TITVLVS VII. DE INDORVM COMMENDATARIIS.

1
*DE illis Dom. Solorzanus fusè satis, & eruditè disseruit, toto scilicet Posterioris Tomi secundo libro, & Tertio
Commendatarij qui dicantur.
Politicæ. Quia tamen ferè omnia ad forum exterius spectant, & feudalia iura concernunt; illis relinquenda; qui forensibus caussis defendendis intenti, obligationes conscientiæ non attendunt, nisi secundùm generalem illam rationem lustitiæ ius suum vnicuique tribuentis. Nos ergo muneri vacantes nostro, & iura conscientiæ ventilantes, quæ circa Commendatarios occurrere eius generis possunt, non equidem multa, sed vtilia proponamus, explicatione nominis præmissâ. Sunt enim Commendatarij Indorum illi, quibus ob specialia merita ius confertur, vt à certis Indorum populis, tribubus, aut familiis tributa exigere possint, quæ Regi debentur, sub certis conditionibus, quales apponi in feudi concessione solent. Dicuntur autem Commendatarij, quia Indi eorum tutelæ commendantur, defendendi sanè, & in Christianis moribus promouendi. Quod si faciant, confidenter poterimus eorum animas Creatori earum Omnipotenti commendare. Pro illis ergo sit
CAPVT I.

CAPVT I.

De Iuramento Fidelitatis, & aliorum, ad cuius Commendatarij præstationem obligantur.
2
*IVrant illi ante inuestituram, seu
Iuramenti eorum materia
missionem in possessionem, se fidelitatem Regi seruaturos, & iuge obsequium in omnibus; ac pro eo, & regni defensione, ac præsertim Prouinciæ, in quâ beneficium Commendæ assecuti sunt, se aduersus omnes homines de mundo militaturos, prælioque cum equis, & armis adfuturos, quoties ad id fuerint aduocati; Circa quod
Dico primò. Iuramentum hoc ad id obligat,
quod in more positum, & iuxta probabiles opiniones, quocirca talem obligationem apud Doctores occurrunt, de quibus Dom. Solorzanus lib. 2. cap. 23. & in Politicâ lib. 3. cap. 4. Itaque Commendatarij pro illo anxij esse non debent: quod enim ad fidelitatem attinet, nihil importat aliud, quàm sub Regis se subiectione futuros; eum & non alium pro tali recognoscendo, neque contra ipsum aliquatenus insurgendo. Hoc
autẽautem nullam in illis ingenerare debet anxietatem, quando etiamsi Commendatarij non essent, eo esse animo deberent, vt sunt omnes Regij vasalli, quibus fidelitas vitâ ipsâ charior est, singulari illâ Hispani sanguinis prærogatiuâ in iis, qui ad primitiuam Coronam spectant, de quibus celebris ex nostris Poëta illis versibus, quos pueri hausimus:
El que fuere español no lo consienta,
Vega.
Y mas el que ha nacido Castellano,
Y en las reliquias, y valor se quentacuenta,
De aquel famoso Principe Asturiano.
Quoad alia verò vix est aliquod, quod esse onerosum queat; equum enim, & arma habere, vt si vocatus fuerit, prælio adsit, minimè potest esse molestum iis, qui ad equestrem se classem spectare sciunt, & iactant; vnde & regni defensio nequit illis esse grauis, ad quam nobiles præsertim prouocantur; quia plus habent, quod possint amittere, vnde ipso naturæ pondere, ad id videntur incitari. Et quidem aut commodè adesse defensioni possunt aut non. Si Primum: magni facienda occasio strenuitatis, industriæ, & fortitudinis ostentandæ, sicque amplificandi merita, vt maiores à Rege honores & vtilitatum augmenta consequantur. Si Secundum, mittere alium pro se possunt circa quod Dom. Solorzanus sapienter disserit Cap. 23. citato num. 96. & seqq. & Cap. 25. Politicæ. Id autem quod addit, num. 97. feudatarium neque per se, neque per substitutum seruire teneri, si paratus sit soluere domino dimidiam partem redditus feudi vnius anni, contra fidem iuramenti non est, quia, vt dixi, iuramentum obligat secundùm receptas Do|ctorum opiniones circa modum obligationis; secluso ergo iuramento, videndum est quid probabiliter fieri aut non fieri possit; & eo addito nulla
circa id crescit obligatio; quia iuramentum vt diximus Titulo præcedenti cap. 1. non ampliat obligationem, sed strictiorem reddit eam, quæ aliàs grauiter vrgebat: non est ergo, vt dixi, cur Commendatarij de iuramento esse anxij debeant, licèt eius obligatio magna sit, quando nihil ratione illius molestum accidit, quod aliàs non sit spontè & laudabiliter faciendum.
3
*Quid ergo cum equis, & armis adfuturos
se prælio iurant, non arguit obligationem habendi equos, & arma specialia in conscientiâ esse grauem, si quando se obtulerit occasio, commodè possint habere prædicta. Quamuis fortè pœnâ aliquâ affici possint, si ea non habeant, vt de more est apud tales habere. Et obligatio præsertim cessabit, si Commendatarius in eâ iam ætate sit, aut talibus corporis impedimentis, vt seruire per se ipsum nequeat; vel paratus mediam partem annui redditus soluere, vbi id in vsu fuerit. Quod quidem tunc præsertim intelligendum, quando de Regni defensione agitur ob exteros hostes ingruentes; quia verò in Indiis timeri incursus ab ipsis indigenis possunt, & Commendatarij iurant defensuros se præsertim Prouinciam, in quâ est illorum Commenda, videri alicui non immeritò posset Commendatarios teneri equos, & arma in promptu habere. Quod quidem in partibus vbi tale aliquid timeri potest, ita videtur asserendum; secùs in aliis vt sunt multæ pace altissimâ perfruentes. Et hoc certè quàm sit necessarium, damnis frequentibus experimur, dum ita securi, & imparati agimus, acsi nihil posset aduersum pertimeri, & fauenti quidem manifestissimè Deo, victores sæpiùs euadimus, vincendi penitus, si munitiones nostræ cum apparatibus hostium ingentibus componantur. Et dolendum profectò
est regna adeò opulenta, quorum diuitiis orbis vniuersus existat, omni securitatis munitas non esse præsidio, quorumque ciuitates muris possent argenteis roborari. Et Reges quidem nostri satis id prouidenter gubernatoribus iniungunt; qui tamen, vt thesauros, quos in Hispaniam transmittunt, reddant ampliores, præsidiariis sumptibus parcunt, & leuis gratiæ captandæ studio, quod est potissimum derelinquunt; augendis attenti riuulis, eorum fontibus prætermissis. Et possem specialia quædam hoc ipso, quo hæc scribo, tempore sub oculos occurrentia, & ministrorum Regiorum circa militarem paraturam, minùs fidelem industriam, ac boni publici detrimenta traducere: parco tamen quia non omnium hæc culpa est, & quæ dixi, satis esse possunt, vt aperiant oculos qui ad res istas debent attentiùs vigilare.
