresceret, si negotiationem vellent exercere.
109
*Potest etiam aliter mutuatio eorum qui
negotiationi aliàs non vacant, excusari. Per contractum scilicet societatis, cui addatur alius assecurationis Capitalis, & alius assecurationis determinati lucri, vel per venditionem incerti pro certo, vel per assecurationem ab eo, qui pecuniam accipit præstitam. Hoc esse licitum, licet quidam negent, ex quibus Heuia in labyrintho, Cap. 1. lib. 2. num. 11. cum Nauarro & Antonio Gomes, pro quo & Pragmaticam quandam adducit; tenent tamen multi, quos adducunt, & sequuntur Diana Part. 1. Tract. 8. Resolut. 30. Bonacina Disput. 3. de Contractibus Quæst. 3. Puncto 11. Cardinalis Lugo Disputat. 30. num. 40. & seqq. P. Gaspar Hurtadus Disput. 3. de Contractibus Difficult. 17. P. Lessius in Resolut. citatis V. Mutuum. num. 3. & 5. vbi formam aliam adducit. P. Dicastillus. Lib. 2. Tract. 10. Disput. 2. Dub. 21. P. Oñate Disputat. 107. Sect. 12. & Pharaonius pag. 494. quorum ratio est: quia tres dicti contractus si cum tertio aliquo celebrentur, liciti sunt; ergo & cum eodem, quoniam non est vnde
id repugnet, cùm in iis iustitiæ seruetur æqualitas. Si dicatur obstare naturam ipsam contractus societatis, iuxta quam socius non debet securitatem Capitalis habere, periculo in socium alterum reiecto, quod & Sixtus quintus speciali constitutione prohibuit, quæ incipit, Detestabilis. Id certè non vrget: quia licet de ratione societatis id sit, quatenus specialis contractus est, non repugnat vt ratione alterius contractus securitas habeatur, qui quidem minimè onerosus socio sit, vt non est in casu nostro; quandoquidem qui capitale assecurat, id non facit gratis, sed iusto pretio accepto. Ex quo colligitur Bullam Sixti Quinti hoc non prohibere; cuius mens est grauamen iniustum ex societate proueniens amoliri. Cumque tale non inueniatur in casu nostro, & sciret doctus Pontifex graues auctores huiusmodi contractum approbare, incredibile prorsus est voluisse illum eumdem prohibere. Vnde id sibi tantùm voluit, vt assecuratio sine iusto præmio non esset, sed ex vi tantùm contractûs socialis adderetur. Non est ergo in contractu dicto proprium mutuum, sed apparens.
110
*Quantum autem post contractus istos,
ex quibus Mercator multipliciter obligatur, præmium debeat pecunias tribuenti remanere, non potest certò definiri. Et communiter quidem septem, aut octo tribuuntur, aliquando minùs. Sed certè vltra octo non videtur tribuendum, quando præsertim, & qui tribuunt negotiationi certæ non incumbunt, & qui accipiunt non sunt item Mercatores. Quo euentu aliter sentit P. Dicastillus, & tantùm videtur habere locum contractus mutui, non autem Societatis: & Cardinalis Lugo septem pro centum in exemplum adducit. Bonacina quinque, alij sex, Pater Lessius sicut & Pater Dicastillus octo; & non videri decem prohibendos. Sic numer. 5. Caramuel numer. 755. duodecim; quod tamen in Indiis tunc tantùm accidere potest, quando lucrum magnum occurrit, vt in Portubello accidere solet nundinarum tempore; vbi multò maior solet esse excessus; sed examinandum profectò quàm legitimus: quidam namque sic pecuniam tribuunt, quia Mercatores sunt, sed maius lucrum sibi accrescere deprehendunt ex datione ad damnum, quàm ex Mercaturâ, & ita mutuare plus placet, vnde & ingentes pecuniæ copias eò deferunt, lucraturi multum, vel emendo
commodè, vel ad damnum tribuendo. In quo quidem vsurarium vitium admiscetur. Cùm enim præmium lucri in mutuo debeat respondere lucro ipsi habendo alias per negotiationem: si hoc minus erat futurum, quomodo præmium maius est, quod sine vsuræ labe stare nequit? Talis ergo lucrandi pestis penitus expungenda, quęquæ ad viginti quinque aliquando lucrum extendit, vnde multæ Mercatorum fallaciæ passim, cum multorum iacturâ, conspiciuntur. Sint ergo circa hoc Confessarij peruigiles, neque lucrorum istorum iudicium pœnitentibus relinquant, quos excæcare, & præcipites agere in foueam perditionis auaritia solet.
CAPVT X.

CAPVT X.

De periculis, quæ habenda ratio in Indicis Contractibus.
CIrca hoc diuersæ occurrere difficultates possunt, ex quibus sit
DIFFICVLTAS I.

DIFFICVLTAS I.

In mutuo ratione periculi an pacisci licitè de aliquo præmio possit.
111
*GRegorius Nonus in Cap. Nauiganti
sic decernit: Nauiganti, aut eunti ad nundinas, certam mutuans pecuniæ quantitatem, eò quòd suscipit in se periculum, recepturus aliquid vltra sortem, vsurarius est censendus. Sic ille: per quod videtur non habere locum posse contractum assecurationis, quo mutuans in se periculum pecuniæ suscipit, quod ad mutuatarium pertinebat; eò quòd per mutuum transferatur dominium; & ita si pecunia pereat, mutuatario perit. Licet autem videatur contractus iste ineptus, quia cum pecunia apud alium futura sit, eâ pro libito vsurum, & qui mutuat nequeat specialem aliquam diligentiam adhibere, vt salua sors sit, & qui recipit eo ipso negligentior in eâ custodiendâ reddi possit: nihilominus contractus potest vtilis esse mutuanti, & frequenter contingere in casibus à Pontifice indicatis; in nauigatione scilicet, & nundinis, quando mutuata pecunia maris aut itinerum periculis exponenda est: tunc enim mutuans in se periculum suscipit, & ita si pecunia pereat, eius damno perit, non vt domini, quia dominus mutuatarius est, sed vt assecuratoris, qui tamen præmium assecurationis recipit, & hic quidem contractus apud nostrates est in vsu, & dicitur dare ad periculum nauis, dar à riesgo de Nao. & solet esse ad rationem duodecim pro centum. Et idem in Lusitaniâ accidere erga nauigationem Indicam testatur P. Molina Disput. 318. quod tamen fieri non posse tenet Glossa citati capitis, & alij nonnulli.
112
*Potest autem periculum aliter accidere,
quia scilicet mutuatarius non est persona, cui plenè confidi possit, vnde periculum est aut amittendi sortem, aut recuperandi cum molestia, aut expensis. Id autem non sufficere, vt aliquid accipi supra sortem possit, graues Scriptores censent, quos adducit P. Salas Tract. de vsuris, dub. 12. n. 2. Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 37. Cardinalis Lugo Disput. 25. num. 79. nec sine solido fundamento: nam mutuatarius aut soluturus est, vt est obligatus, circa locum, & tempus, & sortis integritatem, aut non: si primum, solutione ipsa cessat omne periculum, & ita non est pro quo debeat compensationem; si autem non sine expensis, & damnis aliis subsecutis ex retardatâ solutione, ad illa certum est obligari, & ita pro periculo non est noua compensatio facienda. Molestiæ
autem si tantùm consistant in anxietate, & solicitudinis internæ tormento, pretio ęstimabilesæstimabiles non sunt, cùm sint actus interiores, qui in contractum non veniunt; vnde qui soluit, sed post aliquam mutuantis molestiam, quia illi ante solutionem significauit se non soluturum statuto tempore, vt illuderet, sicut auaris fieri solet, vel ex alio fine molestiam ingereret; non tenetur proptereà ad aliquam restitutionem. Vbi non videtur satisfacere quod docti dicunt, molestias non esse obnoxias compensationi, quia non fuerunt in pactum deductæ; si autem deducerentur, esse pretio compensandas; nam actus interni non sunt in genere bonorum æstimabilium pecuniâ, præsertim in ordine ad contractus: nihil enim tale in vsu est apud homines. Quod ex eo vrgere possumus: quia si quis ex mutuo accepto ingentem lætitiam concipiat, non potest mutuans pro illa compensationem pecuniarum exigere; non aliâ ratione, nisi quia actus interior est: ergo idem est de molestiâ dicendum. Præterquam quòd si quid molestiæ illatum est, gaudio solutionis compensatur.
113
*Si dicas cum P. Dicastillo Lib. 2. de
Iustitia, Tract 10. Disp. 2. num. 254. molestiam non compensari per redditionem rei, sed ex solutione rei mutuatæ iterùm redire delectationem, quam si non mutuasset, mutuans, & eo ipso habuisset, quo caruit, & modò etiam haberet. Contra est: quia reuerà ex solutione speciales delectationes sunt. Prima quia mutuans benefecit. Secunda, quia eo pacto bonum acquisiuit nomen. Tertia: quia amicum fecit de mammonâ iniquitatis. Quarta; quia pecuniam, aut rem aliam recuperauit; habet enim speciale aliquid recuperatio ad lætitiam conciliandam: non enim tantùm habet, quod habebat ante mutuationem, sed à periculo liberatum: sicut specialem lætitiam habet qui post lethalem morbum consecutus est sanitatem: & sic aliæ. Huiusmodi autem actus possunt esse durabiles, cùm tamen molestia ob periculum solutione transierit. Habet ergo illa plenam compensationem.
114
*Item cùm accedit aliquis mutuum
petiturus, & non deprehenditur talis, vt de solutione possit plenè esse securitas, repelli potest: cùm ergo non repellatur, sed eius petitioni qui rogatur, annuat; manifestum videtur velle dare mutuũmutuum, non obstante periculo, & ita voluntatem mutui respectum ad periculum habere. Atqui mutuum vt tale nequit lucrum respicere: ergo nec ratione periculi potest intendi. Si dicas duos esse contractus, vnum mutui, & alium ob periculum. Id videtur iam dictis sufficienter impugnatum; quia semper respectus ad periculum habetur. Et prætereà si præcessit contractus mutui, non potest contractus alius succedere ex quo mutuatarius grauetur, & mutuum reddatur contractus lucratiuus respectu mutuantis, qui tamen in mutuatarij commodum est prorsus institutus.
115
*Dico primò. Contractus mutui secundùm priorem explicationem suscepti periculi est
Assertio 1. Licere illud.
licitus. Sic plures, quos adducit P. Salas suprà Dub 13. num. 1. quos & ille sequitur. P. Molina Disput. 318. Cardinalis Lugo suprà num. 77. P. Laymam Lib. 3. Tract. 4. Cap. 16. numer. 13. in fine. P. Palaus Disputat. 4. de iustitia, puncto. 18. P. Bauny. Lib. 2. de Contractibus. Quæst. 24. Bonacina Disput. 3. Quæst. 3. Puncto 5. num. 1. Caramuel num. 759. & alij. Ratio est clara nam con|tractus talis cum alio à mutuante diuerso licitus est, quia est contractus assecurationis, ergo & cum ipso mutuante. Patet consequentia: quia nulla apparet ratio diuersitatis. Si dicas primò mutuantem non posse obligare mutuatarium ad alium contractum, vt nuper arguebamus. Contra est: quia ex eo sequitur, quod vbi obligatio non est, poterit contractus dictus iniri, vnde absolutè loquendo vsurarius non est, & ita hæc bene distinguit P. Molina, & iuxta talem
Cap. Nauiganti sensus.
distinctionem explicari conuenienter potest. Cap. Nauiganti: vt scilicet tantùm sibi velit Pontifex mutuatario non posse tale onus imponi: bene tamen si in illud omnino vltroneè conueniatur. Aliæ autem explicationes videri apud citatos possunt.
116
*Est autem explicatio singularis, quam
adhibet P. Laymam ex Bernartio de vtilitate legendæ historiæ: Lib. 2. sub initium; scilicet textum dicti capitis esse corruptum, & in clausula vltima illius deficere particulam negantem, per quam sensus omnino oppositus, & conformis assertioni propositè redditur. Itaque vbi dicitur Vsurarius est censendus. Legendum est, vsurarius non est censendus. Quæ & placet P. Palao, & in eam ait inclinare Fachinetum Lib. 2. Controuers. Cap. 48. Neque illa omnino voluntaria videtur, sed ex ipso modo loquendi deducitur, quatenus statim sic addit Pontifex. Ille quoque qui dat decem solidos, vt alio tempore totidem sibi grani, vini, vel olei mensuræ reddantur, quæ licet tunc plus valeant, vtrum plus, vel minus, solutionis tempore fuerint valituræ, verisimiliter dubitatur, non debet ex hoc vsurarius reputari. Sic ille: cùm ergo sic statuat; si in priori casu vsuram esse censeret, aliter fuerat locuturus, sic videlicet: Ille autem qui dat & non; ille quoque. Nam particula Quoque similes casus iungit, non sic particula Autem, quæ aduersatiua est, sicut Tamen, verò &c.
117
*Sed certè fundamentum istud valde leue
est, vbi communis Doctorum sensus, antiquissima exemplaria, Glossæ veteres, correcti post exactam diligentiam textus, aliter habere deprehenduntur. Neque ob rigidas Grammaticæ leges in singulares est sententias abeundum, quando iuxta illas, si non cum exacta proprietate, cum sufficienti tamen potest sensus receptissimus retineri. Quod quidem in præsenti accidit: nam particula Quoque, & similes, vt Etiam, itaque. non semper iungit sententias quoad sensum eumdem, sed index est alicuius similitudinis, saltem
quia de aliquo genere agitur, in quo conueniunt, licet in aliis sit differentia. Sic Genes. 4. v. 4. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui. Vbi quidem ob similitudinem oblationis in genere posita est particula, Quoque. cùm tamen in rigore aduersatiua esset collocanda, vt ex verbis textus colligitur; significatur enim Abelem aliter, ac
Genes. 4. v. 3. & 4.
Cainum obtulisse, de quo dicitur vers. 3. Factum est autem post multos dies, vt offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. Vbi notant Interpretes Cainum non electa, & meliora obtulisse, secus autem Abelem, & hoc voluisse Scripturam significare, dùm obtulisse de primogenitis affirmauit. Dicendum ergo: Abel autem obtulit de primogenitis. Sed non ita positum, quia particula Quoque, satis mysterium declarauit. Videatur P. Cornelius
Act. 13. v. 50. & 52.
ibi. Similiter Act. 13. v. 52. Discipuli quoque replebantur gaudio, & Spiritu Sancto. Vbi sensus aduersatiuam particulam requirebat; sic enim præcesserat v. 50. Iudæi autem concitauerunt mulieres religiosas, & honestas, & primos ciuitatis, & excitauerunt persecutionem in Paulum, & Barnabam. &c. Tum ergo discipuli gaudio replebantur, & Spiritu Sancto, & ita scribendum: Discipuli tamen &c. Sed vna particula pro aliâ substituta. Et quidem sine antiquitatis, & communis sensus offensione, quando de emendatione Textus licentia vsurpatur, satiùs fuisset loco particulæ, Quoque, aliam ex aduersatiuis ponendam affirmare, sic enim in sensu mutatio nulla, & Textus decisio inoffensè omnino procedit.
118
*Circa quod Caramuel num. 759. cùm
Textus emẽdationememendationem propositam maximè probet, non nulla addit, quęquæ operęoperæ pretium fuerit adnotasse. In primis enim Bernartium vocat Bemarium. Deinde ait iuxta P. Laymam in Textu esse apertissimum mendum: quod tamen ille non dicit, sed probat circa hoc Bernartij suspicionem. Arguit vlterius Theologicè, vt nequeat sententia Pontificis cum negatione consistere, hoc modo: si sine vsuræ culpâ potest fieri secundum illud, quod Pontifex definit, etiam & illud primum; est enim summa rationis paritas. Nam si hodie cùm mensura venditur duobus solidis, possum sine vsuræ labe dare mutuos decem solidos, recepturus decem mensuras; maximè, quia cùm dubitem an solutionis tempore valituræ sint duobus, an medio solido, me expono periculo perdendi, & lucrandi; atqui ille, qui nauigaturus recipit aliquid vltra sortem, se exponit similiter periculo perdendi & lucrandi: poterit enim vel illud præmium lucrari; vel totum capitale perdere. Igitur si Pontifex hunc secundum abusum excusat, debet etiam excusare illum primum; vel si illum condemnet, etiam hunc: latet ergo mendum, debetque particula, Non, tolli, aut poni vtrobique. Quod autem non debeat tolli in secundo, sed debere in primo prætermissam restitui; sic probat. Si nauigaturus declarante Adriano Pontifice vltra sortem recipere non possit, declararetur debere se exponere periculo perdendi, cum certitudine non lucrandi, ac proptereà declararetur stultus. Quis enim gratis, & vltrò vellet se talibus periculis exponere? vt igitur æquitas seruetur, seruetur æqualitas. Nemo tenetur periculum perdendi subire, sine spe lucrandi. Sic ille, arguens deinde ex Grammatica.
119
*Verùm cum bona viri docti venia,
aduertere oportuit ipsum nauigaturum non esse, qui recipit vltro sortem, sed eum, qui nauigaturo tribuit. Item Pontificem declarantem contractum esse vsurarium, non esse Adrianum, sed Gregorium Nonum. Argumentum insuper probat quidem nihil, quia de secundo ad primum incongruè arguitur. In secundo enim est contractus emptionis, & venditionis anticipatâ solutione, in quo pretium valoris rei secundùm temporum contingentias adæquatur, & directè celebratur in ordine ad vtilitatem ementis, qui & lucrari, & perdere in illo potest; in primo autem est contractus mutui, qui ad commodum dantis non dirigitur & ex se gratuitus est. Neque est in eo periculum perdendi, & non lucrandi, quia non est | contractus aliorum instar, qui ad lucrum ordinantur. Sed non ex eo sequitur tantùm se ad perdendum exponere mutuantem; quia moraliter non se exponit, etsi enim quod mutuò datum est, pereat, Domino perit, mutuatario inquam, & tenetur integrè soluere; licet autem periculum aliquod sit generaliter loquendo, id non est pretio compensabile, quia ratio mutui ex se illud dicit, quod tamen gratis dandum ex Euangelio habemus Lucæ 6. v. 35. Mutuum date, nihil
Lucæ 6. v. 35.
inde sperantes, & habet prætereà compensationem, ex eo quòd apud dominum etiam poterat periclitari; & multoties accidit, vt apud mutuatarium res periculo exempta sit, quod apud dominum
subiisset. Liberatur etiam custodiendi curâ, quæ solet esse non exigua, & dilapidationis, quia compertum illud est, quod prouerbio nostro circumfertur; quantùm ad manum, tantùm ad damnum. Concedo deinde benè argui ex secundo ad primum, sed non ideò particula negationis tollenda est, quia eâ constante, potest verissimus illius constare sensus; scilicet vsurarium esse censendum contractum, quando mutuatario onus soluendæ assecurationis imponitur. Cumq́ue & hæc, & aliæ satis commodæ expositiones à Doctoribus adhibeantur, retentâ negatione, omnino iniustè pro illius substractione pugnatur. Quæ quidem à me ideò dicta sunt, vt videant scriptores, qui alios carpunt, valde sibi de exacta scribendi ratione curandum, quia pro mensura, quâ alios mensi fuerint, illis procul dubio remitietur. Videantur à citato Auctore aculeatiùs, & minùs dignè tanta auctoritate dicta contra P. Dicastillum num. 778.
120
*Dico secundò Pro periculo recuperandi,
quod datur, siue mutuò, siue aliter, potest præmium aliquod accipi, antecedente circa illud pactione, sic tenent plures, quos adducit, & sequitur Bonacina Puncto 5. citato. Et prætereà P. Palaus suprà Puncto 17. P. Bauny suprà quæst. 29. & 37. Dubio 2. Cardinalis Lugo Disput. 25. num. 81. & seqq. P. Gaspar Hurtadus Disput. 3. difficult. 20. P. Becanus Quæst. 5. de Vsura. P. Onate Disput. 107. num. 30. & magis ex professo Sect. 8. P. Dicastillus Disput. 2. citatâ, n. 224. & seqq. Malderus 2. 2. pag. 449. dub. 14. P. Turrianus in selectis Cent. 1. Dub. 84. & alibi. Caramuel num. 769. Vbi multos congerit. Ratio est; quia periculum est pretio æstimabile, vt constat ex contractu assecurationis communiter probato. Vnde si quis non vellet mutuò dare, nisi daretur ei securitas, & alius assecurator daretur, sic faciens pro dato sibi assecurationis pretio, nihil in eo contrahendi modo iniustum misceretur. Ergo quemadmodum alter assecurationis pretium haberet, ex quo mutuum supra obligationem sortis soluendæ, onus aliud soluendi assecurationem secum ferret, ita & mutuans quod alter erat habiturus exigere potest, eò quòd assecurationem non petat, volens in se periculum amissionis sustinere, nam mutuatarius non plus grauatur, quàm ex assecuratione licitè petitâ.
DIFFICVLTAS II.

DIFFICVLTAS II.

121
*VBi singularis occurrit quæstio: an si
mutuatarius assecurationem offerat ab alio factam, possit mutuans eam non acceptare, sed velle in se periculum sustinere per additionem alicuius supra sortem, & videtur iuxta dicta Assertione præcedenti respondendum, quia est onus mutuatario impositum, qui potest assecuratorem gratuitum forsitan inuenire. Sed vrgeri potest in casu, quo assecurator talis non sit, sed cui idem pro assecuratione soluendum sit, quod mutuans tamquàm præmium exigit; tunc enim non videtur illi onus speciale imponi. Nihilominus idem videtur dicendum, quia etiam est onus pretio æstimabile, & ita inueni post hæc scripta sentire Caramuelem, n. 777. vers. vlt. & certè cùm iam mutuans de securitate non curet, animus vsurarius aperitur, dum plus ex mutuo habere desiderat, & non titulo securitatis, quæ offertur, & ita ratione mutui palliati.

DIFFICVLTAS III.

122
*DIxi de tali præmio paciscendum, quod
quando periculum in venditione accidit, facile est aucto pretio. Vbi & specialis difficultas occurrit, an emptor, qui scit ratione periculi sibi pretium augeri, solutionem suo tempore præstans, possit augmentum illud pretij retinere. Nam cùm sit probabilis opinio, vt vidimus, quæ affirmat accipi non posse aliquid ob titulum dictũdictum, consequenter videtur dicendum non esse obligationem ad soluendum. Aliunde autem cùm pretium rei fit totum illud, & sub ea sit pretij designatione contractum, voluntasque contrahentium pro lege fuerit, non videtur de eo quidquam tolli sine iniustitia posse. Nihilominus prius est probabile, dummodò de titulo aucti pretij constet, & de augmenti quantitate.
DIFFICVLTAS IV.

DIFFICVLTAS IV.

