QVÆSTIO LXVIII. De accusatione, quando & quomodo fieri debeat.
POSTEA considerandum est
de his quæ pertinent ad iniustam
accusationem. Et circa hoc quęruntur quatuor.
DE ista materia disputant Doctores in
4. dist. 19. & Durand. quæst. 3. & 4.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm homo teneatur ad accusandum.
AD Primum sic proceditur. Videtur, quòd homo
non teneatur ad accusandum. Nullus enim excusatur ab impletione diuini præcepti propter
peccatum, quia iam ex suo peccato
commodum reportaret: sed aliqui
propter peccatum redduntur inhabiles ad accusandum, sicut excommunicati, infames, & illi qui sunt
de maioribus criminibus accusati,
priusquam innoxij demonstrentur:
ergo homo non tenetur ex præcepto diuino ad accusandum.
¶ 2 Præterea. Omne debitum ex
charitate dependet, quæ est finis
præcepti. Vnde dicitur Roman. 13.
Nemini quicquam debeatis, nisi vt
inuicem diligatis: sed illud quod est
charitatis, homo debet omnibus
maioribus & minoribus, subditis
& prælatis. Cùm ergo subditi non
debeant prælatos accusare, nec minores suos maiores, vt per plura capitula probatur, 2. quæst. 7. videtur quod nullus ex debito teneatur
accusare.
¶ 3 Præterea. Nullus tenetur contra fidelitatem agere, quam debet
amico: quia non debet alteri facere
quod sibi non vult fieri. Sed accusare aliquem quandoque est contra
fidelitatem, quam quis debet amico: dicitur enim Prouer. 11. Qui ambulat fraudulenter, reuelat arcana:
qui autem fidelis est, celat amici
commissum: ergo homo non tenetur ad accusandum.
SED contra est, quod dicitur Leuit. 5. Si peccauerit anima, & audiuerit vocem iurantis, testisque fuerit quòd aut ipse vidit, aut conscius
est, nisi indicauerit, portabit iniquitatem suam.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut supra dictum est, hæc
est differentia inter denuntiatio|nem & accusationem: quod in denuntiatione attenditur emendatio
fratris, in accusatione autem attenditur punitio criminis. Pœnæ autem
præsentis vitæ non per se expetuntur, quia non est hic vltimum retributionis tempus, sed inquantum
sunt medicinales conferentes, vel
ad emendationem personę peccantis, vel ad bonum reipublicæ, cuius
quies procuratur per punitionem
peccantium. Quorum primum intenditur in denuntiatione, vt dictum est: secundum autem propriè
pertinet ad accusationem: & ideo
si crimen fuerit tale, quòd vergat in
detrimentum reipublicæ, tenetur
homo ad accusationem, dummodo sufficienter possit probare, quod
pertinet ad officium accusatoris,
putà cùm peccatum alicuius vergit in multitudinis corrupetelam corporalem, seu spiritualem: si autem
non fuerit tale peccatum quod in
multitudinem redundet, vel etiam
si sufficientem probationem adhibere non possit, non tenetur ad intentandum accusationem: quia ad
hoc nullus tenetur, quod non potest debito modo perficere.
AD primum ergo dicendum, quod
nihil prohibet, per peccatum reddi
aliquem impotentem ad ea, quę homines facere tenentur: sicut ad merendum vitam æternam, & ad assumendum ecclesiastica sacramenta:
nec tamen ex hoc homo reportat
commodum: quinimo deficere ab
eis, quæ tenetur facere, est grauissima pœna: quia virtuosi actus sunt
quædam hominis perfectiones.
AD secundum dicendum, quòd
subditi prælatos suos accusare prohibentur, qui non affectione charitatis, sed sua prauitate vitam eorum
diffamare & reprehendere quærunt.
Vel etiam si subditi accusare volentes fuerint criminosi, vt habetur
2. quæst. 7. alioquin si fuerint aliàs
idonei ad accusandum, licet subditis ex charitate suos prælatos accusare.
AD tertium dicendum, quòd reuelare secreta in malum personæ,
est contra fidelitatem: non autem si
reuelentur propter bonum commune, quod semper præferendum est
bono priuato. Et ideo contra bonum
commune, nullum secretum licet
recipere. Nec tamen omnino est secretum quod per sufficientes testes
potest probari.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Si crimen vergat in detrimentum reipublicæ, & homo possit
illud sufficienter probare: tenetur ad accusandum. ¶ Secunda conclusio. Si autem non
vergat crimen in detrimentum reipublicæ,
vel homo non possit illud sufficienter probare: non tenetur accusare.
