TITVLVS VIII. DE CAPITVLIS CIVITATVM, ET DIVERSIS EORVM OFFICIALIBVS.

Vt non semel admonui, ad illa quæ pro Indijs specialia sunt, nostra est tractatio coarctanda; si enim generaliter libeat excurrere, opus interminabile moliremur. Inter plurima ergo, quæ de Capitulis ciuitatum tractari possent, selectißima pro Indijs assumendo, sit pro illis
CAPVT I.

CAPVT I.

Capitulares Ciuitatum, siue Rectores, an pro electione Officialium accipere aliquid possint, & quædam alia circa illud.
1
*COmmunis quidem est
difficultas, sed ad Indicos Senatores, vulgò Regidores, eatenus peculiariter spectare potest, quatenus in illis hoc malum fortè frequentius, ob terræ opulentiam, & ambitionem quorumdam inibi ardentiùs æstuantem, qui vbi Rex longiùs abest, reguli esse cuiusuis pretij oblatione contendunt. In quâ quidem erunt fortè qui fieri posse affirment, eò quòd hunc præ aliis eligere mera gratia est: ergo potest pro eâ, pretium accipi, sicut & dari: nemo enim gratis tenetur facere id, ad quod non obligatur. Quòd si leges id prohibeant, non videntur in conscientiâ obligare: quia ex nullo capite id constat; & cùm Rex officia Rectorum vendat, id verosimilius redditur; quia plus indecentiæ apparet in eo, quòd officia vendantur, quàm in eo, quòd pro electione annualis Officialis aliquid accipiatur. Ideò namque indecens communiter asseritur venditio officiorum, quia minùs apti eo pacto eliguntur, ad augmentum pretij oculis venditoris intentis. Hoc. autem in officiis perpetuis quantum habeat inconuenientiæ statim apparet, cùm inconuenientia pariter debeant perdurare. Cùm ergo Rex iis non obstantibus ea vendat, circa minora inconuenientia dispensare videtur, quæ in electione annui Officialis occurrere possunt, dum aliquid ab eligente accipitur, qui pro electione suâ ampliora se memorat contulisse. Et hoc sanè satis verosimile indicium est voluntatis Regis, vt nolit ea ad mortale peccatum transgredientes obligari, quod de illius eximiâ nequit præsumi erga subditos pietate: iuxta dicta Titul. 2. n. 3.
2
*Et quod saltem non sit peccatum mortale
sed solum veniale; probari potest ex aliquorum scriptorum sententiâ, qui dicunt non peccare mortaliter eum, qui cùm habeat facultatem à Rege transferendi officium in alium, pro eo pretium accipit. Sic enim tenent Peña, Petrus Soto, Orellana & alij Theologi apud Salonium Tomo 1. q. 63. art. 2. controu. 8. conclus. 4. & Petrum de | in Summa Tomo 2. Tract. 7. Cap. 1. Conclus. 25. qui, & illam probabilem existimat: sicut & Ioannes de la Cruz in Directorio. Part. 1. Præcepto 7. Quæst. 7. Artic. 2. Dub. 10. Conclus. 3. & videtur probare Cardinalis Lugo Tom. 2. de Iustitia Disput. 38. num. 79. Nam eadem ratio videtur esse in eligente accepto pretio ob fundamentum, quod adducit Ledesma, ex eo quòd habeat licentiam ad transferendum officium, & ex acceptatione pretij nullum Reipublicæ detrimentum sequatur; cùm supponatur eum, in quem est facienda translatio, futurum idoneum; neque ipsi electo damnum aliquod infertur, cùm nullum habeat ius ad officium gratis habendum, & meliùs illi sit, illud pretio aliquo dato frui, quàm penitus eo carere. Quæ quidem casui, de quo agimus, possunt pariformiter applicari. Et de duobus postremis constat: circa primum autem; etsi qui pretio accepto eligit, non transferat officium; habet tamen absolutè facultatem eligendi, & valde materialiter videtur se habere, quod ad suum officium eligat, vel ad aliud, cùm in prohibenda lucrosa venditione idem in omnibus respectus habeatur: nihilominus
3
*Dico primo: Senatores Vrbani peccant
mortaliter pretium accipientes pro officialium electione, quæ fieri solet ad Reipublicæ administrationem. Videtur clarum ex L. 8. Tit. 2. lib. 7. nouæ Compilat. in qua sic dicitur: Mandamos que ningun officio de veynte quatrias, Regimientos, Alcaldias, Alguacilazgos, fieles executores, ô Iuraderias, no se puedan vender, ni trocar, ni dar en pago, ni por otro precio: al respeto de precio alguno ahora lo den las
Pro qua lex Hispaniæ.
personas en quien se renunciaren o traspasaren, ò otras personas por ellos, directa, ni indirectamente: y lo mismo sea en los votos, que se dieren en las elecciones, y prouisiones para los tales officios, de Procuraciones de corte. O, escribanias publicas de donde por Priuilegio, ô costumbre se eligen por votos. Por manera que no interuenga precio, ni respecto de precio, ni Soborno. Et inferiùs: Y la persona que lo comparecomprare, ô a quien se renunciare, ô Comprare voto para lo auer, ô lo vbiere por ruego de otras personas a su pedimiento, o por causa suya directa, ô indirectamente, no pueda auer, ni aya el tal officio, puesto, que nos le hagamos merced de el, por virtud de la renunciacion. Sic lex; quæ quidem circa
Illius grauis obligatio.
materiam versatur grauissimam, & si intentio non obligandi grauiter in legislatore deesset, nullius momenti redderetur; ex quibus obligationem sub mortali colligi diximus Titulo 2. num. 3. & quidem pœnalis non est, cùm nullam pœnam assignet, neque fundata in præsumptione, vt constat; neque vsu reiecta, quia illius obseruantia viget in gremio præcipuo Senatorum: ergo nullum est indicium, vt obligationis vim illi detrahere debeamus.
4
*Solùm esse difficultas potest, quia in prædictâ
lege pariter prohibentur pretium accipi, & intercessione tertiæ personæ moueri, & ita additur: ô lo vbiere por ruego de otras personas à su pedimiento. Et antea immediatè post adducta: Ni ruego de otras personas por interceßion, ô causa del que vbiere de ser elegido. &c. Atqui propter intercessionem eligere non videtur esse peccatum graue; vnde intercessiones frequentissimè occurrunt, idque sine graui scrupulo; & satis durum esset intercessorum myriades de lethali reatu condemnare. Sed certè hoc non videtur vrgere: nam lex non prohibet intercessionum respectu omnimodis operari; sed ne intercessio vnica sit caussa electionis, nullis aliis requisitis consideratis: sic enim iniquissima electio esset; etiam si aliàs benemeriti sit, quia totum quod ad benemerita attinet, materialiter se habet: vnde si talis non esset, eodem modo eligeretur; stante eadem formali ratione operandi: idem enim inquantùm idem, semper est natum facere idem. Quia verò lex humana actus internos directè prohibere non potest; si quis re ipsa propter intercessionem eligat; id tamen exteriùs non significet, non facit contra legem; peccabit tamen mortaliter contra legem naturalem, iuxta quam tenetur eligere dignum, secundùm quod dignus est; quod tamen non præstat, cùm re ipsa propter intercessionem eligat, & ita dignitas materialiter tantùm se habeat. Sic ergo nihil est in lege dictâ, ex quo obligatio tantùm leuis possit coniectari. Et ita grauem agnoscunt communiter Scriptores, & vti certum pro eorum examine in confessione statuit Remigius, in Praxi Praxi Parochorum fol. 302. num. 7. cum P. Lessio, Corduba & aliis. Et Cardinalis Lugo suprà. num. 78. P. Thomas Sancius. Tomo 1. Consiliorum. lib. 3. Cap. vnico Dub. 1. num. 27. & 28. P. Fragosus Tom. 1. Pag. 417. num. 42. vt alios omittam.
5
*Neque adducta in contrarium vrgent:
Fit satis obiectis.
nego enim ex eo quòd Senatores officia emerint, vendere posse; quandoquidem eis expressè prohibetur, non obstante emptione & licet in illa non leuia inconuenientia sint, ex eo non sequitur inconuenientia alia addenda, ne inconuenientium cumulo bonum publicum opprimatur. Nec verum est abusum ex electione lucratiua annuorum Officialium ob breuius tempus minoribus esse inconuenientibus expositum: nam reuerà tempus breuius non est collectiuè, dum vna electio aliam subsequitur, & omnes accepto pretio constant; vnde inconuenientia fiunt perpetua. Ex opinione autem illâ de renuntiatione officij non sequitur, quod intenditur: quia Rex talem officij translationem concedens, non videtur circa modum translationis talis prorsus inuitus: quia cùm Rex ipse vendere illud soleat, dum copiam transferendi facit, circa venditionem etiam annuit, vel certè non penitus illi videtur displicere, dum eam non prohibet. Circa electiones autem à Senatoribus faciendas voluntatem suam omnibus reddit promulgatione legis manifestam, & ita de vno ad aliud fieri nequi argumentum. Neque est eadem ratio de electione, & translatione officij: hæc enim Regio nomine fit; illa autem secus; in hac non apparet transferentis turpitudo, secus in illâ; subornationes enim in habentibus publica officia turpissimæ iudicantur ab omnibus, quia Officium non ad publicam vtilitatem, pro quâ institutum est, sed ad priuatam inclinatur. Item qui vendit, iudex non est, nec publici officij actum exercet in eius translatione; cùm tamen Senator eligens, publico fungatur munere, & ita quod accipit subornatio est; quod dici nequit, cùm officium vendit, sicut de nullo alio, id, quod suum est vendente.