123
*IN mutuo autem, quia solent petentes
personarum suarum dubiam pro solutione fidem abscondere, & tales se exhibere, quibus possit plenè confidi, inde oritur dubium, an debeant quando soluunt aliquid supra sortem adiicere; quia reuerà is qui mutuauit, id non fecisset, nisi cum præmio periculi, & ita inuoluntarius fuit, vnde videtur debere illi aliquid supra sortem reddi, quo nequit contra suam priuari voluntatem. Circa quod P. Gaspar Hurtadus suprà
ait etiamsi adsit periculum, plenè satisfacere mutuatarium solutione solius sortis; efficere tamen iniuriam inchoatam, & quasi in viâ, ipsi mutuanti dictum ignoranti periculum, si non assecuret solutionem ei faciendam absque molestiis & expensis; cui vtpotè inchoatæ, & non perfectæ, non tenetur posteà satisfacere; vt tamen ab ea iniuria, & peccato excusetur, tenetur solutionem quoad substantiam, & quoad molestias, & expensas assecurare, vel aliquid pro periculo tempore mutui conferre, vel posteà soluendum in pactum
Vt admittenda illa.
deducere. In quâ doctrinâ verum quidem | est iniuriam non esse perfectam, quoad sortis amissionem, & ita concedi potest, solutione iniuriam huiusmodi compensari, sic enim mutuans nihil minùs habet. At quoad lucrum ex periculo alia diuersa obligatio videtur, & ita iniuria in suo ordine perfecta, quandoquidem illo priuatur mutuans contra suam voluntatem. Vnde si certò constaret ita esse, forsan alicui videretur, quod deberet compensatio fieri. De peccato autem eius, qui se talem simulat, cui possit omnino fidi, dubitari nequit; quia rem alienam exponit periculo.
De Molestia.

De Molestia.

124
*DIco tertiò. Pro molestiâ in recuperando
debito, quæ solùm ad actus internos reducitur, non videtur quidquam posse exigi: sic qui de periculo negant, & specialiter P. Dicastillus suprà num. 250. oppositam sententiam vocat improbabilem speculatiuè, & moraliter in praxi perniciosam, cùm tamen eidem subscribat num. 254. vt illi obiicit Caramuel num. 778. citato. Probatur autem ex dictis num. 112. Aliud ergo est periculum, aliud molestiæ, vnde non benè illud ad molestias reducitur, quarum est caussa, & nihil est aliud, quàm damnum imminens amissionis rei, aut retardandæ possessionis: & non est annexum mutuo, sed generale aliud, de quo num. 119. Ex quo patet ad obiectionem
num. eodem. Fuit autem sententia Ioan. de Medina Quæst. 32. de Restitut. §. Inde infertur asserentis, si graue & molestum alicui sit pecuniâ carere, posse eo titulo aliquid exigere. Quam Trullench Lib. 7. Cap. 19. Dub. 12. non improbabilem reputat, & absolutè amplectitur P. Dicastillus suprà num. 257. & etiam non stante molestia P. Lessius in Mercatoribus. Verb. Mutuum, num. 9. in Resol. posthumis. Sed P. Onate Disput. 107. num. 149. ait esse contra fidem generaliter de Medinæ sententia locutus. Qui certè Auctorem non videtur legisse, vt ex citatione etiam apparet: vnde non est illius curanda censura.

Specialis argumenti enodatio.

125
*ESt illud contra præcipuam Assertionem:
nam si pro securitate exigi aliquid potest, vt decem pro centum, pro decem securitate etiam poterit aliquid peti, & pro eo aliud, & sic in infinitum, & ita pro centum dabitur præmium infinitum, quod cùm dici nequeat, fatendum est pro periculo Capitalis nihil debere, sicut nec pro periculo præmij debetur. Ad quod dico pro securitate decem nihil deberi, quia illa sufficiens præmium, etsi non plus secura, censeri debent. Hoc enim pendet ex hominum æstimatione, & modo contrahendi. Vbi dicunt aliqui posse peti fideiussorem pro decem. Sed quidem si pariter detur pro Capitali, est implicatio in eo: dato enim fideiussore cessat periculum: quia tamen facilè potest fideiussor inueniri pro decem, non ita pro centum, ea responsio poterit sustineri pro eo casu. Licèt etiam sit difficilis, nisi ex decem aliquid detrahatur, datâ iam securitate: minùs enim valent incerta quàm secura. Argumentum autem si quam vim habet, tantùm est in eo casu, in quo pro decem non sit maior securitas quàm pro centum: & ad id sufficienter responsum est.
126
*Contendit autem Caramuel num. 771.
rem hanc subtiliorem esse, quàm Doctores de illa agentes existimant & num. 773. affirmat pro securitate præmij, quando non est maior quàm Capitalis, posse præmium exigi, & pro præmio præmij præmium aliud in infinitum. Addit autem num. 774. omnia illa præmia secundaria, licèt infinita sint syncathegorematicè, non peruenire ad octauam partem primarij, pro quo computum arithmeticè subdit factâ calculatione. Sed ad rem moralem labor iste superuacaneus apparet, & duæ istæ Assertiones in præfato Auctore videntur esse pugnantes inter se: Prima num. 773. Si Antonius pro præmio non det securitatem sufficientem, pro periculo præmij poterit adhuc secundum præmium exigere, & pro periculo secundi tertium, & sic in infinitum. Secunda num. 776. In præmijs non datur infinitus processus. Ratio est; quia vltra minimam monetam non proceditur. Sic ille. Adde. Si præmia secundaria accedant, licèt non perueniant ad octauam partem primarij: ergo sunt excessiua respectu illius. Patet; quia illud est decem pro centum: & ita proportione seruatâ pars decima debebat esse præmium secundarium in tota præmiorum collectione: octaua ergo excessiuum est.
CAPVT XI.

CAPVT XI.

De damno emergente circa Indicos contractus.
127
*ALius est hic titulus, propter quem
aliquid supra sortem exigi possit, iuxta communissimam sententiam, pro quâ plures congerit Caramuel suprà numer. 756. & videri prætereà possunt Bonacina Disput. 3. quæst. 3. Pan. 4. Trullench Lib. 7. Cap. 19. dub. 8. Malderus in 2. 2. Pag. 444. P. Turrianus 2. 2. Tomo 2. Disput. 61. Dub. 3. Pharaonius Tractat. 2. Seß. 13. Casu 1. P. Molina Disput. 314. Cardinalis Lugo Disput. 25. Sect. 6. P. Gaspar Hurtadus Disp. 3. de Contractibus, Difficult. 8. P. Amicus Disput. 20. de Iustitiâ, Sect. 7. P. Fagundez Lib. 5. de Iustitiâ, cap. 31. P. Palaus Disput. 4. de Commutatiua. Puncto 17. P. Bauny Lib. 2. Tractat. 6. Quæst. 30. & seqq. P. Filliucius Tractat. 34. num. 83. P. Dicastillus Lib. 2. Tractat. 10. Disput. 2. Dub. 7. P. Oñate Disput. 107. Sect. 1. P. Escobar de Mendoza in Theologiâ morali pag. 349. P. Busembaum Lib. 3. Tractat. 5. Cap. 3. Dub. 7. num. 10. vt alios omittam. Qui obseruant, vix aliquo dissentiente apud. P. Molinam, damnum tale non deberi, nisi fuerit deductum in pactum, dummodo solutio fiat tempore designato; quia fortè mutuatarius eo cum onere non acceptasset. Si dicat fortè accepturum, & ita pro eo dubio aliquid deberi; quam difficultatem Auctores non tangunt. Dicendum id non obstare, quia melior est tunc conditio possidentis, & iuxta rationem, quam mutuum ex se dicit, iudicandum, dum mutuans nihil de obligationibus aliis adiicit, cùm posset adiicere. Et commu|nibus difficultatibus circa damnum emergens omissis, circa Indias occurrit
128
*Primò, solere aliquos lucrum ex
mutuo quærere nomine damni, qui tamen nullum videntur speciale timere. Vbi quæri potest an pro obligatione non repetendi mutuum, etiamsi ratio vrgens occurrat, possit aliquid exigi. Licèt enim de ratione mutui sit, vt non repetatur ante tempus designatum, id non videtur currere, cùm ratio inopinati euentus occurrit: hæc enim videtur esse mutuantium mens, cùm id tradunt, quod sibi non fore necessarium pro tempore mutuationis arbitrantur. Et aliud iuxta humanam conditionem præsumi nequit; quòd scilicet velit quis damnum pati, cùm habeat apud alium id, quo damno possit obuiare. Et ita videtur tenere Caramuel num. 765. specialiter de mutuo locutus, quando pro solutione est terminus assignatus. Videndus etiam num. 743. vbi obligationem non repetendi, etiamsi indigeat, ait esse pretio compensabilem. Et etiam P. Molina: licèt enim Disp.
299. §. Si certus, asserat quòd si terminus præfixus fuit ad redditionem mutui, illud intra talem terminum debeat reddi; alioquin mutuatarius ad damna omnia tenebitur, etiam lucri cessantis, quæ ex morâ secuta fuerint; & non debere reddere anteà etiamsi petatur. Et §. Quando solutioni addat, quòd quando terminus præfixus non est, mutuatarius debet illud soluere quando mutuans repetierit; non verò si statim petat, circa cuius spatij determinationem nonnulla tradit: subdit tamen sic: Nisi fortè superueniat sufficiens caussa, quæ cogat
P. Molina.
statim repetere. Quæ limitatio pariter currit, siue terminus præfixus sit siue non, quia vtrobique ratio est eadem. Et ita intelligendum quod ex professo probat Disput. 308. §. Est tamen, & 314. §. Interrogabis, & seqq. Pro quo & P. Amicus num. 98. P. Dicastillus Dub. 8. Malderus 2. 2. Pag. 449. Dub. 15. & alij.
129
*Quòd & probari potest ex sententiâ e
Ex commodato comprobatio.
iusdem P. Molinæ circa commodatum, pro quo Disput. 294. vbi cum Angelo, & Syluestro asserit, quòd licet obligatio sit non repetendi illud ante tempus, pro quo commoditas concessa est, etiamsi petatur; quin potiùs si commodatario sine libero ipsius consensu auferretur, accipiens tam in conscientiæ foro, quàm in exteriori, teneretur ad interesse damnorumq́ue restitutionem, vt Ius Canonicum, & Ciuile tradit: nihilominùs si commodanti detrimentum aliquod inopinatò occurat, cui non possit, nisi commodatum repetendo contrariè, posse ita facere in vtroque foro, propter voluntatem præsumptam commodantis: sic enim de omnibus est singulis præsumendum, iuxta quod rei ipsius natura docet. Pro quo & P. Palaus Disput. 3. de Iust. Commut. Puncto 5. P. Dicastillus Lib. 2. Tract. 7. num. 8. aliique. Cùm ergo in mutuo eadem ratio sit, idem videtur pariter asserendum. Neque Cardinalis Lugo, qui Disputat. 25. num. 17. sententiam, admittentem posse aliquid accipi pro obligatione non repetendi mutuum, falsissimam dicit, in hoc casu loquitur, sicut nec alij: non ergo obligatio talis est mutuo adstricta, & ita pretio æstimabilis debet indubitanter iudicari.
130
*Cùm ergo pars ista videatur profectò probabilis, & ita se tueri possunt mutuantes, quamuis neque contractum societatis inire velint
cum triplici illa obligatione, de quâ dictum num. 109. in quo nec propria ratio mutui est, neque ad lucrum cessans habeatur respectus. Quia verò euentus isti inopinati rariores sunt, non debet pręmiumpræmium æquale esse illi, quod propter probabile periculum peti posset, vt videtur clarum; & quia rarissimè his temporibus aliquod periculum recuperationis abest, licèt illud notabile non sit; titulus iste præfato potest adiungi, & ex vtroque maioris præmij exactio justificari. Non videtur autem necessarium, vt hoc expressè in pactum deducatur, sed eo ipso, quòd à persona, quæ ab vsurarum cupiditate reputatur aliena, & moribus Christianis viuit, aliquid more solito ratione damni petatur; intelligendum est ad non petendum debitum ante tempus designatum obligari, quandoquidem alius non apparet titulus, quo præmium peti possit, & ita intelligendum est propter illum peti, vt in simili ait P. Dicastillus de contractu trigemino, de quo ait num. 109. cum aliis. §. 440. Poterit ergo mutuatarius negare illud, si anteà petatur, nec proptereà ad damna secuta obligari. Quod etiam probabiliter dici
potest, etiamsi mutuum sine obligatione aliquâ speciali fuerit datum, sed cum termino præfixo solutionis: quia eo ipso non posse ante illum re peti, etiamsi quidpiam inopinatum obuenerit, est probabile, & illud defendit Nauarrus in Manuali Cap. 17. num. 182. ob ius comparatum ad vsum; quo priuari nequit à commodante, sicut neque donatarius re donatâ, quidquid donatori superuenerit, qui debuit prouidere sibi pro talibus successibus, & dum non prouidit excipiendo illos, visus est nullum sibi ad repetitionem ius reseruasse.
131
*Secundò: solent Indici Gubernatores,
vt thesaurum Regium augeant, qui quotannis in Hispaniam transmittitur, magnam pecuniæ copiam à Mercatoribus mutuam accipere, sed sine præmio aliquo lucri, aut damni. Et quæri meritò potest an id liceat, licèt soluendam curent ex tributis, & iuribus aliis, quæ in Regias arcas frequenter afferuntur. Ratio autem dubitandi est: quia Mercatores non habent otiosam pecuniam, & ita dum eâ priuantur, lucrum eorum cessat, & damnis se non leuibus exponunt, pro quibus tamen nullam recompensationem accipiunt, nisi fortè expensarum in recuperatione; nec videtur dici posse id sponte facere, quia vix est qui non faciat inuitus, & cum metu cadente in constantem virum, ne scilicet irāiram Gubernatorum prouocent, à quâ non est appellatio, nisi ad patientiam: vnde & possunt grauiora sibi damna subuereri: & vt metus grauis non sit, leuem sufficere ad inducendum obligationem in conscientiæ foro, quando ille tantùm est, qui dat caussam contractui, graues Auctores tenent, de quo dictum Titulo 7. num. 22.
132
*Ad hoc dicendum videtur, si non omnino
gratuitò talis mutuatio fiat; obligationem inde ad lucra, aut damna resultare, sicut contingeret quolibet alio ad similem actum compellente. Iuxta receptissimam doctrinam de obligatione talis quando mutuum est coactum. Pro quo & in speciali loquitur P. Molina Disput. 315. in principio, vbi inter alia exempla coacti mutui, & | obligationis ad lucra, & damna resultantis; istud subiicit, si vasallus ideò Regi, aut alteri Domino temporali mutuum det, quia meritò timet fore ab eo vexandum, aut graues molestias ab eo passurum, nisi mutuum illi det. Pro quo & Sotus Lib. 6. de iustitia, quæst. 1. art. 3. Conclus. 3. in eadem casûs specie loquens. Rarus autem est, qui omnino gratuitò tribuat, & ita iuxta id, quod generaliter accidit, iudicandum. Sunt autem aliqui nimis opulenti, qui nequeunt totâ, quam habent, pecuniâ negotiari, & si mutuum det mutum eis restat, quo possint damno cuilibet superuenienti obuiam ire. Et hi solent gratuitò mutuare Regi, quia sic gubernantium gratiam sibi ad multa necessariam aucupantur; vnde talibus præmium nullum tribuendum præter illud, quod ipsis est ex gratitudine debitum, aut debito alio, qui iustitiæ non sit. Pro quo Auctores videndi
Bonacina.
apud Bonacinam Disput. 3. de contractibus Quæst. 3. Puncto 2. num. 6. 7. & 8. nec est contrarium quod cum aliis addit num. 9. eum esse vsurarium mentaliter, qui dat mutuò pecuniam Principi, sperans lucrum ex mutuo tamquàm pretium, & in recompensationem non gratuitam, nec liberalem: siue principaliter speret, siue minùs principaliter; siue aliàs non esset mutuatarius sine eâ spe, siue etiam mutuatarius fuisset ob amicitiam, vel ob alium finem. Loquitur enim de mutuante ob recompensationem non gratuitam, qualis non est ea de quâ loquimur; sperare enim commodum
ex mutuo etiam pretio æstimabile, dummodò ex iustitiæ debito, non sit tribuendum, ex mente omnium, vt ipse ait, tradit Caramuel num. 740. vbi plures allegat; cuius, & doctrina alia ex num. 736. consonat; scilicet posse mutuum dari obligando aliquem ad id, quod aliàs tenetur facere. Quod & docet P. Filliucius Tract. 34. numer. 94. cùm ergo Rex debeat gratificari sibi subuenientibus, non erit contra rationem mutui si proptereà ipsi tribuatur.
133
*Quod autem ad expensas attinet, &
damna ex mora solutionis secuta, posse compensationem exigere in conscientiæ foro, certius est quàm vt debeat pluribus demonstrari. Poterunt ergo sic fraudati vti compensatione in iis, quæ occurrent. In quo quidem gubernantium conscientiæ videntur onerandæ, vt soluant, scientes Regium patrimonium iis compensationum periculis à Mercatoribus verosimiliter faciendis exponendum. Dici enim nequit Gubernatores, dum mutuunt exigunt, vt thesaurum annuum impinguent, negotium Regis vtiliter gerere; cùm enim id, quod mutuò accipitur sit quàm primùm soluendum, quod in præsenti est auctum, anno est sequenti, èex Regio thesauro detrahendum, & semper arcæ Regiæ immensis debitis onerandæ: quod quidem non videtur iuxta Regiam esse voluntatem. Rex ergo hac ratione nihil plus habet, & alioqui damna compensationum patitur: sunt ergo illa gubernantium illaudabili procedendi modo tribuenda, & ita Regio patrimonio sua integritas per restitutionem iuxta prudens faciendam arbitrium, tribuenda. Quod tunc cessabit, si restitutio damnificatis fiat, vnde sperari possit eos à compensationibus ex Regiis iuribus faciendis abstenturos. Sed quis erit, qui ita restituat? videtur sanè Rex commodissimè facere, dum à supremis Gubernatoribus in Hispaniam redeuntibus donatiua postulat, sic enim, & sibi consulit, & eorum conscientiis, scienter, aut inscientium consiliis circa Regium patrimonium oneratis.
134
*Tertiò: ob vitiatam pecuniam annis
proximè elapsis, cuius & modò dolendi effectus sentiuntur; in dubium vertitur; quomodo sit ei soluendum, qui mutuum dedit ante abrogationis edictum. Pro quo videnda, quæ diximus suprà Cap. 4. difficult. & controuersum valde est, an famâ extante edicti proferendi circa imminutionem valoris possit fieri solutio totidem argenteis, quot mutuò dati fuerunt, cùm iam minoris esse valoris videantur eo ipso, quòd proximè sint suum valorem amissuri. Modò enim sunt minus vtiles, quia non erit, qui vendere pro illis velit iuxta valorem pristinum, neque ad alios contractus admittentur. Aliunde autem dum de imminutione valoris edictum non extat, videntur pristinum retinere, vnde & creditores compelli possunt vt accipiant; circa quod
135
*Dico primò, si mutuans pecuniam
vitiatam erat seruaturus vsque ad tempus publicationis edicti, neque in mutuationis actu aliquid fuit circa solutionis modum in speciali conuentum, satisfacit qui totidem argenteos reddit, etiamsi minoris iam valoris sint. Hoc tenent non solùm qui existimant fieri satis reddendo eamdem quantitatem, quos adducit Caramuel. num. 730. sed etiam ex iis quidam, qui aliter circa id sentiunt, vt Syluester. v. Vsura. Quæst. 15. quatenus affirmat, quòd non licet mutuare pecuniam, quam scio breuiter minuendam in valore, vt alia eiusdem pretij soluatur; nisi quando illam mox essem expensurus. Pro quo Alexandrum adducit in quodlibetis. Ex quo videtur idem sentire in casu, quo quis mutuauerit nihil de mutuatione cogitans; sic enim cùm seruaturus pecuniam esset, & non mox expensurus, nequit pecuniam maioris valoris exigere, vel ab inuito accipere, iam enim haberet lucrum ex mutuo. Quod tamen non ita accidit, cùm pecuniam mox erat expensurus; quia idem lucrum, quod modò habet, sic expendens habuisset. Pro quo etiam est P. Bauny. Tract. 6. Quæst. 37. Dub. 6. vbi sic
P. Bauny.
ait: si pecunias ad diem, aut tempus, quo earum pretium erit auctius, seruaturus erat mutuans, tantumdem
à mutuatario petere potest. &c. Habetur ergo ratio in mutuo de seruandis pecuniis: & ita siue valor crescat siue diminuatur, eadem est habenda ratio; & quidem quando augetur pretium. Ratio cur debeat talis respectus haberi, illa est, quòd mutuans ex beneficio detrimentum pateretur, ad quod nulla lex obligat, vnde sua sibi esset damnosa charitas, vt citatus Auctor arguit, & est satis compertum: atqui cùm decrescit valor & tantumdem redditur, ac illud quod mutuans erat seruaturus, nullum damnum incurrit; ergo nulla in eo iustitiæ violatio est, & ita neque obligatio restitutionis Et quidem quod in rebus, circa quas contractus exercentur, habenda sit ratio temporis seruandi, vel non seruandi illas, negari nequit, quia sic habetur manifestè in Cap. Nauiganti. de vsuris, de quo iam dictum: ergo similiter in pecuniâ, quia quoad hoc eadem
ContrariũContrarium esse probabile.
omnino ratio est. Fateor contrarium tenere Nauar|ram Lib. 3. Cap. 2. num. 82. P. Molina Disp. 112. vers. Atque hinc Cardinalem Lugo Disputat. 25. num. 124. vers. Vltimo. P. Filliucium Tract. 34. num. 60. Caramuelem numer. 735. vnde negari nequit, quin hoc sit valde probabile. Contrarium autem vt probabile in Assertione propono, sicut & visum P. Filliucio, quia magis videtur fauorabile in ordine ad praxim: mutuans enim nihil perdit, & mutuatarius graui se onere ex parte liberat; & in præsenti caussa magis videtur fauendum mutuatariis, quia magis egent, vnde & eorum angustiæ subleuandæ. Præterquam quòd ratio pro sententia ista magis videtur vrgere.
136
*Dico secundò. Qui mutuam accipit pecuniam, non videtur satisfacere, si eam soluat quando iam est destinata mutuationi, in quâ minoris valoris est futura, nisi mutuans eam possit expendere nihil de præsenti valore perditurus. Ratio est: quia nullus hoc pacto mutuum dat, talem ex mutuo iacturam facturus, esset enim hoc mutuationem, quæ opportunum est indigentium remedium, valde odiosam reddere, & ita minus vsitatam, ex quo grauia incommoda in conuictu humano sequerentur. Hoc videtur esse clarissimum.
137
*Dico tertiò. Quando pecunia est
mutuationi dictæ proxima, satisfacit qui debet aliquid ob alios titulos, nisi nomine alterius agat secundùm explicationem statim exhibendam. Pro hoc stat communis vsus, de quo oculatus testis Caramuel, vt ipse testatur num. 728. quando tempore Philippi Tertij in Hispaniâ cuprea moneta mutata est; huius enim mutationis rumore sparso certis coniecturis, magnâ solicitudine, & diligentiâ, qui grauabantur ære alieno, venditoribus satisfaciebant, ne cogerentur posteà duplum refundere. Vidimus hoc etiam annis præteritis argenteæ monetæ mutatione vulgatâ, creditores enim per potestatem publicam compellebantur solutionem acceptare iuxta valorem publicum. Quod quidem meritò fieri potuit, quia solutiones debent acceptari cùm fiunt monetâ currenti, quæcumque illa sit, vt vidimus n. 29. Est autem moneta currẽscurrens, & vsualis, dum auctoritate publicâ non mutatur. Et licet ob difamationem minoris videatur valoris, eo non obstante possunt creditores compelli, vt admittātadmittant, quia & ipsi suos etiam possunt compellere creditores; esset enim magnum inconueniens, si solutiones non admitterentur, quia contractatio cessaret, & rerum necessariarum copia non daretur; quandoquidem non essent, qui venderent, aut certè multò maiori pretio id facerent. Cùm ergo in contractibus rerum istarum retineatur monetæ valor, & qui vendunt eam accipere compellantur; debet item valor idem in ordine ad solutiones retineri; non enim aliud æquitas patitur, & monetæ valor debet esse idem pro omnibus, quando non est auctoritate publicâ variatus. Quòd si creditor aliquis sit, qui compulsus accipere, nequeat iuxta valorem eumdem expendere, quia debitor ipse non est, vt compellere creditorem possit, nec censum habeat, quem redimat, & ita necessarium patiatur detrimentum, id certè per accidens est, & ad rationem boni publici parum conducens: nam quandoquidem aliquis est detrimentum passurus, aut debitor scilicet, aut creditor; nihil Reipublicæ interesse videtur, quòd vnus potiùs,
quàm alius, illud patiatur. Et generaliter loquendo, debitoribus est potiùs, quàm creditoribus fauendum, propter rationem adductam. num. 135. illi enim inter maiores versantur angustias; vnde illa contra Creditores Dei exprobrantis vox Isaiæ. 58. v. 3. Et omnes debitores vestros repetitis. Circa id autem quod obstare poterat ratione piorum operum, diximus, num. 33.
138
*Limitatio autem in Assertione addita, Nisi nomine alterius agat; quia contingit, vt testator iubeat determinatam aliquam pecuniæ quantitatem in opus pium conferri, quæ sit apud executorem deposita, & circa quam nulla esse variatio valoris queat. Tunc autem non deerit executor (& talem aliquem nouimus) qui velit infamata pecunia soluere, quod legatario soluendum. Sed est illud omnino à iustitiâ, & fidelitate alienum, quia contra manifestam testatoris voluntatem, & ius legatarij in eadem voluntate fundatum. Est item contra leges depositi; vnde si testator debitum repeteret, nullo modo esset tali solutione contentus. Si ergo testatori non fieret satis, ergo neque legatario, in quem ille omne ius suum transtulit. Et simile erit, si quis; quod à testatore in optimâ monetâ accepit, velit Barras tribuendo exequi, quarum pretium forense inferius est, vt necessariò legatarius in illis sit partem non modicam perditurus.
139
*Dico quartò: quod dictum est de
solutione in superiori Assertione, intelligendum etiam in mutuatariis; quando mutuum non est omnino gratuitum; sed cum præmio ob lucrum cessans, aut damnum emergens. Ratio est, quia contractus tales ordinariè non fiunt in gratiam mutuatarij, sed respectus ad lucrum habetur, & ita non currit in illis fundamentum Assertionis primæ, quòd scilicet mutuum sit beneficium, ex quo nullus grauari debet. Quòd si contingat in foro exteriori compelli. Sic gratuitò mutuantem admittere solutionem, id in foro animæ nihil proderit, vnde mutuatarius ad plenam recompensationem manebit in Dei oculis obligatus. Sed communia hæc aliis extra Indias sunt. Ad alia iam specialia veniamus.
CAPVT XII.

