TRACTATVS DE CASIBVS CVRIAE. AVCTORE FRANCISCO CARRASCO DEL SAZ I. C. & in Senatu Panamensi egregio Senatore. OPVS, TAM IN PRAXI, QVAM IN Theorica versantibùs, maximè necessarium. A D D. LAVRENTIVM RAMIREZ DE PRADO, A Consilijs Philippo Quarto, Hispaniarum Regi Catholico, in Supremo Indiarum Senatu.
CVM PRIVILEGIO. MATRITI, Apud Ioannem Gonçalez. Anno M. DC. XXX.
Fee de erratas.
LIBRVM Hunc vidi, & cum suo Archetypo contuli, quod Sacræ Cæsareæ Maiestatis Senatus appròbauit, & eorum quæ typis excusa sunt, exemplar
esse voluit omniaquè in eo sunt adeò, verè, & fideliter impressa, vn nùlla vnquam in re ab exemplari suo discedant. Datum Matriti die decimaquarta mensis Decembris anno millesimo sexcentesimo vigesimosexto.
Suma de la Tassa.
EStà Tassado este libro por los señores del Consejo a quatro marauedis cada pliego, como consta de su Tassa, despachada en el oficio de Diego
Gonçalez de Villarroel, Escriuano de Camara, en Madrid a veinte de Março, de mil y seiscientos y treinta
años.
Aprouacion.
POR Mandado de los Señores del Consejo supremo
de su Magestad, y por comission suya he visto vn libro que se intitula, Tractatus practici & quotidiani de casibus Curtæ, compuesto por el Doctor Carrasco
del Saz Oydor de la Real Audiencia de Panamà en
las Indias, y està doctamente escrito, y assi es vtil y conueniente que se dè la liccncia para imprimir que pide, por estar lleno de mucha erudicion y doctrinà. En Madrid a
15. de Agosto de 1625.
Suma del priuilegio.
TIene el Doctor Francisco Carrasco del Saz Oydor de Panamà, priuilegio del libro que compuso
de casibus Curiæ, por diez años, para que ninguna persona pueda imprimirle ni venderle en este tiempo sin su licencia, con las penas en el contenidas, firmado de su Magestad, refrendado de don Sebastian de Contreras su Secretario, y despachado en el oficio de Diego
Gonçalez de Villarroel su escriuano de Camara, a ventiquatro de Diziembre de mil y seyscientos y venticinco.
D. LAVRENTIO RAMIREZ de Prado, Viro clarissimo, à Consilijs Philippo Quarto, Hispaniarum Regi Catholico, in supremo Indiarum Senatu, D. FRANCISCVS DE BARRED A. I. C.
QVOD Amœnus ille scriptor aiebat, Beatos quibus concessum scribere legenda, magis facere scribenda:
beatissimos quibus vtrumque. Dignum censeo quod semper ambiant, qui ad summam rerum, &
posteritatis exemplum sunt nati. Fecit olim Iulius Cæsar, is enim strenuè pugnando, & Romanorum terminos adaugendo, tum etiam scribendo res
gestas, vtramquè fœlicitatem adeptus est. Scripsit enim quæ semper & vbique cum admiratione legentur: fecit item quæ ab Oratoribus, Historicis, & Poëtis scriberentur. Magna quidem, & ampla materia, Sallustio, Plutarcho, Lucano, Suetonio, & alijs. Adepti sunt
& Cicero, & Seneca, & priori æuo multi sapientes.
Magnam enim nauarunt operam instituendæ Reipublicæ, quam meritò concelebrarunt historiæ. Multa
etiam literis commendarunt documenta sapientiæ,
quæ posterior ætas veneratione simul & laude prosequuta est. Et verò necesse erat germanas illas beatitudines simul & idem pectus insidere, perituram vtramquè, nisi conuixerint. Quî enim fieri potest, vt magnus
quisque vir, qui scriptis suis famam perennat, non etiam
factis æternet? Suspectam habeo sapientiam, quæ auctorem non beat. Iam si sapiens, vt scripta demonstrant;
cur non & ad actiones & officia sapientiam conuer|tit? Non illum tacerent historiæ, qui egregiè exercuisset. Sequuntur Heroas hi honores, etiam inuitos.
