*Callistus item tertius similiter prohibuit, & sub pœna excommunicationis latæ
sententiæ, ne quis vlla ratione se in ea maria
introducat, in quibus Portugalliæ Reges nauigationem exercent, quâ nouas prouincias ad
Meridionales & Orientales plagas spectantes,
à memoria hominum non cognitas, detexerunt: prout videri potest apud
Dom. Solorzanum Tomo 1. lib. 2. cap. 24. Quæ prohibitio &
pœna, sicut alia interdicti pro Communitatibus, suam vim obtinent, etiam postquam Castellæ Regnum Portugalliæ Coronæ suæ feliciter adiunxerunt. Nam Pontifex in præfato
Diplomate de Portugalliæ Regibus, & eorum
successoribus in perpetuum loquitur
: & tales
Catholici nostri Reges, licet interruptio inopinata turbulentis hisce temporibus contra
rium conata fuerit demonstrare. Sed erit, erit
sanè
interruptio cadens, de qua Euangelicus vates sic habet:
Proptereà erit vobis iniquitas hæc
sicut interruptio cadens, & requisita in muro excelso;
quoniam subitò, dum non spectatur, veniet contritio
eius. Isaiæ 30. v. 13. Iniquitas quidem cum
interruptione deprehensa est, justitiæ & fidei
sacramentis violatis
: sed verò interruptio cadens; cadet enim præ infirmitate, viribus penitus destituta, & si quos opprimet, suos dubio
procul auctores. Sed sint alij bono animo,
quibus id, quod apud Prophetam sequitur,
possumus fiducialiter polliceri.
Quia hæc dicit
Dominus Deus Sanctus Israel: si reuertamini, &
quiescatis, salui eritis v. 15. Sic Deus, sic & Rex
noster piissimus, & erga nobilem illam regni
sui portionem speciali titulo commiserationis
affectus. Vtinam illi sapiant & intelligant, &
sic reuertentes quiescant, & salui fiant; neque
igne sit opus, aut sanguine, sanguine inquam
|
Christiano & fraterno, quem propter causam
nec justam, nec piam velle prodigere, non potest non infeliciter cedere, & dolore ingenti
Christianorum pectorum, eorumdemq́ue offensione constare.