CAPVT XII.

Contractus alij Indici percurruntur, præsertim Ecclesiasticorum.
CIrca præcipuos, quatenus speciales sunt aut speciale aliquid in illis admiscetur, dictum à nobis, quod est visum opportunum: vnde circa alios breuioribus est clausulis decurrendum; licet in nonnullis diutius insistendum.
§. I.

§. I.

De contractu circa Cocam.
140
*DIctum de illâ Titulo 1. num. 138. &
seqq. Hic quæro an Religiosi habere possint prædia, in quibus arbores istæ coluntur, & emolumentis earum frui; cùm enim genus istud foliorum ea habeat inconuenientia, de qui|bus loco citato diximus, Religiosos, qui omnium spirituali bono, ac præsertim Indorum conuersioni, & in fide promotioni debent attendere; videtur dedecere. Quod quidem ego sic arbitror,
dedecere quidem ob rationes dictas, sed nihilominus non peccare grauiter, si ex donatione alicuius habuerint, neque eam commodè possint alienare: dummodò prædia in pago non insalubri sint, in quo scilicet Indi cultores de vita periclitentur, quorum aliqui inueniuntur. Ratio est, quia ea, quæ minùs decent, ob rationes aliquas specialis conuenientiæ solent licita reddi. Sic D. Paulus indecens sibi iudicauit habere, qui alimenta ministraret circa euangelij prædicationem occupato, vnde ait 1. Cor. 9. v. 12. Sed non
1. Cor. 9 v. 5. & 12.
vsi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Euangelio Christi. Et tamen alios Apostolos non ita fecisse ibidem præmiserat, dicens v. 5. Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi: sicut & ceteri Apostoli, & fratres domini, & Caphas? Quod ergo minùs decens videbatur, Apostoli alij faciebant, quia ad id cogebat necessitas, & indecentia illa magnitudine virtutum, & excellentia miraculorum supplebatur, vt nullum Euangelio obstaculum videretur. Existima autem indecentiam fore non tolerandam, si Coca in propriis Religiosorum domibus minutiùs esset venalis; nam & abusus illius, non sine graui nota in Religiosos cœpit propagari.
§. II.

§. II.

De aliquibus Religiosorum contractibus, qui negotiationem videntur præseferre.
141
*SIt hoc ad nuper dicta consequens, de
quo P. Molina Disput. 342. §. Tertiò obseruandum. Vbi ait Religiosos in Indiâ, & Brasilia, nonnullos regionum illarum fructus emere viliori pretio, vendendos maiori in Europa, vt inde quæ illis necessaria sunt empta transmittantur. Quod ipse Pater probat, quia ad illud necessitas cogit; dummodò intra necessitatis limites se contineant, & non cedat in lucrum, quod est necessitati tantummodò indultum. Et hanc eius doctrinam alij posteà sunt amplexi; pro quâ & auctoritas sic facientium esse potest affatim sufficiens; cùm viri docti, & probi sint, qui meliùs, quàm alij, circumstantias rerum noscere potuerunt. Pro quibus est caput. Multa sunt, ne
Cap. Multa sunt.
Clerici, vel Monachi. in quo sic ex Concilio Moguntino: nec tamen iustum negotium est interdicendum propter neceßitates diuersas, quia legimus sanctos Apostolos negotiatos fuisse. &c. Pro quo etiam: extra de dicimis Cap. dilecti.
142
*Illud non ita excusabile, vendere agrorum
fructus quos Religiosus conduxit: quod quidem prohibitum in Cap. Multa sunt citato, verbis illis: conductores sæcularium rerum, aut Procuratores. Vt ibi Doctores intelligunt, & expressiùs in Cap. Peruenit. 21. Quæst. 3. ex Concilio 1. Carthaginensi, in quo Nicolaus Papa Episcopis Castillanis sic dixisse legitur. Verba citati Capitis sunt: Decreuit igitur sancta Synodus, neminem deinceps eorum, hoc est, non Episcopum, siue Clericum, aut Monachum conducere posseßiones &c. Idem habetur in Cap. Placuit. Vbi tamen de Monachis non est sermo. Constat autem ex Cap. Sed nec: ne Clerici, vel Monachi. Ea quæ quæ ad negotiationem spectent, strictiùs Religiosis inhiberi, verbis illis: Districtiùs autem eum decernimus puniendum,
si Religiosorum quisquam aliquid prædictorum ausus fuerit attentare. Sic ibi ex Alexandro Tertio in Concilio Turonensi. Cùm etiam in priori Capite expressa Monachorum habeatur mentio; nil refert in alio Capite illam non extare, vt est manifestum; & hoc debent Parochi Regulares attendere quia & prohibitio comperta est, & Doctores in ea agnoscenda, & asserenda conueniunt.
143
*Addunt tamen id contingere quando
aliena prædia conducuntur, vt vendantur fructus. Pro quo videri possunt P. Molina Disputat. 342. vers. Idem dicerem. Cardinalis Lugo Disputat. 26. numer. 29. P. Lessius Libr. 2. Cap. 15. num. 6. P. Gaspar Hurtadus Disp. 2. de Contractibus, difficultate 17. vers. Addimus. Bonacina de Restitutione Disp. 2. Quæst. 9. Puncto 2. num. 4. P. Dicastillus Libr. 2. Tract. 9. Disp. 1. num. 238. & alij, qui communiter addunt ex huiusmodi contractu debere alcaualam, vel quocumque alio nomine vocetur id, quod ex venditione debetur. Si ergo prædia non conducantur, vt vendantur fructus, & quæstus ex illis fiat, sed ex aliis finibus, non currit prohibitio.
Notanda exempla.
Ex.Exempli g.gratia, si conducantur, vt propria animalia ibi pascantur, quia non est locus commodus Religiosis vbi id facere possint. Quod ampliandum, etiamsi pascantur vt benè enutrita vendi meliùs possint. Vbi & ampliatio alia fieri secundùm alios potest, videlicet etiamsi animalia emantur, & ibi diutiùs alantur, & curentur, vt sic per industriam meliora reddita vendi cum lucro possint. Non enim immutata venduntur, quod communiter Doctores requirunt ad propriâm negotiatiorem; de quo dictum n. 33. & melioratio videtur esse fructus industriæ, quamquàm hoc vltimum difficultate non careat. Videatur Cardinalis Lugo num. 29. & 34. & decretum 84. Congregationis septimæ nostræ Societatis.
144
*Item si conducantur, eò quòd ad culturam
propriorum prædiorũprædiorum notabiliter conferant, vel ob pascua, vel ob aquas irrigationi necessarias, vel propter vitanda damna ex vicinis prædiis occurrentia, quæ sunt semper frequentissima: ob rixas rusticanorum, & vicinorũvicinorum æmulationes, insidias, suffurationes, simultates. Sic Abraham & Loth, licet cognati, & iusti. Non poterant habitare communiter. Genes. 13. v. 6. Vnde & facta est rixa inter
Genes. 13. v. 6. & 7.
pastores gregum, Abram, & Lot. v. 7. in his ergo & similibus casibus, licet ex conductis prædiis vendantur fructus, non contrauenitur iuris canonici dispositionibus, iuxta quas solùm negotiatio ob directum finem quæstus faciendi prohibetur, quẽquem generaliter Textus damnat, vt videri potest tota Distin. 88. & toto Titulo. Ne Clerici, vel Monachi: non autem eum, qui intra rationis continetur limites, & nihil inordinatum: aut scandalo occasionem præbens, constat præseferre. Videatur Cardin. Lugo in Responsis moral. Lib. 3. Dubio. 20. num. 3. Et quod dictum est de Religiosis, etiam de Clericis est intelligendum, circa quos tamen aliquid specialius adiiciendum.
§. III.

§. III.

De Contractibus Clericorum, & speciali pro Indijs prohibitione.
145
*CIrca prohibitionem in genere videndus
Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. cap. 16. num. 60. & 61. & in Politica Pag. 170. In particulari loquendo conducere alienos agros Clerici prohibentur, vt vidimus: ex quo nonnulli videntur colligere non esse sibi prohibitam fructuum decimalium conductionem, vnde videmus aliquos contractatione istâ, non solùm diuites, sed etiam opulentos euasisse, sed non esse illam licitam videtur omnino compertum. Tum ex Concilio Limensi 3. Actione 3. id specialiter prohibente Cap. 21. Tum etiam iuxta id quod Doctores communiter circa prohibitionem negotiationis affirmant. Emunt siquidem fructus vt immutatos vendant: neque id titulo aliquo pietatis, aut necessitatis honestant: & supra conductionem agrorum aliquid est in eo ampliùs, vnde illa magis prohibita debeat judicari. Siquidem quando conducuntur agri non ibi emptio aliqua interuenit, quia neque agri ipsi neq;neque fructus emuntur: in conductione autem decimarum emuntur fructus, qui posteà immutati venduntur. Si autem
Limitatio specialis.
mutatio accidat, erit forsitan conductio toleranda, vt si Clericus habeat molendinum, & fructus decimales emat, siue quoscumque alios, vt in farinam reductos cum lucro vendat; quod fieri posse probabile apparet. Et erunt etiam qui
Reiecta alia.
affirment licere illud, etiamsi Clericus proprium non habeat molendinum, ob mutationem in eo factam. Quod tamen non videtur admittendum, quia mutatio illa non est effectus industriæ ipsius Clerici, neque ex aliquo prouenit, quod eius sit, eamdemque indecentiam habere videtur, acsi penitus immutati tales fructus venderentur. Pro quo videri possunt P. Molina Disputat. 324. citatâ, & Cardinalis Lugo num. 34. ob multa, quæ adducunt similia, & minimè licere testantur. In specie autem casus præsentis loquitur P. Molina vers. Idem dicendum, de Clerico inquam, qui alieni beneficij fructus conducit. Et idem erit si quando decimæ conductoribus traduntur, Clericus conductorem supponat, qui suo nomine conducat, cùm tamen reipsa Clericus ipse totum sit negotium per se principaliter peracturus. Verba enim legis amplectitur, sed contra legis voluntatem faciens, vnde manifestũmanifestum est in legẽlegem peccare, vt est regula iuris notissima.
146
*Et licet Episcopi possint Clericis
administrationem aliquam committere rerum dictarum, vt habetur in Cap. Peruenit 21. quæst. 3. non ideò possunt conductionibus istis annuere, cùm prohibitio à suprema potestate descendit, nisi fortè indecentiâ cessante dispensent, vt videntur posse facere, quandoquidem id non inuenitur in speciali prohibitum; iuxta multorum doctrinam. Pro quo videndus P. Thomas Sancius Lib. 1. de Matrimonio Disput. 61. numer. 3. vbi quamplures adducit. Sed an ex Prouinciali Concilio id prohibenti oriatur specialis impossibilitas; dicendum inferiùs. Videntur autem multoties dispensare Episcopi, quia vident, nec prohibent, aut puniunt sic facientes: taciturnitas enim eius, qui prohibere potest, cùm facilè prohibere possit, est tacita dispensatio, vt innumeri docent Auctores apud Ioannem Sancium in selectis disp. 44. n. 3. Pro quo
& videndus P. Palaus Tom. 1. tractat. 3. disp. 6. Puncto 12. num. 3. vbi & alios adducit. Videntur autem eâ ad dispensationem dictam ratione moueri: quia sic res Ecclesiæ meliùs transiguntur, dum conductores securiores habentur, qui & Prælatos verentur offendere, & quæ congregant, in vsus tandem pios creduntur expensari; quod non ita in sæcularibus euenit, vt experientiâ est manifestum.
147
*Contingit etiam in Indiis Mercatores
aliquos etiam bigamos dispensatione, vt possunt obtenta, fieri Clericos, sed communi ferè omnium judicio Mercatores remanere, licèt eorum nomine non videantur mercimonia procedere, sed aliorum, quibuscum societatem ineunt, vel administratores sunt: & vtrumque hoc, scilicet societatem inire posse, vel per alios negotiari, Doctores plures affirmant, qui videri possunt apud Dianam Parte 1. tract. 8. resol. 71. & 72. & aliis locis citatis n. 33. & Bonacinam disp. 3. de contract. q. 1.
Puncto 5. n. 19. Addunt tamen ita sentientes, limitationes aliquas, quas isti non videntur obseruare. Quòd scilicet pecunia ita tradatur socio, si contractus societatis initur, vt tota cura illi relinquatur, & solius pecuniæ, ac lucrorum communicatio sit. Ita Card. Lugo n. 36. cum P. Molina disp. 342. vers. Vtrum autem, & P. Lessio lib. 2. cap. 15 n. 6. Syluius 2. 2. q. 77. art. 4. Renatus à Valle apud Dianam Parte 9. tract. 7. resol. 69. quod & ipse amplectitur addens cum Card. Lugo, peccatum veniale futurum, si aliquantulùm curæ, & superintendentiæ in eo interueniat, quod & prius tradiderat P. Rebellus Parte 2. lib. 9. quæst. 18. num. 8. Prætereà dicunt, si per administros id faciant, non
debere ita negotiationi intendere, vt quasi causæ principales sint, quod benè à Renato, & Syluio explicatum amplectitur Diana suprà in fine. QuẽQuem influxum ita explicare possumus, vt administri in emptionibus, & venditionibus, cambiis, permutationibus, &c. quoad substātiamsubstantiam & modum omnino à ClericorũClericorum voluntate dependeant, scribendo, & rescribendo frequenter, quod facere etiam laici solent, dum administros adhibẽtadhibent negotiationibus, quas per se ipsos nequeunt exercere. Sic enim habet Regula Iuris in Sexto 72. Qui facit per alium, est perinde, acsi faciat per se ipsum. Addunt item, ad
negotiationem talem debere iustam aliquam subesse causam: sic P. Lessius dudum citatus in fine. vers. vlt. Tales autem limitationes non seruari ab aliquibus, ex eo ostenditur; quia Mercatores vt anteà reputantur, & de justa causa non constat, neque vlla specialis apparet. Sibi ergo consulant, rationem dati, & accepti Deo ob sacerdotalem dignitatem, quam gerunt, exactissimè reddituri.
148
*Dubitari autem potest an iusta caussa
sit si in negotiatione persistant, vt plura acquirant in operibus pietatis expendenda. Ad quod dicendum: si negotiatio non penitus per alios exerceatur, sed ipsi habeant principalem influxum, ita vt Mercatores reputentur, minimè ob finem dictum negotiationem honestari, quia per illam easdem distractiones incurrunt, quas ob fines alios, si negotiarentur incurrerent, & illæ | sunt, quas sacri Canones student iteratis cautionibus remouere. Vide 21. Caussam per totam quæstionem tertiam. Deinde sola necessitatis ratio in excusationem admittitur, vt vidimus ex Cap. Multa sunt, ne clerici, vel Monachi. Scandalum prætereà perseuerat, paucis enim caussæ illæ pietatis innotescunt; & qui eas norunt, non rectè de huiusmodi solicitudinibus sentiunt, vt experientiâ constat. Si autem negotiatio per alios modo decenti fiat, satis iusta caussa videtur prædicta, quia ob pietatem in multis videtur dispensari, vt propter orphanorum, & viduarum defensionem; aut earum personarum quæ maximè Ecclesiastico indigent adminiculo, propter timorem Dei, vt
Cap. Peruenit, 21. q. 3.
habetur in Cap. Peruenit 21. quæst. 3. vbi de negotiatione est sermo.
149
*Ex quo habemus; quod si in Concilio
aliquo contra Clericos negotiationi vacantes excommunicatio ipso facto incurrenda proferatur, illos non liget, qui eâ seclusâ grauiter in eo genere non deliquerint, iuxta datas explicationes, quia videlicet non per se, sed per alios, & per alios ita, vt cura eisdem relinquatur, & conductione bonis respectibus honestatâ, & talis est excommunicatio Concilij Limensis Tertij. Actione 3. cap. 4. In quo sic post alia: Cui tanto malo, quod & indies latiùs serpere, & Indorum saluti vehementer nocere
animaduerterit, cupiens pro data sibi à Domino potestate, efficacius occurrere, strictè præcipit, ne qua persona Ecclesiastica, cuiuscumque gradus, dignitatisúe sit, negotiationem Sacris Canonibus toties prohibitam, quacumque arte, coloreúe exerceat, si quis autem Clericus mercaturæ operam dederit, præter pœnas à jure, atque Concilio superiore impositas, quas innouamus, excommunicationis sententiam ipso facto incurrat. Sic Concilium à Sixto V. approbatum; quod cùm de quacumque persona
Ecclesiastica loquatur, solum sacris Ordinibus ornatos comprehendit, iuxta communem Doctorum sententiam, pro quâ videri omnes citati possunt. De Beneficiatis autem, in sacris non constitutis, magis dubia caussa est, & sunt qui negent obligari, communior autem, & praxi recepta
sententia affirmat, pro quâ videri Auctores possunt, quos adducit Bonacina disp. 3. de contract. quæst. 1. Puncto 5. n. 19. Diana tract. 8. citat. Resol. 73. Card. Lugo disp. 26. num. 36. & alij. Sed cùm probabilis prior sententia sit, illâ poterit, qui voluerit, se tueri.
150
*Religiosos autem prohibitione dicta, &
illius pœnis, nisi quatenus eorum aliquæ de jure communi sunt, non ligari, stante illorum exemptione, receptissima sententia est, pro quâ videri potest P. Suarez lib. 4. de legibus c. 20. P. Palaus tom. 1. tract. 3. disp. 2. Puncto 1. n. 11. P. Amicus disp. 5. de Iustitiâ. n. 341. & seqq. & maximè in specie loquens Nauarrus Concilio 2. de sepulturis, & plures alij, quos adducit & sequitur Diana Part. 1. tractat. 10. Resol. 11. & alij passim: neque obstat dictum Concilium esse à Pontifice confirmatum, etiamsi vera confirmatio sit, quia confirmatio non ampliat dispositionem, sed roborat, quatenus maioris facit auctoritatis ex Cap. Proposuit, de concessione Præbendæ, circa quod Barbosa in collectaneis ad dictum caput n. 7. & 13. Ex his non audiendus D. Villaroel qui parte 2. quæst. 12. art. 5. n. 107. ait Religiosos ligari legibus synodalibus, seu diœcesanis.
§. IV.

§. IV.