Instar prouidentiæ est, nec sine numine rectè facta
monumentis condecorari: quò magni post nascituri
animi, eo percussi Thyrso, ament bonam mentem,
& recti rationem, quibus constant virtutes. Sed num
estœta est Heroum natura? Deus meliora! te enim ætate nostra vnum edidit, quo se fœcundam adhuc Beatorum peribuit. Referam tuas initiationes? nondum
iuuenis, Mineruæ litabas; antiquius tibi nomen Sapientis, quàm viri; nempè genius ille tuus excultus à
te quidem, sed factus non fuit. reserasti penetralia
sapientiæ; penetrasti omnes Musarum lucos, siue Suadæ vitenteis, siue Sophiæ opacos, seu Iurisprudentiæ
lubricos. Deesset quid disceres, nisi à te didicisses. Ita
est, nec fallor: hoc magna ingenia habent diuinum:
disertè Philon: Anima benè nata, præceptis obuiam
sese offerens, à se ipsa magis quàm à Magistris adiuuatur: arreptisquè rudimentis cuiuscumquè scientiæ, equus iuxta Prouerbium) fertur in planitiem. Ergò apprimè elaboratus ad Beatitudinem illam, viam strauit
scriptio. Deus bone quàm elegans! Plinij inquam enodatio. Martialis item enucleatio, & Hypomnemata. Illuxisti tenebris illis plusquam Cimmerijs. Vidimus vernantem facundiam rosas spirantem, & violas. Vidimus ex alto, & penè sepulto silentio. rediuiuam antiquitatem. Quàm multa, quæ Scriptorum
quoque ætate delitescebant, memoriæ restituta, postliminio reuersa! quàm multa animaduersa ex veterum
scriptis! quantus vbique plausus! quantus honos auctori! Nec enim è Republica literaria visum obtrectare laudi nascenti, fauere imò, & ad cœlum tollere, quò lubentiùs plura scriberes. Sed iam patronatus iure, ad suum obsequium prudentia iuris vocabat.
Satis iuuentuti, satis indultum florentissimo ingenio:
dignum esse quem asperior quoque exerceret arena,
| quin etiam & Patria illud ius sibi adstruebat, non
tantùm tibi, sed tuis etiam fuisse educatum. Nec
fas vmbraticam eruditionem exhibere Iuri Ciuili,
qui publicam Philologiæ exhibuisses. Scripsisti itaquè doctissimum librum Tesseram legum, nec restinxisti, sed inflammasti quæ inceperat sitim. Ego ne
tantum Interpretem tacere sinam? Et cùm pulchra
possim incedere, & sublimis, depressior repam, &
turpior? Hunc imò tantum Sacerdotem in meorum
aluo conscribam; huic me totam tradiderim excolendam. Excoluisti quàm optimè doctissimo, & omnifaria eruditione refertissimo quinquaginta militum
Ductore, siue Pentecontarcho, tunc primùm diuina & humana maritata Prudentia, & è profanis fax
sacris admota. Personat en fama scriptionis vbicumque terrarum: Te Iurisperiti, te Theologi nocturna
versant manu, versant diurna, te politioris literaturæ alumni, te Polyhistores, & Sophi, & quicunque
manum ferulæ admouerant. Iam qui filus operis?
quis orationis candor? quàm abdita, & ex imis
Musarum claustris depromta eruditio? quàm crebræ, & scitæ sententiæ? quæ dictionum lumina? quantum vbique iudicij, & acrioris spiritus? O magnum
Hispaniæ decus! ò Patriæ honos! Perge qua cœpisti,
nec ponas calamum. Iam placidiores te Musæ ad mitiora vocabant. Non ad eruditos tantùm ornandos
natum ingenium: dandum aliquid aulicis, & temperandos illos eloquentiæ frænos, exarandum aliquid materna lingua; nec semper montium vertices calcandos,
gradiendum aliquando per colles, amœniores quidem,
si illustres non adeò; concedendum vel amori beneficentissimi Principis, vel blando imperio. Obsecundatus Mæcenati maximo, indulsisti amico. Sumsistiquè
in manus thesaurum illum politicum Ioannis à Chokier viri ornatissimi: hunc patria lingua donare, dissertationibus illustrare, & doctissimis stellare luminibus.
In tenui labor, at non tenuis gloria, si quem
Numina læua sinunt, auditquè vocatus Apollo.
Numina læua sinunt, auditquè vocatus Apollo.
Quid faceres? tuus ille erat calamus, ignarus imæ, &
omnium Regionum, præter aeris & ætheris. Nec tunc quidem repere placuit, cùm licuisset. Decuit ergo Sophiam
Hispana lingua crepere, Suadam orare, Prudentiam præcipere, eruditionem ipsam disserere. Quid non iam maternæ liceat linguæ, cui tantum licuit? Procul iam abeant
Græca & La tina facundia, & verba sonantia, & personata nomina, & facunda vocabula, & in numerum casuri periodi, & obstrepera illa translationum procliuitas, quibus vtraque lingua adornatur. Nihil non concessum Hispanæ, si modò à doctissimo quoque eloquatur. Subijt nunc in mentem, quàm verè, quàm appositè ab Horatio dictum.