4
*Quòd si ad defensionem Prouinciæ, in
quâ commendam possident, præsertim tenentur Commendatarij, specialissimâ quadam ratione id agere debent circa Indos, quos sibi commendatos habent, vt scilicet eos omni solicitudine defendant, & eorum quietum statum studeant pro viribus contutari, & ad hoc quidem obligatione grauissimâ conscientiæ obstrictos esse dubitari nequit: protereà namq́ue Regia cura circa prædicta ad eos traducta est, vt quæ in Rege esse specialis circa omnes potest, cùm cōmuniscommunis omnibus sit, in ipsis sit peculiaris, & ita commune bonum valeat meliùs promoueri. Vnde iuramentum ad hoc etiam videtur extendi; licèt de militari tantùm obligatione, cùm bellum instat, procedere videatur. Pro quo facit id, quod habet Dom. Solorzanus Lib. 2. cap. 24. num. 1. & Cap. 25. num. 32. & in Politicâ Pag. 425. Col. 2. vbi ait in Commendis constituendis à piissimis nostris Regibus non minùs, immò magis curatum, cautumq́ue fuisse, vt Commendatarij Indorum in se clientelam reciperent, & spiritualem salutem temporalemque curarent, vtpotè miserabilium, & multis iniuriis atque captionibus expositorum; quàm militare seruitium, & Indicarum Prouinciarum initionem, quod maximum Commendatariorum onus esse videtur. Cùm ergo in iuramento specialis mentio Prouinciarum, in quibus Commendæ existunt, habeatur, ex eo apparet manifestum illius obligationem ad talem defensionem extendi; aliàs Regum piissimorum prouidentia circa punctum grauissimum claudicaret. Et ita ex Antonio de Leone affirmat Dom. Solorzanus suprà num. 39. & Cap. 25. num. 32. & in Politicâ Pag. 425. Col. 2. qui & obseruat adhuc in titulis Commendatariorum antiquas clausulas de Indis in fide instruendis apponi, & iurari, ob significandam obligationem prædictam, licèt Rectores habeant pro eisdem. Pro quâ sit vltra.
CAPVT II.

CAPVT II.

Obligatio tuendi Indos in Commendatariis expenditur: & quid de iis, qui in Hispaniâ degunt.
5
*OBligatio sanè grauissima est: & licèt indicata dudum, eam oportet magis ex professo demonstremus: nec dilucidiùs id præstari potest, quàm verbis Regiæ Schedulæ Ann. 1555. ad Limanam Audientiam directæ, in quâ sic: Porque ya sabeis que el origen de
estas Encomiendas fue respetando siempre el bien de los Indios, para que fuesen dotrinados en las cosas de nuestra santa Fe Catolica, y para que los tales Encomanderos Encomenderos tubiesen cargo de la tal Dotrina y defensa de los Indios, que les estan encomendados, para no los dejar maltratar en sus personas y haciendas, y los tubiesen en Encomienda para que ningun agrauio recibiesen, y con esta carga se los dieron, y han dado siempre, y es cargo conexo à la Encomienda; de tal manera, que en no cumpliendo, serian obligados à restituir lo que lleban, y es legitima causa para los priuar de las Encomiendas, &c. Ex quibus constat obligationem istam talem esse, vt peccatum mortale sit circa curam huiusmodi dormitare. Nec dici potest plus centum iam elapsos annos ab huius rescripti transmissione, & varias circa Indorum regimen dispositiones rigorem obligationis dictæ mitigasse: nam Indis ad curam spiritualium dati Parochi, ad politicam gubernationem & tuitionem Prætores, & Commendatarios iussos à commendatis sibi populis remotos degere, in vrbibus scilicet Hispanorum, quæ sunt Commendis propinquiores: ex quibus videtur obligatio prædicta cessare.
6
*Sed certè non cessat: nam quod de
Parochis dicitur, nihil euincit, cùm manifestè constet illis etiam temporibus Parochos fuisse, licèt pauciores, quàm opus esset pro messe adeò copiosâ. Et quando quidem in Parochis ipsis esse circa munus suum damnabilis negligentia potest, Commendatariorum solicitudo meritò à Regibus nostris exigitur: vt si quid tale deprehenderint, remedium apud eos requirant, à quibus potest adhiberi. Quod autem ad Prætores attinet, manifestius est, cùm exploratum sit, Indos ab ipsis solitos hostiliter diuexari: vnde actum est aliquando, an magis expedire eos penitus tolli, & alium modum gubernationis induci, vt testatur Dom. Solorzanus ex P. Acosta, & aliis Lib. 4. Cap. 2. num. 4. quia eorum multi peiores in suis Prouinciis sunt quàm pyratæ, & prædones eas infestantes, iuxta cumdem, num. 7. non erit ergo circa hoc Commendatariorum superuacua defensio: ad quam quidem ex ciuitatibus, in quibus degunt, possunt attendere, cùm ad eos frequenter Commendati veniant, ex quibus possunt eorumdem vexationes agnoscere; licèt cautelâ opus sit, nec facilè fides eorum querelis adhibenda, nisi quando prudens circa illas possit iudicium efformari. Et pro his quidem videri etiam potest Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 24. num. 29. & seqq. vbi benè ostendit quomodo ex Parochorum, & Prætorum designatione non cessauerit ea, de quâ loquimur, obligatio; quod & tenet Antonius de Leone de Regijs Confirmat. 1. p. Cap. 25. n. 35.
7
*Defensio autem multa complectitur, de
quâ hîc præsertim agimus, & ita ad illa omnia se extendit, in quibus Indos vexari contigerit, & patrocinio quomodolibet indigere; etiamsi vexatio aut molestia à Regio Consilio proueniat: possunt enim dispositiones aliquæ inde procedere, ex incertâ rerum maximè distantium notitiâ, quibus oporteat obluctari. Quòd si etiam adhoc pecuniâ indigeant, & succurrere Commendatarij possint, id debent facere, quia quidquid sic expenderint, recuperare possunt; cùm præsertim Indi in suis negotiationibus tenues expensas faciant. Hac de caussâ Commendatarius quidam his proximis annis, cùm videret Commendatis sibi terras auferri, quas diu possederant, & aliàs minimè æquales tribui, iudicum ad compositionem terrarum deputatorum sententiâ, vnde illi migrare aliò cogebantur: suâ pecuniâ illas per compositionem obtinuit, & Commendatis tradidit. In quo quidem licet illis ægregiè benefecerit, suum tamen negotium egit, quandoquidem eo pacto Commendati in suis remansêre sedibus, & ita Commendatario suo vtiles esse imposterum, sicut fuerant anteà, potuerunt: & hoc quidem Commendatarij aduertere semper debuissent; quidquid scilicet commodi Commendatis accurent, in suimetipsorum commodum redundare: quemadmodum in agricolæ commodum cedit quidquid opportunè cultui plantarum impenditur. Ex quo habetur etiam Commendatarios grauiter peccare, si ad se accedentes austerè Commendatos excipiant, & fastidiosè repellant, ipsi querelis tædiati; sic enim illi non audebunt deinceps ad eosdem pro remedio miseriarum suarum accurrere, & ita obligationi primariæ protectionis & defensionis deerunt, qui & humanis & diuinis ad illam iuribus perurgentur, ex contractu scilicet cum Rege & iuramento: sunt namque Indi pusilli cordis, & formidolosi ac pauidi; vnde repulsi semel vix habebunt vnquam animum reuertendi. Audiant diuinum spiritum dicentem illis: Congregationi pauperum affabilem te facito, Eccli. 4. v. 7. Quæ
Eccli. 4. v. 7.
