QVÆSTIO LXXVIII. De Vsura.
DEINDE considerandum est
de peccato vsuræ, quod committitur in mutuis. ¶ Et circa hoc
quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm accipere vsuram pro pecunia mutuata sit peccatum.
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quod accipere vsuram pro pecunia mutuata
non sit peccatum. Nullus enim peccat ex hoc, quòd sequitur exemplum
Christi. Sed Dominus de seipso dicit, Luc. 19. Ego veniens cum vsuris exegissem illam, scilicet pecuniam mutuatam. Ergo non est peccatum accipere vsuram pro mutuo
pecuniæ.
¶ 2 Præterea. Sicut dicitur in
Psalm. 18. Lex Domini immaculata: quia scilicet peccatum prohibet.
Sed in lege diuina conceditur aliqua vsura: secundùm illud Deuter.
23. Non fœnerabis fratri tuo ad vsuram, pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Et quod
plus est, etiam in præmium repromittitur pro lege seruata, secundùm
illud Deuter. 28. Fœnerabis gentibus multis, & ipse à nullo fœnus accipies. Ergo accipere vsuram non est
peccatum.
¶ 3 Præterea. In rebus humanis
determinatur iustitia per leges ciuiles. Sed secundùm eas conceditur
vsuras accipere. Ergo videtur non
esse illicitum.
¶ 4 Præterea. Prætermittere consilia non obligat ad peccatum. Sed
Lucæ. 6. inter alia consilia ponitur,
Date mutuum, nihil inde sperantes. Ergo accipere vsuram non est
peccatum.
¶ 5 Præterea. Pretium accipere
pro eo, quod quis facere non tenetur, non videtur esse secundùm se
peccatum. Sed non in quolibet casu
tenetur pecuniam habens eam proximo mutuare. Ergo licet ei aliquando pro mutuo accipere pretium.
¶ 6 Præterea. Argentum monetatum & in vasa formatum, non differt specie. Sed licet accipere pretium
pro vasis argenteis accommodatis.
Ergo etiam licet accipere pretium
pro mutuo argenti monetati. Vsura
ergo non est secundùm se peccatum.
¶ 7 Præterea. Quilibet potest licitè accipere rem quam ei dominus
rei voluntariè tradidit: sed ille, qui
accipit mutuum, voluntariè tradit
vsuram. Ergo ille qui mutuat, licitè
potest accipere.
SED contra est, quod dicitur
Exod. 22. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non vrgebis eum quasi
exactor: nec vsuris opprimes.
RESPONDEO dicendum,
quòd accipere vsuram pro pecunia
mutuata, est secundùm se iniustum:
quia venditur id quod non est, per
quod manifestè inæqualitas constituitur, quæ iustitiæ contrariatur. Ad
cuius euidentiam sciendum est, quod
quædam res sunt, quarum vsus est
ipsarum rerum consumptio, sicut
vinum consumimus, eo vtendo
| ad potum, & triticum consumimus,
eo vtendo ad cibum. Vnde in talibus non debet seorsum computari
vsus rei à re ipsa, sed cuicunque conceditur vsus, ex hoc ipso conceditur res, & propter hoc in talibus,
per mutuum, transfertur dominium.
Si quis ergo seorsum vellet vendere
vinum, & vellet seorsum vendere
vsum vini, venderet eandem rem
bis, vel venderet id quod non est.
Vnde manifestè per iniustitiam peccaret. Et simili ratione iniustitiam
committit qui mutuat vinum, aut
triticum, petens sibi duas recompensationes: vnam quidem restitutionem æqualis rei, aliam verò pretium vsus, quod vsura dicitur. Quædam verò sunt, quorum vsus non
est ipsa rei consumptio, sicut vsus
domus est inhabitatio, non autem
dissipatio. Et ideo in talibus seorsum potest vtrunque concedi, puta
cum aliquis tradit alteri dominium domus, reseruato sibi vsu ad aliquod
tempus: vel econuerso, cùm quis concedit alicui vsum domus, reseruato
sibi eius dominio. Et propter hoc licitè potest homo accipere pretium
pro vsu domus, & præter hoc petere domum accommodatam, sicut
patet in conductione & locatione
domus. Pecunia autem secundùm
Philosophum in 5. Ethicor. & in
1. Politic. principaliter est inuenta
ad commutationes faciendas. Et
ita proprius & principalis pecuniæ
vsus, est ipsius consumptio, siue distractio, secundùm quod in commutationes expenditur. Et propter hoc
secundùm se est illicitum pro vsu
pecuniæ mutuatæ accipere pretium,
quod dicitur vsura. Et sicut alia iniustè acquisita tenetur homo restituere, ita restituere tenetur pecuniam, quam per vsuram accepit.
AD primum ergo dicendum, quod
vsura ibi metaphoricè accipitur pro
superexcrescentia bonorum spiritualium, quam exigit Deus, volens
vt in bonis acceptis ab eo, semper
proficiamus: quod est ad vtilitatem
nostram, non eius.
AD secundum dicendum, quòd
Iudæis prohibitum fuit accipere vsuram à fratribus suis, scilicet Iudæis:
per quod datur intelligi, quòd accipere vsuram à quocunque homine
est simpliciter malum. Debemus
enim omnem hominem habere quasi
proximum, & vt fratrem, præcipuè
in statu Euangelij, ad quod omnes
vocantur. Vnde in Psalm. 14. absolutè dicitur, Qui pecuniam suam
non dedit ad vsuram. Et Ezech. 18.
Qui vsuram non accepit. Quòd autem ab extraneis vsuram acciperent,
non fuit eis concessum quasi licitum,
sed permissum ad maius malum vitandum, ne scilicet à Iudæis Deum
colentibus vsuras acciperent propter auaritiam, cui dediti erant, vt
habetur Isai. 56. Quod autem in præmium promittitur, fœnerabis gentibus multis, &c. fœnus ibi largè
accipitur pro mutuo, sicut & Ecclesiast. 29. dicitur, multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, id est, non
mutuauerunt. Promittitur ergo in
præmium Iudæis abundantia diuitiarum: ex qua contingit quòd alijs
mutuare possint.
AD tertium dicendum, quòd leges humanæ dimittunt aliqua peccata impunita, propter conditiones hominum imperfectorum, in
quibus multæ vtilitates impedirentur, si omnia peccata districtè prohiberentur pœnis adhibitis. Et ideo
vsuras lex humana concessit, non
quasi æstimans eas esse secundum
iustitiam, sed ne impedirentur vtilitates multorum. Vnde in ipso iure ciuili dicitur, quòd res quæ vsu
consumuntur, neque ratione naturali, neque ciuili recipiunt vsumfructum, & quod Senatus non fecit earum rerum vsumfructum, nec
enim poterat, sed quasi vsumfructum constituit, concedens scilicet vsuras. Et Philosophus naturali
ratione ductus dicit in primo Politic. quòd vsuraria acquisitio pecuniarum est maximè præter naturam.
AD quartum dicendum, quòd
dare mutuum, non semper tenetur
homo. Et ideo quantum ad hoc ponitur inter consilia: sed quòd homo
lucrum de mutuo non quærat, hoc
cadit sub ratione præcepti: potest
tamen dici consilium per comparationem ad dicta Pharisæorum, qui
putabant vsuram aliquam esse licitam, sicut & dilectio inimicorum
est consilium. Vel loquitur ibi non
de spe vsurarij lucri, sed de spe, quę
ponitur in homine. Non enim debemus mutuum dare, vel quod cumque bonum facere propter spem hominis, sed propter spem Dei.
AD quintum dicendum, quòd
ille qui mutuare non tenetur, recompensationem potest accipere eius
quod fecit, sed non amplius debet
exigere. Recompensatur autem sibi
secundum æqualitatem iustitiæ, si
tantum ei reddatur, quantum mutuauit. Vnde si amplius exigat pro
vsu fructu rei, quæ alium vsum non
habet, nisi consumptionem substantiæ, exigit pretium eius quod non
est, & ita est iniusta exactio.
AD sextum dicendum, quòd
vsus principalis vasorum argenteorum, non est ipsa eorum consumptio. Et ideo vsus eorum potest vendi licitè, seruato dominio rei: vsus
autem principalis pecuniæ argenteæ est distractio pecuniæ in commutationes. Vnde non licet eius
vsum vendere, cum hoc, quòd aliquis velit eius restitutionem, quod
mutuo dedit. Sciendum tamen quòd
secundarius vsus argenteorum vasorum posset esse commutatio: &
talem vsum eorum non licet vendere. Et similiter potest esse aliquis
secundarius vsus pecuniæ argentæ,
vtputa si quis concederet pecuniam
signatam ad ostentationem, vel ad
ponendum loco pignoris. & talem
vsum pecuniæ licitè homo vendere potest.
AD septimum dicendum, quòd
ille qui dat vsuram, non simpliciter
voluntariè dat, sed cum quadam necessitate, inquantum indiget accipere pecuniam mutuo, quam ille
qui habet, non vult sine vsura mutuare.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Accipere vsuram pro
pecunia mutuata est secundum se iniustum. Ratio est. Quia venditur id quod
non est.
Secunda conclusio. Pecunia quæ per vsuram acquiritur, est necessario restituenda
ex iustitia.
COMMENTARIVS.
MAteria hæc celebris est inter Theologos & Iuristas. Theologi quidem
agunt de illa in 4. dist. 15. Adrianus in 4. in
materia de restitutione. Conradus in tractatu de contractibus à quæst. 21. Ioannes de
Medina in lib. de restitutione in tractatu speciali de rebus per vsuram acquisitis. Abulen.
tomo. 7. super Matth. cap. 25. quæst. 164. &
deinceps. Soto lib. 6. de iustitia. Vtriusque Iurisperiti in titulis de vsuris. Et Gratianus in Decreto dist. 47. & 14. causa. quæst. 4. Vbi videndus erit Cardinalis Turre Cremata. Summistæ in verbo vsura.
De nomine & definitione vsuræ.
ANTE omnia in hoc tractatu explicandum est, quid significet, & quid
sit vsura. De notione quidem huius vocabuli sciendum est, esse Ciceronianum, & habere amplam significationem. Significat
enim vsum rei cuiuscumque siue bonum
siue malum. Idem dicimus de hoc nomine
Fœnus. Est enim idem quòd vsura: & fœneror, idem est quod exercere vsuras. Iam verò ex vsus accommodatione inter doctores,
huiusmodi vocabula in malam partem tantùm accipiuntur, vt significent pretium rei
iniquum quod capitur ex re quæ vsu consumitur. Quæ quidem acceptio quasi per antiphrasim ortum habuisse videtur: sicut bellum dicitur, quia est res minime bella, & lucus, quia non habet lucem, & piscina, quæ
piscibus caret. Sic etiam quando quis vult
pretium vltra sortem pro re quæ nullum habet fructum aut vsum præter distractionem
& consumptionem ipsius; dicitur tale pretium vsura. Accipitur deinde pro ipso vitio,
hoc est, pro habitu qui est principium talium actionum iniquarum. Accipitur etiam
pro ipsa actione vsuras accipiendi. Quandoque verò accipitur pro obiecto illius habitus iniqui.
Exemplum est in alijs omnibus vitijs &
virtutibus. Furtum enim dicitur ipsa rei alienæ occulta acceptio. Aliquando verò dicitur ipsamet res occultè accepta. Similiter fides quandoque dicitur res ipsa per fidem credita, aliquando ipse actus credendi, aliquando ipse habitus. Sic vsura accipitur in consilio Agathensi, & refertur. 14. quæst. 3. capite
vlt. Vbi dicitur vsura est vbi amplius requiritur, quam datur. Ecce vbi requisitionem vocauit vsuram. Pro obiecto verò accipitur à
D. Ambrosio, & refertur vbi sup. 14. q. 3. Vbi
ait quodcunque accedit sorti vsura est. Eodem pacto accipitur à D. Hiero. lib. 6. super
Ezechielem cap. 18. & refertur vbi suprà.
Deinceps definitionem quid rei inquiramus incipientes à diffinitione vsuræ prout
accipitur pro obiecto. Vsura itaque in hac
acceptione est, vt D. Tho. definit in hoc articulo, pretium vsus rei mutuatæ. In eodem
incidit alia definitio, scilicet, lucrum ratione
mutui ex pacto. Hinc colligitur definitio
vsuræ in altera acceptione pro vitio. Est
enim vsura iniustitia per quam accipitur pretium vsus rei mutuatæ. Vel aliter, vsura est
iniustitia qua accipitur lucrum ratione mutui ex pacto.
Pro harum definitionum intelligentia notandum est primò, quod tria requiruntur ad vitium vsuræ. Primò quidem quod in tali contractu sit mutuum, hæc enim est propria & sola
materia vsuræ. In quo datur intelligi, quòd
vsura solùm habet locum in rebus vsu consumptibilibus, quarum proinde dominium
transfertur per talem contractum. Sicut reuera transfertur per omnem mutuationem.
Prædicta differentia distinguitur vsura à fraudulentia emptionis & venditionis; qui contractus versatur etiam circa res quæ non
consumuntur vsu, sed sunt materia commodationis. Obseruandum est tamen, non esse necessarium ad rationem vsuræ, quòd
mutuum sit expressum & manifestum: sed
satis est quòd sit implicitum & virtuale. v. g.
Vendit quis cariori pretio quàm præsenti
iusto merces suas ex eo tantùm quòd expectat solutionem futuram; Ibi certè est vsura
virtualis, & implicitum mutuum. Etenim perinde pollet illa venditio, ac si modo venditor acciperet ab emptore iustum
pretium præsens, & illud ipsum daret
| mutuum emptori vsque ad tempus præstitutum & præscriptum solutioni, & exigeret
lucrum ratione illius mutui.
Secundò. Requiritur intentio accipiendi
lucrum ratione mutui. Et hoc ipsum expressum est in altera definitione. Colligitur
autem manifestè ex D. Thom. definitione.
Etenim cùm res mutua necessariò debeat
restitui eadem in specie mutuatori, si pro
vsu illius pretium accipere velit, iam manifeste intendit lucrum. Quapropter, siquis
accipiat quod aliàs sibi debebatur, vt redimat suam vexationem, quoniam aliter nequibat recuperare debitum; etiam si ratione mutui dicat se id petere, non est vsura:
siquidem non est lucrum verum quod capit ex mutuo. Hoc modo potest intelligi
Ambros. sup. lib. de Tobia. cap. 15. quod refertur. 14. quæst. 4. cap. finali. vbi ait. Ab illo
exige vsuras, cui meritò nocere desideras,
cui iure inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ, quem bello vincere non potes, ab hoc vsuras exige. Et concludit. Ergo
vbi ius est belli, ibi ius vsuræ. Loquitur itaque
Ambr. de vsura secundum apparentiam, non
secundum rei veritatem. Tertiò requiritur
pactum & obligatio explicitè vel implicitè,
ratione cuius mutuatarius teneatur, saltem
secundum iustitiæ figuram quantum est ex
parte contrahentium voluntate sua, quoniam
re vera & absolutè nulla est obligatio ex parte mutuatarij ad reddendas vsuras. Obserua
tamen quòd quando obligatio, qualiscunque
illa est, fuerit implicita, contingere potest,
quòd altera tantum pars intendat inducere
talem obligationem. Et tunc si mutuator intendat inducere obligationem, contractus
erit vsurarius, etiam si mutuatarius non intelligat. Si verò mutuatarius existimet se
obligari, & mutuator non id intendat, non
erit vsurarius contractus, etiam si mutuatarius soluat vsuras. Ratio huius differentiæ
est: quia vsura est formaliter in mutuatore.