Elegans est, & disertus quicunque Sapiens, non maternæ
imputandum linguæ, sed tuæ, ò qui abnormis amusius,
barbarus, perstrepis, non loqueris; deles, non scribis. Sed
non is infectandi locus, præcipuè qui apud te verba agam,
cuius modestia & benignitas ad omnem detractionem
impatienti quadam nausea agitantur: cuius os in honore
semper, & admiratione exterarum virtutum, elogia meditans, & encomia. Nulli liuidus, omnibus fautor, præsidium & decus. O dignum, cui omnes laudes rependant,
non laudent! Quotus enim quisque est, cuius beneuolentiam non præcurreris? cuius laudes non præoccupaueris?
Longè aliter quam illi veræ gloriæ ignari, qui nisi detrahant, laudem desperant, & ex inustis vbicunque notis gloriam sibi despondent. Nec ponam inter tuas vigilias, quæ
adhuc sub scrinio premuntur Decisiones tui olim Senatus. Varia item Commentaria ad prudentiæ cultum, &
eloquentiæ, suus his status dies; sinamus illas sub Aristophanis, id est, tua lucerna, & multa sub incude; satis
pro commendatione, à te exaratas, elucubratas: leget
olim vtraque sapientia, plaudet, mirabitur. Et hæc sunt
| quidem quæ scribis, hæc quæ tua leguntur. Quæ verò aliena in lucem promis iure eandem laudem sortientur. Tu
longa obliuione oberitum Iulianum Petri, è magna illa,
& omni iuga Bibliotheca Oliuarensi, in publicam lucem
misisti (& alios nunc paras mittere) virum disertissimum
natione Hispanum, facundia Latinum, sapientia Græcum, qui
res Hispanas à prioribus petitas temporibus chronicis
decorauit. Hunc etiam tuum vocabo liberum, non natum,
sed adoptiuum. Est quoque sua adoptioni gloria, præcipuè cùm Adoptio (Iaboleno docente) in his personis
tantum locum habeat, in quibus natura etiam potest habere.
Non adoptares Scriptores doctissimos, nisi Scriptor
doctissimus. Quid quòd patrem te naturalem adseuerant,
à quo vitam acceperint, & cognatæ lucis vsuram? Viuent
æternum, ergò & viues, & quocunque magna illa nomina accesserint, accedet magnum & tuum. Sed iam me
remorantem, & transversum reuocat maior illa fœlicitas, Facere scribenda. O quis mihi Sthentoris vocem,
Musarum sonos, Gratiarum lubentias! Ego ne profanus adhuc, nec mysta, tua contrectabo facinora? reserabo res gestas? nempè sublime candens solis iubar nullos
despicit oculos, siue aquilæ rutilos, siue lyncei acreis,
siue talpæ obnubilos. Igitur à paterno cinere incipiam,
an & hoc faustum? Decebat tuas virtutes, decebat studia, ne potentiæ paternæ adscriberetur, quidquid muneris impleuisses circundabant adhuc & puluis & fragor
conquassatæ fortunæ: quidquid calcabas, ancipitia erant,
& abrupta ruinæ. Animos alter deijceret; tu immotus, & impauidus ad constantiam accinctus, meliora sperare, animum erigere, ad artes sapientiæ & virtutis accedere; hunc asylum calamitatum, hunc tranquillitatis &
salutis templum, & aduersus Decumanos illos fluctus
portum tutissimum. Te virum, te fortem casus ille parauit. Quotidiè caderes, nisi cecidisses. Nolo fortunam semper blandientem, quidquid honori superimponit, animo
detrahit: Habet has vices conditio mortalium, vt aduersa ex
secundis, ex aduersis secunda nascantur: occultat vtrorumque
| semina Deus, & plerumquè bonorum, malorumquè causæ, sub diuersa specie latent. Dicerem interfuisse modestiæ tuæ, nisi expertus essem natalem. Languent aliquando virtutes, quas ratio commendat. Quæ nobis innata,
nisi nobiscum non pereunt Quid quod Consiliario futuro meditanda erat aduersa fortuna. Siue quòd Difficile sit vir tutes eum reuereri, qui secunda semper fortuna sit vsus. Siue quòd aduersitatis exercitatione prudentes efficimur. Per hunc quoque gradum ascensurus eras,
vt nullum omitteres. Siue enim intuear insita bona,
siue quæsita, quibus idea constat optimi Consiliarij,
omnes illos numeros impleuisti. Insita, genium multiscium, flexibile, & moderandis rebus aptissimum. Generis splendor, & à maioribus quoque petita nobilitas.
