QVIA VT AIT CICERO OFFICIO .I. Omnis qui de re aliqua instituitur serrmo, debet à diffinitione proficisisci, vt intelligatur quid sit id de quo disputatur.
Articulus. Primus.
Sacramentum quid sit
QVÆRITVR, in primis,
quid sit sacramentum? Diffinitio autem secundum eundem Cicero. debet esse breuis, & dilucida oratio, naturam rei exponens. Et ideo Augusti. lib. 10. de Ciuita. Dei, sic diffinit.
Sacramentum est sacræ rei signum.
Hæc diffinitio habetur de conse. d. 2. c.
sacrificium. Hæc est etiam prima diffinitio earum quas Magister sententiarum ponit in. 4. d. 1. & sanctus. Tho. 3.
p. q. 60. arti. 2. Vbi aduerte quòd quandò dicit sacræ rei, non intelligitur quae
libet res sacra, quia sic crux, & multa
| alia essent sacramentum, sed res sacra
sanctificans nos. Cùm enim sacramentum sit signum quoddam, signa autem
proprie debeantur hominibus, & sacramentum sit proprium hominum,
oportet vt per rem sacram intelligamus
rem homines sanctificantem. Per signum
etiam, non intelligas quodcumque signum,
sed signum exterius quod communiter
vocatur signum, & quod diffinit Augu.
2. de doctrina christia. dicens, signum
est quod praeter speciem quam ingerit sensibus, facit aliquid aliud in cognitionem
venire. Est igitur sacramentum, signum
sensibile rei sacræ, nos sanctificantis.
Per rem ergo sacram nos sanctificantem,
intellige principalitèr gratiam, gratum
facientem: quamvis. S. Tho. 3. p. q. 60. ar.
3. dicat tria figurari in sacramentis. Primum, causam effectivam nostræ sanctificationis, scilicet passionem Christi. Lucæ. 22.
Hoc facite in meam commemorationem.
| Et. 1. Corinth. 11. Quotiescumque manducabitis panem hunc, & calicem bibetis:
mortem domini annuntiabitis. Secundum, causam formalem nostrae sanctificationis scilicet gratiam. Tertium, causam finalem, quae
est gloria. Vnde eccle. cantat ex officio. sanct. Tho. O sacrum convivium in quo
Christus sumitur: recolitur memoria
passionis eius, ecce primum, mens impletur gratia: ecce secundum, & futurae glo
riæ nobis pignus datur, ecce tertium.
Sunt & aliæ diffinitiones sacramenti,
quæ sub alijs verbis idem quod prima iam
posita docent. Sacramentum, ait Magist.
sent. est inuisibilis gratiae, visibilis forma
vt eius imaginem gerat, & causa existat
Et August. lib. de corpore Christi. Sacramentum est per quod sub tegumentis rerum visibilium, diuina virtus, secretiùs salutem operatur. Et Hugo de sanct. Vict.
lib. de sacramentis. 1. p. ca. 1. Sacramentum
est materiale elementur, foris sensibili|ter propositum, ex similitudine repræsentans, ex institutione significans, ex sanctificatione continens aliquam invisibilem
& spiritualem gratiam. Et hæc de diffinitione sacramenti sufficiant.
Sacramenta veteris & nouæ legis quo differant
¶ VISA Sacramenti diffinitione,
quia de sacramentis nouæ legis est noster hic tractatus, videre oportet in quibus differant nostra sacramenta à sacra
mentis veteris legis, maximè à circun
cisione, quæ secundum Augusti. & omnes
doctores, conferebat gratiam ex opere
operato. Notandum ergo, primo certum
est, quòd sacramenta veteris legis non
aperiebant coelum, vt patet ex multis sacræ scripturæ locis. Omnes enim antiqui
patres, etiam sanctissimi fatebantur se
in infernum descensuros, vt Iacob. Gene. 37. Descendam ad filium meum lugens in infernum. Iob. 14. Quis mihi