Circa Parochos Indorum quid speciale ex Concilio Limensi.
151
*VRgentior est eiusdem Concilij decisio
Cap. 5. contra Indorum Parochos negotiantes, sic enim habet post grauitatem criminis ponderatam. Idcirco Sancta Synodus sub eisdem pœnis proximo decreto propositis, vetat, ne quis Indorum Parochus per se, vel aliam interpositam personam quamcumque, cum quibusuis Indis mercaturam exercere præsumat. Insuper neque pecora quæcumque alere præter necessaria ad victum, aut agros colere, aut vehendis mercibus animalia tenere, vel locare: neque Indos ipsos ad mineralia sibi curanda mittere, vel eorum operam locare; denique neque cum ipsis Indis negotiari, neque cum alijs per ipsos; qui istorum quodlibet egerit, etiam excommunicatione latæ sententiæ se nouerit innodatum. Sic ibi; vbi quod ad interpositam personam
attinet, juxta dicta num. 148. est explicandum; quando scilicet fit per illam, sed cum causæ principalis influxu, nam & caussa etiam partialis principalis esse potest, vt ex Philosophia notum. Dummodò contractus aliàs ex se illicitus non sit, de quo dictum, cùm de Indorum Prætoribus ageremus. Titulo 6. cap. 1. Quod de
De alendis pecoribus.
alendis pecoribus dicitur, ad greges pertinet, quos Castellæ dicimus Ganado de Castilla. oues, boues, & capreas; ista enim ad victum pertinent: non ergo videtur prohibitum, equos alere, & propagationem eorum, sicut aliorum animalium, accurare. Prætermissum sanè illud, quia in Peruuio nullum est inconueniens ex cura huiusmodi deprehensum; si tamen equæ, & asinæ aut èex contra pariter alerentur ad mulorum, & mularum generationem, maior esse difficultas posset, quia inde animalia prodeunt prouehendis mercibus apta, quorum retentionem paullò inferiùs Concilium vetat. Si ergo non ad eum effectum, sed ad vendendum simplicitur teneantur, non videtur prohibitio circa illorum generationem vrgere.
152
*Agros colere, si conducti sint, iam
De culturæ agrorum.
vidimus non licere: & ita frequenter accidit in Parochis Indorum, qui proprios agros non possident. Si autem conducti non sint, & tantùm pro necessariis ad victum coluntur, idem quod de pecoribus indulgetur. Vnde etiamsi agri conducti sint, idem per Concilium licebit. Vbi non delicata commensuratione procedendum est, vt nihil amplius, quàm quod necessarium est, colligatur: cùm enim id nequeat omnino exactè cognosci, neque annorum sit semper vna eademque fertisitas, ad copiam debet conatus dirigi, & licet aliquid vendendum restet, id non est contrarium decisioni Concilij judicandum; applicando Doctrinam, quam habet circa emptionem, & venditionem Cardinalis Lugo Disput. 26. num. 32. & est etiam aliorum, quod & in pecoribus pariter asserendum.
Id autem, quod de animalibus pro mercibus vehendis additur, duo genera eorum complectitur. Primum arietum peruuianorum, quos vocant Ganado de la tierra, qui cùm ad genus Camelorum accedant, vehendis mercibus aptissimi | reputantur. Has alere Parochi solent, & teneros vili pretio emunt, maiori vendendos. Secundum mulorum, & mularum cum stramentis, & ornatu per numeros ductorum Piaras appellant. Hæc tenere, & locare non licet; videlicet custodienda, & ducenda per Indos; si autem per alios
Locatio vt liceat.
famulos, probabile est id licere, etiamsi ad locandum fuerint empta. Quod licet neget P. Molina Disput. 342. in fine, redarguit tamen eum Cardinalis Lugo num. 34. quia ipse P. Molina fatetur posse Clericum propria prædia, vel iumenta locare: postquàm autem illa emit, iam sunt propria illius, sicut si domi nata fuissent. Quòd verò eo animo emerit, non videtur satis; quia licet prædia emerit animo locandi, id non esset illicitè negotiari; ergo & idem in iumentis erit, nisi frequentia emptionis speciem negotiationis habuerit. Sic ille arguit.
153
*Quod ad mineralia attinet, satis perspicuum
est: ipse autem modus loquendi indicat de Indis propriæ Parochiæ esse sermonem, dum dicitur nec mitti, nec locari posse: illi ergo non possunt mitti, qui nec locari: est autem manifestum alienæ Parochiæ Indos non posse locari à Parocho, & ita nec mitti, quod satis ostendit de Indis propriæ Parochiæ esse sermonem, missio enim ad subiectos spectat. Si ergo Parochus minerale habeat, non prohibetur Indorum aliorum vti ministerio, qui voluntariè voluerint laborare: nequeunt autem habere nisi in illis hæreditario iure succedant, de quo D. Solorzanus Tom. 2. Lib. 1. Cap. 16. num. 61. & in Politicâ Pag. 170. Col. 1. fin. cum Indis denique negotiari Parochi prohibentur,
Neque negotiandum cum ipsis.
quod accidit dum illis vinum, & familiare ipsis poculum, Chicha, vestes, & alia venduntur: aut quas Indi ipsi ex propriis laboribus merces acquisitas vendere Parochis compelluntur, in quibus non solùm multa indigna, & sordida, sed etiam iniusta frequenter reperiuntur. Quod si Parochus matrem secum aut sororem habeat, & earum nomine aliquid prædictorum agatur; non ideò videntur excusandi, cùm constet lucrum eorum ad ipsos pertinere. Pro quo videre potest P. Rebellus Parte 2. Lib. 9. Quæst. 78. num. 8. Quòd si panis vendatur publicè, vbi emi ab aliis etiam potest, cuius venditionis lucrum satis moderatum esse solet, & ita etiam valde credibile ad matrem, aut sororem pertinere, non debent conciliaris decreti transgressores reputari, & idem est de quibusdam aliis. Negotiari autem per Indos cum
Sicut neque per ipsos.
aliis tunc accidit, cùm ab ipsis onerata animalia ducuntur, & rerum variarum commercium agitatur. Dum autem, neque cum alijs per ipsos dicitur, aliorum nomine non Hispani solùm veniunt, sed quicumque alij, etiam Indi; quod contingere potest, si Parochus Indos Parochiæ suæ ad alios Indorum populos mittat, apud quos mercimonium possit exerceri. Eadem enim ratio est tum auaritiæ remouendæ in Parochis, tum damni temporalis, & spiritualis Indorum; qui alienis commodis addicti propria non curant, neque instrui plenè de diuinis possunt pro salute eorum opportunis.
154
*Post excommunicationis sententiam
pronuntiatam sic additur: Sciant etiam Parochi Indorum mineralium officinas siue ingenia, pannorum quoque Lanificinas, cæterasque quæstuarias artes sibi esse penitus interdictas. Neque enim qui Euangelizandi ministerium susceperunt, Deo simul & Mammonæ seruire possunt. Hæc Concilium: quæ cùm post excommunicationis sententiam posita sint, non videntur per ipsam comprehensa. Et quidem quæstuariæ artes non sunt aliàs Clericis, etiam Parochis interdictæ, quia vbi artificium interuenit, negotiatio non est, vt sæpiùs dictum, & præsertim
num. 33. & mineralium officinæ, siue ingenia, licèt alias per Regia edicta Ecclesiasticis non permittantur; id tamen ob alias satis congruentes rationes est, & non quia negotiatio in illis possit deprehendi, à quâ illi iubentur abstinere. De
officinis autem pro lanificio communis quidem sententia est Ecclesiasticis non licere, quando lanęlanæ ad opificium emuntur, vt videri potest apud P. Molinam Disput. 342. vers. Secundum est. Cardin. Lugo suprà numer. 43. P. Filliucium Tractat. 35. num. 22. & alios. Si autem lanæ ex propriis gregibus sint, non est ita exploratum vt videri potest, apud Cardinalem Lugo. Numquam autem prædictis officinis lanæ non emptæ sufficiunt, iuxta quod potuit Concilium generaliter loqui communem sententiam amplectendo.
§. V.

§. V.

Circa Dispensationem notanda doctrina.

155
*VIdendum iam restat id, quod in hunc
locum remisimus; an liceat Episcopis circa prohibitiones præfatas dispensare: & generaliter loquendo videtur licere, sicut dictum num. 146. si videlicet caussa ista sit. In facti autem contingentiâ rarò talis caussa occurret, & ita rarò etiam poterit dispensatio iusta reperiri. Aut enim necessitas est, & tunc non est opus dispensatione. Aut vtilitas, & tunc per alios potest negotiari, quod licere iam vidimus, & præter Auctores citatos id tenet Bassæus v. Clericus, num. 14. In Parochis autem Indorum neque necessitas vrget, quia sufficientem habet sustentationem, quod & negotiatio ipsa arguit, quæ non est nisi ex superabundantibus instruenda. Vtilitas autem nulla potest esse talis, quæ præponderare queat vtilitati Indorum, à Parochis ante omnes alias exquirendæ, & negotiationibus istis constat impediri. Quod quidem Concilium eleganter expressit citato Capite 5. fic dicens: Cùm Neophyti isti ea de
caussa, tum scandalum graue sustineant, tum instructionis suæ iacturam non mediocrem faciant, dum ab his in temporalibus ipsorum quæstibus occupantur, à quibus debebant spiritualibus incrementis augeri. Sic ibi. Quæ quidem rationes, & scandali scilicet, & instructionis iacturæ, cùm adeò vrgentes sint, quis non videat rarissimè euenturum vt cessent, & sic possit negotiatio sustineri? Tum etiam quia cùm dispensatio Parocho alicui ab Episcopo confertur, impossibile est eum omnes circumstantias præuidere in negotiatione futuras, vnde non est satis generaliter caussam aliquam dispensandi subesse pro aliquo actu, & generaliter illam procedere, quia impossibile moraliter est in omnibus actibus inconuenientia cessare. Id autem Parochorum conscientiæ relinquere, nimis periculosum est. Deseruire tamen illud ad euitandam | excommunicationem, erit fortè qui censeat, iuxta probabilem sententiam, asserentem dispensa
tionem iniustè datam esse validam, quando non est in lege superioris. Pro quo quam plures adducit P. Thomas Sancius Libr. 8. de Matrimonio Disputat. 17. num. 27. Diana Parte 1. Tract. 10. Resolut. 32. & Recentiores alij communiter. Concilium autem Prouinciale in ordine ad leges condendas, & consequenter in ordine ad dispensationes, non esse superius singulis Episcopis tenet P. Arriaga Tract. de legibus, Disputat. 18. num. 57.
& Disputat. 29. Sect. 2. Verùm hoc non videtur accommodari præsenti casui posse, quandoquidem Concilium approbatum est à Sixto Quinto. Quando autem approbatio, quæ & idem cum confirmatione videtur, accedit, Concilium Prouinciale iuxta auctoritatem confirmationis regulandum est, vt non liceat in eo, sicut neque in iure communi, inferioribus dispensare, nisi iustâ interueniente caussâ, ex cuius caussæ defectu redditur inualida dispensatio, vt citati tradunt, & videri potest præsertim P. Sancius Disput. 27. ciatatacitata, num. 30. vbi alios adducit.
156
*Sed certè, licet prædictum Consilium
approbatum sit, non tamen videtur confirmatum eo confirmationis genere, quo Prouincialia Concilia ad idem auctoritatis culmen, quo Generalia, solent eleuari; iuxta quod non dubitat Cardinalis Bellarminus Lib. 2. de Concilijs Cap. 5. asserere ea errare non posse, & oppositum proferre temerarium esse, erroneum, & hæresi proximum. Neque etiam alio confirmationis genere approbatum apparet quod inferius sit; tali tamen vt eius decreta nequeant in Conciliis aliis Prouincialibus abrogari: nullum enim verbum in approbatione extat, ex quo similis auctoritas possit coniectari. Neque enim Bulla approbationis est pro hoc expedita, sed Cardinalis Carafa, nomine Congregationis Cardinalium, Concilio Tridentino interpretando præpositorum Archiepiscopo Limano rescribit; Concilium dictum à præfatis Cardinalibus, ex suo munere, & suæ Sanctitatis iussu diligenter perlectum, sic subdens: nunc Synodum prædictam ad Amplitudinem
Cardinalis Carafæ verba.
tuam remittunt; vbi visum fuit emendatam atque aptatam, vt eo modo, qui illam acceperit, edendam, & pro istorum populorum salute, atque Ecclesiasticæ doctrinæ conseruatione, omnino curet obseruandam. Sic ille: vbi quidem nullum Pontificium præceptum elucet, & Cardinalis solius Congregationis nomine loquitur; nullum ex se etiam præceptum adiiciens, sed admonitionem pro eo, quod etiam eâ non extante ab Archiepiscopo erat diligenter accurandum, Synodum, inquam, sic emendatam, & aptatam edendam, & pro illius obseruatione specialem solicitudinem adhibendam. Vbi si ex eo quòd Pontifex Cardinalibus Congregationis negotium remiserit, quod ab eis actum est videatur approbare, immò & confirmari; talis certè
confirmatio simplex est, per quam non velle PōtificemPontificem rei naturam variare, quamplurium Doctorum sententia est, quos adducit Barbosa in collectaneis Lib. 2. Titulo 30. Cap. Porrecta 6. licet
Vide infra n. 170.
hoc ex illo capite non deducatur.
157
*Et per hoc responderi potest ad id,
quod in adnotationibus ante ipsum Concilium propositis habetur specialiter circa casum præsentem. Cum enim Procuratores Cleri PereuiensisPeruuiensis validè coram Pontifice instassent vt excommunicatio dicta tolleretur, Consilium Regium Indiarum contra stetit, & Rex Philippus Secundus iudicio se Concilij plenè conformans, ad Pontificem scripsit, supplicans vt non permitteret tolli, sed suâ illam auctoritate confirmaret. Cui piissimæ, & conuenientissimæ postulationi annuisse Pontificem non videtur posse dubitari. Confirmauit ergo, sed modo dicto, quia nihil ampliùs necessarium videbatur. Clerus volebat tolli, & pro eo ad Sedem Apostolicam appellauit, cùm à Concilio, conuenientiâ prospectâ, conseruandam fuisset iudicatum. Post exactam notitiam, & auditis partibus, ait Pontifex: non tollatur. Manet ergo firma, sicut sententia quælibet
Posse ab alio Concilio tolli.
Apostolicâ auctoritate roborata. Dum enim Concilium aliud Prouinciale non habetur, clarum est vim habiturum decretum tale, sicut & alia. Quod si processu temporis Concilium aliud contrariũcontrarium iudicauerit, quia diuersus erit rerum status, integrum erit Patribus excommunicationem tollere, quia res per easdem caussas dissoluitur, per quas nata est, vt est regula iuris notissima. Cap. 8. quæ sine præiudicio melius sentientium dicta velim, neque vti certa, sed per coniecturam non penitus inuerosimilem. Sed iam tollendæ excommunicationis
Etiam sublatam à Paulo V.
cura à Paulo V. sublata in Bulla, quæ incipit, cùm sicut accepimus. Die 7. Maij. anni 1607. & affertur integra à P. Quintana Tom. 2. Tract. 6. Singul. 5. in ea enim, aliis relictis pœnis in suo robore, excommunicationem tollit à CōcilioConcilio Limensi præsertim impositum, sicut aliàs contra Clericos negotiatores.

DIGRESSIO. Circa potestatem dispensandi in Decretis Concilij Prouincialis.

158
*SEntentiam circa hoc P. Arriagæ n. 115.
præmisimus, circa quam tamen operæ pretium fuerit nonnihil immorari. Affirmat ille, Concilium non esse quolibet Episcopo superius, sed dum aliquid statuunt, quod scilicet vim sit legis, aut statuti habiturum, vnumquemque id circa suāsuam diœcesim dicernere, quod in diœcesana Synodo poterat, & sic plures esse leges, aut statuta iuxta diœcesum numerum, maiori tamen deliberatione ex Patrum auctoritate, in quibus sapientia, probitas, & experientia solent eminere. Vnde non solum quilibet Episcopus dispensare in statutis, & legibus Concilij poterit, sed ea etiam abrogare, sicut potest illa, quæ in diœcesana Synodo ab ipso fuerint definita. Hoc probat Primo: quia nullus textus Canonici iuris, ex iis, qui à Doctoribus adducuntur, id probat; immò aliqui contrarium videntur indicare. Sicut dist. 18. in cuius initio dicitur: Episcoporum igitur
Concilia (vt ex præmißis apparet) sunt inualida ad definiendum, & ad constituendum, non autem ad corrigendum: sunt enim necessaria Episcoporum Concilia ad correctionem; habent tamen auctoritatem imponendi, & indicendi, quod aliàs statutum est, & quod generaliter seu specialiter obseruari præceptum est. Sic ibi. | ex Cabilonensi Concilio Cap. 6. Alia autem eiusdem distinctionis Capitula nihil speciale statuunt in ordine ad leges statuendas. Quod si Cap. vltimum quidquam de legibus innuit, ad diœcesanādiœcesanam est Synodum referendum. Caput verò Concilia dist. 17. potiùs videtur ea inualidare Concilia: sic
Cap. Concilia 7. distinct.
enim ibi dicitur: Concilia Sacerdotum Ecclesiasticis legibus quotannis decreta per Prouincias, quia præsentiam Papæ non habent, valitudinem perdiderunt. Sic ibi ex Symmacho Papa.
159
*Arguit secundo: ex Cap. Nullus Primas 9. quęstquæst. 3. vbi sic dicitur: Si sine Concilio, &
voluntate omnium Comprouincialium Episcoporum extra suam Parochiam aliquid tentauerit, gradus sui periculo subiacebit, & quod egerit irritum erit. Quæ decisio etsi non loquatur expressè in casu Concilij, id tamen videtur supponere, quandoquidem requirit omnium Consilium, & voluntatem, quod commodè fieri non potest nisi in Concilio. Tunc sic: omnium consensus requiritur: ergo non est maior vis in Concilio, quàm in quolibet Episcopo. Euidens est consequentia: quia si maior vis esset, per illam posset quilibet in particulari cogi ad acceptandas eas leges, quæ à maiori parte ferrentur.
160
*Prætereà, argui tertiò potest ex eodem.
Ex ratione arguitur.
Nam maior hæc vis non competit Concilio ex natura rei, supposito ordine gratiæ, & institutione Ecclesiæ à Christo; quia stat congregari Episcopos, & nullam in ea Congregatione maiorem vim esse, neque ad concedendam teneri Pontificem: vt si multi seculares iudices diuersarum Prouinciarum conuenirent ad agendum de bono communi, non ideò ex naturâ rei, aut ex concessione Principis, censerentur habere nouam iurisdictionem, etiamsi Princeps ipse hortatus sit eos ad talem conuentum propter bonum publicum: neque etiam talis maior vis habetur ex concessione Pontificis; quia de illa non constat, neque necessario est ad finem, propter quem Concilia talia iubentur congregari: ergo nullo modo est talis maior virtus in illis, nisi in ordine ad correctionem, & punitionem criminum non grauiorum in Episcopis, vt disponitur in Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 5. de Reformatione.
161
*Dico primò: In Concilio Prouinciali
maior est vis, & auctoritas in ordine ad leges, & statuta, quàm in singulis Episcopis: & ita Concilium superius est singulis Episcopis. Hoc esse certum affirmat P. Suarez Lib. 6. de legibus Cap. 15. num. 4. & meritò; quia Doctores omnes ita affirmant, aut supponunt. Firmat praxis, & Canonica videntur decreta comprobare. Et quidem Concilium Prouinciale posse statuta condere, indubitatum est, vt ex pluribus Capitibus distinct.
8. constat. Item ex Cap. Graue nimis, de Præbendis Cap. Sicut olim de accusationibus. Ex Concilio Tridentino suprà Cap. 2. Tunc vltra. Statuta huiusmodi tenentur obseruare Episcopi vti à superiori venientia potestate, iuxta Canonici iuris dispositionem. Quod in primis constat ex Cap. Episcopus, citata distinct. 18. in quo sic habetur ex
Cap. Episcopus 18. distinct.
Concilio Carthaginiensi 4. Cap. 16. Episcopus ad Synodum ire non tardet, si non satis graui neceßitate inhibeatur: sic tamen vt in persona sua legatum mittat suscepturus, (saluâ fidei veritate) quidquid Synodus statuerit. Sic ibi: cùm ergo Episcopus non adstans Concilio, quidquid statutum fuerit, suscipere teneatur: manifestum est Concilio inferiorem esse, à quo potest per statuta ab eodem obligari.
162
*Vt autem textus alios communis iuris
omittam, iuuat maximè ex Concilio Tridentino rem istam apertè demonstrare. In Cap. 2. citato sic habetur. Episcopi, qui nulli Archiepiscopo subijciuntur, aliquem vicinum Metropolitanum semel eligant, in cuius Synodo Prouinciali cum alijs interesse debeant, & quæ ibi ordinata fuerint, obseruent, ac obseruari faciant; in reliquis omnibus eorum exemptio, & priuilegia salua, atque integra maneant. Hæc Concilium, ex quibus liquet Episcopos Concilij subiectos esse decretis; quandoquidem exempti ad illa tenentur. Pro quo & est declaratio Cardinalium sic se habens: Prætereà ad obseruationem
Declaratio Cardinal.
Decretorum Concilij Prouincialis omnes esse obligatos, qui Episcopali iurisdictioni subduntur, atque item exemptos in casibus, in quibus à iure communi, & Concilij decretis, specialiter Episcopis, aut Concilio Prouinciali in ipsos potestas tributa est: contra inobedientes autem iuris remedijs esse procedendum. Sic Congregatio ex recognitione Ioannis Gallamert. Iuxta editionem Lugdunensem Anni 1631. Vbi dici nequit potestatem Concilij ad omnes extendi, quatenus illius decreta vim habent à proprio Episcopo. Nam eo pacto res erat omnino indubitata, neque declaratione indigens: & ita solùm pro Concilij iurisdictione erga totam prouinciam, & subditos etiam exemptos, debuit declarari. Subditos namque exemptos debere parere Episcopo in iis, in quibus exempti non sunt, omnino exploratum est: vbi & obseruandum quod dicitur, Episcopis, aut Concilio Prouinciali. Est ergo diuersa Episcoporum, & Concilij Prouincialis potestas, & hæc ad multa se extendit, ad quæ Episcoporum potestas nequit extendi. Quot item ex CōcilioConcilio ostendi clarè potest, dum potestates istas vt distinctas proponit, Seßione citata Cap. 18. vbi de concursu ad Parochialia Beneficia loquitur,
Concilij verba.
& inter alia sic ait: Etsi Episcopo, aut Synodo Prouinciali pro regionis more videbitur magis expedire, per edictum publicum vocentur qui volent examinari: sic ibi; est ergo diuersa potestas Concilij, & singulorum Episcoporum in ordine ad statuta.
163
*Pro quo & sunt aliæ Cardinalium declarationes circa citatum Caput. 5. apud eumdem: quarum prima sic habet: non solùm Episcopi
Declarationes aliæ.
tenentur eligere (Metropolitanum, cuius Synodo intersint) vt in hoc decreto; verum etiam prælati inferiores, qui hanc electionem liberam habent; licet eorum Capitula contradicerent: quia Capitula tenentur ad eamdem obseruantiam decretorum in Concilio Prouinciali conditorum, sicut ipsi prælati eligentes. Secunda ita est. Capitula etiam exempta tenentur obseruare Decreta in Synodo Prouinciali facta. Ex quibus dilucidè apparet iurisdictionem Concilij diuersam esse, quandoquidem Capitula ad obseruantiam Decretorum tenentur, & non ratione immediatæ subiectionis ad Prælatos, quæ cùm eorum pugnare nequit exemptione; & quia PręlatiPrælati ipsi pariter dicuntur subiecti. Tertia in hunc modum procedit. Et notandum, quòd Episcopus exemptus, qui Metropolitanum vicinum semel elegit, & eius Metropolitanæ Synodo interfuit, non potest ab eo|dem Metropolitano compelli, nec cogi ad constitutiones in ea Synodo editas obseruandas. Sic Congregatio censuit, & hoc ratione exemptionis: nam Concilium loquitur tantùm de interessentia, in reliquis verò seruat exemptionem Metropolitanorum. Sic Congregatio. Ex quibus fit Episcopos non exemptos ad obseruantiam posse compelli, cùm non solùm ad interessentiam teneantur.
164
*Videntur autem prima, & secunda
declaratio inter se pugnare: illa enim ait Prælatos exemptos ad obseruantiam decretorum teneri; quod tamen hæc negat, redditâ ratione quia CōciliumConcilium Tridentinum loquitur de interessentia, in reliquis autem seruat exemptionem: quod pariter de aliis videtur accipiendum. Sed certè non sunt inter se pugnantes; vbi primò dicere aliquis possit non pugnare; quia prior de prælatis inferioribus loquitur, posterior de Episcopis, quibus Concilium præter interessentiam, seruari in aliis exemptionem imperat: de aliis autem nihil statuit. Sed perstat difficultas; quia Concilium expressè determinat Episcopos exemptos debere ordinata seruare verbis illis: & quæ ibi ordinata fuerint obseruent. Ergo quoad obseruantiam nullo modo illis exemptio suffragatur. Habet tamen hoc aptam explicationem, per quam omnis repugnantiæ vmbra remouetur. Tenentur Episcopi ad obseruantiam dictam, quod negari nequit, cùm ita sit mens Concilij perspecta; tenentur etiam diligenter curare vt obseruentur,
quòd & à Concilio præceptum. Tenentur item & inferiores alij Prælati: sed neque illi, neque isti possunt ad obseruantiam cogi, & compelli, Est ergo in Concilio Prouinciali vis directiua, sed non coerciua, sicut alibi sæpè contingit, & in materia præsenti occurrit simile in Cap. Graue nimis, de Præbendis citato, in quo cùm potestas tribuatur Prouinciali Concilio ad corrigendos pręlatosprælatos, qui indignos ad Beneficia eligunt vsque ad suspensionem, circa Metropolitani delictum
limitatio adhibetur, quòd scilicet nequeat illius correctio vsque ad suspensionem tendere; non quia inferior non sit, sed ob præstantiam dignitatis: inferiorem enim esse ex eo constat, quia ab eo ad Concilium potest appellari. Pro quo Abbas Hostiensis, & alij apud P. Sancium Lib. 8. de Matrimonio Disputat. 17. num. 36. Quòd autem correctio, immò & coactio in Concilio, sine suspensione tamen, stare queat, constat ex Tridentino: Seßione 23. Cap. 18. de Reformatione in quo sic dicitur: quòd si CathredaliumCathedralium, & aliarum
Concilium Trident.
Ecclesiarum Prælati in hac seminarij erectione, eiusque conseruatione negligentes fuerint, ac suam portionem soluere detrectauerint; Episcopum, Archiepiscopus; Archiepiscopum, & superiores Synodus Prouincialis acriter corripere, & ad supra dicta cogere debeat. &c.
165
*Atque ex hoc, & iuribus aliis indicatis,
Ratio valida pro Assertione.
ac præsertim ex Cap. 5. Seßionis 24. Concilij Tridentini, alia instrui ratio potest: nam Concilium Prouinciale est superius singulis Episcopis in ordine ad correctionem grauium delictorum, & alia, de quibus iura loquuntur, vnde eorum quolibet resistente potest circa illius correctionem, quæ sibi benè visa fuerint statuere: ergo & resistente etiam potest statutum aliquod legale condere, quod ad prouinciæ bonum viderit expedire. Consequentia constat: quia ex potestate dicta colligitur absoluta iurisdictio cum independentiâ suffragio singulorum: ergo & talis etiam erit in ordine ad statuta. Id quod vrgeo; nam Concilia prouincialia ex præcipuâ. Ecclesiæ intentione ad commune bonum prouinciarum ordinantur, & minùs principaliter ad Episcoporum correctionem. Vnde Concilium Tridentinum Cap. 2. Seßionis 24. citato, fines,
propter quos Prouincialia solent congregari Concilia, proponens, sic ait: Prouincialia Concilia pro moderandis moribus, corrigendis exceßibus, controuersiis componendis, aliisquæ ex sacris Canonibus permißis renouentur. Sic illud. Vbi de Prælatorum correctione nihil expressum, licet certum sit ex sacris Canonibus, etiam ad eorum correctionem ordinari. Sed quia id minùs principale
Concilium idem.
est, ideò non expressum, præcipuis aliis declaratis. Tunc vltra. Ergo in ordine ad principalem finem, pro quo statuta esse possunt, nequit Concilium à singulorum sententiâ pendere. Pater illatio: nam eâ ratione commune bonum facilè posset impediri, vt est perspicuum: si enim viginti Episcopi circa rem aliquam conueniant, & vnus resistat, nihil fiet: immò etsi plures.
166
*Vnde iam efficacissimè insto aduersæ
Instantia efficacissima.
illius, ac singularis sententiæ fundamentum destruendo; scilicet ad statuta cōdendacondenda in Concilio Prouinciali omnium Episcoporum consensum requiri, cuius oppositum tenent Doctores de hoc agentes, & videri possunt specialiter Cardinalis Tuschus Tomo 2. Conclusione 554. & Stephanus Quaranta. V. Concilium Prouinciale n. 29. & 30. plures adducens vti certum statuentes in Concilio Prouinciali ex maiori suffragiorum numero concludi, sicut in aliis regulariter contingit. Sententia enim illa quorumdam nescio quorum, de quâ P. Sancius suprà asserentium in Concilio Prouinciali solum Archiepiscopum habere suffragium decisionum, aboleta est, &
P. Ioannes Perez Monachus.
improbabilis, licet vir doctus illius probabilitatem fundare conetur, ipse communem sententiam amplexus, quidquid enim nonnulli ex antiquioribus dixerint, contrarium inuiolabili est praxi firmatum. Quomodo autem Caput si Primas. Contrarium non statuat, ex dicendis constabit.
§. VI.