6
*Dico secundò: Senator vrbicus accipiens
aliquid pro electione non obligatur ad restitu|tionem, secundùm valde probabilem sententiam, quam cum multis tenet P. Sancius. suprà n. 29. & 30. Cardinalis Lugo n. 77. & seqq. P. Fragosus suprà pag. 416. num. 41. vbi alios adducit. Quando scilicet id, quod datur; ex mera liberalitate tribuitur, licet leges municipales prohibeant, quia non impediunt dominij translationem. Quam limitationem cùm alij etiam adiiciant, oportet illam, vt expedita decisio ista maneat; explicari. Omnis certè, qui vt officium obtineat aliquid confert, credendus est liberaliter offerre, etiamsi inuitus conferat, quatenus gratius illi esset, si officium merè gratis offerretur. Quod patet ex eo, quòd officium ita habere velit, vt illius acceptio legitima sit, nec sit illi restituendi illud obligatio. Cùm ergo, si liberaliter non tribuat, quod pro suffragio electoris tribuit, acceptio officij nulla sit, vt ex verbis legis constat adductio num. 3. No pueda auer, ni aya el tal officio; dicendum est, ita dare velle, vt datio liberalis censenda sit. Quòd quidem si non ita debeat intelligi, quod Auctores sententiæ propositæ affirmant, minimè consonum esse potest. Nemo enim electori ita liberaliter tribuit, vt electione non stante esset aliquatenus tributurus. Tribuit ergo ad obtinendam electionem; & quomodo dici potest liberaliter tribuere? Certè nisi ad explicationem traditam non habeatur recursus: non video quomodo possit sustineri. Tribuit ergo liberaliter quatenus & si officium non obtineat, non sit datum, repetiturus: vel quia suffragium emere non intendit, sed gratum se pro eodem exhibere. Vnde si tantùm promisit, & officium assecutus est ante impletam promissionem, ad nihil tenetur ex iustitiâ, sicut & non adepto: licet autem qui tribuit ob electionem obtinendam non habeat expressè omnes dictos respectus, cùm tamen ita velit tribuere, vt electio ex eo non reddatur nulla, credendus est iuxta illos confusè conceptos operari.
7
*Sidieas: legem prohibentem subornationes,
eas etiam, vt à nobis sunt explicatæ, prohibere, & consequenter electionem propter eas factam, esse nullam: nam etiam sub prædictis respectibus eadem habent inconuenientia, & cùm ad modum interiorem operandi spectent, ad forum externum & humanas leges non spectant. Est quidem valida instantia, & propter quam opposita sententia videtur similior vero, vnde & eam grauissimi Doctores complectuntur, vt videri potest apud P. Sancium, suprà num. 28. Nos autem vt eam quam vt valde probabilem ob Auctorum eam sequentium multitudinem, & grauitatem proposuimus, iuxta modum aliquem verosimilem explicemus, prædicto modo philosophati sumus: & ad instantiam dicimus, illam quidem esse vrgentissimam; sed nihilominus dominij translationem non prohiberi, quando datum liberale est sub respectibus explicatis, qui merè interni non sunt, quando iuxta illos debet, quod tribuitur, regulari, vt scilicet impleatur, aut non impleatur promissio, & quod datum est, repetatur. Quæ explicatio si adhuc non penitus videatur satisfacere, quærant aliam sententiæ hujuscemodi sectatores. Pro cuius probatione explicatio dicta sufficiat, dum tantùm intendimus eius probabilitatem ostendere, ne Senatorum conscientias minimè ad restitutionem procliues videamus remediis facilioribus defraudare. Exoptandum equidem asylum coram supremo Iudice reis probabilis opinio, quando præsertim de molestissimo agitur restitutionis onere, cui passim hominum agmina miseranda succumbunt.
CAPVT II.

CAPVT II.

De electione Alcaldiorum & qualiter in illa soleant delinquere Senatores, vbi & de iuramenti obligatione.
8
*ALcadij apud nostrates dicuntur, qui
Romanis Ædilibus videntur respondere, de quibus Tullius lib. 3. de legibus sic ex lege 12. Tabularum suntoque Ædiles curatores vrbis, annonæ, ludorumque solemnium, ollisque, (idem, quod illis) ad honoris amplioris gradum
Tullius.
is primus ascensus esto. Illorum vsus in Indiis, sed cum potestate ampliori; sunt enim iudices
Eorum in Indijs vsus.
ordinarij, etiam vbi Regales Audientiæ sunt, & & Togati iudices criminum, ac Prouinciæ: & quandoque etiam vbi & simul Prætores, exiguo profectò fructu; si tamen aliquo, inconuenientibus ex eorum electione, & administratione minimè compensando. Sunt ergo illi ad solatium potiùs ciuitatum, quàm ad considerabilem vtilitatem huc vsque conseruati, vt scilicet ciuibus honorifica aliqua officia suppetant, ne gubernatio tota extraneis deferatur: & duo solent annuatim eligi, nec modicis frequenter turbis, nisi vbi Proregis auctoritas iis potest obuiare. Et quod ad electionem attinet, quatenus non sine subornationibus esse solet, iam dictum à nobis, nunc circa alia non nihil oportet adiiciamus.
9
*Dico primò. Qui factiones nutriunt, vnde
oriuntur turbæ, & inimicitiæ inter ciues; occasione electionum, grauissimè peccant, sicut & supremi Gubernatores, qui hæc scientes non student efficaciter factiones huiusmodi dissoluere, etiam relegatione eorum, qui vix aliter conquiescent. Res est plana, & pro eâ Regiæ extant schedulæ, de quibus Dom. Solorzanus lib. 4. cap. 1. num. 14. & 15. & in Politica lib. 5. cap. 1. pag. 749. in fine. Et inter alias peculiaris extat, in quâ iubet Phillippus Tertius sacrosanctæ memoriæ Rex, vt officia Decurionum, seu Vrbicorum Senatorum inquietis Decurionibus adimantur, & alia circa electionem per sortes faciendam in
Sortibus fieri posse.
vrnam missas, quæ tamen non vbique sunt recepta. Esse autem illam licitam, quando de electione ad officia sæcularia agitur; communis est resolutio, pro quâ Auctores congerit P. Thomas Sancius lib. 2. Decalogi Cap. 38. num. 37. & 38. de quo etiam Diana num. sequenti allegandus,
Vnde illæ licitæ.
& ratio est quia sortes hoc modo nihil aliud includunt, quàm humanum quemdam contractum, quo ex communi consensu habentium ius ad aliquid id inter ipsos sorte diuiditur, vt illius sit, cui sors obtigerit. Videtur autem ratio dicta in casu præsenti cessare; quia sortes non exercentur ex communi sensu, sed ex Regis imperio. Nihilominus potest illa sustineri; quia licet ex imperio Regis id fiat, Respublica tamen ius om|ne suum in ordine ad electiones in Regem transtulit, vt id circa illas disponat, quod commodius arbitrabitur, lubente ergo illo vt hoc modo fiant; communis circa illum consenfus est, & ita nullius iniuria, vnde possit electio reprobari. Si autem quispiam velit tunc non esse consensum, ex quo habeatur iuris singulorum cessio, vt videtur officium, cui sors obtigerit; dici potest illum non esse necessarium; vt sortes licitæ sint; quia vel stare possunt ex communi consensu, vel ex Superioris imperio, & ita potest in definitione sortium diuisoriarum apponi.
10
*Dico secundò. In electionibus prædictis
peccari grauiter solet propter ineptorum designationem, quia vel iuuenes parum cordati, & moribus improbatis, aut senes ad vigilias, & actiones alias, quæ expeditos exigunt, prorsus inualidi, aut lucrum ex illa facturi hesterni incolæ, & ita ignoti, sicut & Reipublicæ status ignari, vel aliter incapaces eliguntur. Et electores tales prorsus esse damnabiles res est adeò perspicua, vt non egeat probatione; & magis profectò damnabiles in vrbanis Senatoribus, quàm si à superiori potestate descenderent. Illi enim tamquam Reipublicæ immediati curatores, in quos illa curam omnem sui ipsius transtulit, qui & membra illius præcipua, specialissimâ obligatione tenentur, ad prouidendum ipsi optimos iudices, ex quibus eiusdem bonum magna ex parte, immò & potiori, dependet. Et circa hoc quidem nequeunt se electores isti ea opinione tueri, quæ in electionibus ad sæcularia officia non esse obligationem ad digniores eligendos affirmat: non enim modò de dignis & dignioribus sermo est, sed de indignis, in quorum electione omnes graue peccatum recognoscunt. Quod licet adeò exploratum sit; oportet tamen inculcari; quia plures circa hoc miserè errant cum magno Reipublicæ dispendio, vnde siue ignorantia, siue incuria, aut incogitantia debet frequentiùs incusari. Si præsertim addamus teneri illos ad restitutionem
omnium damnorum, quæ ex prauâ fuerint electione secuta. Quod quidem videtur indubitabile, & vt tale illud docent Doctores, quos adducit Diana Parte 2. Tract. 2. Miscellaneo. Resolut. 67. In qua quidem de obligatione agit circa digniorum electionem, & ex multis Auctoribus probat Senatores ad illam teneri cum onere restitutiones: quamuis alij apud eumdem contrarium teneant. In quâ quidem controuersiâ vt
benigniùs cum Senatoribus agamus, vt medium saltem teneant, eosdem possumus admonere. Non equidem digniores eligant, sed neque indignos: erimus ergo dignorum electione contenti: cùm præsertim inter homines sæculares non sit ita facilè excessum dignitatis explorare. Et ita quolibet sibi bene viso, non ex passione, sed bono zelo agentibus, se obligationi suæ satisfecisse; sublatis conscientiæ remorsibus, per me licet arbitrentur.
Addendum in fine cum Diana, sic nonnullis immutatis. Scripsi ad instantiam. N. Faxit Deus vt
sint profutura, si non ad electionem dignioris, saltem ad abominationem eius, quâ indigni ad Reipublicæ regimen prouehuntur.
11
*Dico tertiò, Pro Indorum ad ciuitatem
aliquam Hispanorum pertinentium gubernatione, solet alicubi cum Alcaldiis iudex specialis eligi, qui dicitur iudex Naturalium seu Indigenarum. In cuius electione ratio in primis habenda Indorum, vt scilicet talis illis tradatur Iudex, qui eorum possit bonum spirituale, & politicum promouere. Quod dum non attenditur, grauis in electione culpa admiscetur. Et vt, quæ de illo dici possunt, breuiter complectamur: talis præfectura Indis debet esse prorsus innoxia: vnde ad propria commoda ministeriis Indorum vti nequeunt magis, quàm si Hispani essent, vt de Commendatariis dicebamus. Si secus faciant, præter grauia in eo peccata reperta; restitutionis oneri subiacebunt.