Forma item, & vultus decor, maiestatis insignia. Non
sine numine Magistratus leguntur. Si rectè internoscas, commendati sunt à natura qui digni censentur. Apum
examini Principem dedit forma præstantem: cur non
& hominum? num horum abiectior conditio? AEtas tantummodò desiderabatur: præuerterat præcox prudentia, & cani iam sensus. Acqvisita. Imbutus es Philosophia, & Philosophiæ alumnis Eloquentia, Iurisprudentia, linguarum peritia, historiarum notione, si quis alius
in terrarum ambitu. Dixi Eloqventia? O aureum os!
& vt Pilius ille Homericus, Eloquio comis experimentis cautus, cui animus prudentia viget, verba dulcedine
affluunt. Laudabo eloquentiæ nitorem in tuis scriptis?
multi ea laude censentur. Quid non concinnet Cleantis
vigilia, & repetita sæpiùs spongia? Ego, nisi extemporaneam non laudo facundiam; nec facundia, quæ non improuisa. Pariter enim, vt qui hærediolum sterilem, &
agrum scruposum meras rupinas, & senticeta miseri colunt, quoniam nullus in tesquis suis fructus est, nec vllam
illic aliam frugem vident, sed
Suis frugibus indigent, aliena furatum eunt, & vicino|rum flores decerpunt, scilicèt vt eos flores carduis suis
misceant. Ad eundem modum, qui natiuæ eloquentiæ
steriles sunt, centones consarcinant, qui suos semper
prodant dominos, versicolores nempè, & nullibi similes. Hoc modo & psittacus, & coruus, humanam
edunt loquelam, & si elegantior Magister accedat,
maximè excultam. Tu verò extempore, & vt res
postulat, siue quid deliberandum, siue decernendum,
siue decreto imperandum, orationem in Senatu habes, concinnam, disertam, appositissimam. Video
quantum arti præstet natura, quàm longè item emineant, si ritè iungantur.
Proponebatur facti quæstio, quæ Theseum exquireret? Extemplo aderat luculentissima oratio, aderat & multa eruditio Iurium, Doctorum. Num tumultuaria, & cruda adhuc, & nondum in cellas digesta? Putaret quispiam singulis periodis, singulos inuigilasse Demosthenas, singulos Tullios. Ivrisprvdentia. Maiores nostri circa iuris scientiam magnopere
quidem versati; sed oscitanter, & impolitè. Magnum peperère decus, vel Consulti responsum ad negotia vrbana accommodatum: vel Accursij glossemmata recensita, vel Doctorum commentaria perlecta. Tu leges, & iura intima notione pertractas.
Magnum quidem honorem Scriptoribus defers; sed
salua mentis reuerentia. Ad hanc amussim commentarios examinas: nisi conueniant, abnuis, nec
quid velint Interpretes quæris; sed quid iura: & si
detorserint, corrigis. Decorat maximam tuam eruditionem memoriæ fœlicitas, siue quòd sæpiùs
repetita fideliùs inhæreant: siue quòd acerrimè intenta mentis acies, & circa semet agitata, promit illas quas accepit imagines. Hinc appositis|sima topica, & ex tempore, & numerosissimi Scriptorum exercitus, & integra legum capita, & multa
fragmenta, quibus ornas dissertationes. Nec inter laudes commemoranda comitas, vrbanitas, beneuolentia, quibus litigatores faues, & candidatos, accedunt ad iudicem, & censorem? Socium inueniunt, securi te & hilares cùm commodum est conuenimus,
nec salutationes tuas supercilium, aut fatigatio interrumpit, sed sua cuiquè modestia. Et quod pluris facimus, non intra solos priuatos parietes benignitatem
claudis, & mansuetudinem, ad Senatum quoque defers, quoties te ipsum. Gaudet quoque tua clementia seuerius puluinar, non tantùm ad expianda crimina fastigiatum; sed ad condonanda quoque, vel coniuenda. Ignoras nigros calculos, vbi licet, salua Religione iustitiæ. Testatur sententiarum subscriptio cum
salutari signo, iure & merito à te vsurpato. Gangem &
Danubium, non flumina, sed aquarum procellas, si cum
Oceano conferas, nihilo inuenies sequiora, siue classium intuearis patientiam, siue piscium luxuriam, siue
vndarum tumores, siue ventorum mugitus. Hi rapidissimo amne præcipitati, agros deuastant, pontes irrumpunt, syluis syluas inuoluunt, ripæ ignari, atque aluei: cæterùm fœcunditas nulla. Gleba enim onerata seminibus, antequam adolescant, vndarum volutata furore,
maturandis impotens est. Nilus verò lenè fluens, nec
murmure quidem testàtus præsentiam AEgyptum fœlicitat. Nulla Regio messium fœcundior, animalium feracior, fructuum fertilior. Vsque adeò lenis potentia,
truculenta vtilior & efferata. Macte tali virtute Magistratuum exemplar! & quòd flumina à Nilo saturandis messibus, hoc à te iudic es discant seruandis hominibus. Multi forsan eandem professi mansuetudinem,
sed extortam, tu benignitatem atque beneuolentiam,
gratiarum sorores agnoscis, nec nisi à gratijs impartiendas: Nec aliud tibi sententiæ tuæ pretium, quàm
| benè iudicasse. Non efficta narro, sed publica, & ipso Principi maximè nota, cui magis quàm illi, qui
Deum in terris agens, hoc quoque habet Prouidentiæ Diuinæ, cuncta inspexisse. Hinc tot in te
honores, tot munera. Adlectus eras ad Senatum
Neapolitanum! ad rei Dominicæ Senatum euectus.