COMMENTARIVS.
CIrca istam materiam notandum est,
triplicem esse viam ad abluenda crimina in iudicio, scilicet, viam inquisitionis,
accusationis, & denuntiationis iudiciariæ,
quæ deseruit ad inquisitionem & distinguitur à denuntiatione Euangelica: quia per
istam intenditur bonum fratris denuntiati:
per illam autem intenditur bonum reipublicæ aut alterius innocentis. Cum ergo D. Tho.
in hoc articulo loquitur de denuntiatione,
intelligit de Euangelica. Cæterum denuntiationem iudiciariam visus est comprehendere sub accusatione, tanquam imperfectum
| sub perfecto. Nihil enim aliud est denuntiatio, nisi quædam imperfecta accusatio.
DVbium primum est in hoc articulo,
An prima conclusio D. Thom. sit vera, etiam quando homo sperat se posse corrigere delinquentem per correptionem fraternam: & an etiam tunc teneatur in conscientia accusare vel potius præmittere correptionem fraternam? ¶ Arguitur primò &
probatur, quòd non sit præmittenda correptio fraterna. Pro tunc in foro exteriori non
requiritur correptio fraterna, ergo neque in
foro conscientiæ. Probatur consequentia.
Quia leges concedunt ius in foro conscientiæ sicut in foro exteriori. Antecedens patet
in titulo de accusationibus per multa capita.
Secundò. Quando quis accusat petendo
satisfactionem propriæ iniuriæ, non tenetur
prius corripere fratrem, ergo neque quando accusat propter bonum commune. Patet consequentia. Quia bonum commune
præferendum est bono particulari.
Tertiò. Nullus est ordo per se, inter correptionem fraternam & accusationem: ergo non requiritur, vt præmittatur correptio
fraterna ante accusationem. Antecedens probatur. Quia finis est diuersus, item principium est diuersum: nam alterius est misericordia, alterius vero iustitia legalis: materia
etiam diuersa est: Nam materia accusationis est peccatum probabile in iudicio. Materia verò correptionis est peccatum quomodolibet notum corripienti.
Quartò. In republica sunt leges iustę quę
accusatoribus certam portionem decernunt,
ergo licitum est homini statim accusare, ne
amittat suum lucrum. Et confirmatur. Nam
fiscales punirentur, nisi crimina sibi nota statim accusarent, ergo non necessaria est correptio fraterna. Similiter etiam iudices procedentes via inquisitionis non præmittunt correptionem fraternam: ergo non est necessaria. ¶ De ista quæstione D. Thom. in. 4. dist.
19. quæst. 2. art. 3. refert duas sententias contradictoriè oppositas: & ipse videtur sequi
partem negatiuam, quam secundo loco refert. Tamen Syluester in verb. accusatio. §.
3. putat D. Thom. sequi partem affirmatiuam, sed fallitur. Nam D. Tho. in quodlibeto. 1. art. 16. & quodlibeto. 11. art. 13. sequitur
partem negatiuam, & in isto articulo videtur etiam hanc sententiam tenere, dum ponens præceptum de accusatione, nullam mentionem facit de præmissione correctionis
fraternæ. Durandus in 4. Sentent. vbi supra,
quæst. 4. sequitur partem negatiuam. Caietanus hic & supra in quæst. 33. artic. 7. dicit
duo. Alterum est, quòd quando quis tenetur ad accusandum, non habet locum secreta admonitio. Alterum est, quòd quando
accusatio non est in præcepto, licet sit licitum accusare: tunc tenetur homo præmittere correctionem fraternam. Soto in relectione de ratione tegendi, membro. 2. quæst. 5.
ait, quòd quoties quis habet ius ad accusandum, non tenetur præmittere correctionem
fraternam. Sed tamen hoc videtur petere
principium: quia nostra quæstio est, An habeat ius ad accusandum si non præmittat correctionem fraternam.
PRO decisione huius quæstionis, sit prima conclusio. Non est necessarium per
se loquendo præmittere correctionem fraternam ante accusationem. Hanc conclusionem probant argumenta facta pro parte negatiua. Et sic intelligatur S. Tho. in 4. Sententiarum, supra.