12
*Dico quartò: circa prædictas electiones,
& alias, juramentum ita obligat; quod de fideliter agendo officio; ac præsertim dum de electionibus agitur, solent præstare Senatores, vt si indignos eligant, rei sint violati iuramenti: si autem dignos, licet non digniores, non ita; sic Diana cum aliis suprà Dicto Quarto. Fundamentum est idem quod de Prætoribus agentes, Tit. 6. Cap. 1. iuxta receptissimam doctrinam stabiliuimus: Iuramentum scilicet non addere nouam obligationem extensiuè, sed eâ suppositâ, iuxta ipsam obligare. Cùm ergo Senatores ad electionem dignorum, reiectis indignis, grauiter vrgeantur: sacrilegi erunt indignos eligentes: & cùm aliàs non obligentur secundùm probabilem opinionem ad electionem digniorum, saltem sub mortali eos omittere graue sacrilegium non erit; immò neque leue, si recto animo procedatur iuxta num. 10. si quis autem manifestè deprehendat
maiorem alicuius dignitatem, & propter humanum aliquem respectum minùs dignum eligat, nullo modo videtur excusari posse à peccato veniali graui, quandoquidem & digniori aliqualem iniuriam irrogat, qui vti melior Reipublicæ pars maius habet ius ad honorifica munera, & insuper causa est aliquorum damnorum, quæ Reipublicæ obuenire possunt, aut saltem minus bonæ administrationis, quæ vix intelligi potest quomodo stare sine damnis multis possit, quando, vt alia desint, ipsa boni diminutio damnum est, eius præsertim comparatione, qui ad bonum procurandum obligatur.
CAPVT III.

CAPVT III.

Alcaldiorum obligationes in conscientiæ foro specialius explicatæ.
13
*PRima eorum personales mores
concernit, ne scilicet turpibus amoribus implicati, ineptos se ad aliorum correctionem reddant. Sint ergo casti, vel saltem cauti, quamuis difficile valde sit vt turpis possit conuersationis successiuus tractus occultari. ScādalumScandalum certè in illis grauius peccatum est, nec tantùm aggrauans circumstantia, sed mutans speciem ob specialem officij qualitatem; oriter enim non solùm ex violatâ communi lege charitatis, aut virtutis specialis, contra quam est scandalum, secundùm diuersas opiniones; sed ex eo quòd contra officij propriam institutionem agitur, ad | commune bonum, & prauitatum correctionem destinati. Vnde communiter Doctores circumstantiam hanc, vt specialem, & ita in confessione aperiendam contestantur: estque prima respectu aliarum, quæ vulgari carmine designantur, scilicet Quis. Et ita tenent in speciali, quos adducit P. Fagundez Lib. 4. in præcepta Ecclesiæ Cap. 4. num. 5. licet ipse non esse circumstantiam, quæ speciem mutet, affirmet, confitendam tamen iuxta suam opinionem de obligatione confitendi circumstantias aggrauantes de qua Cap. 2. sed certè rationem adductam specialis obligationis ratione officij non tangit, sicut neque alij non pauci, vnde pariter loquuntur de Prælato, & viro graui, quorum praua exempla specialiùs inducunt ad præiudicialem imitationem; cùm tamen certum sit diuersæ rationis esse obligationem, quęquæ est in Prælato, ac iudice, ab eâ quæ in viro graui est.
14
*Et de furto quidem loquendo, quod Iudex
Reipublicæ faciat, sunt qui censeant non esse circumstantiam notabiliter aggrauantem, quia est obligationis transgressio eiusdem speciei, scilicet in genere iustitiæ; ex iustitiâ enim tenetur quis non furari, & ex iustitiâ etiam tenetur iudex ciuium bona custodire; multiplicatio autem obligationum in eodem genere non aggrauat notabiliter, vnde neque violatio ex eo notabiliter aggrauatur, sicut in faciente plures scripturas de eadem re, & promissionem infringente. Sic citatus Auctor suprà Cap. 3. num. 2. cum Henrico & Palacio. Apud eumdem tamen ibidem. Ioannes de Medina, & Bartholomæus de Medina; circũstantiamcircunstantiam notabiliter aggrauantem esse censent, & necessariò in confessione aperiendam. Addunt tamen priores id intelligendum secluso scandalo & quidem cùm sententiæ istæ bonos Auctores habeant, licebit illas in praxi amplecti, & id quod de furto dictum est ad luxuriam trāsferretransferre.
Tenetur enim quis in eo genere prauum exemplum non præbere, ita vt ex eo alij ad similia non sint verosimiliter inducendi: quæ obligatio in iudice quidem est, sed ei similis, quæ in viro alio graui; non enim esse maior potest; nisi quatenus magis ex eo moueri possunt, qui viderint, aut scierint; atqui hoc non solùm in Iudice sed in alio grādisgrandis auctoritatis contingere potest; quòd si dicas plus mouere exemplum iudicis, quia cùm ipse in eo genere apertè delinquat, non poterit alios similiter peccantes corrigere, & sic luxuriæ regnum propagabitur: id non videtur vrgere, quia totum illud reducitur ad ampliorem peccandi licentiam, quæ circumstantia non mutat speciem, quia magis, & minus non variant illam iuxta receptissimum axioma. Licebit ergo, vt dixi, commodâ hac adhibitâ explicatione sententias dictas amplecti.
15
*Nihilominus quod asserui prius, validissimo fundamento innititur, cui non plenè fit satis per adducta: Ratione enim officij specialis obligatio est, vt negare potest nemo; quia ea non oritur ex communi lege charitatis, nec specialis virtutis Castitatis, vt etiam est planum, quia illæ rationes sunt communes omnibus: ergo ex speciali titulo officij: atqui obligatio talis non est leuis, cùm circa materiam grauissimam versetur, & ex quâ salus populorum pendet; ergo est grauis, & ita illius obligationis transgressio erit mortalis. Vnusquisque ergo in suo sensu abundet: & sit probabile, quod Doctores citati contendunt, mihi contrarium solidiori videtur ratione fundatum & quidem Sancti Patres grauissimè inuehuntur in eos, qui in dignitate positi, licentiùs peccant, eorum specialem malitiam perpendentes, quia ex officio ad rectè agendum astringuntur. Quæ sanè ponderationes, admonitiones, &
increpationes nullius essent roboris, quandoquidem rectores populorum ad nihil speciale, quod obligationem sub mortali inducat, & aperiri in confessione debeat, sunt adstricti. Talis illa Diui Isidori Lib. 2. officiorum. Cap. 5. sic locuti; quia fronte subditos arguere poterit, cùm illi statim poßit correptus ingerere: ante docente quæ
D. Isidorus.
recta sunt? quapropter qui negligit recta facere, negligat recta docere. Sic ille: vnde est memorabilis illa Diui Gregorij Magni sententia: Pastoralis curæ Partè 2. Cap. 2. ita scribentis: Rector semper
D. Gregor. Magnus.
cogitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immunditia polluat qui hoc suscepit officij, vt in alienis quoque cordibus pollutionis maculas tergat: quia necesse est vt esse munda subeat manus, quæ diluere aliorum sordes curat; ne tacta quæque deteriùs inquinet, si sordida in semens lutum tenet. Hæc Doctor Sanctus. Quod autem ad materiam iustitiæ attinet, non obstare communem illius rationem diuersitati specificæ malitiæ, clarè ostendit P. Petrus Hurtadus. 2. 2. Disput. 173. §. 61. quem Diana adducit Parte 5. Tract. 7. Resol. 2.
16
*Secunda obligatio, quæ & illis cum
Senatoribus communis, ne potestate vtantur vt Tabernarios grauent vendenda obtrudentes, inuitis sanè, quia sua licet commodè vendere, & maiori pretio coguntur accipere, ad arbitrium tradentium soluturi. Et solet illis hoc operis quantum est compensari permissione multorum quoad vitæ turpitudinem, siue quoad officij vsum Reipublicæ noxialem. Est ergo in his non solùm peccatum, sed peccatorum aceruus penitus manifestus cum obligatione restitutionis in solidum faciendæ. Quantùm autem & qualiter, iuxta regulas est apud Theologos obuias componendum, à peritis Confessariis neutiquam ignorandas. Et poterit quidem contingere vt restitutionis nulla obligatio sit; si videlicet Tabernarij libenter id onus subeant, vt sibi viuendi ad libitum facultas tribuatur: scienti enim & volenti non fit iniuria, vt est Iuris regula nemini non nota. Licet cessante obligatione circa Tabernarios, possit alia maior remanere: si videlicet illi iniustitias vendendo commiserint, quibus compensationem nequeant exhibere. Tunc enim Senatores & Alcaldij ad restitutionem tenentur, quia cùm ex officio ad eas vitandas tenerentur, id minimè præstiterunt; immo fomentum suâ conniuentiâ cumularunt. Habent tamen refugium Bullæ ob incertitudinem debitorum, sicut de Prætoribus & Commendatariis dictum. Vide etiam Tit. 3. num. 18.
17
*Tertia, ne ludorum domos permittant,
in quibus grauia crimina committuntur, iuxta diuersas ludorum & ludentium qualitates: sunt enim contubernia diabolorum, abominationum sentinæ, inferorum simulacra, & lupanaribus deteriores: in quibus quæ committuntur pecca|ta minùs profectò grauia sunt; & illa quidem ob vitanda maiora mala aliquando permissa: domus autem dictæ nullius maioris mali vitandi intuitu tolerabiles inueniuntur; cùm aliunde multorum & ingentium malorum caussæ certissimæ comprobentur. Pro quo videri possunt statim adducendi. Quòd si pretio à iudicibus accepto foueantur, nihil cogitari indignius potest in homine Christiano. Quot in illis flagitia ebulliunt, eidem tribuuntur auctori: si quæ iniustitiæ, onus restitutionis inducunt.
18
*Quarta circa ludum etiam versatur, pro quâ nequeunt præfati, sicut neque Gubernatores
aut Prætores, mensas exponere. Et generaliter loquendo de exponentibus illas, si absurda prædicta, communiter accidentia timeantur & multò potiùs si experientiâ constent, compertum videtur in eo multa mortalia committi. Pro quo videndi P. Molina Disput. 521. §. Quod attinet P. Petrus Hurtadus. 2. 2. Disput 173. §. 406. & seqq. P. Dicastillus Lib. 2. de Iustitia. Tract. 18. Disput. 5. Dub. 4. Trullench Lib. 7. Cap. 27. Dub. 1. Diana Parte 2. Tract. 15. Resolut. 65. P. Oñate Disp. 131. num. 113. Pharaonius Tract. 1. Seßione. 11. Casu 22. vt alios omittam. Non defuerunt autem qui licitam talem expositionem assererent apud Dianam & Trullench, qui dum communem sententiam tutiorem & veriorem dicit, non videtur oppositam penitus improbare. Procedit autem illa iuxta receptam doctrinam de rebus indifferentibus, quæ ministrari possunt abusuris iuxta dicta Tit. 1. numer. 144. & seqq. & Tit. 4. numer. 45. Pro quâ & videri prætereà possunt P. Ægidius. 2. 2. Disp. 18. num. 114. & P. Granadus ibidem pag. 211. num. 3. & roborari potest ex receptâ sententiâ de artificibus taxillorum, tabularum, tesserarum, seu taxillorum, iuxta quam non peccant, vt videri potest apud Caietanum in Commentario Artic. 2. quæst. 169. ad finem. circa 3. Dubium. 2. 2. P. Dicastillum, & alios. Alij autem verosimilius locuti, dum expositionem mensarum non reprobant, si præfata absurda caueantur. Pro quo citati, & prætereà Card. Lugo Disput. 31. num. 6. & P. Fragosus Tomo 1. pag. 207. num. 295. vers. 1. quia ex se id non habet deformitatam notabilem, cùm ludus ex se sit licitus, & leges de illo loquentes vsu non receptæ. Circa quod P. Oñate aliquid addit neutiquam omittendum, dum ait quòd etiamsi inter honestos lusores aliqui misceantur, qui contra mensas exponentium voluntatem iniustè luderent, non est eis omnino absolutio deneganda: quia vitia, vt supponitur, contra eorum voluntatem sunt, & aliàs ludus est iustus contractus, si & pretium pro commoditate exhibitâ ad illum sit moderatus.
