ANTONII
VACCAE
à capite Silicis, Iurisconsulti
Imolensis
M. D. LIIII. CVM PRIVILEGIO REGIS.
EXPOSITIONES LOCORVM OBSCVRIORVM ET PARATITVLORVM IN PANDECTAS, VOLVMEN PRIMVM,
LVGDVNI, Apud Matthiam Bonhomme.M. D. LIIII. CVM PRIVILEGIO REGIS.
BREVIS PRIVILEGII.
Ne qvis has locorvm obscvriorvm expositiones in Pandectas, intra sexennivm a die finitae
impressionis annorvm repvtatione facta, in Gallia imprimat, avt alibi impressas distrahat, praeter Matthiam Bonhomme, Principali rescripto
continetvr. Ex qvo et illvd significatvr, eos
qvi contra fecerint in ea cavsa fvtvros, atqve
si illi nominatim hac de re certiores facti essent. Qvi avtem edi sibi diploma desyderaverit,
apvd Lvgdvnensem legatvm consistat, cvi soli
de ea re ivrisdictio notio've ex rescripto datvr.
REVEREND. ET ILLVSTRISS.
CARD. ALEXANDRO FARNESIO
SANCT. ROM. ECCL. VICECANCELLARIO, ANT. VACCA
S. P. D.
CVm tv Alexander Farnesi, Comitijs Pontificijs, quibus suffragante te, Iulius tertius renouando seculo ad Pontificatum maximum est euectus, maximo difficilíque in negotio versabare:
ego maximo fruens ocio, proptereà quòd iustitio
indicto forensia negotia, quibus aliquot ante annos vacare institueram, conquieuerant, cœpi ne
torperem aut elanguescerem, ex his quædam euoluere, quæ breuibus annotationibus ac rudibus commentationibus in ius ciuile mihi scripta sunt. Ea
sunt in omnes ferè Digestorum & Codicis constitutionum libros scholia & tanquàm glossemata quædam, quibus frequentia iuris capita sæpe aduersus inueteratas & vulgares opiniones, sæpe aduersus recentiorum
interpetum receptas temporibus nostris persuasiones, nonnunquam secundum antiquiorum traditiones interim neglectas aut iacentes, sæpius verò animaduersione
& cura nostra propria, quæ alij ne attigerant quidem, declarare ac velut in lucem proferre conati sumus. Nam postquàm ius ciuile attigi, cùm discendi laborem
immensum caperem, id vnum in animo semper habui, si qua ex parte opera mea
vnquam effici posset, vt cæteri post me faciliorem viam inuenirent. Sed cùm animaduertissem paulò plenioribus quibusdam commentarijs opus esse, vt quid planè
interpretatio nostra sibi vellet, omnes sine labore intelligere possent, statui & pleniores commentarios faciendos, & diligentius quoque agendum esse, vt nihil omnino præterirem eorum, quæ dilucidiore interpretatione in eisdem libris ad hanc vsque
diem indigere videbantur, ne scilicet lucubratio nostra, si quando exiret, manca esse,
&, quod in prouerbio est, neque caput neque pedes habere videretur. Cœpi itaque à
principio & limine ipso Digestorum studiosè omnia colligere, quibus enarrandis atque explicandis operæ pretium aliquod me facturum existimarem. Nam anteà
non id egeram, vt iustum opus aut volumen in lucem edendum componerem, sed
vt mihi ipse ac memoriæ meæ consulerem & subuenirem, non perpetuo scribendi tenore, sed prout quæque res vel inciderat, vel in mentem venerat. Multa igitur ad
eam diem prætermissa rimari & inuestigare, omnia verò in vnum corpus redigere, lucemque prout quæque res poscere videretur, afferre institui. Sed necdum primus Digestorum liber absolutus erat, cùm renuntiato Iulio tertio Pontifice maximo, ego in pistrinum
illico retractus sum. Nam forensibus causis controuersijsque rursum occupatus, & magnorum virorum amicorum præsertim, dum vixerunt, tuorum, Andreæ Cornelij,
Bernardini Maffæi, tum Hieronymi huius Dandini Cardinalium amplißimorum,
quos honoris causa nomino, negotijs seruitioque distentus, omnem sanè ad ociosa iuris
capita scribendi curam abieci. Mouendi erant iudices è re nata, vt quodque acciderat,
nec tam rationibus quàm autoritatibus sæpe vtendum, ac certandum potius. Regesta, Rescripta, rerum omnis generis formulæ actionésque videndæ, literæ illiteratæ vsquequaque tractandæ & cognoscendæ. Nec multò pòst tu quoque me in amplißimam domum
& clientelam tuam migrare voluisti, vt ex vrbe proficiscens, quod magnis Italiæ,
Galliæ & Germaniæ motibus fecisti, me relinqueres, ad quem oppidorum ditionis
tuæ gubernatio referretur. Interim etiam nouis curis auctus, nec veteribus exoneratus, cùm iudicandis Populi Romani agrarijs controuersijs, & mandato tuo, Pontificiorum iudicum, quos commissarios vocant, numero adscriptus essem, nonnihil tamen interdum subducebam temporis, quo incœptum opus continuarem. Itaque inter tot
curas & labores ad Rubricam tamen illam perueni, quæ inscribitur, Quod quisque
iuris &c. Progressusque sine dubio essem longius, vel relictis rebus, cæterorum quidem omnium, præterquàm tuis, quod facere nec semel in animo habui, nisi tu repente
me nec opinantem ex vrbe ad hanc prouinciam administrandam euocasses: vel
extrusisses potius ac compulisses. Nam consilium, vt ad te scripsi, non erat meum, ex
vrbe posthac discedere: quin Romæ vel pauper viuere, quàm liquido, quod aiunt,
fortunæ riuo procul in alia terra inaurari. Retinebat operis instituti desiderium &
spes aliquando perficiendi, retinebat complexus & conuictus amicorum & literatorum hominum, eorum præsertim, quos probè nosti, familiarium tuorum, Faerni, Fascitellij, Commendonij, Franchini, Chari. Nunc posteàquàm huc veni, & ad omnia
prouincialium desideria respondendi munere varijsque officijs & negotijs circunuentus, ac veluti rediuiua quadam aliarum ex alijs quotidie nascentium rerum obsidione pressus, longißimè abesse me à ratione atque ocio perficiendi, quod cœperam, animaduerti, statui volumen primum, quod ferè consummaueram, ad te mittere, vt
decernere ipse poßis, satius ne sit me in ocio, quàm in negotio aliquando fore. Nam &
ocium facere, & in negotio vel honestißimo retinere tu me potes. Ego, quod tu decreueris, id libens faciam, & iußis tuis vsquequaque adquiescam. Misi autem hæc
ad te etiam eò libentius, quòd sermonem interdum habuisse te, non me latet, de toto
humano iure præsertim Pontificio (quod qui maximè nouerunt, hi maximi in amplißimo collegio ac cœtu vestro semper habiti sunt) inuestigando cognoscendoque, si facili aliqua ratione aut via tot rebus occupato tibi tradi posset. Nam ius Pontificium
à iure ciuili fermè fluxit, & sine iuris ciuilis cognitione vix intelligi aut tractari potest. Sed de his aliàs. Nunc instituti mei rationem accipe. Ego semper eum perfectum fore iurisconsultum existimaui, qui Iustiniani libros planè perspexerit, euoluerit, intellexerit, memoria, quoad eius fieri potest, complexus fuerit. Sed intelligendi
potißima vis est. Iustiniani libros voco vniuersam Iuris huius ciuilis, quod ille nobis
vel reliquit vel tradidit, farraginem & compositionem. Recentiorum interpretum
doctrinas & immensa opera nunquàm valde amplectenda existimaui, nisi quate|nus duntaxat ad eorum librorum declarationem atque explanationem pertinent.
Nec sanè alio sensu antiquorum quisquàm scripsit, quam vt obscura iuris loca declararet, aut ea certè, quæ in his libris secum aut inter se pugnare videbantur, conciliaret. Sed nescio quo fato factum est, vt veram docendi atque interpretandi rationem ac modum paulatim amiserimus, dum vel ambitione atque ostentatione, vel
Germanæ veræque doctrinæ inopia, superuacuas quæstiones inculcant, de rebus impertinentibus & non necessarijs nec suis locis disputant, autoritati plusquàm rationi tribuunt, quæ breuiter dici possunt, magno verborum apparatu atque anfractu aguntur, nihil ad sua genera refertur: quod propositum est, atque vbi interpretatio maximè desideratur, id ne attingitur quidem: vbi non desideratur, ibi magno conatu intenditur. Interpretum commenta magis quàm leges ipsas enarrare, tum mutuis velut telis sese, ac vulneribus conficere student, sacra, profana, diuina, humana docendo commiscentur: nihil distinctè, nihil ab originis aut simplicitatis suæ cognitione repetitum traditur. Denique id vnum agi videtur, vt magno labore magnaque temporis & pretij librorum iactura nihil scire doceamur. Et quod Iustinianus superiorum
temporum vitium corrigere maximè optauit, vt quæ in singulis tractatibus eadem
ratione ducta, ab omnibus scriptoribus repetebantur, ea ad genera & vniuersales
quasdam notiones referret, quæ omnibus deinceps causis controuersiisque seruirent, quod
& Cicero olim cogitarat, id nos rursum reuocare & singulos de singulis vel minutis
rebus & causarum articulis tractatus facere velimus. Cùm hæc ita animaduerterem, non laborandum mihi esse statui vt singula iuris capita prolixis commentationibus vestirem. Quibus autem interpretatio nostra vtilis aut necessaria esse visa
est, in his id egi potißimùm, vt sensum mentemque scriptoris assequeremur. Ociosas aut
alijs locis congruentes disputationes vel reiecimus vel omisimus. Affinia tamen
& agnata quædam interim adijcere non grauati sumus, quæ nec sine reprehensione
preterire posse videbamur. Denique longiores interdum fuimus, vt inueteratas opiniones persuasionesque minueremus penitus, ac velut ex animis euelleremus. Nec
sanè nouum est, maiorem dedocendo quàm docendo laborem sumi, præsertim cùm loca
quædam obseruauerim, quæ nec ipsos quidem compilatores, quorum opera componendis his libris Imperator vsus est, satis intellexisse pro certò habui. Enimuerò non adeò
præfractè accipienda seu captanda potius autorum iuris verba existimaui, vt ex
singulis eorum verbis (quod vulgo nunc faciunt) singulos velut legum sensus elicere
conatus fuerim, ac si ipsis legibus aut prætorum edictis, quæ illi interpretabantur, ea
verba posita essent. Non enim par ratio est iurisconsultorum sermonis, & ipsarum legum. In horum scriptis verbum aliquod ociosum aut non exactè consideratum inueniri potest. Omnia ad summam interpretationis referuntur. At in Legibus, Edictis
& Senatusconsultis verbum nullum sine magno misterio atque ingenio prolatum puto.
Sed de his & alijs sententia nostra in ipso opere melius apparuerit: & tu quoque si
quando ocium tibi erit, forsan cognosces. Bene Vale Carpentoracte Venaysinorum,
Decimo Calend. Maij. M. D. LIIII.
ANTONIO VACCAE
IVRECONSVLTO CLArissimo & Venayssinæ
Prouinciæ Præsidi
Petrvs Costvs.
Quòd tu Sarmaticos, iuris Trasibule, tyrannos
Sollicitus legum de statione moues,
Reddis & antiquo tersißima iura nitori,
Et veterum explodis somnia vana senum,
Scitaque prudentum natalibus addere priscis
Niteris, & Latiæ prodere iura togæ:
Accipe gramineam, victricia dona, coronam,
Et refer è Scythicis barbara signa Getis.
Tu mihi in Orchestra lato spectabere clauo,
Dignus & in nostris aureus esse focis.
Sollicitus legum de statione moues,
Reddis & antiquo tersißima iura nitori,
Et veterum explodis somnia vana senum,
Scitaque prudentum natalibus addere priscis
Niteris, & Latiæ prodere iura togæ:
Accipe gramineam, victricia dona, coronam,
Et refer è Scythicis barbara signa Getis.
Tu mihi in Orchestra lato spectabere clauo,
Dignus & in nostris aureus esse focis.
INDEX TITVLORVM, LEGVM, ET PARAGRAPHORVM, QVI IN HOC VOLVMINE EXPLICANTVR. NVMERVS PAGINAM INDICAT.
-
Proœmium Digestorum.
- In nomine. pagina 1
- §. Omnem. 4
- §. Ex libris. 5
- §. In his autem. 6
- §. Et primi anni. 7
- §. Nos verò. 7
- §. In secundo. 8
- §. Tertij insuper anni. 8
- §. Hæc autem. 10
- §. Illud autem. 11
- §. Illud verò 13
-
De iustitia & iure. Titulus j. pag. 14
- Lex Iuri operam. 15
- §. Titius. 18
- Lex Veluti. 21
- Lex Vt vim. 21
- Lex Manumissiones. 22
- Lex Ex hoc. 22
- Lex Ius ciuile. 30
- Lex Omnes populi. 31
- Lex Iustitia. 34
- Lex Ius pluribus. 34
-
De origine iuris. Tit. ij. pagina 54
- Lex Facturi. 35
- Lex Necessarium. 35
- §. Deinde. 35
-
De legibus. Tit. iij. 39
- Lex Lex est. 40
- Lex Iura. 43
- Lex Legis virtus. 43
- Lex Non ambigitur. 44
- Lex Et ideò. 47
- Lex Non possunt. 47
- Lex Benignius. 48
- Lex Non omnium. 49
- Lex Minime. 50
- Lex Inciuile. 51
- Lex De quibus. 51
- Lex Cùm de consuetudine. 53
- L. Quod non ratione. 54
-
De constitutione principum. Tit. iiij. pag. 54
- Lex Quod principi. 55
- Lex Quarta. 62
-
De statu hominum. Titul. v. pagina 63
- Lex Cùm igitur. 64
- Lex Et seruorum. 65
- Lex Libertini. 65
- Lex Paulus. 66
- Lex Septimo. 67
- Lex Non sunt. 68
- Lex Aretusa. 70
- Lex In orbe. 71
- Lex Imperator. 73
- Lex Cum legitimæ. 74
- Lex Homo liber. 74
-
De his qui sunt sui vel alie. iur. Titu. vij. pagina 74
- Lex De iure. 75
- Lex Item in potestate. 75
- Lex si qua pœna. 77
- Lex Inuiti. 78
-
De adoptionibus. Titulus vij. 78
- Lex generalis. 80
- Lex Magistratum. 81
- Lex Cùm adoptio. 83
- Lex Quod ne curatoris. 83
- Lex Etiam. 84
- Lex Si quis. 84
- Lex In omni. 84
- Lex Si pater. 84
- Lex Si arrogator. 86
- Lex Postmortem. 87
- Lex Nonnunquam. 89
- Lex Per adoptionem. 89
- Lex Si pater filium. 90
- Lex Adoptiones. 91
- Lex Si is qui nepotem. 91
- Lex In seruitute. 93
-
De rerum diuisione. Titu. viij. 94
- Lex Quædam. 95
- Lex Item lapilli. 101
- Lex Nemo. 101
- Lex Riparum. 102
- Lex Intantum. 103
- Lex Sacra. 103
- Lex Aristo. 104
-
De Senatoribus. Titul. ix. 104
- Lex Cassius. 120
- Lex Senatorem. 120
- Lex Senatoris. 121
- Lex Fœminæ. 121
- Lex Nuptæ. 122
-
De officio consulis. Titul. x. 124
- Lex Officium. 125
-
De officio præfecti prætor. Tit. xj. 125
- Lex Regimentis. 126
-
De officio præfecti vrbi. Titu. xij. pag. 126
- Lex Omnia. 128
- Lex Præfectus. 128
- De officio Quæstoris. Titul. xiij. 130
-
De officio prætorum. Titul. xiiij. 131
- Lex Barbarius. 131
-
De officio præfecti vigilum. Titul. xv. 132
- Lex Apud. 132
- Lex Nam salutem. 132
-
De officio procons. & lega. Tit. xvj. 133
- Lex Omnes Proconsules. 133
- Lex Obseruare. 134
- Lex Solent. 134
- Lex Si in aliquam. 135
- Lex Nec quicquam. 135
- Lex Legatus. 136
- Lex Legati. 138
- Lex Proconsules. 139
- Lex Et legati. 139
- Lex Proconsul. 140
- De offic. præfec. Augustalis. Tit. xvij. 140
-
De officio præsidis. Titul. xviij. 141
- Lex Præsidis. 141
- Lex Præses. 142
- Lex Illicitas. §. Veritas. 142
- §. Qui vniuersas. 144
- Lex Ex omnibus. 147
- Lex Illud. 148
- Lex Senatusconsulto. 148
- Lex Si fortè. 149
- Lex Obseruandum. 149
- Lex Legatus. 149
-
De offic. procon. Cæsa. Titul. xix. 151
- Lex Quæ acta. 151
- Lex Quod si. 152
- Lex Curatores. 152
-
De offic. eius cui manda. est iurisd. Ti. xxj. 153
- Lex Quæcunque. 154
- Lex Mandata. 164
- Lex Etsi. 164
- Lex Cognitio. 165
- Lex Mandatam. 167
-
De officio assessorum. Titul. xxij. 168
- Lex Diem functo. 168
- Lex In consilium. 169
-
De iurisdict. omn. iudic. Pandectarum. lib. ij. Titul. j. pagina 171
- Lex Ius dicentis. 173
- Lex Cui iurisdictio. 174
- Lex Imperium. 176
- Lex Iubere. 180
- Lex More. 182
- Lex Et quia. 182
- Lex Si familia. 184
- Lex Qui iurisdictioni. 185
- Lex Si idem. 186
- Lex Magistratibus. 189
- Lex Eum qui. 189
- Lex Solet. 190
- Lex Extra territorium. pagina. 191
-
Quod quisque iur. Titul. ij. 191
- L. Qui magistratum. 193
- Lex Hoc edicto. 193
- Lex Si quis iniquum. 194