§. VI.

Postrema resolutio, & solutæ obiectiones.
167
*DIco secundò. Suppositâ communis, &
fundatissimæ sententiæ veritate, neque Episcopi, neque Archiepiscopus possunt pro libitu in lege Concilij dispensare, & si dispensent irrita est dispensatio: quia in lege superioris. Pro quo specialiter videndi P. Suarez, Cap. 15. citato. P. Thomas Sancius n. 36. & 37. P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Disp. 6. puncto 4. n. 10. & 11. Bonacina Tom. 2. Disput. 1. Quæst. 2. Puncto 1. n. 14. P. Salas Disputat. 8. de legibus Cap. 9. num. 48 P. Layman Lib. 1. Tract. 4. Cap. 22. num. 4. & Cap. 7. §. 3. num. 8. D. Villaroel Parte 1. Quæst. 4. Art. 2. Quin. 65. addit Archiepiscopum à
Secus si caussa iusta adsit
Concilio posse excommunicari. Si autem iusta ratio subsit, dispensare possunt, quia talis videtur Concilij esse voluntas, pro quo P. Suarez suprà n. 7. | P. Sancius num. 26. & alij communiter, licet id neget etiam Archiepiscopo Dom. Villaroel num. 66. neque obiecta vrgent.
168
*Ad primum enim dicimus extare plures
Primum ex obiectis solutum.
iuris Canonici decisiones pro auctoritate Concilij, quarum aliquas adduximus; qui autem opponuntur textus facilem habent solutionem; & quod ex principio Distinctionis 18. profertur, nimium probat, cùm ad illud omnes teneantur respondere: constat enim Concilia Prouincialia non solùm ad corrigendum, sed etiam ad constituendum cogi, cùm possint condere statuta vt esse indubitatum vidimus num. 161. Pro quo
Honorius secundus ita scribit de Concilio Nanetensi à S. Hildeberto celebrato; ibique corrigenda correxit, & statuenda constituit. Sic ille; & est Epistola 66. inter Epistolas S. Hildeberti. Tom. 12. Bibliothecæ Patrum. Debent ergo omnes explicare quomodo stare queat, vt ad constituendum nequeant congregari. Et dicendum videtur non congregari ad constituendum, & definiendum, neque ad id vim habere, quod generaliter omnes possit obligare, aut in particulari aliquos, qui alicuius gradus, aut status sint; ad hoc enim necessaria non sunt, cùm pro iis quæ ad generale bonum Ecclesiæ, & specialium statuum in illa conducunt, satis sit Pontificum prouidentiâ consultum. Quòd autem statuere, & definire Concilium Prouinciale possit, ex eadem distinctione constat: tum in Cap. Episcopus adducto num. 161.
Tum ex Cap. Decernimus ibi: Quæ eodem anno in Concilio acta sunt, vel definita esse noscuntur.
169
*Est autem à veritate alienum in eo Capite agi de Synodo diœcesanâ, cùm verba illius
sint expressa, & sic habeant: Decernimus vt dum in qualibet Prouincia Concilium agitatur. &c. à Prouincia enim Prouinciale dicitur: quod & contextus ipse manifestat, cùm in eo dicatur conuocandos esse ab Episcopo omnes Abbates, Presbyteros & plebem, vt illis referat quæ in Concilio acta, & definita sunt. Cùm enim Abbates ad Synodum diœcesanam concurrant, & ex Clero quamplures, non erat opus conuocari eos ad notitiam in diœcesanâ Synodo actorum ingerendam. Agitur ergo de Concilio Prouinciali, à quo cùm redit Episcopus, id debet intra sex menses agere, quod ibidem à Concilio Toletano agendum intimatur. Et ita intellexit Glossa: item ex duobus Capitibus præcedentibus manifestè
constat diœcesanam Synodum non esse Concilium; nam in priori, scilicet Propter Ecclesiasticas, prohibentur Episcopi, qui Metropolitani non sunt, Concilio facere: in sequenti autem Synodus congreganda præscribitur. Cùm ergo in finali citato de Concilio in Prouinciâ habito decernitur, compertissimum est ad diœcesanam Synodum non esse referendum.
170
*Caput Concilia ex distinct. 17. eatenus
Concilia Prouincialia inualidare videtur, quatenus aliquid sibi contra Sedis Apostolicæ voluntatem vsurpant, & maiora negotia tractant, vt ex sequentibus constat. Item debere illa ante publicationem Sedi Apostolicæ præsentari. Pro quo est praxis, & declaratio Cardinalium circa Caput 2. citatum Seßionis 24. sed circa illud est
non leuis difficultas: nam Concilium Prouinciale, eo ipso, quòd ligitimè congregatum est, & eius statuta nihil absurdi continent, potest statim obligare, confirmatione Pontificis ad id minimè requisitâ, vt ostendit P. Suarez Lib. 4. de legibus. Cap. 6. num. 10. & probari potest ex Synodo diœcesanâ, cuius statuta vt obligent confirmatione Pontificiâ non indigent, vt in citatâ Cardinalium declaratione dicitur verbis illis: Mittentes autem ad Sedem Apostolicam diœcesanas Synodos laudandi sunt. Laudandi inquam ob Sedis Sanctæ reuerentiam, & quia vltra debitum præstant. Est autem maior ratio in Concilio Prouinciali, ob maiorem illius auctoritatem. Ad hæc dico debitum dictum non esse tale, vt propter defectum Consultationis vis obligandi sit statutis Concilij deneganda, vt adducta conuincunt. Est ergo debitum honestatis, in quo peccatum aliquod potest admisceri, si non illi fiat satis. Tum ob reuerentiam debitam Apostolicæ Sedi, quam in hoc exhibendam praxis communissima persuadet. Tum etiam quia bono communi non penitus prouidetur: statuta enim dum à Pontifice confirmata non sunt; possunt facilè abrogari, variis ad id titulis conquisitis, & saltem à Concilio alio. Hinc P. Suarez citato loco ait ad maius auctoritatis robur, & vt leges immutabiliores sint, solere hæc Concilia confirmationem suarum legum à Pontifice postulare.
171
*Ad Caput Nullus Primas. Dico inprimis
verba illius hæc esse: si quis Metropolitanus Episcopus (nifi quod ad suam solummodo propriam pertinet Parochiam) sine Consilio, & voluntate omnium Comprouincialium Episcoporum extra agere aliquid tentauerit, gradus sui periculo quidem subiacebit, & quod egerit, irritum erit, & vacuum. Sic Sanctus Calixtus Pontifex Epist. 2. Deinde respondeo ibi de Concilio non esse sermonem, sed ne Metropolitanus circa Parochias suffraganeorum si intromittat, illis inuitis; vnde omnium Consilium & voluntas requiritur, si de omnium est diuisiuè Parochiis aliquid disponendum. Vt disponatur ergo de Parochiâ vnius, non sufficit CōsiliumConsilium, & consensus aliorum, etiam in Primate. Quodquidem ex Cap. Archiepiscopus. Quæst. eadem habetur perspicuum; sic enim habetur ibi. Archiepiscopus nihil de Episcoporum caussis aut alijs communibus, iuxta statuta Apostolorum, absque cunctorum illorum agat Consilio, neque illi assumant, nisi quantum ad suas pertinet Parochias, sine suo consensu &c. Et explicationem istam adhibet Glossa sic dicens: dicitur ergo quòd nullus Primas, vel Metropolitanus debet se intromittere de specialibus negotijs sui suffraganei, absque eius licentia, vel voluntate. Sic Glossa, quam promptam, & facilem explicationem,
Glossa.
si præfatus legisset Auctor, comperisset sanè nullum in citato Capite fundamentum pro singulari illa sententia reperiri.
172
*Ad rationem vltimam dico ex Conciliorum
Prouincialium institutione hoc haberi; nam aliàs ferè essent pro communi bono inutilia, quando ex vnius contrario iudicio possent statuta conuenientissima prorsus impediri, de quo num. 165. & vt demus ex ipsâ Conciliorum institutione hoc non haberi; habetur tamen ex dispositione iuris Canonici, cuius circa hoc tot vidimus decisiones. Quæ omnia ita positionem istam firmant, vt contraria minimè probabilis videatur. In quo Iudicium P. Suarij libenter | complector, qui omnino certam, & indubitatam eam esse testatur, vt vidimus num. 161. Cùm enim certa sit, opposita nequit esse probabilis; quod enim certo opponitur, falsum debet reputari, & quod falsum, nequit cum veritatis coniecturis probabilibus apparere. Pro quâ hæc satis, ad alia properantibus.
§. VII.

§. VII.

De nonnullis alijs Religiosorum, & Clericorum contractibus.
173
*SOlent apud illos pharmacopolia videri,
Circa pharmacopolia.
in quibus secularibus pharmaca ex rebus Indicis confecta, & ex Europâ adducta venduntur. Pro quibus
Dico primò. Si Clerici, & Religiosi extra
Assertio 1.
proprias domus genus hoc negotiationis exerceant; idem est de illo dicendum, ac de ceteris, de quibus suprà.
Dico secundò, officinam aromatariam habere
Assertio 2.
Clericus potest, si ipse eius artis peritus sit, & medicinalia non emat, vt immutata diuendat. Est iuxta dicta, quia est fructus industriæ, & idem est de Religiosis.
Dico tertiò, officina dicta nequit haberi in
Assertio 3.
propatulo, ita vt porta in callem exeat, constat: quia id sine scandalo stare nequit, videtur enim illud esse præcipuum aromata vendentis officium, aliorum more, qui publicas habent tabernas, sicut de pane cocto ex proprio frumento, qui vendi
De pane cocto.
domi nequit, benè tamen per alios, ex P. Pellizario, & Lezana affirmat Diana Parte 11. tract. 6. Resolut. 41.
174
*Dico quartò, vbi sine scandalo id stare
Assertio 4.
potest; vendi possunt non solùm confecta, à prædictis talis artis peritis, sed etiam alia immutata, quæ empta sunt vt necessaria proprio vsui, & superfuerunt: non verò si ad lucrandum empta sunt directè, licèt cum aliis vsui proprio necessariis. Probatur ex dictis duobus prioribus paragraphis, & videndus præsertim Cardinalis Lugo Disput. 26. n. 32. & P. Fagundez Lib. 5. de Iustitiâ, cap. 12. num. 2.
Dico quintò, non licet ex Europâ ingentem
copiam medicamentorum exportare, vt parte eorum vendita, sumptus, quos Ecclesiastici, ea ad proprium vsum emendo possent facere, suppleantur. Hoc videtur clarum; quia est negotiatio directe ad lucrandum instituta: satis enim magnum lucrum est sumptus in medicamentis emendis euitasse, in eo enim sic agens fit locupletior. Sicut de illo dicitur, qui bonâ fide aliquid alienum consumpsit, teneri scilicet ad restituendum illud, in quo factus est locupletior; non ex eo quòd plus aliquid acquisierit semper, sed quia id habet, quod non fuisset habiturus, eò quòd sumptus facti ab ipso fuissent. Vt si ex alieno victum quotidianum facit, sumptus faciendos in eo habet modò, & ita ratione illorum dicitur locupletior. Ad quem modum se habet illa pharmacopolij industria: nihil enim per copiosum eorum vsum minùs habet sic emens, & distrahens, cùm tamen in illis magnos fuisset facturus sumptus, & ita ex negotiatione ista factus est locupletior: & quemadmodum si quis prædicta, aut alia emeret, & venderet, vt ex iis, quæ sibi necessaria essent ad sustentationem compararet, friuola esset euasio, si diceret ex eo facultates suas non accrescere, sed sustentationis commoditatem haberi; eodem pariter modo in casu, de quo loquimur, est judicandum; quia sicut in priori magnum accrescit lucrum, dum sumptus sustentationis euitantur, & facultatum nulla diminutio fit, ita & in alios sumptus curationis familiæ, qui esse ingentes solent.
275
*Pro resolutionibus dictis deseruiunt,
quæ habet P. Pellizarius Tom. 1. Tractat. 6. Cap. 10. Quæst. 13. vbi adducit Bullam Vrbani VIII. quâ quæstuosas omnes artes Religiosis prohibuit, sed eam pro Româ tantum voluit obligare. Ex quo habemus quæstuosas artes generaliter non esse prohibitas. Sed neque Romæ Bulla prædicta vim habuit, quia reuocata est multorum potentiorum precibus, qui pharmacopolia Religiosorum valde conuenientia judicarunt, tollenda planè vi præfatæ Constitutionis. Addit autem citatus Pater licere illa, quia in ipsis res artificio mutatæ venduntur. Ex quo sequitur id, quod Assertione quintâ probauimus, non licere inquam, officinas dictas, quando ea, quæ emuntur immutata venduntur, nisi juxta Assertionis quartæ moderationem.
176
*Sunt etiam in Indiis, qui conficiendæ calcis, & laterum coquendorum fornaces habeāthabeant, pro quo Æthiopicorum mancipiorum ministerio vtuntur, & pro illis
Dico sextò: licent fornaces prædictæ pro
ædificiis Ecclesiasticorum eas habentium, etsi contingat aliqua vendi, quæ non sunt pro illis necessaria. Sic P. Pellizarius suprà Quæst. 14. Ex quo Diana Parte 11. Tractat. 6. Resolut. 41. & ratio ex prædictis est obuia: quia ibi negotiatio propria non est, neque aliquid, quod per Epikeiam veniat similiter comprehensum, vt Auctores loquuntur de quibusdam superiùs explicatis; & præsertim P. Molina Disput. 342. §. Secundum est. Et quidem ædificare Religiosis licet, & ad hoc ministerio propriorum mancipiorum vti: ergo & calcem, ac lateres conficere, ex quibus ædificium assurgit. Quòd autem ea, quæ supersunt, vendi possint, ex eo probatur, quia si hoc in iis, quæ immutata venduntur, licitum est, quando cum necessariis emuntur, & non ex directâ lucri intentione, multò potiùs licebit, vbi solius industriæ fructus distrahuntur.
177
*Dico septimò, etiamsi fornaces dictæ
non construantur pro ædificiis propriis Ecclesiasticorum; sed in eorum terris ad quæstum ex eisdem faciendum, & mancipiorum ministerio, non videtur in eo quidquam Canonicâ lege prohibitum. Id probo ratione nuper adductâ; quia in eo negotiatio propria non est, cùm non sit emptio, & venditio rerum sine earum mutatione: neque impropria & quæ per Epikeiam prohibita censeatur; quia id nullibi expressum. Ex similibus autem arguit nequit, quia nullum est, quod adæquet, & potiùs ex illis potest Assertio comprobari. Venam ferri emi non posse, vt ex illa ferrum per ministros conductos extrahatur,
Ex vena ferri argumentum.
docent aliqui apud P. Molinam suprà §. Syluester, quibus ipse videtur consentire, si vena nudè suma|tur: non tamen id illicitum reputant, si per Monachos ferrum conficiatur. Ratio autem discriminis sumi potest ex Cardinali Lugo suprà num. 34. quia cùm administri conducti sunt, eorum operæ emuntur, vt posteà vendantur: quod tamen in Monachorum operis non apparet. Ex quo argui potest pro casu nostro, in quo non emuntur laborantium operæ, cùm sint mancipia; & licet mancipia ipsa empta sint, eorum tamen operęoperæ proximè non emuntur, & mancipia pro multis seruire possunt, in quibus eorum operæ non venduntur. Et per accidens est, quòd labori prædicto applicentur. Idem est si emantur
vuæ, vt per Monachos conficiatur vinum, de quo Cardinalis Lugo num. 34. citato, & P. Molina, §. Secundum est, aliique; & verò cùm dicant non licere, cùm id fit per famulos conductos, de non conductis aliter videntur sentire. Item emi posse iumenta vt locẽturlocentur, tenet citatus Cardinalis loco eodem, de quo & suprà n. 152. ergo & mancipia, vt ex eorum labore aliquid vendendum eliciatur; non enim maior in vno, quàm in alio, indecentia apparet, & fortè maior est in locatione,
& respectu mancipiorum esse potest. Quibus addi potest praxis proborum, & sapientium, quæ sine scandalo, immò cum ingenti ReipublicęReipublicæ commodo sustinetur. Iuxta quæ non videtur
Quid de collecta niue.
negotiatio prohibita, si nix ad vendendum colligatur, licèt aliter sentiat Rota apud Dianam Part. 11. Pag. 609. probabiliter locuta.
178
*Dico octauò. Idem licet, etiamsi ad
operas prædictas conductitij aliqui adhibeantur. Quod probo in primis, quia ibi in rigore non est emptio & venditio, operæ enim non propriè venduntur, quia contractus locationis ab omnibus vt diuersus à contractu emptionis, & venditionis ponitur. Deinde si pauciores illi sint comparatione mancipiorum, non videtur esse prohibitionis ratio, quia veluti adiutores mancipiorum adhibentur, quorum operæ præsertim attenduntur; si autem aut plures, aut omnes conductitij sint, succurrit alia satis recepta doctrina, de quâ num. 33. 147. & 155. Ecclesiasticos scilicet posse per alios negotiari, quod de propria negotiatione Auctores affirmant: ergo & impropria poterit per alios exerceri, & ita per famulos conductitios, licèt illis Clericus assistat, aut Religiosus aliquis præficiatur. In quo quidem non seruandæ limitationes omnes illæ, quæ pro negotiatione sunt appositæ; quia cùm ea, de quâ loquimur, negotiatio propria non sit, neque de illa est cum prædicto rigore pronuntiandum. Quod in Religiosis specialiùs currit, qui ob negotiationem huiusmodi
Quid in Religiosis speciale.
minimè à ministeriis Ecclesiasticis abstrahuntur, quando vni, aut alteri cura committitur: hinc autem aliquantulum distrahi ob commune bonum, damnabile non est, quia & Prælati, & Procuratores multas patiuntur distractiones, quas communis boni respectus sanctificat, quia sine illis minimè posset Religiosa consistere disciplina.
179
*Dico nonò: licent etiam Ecclesiasticis
Assertio 9. circa figulinas.
figulinęfigulinæ pro omnibus vasorum generibus, sicut in Indiis aliquorum vsu receptum, in ordine scilicet ad necessaria pro ipsis, & etiam ad vendendum. Quod quidem rationes pro aliis, de quibus nuper, adductæ conuincunt, & quidem in hoc plus est artis, quàm in aliis, vnde & minus negotiationis in ipsis, & generaliter loquendo, cùm Religiosorum
necessitates vrgentes sint, difficilè damnandi sunt, qui per quæstuosas artes sine scandalo, & notabili distractione illis student remedium adhibere; ne si necessaria desint, relaxatio irreparabilis subsequatur. Vbi & Bonacinæ discursus suffragatur
Bonacinæ.
tom. 2. disp. 3. de contract. q. 1. Puncto 5. n. 19. §. Tertia sententia. vbi ait: quòd cùm negotiatio ex se indifferens sit, non efficitur culpabilis nisi ob prohibitionem; cùm autem nullibi inueniatur prohibitum
negotiari per alios, non debet id vti illicitum condemnari: & addit talem indecentiam, si qua est, non esse moralem, sed ciuilem, qualis est illa, quam Princeps, aut alius eximiæ vir dignitatis per alios negotiando incurreret. Sic ille philosophatur; quæ quidem ad quæstuosas artes applicandum: vt cùm ex se indifferentes sint, neque aliàs inueniantur prohibitæ, non debent vt illicitæ traduci, & quod de indecentiâ ab eodẽeodem dictum, pariter accommodandum: neque timeri scandalum potest, vbi ex occupatione tali nullus ad peccandum prouocatur: sicut neque ministeriorum in ordine ad bonum spirituale fidelium vlla iactura dignoscitur: futura certè, si necessaria deessent, quæ ita Religiosis tribuenda sunt, sicut à Concilio est Tridentino dispositum:
Sessione 25. Cap. 2. de Regularibus, verbis illis: Mobilium verò vsum ita superiores permittunt; vt eorum suppellex statui paupertatis, quam profeßi sunt,
Concilium Trident.
conueniat; nihilq́ue superflui in eâ sit, nihil etiam, quod necessarium eis denegetur. Sic Concilium.
§. VIII.