19
*Et hæc quidem Gubernatoribus &
Quid pro illis faciat.
aliis, de quibus loquimur, fauent, in quorum domibus faciliùs possunt ingentia illa grauamina conscientiæ caueri, dum ipsi aduigilant, & eorum auctoritas potest collusores in officio continere. Quâ ratione ludus in Corpore custodiæ militaris vt licitus admittitur, iuxta Dianam, & P. Oñate suprà, quia vt milites nihil exorbitans ludendo committant, adsunt Præfecti militiæ. Quòd autem ex eo emolumentum aliquod Gubernatoribus accrescat, non videtur obstare, quia gratis à ludentibus tribuitur, dum eorum gratiam eo pacto faciliùs & honestiùs aucupantur. Vnde & illi circa hoc suos habent defensores.
20
*Nihilominùs secundùm ea loquendo
Sed plura sunt contra ipsos.
quæ communiter accidunt, & ex quibus solet in ordine ad conscientiæ grauamen resolutio desumi; prædicta mensarum expositio non videtur licita ob multa, quæ in illâ non tolerabilia concurrunt. Nam Primò sine delectu ludentes admittuntur. Secundò excessiuæ ludo exponuntur quantitates, vnde grauia in familias præiudicia resultant. Et quidem cùm in Castellâ statutum lege sit ne quis vltra duos Regales ludo exponat; quod in Indiis posset ad octo, aut etiam ad duos octiregales extendi: quomodo non absurdissimum sit, & notabiliter deforme; vt in domo eius, qui administrandæ iustitiæ, & legum obseruationi præficitur, immensæ ludo quantitates exponantur. Licet enim leges dictæ non videantur vsu receptæ, ostendunt tamen grauia inconuenientia in earum transgressione. Tertiò quia ludus per maiorem noctis partem protenditur, vnde vxorati minùs serò in suas se domos recipiunt, cùm grauissimâ earum molestiâ, & litium interminabilium occasione. Quartò. Lucrum Gubernatorum esse immoderatum solet, vt satis notum. Vnius ex minoribus huius Regni ciuitatis Prætor, cùm per biennium ob litem illi intentatam abfuisset: indoluit ex animo quadraginta mille octiregalium se lucrum propter interceptum ludum amisisse. Quintò. Nam cùm ij, qui ludere quæstuosiùs possunt, viri potentiores sint, vt ad ludum afficiantur, viuere vt libuerit permittuntur: neque illi solummodò, sed quicumque ad eos possunt pertinere. Sexto. Quia cùm Magistratus communiter vxorati sint, & filias maiusculas habeant, tot intrantium congressu periculis exponuntur, & illæ vt aliquid à ludentibus accipiant, ad eos accedere non verentur, & ab ipsis indecenter contrectari. Sextò. Quia Ecclesiastici ad ludendum admittuntur, & modum illi circa substantiam & conditiones ludi transgrediuntur. Octauò. Nam importunis precibus solent plures ad ludendum adduci: quo euentu, si perdunt, obligatio restituendi subest, iuxta probabilissimam sententiam, quam cum multis amplectitur P. Thomas Sancius Tomo 1. Consiliorum. Libro 1. Cap. 8. Dub. 9. & est iuxta mentem omnium si importunitates cum metu adhibeantur, vt accidere frequentiùs potest; quando ad id per se, aut per alias inuitant magistratus. Pro quo videri potest doctrina Cardinalis Lugo Disp. 31. citata, num. 28. iunctis iis, quæ habet Disput. 22. num. 148. Tandem (vt alia omittam) quia in hoc magna ciuium offensio, & scandalum intercedit, & valde vilescunt sic agentes, in eorum oculis, vti homines pessimæ conscientiæ, quibus priuata lucra potiora iustitiâ sunt; & omni communis boni respectu.
21
*Et hæc quidem fere communia sunt, cùm
sint alia quandoque, quibus absurditas cōmercijcommercij huius aggeratur. CōtingitContingit enim mirabile aliquid, in oculis multorum, vt scilicet qui perdunt, perdant, & qui lucrantur non lucrantur. Quia scilicet lucrantibus non permittitur, vt pecuniam secum tollant sed in arcâ concluditur, vt sic ad crastinum ludum redire compellantur. Quod quidem in | iis, qui ex ludo non viuunt, sed rariùs in eo se exercent, cum graui iniustitiâ videtur esse coniunctum; forsitan enim non rediret quis, & timore non recuperandæ pecuniæ redit, vnde si redeat, & perdat, obligatio restitutionis emergit, quia talis metus contractum inuoluntarium reddit. Pro quo P. Sancius suprà, num. 3. & 7. licèt autem sint qui probabiliter sentiant attrahentem ad ludum, quomodocumque id faciat, etiamsi per iniuriam, non teneri ad restitutionem eius, quod lucratus est; quia absolutè voluntarius ludus fuit, & sicut perdere potuit, ita & lucrari, & lucrans ad restitutionem minimè teneretur; quod secùs accideret, si contractus esset nullus, vt videri potest apud P. Molinam sic tenentem Disput. 516. illi tamen de colludente loquuntur, non de attrahente modo dicto, licèt ratio videatur similis, quæ reuerà non est; eò quòd vsu pecuniæ suæ priuatus sit omnino inuoluntariè & huic coactioni metus est amissionis adiunctus, & ad hunc modum alia adinueniuntur quotidiè conquirendi per ludum artificia, auctore diabolo: in quibus iniustitia vngues statim ostendit suos, ex quibus eam dignosci operosum non sit, & ita confessarij officio suo poterunt satisfacere, ex principiis communibus, & sententiis per Doctores Classicos approbatis. Vnde nos ad alia.
22
*Quinta obligatio est circumeundi noctu
ciuitatem, & submouendi quidquid occurrerit noxiale. Circa quod docti aliqui ita sentiunt, vt licet iuramentum circa custodiendas leges præcesserit, quod ad specialem illam, de quâ loquimur, se extendat, non tamen sit periurus minister publicus, si noctu post signum nolæ inueniat per vrbem, etiam cum armis, sibi notos, & consanguineos, & illos abire sinat, cùm ea sit consuetudo, & vsus receptus; dummodo certò sciat nullum damnum ab ipsis alicui inferendum. Quod etiam habet locum quando nobiles inueniuntur, præsertim si ex eorum delatione detrimentum aliquod timeatur: non enim obligat iuramentum cum notabili periculo, vt est sententia communis. Sic P. Fragosus Pag. 524. vers. Accedit, citans P. Lessium Lib. 2. cap. 13. dub. 10. num. 76. vbi nec verbum; & licet videatur de ministro iustitiæ loqui, qui magistratus non est, cùm ab obligatione accusationis ob metum excuset: re tamen vera de Iudicibus, & Magistratibus loquitur, vt patet ex contextu, & magistratus etiam timere aliquando; atque ex timore aliquid obligatorium prætermittere possunt, si inde illis speciale detrimentum immineat; dummodò Respublica ex eo notabile detrimentum minimè patiatur. Aliquid ergo ob simultatis, tumultus, iniquas capitulationes vitandas nobilibus potest indulgeri. Alios autem ob pretium aliquod, & respectum humanum, non attingere, & in turpi commercio inuentis diabolicam indulgentiam ob largitionem concedere, piaculum est, quod vtinam possint tales per sacras indulgentias expiare.
23
*Postrema (vt præteream alias ad prædictas
reuocandas) circa ludos publicos versatur, vt taurorum agitationes, equestres velitationes, cannis pro lanceis adhibitis, comedias, & similes, & quod ad istas attinet, nihil est, quod pro Indiis occurrat speciale: circa ludos autem dictos sintnè liciti, quod ad equestres velitationes attinet: dubitari nequit de quibus similiter dicendum nihil pro Indiis peculiare haberi. Quoad agitationes verò taurorum peccare profectò dicti Magistratus possunt, si eorum vsum frequentiorem inducant; cùm constet in Indiis. cum speciali periculo Indorum exerceri: quod ex naturâ rei
De agitatione taurorum.
illicitum est, & specialiter à Clemente Octauo in Bullâ omnium circa hoc temperatissimè prouidetur; pro quo videndus P. Thomas Sancius suprà dub. 31. num. 2. & 12. Vnde & poterat dubitari an generaliter peccatum graue sit illud permittere, ad supremos etiam Magistratus referendum. Quod equidem mihi ita videtur; sed nihilominùs assero illis circa hoc non esse scrupulum iniiciendum, quia ad nihil deseruiet, nisi est qui bonâ procedunt fide malam habere incipiant, & eâ non obstante iuxta consuetudinem operentur, quamquam & futuros plures pro certo haberi possit qui conscientias Magistratuum omnino sint securas reddituri, quicumque autem ludi
sint, pro expensis in illis faciendis collectas facere, & Officiales inferiores, seu mechanicos artifices irremissibili exactione grauare, sicut & rerum ad vsum quotidianum in victu, & aliis opportunarum venditores, non videtur quomodo possit cum iustitia componi. Licèt enim aliquorum sententia sit ciuitatibus collectas esse licitas, dum à Rectoribus pro communibus necessitatibus fiunt, & ita vsque ad certam quantitatem in regnis Hispaniæ concessæ, vt cum aliis tradit D. Escalona in Gazophylacio Part. 1. pag. 160. num. 6. illæ tamen non ab aliquibus, sed ab omnibus attentâ singulorum facultate exigendæ sunt, vt docent communiter Doctores, & inter alios Syluester, Viualdus, Sayrus, Duardus, Bonacina, quos adducit, & videtur sequi P. Palaus Tomo 6. Disput. 3. Puncto 6. num. 3. quandoquidem eos citat, nec contradicit; sed neque contradicere potest, cùm sit communis explicatio, pro quâ etiam stat P. Thomas Sancius Tomo 1. Consil. lib. 2. cap. 4. dub. 1. n. 2. & alij.