Verum est tamen quòd mutuator quando
postea nouerit animum mutuatarij, tenebitur restituere vsuras.
Diuisio vsuræ.
IAM vero diuidere oportet vsuræ rationem. Altera enim dicitur realis & exterior: altera mentalis & interior. Exterior
quidem committitur quando interuenit pactum saltem implicitum. Mentalis verò est
mentis propositum recipiendi lucrum ex
mutuo. Obseruandum est tamen, quòd
mentalis vsura dupliciter dicitur: vno modo
communi quadam acceptione cum alijs vitijs
mentalibus, quæ mentalia dicuntur quatenus mente sola perpetrata sunt, nullo exteriore subsecuto effectu. Sicut mentale homicidium dicitur, quod solo proposito vel desiderio terminatum est. Sic etiam mentalis
vsura est propositum absque effectu accipiendi lucrum ex mutuo. Altero modo specialiter dicitur mentalis vsura etiam si secuta fuerit acceptio lucri ex mutuo, quando
nullum pactum, ne implicitum quidem,
præcesserat. Et hæc vsura dicitur solum propositum, ita vt excludat pactum, non autem
effectum. Et in hac acceptione multa disputant doctores de vsura mentali.
DVbitatur primò. An vsura sit prohibita iure naturali, an verò solum iure positiuo diuino vel humano?
Arguitur primo pro parte negatiua. Quod
iure naturæ prohibetur, nunquàm est licitum: sed D. Ambrosius vbi supra dicit aliquando esse licitum, ergo non est intrinsecè
malum exigere vsuras.
Arguitur secundo argumento quinto D.
Thomæ. Licitum est iure naturæ pretium
exigere pro actione quam alias homo facere non tenetur, sed homo non tenetur mutuare, ergo pro actione mutuandi potest
aliquid iustè petere & accipere. Maior probatur exemplo, quia licite potest saltator
pro saltatione pretium accipere, eo quòd
saltatio est opus ad quod alias homo non tenebatur.
Arguitur tertio, & replicatur contra solutionem D. Tho. ad quintum. Vbi ait quòd
potest quidem mutuator recompensationem petere à mutuatario, sed illa recompensatio iusta nihil aliud est, quàm quòd
mutuatarius reddat quantum accepit. Hæc
D. Thomas. Contra hoc sic argumentor.
Mutuator qui mutuat centum aureos, amplius dat, quàm sibi reddat mutuatarius quo
tempore soluit centum aureos, ergo ratione
illius excessus potest aliquid ampliùs acci|pere. Probatur antecedens. Quia vltra centum aureos quos mutuator dederat, dedit
simul obligationem ad non petendum illos ante præfinitum tempus; sed hæc obligatio non exigendi suas pecunias pretio
æstimabilis est, sicut & obligatio ad mutuandum vel vendendum æstimatur pretio, ergo &c. Confirmatur & explicaturam
plius illud antecedens. Mutuat Petrus Paulo centum aureos reddendos quandocumque Petrus petierit. Mutuat etiam Ioannes
Paulo totidem aureos reddendos post annum, tunc videtur quòd Ioannes amplius
det Paulo quàm Petrus: quia dat notabilem
obligationem ad non repetendum, ergo iusta recompensatio quam debet Paulus facere, non debet esse æqualis erga Petrum &
erga Ioannem. Confirmatur secundò. Si
Ioannes se obligaret per integrum annum
ad mutuandum Paulo pecunias quoties
Paulus peteret vsque ad centum aureos, proculdubio Ioannes iustè postularet pretium
pro illa obligatione, sed æqualis imò eadem
videtur obligatio dare centum aureos nunc
cum obligatione non repetendi per totum
annum, hoc enim videtur esse continuata
obligatio mutuandi vel ratam habendi mutuationem, ergo talis obligatio pretio æstimabilis est. Confirmatur tertiò. Si obligatio
non repetendi mutuatum intra annum, non
est pretio æstimabilis, ergo nec obligatio
non repetendi intra duos vel quatuor vel viginti annos non erit pretio æstimabilis. Probatur consequentia, quia non differunt nisi
secundum magis & minus.
Arguitur quartò. Sententia quæ sentit licitum esse emere pagas acerbas minori pretio de præsenti dato quàm ipsæ constant, videtur quibusdam probabilis, ergo probabilis sententia erit, esse licitum dato minori pretio in præsenti emere obligationem mutuatarij ad reddendum plus pecuniæ in futuro.
¶ De hac quæstione sciendum est, fuisse
hæreticos asserentes licitum esse dare mutuo pecunias ad vsuram. Græci fuerunt in
hac sententia, vt refert Guido Carmelita in
summa de hæresibus. Castro in lib. de hæresibus. verbo vsura. Albanenses etiam fuerunt in eadem sententia, vt refert Gabriel
Prateolus. lib. 1. de vitis & vitijs hæreticorum cap. 22. Eandem secutus fuit Carolus
Molinæus Iurista sed Lutheranus, vt refert
episcopus Segobien. lib. 3. Variarum. & Nauarro in Commentario. super cap. 1. 14. quęstione. 3. Qui hæreticus aiebat, licitas esse
vsuras, si exerceantur cùm moderamine
quod habetur in. l. eos. C. de vsuris. Abulensis concedit quidem vsuras esse prohibitas,
& esse peccatum. Cæterum in loco citato.
quæst. 171. & 172. negat esse prohibitas iure
naturæ: sed ait, tantùm iure positiuo prohiberi. In eàdem sententia aiunt esse aliquos
Iurisperitos, vt refert Soto vbi suprà quæst.
1. articulo. 1.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Secundum fidem Catholicam asserendum est vsuras esse illicitas & oppositum
est hæresis. Hæc conclusio expresse definitur
in Concilio Viennensi sub Clemente VIII.
& refertur in Clementina vnica de vsuris.
§. vltimo. Neque ista conclusio est recens
sententia Ecclesiæ, sed est communis consensio totius Ecclesiæ à temporibus Niceni
Concilij, vbi Canone. 18. & refertur. 14. q. 4.
cap. quoniam. sic habetur, quoniam multi
clerici auaritiæ causa turpia lucra sectantes
obliti sunt Diuini præcepti, quo dictum est
Psal. 14. Qui pecuniam suam non dedit ad
vsuram. Ecce vbi concilium ait, esse Diuinum
præceptum. Sunt etiam innumera testimonia aliorum Conciliorum & Pontificum &
sanctorum Patrum, quibus semper vsura improbata est communi assertione totius Ecclesiæ. Quæ testimonia referuntur. 14. q. 3.
& 4. & 5. & 6. & 47. d. & in Decretalibus, &
in sexto, in titulis de vsuris. Quæ omnia longum esset recensere. Et denique omnes scholastici Doctores ita censuerunt & sentiunt.
Secunda conclusio. Vsura prohibita est
iure naturali. Probatur primò, testimonijs
Philosophorum qui naturali ratione ducti
vsuram reprobauerunt. Imprimis, Aristot.
1. Polit. capite. 6. & cap. 7. improbat vehementer vsuram, aitque eam esse præter naturam. Idem ait. 4. Ethicorum cap. 1. Item
Cicero lib. 2. de finibus ait, interrogatum Catonem quid esset fœnerari, respondisse, quòd
esset hominem occidere. Quasi æquipararet Cato fœnerationem cum homicidio
quantùm ad hoc quòd est esse contra iusti|tiam & ius naturæ. Plutarchus opusculum
fecit, cui titulum inscripsit, quòd non oporteat fœnerari. Item Appianus Alexandrinus
lib. 1. de bello ciuili. & Marcus Cato de re
rustica, vsuras vehementer improbant. Certum ergo est, quòd lumine naturali cognoscitur iniustitia vsurarij. Ratione deinde probatur conclusio. Prima quidem & optima
ratio est D. Thom. in hoc articulo. Iniquum
est & contra ius naturæ vendere idem bis,
aut vendere id quod non est: sed qui accipit
vsuram pro pecunia mutuata, vel quasi vendit idem bis, vel certe vendit id quod non
est, ergo. Maior probatur. Quia ratione naturali notum est, esse iniquum rem vendere
pluris quàm valeat. Minor probatur. Nam
qui dat mutuum ad vsuram, recipit postea
quidem tantum quantum dedit: & insuper pro vsu illius, qui nullius est pretij seorsum à pecunia, accipit aliquid aliud: ergo
aut rem ipsam vendit bis, aut certè pro vsu,
qui seorsum non est æstimandus, aliquid
accipit. Cæterùm de distinctione inter dominium & vsum rerum quæ vsu consumuntur, diximus multa supra in materia
de dominio. Quanuis enim inter se habeant
distinctionem metaphysicam: tamen quod
attinet ad pretium & valorem, non potest
distingui vsus rei vsu consumptibilis à re
ipsa cuius vsus est vt consummatur.
Secunda ratio sit ex comparatione. Quia etiam
si vsus equi est seorsum aliquando computandus, & æstimandus quantum ad pretium, vt. v. g.
quando aliquis conducit equum reddit
equum, & etiam pretium vsus equi; tamen
qui equum vendit iusto pretio, non potest
accipere aliud pretium pro vsu ipsius equi:
eo quòd per venditionem equi transtulit
dominium in emptorem. At verò mutuator qui dat pecuniam transfert dominium
eius in mutuatarium redditurum æqualem pecuniam, ergo iniquum erit contra
ius naturæ, quòd mutuator accipiat aliquid pro vsu pecuniæ. Probatur consequentia. Quia multo minùs distinguitur vsus pecuniæ à pecunia, quàm vsus equi ab equo,
ergo si in venditione equi, propterea quòd
transfertur dominium, non est licitum recipere pretium pro vsu; multò minùs licitum erit accipere pretium pro vsu pecuniæ.
Confirmatur. Quoniam contra totum naturæ ius est, vt quis accipiat pretium pro
vsu rei cuius nullum habet dominium, vel
vsumfructum, sed mutuator neque dominium neque vsumfructum habet pecuniæ
mutuatæ, ergo est contra ius naturæ, quòd
exigat pretium pro vsu pecuniæ: sed solùm
poterit obligare mutuatarium vt reddat tantum quantum accepit, & tempore prædefinito.
Tertia ratio pro conclusione sit. Quando
nulla esset alia ratio ad probandum quod vsura est
contra ius naturæ, nisi quod ex illa sequuntur maxima damna, & incommoda reipublicæ,
sufficeret ad reprobandam vsuram tanquàm
rationi naturali contrariam: quemadmodum
colligimus, simplicem fornicationem esse
contra ius naturæ: quia si varius concubitus
vt licitus exerceretur; esset magna perturbatio in republica, neque possent homines
educari conuenienter neque in vita animali neque in vita rationali. Legatur historia
celebris apud Titum Liuium lib. 2. ad vrbe
condita vbi narratur discordia inter plebem Romanam & patres conscriptos: quæ
ortum habuit, ex oppressione plebis per
vsuras. Neque valet respondere, quòd potiùs ex vsuris sequuntur aliquæ vtilitates in
republica, & quòd propterea iure communi permittebantur, & Romæ permittuntur. Quoniam profectò si reputarentur licitæ, tunc esset frequentissimum exercitium
vsurarum inter Christianos: ex qua frequentia maxima damna consequerentur in republica; omnes enim indigentes pecunijs
de præsenti, etiam ad res non multum necessarias, statim acciperent pecunias ad vsuram & essent prodigæ, & in paupertatem
redigerentur. Probatur quartò. Quoniam
si non esset vsura iure naturæ prohibita; sequeretur, quòd neque lege Euangelica prohiberetur, siquidem in Euangelio præter
præcepta fidei & sacramentorum nihil prohibetur vel præcipitur, quod non sit naturæ lege prohibitum vel præceptum. Et
Confirmatur. Quoniam aliàs omnibus nationibus quæ non receperunt baptismum,
licitum esset vsuras exercere, si iure naturæ non est prohibitum. Imò etiam sequeretur, quòd fideles qui erant ante legem
| scriptam potuissent exercere licitè vsuras:
& etiam illi, qui erant simul cum lege scripta, non tamen subditi legi: qualis erat familia Iob, non peccarent vsuras accipientes pro mutuo. Confirmatur secundò. Quoniam Concilia & Pontifices vbi suprà non
prohibent vsuras, quasi statuendo nouum
ius: sed potius declarando, quòd ex natura
sua iniquum est, ergo negare esse prohibitas vsuras iure naturæ, est aduersari dictis
Conciliorum & sanctorum Patrum.
Ob hæc argumenta possemus oppositam sententiam inurere nota erroris in fide,
aut certè hæresis. Sed temperamus censuram, & dicimus, quòd saltim contraria
sententia est periculosa, & valde temeraria & errori proxima. Ratio huius temperamenti est, quoniam non est ita certum
secundùm fidem, id quod communiter à
Theologis asseritur: quòd in Euangelio
non contineatur aliquod præceptum, præter
præcepta virtutum Theologicarum, & sacramentorum. Quod quidem proloquium
sic intelligitur. Non quidem quòd in lege
Euangelica non sit præceptum fidei spei &
charitatis, & humilitatis: secundùm quòd
est virtus supernaturalis, per quam subijcitur homo Deo ad finem vitæ æternæ consequendum, confitens, quòd sine eius auxilio & misericordia neque gratiam assequi
neque gloriam potest. Sed quoniam huiusmodi præcepta virtutum fuerunt etiam in
lege naturæ fidelibus imposita per traditionem protoparentum, & quia quod specialiter consideratur in lege Euangelica, est
quòd habemus specialia præcepta explicitæ fidei, & sacramentorum: propterea Theologi meritò aiunt præter præcepta fidei &
sacramentorum non est aliud præceptum
in lege Euangelica speciale præter præcepta naturalia, ad quorum custodiam nos
perficit lex gratiæ, Iuxta illud Apostoli Roman. 3. legem ergo destruimus per fidem?
Absit, sed legem statuimus. Illud igitur documentum posset aliquis absque expressa
nota hæresis negare, & dicere quòd etiam
in lege Euangelica est præceptum diuinum
speciale quo prohibentur vsuræ. Sed huiusmodi responsio tergiuer satio est: & vix &
ægrè satis facit argumentis quę fecimus, quominùs ista sententia damnetur vt erronea.