§. VIII.

De contractu Æthiopicorum mancipiorum.
180
*COntractus iste licet in Indiis frequens,
communis est tamen etiam Europæis, vt vix aliquid speciale occurrat pro Indiis disquirendum, & circa modum eos furtiuè introducendi de fraudatione jurium Regiorum, & ministrorum subornatione dictum à nobis Titulo 5. num. 143. Modo id tantum adiecerim, rem hanc adeò esse Christianis conscientiis periculosam, vt si ad regulas iustitiæ aptari debeat, vix aliquid occurrat, quo possit plena securitas in huiusmodi contractu reperiri. Pro quo libet ea, quæ P. Thomas Sancius, qui quæstionem magis ex professo versauit. Post P. Molinam Disp. 34. & 35. cuius & asserta proponenda sicut & P. Rebelli Lib. 1. quæst. 10. sect. 1. & 2. & P. Fragossi Tomo 3. Disp. 22. §. 2. & 3. sufficiat in medium protulisse.
Ille ergo Tomo 1. Consiliorum, Lib. 1. Cap. 1.
Dub. 4. post aliquot iacta fundamenta iuxta moralia principia communiter recepta, hæc subiicit pronuntiata.
Primum, contractationem istam, quâ
Primum.
Æthiopes èex suis regnis adducuntur, esse iniustam, & cum obligatione restituendi libertatem; quia tituli seruitutis communiter loquendo sunt iniusti, licet respectu aliquorum contingat titulum iustum extare. Cùm enim qui sint tales ignoretur, non debent iniustè capti, qui multò plures sunt, suâ libertate priuari.
181
*Secundum, si Mercatores contractantes
Secundum.
exactissimè examinarent titulos, & deprehenderent esse iustos, licita esset contractatio. Hoc tamen esse moraliter impossibile; & diligentiam, quam adhibere communiter dicuntur, omnino superficialem esse pro comperto habetur; & ita nihil iuuat in proposito.
Tertium; Mercatores qui in magno numero
Tertium.
emunt ab aliis, qui ex Æthiopiâ miseros istos adducunt, peccare mortaliter, & ad restitutionem teneri, nisi factâ diligentiâ de iusto titulo captiuitatis constet.
Quartum: idem esse, quando vnus, aut alter
Quartum.
emitur à Mercatoribus, qui eos ex Æthiopia adducunt, propter eamdem rationem. Post vnam, autem, aut alteram venditionem factam, non teneri ad talem diligentiam, quia iam non est possibile cognosci, quonam titulo captus sit, & ita diligentia esset superuacua.
182
*Quintum, Ementem vnum, vel alterum
Quintum.
bonâ fide, licet superueniat posteà dubium an fuerit iustè captus, non teneri manumittere, si facta diligentia nequeat veritas deprehendi, quia in dubio melior est conditio possidentis.
Sextum, eum, qui mala fide emit, aut cum
Sextum.
dubio de titulo captiuitatis, peccare mortaliter, & si non possit deponere dubium rationibus probabilibus, teneri manumittere, quia possessio cum mala fide nihil iuuat, quando est alius, qui potius ius habeat, scilicet ipse Æthiops, qui habet ius naturale, & possessionem suæ libertatis. Addit hoc intelligi, nisi is, à quo emit, habuerit bonam fidem; tunc enim cùm in eius succedat ius, non tenetur manumittere. Tandem Palacij
Palacij sententia.
sententiam reiicit asserentis, postquam tales publicè vendendi exponuntur, non esse obligationem vlterioris inquisitionis circa iustum captiuitatis titulum. Sic Doctor ille; ex quibus tamen nihil elici posse, quod faueat, si inter se componantur, & id quod communiter accidit, attendatur, facilè potest ostendi.
183
*Et primum quidem, ac secundum
apertissimè huiusmodi contractationi repugnant. Et vt primum stare debeat, necessarium est affirmare id, quod in secundo de adhibito diligenti examine dicitur, locum non habere. Nam si locum habet, & ita debet præsumi; ergo immeritò contractatio condemnatur, quandoquidem præsumptio talis eam potest iustificare. Non igitur communiter loquendo tale intercedit examen, & ita neque communiter contractatio licet, vnde re ipsa Prima assertio non est à secundâ diuersa, quia prima conditionalem illam de diligenti examine non excludit. Tertium item apertè contradicit: sicut etiam Quartum in priori eius parte. Limitationem autem minimè esse fauorabilem ex eo patet, quia affirmat iam non posse diligentiam adhiberi; ergo restituẽdarestituenda est libertas. Patet ex primo, & secundo: quia contractatio iniusta dicitur, & cum onere restitutionis: ex eo quòd ij, qui adducuntur, communiter loquendo, ius libertatis retinent; qui autem ab adducentibus emunt, maiorem facere diligentiam nequeunt & ita neque emere; ergo post vnam, & alteram venditionem id est dicendum, quod in prima; quandoquidem vitiosa est origo, & vt talis cognita. Præterquam quòd manifestum est ementes ab iis, qui ex Æthiopiâ adducunt copiosam hanc mercem, de inquisitione tituli non curare, & multò minùs sequentes emptores, ergo nequeunt, qui emuntur securâ conscientiâ possideri.
184
*Ex quo sequitur, neque quintum stare
posse, in quo & illi fauet P. Molina Disput. 35. in fine, & Dissutat. 36. Quando enim post bonam fidem sequitur dubium, licet nulla adhiberi diligentia possit, quâ veritas exploretur, possessio stat pro libertate, quia debet iuxta communiter accidentia iudicari; atqui, vt diximus, & probat dictus Pater, communiter titulus seruitutis est iniustus; ergo debet iudicari iuxta illud. Quemadmodum si quis rem aliquam bonâ fide emerit, & posteà sciat venditam esse ab eo, de quo probabilissimè præsumitur eam surripuisse, vt si sit seruus, & res pretiosa sit, aut alius similis, tunc retineri nequit, etiamsi factâ diligentiâ nequeat dominus certus deprehendi; quod quidem iuxta tertium fundamentum est Auctoris eiusdem n. 3. vbi cum multis ait; quoties quis bonâ fide aliquid possidere cœpit, si deinceps iudicet æquali probabilitate ad vtramque partem, rem non esse suam, si factâ sufficienti diligentiâ non potest vincere dubium, posse eam retinere, quia in pari dubio melior est conditio possidentis. Atqui in casu nostro non est æqualis probabilitas ad vtramque partem, sed moralis certitudo de iniusto titulo, aut talis certè probabilitas, quæ dubium ferè vincat; ergo nequit seruum possidere.
185
*Vnde neque sextum stare potest quoad
Circa Sextum.
eius limitationem, in qua est fauorabile; quia emens malâ fide, nequit illam deponere ex bona fide alterius, quæ ex ignorantia procedebat, & in eo cessat; ideò enim malâ fide emit, quia sibi persuasit iniustum esse seruitutis titulum; atqui hoc certum est, iuxta nuper dicta; ergo nequit malam fidem deponere, cum qua possidet. QuẽadmodumQuemadmodum si sciret rem aliquam esse furtiuam, ab alio tamen bonâ fide possideri, & eam emeret, non posset tali bona alterius fide se tueri, sed restituere absque dubio teneretur. Et verò Sexta conclusio in casu procedit, quo quis emat cum dubio; an qui venditur iustè, vel iniustè fuerit captus: quæ quidem non videtur aliis consonare, quibus contractatio ista absolutè iniusta pronuntiatur, non ob dubium, sed ob moralem certitudinem. Sed sit illud de dubio verum, semper profectò tale dubium est, quia numquam potest veritas deprehendi: ergo neque mala poterit deponi fides, cùm apertè constet primam possessionem à Mercatoribus ementium cum dubio fuisse, vel esse debuisse, vnde vlteriores possessores nequeunt ad possessionis titulum prouocare.
186
*Quod autem addit in fine circa sententiam
Palacij, ea, quæ à nobis sunt dicta, confirmat; ait enim minùs benè illum asseruisse emptorem Æthiopum, postquàm ad nos adducti sũtsunt, & publicè venduntur, non teneri ad ampliorem inquisitionem, sed posse opinari licitè vendi, quod ex eo sic improbat: quia, (vt probaui) est fama communis in oppositum. Tantùm ille. Cùm ergo fama communis in oppositum sit, & de nullo in particulari maior haberi certitudo possit, quàm ea, quæ de omnibus communiter habetur, vt experientiâ constat: fit ex eo de nullius iusto titulo | non solum certum, sed neque probabilem notitiam succurrere, & ita iniustè possideri. Et famam dictam à fide dignis ortam probauerat ipse num. 10. bonis adductis testibus. Pro quo, & num. 2.
Patris Molinæ Pronuntiata, vt faueant, & quàm consequentia sint.
187
*PRimum ex Disput. 35. sic procedit, negotiationem ementium mancipia ab
indelibusinfidelibus esse iniustam, & iniquam, & omnes eam exercentes esse in statu damnationis æternæ, nisi quem fortè inuincibilis ignorantia excuset, in qua neminem esse eorum, audet affirmare. Sic ille in quartâ conclusione, vbi absolute loquitur; tres enim præcedentes sunt conditionales. Prima scilicet licere emptorem, si ij, qui emuntur, bello iusto capti sint ab iis, qui illud gerunt, vt contingit aliquando geri à Lusitanis. Secunda licere item si ij, qui venduntur ob sua crimina, in seruitutem redacti sunt, quando crimen tale est, vt seruitus sit proportionata illius pœnæ. Tertia etiam esse licitum, quando parentes fame pressi filios vendunt, vt quicumque alij facere possunt: vnde si hoc inter Æthiopes accidat, iure se possunt naturæ tueri. Sic ergo cùm præmisisset, conclusione quartâ id statuit, quod iam ex ipso posuimus; vbi quidem non loquitur de bello captis à Lusitanis, quod cum aliquibus ex illis gentibus iustum esse dixerat, Disput. 34. vt cum Angolanis, & si qui sunt alij Mauricæ sectæ Professores, qui eo ipso immane odium in Christianos ad omnem hostilitatem expromptum præseferunt. De iis autem, qui bellum gerentes cum aliis eos capiunt, & vendunt, resolutio dicta procedit.
188
*Secundum, dum alia via ad fidem Christianam
Secundum.
inducendam in illas regiones non succurrit, fauendum esse negotiationi ipsi quantùm saluâ conscientiâ fieri potest; quia sic magnum illud bonum, minimè aliàs consequentur, èex barbaria educti, in quâ brutorum potiùs, quàm hominum more viuere comperiuntur.
Tertium, non aliter seruitutem istorum, &
Tertium.
cuiusque illorum permittendam, quàm si luce clarius eam iustam esse constet, tum quòd libertatis caussæ; quippe quæ piissima est, per se sit suffragandum. Tum etiam quòd vt magno esset adiumento, vt fides nostra, moresque Christiani, in illis locis propagarentur. Addit, temporalia etiam commoda ex humaniori commercio futura, & sic concludit: quamuis autem aliud non esset lucrum, quàm tutas ab æterno interitu habere conscientias, hoc vnum satis esse deberet. Sic ille, apertè indicans in negotiatione istâ conscientias negotiantium naufragare.
189
*Quartum, Ex disp. 35. ad finem, & 36.
Quartum.
eum, qui emit ab eo, qui bonâ fide cœpit possidere, & posteà de iusto titulo dubitauit, non teneri integrè restituere, sed adhibitâ diligentiâ, & non exploratâ veritate, tantùm teneri partem restituere, iuxta dubij quantitatem; quia in ius succedit alterius, qui factâ diligentiâ non tenebatur restituere, cùm sit melior conditio possidentis.
Quintum vnde suprà: ementem cum inuincibili
Quintum.
ignorantia, si postea dubitare incipiat, non teneri restituere, si factâ diligentiâ dubium perstet, ob meliorem possidentis conditionem, ratione cuius nihil restituere tenetur, vnde neque partem, neque totum, quando bonâ fide possessionem inchoauit.
Sextum, ex Disputat. 36. §. Primum &
Sextum.
præcipuum mancipia ex suis regionibus asportata licitè emi posse, quia non spectat ad subditos examinare an merces licitè asportentur in regnum, sed ad Principem; cùm ergo ille videatur probare, non est circa id scrupulosiùs indagandum.
190
*Cùm talis sit huius Doctoris resolutio,
qui exactissimè rem istam inuestigauit inter Lusitanos scribens, & Primum eius pronuntiatum adeò negotiationi huiusmodi contradicat, affirmat P. Fagundez Libr. 2. de Iustitia & iure, Cap. 2. num. 5. & 8. eum illam approbare & absque scrupulo exerceri posse pariter affirmare. Quod quidem non video quomodo dici à viro tanto potuerit, cùm mens Auctoris adeò testata ab ipso fuerit relicta, vt nihil magis perspicuum inueniri posse videatur. Vnde P. Palaus Tract. de iustitiâ, & iure, Disput. vnica de Iustitia in genere. Puncto 9. num. 11. negotiationem dictam in prima emptione condemnans, pro sententia sua meritò P. Molinam allegat. Cuius quidem Primum pronuntiatum cum P. Sancij primo item consonet, satis apparet ex eo non posse pro negotiatione istâ patrocinium aduocari; nisi fortè quatenus de bello Captis aliter videtur sentire,
Quid de bello captis sentiat.
quandoquidem illud est iustum communi immò & Regiorum Iudicum sententiâ iudicatum. Sed certè vt dubitari de iustitia possit, dubitatio ipsius Patris facit, qui Disput. 34. §. Paulus verò ait visam à se instructionem, quæ à Rege Sebastiano data est post longam discussionem in CōsilioConsilio Conscientiæ, electo Duci contra Angolæ Regem ituro, & ita postea subiicit: Quæ Instructio, sicut par erat, fuit exactè seruata, neque auaritiâ ducem, ac milites obcœcante, vlla facta fuit illius transgreßio, sanè nihil erat, quod ampliùs ad iustum bellum posset desiderari. Sic ille: dubius equidẽequidem de obseruatâ instructione, vbi de auaritiâ esse satis fundata suspicio poterat, quando bellum illud non tantùm ob vindicandas iniurias, sed propter argenti fodinas, quæ in eo tractu esse fama vulgauerat, potiùs agebatur.
191
*Circa secundum pronuntiatum meritò
quidem annuendum, sed cum addita præcautione, quantùm scilicet saluâ conscientiâ fieri possit. Non vult Christus fidem iniuriis stabiliri; cùm aliàs negotiationi isti vacantes, fidei negotium non agant, sed lucri studio ad illam penitus moueantur. Vnde si scirent eos, quos asportant, Christianos minimè futuros, similiter asportarent: non ergo ipsis circa auro pretiosiorem libertatem irrogatæ iniuriæ ex fidei commodo, quod accessoriè sequitur, compensabiles censeantur. Sic infidelium filij inuitis parentibus nequeunt baptizari.
Quod autem in Tertio habetur, est quidem
piè, & sapienter dictum; sed certè non esse necessarium pro seruitute permittenda, vt luce clarior illius titulus sit, ex priori est pronuntiato deducendum. Cùm enim negotiationi fauendum sit, quantum saluâ conscientiâ fieri possit, non est certè necessarius titulus luce clarior, cùm sufficiat esse probabilem; tuta enim conscientia | potest probabilis sententia teneri circa titulum huiusmodi, sicut circa alia, & de bello est satis communis sententia inter Recentiores. Et verò si titulus luce clarior ad seruitutem permittendam requiritur, bello capti Angolani non poterunt in seruitutem redigi, quia justitia illius belli non est luce clarior. Vt numero præcedenti dicebamus. Videndus P. Rebellus num. 13. ex quo P. Fragosus num. 26.
192
*In quarto autem est difficultas, non
enim videtur ad plus teneri, qui emit ab eo, qui bonâ cœpit fide possidere, licèt posteà dubitauerit, quàm ipse venditor, qui in ius illius plenè succedit. Et ita P. Sancius citato Cap. 4. num. 15. §. Nota, hoc absolutè asserit, ementem eodem iure posse se tueri; citat autem pro eo P. Molinam citatum, item à se, Lib. 2. de Matrim. disput. 41. n. 28. vbi etiam in specie casus præsentis loquens, idem tenet, & nullius restitutionis obligationem indicit; vnde non benè allegatus videtur P. Molina, qui restitutionem aliquam faciendam esse præscribit, & modum, ac quantitem indicat, Disput. 35. §. Sit nihilominùs; nisi quatenus ait non esse obligationem manumissionis. Sed cùm probabilis videatur sententia P. Molinæ, iuxta illam oritur dubium; quomodo circa libertatem sit partialis facienda restitutio, & dici potest; faciendam seruitiorum diminutione, & meliori tractatione, vt instar famuli habeatur. Quòd si pretium dare velit dominus, erunt qui iudicent id contra rationem seruitutis esse; sed certè non est, quia serui dominium rerum aliquarum habere possunt, pro quo plures casus adducit P. Molina Disput. 38. & ex eo P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de iure, Difficult. 18. ex quibus vnus est cùm ei aliquid à domino datur, vt eius sit; & tale dominium esse perfectum, citati affirmant. Pro quo videri etiam potest P. Oñate Tomo 1. Disput. 4. num. 111. Potest autem seruus id, quod datur ipsi, non admittere, volens conseruare jus suæ libertatis, & vt parte alia pretij datâ se redimat; in casu enim dubiæ seruitutis existimo posse dominum compelli à judice, vt redemptionem admittat, quia est ius illius imperfectum, & est maximè libertati fauendum.
193
*In quinto nihil est, quod negotiatoribus
faueat, cùm eorum mala fides à citato auctore fuerit contestata; sic enim loquitur Disput. 35. Conclus. 4. Omnesque, qui illam exercent, lethaliter peccare, esseque in statu damnationis æternæ, nisi quem inuincibilis ignorantia excuset, in quâ neminem eorum esse affirmare auderem. Sic ille.
Denique quod in sexto dicitur non videtur
Primo pronuntiato conformari, pro quo præcedentia verba ex eodem adducta videntur apertissimè militare. Si enim Mercatores tales vendere non possunt: ergo neque ab eisdem emi, eadem pro emptore stante ratione, quęquæ stat pro venditore; quia scilicet eorum, qui venduntur, non est verosimilis titulus seruitutis. Et quidem vt circa Tertium pronuntiatum vidimus, citatus Auctor ad seruitutem admittendam titulum luce clariorum exigit; cùm tamen nihil tale in venditione appareat, quam proptereà adeò acerbè condemnat: non ergo emptio licet, vbi ad illam titulus minimè fundatus occurrit.
194
*Nec satisfacit, quod ait ad subditos scilicet examen de huiusmodi mercibus non spectare,
sed ad Principem, quem tamen videmus venditionem permittere: nam sicut hæc ratio non valet vt venditio justificata sit, aliàs vendentes non erunt in statu æternæ damnationis, ita neque ad emptionem. Princeps ergo permittit, quia illi de manifestâ iniustitiâ non constat, vel si constat, rationes habet vt permittat, maiorum damnorum euitandorum caussâ: subditi autem, qui ex communi famâ iniustitiam agnoscunt, nec permissionis jus habent, nequeunt negotiationem dictam, dum emunt, fouere, illius esse consortes, & non tantùm verbis, sed factis etiam approbare. Neque item satisfacit, quod citato §. Primum, &
P. Molina.
præcipuum, adiicit in hæc verba: Ea autem, quæ à nobis disputationibus præcedentibus dictæ sunt, licèt persuadere videantur plurima mancipia asportari ex illis locis, iniustè seruituti subiecta: non tamen persuadent omnia, ac proinde de nullo in singulari id persuadent: Hæc ille: quæ quidem, vt dixi, non satisfaciunt, quia cùm plurima mancipia iniustè addicta seruituti, vendantur, licèt de hoc in speciali non constet, debebat tamen positiuè constare, iuxta, ea, quæ idem Pater docet incitato §. Sit nihilominùs, Disput. 25. vbi ait peccare lethaliter eum, &
cum onere restitutionis, qui sine præuio examine emit aliquid, de quo verosimiliter præsumitur esse furto ablatum. Quæ doctrina communissima est, & eam casui præsenti adaptat, vt nequeant Mercatores Lusitani mancipia ab infidelibus emere. Quòd autem præsumptio sit satis fundata, ab eodem ostenditur §. Sed iam ad Æthiopum: vbi probat inter Æthiopes rarissima esse bella iusta. Cùm ergo mancipia, quæ adducuntur, maxima ex parte talia sint, & bello capta ab eisdem Lusitanis perpauca, comparatione illorum; fit planè ex eo peccare lethaliter iuxta ipsum qui sine examine illa ab eisdem emunt; aliàs eius discursus est prorsus infirmus; quia etiam cùm Lusitani emunt, non constat illis hunc, & illum esse iustè captum, & licet vendentes id affirment, non esse illis credendum satis constat, cùm nullius fidei testes sint. Quòd si Mercatores ipsi iustum titulum seruitutis affirmant, Christiani profectò homines, cùm tamen ordinariè talis non sit, vt ipse Pater multis prosequitur; quid de barbaris ad Europæas mersiculas, & pueriles ornatus anhelantibus, æquum fuerit sentiamus? Ex his ergo, & aliis Doctoris tanti pronuntiatis habemus negotiationem istam esse damnabilem, vt neque emere Lusitani Mercatores queant, neque consequenter vendere. Vnde & idem de emptione eorum, qui ab eisdem emunt, dicendum, consequentia doctrinæ videtur clarissimè persuadere.
Pater Rebellus pro Æthiopum libertate vt pugnet: cuius asserta proponuntur.
195
*SEctione 1. & 2. Quæst. 10. Lib. 1. Quidquid
P. Molina in detestationem negotiationis huius, citatis Disput. 34. & 35. accumulat, libenter complectitur, & corroborat, rationum & narrationum irrefragabilium additis firmamentis, & veritatis quidem pondere, in ea est asserta compulsus, non veritus illam odium parituram, | dum patriæ affectu oblitus contra Lusitanos fulminat, doctissimus, & elegantissimus Lusitanus. Sed illius asserta videamus.
Numero quarto. Cùm aliis Societatis nostræ
Magistris affirmat negotiationem esse licitam, si Mercatores ordinationes Regias seruent de examine circa titulum seruitutis faciendo. Secùs si alijs modis seruos emant, prout facere dicuntur, inscijs Regijs ministris, ad quos istud examen spectat, quâ ex parte emptio de manu peccatorum non caret scrupulo, si præsertim accedat verosimilis querimonia serui, quòd iniustè sit factus seruus, quamuis regulariter non teneatur herus seruo credere, affirmanti se iniustâ seruitute detineri, & modo, quo id factum fuerit, narranti.
Addit num. eodem ex aliis. Si Mercator contra
præscriptam à Rege formam seruos malâ fide emerit, nec pauciores illi sint respectu aliorum, qui sunt empti bonâ fide, quia forma seruata, & omnes ita admixti, vt dicerni non possint; omnes manumittendos, quia melior est conditio innocentium: si autem pauciores sint iniustè empti, omnes posse vendi. Num autem 5. & 6. juxta propriam sententiam asserit, quòd siue numerus dictorum æqualis sit, siue inæqualis, & culpa Mercatorum euenerit, nullum posse vendi, quia culpa emptoris non debet cedere in iniuriam innocentis, qui sibi iacturam debet imputare. Si autem sine culpâ Theologicâ, mittendas esse sortes inter seruos, ex eorum consensu; quòd si renuant, ad id compellendi à Mercatore, qui dominus eius multitudinis existit, vel ab ordinario Iudice; quia non est æquum quempiam damnum adeò graue sine suâ culpâ pati; immò etiam si culpa tantùm fuerit venialis; quo euentu proportionatum culpæ tantùm damnum subeundum. Et hoc esse melius ait, quàm si dicatur posse omnes vendi, sed admonitis emptoribus de incertitudine seruitutis, quod etiam videtur probabile reputare. Quod si circa libertatem dubium occurrat, pro illâ esse in vtroque foro judicandum, si æquale sit dubium pro seruitute affirmat num. 7.
196
*Num. 8. & sequentibus: iniustam esse
Tertium notanda continens.
negotiationem ostendit, affirmans, non solùm ante emptionem, sed etiam post emptionem, teneri Mercatores indagare veritatem; quia sunt malæ fidei possessores; quod si indagatione nequeant verum titulum seruitutis deprehendere; teneri manumittere. Si autem bonâ fide emerint, ad inuestigandum similiter teneri: veritate autem non exploratâ teneri restituere, iuxta dicta num. 192. & præter iniustum titulum seruitutis, addit iniustitiam aliam ex eo quòd miseri isti certissimo mortis periculo in nauigationibus exponuntur, vt quotidianis experimentis constat. Item ex eo quòd plures ad laborandum in auri, & argenti fodinis emuntur, qui labor illis incomportabilis est, & ad quem, nisi morte digni, nequeunt condemnari. Addit autem ex P. Suario posse licitam esse emptionem ad laborem talem, si illis talis labor iusto aliquo pretio compensetur, & in nauigatione commodè illis prouideatur, vt possint respirare. Hoc enim ex magno totius orbis commodo sustineri potest, dum aurum, & argentum eruitur generaliter profutura: hæc doctus Pater fusiùs illustrata.
197
*In quibus placet quidem emptionem
esse licitam, quando Regia in illâ præscripta seruantur, quod ita doctissimi Patres judicarunt. Sicut & scrupulum pro non seruatis; nec leuem illum superesse. Hoc enim ea ostendunt, quæ pro iniustitiâ contractus huiusmodi ab eodem afferuntur. Illa siquidem planè ostendunt Regia præscripta non seruari, vt in talibus videmus contingere. Pro quo est id, quod annis his proximis in Paraquariâ est actum regione. Lusitani enim Portus S. Pauli indigenæ & Paraquariis finitimi, armatâ manu in eos sæpiùs irruperunt, & integros populos ad fidem Christianam indefessis laboribus Patrum Societatis nostræ reductos, post cædes, & crudelissimam vexationem, oppressos vinculis in Brasiliam deportarunt; vbi eos vti mancipia, postpositis humanis & diuinis legibus, neque attentis Pontificiis censuris, laboraturos sine humano solatio diu, noctuque, vendiderunt. Vnde pro defensione oportuit innocentes armari, vt iam non audeant ad prædam huiusmodi ita confidenter inhiare. Quæ ergo de seruatis Regiis ordinationibus apud Æthiopes possit præsumptio suffragari? Fit igitur ex dictis sine graui scrupulo stare non posse emptionem apud nos, quando tales sunt venditores.
198
*Iam quod ad proximos attinet. Si
culpâ Mercatoris accidit, omnes debere manumitti; videtur optimâ ratione fundari. Posset tamen numerus iniustè emptorum adeò esse exiguus, vt non deberet proptereà venditio aliorum impediri. Quo euentu iuxta coniecturas agendũagendum, vt scilicet tot extrahantur, quot iniustè empti, in quibus verosimile aliquid appareat, licet non ita fundatum, vt probabilem saltem possit reddere persuasionem: & certè interrogando emptos vix est credibile non posse verosimilem notitiam hauriri. Quod autem ad sortes attinet, valde
Quid de sortibus.
videtur difficile: iis enim stantibus, stare etiam potest magnam in seruitute copiam eorum remanere, qui nullo ad illam titulo possunt addici, & consensus quidem eorum, si detur, non est sufficiens, quia inuiti faciunt inter angustias deprehensi, tali volentes se fortunæ committere, dum aliam non inueniunt viam recuperandæ libertatis. Ab hero autem compelli nequeunt, quia non est verum esse dominum multitudinis, sed eorum tantùm, qui licitè empti sunt. Iudex autem Hispanus non est competens respectu innocentium; eo enim ipso, quòd iniustè empti sunt, alterius fori censentur, ad quod ante emptionem pertinebant. Item iudex nullum potest innocentem ad seruitutem obligare. Videtur ergo res ista
Verosimilior resolutio.
testimonio eorumdem dirimenda, & verosimilibus vtendum coniecturis, vt scilicet alij de aliis interrogentur, ab inuicem separati. Posse enim querimonias istorum esse verosimiles ipse P. Rebellus affirmat num. 4. vt iam vidimus, & adducta quidem ostendunt, vendi non posse admonitis emptoribus, quia iniustitia respectu innocentium non cessat ex eo, qui neque rigeroso pretio, neque moderato vendi possunt, sicut neque emi. Et quod ille addit de fauore libertatis, hoc videtur probare: quia cùm dubium æquale sit circa quemlibet illorum, quod scilicet, seruus, vel non seruus, pro singulorum est iudicandum libertate.
199
*Quod de bona fide ementibus dictum,
non posse consequenter admitti, quandoquidem non dubium, sed moraliter certitudo est, constat ex dictis numer. 184. Nauigationis item pericula esse certissima satis ex adductis constat, pro quo & quotidiana experimenta possumus cumulare. Sed verò ad substantiam contractationis illa non spectant, & cum iusta possunt emptione
Nauigatio vt præfatis noxia.
componi; quia & in iis, qui iustè capti sunt, talia solent incommoda deprehendi. Si autem in nauigatione specialis de illis habeatur cura, pauci etiam periclitari solent, vt accidit quando illi ex piorum Mercatorum manibus in aliorum deueniunt potestatem. Id autem quod de fodinis auri,
& argenti dicitur, tantum habet patronum; vt nequeat quasi inuerosimile, refutari. Erit autem omnino à ratione alienum, si id, quod de istis dictum est, velit quis ad Indos transferre, qui ad metalla effodienda compelluntur: est namque in illis magna diuersitas: Æthiopes namque iusto titulo serui supponuntur, & difficultas de illis est, an si tales apud infideles sint, emi possint ad auri & argenti fodinas aperiendas: vt Angolani, & alij. Indi autem neque in suâ infidelitate serui fuerunt, neque fideles facti peioris esse debent conditionis. Prætereà de seruis etiam illis loquendo, censuit P. Suarez licitam futuram emptionem, si fiat iusta compensatio pro eiusmodi tam extraordinariis, ac periculosis seruitiis, quàm ipsi non nisi irrationabiliter recusabunt. Atqui Indis nulla talis compensatio fit; ergo diuersa est in illis ratio: habemus ergo ex Auctore dicto nihil esse, quod negotiationi, de quâ agimus, possit suffragari.
Quid sentiant alij, & quid in præsenti caussa iudicandum.
200
*DOm. Solorzanus Tom. 1. Lib. 3. Cap. 7.
Dom. Solorzanus.
num. 108. & seqq. adductis P. Molina, P. Rebello, Augustino Barbosa, Soto, Ledesma, & Mercato; contractationem istam, eodem, quo illi gradu, videtur improbare. Pro eodem est Nauarrus in Manuali Latino Cap. 23. n.
Nauarrus.
96. & in Hispano Cap. 28. in additionibus ad citatum num. 96. Cap. 23. Petrus de Nauarra Lib. 3.
Petrus Nauarra.
de Restitutione Cap. 1. num. 215. ait se non audere iustificare eum, qui cum ea suspicione, & dubitatione emeret, de quâ Mercatus testatur esse debere, ob publicam famam iniustæ acquisitionis, cùm discretum sit, & probabile dubium de iniustitia, nisi aliunde veritas iustæ seruitutis constaret; quæ sunt illius verba. Franciscus Garcia de contractibus.
Franciscus Garcia.
Parte 1. Cap. 17. omnino infensus est isti contractationi, sicut & P. Palaus citatus iam num. 190. vbi tamen addit posse emi secunda emptione à Mercatoribus; quod tamen est intelligendum,
P. Palaus.
quando præsumptio non est in contrarium, iuxta dicta, vt consequens possit esse doctrina. P. Fragosus Tom. 3. Lib. 10. Disput. 22. num. 13. &
P. Fragosus.
seqq. Patrem Rebellum ferè transcribit, & n. 15. statuit, quòd licet defendi ab iniustitia possit emptio Æthiopum, quæ sit in Lusitania de manu Mercatorum ob præsumptionem bonæ fidei exportantium; nihilominùs verosimilius videri, consideratis circumstantiis, eam esse iniustam negotiationem respectu Mercatorum in Æthiopiâ ementium. Quod equidem intelligendum
est stante prædictâ præsumptione. Atqui illa communiter cessat; sicut enim Auctores isti talem præsumptionem non habent ob communem famam, ita & alij communiter habere possunt; ita enim publica dicitur: illâ ergo deficiente, non poterit stare emptio; videantur, quæ de noxia præsumptione conscientiarum dictorum Mercatorum idem Auctor adducit num. 26.
201
*Ioannes Caramuel in Theologia morali
Ioannes Caramuel.
num. 440. & 441. de Indis loquens ait: posse seruos effici, quando ab aliis Indis capti, siue iustè, quia inter eos bella iusta esse possunt, siue iniuste, quia ab eisdem erant occidendi; quod facere solent vt eos comedant; immò & aliquando eorum carnes in macello emendas exponere. Nec posse tantùm, sed etiam debere, si possint emere: quia debet eo pacto subueniri in extremâ necessitate constitutis: neque esse obligationem, vt fiat gratis, quando sic periclitantes habent, quo valeant sibi de remedio prouidere, scilicet libertatem. In quo quidem aliorum sententiam sequitur, quamuis neminem citet, præsertim P. Sancij Ciitato Cap. 4. num. 1. qui id iuxta
probabilem sententiam multorum statuit, iuxta quam non tenetur quis gratis subuenire alicui, quando id facere alio modo potest, vt mutuando, vel commodando. De Æthiopibus autem citatus Auctor nihil speciale tradit, sed remittit se ad P. Sancium, vnde negotiationi isti non aliter,
quàm ille fauet, & sic parum, aut nihil. Est autem in eodem notandum, ita scribere initio illius dubij: cùm videas tot seruorum millia ex Indiis in Hispanias adduci subduditas, an omnes &c. de illis ergo cùm resolutio eiusdem procedat: in fine circa Nigros id addit, quod diximus. Præter Nigros ergo apertè significat ex Indiis multa seruorum millia in Hispaniam adduci. Quod tamen à veritate est prorsus alienum: Indi enim suâ libertate fruuntur, præter Chilenos aliquos bello captos post tenacissimam, & infestissimam rebellionem: ex quibus nescio an aliquis in Hispaniam fuerit deportatus. Quòd autem circa eorum infantes videatur Regiam dicere clementiam, siue etiam iustitiam, dictum suprà Titulo 1. Cap. 11. §. 2.
202
*P. Fagundez Cap. 2. citato lib. 2. de
P. Fagundez plus alijs fauet.
iustitia & iure, vnus est, qui negotiationem istam defendendam susceperit, ad omnia, quæ contra illam obiiciuntur, conatus respondere. Fatetur tamen, quod negari nequit, Mercatores in Æthiopia ante emptionem mancipiorum debere seruitutis titulum examinare: aliàs futuram iniustam. Hoc ergo cùm facere debeant, & re ipsa facere credendum est; quandoquidem contrarium nequit comprobari. Pro quo etiam facit à Rege in illis partibus ministros esse deputatos, qui rei huic diligenter aduigilent, quos etiam non licet officij sui ita incuriosos credere, vt in negotio adeò graui, & conscientiis grauandis supra modum obnoxio, postposito Dei timore dissimulent, Deo & Regi pariter infideles.
203
*Dico primò: negotiatio dicta secundùm maiorem partem mancipiorum, qui in illis partibus emuntur, est illicita, iniusta & cum one|re restitutionis. Sic citati, quod & rationes adductæ conuincunt.
Dico secundò. Mancipiorum copiam à
Mercatoribus, qui ea ex Africæ regionibus asportant, non est licitum emere in Indiis, & Europâ. Hoc etiam ex dictis constat.
Dico tertiò: neque vnum aut alterum mancipium licet emere ex eisdem, stante suspicione, ob fundamenta dicta. Sic Nauarra num. 215. citatus cum Mercado, & ratio est clara; quia de vno, & altero an sit iusto titulo emptus, ignoratur, sicut de copia asportatorum.
Dico quartò. Generaliter loquendo & iuxta
principia dicta, non licere emere huiusmodi mancipia, etiamsi plures dominos habuerint. Probatur: quia ex multiplicatione dominorum non melioratur titulus seruitutis; contra libertatem siquidem non est præscriptio, vt habetur communi iure præscriptum. L. Finali. C. de præscriptione longi temporis. Cùm tamen èex contrario mancipium
possit contra seruitutem præscribere spatio viginti annorum, si adsit bona fides, etiamsi desit titulus coloratus, vt constant ex L. 2. vnde suprà; & communiter tradunt scriptores, & vt benè Mercatus Citato Cap. 15. ex infecta origine non potest aqua sana procedere. Videantur dicta num. 183.
204
*Dico quintò. Emptio dicta in Indiis,
& Europa iustificari potest aliqualiter. Primò: quia Doctores aliqui, licet eorum quidam inconsequenter ad suam ipsorum doctrinam, eam non esse apertè damnabilem affirmant, immò & illi fauent, vt P. Molina, P. Rebellus videndus n. 4. P. Palaus, P. Fragosus, P. Fagundez. Et alij, Secundò: quia ita est communi praxi receptum, quæ omnes status complectitur: Episcopos, Religiosos, sine vllo in hac parte scrupulo procedentes. Tertiò: quia Rex non solùm permittit, sed & ipse emit, & vendit, cuius exemplum sequi integrum est vasallis, cùm in eo debeant iustitiæ exemplaria prælucere. Quartò: quia Episcopi contra furantes mancipia excommunicationes fulminant ad dominorum instantiam; eorum ius certum reputantes. Quintò, quia cùm mancipia ista videantur ad seruiendum nata, vt multi expendunt, non videtur circa illa eodem, quo circa alios, exactissimo iure agendum, sed minore titulo, dummodò aliquis non penitus inuerosimilis appareat, emptores debere esse contentos. Sextò: quia pro Indiis adeò sunt necessarij, vt sine illis stare Respublica ista nequeat. Cùm ergo vilissimi isti inter homines sint, dispensari cum aliquo requisito iuris gentium potest, ne Indicæ regiones, quarum conseruatione res Christiana agitur, ab eo cadant statu, qui adeò necessarius comprobatur. Tandem: quia asportatio eorum in Indias nequit impediri, quia ad eam permittendam, immò & auctorizandam, Reges nostri vrgentes habent rationes. Cùm ergo asportandi sint, nequeunt sine magno periculo in suâ libertate relinqui, & ita conuenienter seruituti addicuntur. Quam quidem illi, licet in assiduo labore sint, non ægrè patiuntur, sed inter laborandum tripudiare solent, dummodò de alimentis prouideatur, & dies habeant à laboribus feriatos.
205
*Quæ ergo à nobis pro iniustitiâ
negotiationis huius ostendendâ non leuiter disputata, & stabilita sunt, erunt pauci qui practicè complectantur, vltimæ huic Assertioni libentius inhærentes; vnde & videri possunt illa superuacuè constituta. Sed certè pro veritate pugnasse, & agonizasse pro iustitia, vt Scriptura loquitur, non poterit, vt credo, rectè sentientibus non probari. Sic enim & in scriptorum multis est cernere, quos pro eiusdem causæ defensione militantes allegauimus. Quin etiam, qui à nobis dicta deseruire prætereà poterunt, vt mancipiorum istorum domini humaniùs cum ipsis agant, scientes ius dominij, quod in ipsos se habere existimant, esse adeò dubium, vt opus sit in re ista, ne lumen veritatis obsistat, clausis ferè oculis ambulare. Adaperiat illos vtinam Deus, quos auaritia excœcare solet, crudelis Erynnis, in iis, qui, & emunt priùs dura passos, postmodum duriora. De quique hæc satis.
§. IX.