verba peculiarem continent energiam: non enim iubet vt affabilem se quisque exhibeat, sed vt faciat: vt scilicet si aliàs homo austerus sit erga pauperum congregationem nihil tale præseferat, sed naturæ vim faciat, & hoc non erga vnum aut alterum, sed erga Congregationem. Et quis non videat Indorum populum, aut eorum tribum, Commendatario traditos, congregationem esse pauperum, erga quam Commendatarij affabiles se præbere debeant, quia pauperes, & ingenio pauidi & suæ aliàs clientelæ? & ita multiplici ex capite obligatio vrget eos benignè & amicabiliter excipiendi. Vbi integrum poterat Concilij Limensis Caput ex scribit. Tertium videlicet Act. 3. quod mirè in præsentem causam cadit: sed vt totum non demus, eius portio minimè subtrahenda, dum sic ait: Nihil est in
harum Indicarum gentium prouincijs, quod Ecclesiæ Præsides, ceterique ministri, non Ecclesiastici modò, sed etiam sæculari potentiâ insignes, à Christo summo Episcopo ac Rege animarum sibi vehementiùs commendatum existimare debeant, quàm vt huic nouo teneroque Dei gregi paternum affectum, curamque pro spirituali & temporali eorum neceßitate, prout Ministros Christi decet, impendant & certè harum gentium mansuetudo, & perpetuus seruiendi labor, & naturalis obedientia, atque subiectio, quosuis homines, quantumuis feros, mouere iure poßit, vt eos defendendos potiùs arbitrentur, quàm improborum prædam esse paterentur. Quapropter dolens impensè sancta Synodus, &c.
8
*Et propter obligationem defensionis alia
est Commendatariis imposita, in suis scilicet Prouinciis residendi, & in vrbibus Commendæ propinquis: de quo latè disserit Dom. Solorzanus Lib. 2. cap. 25. & in Politicâ Lib. 3. cap. 27. & obligationem talem ad conscientiam spectare, & sub mortali constringere, non videtur posse dubitari: nam cum eo onere Commenda tribuitur, & defensio Prouinciæ cum Indorum protectione iuratur: neque obligationi defensionis satisfieri potest, si absentia protrahatur: vnde & obligatio restitutionis insurgit, si Commendæ redditus absentes imbursarint. Pro quo sunt manifesta Regij rescripti verba, de quo n. 3. De tal manera que no cumpliendo, serian obligados à restituir
lo que lleban. Atqui absentes nequeunt implere quod in præfato rescripto habetur, vt est in superioribus explicatum: tenentur igitur ad restitutionem. Neque ad communem doctrinam de lege pœnali potest esse recursus, quæ ante sententiam non obligat; quia id non habet locum quando pœna imponitur ob defectum operæ, cui est salarium aut pretium assignatum, vt in præsenti contingit, & diximus Titul. præced. num. 29.
9
*Potest autem ad absentiam licentia
concedi non solùm à Rege, sed etiam à Prorege & Gubernatoribus, vbi illi supremam habent potestatem: ea tamen nequit nisi ex iustis caussis peti, sicut neque concedi. Cùm verò tempus | breue dicatur esse futurum, non videtur posse præcisè decerni, quia circa breuitatem, cùm de illâ in Iure agitur, sunt varij dicendi modi, nam & sunt qui ad annum extendant, vt in Glossa quadāquadam, Decreti legisse me memini: sed melius equidẽequidem ad arbitrium est Gubernatorum ratione moderatum, & attentis caussis, reuocandum. Tunc autem substitutum relinquendum, à Commendatario designandum, & à Gubernatore approbandum, ex Regiis rescriptis habetur, de quibus Dom.
Solorzanus suprà num. 39. Si quæ autem damna inde Commendatis obueniant, vt plerumque accidit, à Commendatario sarcienda: benẽbenem idem textibus & Auctoribus inductis ostendit. n. 40. & seqq. Ex quo fit quòd vtcumque absentia contingat, si Commendatis aliquæ irrogantur iniuriæ, pro illis compensandis Commendatarios obligari. Si inquam tales sint, quibus ipsi obuiare absolutè potuissent, iuxta experientiam de talibus haberi solitam E., exemplig. gratia, si locum tenentes grauia ipsis onera intulerint, eorum abstulerint terras aut bona alia iniquis prætextibus. Et cùm in casibus istis Indi ad Commendatarios accurrere soleant; & illi succurrere; in absentiâ tamen hoc penitus recursu fraudantur, & sic prædictis iniuriis expositi relinquuntur. In quo quidem euentu non videntur ad integram compensationem teneri, quia protectionis cura non ex integro ad eos spectat, sed ad Prætores: vnde ex
Ad Prætores etiam spectare.
tributo Commendatariis solui solito, portio quædam detracta est pro salario Prætorum integrando. Sicut ergo emolumentum imminutum, ita & curæ obligatio mitigata. Pro quo videri potest Dom. Solorzanus suprà. Cap. 24. num. 34. Nec tamen in Prætoribus ita dicendum, qui integrè ad damnorum recompensationem tenentur, cùm habeant plenam iustitiæ administrationem, & manum validam ad omnem iniuriam propulsandam, iuxta sæpiùs dicta de obligatione Magistratuum, qui ex iustitiâ ad prædicta tenentur: quidquid nescio quis in re omnium consensu receptissimâ obstrepere videatur apud Dianam Parte 8. Tract. 7. Resol. 38.