Secunda conclusio. Si per correctionem
fraternam corrigitur frater, vel speratur prudenter corrigendus, tunc non tenetur aliquis
eum accusare: nisi crimen sit perniciosum
bono communi. Probatur prima pars. Quia
accusatio ordinatur per se ad conseruationem
boni communis, sed bono publico sufficienter prouidetur in illo casu per correctionem
fraternam: ergo tunc non est procedendum
ad accusationem. Probatur consequentia.
Quia aliàs punitio per se intenderetur. Et
confirmatur. Quia cùm quis potest cum minimo detrimento proximi prouidere bono
communi, tenetur non facere maius nocumentum, ergo si potest cum nullo proximi
detrimento sucurrere bono communi: tenetur non accusare. Et confirmatur secundò.
Ita se habet homo criminosus in republica,
sicut membrum infirmum in corpore: sed
chirurgus, qui curat salutem corporis, tenetur cum minimo detrimento membri, prouidere saluti totius: ergo ille qui curat prouidere bono communi: tenetur cum minimo
| detrimento partis, scilicet, criminosi hominis, illi bono communi prouidere. Hinc sequitur, quod si oppositum aliquis faciat, scilicet accusando illum, quem poterat per correctionem fraternam corrigere, ita vt bonum commune nihil pateretur: tenetur ad restitutionem totius
damni, quod patitur accusatus. Probatur,
quia ille peccat non solum contra charitatem, sed etiam contra iustitiam, inferendo
damnum proximo sine causa.
Secundò probatur eadem pars. Præceptum de correctione fraterna est affirmatiuum, quod obligat pro tempore quo proximus est corrigibilis absque detrimento corrigentis & boni publici, ergo in casu nostræ
conclusionis magis obligat. Secunda pars
conclusionis manifesta est. Nam cum bonum
commune periclitatur, tunc publicè delicta
punienda sunt, etiam si criminosus coram
Deo sit iam iustificatus.
Tertia conclusio. Quando homo per
accusationem intendit recompensam propriæ iniuriæ, aut restitutionem rei familiaris, si non potest aliter recuperare: licitum
est illi, prætermissa correctione fraterna, accusare, etiam si sciat, quòd per suam correctionem corrigatur frater. Ratio est. Quia
ille homo habet ius ad suum honorem &
ad suum commodum recuperandum ordine iuridico: sed tunc non potest aliter recuperare, ergo licitum est illi suum honorem
recuperare per accusationem. Sed hoc notandum est, habendam esse rationem damni quod ego patior, & detrimenti quod patietur accusatus: & tunc si damnum accusati
notabiliter excedit meum detrimentum, erit
contra charitatem illum accusare.
Quarta conclusio. Quoties quis licitè
potest accusare, si probabiliter sperat, quòd
per suam correctionem corrigetur proximus, non excusatur à præcepto correctionis fraternæ, siue ante accusationem siue post
accusationem prout sibi videbitur opportunè expedire. Probatur. Quia si homo non
esset accusaturus fratrem suum, tenebatur
corrigere illum in tali casu: sed accusatio non
excusat illum à præcepto correctionis: ergo
adhuc tenetur corripere.
AD argumenta in contrarium respondetur.
Ad primum, quod iudex in foro exteriori,
non curat de his quæ per accidens se habent ad
accusationem. Sed inde non sequitur, quòd
ille qui accusat non teneatur in aliquo casu
prius corrigere. ¶ Ad secundum negatur consequentia propter rationem tertiæ conclusionis.
¶ Ad tertium respondetur quòd probat primam conclusionem. ¶ Ad quartum respondetur, quòd illa portio pecuniæ quæ decernitur accusatoribus, eatenus decernitur, quatenus illi præsumuntur intendere bonum
commune, & ideo si illi non prouideant bono communi, quia reuera nihil periclitatur
bonum commune: non est illis licitum accusare, quin potius peccant contra iustitiam.
Et proportionabiliter dicimus de fiscalibus
quod semper debent bono publico prouidere.