Hæc vt sarta tectaquè esset tua integritas, sapientia,
& sollicitudo, maximè in causa fuere. Sed ne otiosa,
& supervacanea hebesceret tua benignitas, ad Supremum Indiarum Senatum adsciuit te Indorum tutela. Genuina erat, & seruando latissimè patenti Imperio apprimè salutaris. Nec intra terminos Iuris
Consult, continentur tua munera. Quid continerentur dispendio Reipublicæ, cùm te non Iuris. Consult.
tantùm, verùm omnigena indole, virtute, prudentia, ornatum viderit? Adlectus ideò ad legationem
in Gallias, in qua quantus fueris, quàm splendidus,
quàm elegans, quàm supra humanam sortem, dicere supersedeo. Testetur vterque Princeps, & qui
misit, & cui missus. Illi gratus, ab hoc benignè
receptus. Maiora hæc sunt quàm ab homine, non
contrectari modò, verùm nec adspici, vel possint,
vel debeant. Digna quidem, vt cætera, quæ decus
ornet Historiæ. Oratoriæ sublimitas, Poetices nitor. Non tantùm quia magna, sed quia tua. Cui enim iucundiùs inuigilent bonæ hæ artes, quàm tibi,
Cui sanguinem debent & patriam? Ibit in posteros nomen Laurenti, ibunt facinora. Hoc quoque tibi feret acceptum humana fœlicitas, quòd geminam illam Beatitudinem, in vno, atque eodem viro coniungi posse, exemplo docueris, qui & Legenda scripseris, & feceris Scribenda, vtrumque fœliciter.
Atque hoc idem in causa, quòd te tutelarem vouent, qui in publicum edunt vigilias. Vouit olim
D. Ioannes Carrascus del Saz, in Panamensi Prætorio egregius Senator, qui cùm scripsisset tractatum
| hunc, De casibus Curiæ, opus quidem, vt practicum,
ita miximè necessarium, te vnum Mæcenatem adscire in votis habebat: sed morte præuentus, testari
quidem animum potuit, nuncupare non potuit. Horum conscij D. Franciscus Carrascus del Saz & Iosephus filij, qui typis mandauerant, sub tuo patrocinio in publicam lucem mitti precantur. Præsto en ego absentium obsequia lubens, qui sciam tuum nomen
in immortalitatem futurum nomini Auctoris, &
vel hoc etiam Theones, & Misanthropos
euasurum, quòd tantum Patronum
elegerit. Vale.
?
AVCTORIS COMMENDATIO.
IOannes Solorzanvs,
vir vndequaque doctissimus, olim
Peruensibus Phœbus, nobis nunc
in Supremo Indiarum Senatu beneficum Sydus, in Polyhistore illo
tractatu de Indiarum iure, lib. 1.
cap. 7. num. 71. Scriptorem nostrum
his verbis commendat: De eiusdem vrbis Limensis terræmotibus agens, literis mandauit eruditissimus Doctor
Franciscus Carrascus del Saz, qui postquam in ea pluribus annis honorificum Aduocationis, & Adsessoris dominorum Pro regum officium exercuit, Regij Panamensis
Senatus Consul creatus fuit.
Plinius Nouocomensis lib. 1. Epistol. Epist. Arrio Clementi: Vt de Sculptore, Pictore, Fictore. nisi Artifex iudicare; ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem.