IOANNIS BERNARDI DIAZ DE LVCO, DEcretorum Doctoris, Hispani, Episcopi Calagurritani, ac inuictissimi Romanorum Imperatoris, ac Hispaniarum regis Caroli Quinti à consiliis, Practica criminalis canonica, in qua omnia ferè flagitia, quæ à clericis committi possunt, cum eorum pœnis describuntur.
Quæ his notis {} plurima interclusimus, huic quartæ & postremæ editioni ab Autore adiecta sunt. NO SE PVEDEN GOZAR AMBOS VIRTVD PARA VIDA Y MUERTE Lugduni, Apud Gulielmum Rouillium. M. D. LIIII. Cum priuilegio Regis.EXTRAICT DV PRIVILEGE DV ROY.
Par grace & priuilege du Roy, est permis &
octroyé à Guillaume Rouille, Libraire de Lyon,
d'imprimer, ou faire imprimer, tant de foys, &
en tel nombre que bon luy semblera, ce present liure, intitulé Ioannis Bernardi Diaz de
Luco, Episcopi Calagurritani, Practica criminalis canonica, nouuellement reueüe, corrigee, & augmentee par ledict autheur:
& sont faictes inhibitions & defences depar ledict Seigneur,
à tous autres Libraires & Imprimeurs, & persones quelconques de n'imprimer, ne faire imprimer, vendre ny distribuer,
en ses païs, terres, & seigneuries, autres que ceux qu'aura
imprimé, ou fait imprimer ledict Rouille: & ce durant le
temps & terme de dix ans, à commencer du iour & datte que
seront paracheués d'imprimer lesdictz liures: sur peine de
confiscation des liures qu'ilz imprimeroyent, & d'amende
arbitraire, applicable audict Seigneur. Et outre ce, ledict Seigneur, tant pour ceste œuure que pour autres contenues &
mentionnees en sesdictes lettres, en mettant au commencement, ou à la fin, en brief & au vray (sur peine d'encourir
crime de faux) le contenu en sesdictes lettres de priuilege,
veut & luy plaist qu'elles soyent tenues pour suffisamment
signifiees à tous Libraires, Imprimeurs, & autres: & soit cela
de tel effect & vertu, que si lesdictes lettres leur auoyent esté
expressement monstrees & signifiees: sauf que, s'ils veulent
pretendre qu'elles contiennent moins que ce que ledict Rouille aura mis en sondict brief, ilz seront remis à en demander exhibition par deuant le Senechal de Lyon, ou son Lieutenant: lequel, quant à ce, a esté commis par cesdictes presentes: le vidimus desquelles ledict Rouille sera tenu de deliurer
à tous Libraires & Imprimeurs, & autres qui l'en requerront,
à leurs despens: & y sera foy adioustee comme à l'original:
nonobstant oppositions & appellations quelconques, mandemens, ordonnances, restrictions, defences, establissemens
de Courtz & iurisdictions, & lettres à ce contraires, lesdictes
inhibitions & defences tenans: comme plus à plein est contenu & declairé par lesdictes lettres de priuilege, sur cedonnees
à Paris le xv. d'Auril, m. d. liiii. Par le Roy en son conseil.
REUERENDO IN CHRIsto patri ac domino, D. Ioanni Bernardo
Diaz à Luco, Calagurritanæ ecclesiæ Præsuli dignißimo, Gulielmus Rouillius felicitatem precatur.
Habet hoc eximium, Præsul amplißime, illustrium hominum uirtus, ut uel ignotißimum quenque in sui admirationem rapiat, eorúmque animos coniungat, quorum corpora longißimo locorum dirimuntur interuallo. Idque si aliâs unquàm,
proximis certè hisce annis, quibus ex diuinis ingenij tui monumentis, quæ superato Pyrenæo, amplißimi tui nominis
splendore bonam Europæ partem adimplerunt, singulares
animi tui dotes degustare cœpimus, admirabilémque uirtutum
tuarum concentum uel per nos ipsi perspicere, uel ex alijs
qui istic negotiantur, studiosè cognoscere, quouis Sibyllæ folio uerius esse comperi. Tanta enim eo ex tempore Amplitudinis tuæ admiratio, & quædam quasi ueneratio, animo meo
inceßit, ut omnes mihi de inde occasiones aucupandas duxerim, quò quacunque tibi ratione innotescerem, nostríque
erga te animi propensionem qualiquali officio declararem.
