*
Et expertos. Illustre hoc Euangelicorum
ministrorum honestamentum, quod & coronam Spiritus sanctus appellauit, iuxta citatum ex Siracide locum, & grauium Interpretum expositionem.
Corona senum multa peritia, peritiam enim dicunt experimentum de
signare. Videndus P. Cornelius. Nullum autem ornamentum coronâ illustrius, immò
neque ita illustre; vt hinc maturæ experientiæ
dignitatem agnoscamus. Pro eâdem ipse
Cap.
34.
v. 9. sic habet:
Vir in multis expertus cogitabit multa:
& qui multa didicit, enarrabit intellectum. Quod quidem præsenti aptissimum instituto; cùm ex eo habeamus expertos omnium
aptissimos esse magistros, à quibus hauriri rerum plurium, animarum statui conuenientium, intelligentia possit. Vnde citatus Inter
pres sic ait:
Ipse ergo eum vocat sapientem, dignum
cui credamus, qui per tentationes à cœlo eruditus
est, & per multorum experientiam prudens doctusque euasit, vt poßit & alios docerei, consolari, mede
Euangelicè ministri officium.
ri, consulere, dirigere. Hæc ille, quæ ad Euangelici ministri
spectātspectant munus paucis executus;
cuius est docere, consolari &c. Tales optat &
præcipit Pontifex ad Indorum conuersionem
mitti. Ex quo illud eliciendum certissimum
assertum, in concursu ad Indica Beneficia mul
tùm debere ad experientiam oppositorum attendi, & eum præferendum, qui experientiâ
valeat, si virtus nota, & doctrina sufficiens
suffragetur, aliis, qui in litteris, & aliqualem
etiam in virtute habeant excessum. Pro quo
sic P. Stephanus Baunij
in noua praxi Beneficio
|
rum Disputat. 3.
Quæstione 13. communem
doctrinam amplexus
: Ad bonum commune Beneficia cùm ordinentur ex rei naturâ, fieri potest, vt
doctus sanctiori idiotæ præferri debeat, expertus
meliori, qui tamen rerum vsu, experientiâque non
polleat;
eò quòd (
inquit D. Thomas 2. 2.
qu. 66.
arti. 2.)
ille qui minùs est sanctus, & minùs sciens,
potest magis conferre ad bonum commune propter
potentiam vel industriam sæcularem, vel propter
aliquid huiusmodi: & quia dispensationes spiritualium principaliter ordinantur ad vtilitatem communem, secundùm illud. 1.
ad Corinth. 12.
Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem:
ideoq́ue quandoque absque acceptione personarum in
dispensatione spiritualium illi, qui sunt simpliciter
minùs boni, melioribus præferuntur. Sic ille. Quod
etiam cum aliis tradit Diana
Parte 3.
Tract. 5.
Resolut. 110. & Thomas Hurtadus
Tract. 12.
num. 13. 16.
& seqq. Sed de his alibi magis
ex professo.