§. IX.

De contractu hydromelici potus apud Indias vsitato.
206
*DE illo non immeritò dubitatum an sit
licitus, quia Indi, & Nigri eo nimium quantùm vtuntur, eò quòd & sapidum ipsis, & sapidum ipsis, & vili prætereà pretio constat, si cum vini pretio componatur. Est tamen Indis noxium, quia calidioris illi naturæ feruido hoc haustu cum frequentibus morborum periculis incalescunt. Vtrisque autem ebrietatem inducit, cuius esse solent exitus infelices, cœdibus perpetratis; quòd si minora damna; talia tamen, quæ non sine sanguine soleant frequentari: & occurrendum quidem talibus, sublatâ malorum occasione, & iustitia in Magistratibus, & charitas in omnibus videntur postulare. Accedit ad doctrinam fidei, de qua cum istis agitur, recipiendam, magnum hoc videri obstaculum, de quo Concilium Limense 3. Actione 2. Cap. 20. Ex quo multorum doctrina de licita venditione rerum indifferentium videtur infirmari, quando respectu poculi istius, ratio specialis ex aduerso est; obstaculum inquam fidei in regionibus istis penitus propulsandum: quia summa est ratio, quæ pro religione facit, vt iura clamant, & dictum non semel. Quod si ratione illius in multis dispensatur, & priuilegia extendi possunt, vt est multorum doctrina, multò potiùs id agendum, aut omittendum est, in quo nullâ est opus dispensatione, sed cum omni stare lege potest, & præcipuè cum charitate, & iustitia constare. Hinc verba illa D. Pauli Corint. 8. vers. 8. & seqq. Neque enim si
1. Cor. 8. v. 8. & seqq.
manducauerimus abundabimus, neque si non manducauerimus, deficiemus, videte autem ne fortè hæc scientia vestra offendiculum fiat infirmo. Et peribit in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est sic autem peccantes in fratres, & percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aternum, ne fratrem meum scandalizem. Nullus autem frater ita videtur infirmus vt Indus, aut Niger ad ebrietatem maximè procliues, neque aduersus illam fidei constantiâ roborati.
207
*Dico primò. Valde probabile est non
licere huius poculi venditionem, non solùm eò quòd non liceat res indifferentes abusuris vendere, qui tales verosimiliter præuidentur, quæ est sententia eorum, quos adducit Diana Parte 1. Tractat. 8. Resolut. 41. & aliis locis de quibus suprà Titulo 1. numer. 144. sed ob rationes nuper adductas. Prætereà, quia doctores venditionem rerum indifferentium approbantes, quando abusus præuidetur, proportionatam caussam venditionis requirunt, vt videri potest apud Dianam, qui eosdem adducit: id quod specialiter inculcat P. Thomas Sancius. Non videtur autem qualis esse caussa proportionata in præsenti queat: & sola afferri potest vtilitas venditionis, est enim magna. Atqui si hæc ratio valeret, semper
venditio indifferentium esset licita, semper enim ex venditione vtilitas prouenit, & ex continuatione illius non potest non esse magna pro vendentium conditione; & prætereà frequentia peccata, & damna alia, de quibus nuper, cum impedimento fidei, adeò magna sunt mala, vt vtilitas dicta non videatur cum illis habere proportionem. Damna enim ingentia sunt, non ita temporariæ vtilitates, & deinde illa spiritualia, temporalia ista: inter quæ esse proportio nequit, cùm spirituales vtilitates temporalibus debeant anteferri; quandoquidem, & vita ipsa multoties postponenda est ob salutem alterius spiritualem, vt est receptissima Theologorum sententia, ex quo fit proportionaliter esse de aliis vtilitatibus philosophandum, quando inter se contigerit comparari.
208
*Dico secundò, venditio talis potest
probabiliter sustineri. Probatur: primò ex eorum doctrina, qui censent res indifferentes posse vendi, etiamsi aliqui abusuri præsciantur nullâ adiectâ limitatione; quando scilicet verè indifferentes sunt, & juxta communem dispositionem ad malum non ordinatæ. Quod præcipuè docuit Caietanus 2. 2. Quæst. 10. art. 4. &
alij, quos adducit P. Salas de contractibus Dub. 47. Tractatu de emptione, & venditione. Et Diana locis citatis, de quo & nos Titulo 1. numer. 144. citato, & seqq. Ratio congrua esse potest, quia si in contractu emptionis, & venditionis, qui omnino necessarius ad conuictum est humanum, ad prædictum examen vendentes tenerentur, discernendi scilicet quis ad bonum, quis ad malum vsum empturus accedat, molestissimus redderetur, vnde non est credibile ad illud vendentes obligari. P. Suarez Disputat. 10. de Charitate sect. 4. in principio. Duram eorum sententiam vocat, qui res indifferentes vendi posse negant, malo eorum vsu præuiso; stante autem hoc illius judicio, quod est etiam aliorum, vix aliqua adduci regula potest, iuxta quam debeat id, quod generaliter licet, in particulari illicitum judicari. Vnde idem Pater num. 7. ad circumstantias id reuocat, seruato ordine charitatis. Ex quo fit ex se licitam esse venditionem, & solùm ob circumstantias vitiari posse: quod quidem & in rebus ad bonum ex institutione suâ ordinatis contingere potest, vt si quis Rosarium emat, ad hyprocrisim, vel vsus deteriores.
209
*Secundò. Quia Doctores, vt vidimus, licitam venditionem talem dicunt, quando est
illius proportionata caussa: atqui esse proportionatam caussam pariter dicunt multi vtilitatem ex venditione secutam; quia sic res propriæ distrahuntur, aliàs cum incommodo retinendæ, vt videri potest apud eos, quos adducit P. Bauny Lib. 1. de Contractibus, Tractatu 2. Quæst. 11. quibuscum ipse sentit: neque ex eo fit venditionem generaliter licere, cùm semper ex venditione vtilitas consequatur. Potest namque communis doctrina cum prædictâ positione constare: quia multoties ex venditione rei, quæ abusuro traditur, nulla specialis vtilitas sequitur: vt si quis talis abusurus accedat emptionem affectans, & alius simul non abusurus, nequit priori vendi, si res indiuidua sit; quia ex tali non venditione nullum patitur detrimentum, quandoquidem non abusuro vendit. Si autem rerum copia sit, & abusuro non vendat, jacturam non venditionis incurrit, ad quod non tenetur, quia jam pro venditione caussa rationabilis occurrit.
210
*Tertiò: quia in speciali casu, de quo
loquimur, specialis etiam ratio videtur suffragari. Nam Indi, & Nigri non sunt cogendi ad solius aquæ potum; id enim videretur inhumanum; vinum autem & carius est, & ira eorum conditioni non ita conforme, & prætereà magis noxium, vt constat, cùm & calidius, & aptius ebrietati concitandæ. Possunt ergo familiare poculum sibi commoditissimo pretio comparare. Quâ veritate suppositâ, cogendi non sunt vt in publico bibant, vt est manifestum: vnde & consequenter emere poterunt quas voluerint mensuras sibi, & suis familiolis sufficientes: nec dicas pro Indis familiarem potum haberi, quem ex Mayzio conficiunt, & est eorum conplexioni conueniens, cùm illud de quo loquimur valde noxium judicetur: nam neque omnibus commoditas est illius poculi faciendi, ijs præsertim, qui in vrbibus commorantur, & licet vendibile habeatur, insipidum tamen est: vnde sicut prohiberi nequit illis vini vsus, ita neque illius, qui viliori pretio comparatur: neque illius moderatus vsus noxius est, excessus autem in re quauis incommodat, qui non potest humanâ semper prouidentiâ cohiberi. Accedit, prædictos duris laboribus exerceri, & expediens videri ea non tolli eisdem, per quæ possunt laborantes recreari, & ita neque poculum istud, quo recreati illi, in laboribus possunt læti & infracti perdurare. Cùm ergo in illius vsu absolutè non appareat turpitudo, illis est meritò permittendus, licèt non rarò excessus aliqui præter vendentium intentionem misceantur.
211
*Per quæ patet ad ea, quæ ex aduerso
Fit satis obiectis.
dicebantur: licèt enim inconuenientia aliqua ex venditione dicti poculi oriantur, illa præter intentionem vendentium sunt, & per vinum solent eadem, aut maiora sentiri. Cuius venditionem etiam abusu præuiso licitam asserit P. Salas suprà num. 11. stante caussâ rationabili sicut in aliis. Quærendum sanè à prædictis, si potus ille facilior subtrahatur, & licet ad fidem plenius hauriendam huiusmodi potus incommodet, id ipsum & alij facerent, stante huius prohibitione: quod autem de comparatione damni | spiritualis & temporalis dicebatur, est quidem verum, sed cum suis limitationibus accipiendum, aliàs multa ex eo sequerentur, quæ communiter
à Doctoribus non admittuntur; vt quòd restitutio damni temporalis fieri possit per orationes, aut suffragia spiritualia; & quòd nullo modo liceat venditio rerum indifferentium, & sic alia intelligendum: ergo vt nullus damnum alterius spirituale intendat suæ propriæ vtilitatis intuitu, præbendo caussam ex se ad illud ordinatam; quod autem vitari semper debeat omnis illius occasio, diuinâ lege non præcipitur: neque ex obligatione anteponendi saluationem alterius vitæ propriæ in certis casibus, benè arguitur, quia pro illis est specialis ratio, eò quòd damnum sit irreparabile; respectu autem aliorum non ita; vnde aliæ exceptiones ab illa regula etiam Auctores admittunt. Diui autem
D. Paulus explicatus.
Pauli doctrina cum moderatione etiam accipienda; tum quia dici potest magnâ ex parte ad perfectionem spectare charitatis; & non ad rigorosam obligationem; cùm constet ea, quæ licita ex se sunt, vt manducatio carnis, non teneri quempiam omittere, eò quòd alius inde scandalizetur, quando ex vsu eorum commodum aliquod reportat. Vnde P. Cornelius circa versum 8. ait ibi Apostolum ad perfectiores se conuertere, & eos monere, vt vitent scandalum infirmorum. Sed luculentiùs D. Chrysostomus
D. Ioannes Chrysost.
in eum locum ita scribit circa vers. 13. Hoc Magistri optimi est officium suo exemplo docere quæ præcipit, & non dicit siue juste siue iniuste, sed quomodocumque; & non dico, inquit, Idolothytum, quod & propter aliam caussam prohibetur, sed si quod licet, & permittitur, scandalizat, etiam illo abstineo, neque vnâ, aut alterâ die, sed toto vitæ tempore. Hæc ille, & alia ex quibus constat doctrinam illam, quam Apostolus suo exemplo firmat, ad charitatis perfectionem, & non ad illius rigerosum præceptum pertinere. Tum etiam, quia in illo Capite non de re indifferenti sermo erat, sed de prohibitâ; manducatione inquam eorum, quæ idolis fuerant immolata; hoc enim in eorum templis fieri solebat, & ita genus quoddam cultus eorumdem censebatur. Pro quo videatur citatus interpres, & alij. Si interim addamus aliud esse, quem suo exemplo
Additio peculiaris.
ad aliquid prouocare, de quo in casu nostro nihil extat, sicut in exemplo à D. Paulo adducto; aliud rem indifferentem tradere, commodum proprium spectando, quæ ex se malum non inducit; & ita non posse contra hoc ex doctrinâ Apostoli argumentum efformari, qui non agebat de humanis contractibus ad conuictum necessariis, sed de exemplis ad malum inducentibus sine aliquo vsu licito, qualis est in vtentibus poculo dicto, licèt aliquando excessus committatur. Et vt plenè hæc non satisfaciant, sunt tamen verosimilia, & sufficientia, vt probabilitas saltem dicti contractûs possit defensari.
§. X.