24
*In eo autem non est certa eorum sententia,
quod per Bullam quæ existimant non excommunicari collectas imponentes Excommunicat. 5. id quod potest ex ipsâ collectæ explicatione probari: cùm enim per eam non imponatur onus improportionabile ciuibus, sed ab illis iuxta mensuram facultatum exigatur, nulla in eo esse inæqualitas potest, & ita neque iniustitia, sicut accidit in aliis exactionibus: & prætereà collecta est ad actum vnicum, & ita transit; cùm tamen exactiones aliæ soleant æternare. Quæ cùm ita sint; collecta quæ solos ordinarios artifices, & viliores venditores grauat, pro exigentium arbitrio, prorsus videtur iniusta: pro quo auctores quamplures adducit Diana Tomo 1. Tractat. 3. Resolut. 2. proportionabilitatem tamquam certissimam necessariam statuentes. Quòd si dicatur id quod ab illis colligitur esse sufficiens, & ita non oportere collectam ad alios extendi id quidem tunc stare poterit, quando ij, qui hoc anno contribuerunt, anno sequenti nihil tribuunt, & ita currentibus annis ea seruetur proportio, vt tandem omnes partem oneris constet sustinere: & satis quidem videtur absurdum, vt ditiorum, ac potentiorum voluptas pauperum sudoribus | disponatur, qui eam, quam tribuunt partam sudore pecuniam omnibus habent ludis Circensibus potiorẽpotiorem. Licèt autem iniustæ huiusmodi collectæ sint, non videntur excommunicatione citatâ comprehensæ, quia de illis non est sermo. Quod etiam ex aliâ potest probabili doctrinâ saluari; quod scilicet cùm facultas est ad genus aliquod exactionis, per excessum in illâ non incurritur excommunicatio prædicta. Sic Nauarrus, Hugolinus, Cardinalis Toletus, P. Filliucius, Sayrus, & P. Reginaldus, apud P. Palaum suprà num. 6. cùm ergo collectæ. Parlamentis, Capitulis, an Conciliis ciuitatum liceant, excommunicatione præfatâ non comprehensas probabiliter asserendum. Pro quibus non amplius.
CAPVT IV.

CAPVT IV.

Senatores Vrbani an abesse possint ad cœtum vocati in Indiis. Vbi de peculiaribus quorumdam muneribus.
25
*DIco primò: Generaliter loquendo;
Assertio 1. absolutè negans.
nequeunt Senatores vocati ad cœtum, abesse, nullo extante iusto impedimento. Id clarum; quia officio desunt in re magni momenti, vbi scilicet de communi bono ciuitatis agitur, & idoneis officialibus eligendis.
Dico secundò: obligatio talis est sub mortali.
Assertio 2. & sub mortali.
Constat ex ratione adductâ; quia scilicet cum hoc onere officium suscepit, cuius prærogatiuis fruitur; qui autem sentit honorem, etiam onus sentire debet vt est regula iuris notissima.
Dico tertiò: semel aut iterum sine legitimâ
Assertio 3. sed non semper.
caussâ abesse, quando nihil agendum, pro quo absentis suffragium magni momenti esset, graue peccatum non est. Probatur; qui vocat non vrget suo præcepto, & aliàs absentia in præiudicium boni communis non cedit; ergo non est vnde esse mortale peccatum queat.
26
*Dico quartò. Qui in Capitulis Indiarum
meri Senatores sunt, magis speciali obligarione ad assistendum cœtibus tenentur, quando ad illos conuocantur. Assertio hæc supponit in Capitulis Indiarum esse aliquos, qui meri Senatores non sunt, quod reuerà ita est: sunt enim officia quædam, quæ à Rege iis venduntur, & vt maioris æstimationis sint, Senatorum cætui adscribuntur, cum voce, & voto, vt dicitur, in Capitulo, & aliis Senatorum prærogatiuis. Et hi quidem cùm dignitatem Senatoriam velut accessoriam habeant, in cuius concessione non onus illis, sed honorem conferri Regis videtur intentio; inde est vt de onere id sumere possint, quod ipsis placeat, & ita ad cærum venire pro libitu: non sic autem meri Senatores, qui onus non accessoriè habent, sed ex primariâ officij institutione, & ita ad cætum venire grauiter obligantur: quæ autem officia sint illa, in quibus onus accessorium est, satis ipsis habentibus constat, sicut & aliis Senatoribus. At nonnulla proferamus; talia videntur Protoscribæ maritimi, Depositarij, Protectoris bonorum defunctorum, Administratoris censuum Indorum, Præpositi Haberiæ, & alia, quæ videmus in diuersis Prætoriis & ciuitatibus nouiter exoriri.
27
*Dico quintò: qui vocatus ad cætum ire
renuit, eò quòd frequenter illius suffragium nullius momenti est in ordine ad bonum publicum, non ideò desistere prorsus potest; si merus Senator sit. Ratio est; quia licèt frequentur id accidat, non est tamen moraliter certum ita futurum semper, cùm in Respublicâ Christianâ zelus boni publici saltem in aliquibus non sit res penitus desperata: mutari enim in melius possunt, & eius exemplo minùs dociles prouocari. Ad auctoritatem etiam Reipublicæ spectat, vt in eius cætu Cato aliquis, aut Fabius inueniatur. Itaque assistentia talis prodesse potest, nocere nequit: ergo ad illam ratione officij tenentur vt in plurimum Senatores.
28
*Dico sextò: si certò sciatur in Capitulo
concludendum aliquid pro re iniustâ, quæ scilicet in notabile damnum Reipublicæ cedat, & vnus tantùm sit pro iustitiâ certans, non peccabit mortaliter si non veniat. Sic à fortiori tenent, qui id etiam asserunt quando concludendum scitur à maiori parte, de quibus statim. Probatur; quia assistentia in hoc casu non deseruiet ad damnum repellendum, neque ad alium magni momenti effectum: ergo non est mortale illam denegare: neque obstat quod dudum est à nobis dictum Assertione præcedenti: nam de frequenti absentiâ est ratio diuersa: quod autem ad auctoritatem Reipublicæ attinet, per absentiam ipsam habetur; dum enim quis adesse renuit; satis ostendit cœtus iniquos sibi displicere, vt dicere cum Iacob possit: In Consilium eorum non veniat anima mea, & in cœtu illorum non sit gloria mea. Genes. 49.
Gen. 49. v. 6.
vers. 6.
29
*Dico septimò: etsi probabile sit idem
dicendum quando constat concludendum à maiori parte; sic enim tenent Ledesma, Valerus, Nicolaus Garcia, quos adducit, & sequitur Diana Parte 1. Tractat. 3. Resolut. 18. Oppositum tamen videtur verius, & solidiori innixum fundamento: quod tenent Cardinalis Paleotus, Molfesius, & Madariaga apud eumdem. Probatur; quia Senatores tenentur vt possunt pro bono publico certare, & ita adesse quando eorum præsentia magnæ esse vtilitati in ordine ad illud potest; atqui in hoc casu ita contingit; ergo debent assistere. Maior est certa, & Minor ostenditur: nam licet pro parte contraria concludendum sit, valde tamen interest, vt qui pro iustificata suffragantur, plures pro se habeant, sic enim ad suffragandum liberiùs incitantur, & eorum suffragia multis innotescunt. Vnde Respublica gaudet, & meliora sibi promittit; tum etiam quia sic vitatur scandalum, quod multis datur videntibus ciues, & ciuium iuratos patronos, aut contra Rempublicam agere, cuius bonum debebant procurare; aut non audere sic agentibus resistere; & ita omnes quæ sua sunt quærere, non quæ Jesv Christi; id est quæ pauperum, quæ oppressorum, quæ sub impositionum oneribus, congementium. Tum denique: quia licet conclusio pro re iniquâ videatur certa; potest tamen aliter accidere; vt non semel est experientiâ com|probatum: dum auditis Senatorum zelo boni publici exardescentium rationibus, alij, qui in partem propendebant contrariam, in melius commutantur. Vbi nequit dici alios priùs suffragaturos; nam cùm ante publicatam determinationem locus sit retractationi, semper esse spes potest dictæ mutationis. Quod si suffragia sint secreta, id est multò certius: nam multi qui exteriùs vnum dicunt, aliud in foro secreto perficiunt. Vnde quando sic res peragenda est, numquam est de bono successu penitus desperandum. Quod tandem comprobari ex Regiis Auditoribus potest, qui deesse nequeunt, cùm circa aliquid deliberandum est, in quo eorum suffragium nihil pro caussâ profecturum iudicatur.
5
CAPVT V. Circa obligationes Fidelis-Executoris.
30
*SOlet officium hoc à Rege vendi, &
FidelisExecutoris quod munus.
vni tantùm, quæ ad illud spectant, conuenire, sæpe sæpiùs autem ad Vrbanos Senatores pertinent annuatim seruientes. Illorum autem munus est: annonaria prouisio, visitatio, & taxatio victualium, quod per Regia rescripta eisdem reseruatum: de quibus agit Dom. Solorzonus lib. 4. Cap. 1. num. 19. In quo quidem frequentia solent admisceri peccata; & in primis, si panis Verbi gratia pretium ita taxetur,
vt nullum, aut valde exiguum lucrum pistoribus relinquatur, licet bono videatur fieri zelo, sed non secundùm scientiam. Ex eo enim fit panem minoris ponderis vendi, & in graues scrupulos vendentes incidere: & cum minore pondere deprehenso mulctantur, iniusta est condemnatio, & ita duplicia damna patiuntur. Fit etiam ex eo plures ab illo minimè lucroso artificio desistere, & sic Rempublicam inde plus detrimenti capere, vnde emolumentum quærebatur. Et hoc quidem licet rariùs accidat, est tamen ita accidere mihi penitus exploratum. Nec dici potest annis, quibus triticum viliùs emitur, plus lucrari, & ita minus lucrum sequentis anni eo pacto compensari. Non enim in hoc genere modus talis compensationis admittitur, quia est circa res, quarum pretium variatur, & semper illud attendendum est secundùm præsentem statum; vbi aliter non fuerit pactione firmatum. Cùm ergo triticum hoc anno cariùs ematur; iniquum est pistores compellere, vt eodem pretio, aut fere eodem, panem vendant; vnde moderatum illis debet lucrum assignari: id quod est omnium sententiâ manifestum: & ita obligatio restitutionis, si secus factum fuerit, consequenter asserenda.