Hac fortassis ratione Durandus in. 4. distinctione. 33. quæstione. 2. & Martinus de Magistris, de Temperantia. quæst. 2. dixerunt,
fornicationem simplicem esse quidem prohibitam iure Euangelico: sed absque hæresis
nota manifesta dixerunt fornicationem non
esse prohibitam iure naturæ. Propter hanc
igitur rationem temperauimus nos rigorem censendi, & diximus oppositam sententiam esse valde temerariam & periculosam in fide & errori proximam. Sed profectò nobis magis placeret dicere quòd opposita sententia nostræ conclusionis est erronea in fide; propterea quòd ex principijs fidei & alijs propositionibus, quæ nobis videntur notæ lumine naturali, per euidentem consequentiam colligitur nostra secunda conclusio. Et consequenter etiam dicimus, imò multò magis, simplicem fornicationem esse ita iure naturæ prohibitam, vt
oppositum sit error in fide Catholica.
Tertia conclusio. Certum est vsuram
prohibitam fuisse in veteri Testamento sicut
& adulterium & rapina. Non tamen est ita
certum prohibitam fuisse in nouo Testamento expressis verbis. Prima pars probatur, Exod. 22. Deuterono. 28. Psal. 14. Qui
iurat proximo suo & non decipit qui pecuniam suam non dedit ad vsuram, & ex ipso
Psalmo colligitur quòd dare pecuniam ad
vsuram est etiam contra legem naturæ sicut alia quæ commemorat Psalmus ipse,
videlicet, non periurare, non decipere proximum, non accipere munera super innocentem. Secundam partem conclusionis
probamus, quia in toto Euangelio non est
talis locus quo videatur vsura reprobari, nisi ille Luc. 6. qui refertur à D. Thom. Mutuum date, nihil inde sperantes. Sed ille locus alias habet explicationes sanctorum Patrum, vt insinuat D. Thom. in solutione
ad quartum. Nihilominus quoniam summi
Pontifices & Concilia citant locum illum
Lucæ. 6. vt reprobent lucrum ex mutuo,
non placet nobis, neque tutum est, discedere à Conciliorum & Pontificum super
illum locum intelligentia, quicquid alij
contra clament. Neque mirum vel nouum
est, quòd vnus locus sacræ Scripturæ plu|res habeat sensus literales.
Quarta conclusio. Manifestum est, vsuras esse prohibitas iure Canonico & iure
Regio Hispaniensi. De iure Canonico patet ex locis citatis in prima conclusione.
Quantum vero ad ius Hispaniense patet
ex lege Regia titulo. 2. & libro. 5. ordinamenti. Cæterum iure Ciuili communi,
tantum sunt prohibitæ vsurarum vsuræ, vt
patet ex. l. Placuit. ff. de vsuris. & ex. l. vt
nullo. C. de vsuris. permissio tamen est vsurarum absolutè, vt patet in. l. Placuit. dummodo non sit maior vsurarum portio,
quàm centesima pars mutuati. Hoc moderamen patet in. l. eos. C. de vsuris. Neque
verò hæc permissio iuris ciuilis existimanda est illicita, sed aliquando est conueniens
& necessaria ne impediantur maiora bona, v. g. Commoditates eorum qui indigent pecunia mutuata. Nota tamen, quòd
quanuis in nostro regno Hispaniæ si necessitas id exposceret, possent permitti vsuræ: tamen non propterea posset compelli
mutuatarius ad soluendas vsuras. Imò etiam
si eas semel soluisset, non poterat denegari ei actio ad repetendum eas in iudicio.
Hoc patet expresse ex Clementina vnica
de vsuris, quæ habetur ex Concilio Viennensi: vbi excommunicantur iudices &
officiales eorum, qui compellunt ad vsuras soluendas vel denegant actionem in iudicio ad repetendum. Neque valet contra
hoc obiectio, quòd non datur actio in iudicio deceptis in contractu emptionis &
venditionis citrà dimidium iusti pretij, ergo simili modo licitum erit negare actionem in iudicio mutuatarijs, qui soluerunt
vsuras. Negamus enim consequentiam. Primò quidem, quia hoc est prohibitum iure Ecclesiastico: quod est superius iure
ciuili in his quæ pertinent ad salutem animarum. Deinde, quoniam est magna differentia inter vtrumque casum: quoniam
in priori casu, difficile erat & nimis importunum tribunalibus dignoscere multitudinem læsionum in contractibus emptionis & venditionis: at verò vsurarum
iniquitatem facile est iudicare: & idcirco lex Ecclesiastica voluit subuenire læsis per vsuram, non autem læsis in emptionibus & venditionibus.
AD argumenta in oppositum. Ad primum ex authoritate Diui Ambrosij, dicit glossa ibidem, sensum esse Ambrosij, quòd à nemine sunt exigendæ vsuræ: sicut nemini est nocendum. Quem sensum sequitur Magister Soto vbi suprà. Sed
profecto ista explicatio non quadrat cum
verbis Ambrosij, scilicet, cui iurè inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ. Constat autem quòd sæpenumero iustissimè inferuntur bella, ergo tunc iustè
poterunt auferri vsuræ. Melior ergo est explicatio nostra, quam supra dedimus definientes vsuram, scilicet, quòd Ambrosius loquitur de vsuris, quæ non sunt propriè vsuræ, sed secundùm apparentiam, scilicet, quæ alio titulo debentur: quanuis occasione mutui recuperantur.
Ad secundum quod erat quintum Diui Thomæ, respondetur, quòd optima est
eius responsio. Ad tertium argumentum
quod erat replica, respondetur negando
antecedens. Ad probationem respondetur,
quòd illa obligatio ad non petendum mutuatum, ante certum tempus, non est pretio æstimabilis per se loquendo, quantum
est ex vi mutui: quanuis aliquando possit accedere alius titulus, ratione cuius, talis obligatio sit pretio æstimabilis, sicut v. g.
obligatio ad mutuandum vel vendendum
solet dici pretio æstimabilis. Negamus autem, quòd obligatio mutuatoris ad non
petendum mutuatum vsque ad certum tempus sit semper pretio æstimabilis. Pro cuius maiori intelligentia & solutione trium
confirmationum, aduertendum est, & maximè obseruandum: quòd quia moralia
moraliter iudicanda sunt, non debemus
fingere res aliquas esse pretio æstimabiles
in aliquo euentu, in quo reuera non sunt
dignæ pretio. In huiusmodi autem obligationibus multæ fraudes possunt contingere propter hominum auaritiam. V. g. communiter dicimus, quòd obligatio ad mutuandum est pretio æstimabilis; & tamen
potest contingere, quòd aliquis à quo petitur mutuum respondeat se nolle mutuare hodie, sed quòd hodie se obligabit ad
mutuandum cras, vel post octo dies, vel
| post mensem, & quòd ratione huius obligationis petat aliquod pretium: quod æquiualet vsuris quas peteret, si modò mutuaret. In tali casu profectò nemo est, qui neget tale pactum vsurarium esse & fucato
titulo vsuram palliare; intendebat enim ille
homo exigere lucrum ex mutuatione illa,
& finxit pretium petere pro obligatione
mutuandi. Quemadmodum igitur respondendum erit ad prædictam fraudem in cuius fauorem poterat fieri tale argumentum,
scilicet, quòd ille mutuator prius exegerat
pretium pro obligatione mutuandi quod
erat licitum, & postea gratis mutuabat;
respondebimus etiam ad probationem illius antecedentis & ad tres confirmationes.
Dicimus igitur, quòd quando obligatio ad
mutuandum vel vendendum nulli prorsus
periculo exponit mutuaturum, vel venditurum, & reuera nullam incommoditatem
illi affert, non est pretio æstimabilis. Quapropter si venditor aliquis, qui paratus vendere omnibus, velit vendere alicui obligationem vendendi illi cras, aut post octo dies,
aut mensem, profectò propter hanc obligationem non potest exigere pretium distinctum à iusto pretio mercium. Secùs
autem si ex huiusmodi obligationibus ad
mutuandum vel vendendum incommodetur mutuaturus vel venditurus: tunc enim
licitum erit pro illa obligatione pretium
pro quantitate incommodationis exigere.
Et hoc modo iustè postulant pretium obligati reipublicæ ad prouidendum de carnibus aut piscatura. Ad hunc igitur modum obseruare oportet, quòd sicut obligatio mutuandi aliquando est pretio æstimabilis, aliquando nihil valet: ita etiam
obligatio non petendi mutuatum vel debitum potest aliquando pretio æstimari,
aliquando verò nullo pretio digna est. Exemplum sit, si quis se se obliget ad mutuandum
in omni euentu, vel in aliquo euentu speciali, potest esse aliquid periculi damni
emergentis vel lucri cessantis, vel alicuius
incommoditatis ipsi mutuatori: tunc profectò licitum est aliquod pretium exigere
pro illa obligatione. Quando verò ipse mutuaturus nulli periculo se exponit, neque in
aliquo incommodatur: non potest pretium exigere pro illa obligatione: sed iusta
recompensatio erit, si reddatur ei tantum
quantum pecuniæ mutuauerat. Et per hoc
patet via ad soluen das tres confirmationes.
Ad primam enim respondetur, quòd si Petrus & Ioannes æqualiter se habent, in hoc,
quòd neuter incommodatur ex illa commodatione pro tempore breuiori vel longiori, neuter potest pretium exigere pro
obligatione non petendi per totum annum.
V. g. quòd si Ioannes erat vir pecuniosus,
qui non habebat opus illa pecunia per totum annum, non poterit aliquid pretij exigere, propterea quòd se obligat ad non petendum per totum annum: hoc enim est
mutuare per totum annum. Imò verò in
eodem casu, si Petrus breuiori tempore
indigeret expendere suas pecunias, posset
petere ab eo pretium si prorogaretur sibi
solutio facienda: vel etiam si à principio peteretur ab eo vt mutuaret cum ea incommodatione, posset exigere aliquid pretij.
Nota tamen, quòd cum diximus & repetiuimus, si mutuator incommodatur, non
intelligimus solum quando patitur damnum
emergens vel lucrum cessans in pecunia: sed
etiam quando decebat illum exercere aliquem
actum liberalitatis aut magnificentiæ de aliqua operatione sibi necessaria vel conuenienti: tunc dicimus quod ligare se ad mutuum quando pecuniæ erant sibi necessariæ ad talia
opera exercenda, & quia caret eis toto illo
tempore, impeditur ne exerceat tales operationes; potest aliquam recompensationem exigere, dummodo illa incommodatio non sit fictitia.
Ad secundam confirmationem respondetur, quòd illa obligatio Ioannis ad mutuandum per annum integrum quotiescunque Paulus petierit mutuum, iudicio meo
æquiualet obligationi non petendi centum
aureos quos statim mutuaret. Vnde dico,
quod si non magis incommodatur ipse mutuator
in vno casu quàm in altero, non est licitum quod
in vno casu exigatur aliquid pretij, si in altero non exigitur. Et ipsa ratio facta in confirmatione nostra conuincit; & oppositum est
patefacere fenestram ad palliandas multas vsuras, dum asserunt Theologi quod pro obligatione
mutuandi potest exigi pretium, non autem pro
obligatione non petendi mutuatum. Nos enim
| vtrobique eandem rationem exigendi pretij
esse existimamus moraliter loquendo.
DVbitatur secundò circa solutionem
D. Thom. ad secundum argumentum, An vsura fuerit Iudæis concessa tanquàm licita, saltim erga alienigenas? Pro
cuius difficultatis intelligentia notandum
est, quòd vsura potest dupliciter accipi: vno
modo propriè & formaliter pro ipso lucro
ratione mutui ex pacto: alio modo impropriè & materialiter pro lucro quod accedit vltra sortem, non quidem ratione mutui, sed alio titulo. In priori acceptione diximus iam vsuram esse intrinsecè malam,
& iure naturæ prohibitam: neque in hac
acceptione vertimus in dubium, an fuerit
concessa tanquam licita Iudæis. Quoniam
manifestum est quòd sicut furtum propriè
& formaliter loquendo non potest esse licitum, etiam per diuinam potentiam: ita neque vsura potest à Deo concedi tanquam
licita. At verò Abul. consequenter ad suam
opinionem asserit, quòd vsura propriè concessa fuerit Iudæis erga alienos, tanquàm licita. Etenim secundùm eius sententiam, vsura est illicita, quia est prohibita iure positiuo: vnde autor legis poterit dispensare.
Cæterùm nos qui reprobauimus illam
sententiam Abulensis, disputamus in præsenti; An vsura in posteriori acceptione fuerit concessa Iudæis tanquam licita: sicut Deus
concessit Iudæis quando egrediebantur ab
AEgypto vt expoliarent AEgyptum petentes ab AEgyptijs vassa accommodata: quod
quidem Dominus concessit tanquam rerum
omnium Dominus. Atque ita illa acceptio
non erat furtum: quia mutabatur materia &
fiebat propria retinentium ex donatione
Dei. Nunc igitur pariter quærimus, an illud
lucrum ex vi mutui concederetur mutuatori, per legem Domini transferentis dominium lucri in mutuatorem. Et videtur pars
affirmatiua vera: quoniam aliàs lex illa esset
scandalum Iudæis & occasio peccandi. In oppositum autem est quod vsura reprobatur à summis pontificibus suprà citatis tanquam prohibita vtriusque testamenti lege. Item, quia in alijs
testimonijs veteris Testamenti citatis dubio
præcedenti reprobatur vsura.
In hac difficultate Conrad. de contract. q.
24. & Ioan. de Medina. in lib. de restit. tract.
de vsura. q. 2. ad 3. asserit, vsuram fuisse concessam Iudæis tanquam licitam. Sed contraria sententia nobis multò probabilior est, videlicet
quod vsura tantùm fuerit permissa Iudæis, etiam
loquendo formaliter & propriè de vsura: &
quòd nunquam fuerit concessa tanquam licita etiam materialiter & impropriè loquendo
de vsura in secunda acceptione. Hæc sententia probatur. Quia est magis consentanea sacris literis veteris Testamenti & dictis Conciliorum & Pontificum & Sanctorum. Ad argumentum verò factum respondetur, eam legem
esse intelligendam sicut explicabatur à prophetis & maioribus Iudæorum. Prophetæ autem
explicabant omnem vsuram esse illicitam vt patet ex testimonijs dubio præcedenti citatis.
ex Dauide & Ezechiele & Esdra. Ad exemplum vero quod affertur quando Dominus
concessit Iudæis accipere vasa AEgyptiorum;
Respondetur, quòd quando nobis non constat, quod Dominus concedat & faciat donationem transferendo dominium rei quæ erat aliena: debemus sequi regulam iuris naturæ. Constat autem de reuelatione Iudæis facta, vt retinerent vasa AEgyptiorum, non autem constat de concessione lucri ex mutuo: & idcirco non est eadem ratio. Notandum tamen, quod
hęc nostra sententia non est de fide, quia testimonia quæ pro illa adduximus, possunt legitimè explicari, aut de vsura formali, aut
certè de vsura erga fratres suos: non autem
erga alienigenas. Videatur Soto libro. 6. de
iust. quæst. 1. art. 1. ad 2. & Couar. lib. 5. Variarum cap. 1. num. 7. sed nos in præsenti exactiùs definiuimus hanc difficultatem.