§. X.

De Contractu cum Commendatarijs Mercatorum.
212
*CVm Mercatores Indici non possint in
Hispaniam commodè semper nauigare, vt inde merces asportent, pecunias suas solent aliis eò contendentibus tradere, vt conuenienter implicent & merces emptas adsportent, justo pro labore, & industria pretio designato, ad rationem scilicet septem, aut octo pro centum, siue plus, aut minùs, iuxta valorem, quem sunt in his partibus habituræ. In quo quidem mille exoriri controuersiæ solent, circa quas nimis quantùm solet Consulatus occupari. Vnde non est instituti præsentis eas persequi, sed non nihil pro conscientiæ obligationibus adiecisse. Et certè ad illorum
intelligentiam non multâ est opus discussione, si homines velint juxta illius certa dictamina operari: vix enim à talibus in dubium aliquod inciditur, quod merè conscientiam attingat, cùm satis perspectum habeant quid justitiæ leges postulent, & principium illud irrefragabile in eorum sit consideratione defixum: non debere quemquam alteri facere, quod sibi non vellet ab eo fieri. Videant ergo isti si pecunias suas aliis pro simili functione committerent, quomodo eas administrandas vellent, & deprehendent statim debere se illas vt proprias curare: quæ emunt non debere, quia meliora sunt, reseruare sibi, minùs bona Commendanti reseruando: quæ sibi empta, non esse minùs securo committenda nauigio, aut tardiùs ad portum peruenturo: erga eadem non esse sumptus inæqualiter faciendos, vt maioribus quæ aliena sunt, constet propria minoribus; & sic de aliis. Quod ergo opus sit pro huiusmodi quæstiones prolixiùs agitare, vbi iudex est in vnoquoque caussam justissimè dirempturus? vt tamen nonnulla amplius elucescant,
213
*Dico primò. Si Commendatarius non
inueniens eas merces, quas in mandatis habet, alias emat, quibus Commendans solebat negotiari, nihil contra iustitiam facit, & Commendans tenetur eas admittere, & sumptus circa illas verosimiles habere ratos. Quòd si alias emat, in quibus non solitus negotiari, non tenetur eas admittere, etsi pereant etiam casu fortuito, Commendatario pereunt, qui tenetur Commendanti plenè satisfacere. Sic habetur L. 33. Titul. 12. Part. 3. Vbi Gregorius Lopez, ex quo Heuia in labiryntho Cap. 4. num. 24. Si tamen
Quid si pereant merces.
eodem modo perituræ merces illæ, quas debebat emere, affirmant illi Commendatarium ad nihil tale teneri, etiam in foro conscientiæ; vt si nauigium, in quo erant asportandæ, disperijt. Vbi tamen adnotandum est, quòd si Commendatarius potuit pecunias fido Factori relinquere, & sic negotium Commendantis vtiliter agere; juxta eam præsumere debuit voluntatem, aliter videtur dicendum; sic enim pecuniæ non essent perituræ. Quod colligitur ex communi scriptorum doctrina, iuxta quam, qui in | contractu delinquit, rem alienam contra domini voluntatem dispensans, de casu sortuito tenetur,
pro quo Doctores congerit, P. Oñate Tomo 2. Disput. 43. num. 75. Quod intelligendum cum limitatione adducta, quando scilicet res non erat similiter peritura: quod quidem in casu nostro contingit, & hoc etiam est juxta mentem eorum, quos pro Assertione citauimus, dum dicunt Commendatarium teneri de casu fortuito, quando aliter emit, quàm debuit, dictam limitationem addentes, nam illius generalis Assertionis, & eius, quam nos posuimus, eadem ratio est, quod scilicet non essent perituræ pecuniæ illæ, siue statu mutato, dum merces in eius locum successêre, siue statum pecuniępecuniæ retinentes, quod ad casûs substantiam nihil præstat.
214
*Dico secundo. Quando commendatarius
non inuenit merces à commendante designatas, non solùm potest alias emere, inquibus ille negotiari solet, sed in conscientiâ tenetur. Probatur: quia sic est voluntas Mercatorum, qui numquam pecuniam habere volunt otiosam. Et certè videat oportet commendatarius, id, quod paulò superiùs dicebamus, quid scilicet vellet ipse à commendatario fieri, si illi suas pecunias commendasset. Quis enim dubitet earum implicationem vtilem voliturum? Vnde ergo, & tu fac similiter. Quod & in casu præcedenti applicandum.
Habet autem Assertio suos etiam defensores, qui communiter affirmant mandatum extendi ad similem casum, in quo est paritas rationis. Et multò potius, si eadem; vt videri potest
apud eos, quos adducit P. Oñate suprà Disp. 44. num. 93. & similiter apud complures alios, quos congerit D. Solorzanus Tom. 2. Libr. 2. Cap. 4. num. 58. & seqq. asserentes mandatum, quamuis strictè consideretur, posse per æquipollens adimpleri, & verosimilem mandantis voluntatem sequendo, dum mandatarius ea facit, ordinat, & exequitur, quæ mandans, si præsens esset, exequeretur, & idem esse de mandato, ac de illis, quæ mandato vicina sunt. Quæ quidem non solum facultatem mandatarij ostendunt, sed etiam obligationem: nam si potest, tenetur; potest enim virtute mandati, mandatum autem obligationem inducit, cùm sit contractus, vt communiter Doctores tradunt, vnde & obligationem parit, quia aliàs inutilis redderetur, quod in præsenti habet specialem rationem, quandoquidem, vt diximus, Mercatores nolunt pecunias suas haberi à commendatariis otiosas, cùm & ipsi apud se illas otiosas esse, si lucri occasio affulgeat, minimè patiantur.
215
*Dico tertiò: si merces quidem suppetant,
sed non in ea quantitate, quæ sufficiat iuxta desiderium Commendantis, & Commendatarij; non potest CōmendatariusCommendatarius illas omnes suo nomine emere, sed debet cōmodâcommodâ distributione vti, & aliàs tutus in conscientia non erit, & obligatio restitutionis incũbetincunbet. Probatur: quia cum hoc onere cōmendationemcommendationem assumpsit: obligauit enim se ad emendas tales merces, si extarent: atqui extant, licet non in ea copia, vt vtrique sufficiant; ergo debet partita, vt dicitur, differentia obligationi satisfacere. Si dicas non ita se obligasse, vt censendus sit causam suam facere deteriorẽdeteriorem, & se priuare facultate priùs sibi consulendi. Id potest facilè refutari; quia licet ex eâ parte caussam suam deteriorem aliquo modo facere videatur; re tamen verâ absolutè loquendo negotium agit suum: dum enim copiam pecuniæ adducit ex commendationibus comparatam; commodiùs emit, & creditum auget, ac prætereà ex iis ipsis mercibus, quas Commendanti emit, lucrum est proportionatum habiturus: quæ omnia satis ostendunt caussam Commendatarij absolutè non fieri deteriorem. Vbi & inculcanda adducta regula, vt scilicet talis consideret, quid sibi à Commendatario faciendum vellet, si ipse pecunias commendæ nomine tribuisset.
216
*Dico quartò: si Commendatarius non
habeat in mandatis vt speciales merces asportet, & ille suâ, & Commendantis pecuniâ indiscriminatim emat, non potest meliora genera sibi posteà applicare, aliis Commendanti reseruatis. Huius probatio ex eadem irrefragabili regulâ desumenda, & prætereà; quia hæc videtur esse sic contractantium mens, neque vllus pecunias suas aliter traderet: hoc enim pacto non solùm Mercatorum facultates minuerentur, sed & creditum vacillaret, dum apud eos merces tantùm vberiores inueniuntur. Nec dici potest eos ita esse debere contentos, quandoquidem domi sui quieti resident, cùm tamen Commendatarij magnis periculis exponantur: nam quidquid laboris in commendatariis est, iusto præmio compensatur, iuxta communem æstimationem, vnde supra illud, non debent aliud sibi assumere meliorum mercium electione. Non videtur tamen in hoc arithmeticâ vtendum necessariò proportione; &
Limitatio quædam.
si Commendatarius curiosa aliqua, & suo speciatim gustui accommodata emat, velle in illis Commendantes partem habere; aliquantulùm enim est Commendatariorum laboribus, & periculis indulgendum. Vnde si circa hoc bonâ fide agant, non videntur ad restitutionem aliquam obligandi.
217
*Dico quintò. Si dubium incidat circa
administrationem, in modo scilicet emptionis in remissione, aut asportatione mercium, ex quibus damnum aliquod Commendanti subsecutum, pro Commendatario esse fauorabiliter iudicandum: tenent Socinus, & Decisio Genuensis, apud Heuiam Cap. 4. citato, num. 25. qui idem tenet; sed hoc in foro externo procedit; quoad internum enim conscientia Commendatarij conuenienda est; & si coram Deo non inueniat grauem culpam à se in negotiatione commissam, ad nihil se teneri potest sibi probabiliter persuadere. Si ergo ipse dubitet, pro eo stat possessio, & regulâ receptissimâ se tueri potest de meliori possidentis in dubio conditione. Pro quo est sententia Scriptorum, quos nuper adduximus, qui dicunt absolutè non esse contra Commendatarium iudicandum, quod saltem in foro exteriori accipiendum est: non ex eo quòd verè possideatur aliquid, de quo dubitetur, an sit restituendum, sed ex possessione latiùs sumptâ iuris, aut libertatis: ergo similiter potest quis pro se in dubio tali iudicare, qui in tali possessione est; quia vt est communis Doctorum sententia, forum conscientiæ adæquandum est foro externo, quando huius dispositiones non fundantur in præsumptione; quod in casu præsenti contingit.
218
*Dico sextò: si necessarium sit pecuniam
ad exportandas merces, cum lucro cessante, aut damno emergente mutuam sumere, debet Commendatarius mutuationis huius damna pariter cum Commendante sentire. Solent enim aliqui vt ea, quæ sua sunt, curent, pecunias cum moderato damno recipere, & de aliis non ita prouidere, contenti transmittere illa, cum ingenti præmio pecuniis comparatis. Quod est sane iniquum. Sicut ergo de mercibus ipsis dictum est Assertione 3. & 4. ita & de sumptibus, sic enim vellet ipse erga sua fieri, si Commendatario eam, quam ipse modò habet, curam demandasset. Et ratio est clara: quia commendatio cum hoc onere suscipitur, & idem inconueniens est circa
De sumptibus.
sumptus conductionis mercium, qui esse poterat circa ipsarum emptionem: sic enim fieret Mercatori, adeò caras merces aduenire, vt nihil, quod momenti alicujus esset, lucraretur. Quod si dicatur carè habitas, carè etiāetiam vendi ab illo posse. Id non satisfacit: nam cum commendarius merces non ita carè constantes exportarit, eas commodiori pretio distrahit, vnde & Commendans ad venditionem similem compelletur. Pretium
enim mercium non augendum ex sumptibus, qui per accidens, aut contingenter erga eas fiunt, vt communiter docent Scriptores, & videri possunt pro eo. P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. num. 29. vbi bene obseruat sumptus per infortunium, aut imprudentiam factos, non debere computari. Cardinalis Lugo Disput. 26. num. 41. Bonacina Disput. 3. de Contractibus. Quæst. 2. Puncto 5. n. 29. apud quem Nauarrus, Couarruuias, & Patres Valentia, & Reginaldus. Iuxta hæc ergo fit sumptus cum proportione partiendos; quod si imprudentia grauiter culpabilis fuit, etiamsi illi sint
pro mercium exportationes indiscriminatim facti, Commendatario est excessus adscribendus. Et hoc iuxta mitiorem sententiam, alij enim leuiorem culpam sufficere ad illud arbitrantur. Pro quo Heuia suprà numer. 40. P. Oñate Tomo 2. Disputat. 44. num. 98. & seqq. vbi plures textus non contemnendos adducit.
219
*Dico septimò: si Commendatarius
facturus sumptus, inueniat aliquem, qui propter amicitiam, aut alium respectum priuatum, ei pecunias, aut gratis, aut cum moderato lucro tradat, vt rebus suis prouideat, non tenetur commoditatem illam communem facere, sed suâ fortunâ vti, & bona Commendantis vt potuerit transportare. Probatur: quia sic tribuens, minimè Commendantis vtilitatem intendit, & est illud priuauatum beneficium, quod eo ipso non debet ex obligatione fieri commune. Quemadmodum si dominus nauis vellet cum speciali commoditate merces Commendatarij transportare, non teneretur merces Commendantis præferre, aut earum partem cum parte suarum in eamdem nauim inferre. In quo quidem pro parte contraria scrupulus esse potest, quia cùm nauis Dominus commoditatem illam remissione pretij tantùm intendat amico conferre, contra eius voluntatem fit, aliena conuehendo.
220
*Maior videtur esse difficultas, si quis
pecuniam cum minori lucro tribuat Commendatarij intuitu, nihil de illius mercibus in speciali cogitans, vt illæ ab aliis sunt diuersæ quæ ad commendam pertinent. An scilicet debeat sic tribuenti rem totam aperire; & prætereà an possit id, quod ex sumptibus minuitur, Commendanti imponere, & sumptus integrè, acsi gratia ei nulla facta fuisset, computare. Et circa primum cum distinctione videtur loquendum: si enim pecunias tribuens scire præsumatur eum, cui tribuit, esse Commendatarium, quia communiter sic nauigantes tales sunt, non est necessarium ipsum de illo reddere certiorem, iuxta iuris regulam in Sexto 31. in quâ dicitur in hunc modum. Eum, qui certus est, certiorari vlteriùs non
Cap. Eum. qui de reg. iuris
oportet. Si verò non ita præsumi queat, & aliæ circumstantiæ non iuuent, certiorari oportet, quia circa donationem respectu alterius est inuoluntarius ex ignorantia, & ita redditur nulla donatio. Quemadmodum si quis secum adduceret puerum, & alius existimans eum esse filium, ipsi donationem momenti alicuius vellet facere,
teneretur amicus eum non esse filium declarare. Et quia tacens consentire videtur, iuxta regulam etiam Iuris suprà, ad restitutionem teneretur. Nequit enim dubitari, quin taciturnitas illa fallaciam, & dolum contineret.
221
*Circa secundum autem: si fallacia dicta
interfuit ob taciturnitatem, debet sumptus integrè computare, quia cùm restitutio sit facienda mutuanti, perinde est, ac si iuxta pretium communiter receptum tribuisset. Si autem gratia illi plenè facta est, videtur satis verosimile eâ etiam debere Commendantem frui, quia pecuniæ sine vllo discrimine sunt tributæ: vnde putandus est sic tribuens indirectè voluisse Commendanti gratificari ob respectum amici, vel ex gratitudine, eò quòd de amico vtilem ipsi confidentiam habuerit; vel ex eo quòd sic velit eum ad vlteriores commendas prouocare. Vnde absolutè negotium amici agit: ad quod etiam sufficit velle se erga amicum beneuolum ostendere, vt negotia sua meliùs, & iucundiùs expediat. Vt cùm quis inuitat amicum, & propter eum etiam socium, quem scit non libenter relicturum. Aut cùm ferculum mittit, ex quo socium comesturum nouit, non videtur autem oppositum improbabile; quia ea, quæ dicta sunt num. 219. possunt aliqualiter
applicari. Tenent quidem communiter Doctores eum, qui minori pretio aliquid emit, quàm ei fuerat constitutum, non posse partem illam pretij retinere; etiamsi posset ab vno emere, constituto pretio, & eo relicto, alium quæsierit; quia diligentia illa non extraordinaria, est debita in Mandatario fideli. Pro quo Doctores, quos adducit, & sequitur Bonacina Disput. 1. de Restitutione Quæst. 2. Puncto 6. num. 14. Ex quibus addunt aliqui id verum habere, etiamsi vendens dicat se gratiâ illius minori pretio vendere, vt videri apud eumdem potest. Et tenet etiam Pharaonius in Appendice Tractatus 2. Seßione 14. Casu 16. Ex quo videtur fieri neque in casu nostro, id, quod Commendatario in gratiam eius tribuitur, posse sibi retinere, quia negotium Commendantis agit, & ab amico petere mutuas pecunias cum speciali commoditate nullam extraordinariam diligentiam continet.
222
*Sed certè vt improbabile non debeat
censeri oppositũoppositum. Primò facit, quod limitationem illam, aut potiùs exaggerationem, quando di|minutio pretij fit in gratiam alterius non ab omnibus additur, vt quæ non omnino certa sit. Secundò P. Azorium Parte 3. Lib. 8. Cap. 23. de empto,
P. Azor.
& vendito; in fine, eam addentem ita scribere: Nec sufficit si Mercator Caio dixerit: Ego tui gratiâ aromatum pretium minuo; quia idem dicere singulis emptoribus consueuit. Immò nec sufficit, si id dixerit, atque etiamsi jure-iurando confirmauerit. Hæc ille: iuxta quem ex eo non potest sic emens partem illam pretio ademptam retinere sibi, quia Mercatores sic dicere consueuerunt: ergo quando verosimiliter apparuerit non ex Mercatorum consuetudine, sed ex vero animo ita loqui, quod etiam res ipsa persuadere potest, cùm constet alios cariùs vendere, diuersa prorsus ratio est: & ita poterit sic emens gratiæ illius commodum reportare. Tertiò; quia cùm constet de gratiâ tali, aliquis eius fructus debet in ementem redundare: cui, & non alteri vult is, qui vendit, commodum impartiri. Quartò; quia is qui rem illam accipit, ex eo quòd sic appretiatam habet, vt ipse voluit, & quomodo ab alio emi potuit, nihil habet minùs, quàm habere debuisset: ergo nulla illi fit iniuria. Tandem; si is qui emit, operam aliquam extraordinariam adhibuisset, & sic minori pretio emisset id quod minùs in pretio fuit, sibi poterat retinere, vt fructum
industriæ, vt docent Auctores, quos adducit, & sequitur Bonacina suprà num. 19. Atqui non minor ratio apparet ad huiusmodi retentionem ob gratiam dictam; ergo poterit etiam stare. Minor ostenditur; quia homines ita pretium remittere non est ordinarium in ipsis; & prætereà, quòd labore, aut merito amicitiæ id habitum sit, differentia valde materialis est, & in ordine ad eum cui res emitur, nullius considerationis, quid enim eius interest, quod labore alterius pretium sit imminutum, si ipse integrum tribuit? Aut quid plus habet ob respectum mandatarij factam diminutionem? Est ergo, vt dixi, hoc probabilitate minimè destitutum. Pro quo facit doctrina P. Lessij verb. Restitutio, Casu 11. in Resolut. posthumis, vbi de solicitatore, in cuius gratiam gratis confertur officium. Nec de Commendatarijs plura, licèt addi alia possent; sed sunt illa adeò contra justitiam, & ita etiam contra rectæ conscientiæ dictamina apertè militantia, vt non sit pro illis necessaria discussio, sed vnumquemque horum, vt iam admonui, ad tribunal conscientiæ remittere; quod si fiat non erit cur debeant Consulatus subsellia fatigari. De quo hæc satis.
Loading...