31
*Dico scienti & volenti non fieri iniuriam, & ita cùm nullus pistores ad commercium tale compellat, si ipsi illud cum onere prædicto suscipiunt, nulla ex eo obligatio in Reipublicæ moderatoribus resultabit. Sed contra hoc est: nam licet tales spontanei sint, nihilominus pro vtilitate publicâ laborantibus merces condigna debetur. Faciunt enim voluntarij id, quod si non facerent, aut ipsi aut alij facere cogerentur: ne refugium panis, omnium maximum, Reipublicæ deesset. Sicut ergo iniuria fieret illi, qui compelleretur officium dictum exercere nullo, aut satis exiguo lucro, & obligatio inde restitutionis emergeret, sic etiam in casu, de quo est sermo, dicendum: licet in priori propter violentiam pretium deberet augeri; non quidem minuendo panis pondus, sed aliquid per modum mercedis tribuendo, quæ diurno labori responderet, aut priuilegio alio, quod esset pretio æstimabile, iuxta illius voluntatem. Accedit quod iam insinuatum est, cùm de rerum pretio agitur, iniustitiam Reipublicæ administratores committere, si illud citra iustum constituant, & ad restitutionem teneri, quia damni multiplicis caussa sunt, etiamsi ij, qui vendunt, voluntariè vendant, quia in eo vendendi modo inuoluntarium aliquid admiscetur, ex necessitate vrgente. Cùm enim artificium suum quisque habeat multis expensis instructum, aut aliud vitæ quærendæ genus, cui iam assueuit; durissimum est ad noua diuertere: & ita cùm vtuntur assuetis exiguo lucro, quia sic Magistratus vrgent, necessitatis planè imperio compelluntur. Pro quo est doctrina P. Lessij Lib. 2. Cap. 12. n. 63. vbi ait quòd si pressus
P. Lessius.
necessitate famulus exiguò conuenit, quia dominus ampliùs dare noluit; tunc quòd operam suam multò pluris valentem tam paruò locet, non
sponte facit (sicut si quis necessitate pressus paruò vendat rem aliquam magni pretij) tenetur ergo dominus supplere stipendium ad æquiualentiam. Sic ille, statim addens hoc debere intelligi: si dominus tali seruitio egebat, vel si magnum ex eo capiat emolumentum: tunc enim merces non minuenda, iuxta Nauarrum Cap. 17. num. 108. & seqq. Pro quo & iam P. Dicastillus Libr. 2. Tract. 2. Disp. 9. num. 147. cum aliis. Atqui pistorum opera valde est necessaria Reipublicæ, vt constat, & magnum ex eâ emolumentum capit. Licet autem doctrinam P. Lessij non omnes
Sed minùs quàm inuitato.
videantur amplecti, dum affirmant famulos in necessitate constitutos posse minori pretio conduci: re tamen verâ non contradicunt: volunt enim minori quidem pretio conduci posse; iusto tamen, attentâ vtilitate, quæ domino ex labore eius accrescit, secundùm communem æstimationem. Pro qua conciliatione adest Bonacina Disput. 3. de Contractibus. Quæst. 7. Punct. 4. n. 6. Quidquid autem de hoc sit, aliunde est certissima nostra positio, quia scilicet opifices, & victualium venditores pro Reipublicæ bono ab eadem inuitantur, ex quorum defectu grauia pateretur incommoda, & sic non vt voluntarij habendi sunt, quorum vilescant operæ, sed vt pro necessitate vocati: & ita congruum est illis pretium pro operis & victualibus assignandum, cuius violatione onus restitutionis supra se tollant necesse est nimiùm iusti Magistratus. Vnde est
etiam communis Doctorum sententia Mercatores posse plus exigere ratione officij: pro quo videri potest Bonacina suprà Quæst. 2. Punct. 4. num. 30. apud quem alij.
32
*Sed hoc rarius; cùm sit illud profectò frequentius, rerum pretia excessiua permitti, vel
iniuriâ, vel vtilitatis alicuius intuitu, aut humano alio respectu. Id quod non rarò accidit ex revendentium copia, quos non prohibent, quia ad potentiores nundinatio eorum pertinet, vel quia sua ipsi vendere excedenti pretio cupiunt, | & ita alios suo sinunt arbitrio procedere, suo pariter processuri. Sic Reipublicæ faciem mutatam aspicimus, & decrescentibus ciuium facultatibus, contra naturæ ordinem rerum pretia sublimata. Et damnum cùm videamus vsquequaque diffusum, an seriò de remedio, serò licet cogitetur, penitus ignoramus. Doctorum omnium sententia est pretium aliud esse legitimum seu legale, vulgare aliud, illudque tale dici quia à lege definitum, siue à Principe, aut legitimo alio Superiore, vt à Senatu, &c. Rogo iam an tale pretium sit abstractum aliquid, aut vniuersalis Platonici adinstar, quod numquam sit ad vsum, etiamsi necessitas vrgeat, aduocandum? Quod cùm dici nequeat, & aliquando vsus statuendus, cur non modò? Si necessitates pro eo requiritur, quando maior? Sed dolendum quòd voces istæ serò nimis sint ad eorum peruenturæ aures, ad quos cura ista dirigitur. Sed si ij non audiunt audient alij; & quod præsentibus & locis & temporibus prodesse nequit, aliis & locis & temporibus profuturum confidamus, Naturæ imperio gemimus. Iuuenalis Satyra. 16. Sed gratiæ beneficio confouemur.
CAPVT VI.

CAPVT VI.

Generalis Depositarij obligationes pro foro animæ.
33
*COmmunissima hoc loco quæstio,
ex quâ culpâ teneatur, cùm esse lata, leuis, & leuissima queat. Et quod ad forum exterius attinet, cùm in casus contingentiâ res sit ad tribunalia deferenda, & ibidem iuxta circumstantias, quas expendi oportebit, iudicandum; non est cur hoc loco circa illud prolixius quidquam adiiciamus. Teneri de leui multi dicunt, quando depositio in deponentis & Depositarij commodum cedit: alij de leuissima: pro quo videri potest P. Lessius Lib. 2. Cap. 27. Dub. 3. Si verò in solius Depositarij, communis reso lutio est de leuissima teneri, vt videri apud eumdem potest, & alios passim. Sicut quando in solius deponentis commodum, solùm delata. Qualis autem in facti contingentia fuerit, valde est difficile explorari: vnde iudicium, varietate aliàs opinionum extante, arbitrarium est futurum: cùm aliunde etiam emergat difficultas, ex eo scilicet quòd difficilis probationis sit quando depositio in vnius tantùm, aut vtriumque commodum cedat. Et in Generali Depositario, cùm stipendium pro custodiâ lege taxatum accipiat, ex quo in rigore Depositarius non est, cùm talis mercedem non accipiat, vt notant Doctores, & habetur in. L. 1. §. Si vestimenta. D. Depositi. non videtur dubitari posse depositionem ad illius commodum pertinere: vnde & officium tale magno obtinetur pretio, & inter Reipublicæ præcipua computatur. Quòd autem in eius commodum non tantùm cedat, videtur facilè ostendi posse ex eo quod tale officium non est propter Depositarij commodum, sed propter vtilitatem publicam institutum: & eorum, quorum bona deposita sunt, res vtiliter agitur, dum in tuto collocantur. Quòd si depositio pœnalis sit; tunc aut alterius, cui adiudicanda sunt bona, negotium geritur, aut certè Fisci. Per hoc ergo potest Depositarius, si quidquam infaustum occurrerit, se tueri.
34
*Quod verò ad forum animæ spectat,
mihi satis est verosimilis eorum opinio, qui censent ex sola mortali culpa Depositarium teneri, si depositum pereat, aut graue detrimentum patiatur. Pro quo est D. Thomas. 2. 2. quæst. 62. artic. 6. in Corp. vbi de Depositario loquens sic concludit: Propter hoc si ei subtrahatur res absque
D. Thomas
suâ culpâ, non tenentur ad restitutionem: secus autem esset si cum magna sua culpa rem depositam amitteret. Sic ille. Quod & eâ mihi ratione persuadeo: nam obligari aliquem ad compensationem damni, pœna grauissima est: ergo nequit leui culpæ respondere. Quod pœna sit, satis constat: nam ideò culpa præsupponitur. Et quòd illatio sit certa; ex eo liquet, quia inter culpam leuem, & pœnam grauissimam non est proportio, quæ tamen debet inter culpam, & pœnam iustam inueniri, vt
omnes fatentur, & dictat ratio manifesta: nam aliàs aliqui gradus pœnæ infligentur immerenti, quandoquidem culpæ vnus aut alter respondet; vt si merenti duodecim verbera, infligantur centum, nonaginta efficiunt immerentem. Ideò ita decisum in vtroque iure; scilicet in L. Santimus. C. de pœnis, & in Cap. vt Clericorum, de vitâ, & honestate Clericorum. Quòd si dicatur hoc haberi ratione contractus, in quem quis voluntariè Consentit, & ita scienti, & volenti nullam fieri iniuriam, nec propriè haberi rationem pœnæ, licet culpam præsupponat; quia restitutio non est pœna, sed obligatio ex violatâ iustitiâ orta. Contra est, quia etiamsi contractus sit, ex nullo capite haberi potest velle quempiam se in foro animæ ad recompensandum damnum obligare. Deinde: quòd obligatio recompensationis sit in odium culpæ, manifestè probatur: nam si culpa nulla sit, omnes fatentur vix quopiam renuente apud Pharaonium Tract. 2. Seßione 4.
Casu. 10. nullam esse obligationem. Vnde L. 1. §. sæpè, π. Depositi casus fortuitos excipit, quia in illis culpa nulla interuenit. Sed etiam culpāculpam, & custodiam præstet non tamen casus fortuitos. Verba illius sunt: culpa ergo non tantùm materialiter se habet, sed formaliter in ordine ad obligationem. Et licet obligatio restitutionis esse dicetur, hoc ipsum pœnale est; obligari scilicet ad restituendum id, quod culpâ leui tantùm periit, aut damnificatum est; & vt demus pœnam non esse, est tamen onus grauissimum, quod quidem humanæ leges in exteriori foro constituere potuerunt, non ita in conscientiâ, quia ex eo grauitas oneris geminatur: quod nequit præsumi de eximiâ sic disponentium pietate; si aliàs demus id eorum non transcendere potestatem.