Cui si alia via prouideri potest, nisi per accusationem: non tamen ideo semper excusantur à præcepto correctionis fraternæ. Id ipsum dicimus de iudicibus qui possunt per
viam inquisitionis procedere aduersum aliquem, de quo est publica infamia, aut clamorosa insinuatio, quia tunc semper præsumitur, quòd bonum commune patitur: dum
crimina non puniuntur. Cæterum si in aliquo casu ipsemet iudex certus sit, quòd per
suam correctionem malefactor corrigetur,
ita vt bonum publicum nihil patiatur, tenetur illum corrigere & remittere viam inquisitionis inquantum satisfuerit ad exemplum
publicum. Ratio istius est, quia iudex tenetur præcepto correctionis fraternæ sicut &
alij Christiani: ergo vbi officio iudicis non
deest, tenetur corripere proximum. Sed heu
quam pauci iudices induunt charitatis viscera erga reos.
DVbitatur secundò, An accusatio sit in
præcepto. ¶ Pro parte negatiua arguitur primò. Omne peccatum est contra bonum commune aliquo modo, maxime si
sit notorium, sed si homines tenerentur ex
præcepto accusare, omnia crimina quę sunt
contra bonum commune, sequeretur magna
perturbatio in republica: dum ciues frequentissime inuicem accusarent.
Secundo. Per denuntiationem iudiciariam
sufficienter prouidetur bono communi, ergo non necesse est accusare.
Tertio. Qui accusat, exponit se magno
periculo si defecerit in probatione: punietur
| enim pœna talionis, si testes noluerint testificari, ergo non est in præcepto accusatio.
Quartò. Consilium Euangelicum est
de remittendis iniurijs proprijs, ergo saltem
in propria causa non est præceptum accusandi. Caietanus in isto articulo refert sententiam asserentem accusationem neque esse in præcepto neque licitam. Quam sententiam summa Angelica in verbo accusatio,
tribuit glossæ in. l. furti. ff. de his qui notantur
infamia. Ipse autem Angelus inquit, esse licitam accusationem: negat tamen esse in præcepto. Caiet. in. 2. 2. quæst. 33. art. 7. ait, nunquam esse in præcepto accusationem, nisi
propter bonum commune fiat. Quam sententiam videtur tenere Soto lib. 5. de iustitia, quæst. 5. art. 1. ait enim quòd in causa propria nemo tenetur ad accusandum, nisi iniuria redundet in aliorum damnum. In causa
vero publica tenetur homo ad accusandum,
quando crimen immediate lædit bonum
publicum. Vt est hæresis, conspiratio contra Regem.
PRO decisione sit prima conclusio. Accusare aliquem in iudicio licitum est, &
oppositum est error in fide. Et probatur.
Quia in veteri testamento v. g. Leuitici. 5.
& aliàs sæpe, approbantur accusationes in
iudicio. Item in Concilijs antiquissimis &
nouissimis acceptatæ sunt accusationes etiam
in scriptis contra aliquos peruersos. Deinde
Summi Pontifices plurima decreta ediderunt de forma accusandi: vt patet in titulis
de accusationibus. Imperatores etiam Christianissimi multas leges condiderunt de accusationibus faciendis, vt patet in iure Ciuili. Et denique conclusio est communis sententia Theologorum in. 4. dist. 19. & Iurisperitorum in titulis de accusationibus. Sed
& ratione naturali probatur conclusio. NAm
quilibet homo tenetur omnem suam industriam impendere, cum opus fuerit pro bono publico: sed accusare est medium quoddam proportionatum ad defensionem reipublicæ, ergo tenetur homo aliquando diligentiam adhibere ad accusandum.
Secunda conclusio. Accusatio aliquando
est licita & non in præcepto. Hanc tenet Caietanus vbi supra. Et verificatur imprimis
quando aliquis in causa propria potest accusare, vt sibi fiat satisfactio, & potest etiam
remittere omnino iniuriam sibi factam. Secundò verificatur respectu boni publici:
quando v. g. ex criminis vltione, sequitur
aliquod commodum reipublicæ, & nihilominus si crimen maneat inultum non sequitur incommodum reipublicæ. Tunc si aliquis non accuset, non peccat contra pręceptum. Ratio huius est: quia nemo particularis tenetur ad omnem promotionem boni
publici licet teneatur quilibet ad defensionem boni publici.
Tertia conclusio. Fiscalis quotiescunque
potest licitè accusare, tenetur ex præcepto
accusare: Ratio est, Quia ex officio & pacto
& iuramento est obligatus ad accusandum
quoties expedierit ad promotionem boni
publici.
Quarta conclusio. Non solum tenetur
ciuis particularis accusare crimina quę immediatè lædunt bonum publicum: sed etiam
illa quæ fiunt contra priuatas personas, quæ
redundant in malum publicum, & per punitionem prouidetur bono publico. Hæc conclusio probatur ratione Diui Thomæ in articulo, & verificatur in casu quo in republica essent frequentia crimina perturbantia pacem illius & destruentia iustitiam innocentum. Vt v. g. si in hac vniuersitate Salmantina suffragia pecunijs frequenter emerentur:
tenetur qui poterit probare, accusare tale crimen contra aliquem particularem propter
bonum publicum, quod notabiliter detrimentum patitur tali negotiatione.
Quinta conclusio. Si accusatio necessaria sit ad defensionem alicuius innocentis,
tenetur homo accusare, protestando tamen
si fuerit clericus, quòd non intendit punitionem malefactoris, sed defensionem innocentis. Ista conclusio probatur. Quia iure
naturæ tenemur defendere innocentem, iuxta illud Prouerb. cap. 24. Erue eos, qui ducuntur ad mortem. Et Ecclesiastici. 17. Vnicuique mandauit Deus de proximo suo. Vltimò probatur. Quia bonum innocentis præstat bono nocentis & iniqui, ergo in illo casu debemus eligere accusationem cum detrimento criminosi, vt defendamus bonum
innocentis.
Sexta conclusio. Multis titulis potest con|tingere vt aliquis teneatur accusare in propria causa. Primus titulus est propter bonum
reipublicæ, quòd patitur aliquando detrimentum ex eo quòd aliquis particularis patiatur iniuriam. Alter titulus est: vt homo
non sit prodigus & sine causa permittat perire censum suum aut honorem, quibus vti
potest ad exercendas virtutes. Sed nota quòd
iste titulus non obligat ad peccatum mortale per se, quia homo est dominus suæ famæ & census, vt supra diximus in tractatu
de dominio. Tertius titulus est ex charitate
propria sui ipsius. Vt v. g. si homo timet de
seipso quòd sine honore aut sine diuitijs facile incidet in peccata mortalia: tenebitur
accusare vt ista bona recuperet. Et idem dicendum in casu quo homo habeat familiam,
quam tenetur alere: & quomodolibet habeat suum censum aut honorem obligatum
alijs, tenebitur accusare.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur, quòd
sicut respublica permittit aliqua peccata publica, vt vitentur maiora: ita etiam non tenebitur homo accusare omnia peccata, vt vitentur maiora mala, scilicet, perturbatio reipublicæ & tranquillitatis eius. Id quod adnotauit Soto vbi supra.
Ad secundum argumentum concedimus
non esse necessarium accusare, quando sufficit denuntiare iudici vel fiscali ipsum crimen. Pro cuius explicatione nota, quòd accusatio & denuntiatio iuridica, per quam
intenditur punitio criminis, non differunt
substantialiter. Sed differentia est accidentalis, quæ præcipit vt accusatio fiat in scriptis, & accusator obligetur ad probationem
sub pœna talionis. Nihilominus dicimus,
quòd si aliquando necessarium fuerit ad bonum reipublicæ vt fiat accusatio cum istis
conditionibus tenetur accusare homo ex præcepto. Et ad tertium argumentum respondetur, quòd homo debet esse certus moraliter, quòd poterit probare testibus crimen
quod accusat: vt obligemus illum sub præcepto ad accusandum. ¶ Ad quartum respondetur, quòd consilium euangelicum intelligendum est quando non interuenerit aliqua
circunstantia propter quam teneatur homo
ad accusandum. Denique notandum est,
esse aliam viam in iure, quæ dicitur exceptio, quæ reducitur ad accusationem. Qua
vtuntur oppositores alicuius præbendæ vel
cathedræ contra se inuicem obijcientes sibi
aliquod peccatum propter quod sunt inhabiles ad obtinendam præbendam. In qua
exceptione non obligantur partes ad probationem. De ista via habetur in cap. super his.
de accusationibus. Ex dictis in ista quæstione sequuntur aliquot corollaria valde notanda. Primum est, quòd qui non accusat cùm
tenetur accusare tantum ex iustitia legali, non
obligatur ad restitutionem aliquam, quia restitutio pertinet ad iustitiam commutatiuam.
¶ Secundum corollarium est, quòd fiscalis
vel quilibet alius qui ex officio vel pacto tenetur accusare & denuntiare, vt sunt custodes montium & tributorum iustorum, tenentur ad restitutionem nisi accusauerint vel denuntiauerint quoties fuerit licitum accusare vel denuntiare. Ratio est, quia peccant
contra iustitiam commutatiuam per quam
obligantur ad facienda hæc officia fideliter.
¶ Tertium corollarium. Quoties prælati
præcipiunt etiam sub excommunicationis
pœna, vt qui cognouerit tale vel tale crimen,
denuntiet vel accuset, tenebuntur accusare
vel denuntiare omnes illi, qui ante præceptum poterant licitè accusare, vel denuntiare. Ratio est, quia præceptum superioris potest obligare ad actiones etiam indifferentes antequam poneretur præceptum, & hoc sub peccato mortali, ergo multo magis poterit obligare ad actiones licitas ex se antequam præceptum
poneretur. ¶ Quartum corollarium. Si ante præceptum superioris erat illicitum accusare aliquod crimen vel denuntiare, superueniente
præcepto superioris, non est licitum accusare vel denuntiare tale crimen. Ratio est,
quia præceptum humanum non debet esse contrarium præcepto naturali & diuino:
sed præcepto naturali ego tenebar seruare secretum in aliquo crimine, ergo etiam superueniente præcepto superioris, illicitum erit
reuelare tale secretum. ¶ Quintum corollarium est. Crimen hæresis semper est tutum & necessarium reuelare Inquisitoribus sancti Officij vel Episcopo. Ratio huius est: quia fides est fundamentum vnitatis ecclesiasticæ, vnde crimen hæresis
| valde nocet communitati: neque poterit aliquis facile de se præsumere, quòd corriget
hæreticum, qui decessit à totius Ecclesiæ autoritate. Item quia experientia compertum
est, quantum damni sequutum fuerit sæpe
in Ecclesia ex eo quòd aliquis non denuntiauerit de hæretico: eo quòd inquit Paulus
1. ad Timoth. 2. sermo eorum vt cancer serpit. Sed notandum est, quòd non negamus
quin teneatur aliquis corripere fraternaliter hæreticum si sperat se posse corrigere: sed
tamen dicemus, quod simul debet etiam denuntiare de illo propter periculi magnitudinem.
De qua re supra quæst. 33. plura diximus.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm sit necessarium accusationem in scriptis fieri.
AD Secundum sic proceditur. Videtur, quòd non sit
necessarium accusationem in
scriptis fieri. Scriptura enim adinuenta est ad subueniendum humanę memoriæ circa præterita. Sed accusatio in præsenti agitur: ergo accusatio scriptura non indiget.
¶ 2 Pręterea. 2. quæst. 8. dicitur:
Nullus absens accusare potest, nec
ab aliquo accusari. Sed scriptura ad
hoc videtur esse vtilis, vt absentibus aliquid significetur, vt patet
per August. 10. de Trinit. Ergo in
accusatione non est necessaria scriptura, præsertim cùm canon dicat,
quòd per scripta nullius accusatio
suscipiatur.
¶ 3 Præterea. Sicut crimen alicuius manifestatur per accusationem,
ita per denuntiationem. Sed in denuntiatione non est scriptura necessaria. Ergo videtur quòd neque
etiam in accusatione.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà dictum est, quando in criminibus per modum accusationis agitur, accusator constituitur pars, ita quòd iudex inter accusatorem, & eum qui accusatur, medius constituitur ad examen iustitiæ, in quo oportet, quantum possibile est, secundum certitudinem
procedere. Quia verò ea, quæ verbo tenus dicuntur, facilè labuntur
à memoria, non posset iudici esse
certum quid & qualiter dictum sit,
cùm debet proferre sententiam, nisi esset in scriptis redactum. Et ideo
rationabiliter institutum est, vt accusatio, sicut & alia quæ in iudicio
aguntur, redigatur in scriptis.
AD primum ergo dicendum, quod
difficile est singula verba (propter
eorum multitudinem & varietatem)
retinere: cuius signum est, quòd
multi eadem verba audientes si interrogarentur, non referrent ea similiter, post modicum tempus: Et
cùm modica verborum differentia
sensum variet, ideo etiam si post
modicum tempus debeat iudicis
sentia promulgari, expedit ad certitudinem iudicij, vt accusatio redigatur in scriptis.
AD secundum dicendum, quòd
scriptura non solùm necessaria est
propter absentiam personæ quæ significat, vel cui est aliquid significandum, sed etiam propter dilationem temporis, vt dictum est: &
ideo cùm dicit canon: Per scripta
nullius accusatio suscipiatur: intelligendum est ab absente qui per scripta accusationem mittat: non tamen excluditur, quin cum præsens
fuerit, necessaria sit scriptura.
AD tertium dicendum, quòd denuntiator non obligat se ad probandum. Vnde nec punitur, si probare
nequiuerit. Et propter hoc in denuntiatione non est necessaria scriptura, sed sufficit si aliquis verbo
denuntiet Ecclesiæ, quæ ex officio
suo procedet ad fratris emendationem.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm accusatio reddatur iniusta propter calumniam, præuaricationem, & tergiuersationem.
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd accusatio non reddatur iniusta propter calumniam, præuaricationem, & tergiuersationem: quia
sicut dicitur 2. quæst. 3. calumniari est falsa crimina intendere. Sed
quandoque aliquis alteri falsum crimen obijcit ex ignorantia facti, quæ
excusat. Ergo videtur, quod non semper reddatur iniusta accusatio, si sit
calumniosa.
¶ 2 Præterea. Ibidem dicitur, quod
præuaricari est vera crimina abscondere. Sed hoc non videtur esse illicitum: quia homo non tenetur ad
omnia crimina detegenda, vt suprà dictum est. Ergo videtur quòd
accusatio non reddatur iniusta ex
præuaricatione.
¶ 3 Præterea. Sicut ibidem dicitur: tergiuersari est in vniuerso ab
accusatione desistere. Sed hoc absque iniustitia fieri potest. Dicitur
enim ibidem: Si quem pœnituerit, criminaliter accusationem, &
inscriptionem fecisse de eo quod
probare non potuerit, si cum ei accusato innocente conuenerit, inuicem se absoluant. Ergo accusatio
non redditur iniusta per tergiuersationem.
SED contra est, quod ibidem
dicitur: Accusatorum temeritas tribus modis detegitur. Aut enim calumniantur, aut præuaricantur, aut
tergiuersantur.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum est, accusatio
ordinatur ad bonum commune,
quod intenditur per cognitionem
criminis. Nullus autem debet nocere alicui iniustè, vt bonum commune promoueat. Et ideo in accusatione, duplici ratione contingit
esse peccatum, vno modo ex eo,
quod aliquis iniustè agit contra eum,
qui accusatur, crimina falsa ei imponendo, quod est calumniari: alio modo ex parte reipublicæ, cuius
bonum principaliter intenditur in
accusatione, dum aliquis impedit
malitiosè punitionem peccati. Quod
iterum dupliciter contingit, vno
modo fraudem in accusatione adhibendo. Et hoc pertinet ad præuaricationem: nam præuaricator dicitur quasi varicator, quia aduersam partem adiuuat, prodita causa
sua. Alio modo totaliter ab accusatione desistendo: quod est tergiuersari. In hoc enim quòd desistit
ab hoc, quod cœperat, quasi tergumvertere videtur.
AD primum ergo dicendum, quod
homo non debet ad accusationem
procedere, nisi de re omnino sibi
certa, in qua ignorantia facti locum
non habeat. Nec tamen qui falsum
crimen alicui imponit, calumniatur: sed solum qui ex malitia in falsam accusationem prorumpit. Contingit enim quandoque ex animi
leuitate ad accusationem procedere: quia scilicet aliquis nimis faciliter credit quod audiuit: & hoc temeritatis est. Aliquando autem ex
iusto errore mouetur aliquis ad accusandum, quæ omnia secundum
prudentiam iudicis debent discerni, vt non prorumpat, eum calumniatum fuisse, qui vel ex leuitate animi, vel ex iusto errore in falsam
accusationem prorupit.
AD secundum dicendum, quòd
non quicunque abscondit vera crimina, præuaricatur: sed solum qui
fraudulenter abscondit ea, de quibus accusationem proponit colludens cum reo, proprias probationes dissimulando, & falsas excusationes admittendo.
AD tertium dicendum, quòd tergiuersari est ab accusatione desistere omnino, animum accusandi deponendo, non qualitercunque, sed
inordinatè. Contingit autem aliquem ab accusatione desistere ordinatè absque vitio, dupliciter. Vno
modo in ipso accusationis processu, si cognouerit esse falsum id, de
quo accusauit: & si pari consensu se
absoluunt accusator & reus. Alio
modo, si princeps, ad quem pertinet cura boni communis (quod per
accusationem intenditur) accusationem aboleuerit.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm accusator qui in probatione defecerit, teneatur ad pœnam talionis.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd accusator, qui in probatione defecerit, non teneatur ad pœnam talionis. Contingit enim quandoque
aliquem ex iusto errore ad accusationem procedere: in quo casu iudex accusatorem absoluit, vt dicitur 2. quæst. 3. Non ergo accusator, qui in probatione defecerit, tenetur ad pœnam talionis.
¶ 2 Præterea. Si pœna talionis
ei, qui iniustè accusat: sit iniungenda, hoc erit propter iniuriam in aliquem commissam. Sed non propter
iniuriam commissam in personam
accusati: quia sic princeps non posset hanc pœnam remittere. Nec etiam propter iniuriam illatam in rem
publicam, quia sic accusatus non
posset eum absoluere. Ergo pœna
talionis non debetur ei, qui in accusatione defecerit.
¶ 3 Præterea. Eidem peccato non
debetur duplex pœna, secundum
illud Naum. 1. Non iudicabit Deus
bis in idipsum. Sed ille qui in probatione deficit, incurrit pœnam infamiæ, quam etiam Papa non videtur posse remittere, secundum illud Gelasij papæ: Quanquam animas per pœnitentiam saluare possimus, infamiam tamen abolere non
| possumus: non ergo tenetur ad pœnam talionis.
SED contra est, quod Adrianus papa dicit: Qui non probauerit quod obiecit, pœnam quam intulit, ipse patiatur.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà dictum est, accusator in causa accusationis constituitur pars, intendens ad pœnam
accusati. Ad iudicem autem pertinet, vt inter eos iustitiæ æqualitatem constituat. Iustitiæ autem æqualitas hoc requirit, vt nocumentum quod quis alteri intentat, ipse
patiatur, secundum illud Exod. 21.
Oculum pro oculo, dentem pro
dente. Et ideo iustum est, vt ille qui
per accusationem aliquem in periculum grauis pœnæ inducit, ipse
etiam similem pœnam patiatur.
AD primum ergo dicendum, quod
sicut Philosophus dicit in 5. Ethicorum. In iustitia non semper competit contrapassum simpliciter: quia
multum differt, an aliquis voluntariè vel inuoluntariè alium lædat. Voluntario autem debetur pœna, sed
inuoluntario debetur venia. Et ideo
quando iudex cognouerit aliquem
de falso accusasse non voluntate nocendi, sed inuoluntariè propter ignorantiam ex iusto errore, non imponit pœnam talionis.
AD secundum dicendum, quòd
ille qui male accusat, peccat & contra personam accusati, & contra
rempublicam. Vnde propter vtrunque punitur. Et hoc est quod dicitur Deuteronomio decimonono. Cumque diligentissimè perscrutantes, inuenerint falsum testem
dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo
facere cogitauit, quod pertinet ad
iniuriam personæ. Et postea quantum ad iniuriam reipublicæ, subditur: Et auferes malum de medio tui, vt audientes cæteri timorem habeant, & nequaquam talia
audeant facere. Specialiter tamen
personæ accusati facit iniuriam, si
de falso accuset. Et ideo accusatus si innocens fuerit, potest ei iniuriam suam remittere, maximè si
non calumniosè accusauerit, sed
ex animi leuitate: si verò ab accusatione innocentis desistat propter
aliquam collusionem cum aduersario, facit iniuriam reipublicæ: Et
hoc non potest ei remitti ab eo,
qui accusatur: sed potest ei remitti per principem, qui curam reipublicæ gerit.
AD tertium dicendum, quòd
pœnam talionis meretur accusator
in recompensationem nocumenti,
quod proximo inferre intentat.
Sed pœna infamiæ ei debetur propter malitiam ex qua calumniosè
alium accusauit. Et quandoque quidem princeps remittit pœnam, &
non abolet infamiam. Quandoque
autem etiam infamiam abolet. Vnde &. papa potest huiusmodi infamiam abolere. Et quod dicit Papa Gelasius, Infamiam abolere non
possumus, intelligendum est de infamia facti, vel quia eam abolere aliquando non expedit: vel etiam loquitur
de infamia irrogata per iudicem ciuilem, sicut dicit Gratianus.