DVbitatur vltimò, quæ nam intentio, vel
quæ nam spes lucri vltra sortem recipiendi, sufficiat ad constitiuendam realem vsuram,
& specialiter quærimus, an qui dat mutuum
cum spe recipiendi lucrum, aliàs non daturus mutuum, sit dicendus vsurarius? Arguitur primò & probatur, quod non liceat aliquid
lucri sperare ex mutuo absque peccato vsuræ. Nam Dominus Luc. 6. ait, mutuum date nihil inde sperantes. Secundò. Ex eo loco colligit Vrbanus III. capit. consuluit. de vsuris,
eum esse vsurarium qui non aliàs mutuo
daturus pecuniam credit eo proposito, vt licet
omnino conuentione cessante, plus tamen sor|te percipiat. Denique si quis pro beneficio
temporali speret aliquid spirituale est simoniacus, ergo si pro mutuo speret lucrum erit
vsurarius.
Sed in oppositum est primò, quòd si
quis donet rem aliquam spe obtinendi aliquod commodum à donatario, non peccat, ergo neque ille qui facit alteri beneficium mutuandi cum spe, quòd mutuatarius erit gratus, & respondebit ei cum alio
beneficio, non peccat.
Confirmatur. Quoniam in amicitia vtili, licitum est amico expectare recompensationem ab amico, ergo ex actione mutuandi, quæ vtilis est mutuatario, licitum
est mutuatori expectare aliquod benficium
à mutuatario. Antecedens docet D. Thomas quæstione præcedenti, articulo. 1. ad
tertium, ex Aristotele libro. 9. Ethicorum,
& idipsum docet Diuus Thomas infra
quæstione. 106. articulo. 5. & Caietanus
ibidem.
Arguitur secundò, & probo quòd mutuator possit saltem secundariò intendere
lucrum & sperare aliquam commoditatem
ex mutuo. Quoniam licitum est clerico interesse Canonicis horis & sacrificium missæ
offerre, principaliter quidem propter Deum,
minùs verò principaliter & secundariò propter distributiones & stipendium designatum celebranti, ergo &c.
Hæc quæstio proposita fuit Vrbano III.
vbi suprà, non tamen fuit explicitè definita, & propterea indiget explicatione.
Communis igitur omnium Iurisperitorum
sententia cum Innocentio IIII. & glossa
ibidem ea est. Distinguunt enim duplicem
intentionem, scilicet, principalem & primariam: & alteram secundariam & minus principalem. Tunc dicunt, quòd primaria & principalis intentio recipiendi aliquid vltra sortem, constituit vsurarium;
sed secundaria & minùs principalis intentio non constituit. In eadem sententia videtur esse Caietanus in hoc loco ad quartum, & in opusculo de vsura quæstione. 3.
& 4. Magister Soto omnem intentionem
siue principalem siue minus principalem
damnat tanquam vsurariam, vbi suprà articulo. 2. quanuis in articulo. 1. aliter videatur sentire. Carolus Molinæus excusat
ab vsura omnem intentionem siue principalem siue minùs principalem: dummodo
absit pactum. Ita refert Nauarro super cap.
10. 14. quæst. 3.
PRO decisione huius difficultatis sit
prima conclusio. Intendere seu sperare lucrum ex mutuo, siue principali siue
minus principali, siue primaria siue secundaria intentione (ex iustitia tamen & obligatione) est vsura. Conclusio est Caietani tomo. 3. opuscul. opusculo de vsura quæstione. 2. & Soto vbi suprà, quanuis varius videatur in primo & secundo articulo.
& est etiam communis recentiorum in Theologia. Probatur conclusio. Vsura est lucrum
ratione mutui ex obligatione (aut quod idem
est) pretium vsus rei mutuatæ, ergo intendere tale lucrum ex obligatione & tale pretium, intentio vsuraria erit, quæcunque
illa intentio sit. Antecedens patet ex supradictis, vbi ad illum modum definiuimus vsuram pro obiecto, ac subinde actus
qui versatur circa tale obiectum vsurarius erit.
Secundò probatur. Intentio secundaria circa obiectum cuiuscunque habitus siue studiosi siue vitiosi, non tollit rationem formalem talis habitus, sed vt plurimum tollit rationem per se primariam, & finit omnem rationem secundariam, ergo intentio etiam secundaria circa obiectum vsuræ constituit actum vsurarium per se secundò. Antecedens explicatur exemplo.
Adulterium propter furtum re vera mœchia est, & in specie mœchiæ & denominat mœchum: quanuis reuera ille magis
sit fur quam mœchus: primò & per se fur;
at secundò & per se mœchus est. Hæc conclusio est concedenda argumentis pro parte negatiua, & iuxta eam intelligenda est sententia Magistri Soto.
Secunda conclusio. Intendere lucrum
siue principali intentione siue minùs principali, siue primaria siue secundaria, non
ex obligatione ciuili, sed ex gratitudine,
nullum est omnino peccatum. Probatur
ex opposita ratione. Vsura est lucrum ratione mutui ex obligatione, vel est pretium vsus
rei mutuatæ: sed qui intendit lucrum ex gratitudine quacunque intentione non intendit pretium
| nec intendit ex obligatione, ergo implicat contradictionem quòd sit ibi vsura.
Secundò probatur. Vsuræ vitium peccatum est contra iustitiam, sed vbi nulla est
obligatio iniuriosa cessat iniustitia omnis:
ergo cessat vsura. Confirmatur. Sine aliquo prorsus vitio potest quis sperare lucrum ex operibus suis, si adhibeat finem
honestum vel necessarium, vt docuit Diuus Thomas articulo vltimo quæstionis præcedentis; ergo poterit quis mutuum dare sperando lucrum sine aliquo
prorsus vitio: modò tamen ordinet lucrum ad finem honestum aut necessarium. Sequitur hinc, non esse argumentum
aut iudicium sufficiens vsuræ commissæ,
quòd mutuator aliàs non daret mutuum, nisi speraret lucrum aliquod. Corollarium
est manifestum, quia licitum est vt diximus sperare etiam principaliter lucrum ex
gratitudine, ergo &c. Confirmatur. Fas est
cuique nolle conferre beneficium in eum,
quem existimat ingratum futurum, si aliàs
licitum erat, non conferre ei. Deinde probatur. D. Thom. in quodlibeto. 8. articul. 11.
asserit, quòd clericus qui principaliter quidem vadit ad Ecclesiam propter Deum, &
interest diuinis officijs, secundariò tamen
& minùs principaliter propter distributiones, ita vt aliàs non esset iturus; iste talis clericus non est simoniacus; ergo neque is qui
mutuum dat spe lucri, aliàs non daturus.
Denique, harum conclusionum doctrina
simul & huius corollarij, videtur esse aperta D. Thom. in articulo sequenti, vt colligere facilè quisque potest ex conclusionibus articuli præcedentis: iuxta quam
doctrinam conciliari potest communis opinio distinguens primariam & secundariam intentionem in hac parte: cum opinione secunda quæ non distinguit. Etenim
opinio communis vocat primariam intentionem & principalem, eam quæ ex obligatione ciuili, & iustitia aliquid sperat: secundariam verò eam, quæ ex gratitudine
tantum, & certè hæc est expressa mens Caietani in locis allegatis. Sed quoniam hæc
materia moralis est, descendamus oportet ad tractationem magis particularem.
Sit ergo tertia conclusio. Qui mutuum dat
intendens lucrum maximè si explicet mentem suam mutuatario, si aliàs non esset
mutuum daturus, est suspectus vsurarius.
Probatur primò. Difficile est admodùm
dignoscere, an talis mutuator ex obligatione speret & intendat lucrum, an potius
ex gratitudine: maximè cùm lucri amor
soleat excæcare mentis oculos: ita vt ipse
mutuator facilè falli possit existimans se ex
gratitudine sperare, cùm reuera ex ciuili
potius obligatione speret. Secundò. Mutuatarius æstimari debet qui ad redimendam vexationem suam rependit lucrum,
magis quàm ex gratitudine, potissimum
cum explicuit illi mentem suam mutuator. Denique, non caret vsuræ suspicione
vehementi, compellere mutuatarij voluntatem ad rependendum aliquid pro mutuo, quanuis dicat mutuator se non obligare illum ex iustitia, sed ex morali debito
& gratitudine tantùm. Certè hoc videtur
pactum implicitum, & vsurarium. Hinc sequitur corollarium. Qui ad hunc modum
dat mutuum non est absoluendus, quovsque mutuatarius explicuerit suam mentem gratam & beneuolam, & condonet id
quod accepit mutuator vltra sortem.
Cæterum superest demum speculatiuè inquirere, An hæc propositio sit concedenda,
licitum est mutuanti ratione mutui intendere principaliter lucrum?
PRO cuius rei intelligentia animaduertendum est, mutuum in sui ratione
duo includere; alterum quidem antecedenter, videlicet beneuolentiam & amicitiam & gratiam, siquidem mutuum non
fit ex iustitia antecedente sed ex amore &
beneuolentia misericordia & beneficentia, &c. Alterum verò quod includit, est
iustitia: siquidem mutuatio contractus
quidam est & actus iustitiæ essentialiter. Et
quia, quod quælibet res includit intrinsecè & essentialiter magis principaliter includit, quàm id quod antecedenter includit; neutiquam licitum erit, ratione mutui sperare lucrum, quia ratione mutui,
idem est quod ratione contractus.
Ad primum argumentum pro parte negatiua respondetur illud testimonium esse intelligendum ex iustitia & obligatione ciuili,
| ac denique iuxta ea quæ modò dicebamus
magis principaliter ratione mutui: alioquin
si vt iacet ita generaliter intelligeretur, non
liceret (quod falsissimum est) etiam amorem & beneuolentiam exigere & sperare
ratione mutui, dicitur siquidem, nihil inde sperantes. Ex his patet responsio ad Vrbanum III.
Sed contra hanc solutionem arguitur.
Si quis conferat alicui beneficium spirituale cum hac intentione quòd ex gratitudine sit aliquid accepturus, est simoniacus,
ergo idem est dicendum in mutuo in quo intueretur beneficium temporale ex gratitudine. Antecedens patet ex definitione Pij V.
in proprio motu, vbi declarat & condemnat talem donationem tanquàm simoniacam. Consequentia patet. Quoniam quod
in spiritualibus est simonia, in temporalibus est vsura. Respondetur, quòd stando
in iure naturæ donatio relata in antecedenti non est simoniaca: sed tantum est mala,
quia prohibita: vnde non sequitur idem de
vsura, nisi similiter tale mutuum prohibeatur, quod à republica non factum est, cum tamen fieri posset.
Ad secundum respondetur similiter, distinguo antecedens. Etenim si quis ex obligatione ciuili & iustitia, pro beneficio temporali speret aliquid spirituale, simoniacus
erit: non autem si ex gratitudine, & beneuolentia: maximè quoniam dato antecedenti, poterat in præsentia negari consequentia: siquidem cùm res spirituales non
possunt æstimari temporalibus beneficijs,
maxima est irreuerentia si pro re temporali speretur aliquid spirituale vtcunque speretur: quæ irreuerentia non fit dum pro beneficio temporali speratur lucrum temporale. Ad argumenta in oppositum respondetur, ea probare secundam conclusionem
& corollarium quod ex illa illatum est.
Doctrina demum Diui Thomæ in responsione ad sextum, notanda est de duplici vsu, altero principali, altero minus principali pecuniæ: super quam doctrinam innititur tota quæ traditur disputatio & tractatio de cambijs, de qua nos disseremus inferius. Interim legatur dominus Caietanus
super hunc locum.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm liceat pro pecunia mutuata, aliquam aliam commoditatem ex petere.
AD Secundum sic proceditur. Videtur quòd aliquis possit pro pecunia
mutuata aliquam aliam commoditatem expetere. Vnusquisque enim licitè potest suæ indemnitati consulere. Sed quandoque damnum aliquis
patitur ex hoc, quòd pecuniam mutuat. Ergo licitum est ei suprà pecuniam mutuatam aliquid aliud pro
damno expectare vel etiam exigere.
¶ 2 Præterea. Vnusquisque tenetur ex quodam debito honestatis aliquid recompensare ei qui sibi gratiam fecit, vt dicitur in 5. Ethicor.
Sed ille qui alicui in necessitate constituto pecuniam mutuat, gratiam
facit, vnde & gratiarum actio ei
debetur: ergo ille qui recipit, tenetur naturali debito aliquid recompensare. Sed non videtur esse illicitum obligare se ad aliquid, ad quod
quis ex naturali iure tenetur, ergo
non videtur esse illicitum, si aliquis
pecuniam alteri mutuans, in obligationem deducat aliquam recompensationem.
¶ 3 Præterea. Sicut est quoddam
munus à manu, ita etiam est quoddam munus à lingua, & ab obsequio.
Vnde dicit glo. Isaiæ. 33. Beatus qui
excutit manus suas ab omni munere. Sed licet accipere seruitium vel
etiam laudem ab eo, cui quis pecuniam
mutuauit: ergo pari ratione licet
quodcunque aliud munus accipere.
¶ 4 Præterea. Eadem videtur esse comparatio dati ad datum & mutuati ad mutuatum. Sed licet pecuniam accipere pro alia pecunia data, ergo licet accipere recompensationem alterius mutui pro pecunia mutuata.
¶ 5 Præterea. Magis à se pecuniam
alienat, qui eam mutuando dominium transfert, quàm qui eam mercatori vel artifici committit. Sed licet lucrum accipere de pecunia commissa mercatori vel artifici: ergo licet etiam lucrum accipere de pecunia mutuata.
¶ 6 Præterea. Pro pecunia mutuata potest homo pignus accipere, cuius vsus posset pretio aliquo
vendi: sicut cùm impignoratur ager
vel domus, quæ inhabitatur. Ergo
licet aliquod lucrum habere de pecunia mutuata.
¶ 7 Præterea. Contingit quandoque quòd aliquis carius vendit
res suas ratione mutui, aut vilius
emit quod est alterius, vel etiam pro
dilatione pretium auget, vel pro
acceleratione diminuit, in quibus
omnibus videtur aliqua recompensatio fieri quasi pro mutuo pecuniæ. Hoc autem non manifestè apparet illicitum. Ergo videtur licitum esse aliquod commodum de
pecunia mutuata expectare, vel etiam
exigere.
SED contra est, quod Ezech. 18.
dicitur inter alia quæ ad virum iustum requiruntur, Si vsuram & superabundantiam non acceperit.