35
*Qui discursus videtur esse clarissimus,
vnde sententiam istam communiter iam Theologi amplectuntur, saltem tamquam probabilem, quibus credendum potiùs in negotio conscientiæ, quàm Iurisperitis, & ita pro illâ adduximus Titulo 3. Cap. 9. num. 65. Cardinalem Lugo & Bassæum alios referentes, & P. Amicum, videndum etiam pro Depositario Disput. 29. de Iustitia. num. 10. quæ & valde placet Remigio, Tract. 2. in septimum præceptum. §. 31. ac P. Dicastillo | Lib. 2. Tractat. 3. num. 413. qui se remittit ad Tract. 8. num. 37. & seqq. vbi de Depositario. Sicut & Thomæ à Iesu in Cap. Non dicatis, Parte 3. Cap. 6. in fine: & ante alios eam eleganter, & robustè firmauit P. Lessius Lib. 2. Cap. 7. Dubit. 6. vbi generaliter loquitur de obligatione restitutionis ortâ ex damno dato, Dubitatione autem 7. magis in speciali de damno in officio. Dubitatione autem 8. num. 43. vbi magis in speciali agit de Deposito, affirmat leges obligationem statuentes pro culpa leui, non videri quoad forum conscientiæ receptas: nemo enim, qui pignori, vel rei conductæ putet se maiorem custodiam debere ex iustitiâ, quàm dominus ipse adhibere solet. Addit tamen num. 45. contrariam sententiam esse communiorem, & ordinariè in praxi seruandam.
Probabilitatem etiam sententiæ oppositæ recognoscit: Cap. 17. num. 11. referens se ad dicta Dubitatione 8. citatâ: & quidem ratio ab eo adducta citato cap. 7. num. 27. aut hoc probat, aut pro aliis nullius momenti est: sic enim arguit, quando solùm culpa venialis commißa est, non est actus perfectus in ratione iniuriæ, sed imperfectus, ergo non inducit obligationem restitutionis saltem perfectam, quâ astringatur sub peccato mortali: non enim potest obligatio maior esse in suo ordine, quàm fuerit iniuria, ex quâ nascitur, in suo. Sic ille; quis autem non videat rationem istam etiam pro damno in contractibus contingente concludere? Quid si in illis vim non habet, neque generaliter habebit; dici enim poterit esse actum imperfectum, sed voluntarium, & cùm absolutè damni caussa fuerit, obligationem ex eo restitutionis oriri. Quæ solutio est insufficiens; sed ei tamen similis est, quæ ad damnum in contractu secutum applicatæ potest adhiberi. Culpa enim leuis Depositarij actus imperfectus est, ad quod ineptè dicitur esse absolutè caussam damni, & ita ad restitutionem obligari: quia hoc, sicut aliud, potest confutari ex eadem imperfectione actûs. Quòd si recurratur ad leges, non cessat instantiæ vis: nam leges propter actum imperfectum in foro interno nequeunt onus imponere, quo mortaliter conscientiæ grauentur: ideò enim pro peccato veniali nequit maior excommunicatio fulminari. Videatur etiam Pharaonius Tract. 2. Seß. 3. Casu 9. in fine.
36
*Quibus præiactis; quæ ad Depositarios
videntur generaliter pertinere, circa Indicos id video frequenter accidere, vt rebus sibi in depositum traditis ad sua commoda vtantur, & de recompensatione non admodum videntur esse soliciti; itaque mancipijs, iumentis, & alijs prædia colunt sua; & mirum in modum locupletantur; in quo qualia conscientiæ grauamina interueniant perquirendum: & communis resolutio est: Depositarium non posse deposito vti contra
Id lege prohibitum.
domini voluntatem. Sic habetur in L. sacculum. D. depositi. Pro quo & videri potest Bonacina Tract. 3. de contractibus, quæst. 14. Puncto 1. num. 3. P. Molina Disput. 524. P. Lessius Cap. 27. citato Dubit. 2. P. Gaspar Hurtadus Disput. 10. de contractibus, difficult. 2. & alij communiter de contractibus agentes: qui sunt sanè quamplurimi, apud quos aliquæ exceptiones sunt. 1. Si Depositarius
Exceptiones quædāquædam.
bonâ fide existimet id non displicere domino, etiamsi reipsa displiceat; dummodò non constet displicere post præcedentem vsum, & in eo procedatur. 2. Ex domini expressâ, aut tacitâ concessione; tacita autem verosimilibus fundanda coniecturis pro re contingenti ponderandis. 3. Quando depositum est res consumptibilis vsu vt triticum, vel pecunia, & depositarius certus est habiturum se tantumdem quod reddat, cùm depositum repetetur: in quo aliqui peccatum veniale esse dicunt: sed certè aut mortale esse debet,
Et sine veniali stare posse.
si vsus in re magni momenti sit, aut nullum: nam vsus talis contra voluntatem domini, est peccatum mortale absolutè loquendo, nec Depositarius speciale ius ad illum habet, cùm res deposita alterius sit, neque ipse dominium proprietatis, aut vtile habet. Quod si proptereà mortale peccatum esse negatur, quia nullâ violentiâ à domino res aufertur, & ex vsu nullum patitur detrimentum, ex eo fit nullum esse peccatum: si enim tale esset, ideò certè, quia contra voluntatem illius non est; aliàs esset peccatum mortale: vel quia licet contra illum sit; est tamen irrationabilis talis voluntas; quando autem talis est, nullum est peccatum de illâ non curare. Quod aliunde ostendi potest, ex eo scilicet, quòd ea, quæ functionem accipiunt, cùm in depositum traduntur, non debent eadem numero reddi, & ita dominium earum, in depositarium transit, & consequenter vsus est licitus, iuxta ea quæ adducit P. Oñate Tom. 2. Disp. 54. n. 15. 4. Addi potest limitatio quando non vsus esset noxius deponenti, vt si deposita putrescerent, aut serui otiosi penitus manerent. Quo euentu non solùm licet, sed obligatio est procurandi ne damna dicta sequantur; si quid autem in eo specialis laboris abhibitum, compensatio est debita facienda.
37
*Iuxta hæc ergo satis compertum est;
depositarios Indicos non posse depositorum vsu ditescere generaliter loquendo; si autem depositum pecuniæ sit, & non clausa, aut obsignata, cùm functionem accipiat, lucrari per eam possunt iuxta nuper dicta; reddenda tamen illa eiusdem omnino valoris, & perfectionis, vel quod interest compensandum: non tamen si non reddatur, lucrum ex ea factum cedit deponenti, quia vsus fuit veri domini: & vt non talis esset, fuit fructus industriæ, vt aliàs dictũdictum est de Regiis officialibus, & Prætoribus aliisq́ue. Quod videtur extendendum ad pecuniam, etiam si clausa, & obsignata tradatur: quâ erit vti illicitum, sed non restituendum lucrum, si nullum inde damnum emergat lucro compensandum. Et consequenter idem dicendum de rebus aliis fungibilibus; si enim per eas negotietur, lucrum negotiationis acquiret, etiamsi lex aliqua sit negotiationem prohibens, iuxta dicta etiam, cùm de præfatis ageremus. Videatur P. Molina suprà. Circa iumenta autem vsus non licet, & est obligationi compensationis obnoxius, si ex labore detrimentũdetrimentum alicuius considerationis accipiant, vt ordinariè contingit, dum onera subire coguntur, aut modis aliis laborare. Id quod circa seruos non ita videtur faciendum;
Quid circa seruos.
quia iumenta securè, & cum vtilitate domini in pascuis, aut stabulis relinquuntur; cùm tamen serui non debeant otiosi relinqui. Laborent ergo quia & manducant, & de aliis ad vitam necessariis à Depositario prouidetur, & vt scrupuli cessent, labor sit mercedi respondens, & merces labori, vt scilicet maior non sit, quàm sit illius | Pretium ad necessaria pro victu reuocatum. Cùm autem labor multò esse maior soleat, quàm qui solo possit victu compensari; quandoquidem vix quarta pars pretij soleat victui laborantium respondere: satis ex eo apparet depositarios ad superabundantium pretij reddendam obligari. Pro quo est Lex 1. §. Si quis. D. Depositi. vbi sic
L. 1. D. Depositi.
dicitur: Si quis seruum custodiendum coruerit fortè in pristinum; siquidem merces interuenerit, custodiæ puto esse actionem aduersus pristinarium ex conducto. Vbi id Doctores tradunt, & exornant, & colligitur ex doctrina generali eorum, dum docent in his, quæ habent vsumfructum, vt equus, vestis, &c. debere depositarium restituere valorem talis vsus, si contra Domini voluntatem vtatur: illud enim & cætera seruos manifestè complectitur. Adducit autem pro eâ Bonacina suprà, Doctores plures, dicens illos ita docere cum S. Thoma 2. 2. q. 63. art. 6. cùm tamen in eâ quæstione talis articulus non sit. Articulo autem sexto, quæst. 62. in quâ de restitutione agit, & depositarij mentionem inserit, de quâ num. 34. nec verbum quidem de rebus habentibus vsumfructum; sed in re clarâ non est cur diutiùs hæreamus; sicut neque circa alia, quæ vt dixi, communia sunt, vt non sit opus pro Indiis plus aliquid contulisse.
CAPVT VII.

CAPVT VII.

De Ministris Vrbanorum Senatuum.
38
*INter primarios Alguacellus maior
De maiori Alguacello.
ciuitatis numeratur, de quo iam dictum Titulo 4. Cap. 19. §. 1. dum de Alguacello maiori Prætoriali dicta ibidem ad Vrbanum sunt etiam referenda in iis, quæ ferè communia sunt. Illud tamen hoc loco opertet adiecisse, in Indiis faciliùs solere maiores Alguacellos à ciuitatibus abesse, & alios suo loco
relinquere, in quo id agendum, quod Regiis est ordinationibus constitutum, circa eorum approbationem. Quæ licet id sit, si illi officio desint, & eorum incuria, aut lucri auiditate, alioue humano respectu, quidquam circa carceratos accidat, ex quo damnum alicui sequatur, ab iisdem restitutione factâ compensandum. Approbatio enim non suffragatur: vt liber ille ab eâ obligatione remaneat, quando damnum nequit à substituto exigi, non habente vnde reddat: non enim debet approbatio plus prodesse ipsi damnificanti substituto, quàm eidem substituenti prodesset, si damnum simile eo præsente, & cooperante contingeret. Suâ ergo culpâ damnum accidit, qui ineptum substituit; quod si approbatio extitit, qui approbarunt sunt ab eodem decepti, licèt forsan bona fide processit, & ita electio in eius debet caput retorqueri: & quod ad forum externum attinet, ita quidem fiet, & debet fieri, quando tertij damnum extat: si autem bona fides extitit, poterit doctrina adducta capite præcedenti se tueri: quia scilicet grauis culpa abfuit: non
Dubium bonam fidem excludit.
erit bona fides, quando de sufficientiâ substituti dubitauit; quia dubium bonam fidem excludit; cùm de inchoanda possessione agitur, iuxta ea, quæ adducit P. Lessius Lib. 2. Cap. 6. num. 10. cùm aliis ita communiter pro certo statuentibus; & hoc est quod ordinariè contingit, dum substituentes, de substituentium sufficientiâ plenam notitiam non habent, sed priuato aliquo respectu ad electiones huiusmodi permouentur.