tribuat vt in inferno protegas me. &
17. Et infernus domus mea est. & psal.
| Quis est homo qui viuet, & non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi? Et certum est quòd sacramenta no
uæ legis aperiant ianuam coeli. Christus
in sua passione aperuit eam in communi toti generi humano, in particulari
verò aperiunt sacramenta. Matth. 3. praedicabat Ioannes, poenitentiam agite, appropinquauit regnum caelorum. Ephe. 2. cuius
gratia estis saluati, & consedere nos fecit in caelestibus. Rom. 8. Si filij, ergo
& hæredes. Matth. 25. Venite benedicti patris mei, percipite regnum. Et Matthæi. 3. IESV baptizato, aperti sunt
coeli. Ex hoc sequitur quód sacramenta
veteris legis, no ponebant homines in
statu sufficienti perueniendi ad vitam
aeternam, & per consequens non dabant
salutem, quia vltima salus est beatitudo,
ac proindè tunc gratia non erat perfecta. Vnde tunc quanto tempore hæres
paruulus est, nihil differt à seruo, quia
| si non habebat ius adeundi vitam aeternam ab extrinseco, quia nondum aperuerat Christus ianuam coeli. Per peccatum enim Adæ, & quodcunque actuale
peccatum, non solum Adam incurrit indignationem, sed etiam omnes posteri
eius, & tota natura humana, & sic duplex olim erat indignatio scilicet contra personam, & contra naturam. In veteri autem lege, per sacramenta tollebatur indignatio prima particularis contra singulos homines, sed tamen manebat
adhuc indignata Deo tota natura humana, quae indignatio nunquam usque ad
Christum á toto genere humano fuit
ablata, & sic non erant Deo perfecte grati in illa lege veteri, sicut nunc in noua, quandò omnis indignatio particularis & communiss ablata est. Et ista sufficiant de sacramentis veteris legis.
Sacramenta quot sint?
¶ QVÆRITVR, quot sint sacra
menta nouæ legis? Respondeo, quòd,
| septem, baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, ordo, matrimonium,
extrema vnctio. Hoc determinatum
est in concil. Florenti. sub Euge. 4. &
in cap. ad abolendam, extra de haereticis, excommunicantur & damnantur, qui
de ecclesiasticis sacramentis alitèr sentire, aut docere praesumpserint, quam
ecclesia Romana docet. Cum ergo ecclesia Romana in dicto concilio, & in
vsu teneat. 7. esse sacramenta nouæ legis, iam nemini licebit de hoc dubitare.
Sacramentorum sufficientia.
¶ SVFFIcientiam & congruitate
huius numeri docet, sanct. Tho. 3. p.
q. 65. art. 1. dicens, sacramenta ecclesiastica ordinantur ad duo, scilicet ad perficiendum hominem in vita spirituali, seù in
cultu christianae religionis, & in remedium contra peccatum, & quantum ad utrumque:
conuenienter sunt. 7. Vita enim hominis spiritualis similitudinem habet ad vitam corporalem, propter quod eodem nomine
| vocatur utraque vita: in vita autem corporali duplicitèr aliquis proficitur, vno
modo quantùm ad propriam personam,
& hoc duplicitèr, scilicet aut adquirendo perfectionem, aut remouendo impedimenta. Perficitur autem vita perfectione prima, per generationem, quando adquirit vitam, & loco istius gene
rationis succedit baptismus, qui vocatur regeneratio, quia homo cùm esset
mortuus per peccatum, recipit vitam
per lauacrum regenerationis, & renouationis, ad Titum. 3. Secunda perfectio est augmentum, cui succedit secundum sacramentum confirmationis, quod
principalitèr in Penthecoste est institutum, quandò dominus dixit, sedete
in ciuitate, donec induaminí virtute
ex alto. Tertia perfectio vitæ corporalis est nutritio, quæ est conseruatio vitæ, & loco huius succedit eucharistia.
Vnde Ioan. 6. Nisi manducaueritis car|nem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Sed quia homo interdum incurrit
ægritudines, habere debebat remedium, quod quidem est duplex, vnum
ad repellendum morbum, vt pharmacum, alterum ad restituendas vires.
Sic etiam in vita spirituali, ad expellendas infirmitates peccati, est poenitentia. Psalm. sana animam meam: quia
peccaui tibi. Alterum ad expellendas
reliquias peccatorum, & est extrema
vnctio, de qua Iacob. 5. & si in peccatis fuerit dimittentur ei. In ordine autem ad communitatem perficitur homo duplicitèr, vno modo suscipiendo potestatem regendi, & loco istius
succedit ordo. Alio modo secundùm
naturalem propagationem, quod fit
per matrimonium, tam in corporali
quam in spirituali vita.