RESPONDEO dicendum,
quòd secundùm Philosophum in
4. Ethicorum. Omne illud pro pecunia habetur, cuius pretium potest pecunia mensurati: & ideo sicut
si aliquis pro pecunia mutuata, vel
quacunque alia re, quæ ex ipso vsu
consumitur, pecuniam accipit ex
pacto tacito vel expresso, peccat contra iustitiam, vt dictum est: ita
etiam quicunque ex pacto tacito,
vel expresso quodcunque aliud acceperit, cuius pretium pecunia mensurari potest, simile peccatum incurrit. Si verò accipiat aliquid huiusmodi, non quasi exigens, nec
quasi ex aliqua obligatione tacita
vel expressa, sed sicut gratuitum donum, non peccat, quia etiam antequam pecuniam mutuasset, licitè
poterat aliquod donum gratis accipere: nec peioris conditionis efficitur per hoc, quod mutuauit. Recompensationem verò eorum, quæ pecunia non mensurantur, licet pro
mutuo exigere, puta beneuolentiam
& amorem eius, qui mutuauit, vel
aliquid huiusmodi.
AD primum ergo dicendum,
quòd ille qui mutuum dat, potest
absque peccato in pactum deducere cum eo, qui mutuum accipit,
recompensationem damni, per quod
subtrahitur sibi aliquid quod debet
habere. Hoc enim non est vendere vsum pecuniæ, sed damnum vitare. Et potest esse, quod accipiens
mutuum, maius damnum euitet,
quàm dans incurrat. Vnde accipiens mutuum cum sua vtilitate, damnum alterius recompensat.
Recompensationem verò damni,
quod consideratur in hoc, quòd de
| pecunia non lucratur, non potest
in pactum deducere: quia non debet vendere id quod nondum habet, & potest impediri multipliciter ab habendo.
AD secundum dicendum, quòd
recompensatio alicuius beneficij dupliciter fieri potest. Vno quidem modo ex debito iustitiæ: ad quod aliquis ex certo pacto obligari potest:
& hoc debitum attenditur secundùm quantitatem beneficij, quod
quis accepit. Et ideo ille qui accepit mutuum pecuniæ vel cuiuscunque similis rei, cuius vsus est eius
consumptio: non tenetur ad plus
recompensandum, quàm mutuo
acceperit. Vnde contra iustitiam
est, si ad plus reddendum obligetur. Alio modo tenetur aliquis ad
recompensandum beneficium ex
debito amicitiæ in quo magis consideratur affectus, ex quo aliquis
beneficium contulit, quàm etiam
quantitas eius quod fecit. Et tali debito non competit ciuilis obligatio per quam inducitur quędam necessitas, vt non spontanea recompensatio fiat.
AD tertium dicendum, quòd
si aliquis ex pecunia mutuata expectet, vel exigat, quasi per obligationem pacti taciti vel expressi, recompensationem muneris ab obsequio,
vel à lingua: perinde est acsi expectaret vel exigeret munus à manu:
quia vtrunque pecunia æstimari potest, vt patet in his, qui locant operas suas, quas manu vel lingua exercent. Si verò munus ab obsequio
vel à lingua non quasi ex obligatione rei exhibetur, sed ex beneuolentia, quæ sub æstimatione pecuniæ
non cadit, licet hoc accipere & exigere & expectare.
AD quartum dicendum, quòd
pecunia, non potest vendi pro pecunia ampliori quàm sit quantitas
pecuniæ mutuatæ quæ restituenda
est: nec ibi aliquid est exigendum
aut expectandum, nisi beneuolentiæ affectus, qui sub æstimationem
pecuniæ non cadit: ex quo potest
procedere spontanea mutuatio. Repugnat autem ei obligatio ad mutuum faciendum in posterum: quia
etiam talis obligatio pecunia æstimari posset. Et ideo licet simul mutuanti vnum, aliquid aliud mutuum
recipere, non autem licet eum obligare ad mutuum in posterum faciendum.
AD quintum dicendum, quòd
ille qui mutuat pecuniam, transfert dominium pecuniæ in eum,
cui mutuat. Vnde ille, cui pecunia
mutuatur, sub suo periculo tenet
eam, & tenetur eam restituere integrè. Vnde non debet amplius exigere ille, qui mutuauit. Sed ille qui
committit pecuniam suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cuiusdam, non transfert dominium pecuniæ suæ in illum, sed
remanet eius: ita quòd cum periculo ipsius mercator de ea negotiatur,
vel artifex operatur. Et ideo sic licitè potest partem lucri inde prouenientis expetere tanquam de re sua.
AD sextum dicendum, quòd si
quis pro pecunia sibi mutuata obliget rem aliquam, cuius vsus pretio
| æstimari potest, debet vsum illius
rei ille, qui mutuauit, computare in
restitutionem eius quod mutuauit:
alioquin si vsum illius rei quasi gratis sibi superaddi velit, idem est ac si
pecuniam acciperet pro mutuo:
quod est vsurarium: nisi fortè esset
talis res, cuius vsus sine pretio soleat concedi inter amicos, sicut patet de libro accommodato.
AD septimum dicendum, quòd
si aliquis cariùs velit vendere res
suas, quàm sit iustum pretium, vt
de pecunia soluenda emptorem expectet, manifestè vsura committitur: quia huiusmodi expectatio pretij soluendi habet rationem mutui.
Vnde quicquid vltra iustum pretium
pro huiusmodi expectatione exigitur, est quasi pretium mutui, quod
pertinet ad rationem vsuræ. Similiter etiam si quis emptor velit rem
emere viliùs, quàm sit iustum pretium, eo quòd pecuniam antè soluit, quàm possit ei res tradi, est peccatum vsuræ: quia etiam ista anticipatio solutionis pecuniæ habet mutui rationem, cuius quoddam pretium est, quod diminuitur de iusto
pretio rei emptæ. Si verò aliquis de
iusto pretio velit diminuere, vt pecuniam prius habeat, non peccat
peccato vsuræ.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Vsura est pro pecunia mutuata exigere ex pacto quodcunque æstimabile pretio aliquo.
Secunda conclusio exigere ex gratitudine etiam pro pecunia mutuata, rem pecunia
æstimabilem, non est peccatum.
Tertia conclusio. Licitum est pro mutuo
exigere compensationem, in his quæ pecunia æstimari non possunt, v. g. beneuolentiam & amorem. Huius articuli tractatus
non distinguitur à tractatione præcedentis
articuli nisi tantum, qua ratione distinguitur pretium à re cuius est pretium: quæ distinctio ferè nulla est quantùm ad moralem
attinet materiam. Et idcirco pro huius articuli intelligentia conferunt quàm maximè, quæ articulo præcedenti adnotauimus
potissimum in dubio vltimò.
COMMENTARIVS.
EXordiri autem libet huius articuli explicationem à tertiæ conclusionis examine. Videtur autem ea conclusio esse falsa.
Primò. Amicitia & beneuolentia multò pretiosiores sunt, quàm res aliæ pretio
æstimabiles, vt docet D. Thom. in prima
conclusione, ergo neque amicitia potest exigi.
Secundò. Non licet ratione mutui in pactum ducere externa amicitiæ & beneuolentiæ signa. v. g. non licet obligare mutuatarium quòd exhibeat se affabilem mutuanti, ergo neque amicitiam ipsam. Antecedens
probatur: quia omnes actiones affabilitatis,
v. g. nudare caput aut genuflectere, sunt pretio æstimabiles; ergo ratione mutui non possunt deduci in pactum.
Arguitur tertiò. Si quis intulit alteri iniuriam, non est licitum obligare eum qui passus est iniuriam ad hoc, vt ratione mutui condonet iniuriam, ergo &c. Antecedens probatur, quoniam condonatio iniuriæ etiam
legibus & iudicum sententijs pretio æstimatur, vnde & multi pro illata sibi iniuria, remittenda pretium accipiunt. ¶ Nihilominus
conclusio D. Thom. certissima est, sed intelligenda, non quidem de rebus spiritualibus:
quoniam illæ vt quæst. 100. definitur non
possunt exigi ratione mutui: sed intelligenda est de rebus temporalibus quarum homo est dominus absolutus, & quæ positæ
sunt in beneuolentia & comitate & vrbanitate & dignitate, quæ res digniores sunt &
magis ab hominibus æstimantur: quàm illæ
quæ pecunia & pretio obtineri possunt. Verumtamen quoniam huiusmodi rebus repugnat ratio obligationis ciuilis: consequenter in illis non potest fieri iniuria, eo quòd sunt
omnino voluntariæ. Vnde patet responsio ad
primum argumentum. Est autem difficile dissoluere quæstiunculas quæ tanguntur in argu. 2. & 3.
| Magister Soto vbi sup. art. 2. ait, non solùm
intuitu contrahendæ amicitiæ licitum esse
mutuare, sed etiam amicitiæ signa in pactum
deducere: nam verum amorem impossibile
est pacto acquirere. Fatetur autem circa materiam tertij argumenti, licitum esse mutuanti pacisci ratione mutui de condonatione iniuriæ quam ipse mutuator intulit, præsertim antequàm sit à iudice condemnatus, &
citat pro hac sententia Syluest. verbo, vsura.
§. 12. & probat: quia iure amicitiæ exhiberi
solent externa amicitiæ indicia, ergo ex vi
mutuationis possunt deduci in pactum huiusmodi signa amicitiæ.
Nota pro huius rei intelligentia, operationes præsertim externas posse ordinari ad diuersos fines, & consequenter posse recipere
varias rationes formales à diuersis finibus &
pertinere ad diuersos habitus etiam elicitiuè. Est exemplum. Cantatio symboli in ecclesia, secundùm quod refertur ad cultum
diuinum pertinet ad virtutem religionis elicitiuè, sed secundùm quòd refertur ad confitendum ore fidem, pertinebit elicitiuè ad
virtutem fidei. Ad hunc modum dicimus,
quòd signa beneuolentiæ exteriora, si referantur ad iustitiæ finem & obiectum, sicut
reuera referuntur quando ex pacto exiguntur ratione mutui: tunc pertinent ad iustitiam
elicitiuè. At verò si referantur ad amicitiæ
finem & obiectum, sicut referuntur quando
requiruntur ex gratitudine & amicitia, pertinent ad virtutem amicitiæ. Ex hac doctrina
patet quid dicendum sit ad quæstiunculas
propositas. Etenim nunquam licet in pactum
deducere ratione mutui exteriora amicitiæ
signa, vel reconciliationem, vel iniuriæ remissionem: quia ratione pacti referuntur istæ
actiones ad iustitiæ finem, ex iustitia verò
non licet ratione mutui aliquid vltra sortem
exposcere. Et hinc patet responsio ad argumenta supra facta. Amor siquidem interior
& beneuolentia nullo pacto potest referri
ad iustitiæ finem, sed necessario ad amoris
finem: neque enim subijcitur aut subijci potest ille amor necessitati aut obligationi ciuili. Cæterum externa illius signa referuntur
ex pacto ad iustitiæ finem, & idcircò iure
amicitiæ exhiberi solent hæc signa si relinquantur naturæ suæ & non referantur ad
alium finem. At verò cum ex pacto referuntur ad iustitiæ finem induunt aliam naturam, videlicet iustitiæ, & tantum retinent
materialiter naturam qua significant amicitiam.
Ex prima & secunda conclusione colligit in præsentia Caietanus multorum casuum
decisionem quos item resoluit in sua summa, verbo vsura, & Soto in allegato art. 2.
Primus casus est, si mutuator obliget mutuatarium ratione mutui ad colendum agrum
ipsius mutuantis, exhibita tamen iusta mercede pro operis suis. Et idem est, si ratione
mutui exigat vt veniat ad emendum iusto
pretio in sua officina, ad molendum in suo
molendino, ad coquendum in suo furno.
Hos contractus approbant multi Summistæ.
D. Antoninus. 1. par. tit. 1. cap. 7. §. 10. Summa Rosella & Angelica quos refert Syluest.
verbo, vsura. 1. §. 7. quos sequitur Adrianus
4. Sentent. in materia de restitutione, tractatu de vsura, fol. 38. qui asserit in eàdem sententia esse Gregorium Ariminum. Hos tamen contractus reprobant communiter autores. Legatur Syluest. Caiet. Soto vbi supra.
& Ioan. de Medina. C. de restitutione, tractatu de vsura, quæst. de vsura restituenda.
Sed pro huius rei intelligentia animaduertendum est. Contractum istum duobus
modis celebrari posse. Primo modo tanquam
mutui contractum, ita vt teneatur is qui pecuniam accipit reddere eam pecuniæ summam ei qui dedit. Secundo modo celebrari
potest hic contractus tanquàm contractus
conductionis & locationis, ita vt qui pecuniam accipit non teneatur ad eam reddendam vllo tempore: sed tantum ad exhibendas operas suas in colendo agro eius qui pecuniam dedit.
His præmissis sit prima conclusio. Si primo modo celebretur contractus tanquàm
mutui contractus, vsura est manifesta obligare mutuatarium ad colendum agrum, &c.
etiam iusta mercede. Hæc conclusio est contra Adrianum & alios Summistas, & probatur manifestè. Obligatio ad colendum agrum
mutuantis, etiam persoluta iusta mercede, est
pecunia æstimabilis, ergo non potest exigi
ratione mutui citra vsuram. Antecedens probatur. Agricola liber erat & habebat facultatem ad laborandum in agro huius vel illius
| hominis: ergo astringere illum ad laborandum in huius hominis agro, pretio æstimari potest, siquidem libertas pretio æstimabilis est.
Secunda conclusio. Si celebretur contractus secundo modo: contractus ille est iustus & sanctus sine vlla vsuræ labe. Hæc est
contra Soto vbi suprà qui ait, non auderem
hunc contractum admittere: nam illa anticipata solutio, mutuatio quædam est pecuniæ per operas alterius soluendæ: quare obligatio fit ratione mutui. Nihilominus tamen
conclusio probatur, quantùm videtur apertè. Agricola potest locare operas suas futuras in æstate iustè: rursus qui conducit tales
operas futuras, potest continuò citra dubium
soluere pretium & anticipare solutionem,
modò tamen iustum pretium soluat: & ratione anticipatæ solutionis non minuat pretium: ergo iste contractus locationis & venditionis iustissimus est. Probatur etiam conclusio simili quodam. Licet hero conducere famulum qui seruiat illi toto anno sequenti, & persoluere continuò iustam illius
mercedem anticipata solutione, ergo ad eundem modum licebit conducere operas coloni, exhibendas in æstate aut hyeme. Tertiò
probatur. In huiusmodi contractu sicuti est
obligatio ex parte coloni ad exhibendas
operas suas in ministerium eius qui pecuniam
dedit: ita ex contra ex parte pecuniam dantis,
est obligatio ad nunquam petendam propriam pecuniam; sed obligatio iustò potest
exigi pro obligatione: ergo iste contractus
est sanctus. Vltimò probatur conclusio. Qui
dat pecuniam, per huiusmodi contractum
non recipit pretium vsus pro pecunia mutuata; ergo non recipit vsuram. Antecedens
probatur, solum recipit operas coloni agricolæ; at agricolæ operæ sunt pretium pecuniæ non vsus pecuniæ; siquidem agricola
nunquam reddet pecuniam: ergo &c. Confirmatur. Iniquitas vsuræ hæc est, quòd vendatur idem bis, aut vendatur semel id quod
nullo pretio est æstimabile; hęc autem iniquitas (vt patet manifeste cuiq́ue intuenti) longè ab est ab isto contractu. Ad argumentum
autem sapientissimi Magistri Soto respondetur, negando anticipationem illam solutionis esse mutuationem pecuniæ per operas alterius soluendæ: sed est conductio &
redditio pretij operarum quas agricola exercebit in domini commodum. Itaque per
tale pretium redditum, manet obligatus & astrictus agricola ad soluendum &
ministrandum & vendidit operas suas, actiones & libertatem alteri. Ad eundem modum dicendum est in alijs contractibus relatis in principio huius casus. Illi siquidem
omnes erunt vsurarij, si sint contractus mutuationis: erunt autem iusti si sint contractus conductionis & locationis emptionis
& venditionis. Itaque qui accipit pecuniam
non tenetur pecuniam soluere, sed tenetur
illam operam exhibere ad quam se obligauit. Iuxta istum modum, excusandi sunt ab
vsura multi agricolæ qui bona fide faciunt
huiusmodi contractus.
Secundus casus seu quæstiuncula præcedenti coniuncta est, an licitum sit dare mutuum, ea lege, vt mutuarius conducat pretium
seu fundum mutuantis?
De qua re sit prima conclusio. Vsura est
manifesta, si ratione mutui obligetur mutuatarius ad conducendum agrum seu fundum
mutuantis. Probatur manifestè. Talis obligatio est pretio æstimabilis, ergo &c.
Secunda conclusio. Contractus iste debet haberi suspectus de vsura quocumque
modo celebretur; itaque vt plurimum est
vsurarius. Explicatur conclusio prima. Contractus manifestè est vsurarius quando ratione mutui augetur pretium in fundi conductione & locatione, etenim illud pretij
augmentum æstimabile pretium est. Secundò. Vsurarius est talis contractus, etiam si pretium fundi non augeatur in locatione, quando sunt pauci coloni qui veniunt fundum
conducere; datur autem mutuum, vt mutuatarij locent fundum eodem pretio quo antea locatus fuerat, ad quod pretium alij nolebant accipere, ergo in tali contractu euidens
suspicio de vsura est existimanda. Ratio est
in promptu: quoniam vt diximus in quæstione præcedenti, emptorem raritas iustè
facit res vilescere ac, subinde cum in præsentia sint pauci conductores agri: pretium
iustè decrescit; iniquum ergo est & vsurarium ratione mutui, conseruare agrum in
eodem pretio.
Tertia conclusio. Nihilominus tamen
aliquando poterit contractus iste taliter celebrari vt iustus sit. Primò, iustus erit (supposito semel quòd non est obligatio ad conducendum) si fundi dominus ad viri boni
arbitrium minuat pretium propter paucitatem conducentium, vel suppleat in re illa aliud pretium. Secundò, si isti contractus bona fide fiant & fundus aliàs locetur
pretio iusto, quoniam cum iam per mutuum
agricolæ habeant, vnde possint emere boues, & reliqua necessaria ad culturam fundi, non est tum temporis paucitas colonorum seu conducentium: & idcirco iam
non minuitur iustè fundi pretium hac ratione.
Tertius casus seu quæstiuncula est, an
mercator qui obligat mutuatarium vt partem saltim vnam mutui recipiat in mercibus, committat vsuram? V. g. solent quandoque Principes laborare inopia pecuniæ
ad soluenda militibus stipendia; rogant insignem quendam mercatorem vt mutuam
det illam pecuniam, mercator vero respondet se partem pecuniæ daturum numeratam, partem vero teneatur Princeps ipse in
mercibus accipere.
Prima conclusio. Contractus iste mutui
vt propositus est, obligando videlicet mutuatarium ad accipiendam partem in mercibus, est vsurarius manifestè. Ratio est.
Obligatio illa ad emendas merces mutuantis etiam credita pecunia, æstimabilis est
pretio, ergo &c. Deinde solent interuenire
in huiusmodi contractibus aliæ iniquitates,
videlicet carius vendunt tales mercatores
mutuantes merces suas, ex eo quòd vendunt
credita pecunia, rursus petunt à mutuatario lucrum cessans cum reuera non esset
lucrum, ac denique in exemplo posito cogunt milites emere merces, quibus reuera
ipsi milites non indigent & quas continuo
milites diuendere debent pretio multò viliori quàm emerint.
Secunda conclusio. Sub forma & re emptionis & venditionis poterit hic contractus
iustè celebrari ad hunc modum. Accedit
mutuatarius ad petendum mutuum à mercatore celebri, mercator respondet se nolle
mutuum dare, esse tamen paratum ad vendendas merces quas habet domi suæ venditioni expositas, quibus mercibus ipse mutuatarius poterit suæ subuenire necessitati.
Dico igitur. Quod si talis contractus bona
fide fiat non animo palliandi vsuram, & alię
merces vendantur iusto pretio quòd licitus est. Secundò. Demus quòd mercator
iste non habeat alias pecunias quas posset
mutuas dare petenti mutuum, nemo certè
condemnaret talem contractum in quo venderet
quas habet merces, ergo &c. Probatur, quoniam impertinens est omnino ad iustitiam talis
contractus, quòd mercator habeat vel non
habeat pecunias quas possit mutuas dare.
Denique probatur. Si nunquàm petitum esset mutuum ab isto mercatore, sed à principio is qui indiget peteret, vt mercator venderet illi merces; citra dubium venditio celebrata ad modum suprà dictum erit iusta, ergo etiam si petierit mutuum, mercator verò recusauerit mutuum dare & ambo conuenerint in emptione & venditione
mutui non erit iniustus talis contractus. Sed
contra hanc secundam conclusionem sunt
duo argumenta. Primum. Emptor qui emit
tales merces cogitur continuò eas vendere
viliori pretio; ergo fit illi iniuria per talem
contractum. Secundò. Sequeretur, quòd ille
mercator qui vendit merces mille. v. g. aureis, possit continuò statim à celebratione
contractus, emere rursus merces easdem ab
eodem emptore non gentis aureis; Consequens est approbare pestilentissimum genus contractus, quod à nostris dicitur mohatras, o baratas, ergo.
Ad primum respondetur. Interuenire fortasse posse quandoque in huiusmodi contractu vitium contra charitatem; vt si mercator possit mutuum dare nolit tamen sed
vendere merces, quas continuò cogitur
emptor ipse diuendere viliori pretio. Cæterum nulla est iniuria contra iustitiam; (etenim vti vidimus quæstione præcedenti)
propter vendendi modum, iustè diminuitur pretium in mercibus vltroneis: & idcirco illud vilius pretium in quo emptor in nostro casu vendit postea illas merces: est iustum illarum pretium. Est simile. Accedit
quispiam ad petendam vestem commodatam ab altero, tamen ille alter non vult com|modare sed vendere, qui autem petit commodatam vestem non habet pecunias quibus emat sed accipit eas ad vsuras ab alio
quopiam vt emat vestem, citra dubium non
peccat contra iustitiam is qui vendit vestem
& noluit commodare: quanuis daremus
quòd interdum peccaret contra charitatem.
Ad secundum respondetur primò, quòd
si mercator iste à principio vendidit merces cum pacto emendi rursus easdem viliori pretio: talis contractus est pestiferus reipublicæ qui dicitur mohatra & illi dicuntur mohatreros y barateros. Respondetur secundò. Quod si mercator ille bona fide
(quæ vt plurimum non interuenit) vendidit
merces suas, ignarus omnino voluntatis eius
qui emit, postea vero videns quòd qui emit
ab eo merces procurat eas diuendere emit
eas iusto pretio, sicuti si venderentur in publica auctione: talis contractus erit iustus,
etiam si pretio emat viliori, sunt enim illæ
merces vltroneæ. Ex horum casuum resolutione, licet similium casuum resolutionem
colligere.
Tertia conclusio. Si mutuatarius non obligatur ad recipiendam mutui partem in mercibus, sed tantum dicat mutuator, vellem vt
partem in mercibus reciperes: non video
vsuræ rationem, modò tamen merces venditæ sint vsui futuræ mutuatario & vendantur iusto pretio. Probatur. In tali contractu
non exigitur aliqua obligatio neque res æstimabilis pretio ratione mutui; & aliàs nulla
est iniquitas in emptione & venditione mercium: ergo talis contractus est iustus.
Iam verò in responsione ad primum
definit D. Thom. quid sentiendum sit de
duobus titulis qui prætendi solent ad accipiendum aliquid pro mutuo. Primus est
damnum emergens: secundus lucrum cessans. Et proinde statuit duas conclusiones.
Prima conclusio. Qui mutuum dat potest absque peccato in pactum deducere cum
eo qui mutuum accipit, recompensationem
damni emergentis per quod subtrahitur illi
aliquid quod debet habere.
Secunda conclusio. Lucrum cessans non
potest mutuator in pactum deducere. Explicatur prima conclusio. Damnum emergens
est detrimentum quod mutuator solius mutuationis causa incurrit. Sit exemplum. v. g. habet quis paratam pecuniam ad reparandam
domum quæ minatur ruinam, si autem det
illam pecuniam mutuam petenti ruet domus, quæ postea non poterit nisi maiori pecuniæ summa reædificari; illud detrimentum maioris summæ pecuniæ consumendæ in ædificatione, dicitur damnum emergens. Item, si quis accipiat ad vsuras pecuniam
quæ illi mutuo petitur, poterit vsuras illas ratione damni emergentis petere. Item, si mercator cogitur viliori pretio merces suas vendere ad congregandam eam pecuniæ summam quæ illi mutua petitur: poterit illud
detrimentum quod ex venditione illa viliori pretio facta incurrit, in pactum ducere.
Cæterùm huic conclusioni adhibetur
quædam moderatio necessaria, videlicet si
mutuator moneat mutuatarium, se incurrere illud detrimentum ex mutuatione. Itaque
sciens & prudens mutuatarius faciat pactum
cum mutuante & velit detrimentum illud
pati, ne mutuans illud patiatur, aliàs si ista
admonitio non præcedat, mutuatarius erit
rationabiliter inuitus. Neque tamen necessarium est, quòd qui dat mutuum rogetur:
quia licet hoc frequenter accidat, tamen si
amicus amico indigenti sua sponte offerat
mutuum, poterit iustè damnum emergens petere.
Est autem vera conclusio: siue damnum
emergens sit à principio mutuationis, siue
postea quando mutuatarius est in mora soluendi. Conclusio itaque ad hunc modum explicata habetur in iure & asseritur à Theologis vniuersis & Iurisperitis. Et ratio D. Tho.
est demonstratio. Etenim iustum est, vt nemo detrimentum incurrat ex beneficio quod
alteri faciat. Item probatur. Quia fideiiussor
potest in pactum deducere detrimentum
quod ex fideiussione incurrit, vt habetur in
cap. peruenit de fideiussionibus, ergo mutuator, &c. Denique, venditor potest vendere cariùs quàm res secundùm se valeat, quando ex venditione incurrit detrimentum,
dummodo admoneat emptorem illius detrimenti, vt quæstione præcedenti articul. 1.
diximus; ergo multò magis mutuator.
Circa secundam vero conclusionem D.
Thom. de lucro cessante: sunt aliqua certa
| apud omnes doctores, aliquid vero dubium.
PRO cuius intelligentia nota primò.
Lucrum cessare quando causa mutuationis, mutuator non negociatur cum pecunia vnde non lucrifacit quod erat lucrifacturus. Nota secundò. Pecuniam habere duplicem potentiam ad lucrifaciendum. Altera
est remota quæ consequitur omnem pecuniam, quæ ex natura sua est instrumentum
ad lucrifaciendum, emendo & negociando:
altera potentia est propinqua & quasi artificialis, quam non habet pecunia ex natura
sua, sed ex industria negociantis, quando vel
iam est exposita negociationi, vel parata est
vt exponatur. Vt v. g. frumentum in horreo
habet potentiam naturalem & remotam quæ
consequitur omne frumentum ad fructificandum; sed quando iam seminatur vel paratur vt seminetur habet potentiam proximam & quasi artificialem propter industriam
agricolæ ad fructificandum. Hoc simile habet Caietanus hîc. Nota tertiò. Duobus modis posse aliquem aut illius pecuniam impediri à lucro. Vno modo contra voluntatem
domini, vt cum Princeps vel respublica compellit ciuem vt mutuet pecuniam: vel quando mutuatarius est in mora soluendi, vel
quando fur pecuniam paratam ad negociandum surripit. Secundo modo impeditur
lucrum ex voluntate domini pecuniæ; &
hoc Dupliciter, vel cum procurat proprium
commodum ipse dominus, vt quando ipse sponte sua pecuniam transfert à negotiatione ad mutuum: quia vult habere saluum
capitale: altero modo, quia vult beneficium
facere alteri rogatus ab illo.
Sit prima conclusio. Quando potentia
tantum est remota & naturalis in pecunia
ad lucri faciendum, siue tale lucrum cesset
contra voluntate siue ex voluntate domini, non potest dominus aliquid vltra sortem
recipere ratione lucri cessantis. Probatur.
Quia si ratione huius potentiæ posset recipere aliquid vltra sortem, sequeretur licitum
esse in omni mutuo aliquid accipere, & per
consequens licita esset vsura. Probatur sequela. Quia talis potentia est inseparabilis à pecunia. Et confirmatur exemplo. Frumentum
non potest æstimari maiori pretio ratione
potentiæ naturalis & communis omni frumento, ergo nec pecunia. Consequentia patet:
quia pecunia multò minùs fructifera est quam
frumentum. Vnde sequitur corollarium, quod fur qui accipit huiusmodi pecunias, satisfacit
reddendo illas. Item sequitur, magnates &
qui non sunt negociatores non posse exigere
ratione lucri cessantis aliquid ex mutuo.
Secunda conclusio. Si aliquis sua sponte
propter commodum proprium transferat
suam pecuniam à negociatione ad mutuum,
non potest exigere lucrum cessans. Hæc conclusio est consequens ad primam & probatur, quia in tali casu pecunia amittit iam potentiam proximam & artificialem ad lucrifaciendum, & remanet tantum cum naturali potentia & remota, & hoc ex voluntate domini propter suum commodum maius, &
securius, ergo &c. Item probatur à simili. Nam
si quis frumentum quod parauerat ad seminandum, postea sua sponte & propter suum
commodum velit vendere, non potest exigere maius pretium quàm secundum se valeat. Et denique probatur. Quia quanuis venditor aliquis posset res sibi magis commodas & vtiles quàm alijs, cariori pretio vendere rogatus; tamen si inopia coactus procurans
suum commodum eas vendat, non potest
amplius pretium pro illis recipere quàm secundum se æstimentur; ergo nec mutuator,
&c. Vnde sequitur corollarium quod sunt
vsurarij sæpe illi qui cum Rege faciunt contractus, quos dicunt (assientos) quia sæpe isti
suum tantùm commodum procurantes, voluntariè transferunt pecuniam à negociatione ad mutuum: quia magis lucrantur mutuando regi vno anno: quàm quinque negociando. Item vsurarij sunt quidam mercatores, quia Rege & magnatibus vel alijs exigunt lucrum cessans, eo quòd rex vel magnates sunt in mora soluendi merces quas emerunt ab illis. Ratio huius est: quoniam isti
mercatores à principio venditioni optimè nouerant, quòd isti viri illustres sunt in
mora soluendi, & nihilominus propter suum
commodum libenter vendiderunt illis merces suas: quoniam aliàs non poterant tantam
copiam mercium vendere, & ideo reuera
nullum lucrum illis cessat: sed potius sequitur commodum ex eiusmodi venditione,
| quanuis quidam emptores sint in mora soluendi. Nihilominus si ista soluendi mora sit
illis reuera perniciosa & à principio venditionis cognita, licitum erit aliquid exigere
ratione lucri cessantis.
Tertia conclusio. Quando pecunia erat
in potentia proxima ad lucrandum & impeditur lucrum contra voluntatem domini: iustè poterit exigere lucrum cessans, imo
qui impedit tenetur in foro conscientiæ antequam petatur reddere lucrum cessans.
Probatur conclusio primò. Quia pecunia
quæ est in potentia proxima ad lucrum, plus
valet domino suo ratione suæ potentiæ: quam
valeat secundum se absolutè; ergo illam
maiorem vtilitatem poterit dominus illius
in pactum deducere & exigere. Deinde probatur conclusio ex communi regula. cap.
finalis de iniurijs. si tua culpa damnum datum est, vel irrogata iniuria, iure te super his
satisfacere oportet. Sed in casu posito culpa
vel causa illius qui contra voluntatem domini accipit pecunias damnum emergit, scilicet quod cessat illa potentia proxima pecuniæ: ergo tenetur satisfacere. Confirmatur
& ostendo, quod non solum habeat verum
conclusio, quando à principio mutuationis impeditur voluntas domini: sed etiam
quando impeditur postea ratione moræ in
soluendo. Sunt enim expressę leges quę hoc
definiunt in. l. socium. ff. pro socio. & in. l.
cum quidam. ff. de vsuris. & in. l. vsuras. C.
eodem titulo. Prædictæ tres conclusiones
asseruntur ab omnibus Iurisperitis & Theologis.
DVbium tamen difficile est, an negociator qui rogatus à mutuatario remouet voluntariè pecuniam suam à negotiatione vt det mutuum petenti & faciat illi
beneficium: possit iustè exigere lucrum
cessans?
Arguitur primo pro parte affirmatiua.
Licitum est vt diximus mutuanti, exigere damnum emergens; ergo & lucrum cessans. Probatur consequentia. Quia in casu posito lucri cessatio est damnum emergens: siquidem aufertur à mutuante aliquid quod deberet ipse habere.
Arguitur secundo & confirmatur. Quia
pecunia cum potentia proxima ad lucrum
pluris æstimatur, quam sine illa, & est magis commoda domino negociatori, quam
alijs; sed mutuatarius est causa moralis rogans & solicitans vt sibi mutuetur pecunia,
quod illa potentia pecuniæ impediatur, &
quod non valeat tantum domino suo: ergo dominus iustè exigit lucrum cessans.
Maior explicatur. Nam sicut frumentum
terræ mandatum plus valet quam alias valeret: ita mille aurei expositi bonæ negociationi: plus valent quam mille aurei absolutè.
Probatur minor, quia charitas proximi &
illius commodum mouent negociatorem
vt mutuet roganti. Consequentia probatur,
quia vnicuique licitum est deducere in pactum, id quod res mutuata sibi valet.
Arguitur tertiò. Licitum est recipere lucrum cessans post moram debitoris in soluendo; sed pecunia negociationi exposita
tam vtilis erat domino à principio mutuationis quàm post moram soluendi: ergo eadem est ratio.
Denique licitum est venditori carius vendere res quas erat seruaturus in aliud tempus in quo pluris erant æstimandæ, vt patet ex cap. Nauiganti. de vsuris; ergo licitum
erit mutuatori in casu posito exigere lucrum
cessans. Probatur consequentia: quia sicut
venditori qui erat seruaturus merces suas,
cessat lucrum quod expectat, si nunc pecunias mutuet absolutè secundum proprium
valorem nulla habita ratione ad potentiam
proximam quam habeat ad lucrum; & quemadmodum venditor voluntariè vendit licet rogatus & efflagitatus: ita etiam mutuator voluntariè mutuat rogatus; ergo eadem
est ratio.
Sed in oppositum est, quòd legibus ciuilibus & Ecclesiasticis decernitur, quòd ratione moræ in soluendo licitum est mutuatori exigere lucrum cessans sibi; At vero si
licitum esset à principio mutuationis pacisci de lucro cessanti iam eisdem legibus esset explicatum; sed nullibi hoc explicatur,
ergo non est licitum. Prætereà D. Thom.
in hoc articulo ad primum argumentum
expresse distinguit inter damnum emergens & lucrum cessans, & dicit, quòd damnum emergens licitum est exigere non autem lucrum cessans: quia hoc est in poten|tia & pluribus modis potest impediri. Idem
sentit etiam Scot. in 4. d. 15. q. 2. & Duran. 3. sent.
d. 37. q. 2. & Innoc. & Ioan. Andr. in ca. Nauiganti de vsuris. Denique omnes antiqui doctores videntur esse huius sententiæ: ita vt Adria.
dicat oppositam sententiam esse modernorum.
Secundò arguitur. Lucrum alicui cessare
nihil aliud videtur esse, quàm ipsum cohiberi à suo lucro; sed quando nulla vis, nullus
metus, nulla denique ignorantia interuenit,
sed solùm modò preces mutuatarij pecuniæ
dominum inducunt ad mutuandum non
prohibetur ipse dominus à suo lucro: ergo
ibi non est verè lucrum cessans. Probatur
minor: quia nemo cohibetur nisi quando
eius voluntas aliquo modo impeditur ab
executione vel accusatione alicuius boni, &
tunc dicitur ille homo inuoluntarius; at verò inuoluntarium sola vis aut metus aut ignorantia causat, vt ait Aristot. 2. ethic. ergo.
Tertiò arguitur & confirmatur. Qui solis precibus mutuatarij inductus dat mutuò
pecuniam suam, tenetur sequi naturam mutuationis; sed natura mutuationis est, quòd
secundum propriam rationem intrinsecam
nihil vltra sortem exigatur: ergo non est licitum pacisci de lucro cessante, si mutuat verè
pecunias. Confirmatur. Quoniam aliàs si licitum est exigere lucrum cessans, liceret etiam exigere aliquid pro obligatione non repetendi tan
cito pecuniam mutuatam: quoniam ista obligatio includitur etiam in ratione mutui.
Quartò. Qui procurans proprium commodum dat mutuò, non potest exigere lucrum cessans, vt dictum est in secunda conclusione; at vero idem videtur esse procurare commodum amici atque proprium commodum: ergo neque tunc licitum erit exigere lucrum cessans. Confirmatur. Si mutuator in gratiam Pauli mutuaret Petro pecunias, non poterat exigere à Petro lucrum cessans; ergo neque si id faciat in gratiam Petri:
quoniam vterque proximus est. Confirmatur secundò. Pro alterius. ementis commodo non licet pretium aliquod accipere pro re
quæ est valde vtilis ementi, vt docet D. Tho.
q. præced. art. 1. ergo neque pro commodo mutuararij. Denique arguitur. Sequeretur ex opposita sententia, quod licitum esset negotiatori diligenter quærere mutuatarios quibus mutuet pecuniam exigendo ab illis lucrum cessans.
Probatur consequentia: quoniam vnusquisque
licite quærit emptorem rei suæ quæ pretio
æstimabilis est; ergo si lucrum cessans est pretio æstimabile licitum erit negotiatori quærere emptorem. Pro ista sententia negatiua habemus Magistrum Soto lib. 6. de iustit. & iure
quæst. 1. art. 3. in 3. & 4. conclusione. vbi ait,
sententiam affirmatiuam esse minùs probabilem & aperire fenestram plurimis vsuris.
Nihilominus sententia affirmatiua communis est Iurisperitis omnibus in cap. Salubriter. & in cap. Conquæstus de vsuris: exceptis
paucis quibusdam. Videatur Couar. lib. 3.
Variarum resol. cap. 4. num. 1. & 5. Nauarro
etiam in Comment. sup. cap. 2. 14. quæst. 3.
num. 47. & sequentibus. Est etiam communis
omnibus Theologis in 4: dist. 15. & Summistis in verbo vsura, videatur Conradus de
contractibus quæst. 80. & Adrianus in 4. in
materia de restitutione, speciali quæstione
de hac re, & Ioan. de Medina in 6. de restitutione in titulo de vsuris, Caietanus in isto
Comment. super hunc articulum. Hæc sententia communis fuit nostris pręceptoribus
qui nos antecesserunt: solus Magister Soto
est singularis in hac sententia. Imò ipse ait
vbi suprà, non mihi tantum arrogo, vt primus
opinionem illam, scilicet affirmatiuam prorsus refellam. Neque vero D. Tho. in præsenti art. in solut. ad 1. tenet partem negatiuam sed
duo discrimina, intendit statuete, inter damnum
emergès & lucrum cessans. Primum est quod damnum
emergens semper est licitum exigere quoties
aliquis dat mutuum absque aliqua suspitione. At
verò lucrum cessans exigere à principio mutuationis rarò licitum est, cum omnibus suis circunstantijs & semper habet suspitionem vsuræ.
Secundum est, quod damnum emergens licitum
est exigere tantum quantum sonat; at verò
lucrum cessans non licet exigere totum quod
speratur. Quod probat D. Tho. quia lucrum
cessans multis vijs impediri potest. Neque etiam
Scotus & Durandus sequuntur illam partem negatiuam si attente legantur in locis citatis. Cæterum
partem affirmatiuam quam nos sequimur probant
argumenta quæ fecimus in principio dubij.
Deinde hæc pars videtur virtualiter definita in multis legibus. v. g. in. l. at qui natura. §. non tantum. ff. de negotijs gestis.
| & in. l. 3. §. finali. ff. de eo qui certo loco. Prætereà. Vt inducebamus in vltimo argumento pro parte affirmatiua videtur etiam definita in cap. nauiganti. de vsuris. Notandum
tamen est, quòd aliqui viri docti vt iustificent prædictum contractum de lucro cessante distinguunt in prædicto contractu duos
contractus virtualiter contineri. Alter est
contractus mutuationis, per quem mutuator dat pecuniam suam mutuatario reddendum integram & saluam: alter est emptionis & venditionis per quem ipse mutuator
qui negotiabatur cum sua pecunia, vel paratus erat negotiari: vendit mutuatario cessationem à negotio lucrifactiuo propter
commodum ipsius mutuatarij, qui reputat sibi esse valde vtile, quòd negotiator
cesset ab illo negotio dummodo mutuet
sibi pecunias. Et quanuis in isto casu coniungantur isti duo contractus: per accidens
tamen poterunt omnino separari aliquando & seorsum celebrari. Vt v. g. si Petrus reputet sibi commodum quod Paulus cesset
ab aliqua negotiatione, vel quia ipse vult
negotiari, vel alius amicus eius, aut alia ratione, etiam si Petrus non mutuet sibi pecunias: tunc in tali casu ille qui cessat à negotiatione lucrifactiua potest vendere illam
cessationem. Nunc igitur probant prædictam sententiam. Quanuis enim in casu nostri dubij coniungantur illi duo contractus
mutuationis & venditionis: tamen vterque
iustus est, quia ratione mutuationis nihil
pretij exigit mutuator, at vero ratione venditionis exigit pretium iustum quo æstimabatur illa cessatio à negotio lucrifactiuo. Sed
tamen quanuis ista consideratio videatur
conueniens ad confirmationem prædictæ
sententiæ: tamen communior est quam oporteat, etenim licitum est cuicumque pro cessatione ab aliqua actione sibi licita & placita pretium accipere. Vt v. g. pro eo quod cesset ire in campum rogatu amici, potest pretium accipere: at vero in casu nostri dubij
aliquid est specialius quod videtur generare scrupulum; etenim mutuatarius non dat
pretium vt mutuator duntaxat cesset à negotiando: sed per se primo & principaliter
dat propter illum finem vt mutuet sibi pecunias, ergo videtur, quòd in tali casu ratione mutui dat pretium. Quapropter optima
ratio, & specialis prædictæ sententiæ affirmatiuę ea est videlicet, quod mutuator iuste accipit pretium pro lucro vere cessante dum
mutuat & vt mutuet pecunias alteri vtiles, &
hic titulus est sufficientissimus: quia reducitur ad damnum emergens, eo quod mutuator
vt faciat alteri beneficium rogatu illius, minus habet quam deberet habere in bonis suis:
quod quidem est damnum emergens. Neque valet respondere quòd nondum habebat lucrum in actu; quia habebat potentiam
proximam ad lucrum. Qua priuatur vt mutuet alteri pecunias. Cæterùm quia iste titulus lucri cessantis est pallium multarum vsurarum vt aduertit Magister Soto: idcirco
oportet Theologum esse diligentem in examinando, an vere sit lucrum cessans propter
commodum mutuatarij. Debet itaque primo examinare negotiatorem, an tempore
contractus haberet alias pecunias quibus posset si vellet negotiari, etiam post factum iam contractum. Etenim in tali casu, non cessat illi
lucrum causa mutuationis sed voluntate
propria: quia vult alias pecunias domi retinere neque exponere periculo negotiandi. Est optimum simile, siquis habeat domi frumenti copiam cuius partem præparauerat ad seminandum, partem vero retineat domi ad vendendum: tunc si accedat
quis ad emendum frumentum ab illo, non
potest frumenti partem quam parauerat ad
seminandum carius vendere ratione lucri
cessantis: eo quòd habet aliud triticum quod
potest seminare si velit. Debet secundo aduertere Theologus ex parte mutuatoris,
quòd animus illius negotiandi cum pecunia quam dat mutuo, debet perseuerare toto tempore mutui: quoniam eo momento
temporis quo animus negotiandi erat interrumpendus: iam non cessat lucrum causa
mutuationis, neque ipse mutuatarius est
causa impediendi lucrum, sed voluntas potius mutuatoris: & ideò si à principio mutui habebat mutuator animum negotiandi
per dimidium annum, non poterit postea
exigere lucrum cessans pro toto anno pro
quo mutuat. Debet tertiò aduertere Theologus, quòd mutuator propter mutuatarij commodum remoueat pecunias à negotiatio|ne; etenim si commodum mutuatarij non
sit causa, quòd remoueat: iam non cessat lucrum ratione mutuationis. Obserua tamen,
quod non exigitur hîc quod illud commodum mutuatarij, sit reuera commodum vtilitatis: sed sufficit, quòd ipse mutuatarius existimet sibi esse commodum & conueniens,
vnde si velit illas pecunias ad prodige expendendum in ludis & luxurijs, nihilominus mutuator poterit exigere lucrum cessans, & non peccabit contra iustitiam mutuando, in illo casu: poterit tamen peccare
contra charitatem, iuxta regulas fraternæ
correctionis: de quibus multa diximus. 2. 2.
quæstione. 33. & suprà quæstione præcedenti, de his qui vendunt ea quibus male vsuri
sunt emptores. Obseruandum etiam est, quod
non requiritur, quòd ipse negotiator optaret magis negotiari cum sua pecunia, quàm
mutuò illam dare; etenim charitatis est erga
proximum procurare magis mutuatarij
commodum quàm lucrum ex propria negotiatione: sed satis est ad iustificandam mutuationem, quòd mutuator reuera negotiaturus erat & prudenter expectabat lucrum
ex sua negotiatione, toto illo tempore mutui, nisi commodum mutuatarij impediret
suam negotiationem. Itaque non amplius
quærimus mutuatarij commodum, ad mutuandum illi, exigendo lucrum cessans: quam
requiratur in contractu in quo exigitur damnum emergens.