39
*Vbi & dubitari potest (quamuis &
dubium hoc commune sit, sed occasione casus contingentis discutiendum) quid faciendum quando maior Alguacellus est notabiliter impeditus, ita vt ad ea, quæ muneris sui sunt, & hominem exigunt expeditum, diu noctuque valentem, ad ea quæ occurrunt, aut occurrere possunt promptum ministerium exhibere. Ad quod quidem dicendum videtur dubio procul talem debere alium substituere, qui satisfacere officio possit: vel
si hoc ipse renuat, supremus magistratus id præstare poterit competenti salario, ex iis, quæ ad proprietarium spectant, designato. Licèt enim Regio Ministro non seruienti ob infirmitatem integrum debeatur salarium iuxta Regias ordinationes, neque ad eum spectet substitutum assignare; id quidem in illis singulare est, quia sic legi dispositum, & talium officiorum prouisiones ad Regem penitus spectant: quod secus accidit in prædictis, qui seruire per substitutos possunt, & stipendium ab exerciti officij, & variis eius functionibus vendicant, quasi quotidianas distributiones. Itaque tenentur seruire, & non seruiunt, quorum tamen seruitium est necessarium Reipublicæ; ergo debent, cùm possint, supplere defectum. Aut ergo quærant gratis pro amicitiâ facientem officij honore contentum, aut si non inueniant qui velit seruire gratis, raræ enim sunt istæ aues in terris, cùm alia emolumenta partiantur. Et in auditoribus Regiis, aliisque maioribus
Officialibus alia est ratio præter dictas, vt cum illis agi benignè debeat, quia scilicet quando ægrotat vnus; alij sunt qui eorum supplere ministerium possint, quòd secus euenit in iis, qui singulares sunt, etsi eorum ministerium desit, eo sit Respublica penitus caritura. Vnde & similiter est de Prætoribus dicendum, qui si impediti sint, locum tenentes debent designare, & cum eis emolumenta dispartire. Pro quo videri potest P.
Sed non in Prætoribus.
Fragosus Tom. 1. Pag. 420. num. 61. vers. Excusatur: vbi ex grauibus scriptoribus firmat impeditum eatenus non priuari salario, aut etiam officio, quatenus seruire potest per substitutum à se designatum. Quamuis de Regiis Auditoribus alia sit ratio, de quibus ibidem.
40
*Est autem in Senatu Vrbano Procurator,
qui scilicet pro ciuitate stet, si forsan contra illam Senatores aliquid moliantur, & vt ea, quæ vtilia illi esse vtcumque possunt in Capitulo proponat, & apud omnes qui iuuare ad id possunt; quia superiorem gubernationem exercent, negotia prosequatur. In quo quidem graue potest per iniuriam peccatum irrepere: dum officium tale perfunctoriè geritur, & cùm multa occurrant, pro quibus solicitudo desideratur, nihil de illis curatur. In quo etiam pestis auaritiæ se potest ingerere: si ob interesse aliquod, aut omissionis, aut commissionis peccatum admittatur;
& obligationem Procuratoris esse sub mortali, & ex iustitiâ commutatiua, ita vt non possit à prosecutione desistere, communis sententia firmat: cuius violatio obligationem restitutionis inducit. Pro quo textus, & Auctores adducit P. Oñate | Tom. 2. Disput. 45. num. 55. Quod quidem Indicis Procuratoribus seriò, & frequenter inculcandum, in quibus, quæ ad commune bonum spectant somniculosè tractantur; & quidem cùm in Procuratore ad caussam specialem alicuius priuati constituto, obligatio præfata militet, inde licet coniicere quanta sit illa, quæ in Procuratore residet, ad totius ciuitatis vtilitatem designato, & quamuis stipendium non habeat speciale, non ideò cessat obligatio, quandoquidem sic cum ciuitate contraxit, & in eo etiam casu obligationẽobligationem dictam esse probant adducta à P. Oñate, suprà. cùm aliàs dici possit Procuratorem talem non carere emolumentis, habet enim honorificam sedem, & immunitates alias; cùm etiam ciuis sit de communi vtilitate participat, quam pro communi solicitat; ex iustitia ergo, & cum obligatione restitutionis ad officij implementum obligatur.
41
*Cui affine est officium Aduocati capituli
vrbani, circa cuius electionem peccari grauiter potest, dum minùs sufficiens eligitur ob priuatum aliquem respectum, quia scilicet vir nobilis; cùm tamen talis sit, vt nullus eum ex ciuibus ad caussam momenti alicuius eligeret defensorem. Huic certè salarium soluitur, quod peritissimo redderetur; in quo manifesta est iniustitia cum restitutionis obligatione; quandoquidem salarium non à Capitularibus ex suis facultatibus soluitur, sed ex bonis ciuitatis. Quòd si contingat negotium magni momenti, alius aduocatus quærendus, cui & salarium tribuendum; ex quibus constat ciuitati detrimentum non leue comparari. Aduocatus ergo quicumque ille sit iura ciuitatis ita tueri debet, vt non desistat ab eâ curâ vitandi laboris caussâ. Et dicens in casus contingentia aliquid non esse probabile, aut licet probabile sit, parum tamen probabilitatis habere, vt nequeat victoria in lite sperari: cùm tamen sint certęcertæ expensæ faciendæ. Hæc namque siue non sint, satis liquet quàm sint contraria iustitiæ, & quale onus restitutionis inducant. Possunt autem vera putari, quia libri non consulti, in quo similis est conscientiæ clauus. Quòd si post adhibitum studium aliquid probabile appareat licet minùs probabile quàm oppositum, id ita Capitulo proponendum; eius autem erit decernere an intentanda lis sit, audito Aduocati consilio, qui & ad illud post libros, conscientiæ sincera dictamina consultabit. Non debet autem ex eo
Notanda doctrina.
quòd ius ciuitatis minùs probabile sit, illud acsi nullum esset prætermitti; quia id quod minùs probabile Aduocato videtur, poterit forsan à iudice probabilius iudicari, & ita pluribus adductis tenet P. Fragosus. Tomo 1. pag. 728. num. 262. pro quo etiam & Diana Parte 2. Tract. 13. Resolut. 4. Pharaonius Tract. 1. Seßione 3. Casu. 9. & 10. & Cardinalis Lugo disp. 41. num. 8. Nec de Aduocato plura, pro quo alia dedimus Titulo 4. num. 214. & seqq.
42
*Suus item est Tabellio in Senatu vrbico, qui à Capitulo nomen adsciscit, & dicitur
De Capituli Tabellione.
scribanus Capituli, atque inter alios per honorificum officium, qui publici, Regales, aut de numero dicuntur, vnde & magno emi pretio solet: & de eorum obligationibus, quatenus scribanij sunt, videri specialiter potest P. Fragosus suprà Disput. 13. lib. 4. §. 11. vbi multa congerit, & de eorum peccatis præsertim agit. num. 286. & seqq. videantur etiam dicta à nobis Titulo 4. n. 404. & seqq. & de capitulari specialiùs loquendo, peccat ille, si vocatus vt Capitulo adsit, & acta conscribat, ire renuat priuatis commodis impeditus: & peccatum quidem graue est, quia in re momenti magni suo deest officio. Quòd si sciat
Quid circa iuramentum.
nihil, quod momenti sit alicuius, in Capitulo tractandum, & ire detrectet, non videtur grauiter peccare, quia ex eo nullum bono publico sequitur detrimentum. Obedientia autem illa non est talis, vt sub præcepto Capitulares iubere censeantur. Quòd si sub pœnâ præstiti iuberetur, adesse, videndum, an iuramentum ad id se extendat, vt videtur extendi, cùm de exequendo fideliter officio sit. Hæc enim pars officij est, Capitulis scilicet adesse; licet aliàs obligatio non videatur adeò rigerosa, quia sicut secluso iuramento, non est obligatio grauis, cùm res tractanda parui momenti est, ita & iuramento posito, quòd vt sæpiùs dictum, intelligendum est præstari iuxta præcedentem obligationem, vt scilicet grauem, grauiorem reddat, non autem vt ex leui grauem. Præterquam quòd iuramentum videtur se extendere ad omnia prædicta, sed ad fidelitatem, vt nihil falsum suo testimonio firment; & ad stipendium, vt nihil vltra taxam admittant. Si autem res magni momenti sit, & ex absentiâ scribanij non concludatur id, cuius defectu damnum aliquod subsequatur, ad restitutionem teneri, iuxta receptissima principia est; de quibus à nobis dictum variis in locis. VideāturVideantur specialiter P. Gaspar Hurtadus Disp. & diffic. vltima de iustitia §. Circa fidelitatem.
De nouiter inuentis officijs.
P. Fragosus suprà. n. 275. Nec plura de illis, sicut neque de aliis nouiter inuentis officiis, de quibus num. 26. circa quorum obligationes, & aliorum nouiter creandorum, iuxta dicta philosophandum est; vix enim aliquid ita implicatum occurret, vt vel ad conscientiæ obligationem non spectet ob legis circa illud positionem, & tunc rei grauitas perpendenda est, & inconuenientia ex transgressione, vel propter restitutionem ex damno dato, aut titulo alio pro quo multa sunt à nobis non leui discussione proposita. Quæ ergo ad vnum ex dictis officium spectant, ad alia transferenda, & in mitiorem partem ita inclinandum, vt præcipui Theologiæ duces propter vnius, aut alterius summistæ nouum inuentum minimè deserantur. In quo certè magni nostris his temporibus notantur excessus, quos oporteret censoriâ virgâ supremorum in hac materia Iudicum cohiberi. De quo aliàs, vt iam ad alia.
Loading...