RELECTIO DE POENITENTIA HABITA IN ACADEMIA SALMANTICENSIS, ANNO M. D. XLVIII.
A FRATRE MELchiore Cano ordinis Prædicatorum, sacræque Theologiæ professore, super. 14. distinctione quarti sententiarum. Compluti, Ex officina Ioannis Brocarii 1558Prior Conclusio.
Pœnitentiam infusæ virtutis actum, his qui mortaliter peccauerunt semper fuisse necessariam, non
ad salutem modò, sed ex præcepto quoque peculiari.
Posterior conclusio.
Pœnitentiæ verò sacramentum,
peccatoribus post baptismum ad vitam æternam consequendam, necessarium esse. Quo fieri, vt & mortalia peccata omnia sacerdotibus
confiteri, & ad eorum arbitrium
satisfacere, diuino iure teneamur.
Andreas a PortoNARIIS LECTORI. S. D.
CVM ad amusin perpendiculumque apud me reuoluerem,
lector beneuole, quam aliquod
iam annis per vniuersam hanc Hispaniæ regionem à te celebrata, sparsa, ac
disseminata fuerit nominis mei fama, in
ciuile sat, atque in humanum à me fore existimaui, si à tam præclaro pro repub. &
hactenus inuiso instituto meo nunc desistere viderer, & de me conceptam fidem
inter priuatos saltem parietes non conseruarem. Ac me prorsus huiusce almæ, ne
dicam vniuersitatis, sed etiam totius Hispaniæ indignum officio ipse prædicarem,
si ad extremum vsque spatium aliquem
vitæ meæ spiritum pro rep. ociosum atque
|
tranquillum ducerem. Tanta enim est
in me reip. beneuolentia, tantus denique
ardor, vt si officia duntaxat, non autem
animum atque voluntatem remetiar, ingratus proculdubio sim moriturus. Quæ
quidem officia animum meum noctes diesque
concitent atque admonent: non cum vitæ tempore dimittendam esse commemorationem nominis mei, sed cum omni posteritate adæquandam. At cum elapsis
seculis nec non præsentibus, statuas &
imagines animorum simulachra sed corporum, studiosè multi summi homines
in sui commemorationem reliquerint: ego
tamen præclarius semper præstantiusque
duxi: laborum virtutumque mearum effigiem in sempiternam mei memoriam,
ac reip. vtilitatem relinquere. Quare quis
tandem me reprehendat? aut quis mihi
iure succenseat? si quantum cæteris ad suas
|
res obeundas, quantum ad alias voluptates, quantum ad ipsam requiem animi &
corporis conceditur temporis: quantum
alij tribuunt in tempestiuis conuiuijs, quantum denique aleæ, tantum mihi egomet ad
hæc studia his meis characteribus recolenda sumpsero? Verùm cum superioribus his diebus domini Ioannis Medinæ
volumen de pœnitentia tam acutè, ac subtiliter tractantem, ac disputantem tibi obtulerim: nihilominus quia varia lectio auditoris & lectoris animum oblectat, ego nunc tibi domini Melchioris
Cani codicem non minori cum ingenij acumine de pœnitentia & sacramentis disserentem prodo, & quò clarior, elucidiorquè per docta virorum ora volitaret postremam in excudendo ab eo adiici manum curaui. Quamobrem, lector
celeberrime, à te iterum atque iterum con|tendo, vt codicem hunc à tanto viro editum, semper præ manibus habeas hic enim
est, qui ardet amore iuuandi recta studia, in quo tanta est in disputando præ
cæteris eloquentia, vt perlectis eius à te
dogmatibus ipsum prorsus Ciceronem
audisse, aut perlegisse videaris. Conserua quæso hominem hunc pudore eo: quem
amicorum studiis vides comprobari, tum
dignitate, tum venustate, ingenio autem
tanto, quanto id conuenit existimari,
quod summorum hominum ingeniis ex
petitum esse videas. Vale. Ex officina nostra typographica. Anno D. 1550.
die verò. 17. mensis
Martij.