10
*Quando autem ob impedimenta alia
abesse coguntur, diuersimodè loquuntur Auctores: & quando nulla est culpa conueniunt illi non esse noxium impeditis, apud Dom. Solorzanum Cap. 25. cit. num. 63. quando autem, licet impedimentum culpabile non sit, in culpâ tamen fundatur, vt carceratio, & exilium, alij nocere asserunt, secus alij: si delictum tale non sit, vt secum afferat pœnam priuationis. Et hoc vltimum vt Iuri & rationi conformius amplectitur citatus Scriptor num. 77. & seqq. Et iis autem quæ adducit, non solùm sequitur absolutè Commendam non amitti, cuius priuatione mulctatur, qui sine legitimâ abfuerit facultate; sed neque illius redditibus absentiæ tempori respondentibus, quia habetur pro residenti, vt videri potest. num. 99. Quod tamen ita videtur accipiendum, si per substitutum suæ satisfacere
obligationi curauerit; nam eo deficiente, non apparet quo titulo possit totum Commendæ emolumentum, ac si præsens adesset, reportare. Pro quo faciunt quæ adducit Doctor idem cit. Cap. num. 12. & seqq. vbi probat restitutionis beneficium non mereri eum, qui non curauit de mittendo Procuratore, quando per se adesse non potuit. Non enim negligentibus subuenitur, sed necessitate rerum impeditis L. Non enim. D. Ex quibus caußis maior. Et licet in iis, qui caussâ studiorum absunt, id exceptionem patiatur, iuxta id, quod Auctor idem congerit num. 115. & seqq. id tamen in casu præsenti non est ad rem, vbi de impedimentis alterius generis disputamus.
11
*Et id quidem quod de sustituto dictum
est, debet fieri quando Commenda etiam à Rege tribuitur illis, quos Rex ipse esse impeditos agnoscit, vt feminis, pueris, & iis, qui in Hispaniâ degunt. Vbi quidem gratiæ tenor attendendus est, & illi standum. Si autem in formâ ordinariâ titulus concedatur, Substitutus est constituendus, quod pro pueris illi facient, qui eorum curam gerunt, qui sicut in aliis, debent vtiliter negotium istud tractare, quod adeò est graue, & quæstuosum; si secus autem faciant, non ideò detrimentum aliquod pueri patientur, quia non potest illis neg igentia, de quâ nuper dictum, imputari. Dubitari autem potest an in ætate
grandiori præstare iuramentum debeant. Et videtur negatiuè respondendum, cùm ab eisdem non exigitur, quia cùm sit onus, de cuius obligatione non constat, non debet sibi illud imponere, qui ab eo est beneficio pueritiæ releuatus. Si autem petatur ab eo in ipsâ concessione in ætate discretionis, intelligendum de ætate, in quâ possit militare, & decimum septimum annum saltem, expletum tamen, requirit: de quo Alexander ab Alexandro Lib. 1. dierum genialium Cap. 20. vbi & Tiraquellus: licet in hoc vires attendi oporteat: non enim omnes in ea ætate tractandis armis idonei: arbitrio est ergo gubernantium relinquendum.
CAPVT III.

CAPVT III.

De obligatione circa spiritualia specialiùs agitur.
12
*EX verbis Rescripti num. 5. adducti
constat Commendas institutas Para que los Indios fuesen doctrinados en las essascossas de nuestra Santa Fe Catolica: pro quâ instructione cùm Parochi dati sint, qui propterea Doctrinarij dicuntur, videndum restat ad quid talis se extendat obligatio. Cùm enim Commendatarij in oppidis Indorum sibi commendatorum degere nequeant, non videtur quomodo talis instructio ad eos possit pertinere. Verùm ex dictis num. 6. intelligi potest qualitas huius obligationis, de quâ Dom. Solorzanus Cap. 24. num. 31.
Dom. Solorzanus.
ita scribit vt si Commendatarij, Doctrinarios dictos, vel remissos & negligentes notanerint, vel improbos, & impuros, vel cupidos, & rapaces, denique gregem domini lædi grauiter insolentiâ Pastoris animaduerterint: pro fide, quam suis Indis debent, ad Episcopos deferant: & quantùm in ipsis fuerit ardenter agant, vt illis quàm optimâ fide consultum sit. Sic vir ille pietate, & sapientiâ insignis, quibus dilucidè obligationem Commendatariorum exposuit, & modum eidem faciendi satis declarauit. Pro quo & in Politicâ pag. 477.
13
*Iuxta hæc ergo Commendatarius tenetur
grauiter circa modum agendi Parochum inquirere, commendatos sibi Indos interrogando, neque expectando, vt ipsi defectus Parochorum manifestent; poterit enim accidere vt illi de hoc taceant, vel quia instrui non admodum curant, & ita neque de Pastorum incuriâ dolent, vel respectu alio timoris, aut simili. Neque tamen inquisitio talis esse debet, vt ad particularia descendat, sed generaliter de modo agendi interrogentur, aut per capita potiora: an honestè viuat, an doctrinæ incumbat, an eos ad labores compellat, & laboris pretia persoluat. Quæ quidem omnia ad spiritualem curam pertinere possunt: si enim Indi à suis Parochis ad labores compellentur, eosdem inuisos habent, & ita inuiti audiunt, nec peccata illis integrè in Confessione aperiunt; immo nec fidem dictis adhibent, vnde & fidei apud multos adhuc fundamenta non iacta, peruersitate Pastorum & quidem quod dicere Indi possunt, licitè potest ab eisdem interrogari. Possunt autem illi cùm publica apud eos sint, Pastoris vitia deferre; vnde & Commendatarius percontari: erit autem commodus inquirendi modus, si Indi de Christianâ doctrinâ interrogentur: quam si probè calleant, signum erit diligentiæ in Pastore, & ita quoad hoc non erit opus interrogatione. Occasione autem rectæ instructionis, de qua laudari Pastor poterit, circa alia inquisitio cordata procedet: quamquam cum Indis non sit opus delicatiori scrutatione, ne scilicet intelligant de modo agendi Pastoris sinistram opinionem haberi; quia non ita in illis, qui in suis oppidis habitant, discursus attollitur, vt læsio possit famæ in Pastore timeri. Propter quam rationem in Cap. Inquisitionis, de accusationibus §. Tertiæ. Cauetur ne inquisitionis viâ contra
aliquem procedatur qui aliquâ non laboret infamiâ; vt enim benè ait P. Lessius Lib. 2. cap. 15. numer. 122. meritò quisque posset queri sibi fieri iniuriam, si in vitam eius iuridicè inquiritur; cuius fama alioquin est integra: nam per talem inquisitionem redditur suspectus: sic ille. Quod quidem propter eamdem rationem non videtur licitum; etiamsi iuridica inquisitio non sit; pariter enim suspectus redditur, dum circa speciale maleficium inquisitio formatur seriâ, & vrgenti interrogatione. Quod tamen, vt dixi, circa Indos non est cur communiter timeatur. Præterquam quòd
Quando id licitum.
vt citatus Auctor cum Nauarro ait in Rubrica se Iudiciis. num. 92. inquisitio talis licet quando fit ad maleficia impedienda, & eorum occasiones tollendas, videatur num. 121. & id quidem in præsenti contingit, vt non debeat circa hoc scrupulis esse locus: ad alia vtilius deriuando, de quibus inferiùs.
14
*Constat ergo ex dictis Commendatarios
in ordine ab bonum spirituale Indorum suæ Commendæ inquisitionem circa Parochos omnino extraiudicialem facere posse: iudicialis enim non licet ex defectu iurisdictionis, & erit illa contra Ecclesiasticam immunitatem. Non esset tamen talis, si in ordine ad informandum Episcopum aliquorum dicta scripto exciperentur, etiamsi firmata iuramento: quia iudiciale non est, quod iudicis auctoritate non fit, vt ex nomine ipso liquet, & est recepta doctrina. Vnde etsi tabellionis fides talem informationem roborarit, idem etiam dicendum, quia tabellio non est iudex, & ea etiam, quæ iudicialia non sunt, suâ potest attestatione firmare, vt passim accidit in testamentis, donationibus, contractibus, & aliis. An autem ad hoc possit auctoritas iudicis interponi communis quæstio est; de quâ post alios Diana Parte 1. Pract. 2. Resolut. 53. & Parte
3. Tract. 1. Resolut. 52. vbi pro vtraque parte Auctores congerit, & licet pro negatiua stet, oppositam non iudicat esse improbabilem. Et quidem Doctores illam tenentes vt sunt, & tantæ auctoritatis, vt meritò debeat satis probabilis iudicari. Pro casu autem nostro fauet apertè Sousa in Bullam Cœnæ disp. 95. numer. 3. vbi ait, quòd quando non est aditus ad Prælatum, qui iuridicè se informare possit, de facto criminali alicuius Ecclesiastici, & in eo continuatur, & est periculum in mora, potest iudex sæcularis informationem facere, vt Prælato præsentet, non verò in aliis casibus. Quam doctrinam ait Diana Resolut. 53. valde esse notandam à iudicibus laicis. Cumque Resol. 52. citata similem aut potiùs eamdem ex Riccio afferat in praxi Tomo 4. Resol. 460. num. 5. sic concludit: sed ego non puto recedendum
esse à nostrâ sententiâ quia tales casus sunt metaphysici, & moraliter vix possunt accidere. Sic ille: cuius admonitio ad iudices laicos nullius momenti redditur, quandoquidem non est valde notandum, quod moraliter, accidere non potest. Quod ergo priùs vt omnino verosimile proposuerat, posteà videtur non ita probasse. Sed certè si quādoquando id accidat, quod vix moraliter accidere posse pronuntiat, doctrinam talem iudicem laicum amplecti posse, videtur tandem affirmare. Quam & generaliùs amplectitur P. Lessius in Resolutionibus posthumis. Verb. Iudex. Casu. 2. Non esse autem moraliter improbabile in Indiis, comprobatur, & in casu de quo loquimur, passim accidit; propter distantiam enim, & alias circumstantias difficillimum sæpiùs est Episcopos circa modum agendi Parochorum pleniùs informari. Ego tamen in casus eiusmodi contingentiâ auctor essem
Commendatariis, vt minimè iudicialem informationem efformarent, quæ eo ipso odiosa futura est, & penitus reiicienda; & ita opportunius erit sine auctoritate iudicio eam instrui, & cum omni securitate transmitti.
15
*Sed quid si Prælati remedium efficax
non apponant, vt accidere potest, & vtinam non srequenter; solent enim ista visitatoribus committi, per quos nihil videtur in melius commutari; videtur equidem remedium difficile, si enim adeatur Patronus, vt Prælatum admoneat, & ille respondeat à se circa ista prouisum, & in iudicio nihil contra delatum resultasse ob quod debeat castigari: quid vltra est Patrono faciendum? Nihilominùs instandum; sic enim res meliùs agitabitur, & Patronus Prælatum vrgebit, atque hic ad remedium adhibendum efficaci instantiâ compelletur. Et ad hæc quidem Commendatarius grauiter obligatur, nec tuta illius esse conscientia potest, si cuicumque succumbat obstaculo. Faciendum namque ab illo, quod absque dubio fieret, si de auferenda ipsi Commenda tractaretur: vni enim sententiæ non cederet, sed supplicaret, & in supplicatione victus, ad supre|mum Consilium prouocaret, nullumque non moueret lapidem, ne Commendæ emolumentis priuaretur. Cùm ergo illa eo cum onere data sit, cùm spiritualis totum hoc complectatur, quandoquidem extraordinarium non est, vt probat diligentia explicata pro non admittendâ CōmendâCommendâ; fit ex eo non esse in conscientiâ tutum, qui cum medio frustrato desistit, videns cum ouibus pariter perire Pastorem, aut cum Pastore oues, pro vitęvitæ fontibus toxica propinante. Quod
vlterius roborari potest ex obligatione defensionis, quæ non modo quolibet facienda est, sed vsque ad sanguinis effusionem certandum pro ea, vnde arma & equos habere debent Commendatarij, & cum illis omnibus hostiliter inuadentibus occurrere: ergo & in negotio salutis animamarum pro virili etiam decertandum. Id quod ex maioritate rationis conuincitur; quod est argumentum in iure fortissimum, de quo Euerardus Loco 66. & alij apud P. Sancium Lib. 8. de
Matrim. Disp. 1. num. 21. Sicut & valet argumentum de milite corporali ad spiritualem, ex iis, quæ adducit Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 15. n. 13.
CAPVT IV.

CAPVT IV.

Grauamina conscientiæ in Commendatariis ex oneribus circa Commendatos cumulatis.
16
*PLurima esse illa possunt, propter quæ
vitanda iussi ab oppidis abire, in quibus Commendæ sunt, & in illis neutiquam habitare. Vnde si secus faciant, vt accidere solet, eò quòd circa illas villas aut prædia habeant, aut habitatione continua, aut per maiorem anni partem, transgressores legis manifestissimi comprobantur. Ex eo præsertim quia hahitatio talis in id tendit, vt seruitio Indorum indebito prorsus vtantur. Ita quidem præter iniuriam, dum violentiis opprimuntur, cum onere compensationis iuxta æstimationem laboris, videtur etiam iuramenti minimè obscura transgressio. Cùm enim iurent defensuros se Indos; id
Iuramentum ad id extendi.
certè iurant, quod præcipuam Indorum tranquillitatem concernit, & ita à se non vexandos: à nullis enim magis timeri hostilitas potuit, quàm à Commendatariis ipsis, vnde circa hoc tot leges Regum Catholicorum extant, & propter duriora hæc experimenta ab oppidis exclusi, & gubernatio oblata penitus, cùm Vasallorum dominis soleat eorum præfectura concedi. Paucis res ista absolui potest. Iuratur defensio: & qui vexant non defendunt; rei ergo sunt violati Sacramenti Para no desarlosdejarlos maltratasmaltratar en sus personas y haciendas. Sic Rescriptum, de quo num. 5. Videant ergo quomodo hoc præstent, qui seruitiis addictos tenent. Si dicant se non ita cogitasse, cùm iurarunt: non erunt quidem iuramenti rei in foro animæ, secus in exteriori, quia lex ad huiusmodi defensionem, vti ad præcipuam, vult dirigi iuramentum, & poterunt vt violatores eiusdem puniri Commendæ priuatione, vt in Rescripto citato habetur expressum.
17
*Siue ergo in oppidis Commendæ sint,
in vrbibus vicinis idem prorsus cauendum est, ne scilicet indebitis seruitiis vrgeantur: id pro certo statuendo, Commendatos nihil præter tributa debere, & ita ad seruitium nullum personale posse compelli: nec plus iuris erga illos habere, quàm erga Æthiopes nondum emptos, Hispanos, Italos, aut Germanos. Quo certissimo fundamento, vt iniquum, & compensationi pecuniariæ obnoxium, seu alterius æquiualentis generis, reputandum est quidquid eidem videatur aduersari; vt non sit opus ad singulares seruitij modos descendisse, & ita vno generali Rescripto prohibiti, de quo Dom. Solorzanus Cap. 24. num. 101. licet plura sint quæ de peculiaribus agant apud eumdem. num. 103. Sunt ergo Indi
Quibus similes
velut censuarij, à quibus præter redditus nihil exigi potest; aut sicut Emphytheutæ ad solam obligati pensionem: aut secus tributarij Regis, à quibus nihil præter tributum exigitur, nisi fortè commune bonum speciale quidquam postulet; quod est omnibus commune, & ita ad id compellere ad solam supremam eius spectat potestatem. Non dicant ergo Commendatarij Indos esse suos: sui enim non sunt; sicut neque Regis sunt, vt non sunt ij, qui in Hispaniâ, aut
in aliis Coronæ regnis tributa pendunt: homo enim liber nullius est, & hoc est esse liberum: sunt autem Indi liberi iure plenissimæ libertatis, de quo Tit. 1. num. 99. & seqq. & ita sui iuris, & consequenter non alterius, iuxta §. Liberorum.
Instituta.
Instit. de verb. significat ibi: Liberorum appellatione continentur, non tantùm qui sunt in potestate, sed omnes qui sui iuris sunt.
18
*Ad præcauendum autem omne Indos
vexandi periculum, Regis Philippi Secundi piissimo sanè Rescripto dispositum vt nullo pacto ad Parochias Indorum præsententur Clerici aut Religiosi Commendatariorum cognati. 28. Maij 1597. quod nescio an penitus obseruetur. Videtur autem grauis esse obligatio, quia experientia docet ex huiusmodi concursu nihil fauorabile Commendatis posse resultare. Quidquid ergo pro obligatione graui legum afferri à Doctoribus solet, hic profectò locum obtinet, de quo dictum aliquoties, sed præsertim Tit. 2. n. 3. & quod ad quemcumque gradum cognationis spectat, de quo in Rescripto, non ita accipiendum est, vt de eo delicatior debeat inquisitio fieri; sed videndum an dicti vt cognatos sugerant; eo enim ipso discludendi & licet in aliquo ob morum integritatem ratio videatur prohibitionis cessare, nihilominùs debet illa seruari, quia semper est periculum, & sanguis, iuxta vulgare prouerbium, de quo & alibi, sine igne feruet. Et vt verè periculum absit, est tamen periculum faciendi in posterum contra legem ob præmissum exemplar, & quilibet se æquè bonum Indorum zelatorem esse contendit; estque sanè difficile ac valde odiosum, morum discrimina explorare; cùm debeat id stare fixum nemini, nisi morum integritate conspicuo, Beneficium esse Indicum cōferendumconferendum. Nequit ergo dici cessare penitus in hoc aut illo rationem legis, quando nec cessat periculum dictum, nec potest Patronus morum discrimina comprobare. Quæ quidem doctrina grauium est Scriptorum, qui varia exempla ad comprobationem inducunt, vt videri potest apud P. Palaum Tomo 1. Tract. 3. Puncto 14. n. 13. de quo & dictum. Tit. 5. n. 15. & Tit. 7. n. 18.
CAPVT V.

CAPVT V.

Circa modum restitutionis à Commendatariis seruandum, vbi & pro aliis, respectu Indorum.
19
*PRo damnis & iniuriis, de quibus
suprà, compensationem adhibendam, indubitatum est, pro quâ philosophandum sicut de Prætoribus, iuxta dicta Titul. præcedenti, Cap. 3. quando similia damna sunt. In eo autem quod num. 18. propositum, quando ignorantur ij, quibus damna sunt illata, alia videtur esse ratio, quia Commendatariis notiores Indi suæ Commendæ sunt, & faciliùs possunt damna eisdem illata compensare. Si tamen aliquando tale quid accidat, eo sanè modo res disponi possunt. Est autem dubitabile an id, quod Indis debetur, etiamsi noti illi sint, possit non solui, eò
quòd illud sint suis in ebrietatibus consumpturi, & quomodo facienda restitutio. Circa quod dicendum est, si apertè constet de ebrietate futura, restitutionem opportuno tempori reseruandam. Sic Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 24. num. 115. vbi ait sic resoluere D. Thomam 2. 2. q. 62. art. 5. & 8. & 1. 2. q. 66. art. 4. & 2. 2. q. 31. & 3. p. q. 68. art. 5. quæ citationes tumultuariè congestæ: nam S. Doctor solùm, 2. 2. q. 62. art. 5. ad 1. punctum
Modus generaliter tenendus.
attigit, de quo alibi nec verbum. Citato ergo loco in Corpore optimè circa hoc philosophatur: Quòd quando res restituenda apparet grauiter esse
D. Thom.
nociua ei, cui restitutio facienda est, vel alteri, non debet ei tunc restitui; quia restitutio ordinatur ad vtilitatem eius, cui restituitur. Omnia enim quæ poßidentur, sub ratione vtilis cadunt, nec tamen debet ille, qui detinet rem alienam sibi appropriare, sed vel reseruare vt congruo tempore restituat, vel etiam alibi tradere tutiùs conseruandam. Sic ille. Quæ ergo Indis debentur, si ebrietas ex solutione fouenda sit, & verosimile id prorsus appareat, commodiori sunt tempori reseruanda; quod si commodum tempus non occurrat, id fieri potest, quod Titul. præced. num. 18. dictum, vt in alimenta, vestes, vel vtilia alia conuertantur. Nullo autem modo ob solam ebrietatis
suspicionem stipendia laboris neganda sunt, aliàs vix vllum illis dominium circa stipendia relinqueretur, cùm tamen liberi homines sint, & nullibi ob consuetudinem ebrietatis, solent laborantibus stipendia, numeratâ pecuniâ, denegari. Et quidem, si denegarentur, magnum inde bono publico damnum obueniret, non enim essent qui laborare vellent, cùm scirent se laboris sui debitâ, mercede fraudandos.
20
*Quando autem certi creditores sunt,
dubitatum est ab aliquibus an possit restitutio fieri per prædicationem; quia illi circa doctrinam Christianam instrui opus habent, & pro Prædicatore habendo tenentur facere expensas, vt spiritualia seminantes, carnalia metant, iuxta doctrinam D. Pauli 1. Cor. 9. v. 11. Si nos vobis spiritualia seminauimus magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
1. Cor. 9. v. 11.
Quam quæstionem versat Ferdinandus Zurita in quæstionibus Theologicis circa Indos, quæst. 7. & negatiuè resoluit, estque communi TheologorũTheologorum confessione receptum, qui restitutionem rei temporalis temporali compensatione
faciendam esse determinant; aliàs enormes iniustitięiniustitiæ possent committi, quia restitutio facillima est, vna enim salutatio Angelica pretiosior est omnibus Cræsi thesauris, & vna Missa id etiam habet incomparabiliter; circa illud ergo nequit generaliter dubitari. Et idem dicendum etiam in casu proposito, quando scilicet instructio circa Christianam doctrinam factis esset expensis procuranda: quia de tali Indorum voluntate non constat, ad quam ex iustitiâ non tenentur; sicut neque Prædicatorem voluntarium alere: quidquid de alio genere obligationis sit. Parochorum autem sustentatio ex pacto obligat, & ita ex iustitiâ, quemadmodum, & Parochi ex iustitiâ ad prædicationem, & aliorum ministeriorum exercitium obligantur. Circa hoc ergo nulla debet esse dubitatio, neque vano hoc prætextu substantiolis suis miselli isti fraudari.
21
*Si verò ignoti sint ij, quibus facienda
restitutio, post diligentiam, quæ verè talis dici possit, adhibitam, existimat præfatus Auctor Proposit. 2. posse per prædicationem debito satisfieri ex doctrinâ D. Thomæ 2. 2. q. 69. art. 5. ad 3. vbi ait quòd cùm omnino est ignotus is, cui debet fieri restitutio, debet homo restituere secundùm quod potest, scilicet dando in eleëmosynas pro salute ipsius, siue sit mortuus siue sit viuus. Ex quâ S. Doctoris, quæ & aliorum est communis doctrina, videtur colligi per prædicationem posse fieri restitutionem, quia prædicatio quando ad ignorantes dirigitur, genus eleëmosynæ spiritualis est, & ita inter opera misericordiæ spiritualia numeratur instructio ignorantium: quæ quidem pro salute eius offerri Deo potest, cui erat restitutio facienda: si præsertim in eo oppido fiat, cuius ille erat incola. Sic enim etiam ad propinquos potest fructus peruenire. Sed certè D. Thomas de spirituali eleëmosynâ non loquitur, sed de corporali, quæ tamen in spirituale bonum domini ignoti redundat, vt patet ex illis verbis iam allatis. Scilicet dando in eleëmosynas pro salute ipsius.
Estque id iuxta communem doctrinam de quâ nuper, iuxta quam restitutio in bonis spiritualibus non admittitur, quando corporalia suppetunt: si autem debitor sit pauper, ea posse sibi retinere, multorum sententia est, pro quâ videri potest P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum, lib. 7. cap. 22. num. 17. vbi eamdem approbat, addens
tamen de Consilio confessarij debere id fieri, vt rectè fiat, quia nemo suæ paupertatis rectus iudex esse potest. Sed certè nullus melior iudex esse videtur, quàm qui in se ipso incommoda paupertatis experitur, vt dicere meritò cum Ieremiâ possit Tren. 3. v. 1. Ego vir videns paupertatem meam. Hac ergo stante opinione, si is qui Indis debet
pauper sit, non tenetur prædicatione debitum compensare; quòd si necessitas illius vrgeat ob ignorantiam illorum, quæ aliunde suppleri nequeat, id certè non ex iustitiâ, sed ex charitate proueniet, & ita nihil refert ad negotium restitutionis. Erit autem vtilis, & laudabilis ille respectus in eo qui propter ipsum voluerit operari.
CAPVT VI.

CAPVT VI.

In tributis exigendis qualiter grauari Commendatariorum conscientiæ possint.
22
*VT Indi ad labores honestos, sibiq́ue
vtiles excitentur, legibus dispositum est vt tributa non solùm in pecuniâ soluant, sed in iis, quas vocant species, ex agricultura scilicet & opere textrino; aliisq́ue iuxta regionum diuersitatem: dum enim ad soluendum tributum in iis se exercent, non solùm quæ ad id suppetant, parant, sed & quæ vitæ sustentationi sufficiant. Ex huiusmodi ergo Commendatariis tributa soluuntur, non tamen omnibus eodem modo; quibusdam enim specierum pretium soluitur, iuxta taxam lege præfixam, quidquid sit de pretio currenti solutionis tempore. Possunt ergo, si velint species designatas contribuere, aut earum pretium in pecuniâ, quia ad alterutrum tantùm obligantur. Aliis beneficium specierum conceditur (sic vsus loquendi habet) quia in ipsâ commendæ concessione tale eis beneficium confertur, vt possint tributarios suos ad species tribuendas obligare. Quod beneficium licet communiter conferri soleat, communiter etiam Commendatarii eo non vtuntur, sed in pecuniâ iuxta moderatum pretium integrum valorem accipiunt, pacto cum Indis circa hoc inito, in quod illi libenter concurrunt; quia verò
pactiones, quas commendatarij cum tributariis suis facere solent in ordine ad huiusmodi commutationes, minùs fauorabiles; immò & præiudiciales, illis esse solent, prohibitæ sunt per rescripta Regia, de quibus Dom. Solorzanus Lib. 1. cap. 20. num. 82. & lib. 2. cap. 24. num. 102. & in Politicâ lib. 3. cap. 26. pag. 432. §. Lo quarto. Quibus tamen non obstantibus si pactiones istæ reuerà præiudiciales non sint, & Indis ipsis annuentibus, & propendentibus fiant, Protectoriq́ue eorumdem auctoritate firmentur, non videntur improbandæ, quia procul dubio vtiles illis esse possunt, & ita quando tales, minimè prohibitæ: iuxta regulam satis vulgatam Iuris in sexto. Quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in eius dispendium retorquendum. Et ita video à Commendatariis timoratæ conscientiæ practicari, vnde circa hoc non est illis scrupulus iniiciendus.
23
*Est tamen omnino iniiciendus illis,
immò, & spina in eorum cordibus, pro salute autem eorumdem infigenda, qui cùm de speciebus accipiendis agitur, vnam pro alia petunt; quia sibi commodiorem æstimant. Quod quidem si in re aliqua semel, aut iterùm accidat, nec vis aliqua pauidis eorum animis inferatur, tolerari potest, neque vt lethalis permutatio ista condemnari. Id autem frequenter fieri, sine reatu mortalis culpæ nequit; quia circa frequentiam hanc inuoluntarij Indi sunt, qui probè cognoscunt permutationes tales sibi esse incommodas, vnde si eisdem annuunt, ex timore id faciunt, qui nullos reddit contractus, secundùm plures, & graues Doctores, quos adducit Bonacina Tom. 2. disp. 3. de contractibus quæst. 1. puncto 2. §. 3. n. 3. & P. Oñate Tom. 1. disput. 3. sect. 13. quos, & sequitur; vel
certè nullandos, vt cum aliis tenet ipse Bonacina ibidem, & P. Fagundez lib. 1. de Iustitiâ, cap. 6. cum multis. Ex quo fit in foro conscientiæ teneri eum, qui metum incussit iniustum, ad restitutionem damni sic irrogati, quia per iniuriam illatum est, & ita per restitutionem debet inæqualitas ad æqualitatem reuocari. Pro quo citatus Auctor cum Nauarro, Syluestro, & PP. Sancio, Lessio, Reginaldo, & Rebello num. 7. quibus adde Cardinalem Lugo disp. 22. de Iustitiâ, n. 138. P. Luisium Turrianum Disput. 55. de Iustitia, dub. 11. P. Gasparem Hurtadum Disp. 1. de contractibus, Diffic. 5. Vers. Et ob rationem, P. Bauny Lib. 1. de Contractibus, Tractat. 1. Quæst 9. Vers. Infertur primò. Vbi alios adducit, & Bassæum V. Contractus num. 23. non est ergo quod Commendatariis faueat in
permutationibus istis quomodocumque libeat opinari; & licet Auctores, qui validum contractum dicunt, rescindendum tamen; addant hoc faciendum; si ita velit, qui metum passus est; vnde dum voluntatem suam non aperit videntur, qui metum incusserunt, iustè possidere: & ita dum Indi rescissionem non petunt, Commendatarios nihil vrgere, quo eorum grauari conscientiæ possint; licèt inquam hoc ita sit, nequit tamen ad casum præsentem accommodari; quia in Indis, vt rescissionem contractus non petant, perseuerat metus, & ita non est eorum expectanda petitio.
24
*Addendum prætereà; quòd licet tolerari
queat vt contractus non rescindatur, quòd tamen damnificatio non sit recompensanda; etiam Indis nihil petentibus; nullo potest pacto sustineri. Est autem in permutationibus dictis semper damnificatio aliqua, dum vnum pro alio exigitur: quod enim datur, eo ipso quòd ab inuito extorquetur, maioris valoris est: sicut enim merces vltroneæ vilescunt, ita quæ vltroneitate nihil, aut parum habent; maioris pretij sunt, vt est communis Theologorum, & Iurisperitorum doctrina, de quâ & dictum alibi, & quidem cùm quis rogatur vendit,
plus valoris habet res ab eo tradita: ergo cùm inuitus id dicendum potiùs, quia magis inuoluntarium est, vt cum communi docet P. Lessius Lib. 2. cap. 15. num. 8. Id autem quod de pretio circa venditionem dicitur, etiam est in quolibet alio contractu dicendum ob eamdem rationem: vnde & in permutationibus de quibus loquimur.
45
*Potest etiam in eo Commendatariorum
conscientia grauari si non sint iis rebus, quas Indi tribuunt, contenti, licèt mediocris valoris sint, sed velint eas esse summæ æstimationis: neque enim est lex, quæ talem æstimationem taxet, immò neque taxare rationabiliter valeret; quia difficillimè id stare possit, quatenus illæ meliores, & meliores esse possunt, vnde semper in voluntate Commendatariorum positum esset meliora, & meliora exigere, & dum talia suo iudicio non darentur, valoris defectũdefectum pecuniâ supplendum contendere, & sic miseros Commendatos tyrannicè diuexare. Pro quo est communis Iurisperitorum
sententia, quos adducit Dom. Solorzanus Lib. 1. cap. 20. num. 75. quibuscum & sentit Pharaonius Tract. 1. sess. 30. casu 4. dicentium debitorem tributorum, vel aliarum quantitatum, in monetâ qualibet vsuali soluere posse. Pro quo & est L. 6. Titul. 14. lib. 6. Recopilat. sicut ergo in monetæ contribu|tione non est obligatio ad meliorem, sed qualibet vsuali fieri solutio potest, ita & in speciebus pariter dicendum propter eamdem rationem.
26
*Quid sterilibus annis faciendum & qualis
indulgenda remissio: dictum à nobis Titul. 1. num. 178. & 179. & ea generalis doctrina ad casum præsentem applicanda: vbi de Commendatis agimus. Ad species ergo quas per temporum inclementiam habere minimè potuerunt, tribuendas, vrgeri tutâ conscientiâ nequeunt. Sicut non tenentur, ad decimas, qui copiam aliquam, ex quâ illas deducerent, ob sterilitatem neutiquam habuerunt: sicut autem de tributis, & collectis ad decimas regulariter valet argumentum, vt probat Euerardus loco 72. Pro quo & Doctores adducit D. Solorzanus lib. 1. cap. 21. n. 1. ita potiori iure de
decimis ad tributa, quandoquidem decimæ minùs odiosæ sunt, cùm Deo offerantur, non sic tributa, quibus odiosius nihil; licèt iure aliàs debeantur. Cùm ergo decimæ defectus non debeat compensari pecuniâ, nec specierum debet, ne seruus maior sit domino suo; si autem pactione constitutum sit, vt totum tributum in pecuniâ soluatur, & sic in anno sterili Commendatarius id quod in
aliis accipiat, non videtur ad restitutionem obligandus, quandoquidem erga tributarios Regis tale quid agitur, vt constat ex dictis n. 179. citato ex eo fundamento, quòd vnius anni sterilitas, alterius abundantiâ compensatur, & ideò pactio præcessit vt scilicet communia essent damna, & commoda Commendatariis, & Commendatis, & hi cùm beneficiunt habeant specierum, & ex eo commoda frequentia reportant, & satis videtur exiguum, quod ex speciebus potest singulis capitibus respondere. Et hæc pro Commendatariis sit satis adnotasse, si illud tantùm in fine addamus, quæ dicta de Commendatariis sunt ad Pensionarios extendenda, pro quibus videndus Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 3. & præsertim, num. 26.
Loading...