Qua in re dum anxiè me, sed frustra, discrucio, nulla se offerente occasione, quæ tanto Amplitudinis tuæ splendore non
multò inferior uideretur: percommodè & propè diuinitus mihi cecidit, ut istinc ad nos reuersus uir ornatißimus Gaspar
| Trechsel, & clarißimi tui nominis studiosißimus, & mihi
arcto affinitatis uinculo coniunctus, tuo mihi nomine reddiderit duo eximia felicißimi tui ingenij opera, Practicam nimirum, criminalem, & Regulas iuris, ambo ut multò accuratiore lima abs te recognita, ita auctario minimè pœnitendo locupletata: nihil me tibi in præsentia gratius facere posse affirmans, quàm si ea quàmprimum, & quàm accuratissimè typis meis excudenda curarem. Quam tam obuiam ineundæ abs te gratiæ occasionem eò mihi auidius arripiendam putaui, quòd opera ea sanè insignia esse constaret, planeque digna, quæ diligentius, typisque elegantioribus excusa,
omnium manibus tererentur: quippe in quibus præter absolutißimam quandam disciplinarum omnium cognitionem,
non obscura etiam ueræ pietatis studia elucerent. Vt interim
cæter as uerè heroicas animi tui dotes prætermittam, quibus
Carolus Imperator, perspicacißimi princeps ingenij, tantum deferendum putauit, ut te intimis suis consilijs adhibitum, earum curarum, quibus latißima ista regna reguntur,
participem esse uoluerit, & Calagurritani Præsulatus fastigio insignitum, ad Tridentinum Concilium de maximis
Reipublic. Christianæ commodis tractaturum amplißima
cum potestate legandum putarit: id nimirum ratus, quod
res est, paucos se prudentia pares, superiorem habere
nemlnem, eui tantam rerum molem concrederet. Sed dabitur aliâs, Præsul amplißime, uberior laudes tuas prædicandi occasio: quas si uel maximè hîc prosequi uelimus,
tam angusto tamen epistolæ spatio excluderemur. Reliquam est, ut hoc clientis tui officium boni consulas, omniaque
à nobis, quæ uel industria consequi, uel labore perficere poterimus, & postules & expectes. Vale.
PROOEMIUM.
Sicvti dignum sacræ scripturæ consonum fuit, legibus humanis eximere eos, qui in sortem domini vocari meruerunt (quos clericos appellamus) nec pati earum seueritate puniri, si quando eos labi
fecerit humana fragilitas (quæ cuiusuis ordinis suscepti, seu professionis amplexatæ regulis, nusquam
sic potest subiugari, quin aliquando resiliat) sic etiam
necessarium fuit (ne clerici tali immunitate insolentes effecti effrenatè viuerent) sanctionibus sacris
noxios eorum affectus compescere, & in earum transgressores animaduertere. Quamobrem in aurea ac
florentissima illa militantis ecclesiæ ætate, per religiosissimos suos gubernatores, aduersus omnia ferè (quæ à clericis possunt perpetrari facinora) descriptæ extant vltiones ac pœnæ. Tantus insuper fuit
in illis antiquis ac sanctis patribus clericalis honestatis zelus, vt aliquando leuia etiam & parum perniciosa crimina sub grauibus pœnis prohibuerint.
Sic tandem clericorum excessibus pœnas condignas
statuerunt, vt nisi executorum tepiditas ac segnicies illas parum metuendas reddiderit, non minus
illæ clericos omnes à perpetratione criminum cohibere possent, quàm sibi subditorum vitia reprimunt Cæsareæ leges, quæ membrorum truncationes, ac vitæ periculum comminantur. Itaque sæpe
mecum sanctorum illorum patrum zelum conside|raui, huius autem tempestatis incuriam contemplatus sum, qua pristina illa ac pia instituta non modò
ob non vsum abrogata, sed per contrarium vsum
contempta, ac irrisa cuiuis licet intueri. Præterea
quæ in clericali statu hinc successerint incommoda,
ac quantus cenſurarum adsit contemptus, qualis morum peruersio subsit, pèsitaui quàm pluries. Et summo quodam ardens desiderio, vt sacrarum illarum
sanctionum gladius (Iudicum inertia, ac tepiditate, ne dicam vitiosa, muneribusque redempta dissimulatione, magna infectus rubigine) purgatus splendeat, ac sese offerendo clericorum oculis ac mentibus, timorem ingerat delinquendi, libellum hunc
componere statui: quò iudices ecclesiastici facilius
instruantur, ac expergefacti à somno vitiorum grauitatem, clarioribus mentis oculis intelligant, intellecta celerius ac debitis pœnis coërceant, vtq́ue
clerici omnes in eo, in quibus delinquere possint,
agnoscant, ac errantes, quales deceat eos pertimescere pœnas perpendant. Vidi nanque sæpius in clericis minima puniri acriter, leuia cautius quandoque
vitari, magna verò, aut dissimulari, aut leuiter corrigi, vnde accidit in grauia eos facilè labi, & sine
metu pœnæ torpere, ex quo ecclesiastici ordinis facies non parum deformata conspicitur. Quod Bernardus reprehendit dicens, Prælati nostri culicem
ligant, & camelum deglutiunt, dum maiora prætermittentes minora discutiunt. In hoc igitur paruo
libello quisque præsulum, aut eius vicem gerens breui tempore leget quæ possunt clerici committere
crimina, quantíque illa faciant canonica iura. Quas
insuper ex antiquis sanctionibus ætate illa æditis
| (qua & fortiora corpora, & maiora merita noscebantur) fragilius seculum succedens temperauerit.
Quídve doctores pœnalia iura canonica exponentes tradiderint. Quò fiet, vt qui zelo corrigendi æstuant iudices, quò facilius desiderium expleant, adinueniant, discant etiam qualiter decet eos zelum
suum sacris canonibus adæquare, ne cum cum periculo animæ suæ, ac subditorum dispendio in crudelitatem ac asperitatem quandam conuertant, instarque imperiti ac crudelis chirurgi vulneribus minimis, & quibus leuibus valet mederi pharmacis,
carnis adustione, aut resecatione medeantur. Sunt
enim plerique iudices, qui suæ prauæ temperaturæ
impetus, & quasi insitam rabiem, iustitiæ zelum reputantes, semota omni humanitate quæ (nec ipsis defuit pecudibus) in captos quosque desæuiunt, illisque
defensionis copia subtracta, ac iuris ordine peruerso, asperius infligant supplicium, quàm pro ratione
culpæ, legali censura decernat. Ac insuper sic dolent
reum aliquem innoxium reperire ac declarare, velut si accusati liberatione, ipsi rei efficerentur. Est &
alia iudicum species, non parum perniciosa Reipublicæ, qui inquirendi pigritiam, corrigendíque secordiam, misericordiæ cuipiam adscribere nituntur, quíque dum impiis miserentur, sceleratissimis
hominibus vrbes ac loca replent. Hi forsan, perlecto libello hoc, ineptam illam ac crudelem clementiam deponent, considerantesque quanti fecerint clericorum facinora patres antiqui, quantúmve ad
Christianam religionem propagandam censuerint
illi conducere vitam honestam clericorum, non sic
segniter illa punient, nec facilè quibusuis oblatis si|bi precibus aut munusculis, dissimulabunt. Pollentes præterea iudices doctrina, zelo, ac prudentia in
officiis requisitis (ne aliorum excessuum neglecta
correctio, sibi interitum parturiat, vt accidit Heli
summo sacerdoti) hoc opusculo prouocati, ad reformandos clericorum mores, accingentur. Quo
fiet, vt illis reformatis, laicorum etiam vitam (qui
exemplo quopiam pernicioso à clericis habito, plura sibi alia quantumuis grauia licere contendunt)
purgari, ac perfici meritò ſperandum erit: aut si hoc
saltem bonum defuerit: non enim videri continget
aliquando, in magnam Christianorum perniciem, clericos sceleratiores esse laicis:
cùm & diuus ille Hieronymus dixerit, Quòd vehementer destruit Ecclesiam Dei,
laicos meliores esse
quàm clericos.
AVTOR OPERIS
LECTORI
S. P. D.
NOn me præterit, candidissime Lector, tibi ad calcem
nostri operis peruenienti
contigisse id quod alicuius
oppidi pulchros & excelsos
muros prospicienti, euenire solet, vbi demum
perlustrato eo, humiles domos, & angustos
calles intuetur. Nam cùm in nostri huius
opusculi vestibulo tam amplam denunciationem criminum, ac pœnarum varietate refertam legeris, longam tibi examinationem singulorum promittentem, viderísque in singulis capitibus plura quæ dici poterant & debebant, prætermissa: alia discussa secus quàm
decebat, aut res ipsa patiebatur, meritò te spe
| concepta frustratum dicere poteris, Autorémque incusabis, quòd non paria adificio
fundamenta iecerit, aut iactis condigna ædificia construxerit. Sed noli quæso contemnere
oblatum munusculum, & autoris animum,
si non lectorum votis ac peritiæ materiæque
fœcunditati satisfecerit. Optaui, mihi crede, hoc præstare, si non obstitisset sacerdotij munus, Consilij regij onus, ac inquietudo
curiæ, vbi nec animi quies datur, nec librorum copiam (ad hoc maximè necessariam)
licet asportare: præcipuè quòd post trigintaduos annos & amplius in solo Pontificio ac
Cæsareo iure consumptos, non illæ adsunt corporis vires, quas negocia exigunt, & veritatis studiosus inuestigator exoptat. Statueram equidem huius intellectualis filij emancipationem differre, ne cum eiusdem periculo, ac patris dedecore, sui iuris effectus, tantum orbem peragraret. Sed institerunt amicorum preces, qui propriæ & communis vtilitatis affectu ætatis veniam postularunt,
| quam tandem à me obtinuerunt, tum vt illis
rem quam opinabantur æquam, non negarem (Cui enim aliquoties non contingit proprijs commodis & honori amicorum petita præferre?) tum etiam (vt verum fatear) quòd cùm mors omnibus quotidie minetur, méque posset (vt alios plures amicos
& socios, etiam ætate minores & valetudine prosperiore) intercipere, timui ne illa superueniente, & eo quod scriptum
est, & quod ipse in hoc opere desideras,
frustrareris. Suscipe ergo, & lege benignè libellum, hunc Lector amice, malisque eum adhuc infantulum in obsequio
recipere, quàm parentis morte succedente,
eum tanquam abortiuum (cum alijs pluribus ingenij fœtibus, quibus secula nostra
carent ob autorum immaturam mortem)
sepulturæ tradere. Sat enim tibi sit, quod
si vacat, & iuris peritia suppetit, poteris illum tot additionibus ornare, vt lectorum omnium desideria expleas, non mini|mam inde laudem comparaturus. Intelligèsque, cùm tu id fueris aggressus, quàm non
sit leue ex varijs libris ac autoribus veras
excerpere conclusiones, omniúmque oculis
perpertuò iudicandas exponere, nulla aliæ
ob id mercede recepta, nisi vt aliqua
pars temporis (de quo ratio reddenda est) proficiendæ reipublicæ insumeretur.
Vale.