Denique ad iudicandum sit ne iusta quantitas, quæ exigitur ratione lucri cessantis:
erit Theologo talis regula. Nunquam debet exigi totum lucrum cessans. Ratio est:
quia non æstimatur res tanti quando est in
potentia quanti æstimatur dum iam est in
actu; sed lucrum quod cessat mutuationis
causa est tantum in potentia, quando celebratur mutuatio: ergo non debet exigi
totum lucrum cessans. De qua re diximus
suprà quæstione. 62. articulo. 4. Ex qua doctrina colligimus hîc, duobus modis posse fieri conuentionem de lucro cessante.
Prior est frequentissimus & valde iustificatus, si expectetur euentus aliorum negotiatorum, eodem genere negotiationis, eodem tempore & loco, & tunc persoluatur
tanta quantitas pecuniæ proportionabiliter ad lucrum aliorum. Alter modus est,
si contingat quòd statim ad arbitrium boni viri & prudentis in negotiatione, taxetur vna certa quantitas reddenda mutuatori pro lucro cessante, sed tamen debet
fieri deductis expensis & attentis periculis, quibus exposita est negotiatio: etenim
ratione istorum minùs habet res in potentia, quàm si iam esset extra omnem fortunam. Fatemur tamen, quòd non sunt inde deducendi labores ipsius negotiatoris,
& operæ & industriæ: quoniam si mutuator non adhibet tales operas & industrias,
hoc prouenit ex parte mutuatarij impedientis negotiationem illam: & ideo poterit
vendere proprium otium damnificatiuum
rei familiaris.
Denique poterunt aliqui meritò aduertere, quòd illam quantitatem lucri cessantis
non potest exigere mutuator statim à principio mutuationis reddendam. V. g. si lucrum æstimetur 10. aureis quos lucrifacturus erat negotiator pecunia data mutuatario; tunc si continuo mutuatarius redderet
mutuanti 10. aureos non cessaret mutuanti
lucrum totius pecuniæ. v. g. non cessaret illi
lucrum ex 100. aureis sed ex 90. Verumtamen est, quòd si cum illis decem non
potest negotiari & mutuatarius voluntariè
reddit statim 10. aureos, illos poterit mutuator accipere.
Ex dictis colligitur corollarium, scilicet,
quomodo debeant intelligi iudicium sententiæ,
quæ solent aliquando imponere mulctam pecuniariam debitoribus propter soluendi moram.
Duplici enim ratione possunt hæ sententiæ
iustificari; prior quidem in pœnam propter
culpam commissam à debitore in mora soluendi, & talis pœna non obligat in foro conscientiæ ante condemnationem & executionem
sententiæ, bene tamen postea. Altera ratio est
aliquando, quia iudex æstimat propter moram soluendi cessauisse creditori aliquod lucrum, & tunc si reuera cessauit lucrum creditori, tenebatur debitori in foro conscientiæ reddere lucrum cessans, etiam ante sententiam
iudicis. At vero si non cessauerat lucrum,
non tenebitur reddere etiam post sententiam iudicis: quia illa fundatur in falsa præsumptione.
AD argumenta pro parte negatiua respondetur. Ad primum respondetur,
quòd argumentum quod fit ab autoritate
negatiua infirmum est. Sed nihilominus secundò respondetur, quòd iam ostendimus
iure Ciuili & Canonico definitam esse nostram sententiam, maximè verò quòd iure
naturæ ostendebatur, quòd sit eadem ratio
de lucro cessante, & damno emergente.
Ad reliqua vero argumenta respondetur primò vnica solutione, quòd omnia illa
necessariò sunt soluenda, ab his qui sequuntur partem negatiuam. Omnes enim illi affirmant, quòd ratione damni emergentis licitum est pretium accipere: affirmant etiam
licitum esse vendere rem cariori pretio quam
de præsenti valeat propter detrimentum
quod patitur venditor qui seruaturus erat
illam in aliud tempus vendendam: at verò argumenta illa facta pariter procedunt
contra istas affirmationes atque contra nostram sententiam.
Sed nihilominus respondetur ad omnia
illa sigillatim. Ad secundum iam explicuimus sensum Diui Thomæ, dum facit differentiam in solutione ad primum, inter lucrum cessans & damnum emergens. Ad tertium respondetur, licitum esse vnicuique
vendere voluntariè suum lucrum & suum
commodum; quod si videatur necessarium,
quòd in prædicto casu debeat esse aliquid
inuoluntarij ex parte mutuatoris: respondetur, quòd satis est quædam moralis coactio, quam inducit commodum proximi,
& vtilitas quæ compellit ex debito honestatis succurrere proximo ne patiatur detrimentum, dummodo etiam ipse mutuator
seruet se indemnem. ¶ Ad quartum argumentum respondetur, quòd is qui dat mutuum, tenetur ex necessitate subire periculum & detrimentum quod per se ex natura
mutuationis consequitur; v. g. tenetur qui
mutuat non repetere mutuatum pro toto
tempore quo mutuauit. Cæterum non tenetur etiamsi voluntariè mutuet, subire detrimenta quæ per accidens coniunguntur cum
mutuo, cuiusmodi est lucrum cessans &
damnum emergens. Sicut qui rem spiritualem dat alteri, tenetur etiam ex necessitate dare gratis omnes operas necessarias per se ad
exequutionem rei spiritualis. v. g. Episcopus
tenetur non solum gratis consecrare sacerdotem, sed etiam gratis impendere laborem necessariò coniunctum cum illa consecratione, &
sacerdos tenetur gratis offerre sacrificium &
impendere laborem per se necessarium ad celebrationem missæ: cæterùm non tenebitur gratis peragere iter trium milliarum, ad celebrandam missam. Ad confirmationem respondetur,
quòd mutuator obligatur per se expectare
aliquod tempus ad recuperandum mutuum.
¶ Ad quintum respondetur, quod procurare
commodum ipsius mutuatarij, non est procurare proprium commodum vtile, sed potius acquirit sibi honorem & gratiam & laudem pro
bono opere: at verò non tenetur ex iustitia
pati damnum in temporalibus, vt alteri sit
beneficus. At vero quando mutuat Petro
duntaxat in gratiam Pauli, scilicet vt conciliet
sibi gratum Paulum & fauorem eius, non poterit lucrum cessans exigere à Petro, nisi quando ipse
Paulus petierit mutuum propter commodum
Petri, cum illa tamen conditione vt Petrus soluat
lucrum cessans, vel damnum emergens. At
vero si mutuator anticipatiuè procurabat sibi fauorem Pauli, sibique maximè commodum:
non poterit postea nactus illam occasionem, exigere à Petro mutuatario lucrum cessans, vel
damnum emergens; tunc namque reuera mutuat propter proprium commodum & non propter commodum mutuatarij. Ad confirmationem respondetur, quod ille mutuator non accipit
pretium pro mutuatione neque pro commodo
mutuatarij, sed pro suo proprio incommodo
aut detrimento lucri cessantis. ¶ Ad sextum &
vltimum argumentum respondetur, quod quando
res venditur cariùs quam secundùm se valeat
propter detrimentum quod incurrit venditor:
tunc iustè exigitur pretium propter damnum
emergens, aut lucrum cessans. At vero quando
ipse venditor vel mutuator quærit solicitè aliquem qui emat, aut accipiat mutuum: est vehemens indicium & argumentum, quod animus
eius est vsurarius: & idcirco vt in plurimum
huiusmodi contractus sunt vsurarij, & vt sic
sunt condemnandi. Nihilominus aliquando
licitum erit, vt si quis cognouerit amici inopiam & necessitatem cui ex animo vult succurrere: præuenire illum vltrò, & offerre mutuum
exigendo lucrum cessans. Ratio huius est,
| quoniam in tali casu, amici commodum
causa est remouendi pecuniam à negotiatione: imo vero possumus dicere, quòd necessitas amici virtualiter clamat & rogat sibi
dari mutuum propter maximum commodum, quod inde acquirit sibi & consequitur.
Deinceps circa doctrinam Diui Thomæ in solutionibus ad secundum, tertium,
& quartum argumentum: duæ conclusiones sunt notandæ. Prima conclusio est, quod
est vsura obligare mutuatarium ex iustitiæ
debito ad compensandum beneficium, etiam
pro illo tempore quo ipse mutuatarius tenebatur compensare ex gratitudine. Sit exemplum. Si mutuat quis alteri pecuniam obligando illum vt remutuet in posterum, vel
quòd pro se intercedat apud Regem, aut Iudicem, aut Magnatem. Hæc conclusio manifesta est apud D. Thom. ad secundum argumentum, quo intendebat non esse illicitam talem obligationem siquidem mutuatarius tenebatur naturali iure ad illud opus,
& respondet obligari quidem posse mutuatarium ad hoc ipsum, non tamen ex iustitiæ
debito, quoniam tali debito amicitiæ repugnat ciuilis obligatio, eo quòd inducit quandam necessitatem, amicitia vero debet esse
maxime spontanea. Ita intelligit Caietanus
D. Thom. in hoc loco. Deinde probatur conclusio ratione D. Thomæ, quodlibet beneficium quale est fauere inopi apud Regem aut Iudicem, & qualis est obligatio ad
remutuandum in posterum, est pecunia
æstimabile, ergo non potest ex iustitiæ debito deduci in pactum ratione mutui, etiam
pro illo tempore quando tenetur alias mutuatarius remutuare ex gratitudine, vel ex
charitate. Denique probatur. Si quando aliquis ex charitatis vel gratitudinis præcepto
tenetur benefacere non benefacit. v. g. non
intercedat apud Regem, non remutuet: tunc
non tenetur ad restitutionem damni quod
consequutum est ex omissione benefaciendi: at vero si ex obligatione ciuili & iustitiæ
debito teneretur ad illud opus obligaretur
consequenter ad restitutionem totius damni consequuti ex illa omissione: ergo magnam obligationem inducit & pecunia maxime æstimabilem, qui obligat alterum ad
benefaciendum ex iustitiæ debito, etiam
pro illo tempore quo ipse tenebatur ex charitate aut ex gratitudine.
Secunda conclusio quæ apertè sequitur
ex dictis. Talis obligatio ad remutuandum
in futuro tempore, siue ad intercedendum
apud Principem, vendibilis est & licitè potest vendi. Sed est obseruandum, quòd sub
hac specie & ratione solent mercatores &
negotiatores palliare vsuras: dicunt enim se
amplius recipere non ratione mutui: sed
quia se obligant ad remutuandum in futuro
tempore. Verumtamen quia exigunt ingens
pretium pro ista obligatione ad remutuandum: signum est certum, quòd recipiunt
pretium ratione mutui & non ratione obligationis ad remutuandum. De qua obligatione satis est dictum supra artic. 1.
Sed est specialis difficultas in præsenti.
An ille qui dat mutuum, possit obligare mutuatarium vt statim remutuet in alio genere mercium & rerum. v. g. Petit Petrus mutuò mutuatum frumentum; an possit Paulus respondere, non mutuabo, nisi tu mutuaueris simul vinum statim.
Pro parte negatiua arguitur primò. Si
hoc esset licitum, liceret consequenter aliquid vltra sortem recipere ratione mutui,
scilicet, illam obligationem remutuandi statim. Secundò liceret etiam obligare mutuatarium ad emendas statim merces mutuatoris. Tertiò liceret etiam obligare ipsum mutuatarium vt in futuro remutuaret. Probatur
sequela, quoniam maior vtilitas est mutuantis, obligare illum vt statim mutuet: quam
vt mutuet tempore futuro, ergo magis est
pretio æstimabilis, ac proinde si hæc obligatio est licita in præsenti, etiam illa pro futuro.
Denique confirmantur communi ratione
prædicta argumenta, quia obligatio ad remutuandum est pecunia æstimabilis, ergo
non est licitum pro mutuo illam exigere.
Sed in oppositum est simile, videlicet quod
licitum est mihi obligare alterum ad audiendam meam confessionem sacramentalem,
si vult quod ego audiam eius confessionem absque
aliquo vitio simoniæ. Item est aliud exemplum. Quoniam licitum est venditori nolle vendere rem suam, nisi emptor ipse sibi
vendat aliam rem necessariam, ergo similiter est dicendum in præsenti.
Ad hanc difficultatem respondetur, & sit
prima conclusio. Huiusmodi contractus suspectus est de vsura, & hoc videntur probare argumenta pro parte negatiua. Neque
valet allegare D. Thom. in responsione ad
quartum. Etenim ibi solùm dicit, quòd licet
mutuanti vnum; aliud recipere mutuum
in præsenti: non tamen ait, quòd sit licitum
obligare mutuatarium ad remutuandum
in præsenti; de hac enim obligatione est nostra difficultas.
Secunda conclusio. Si reciproca sit obligatio ex vtraque parte ita vt adinuicem se
obligent contrahentes ad mutuandum, nulla est vsura. Probatur. In huiusmodi contractibus seruatur æqualitas ex vtraque parte;
ergo iustus est. Deinde. In hoc contractu nihil omnino accipitur vltra sortem ratione mutui sed pro obligatione ad mutuandum recipit
mutuator aliam similem obligationem. Denique. Talis contractus esset licitus, si fieret
pactum quod adinuicem se obligarent ad
mutuandum in tempore futuro, v. g. mutuabis
mihi frumentum post mensem & ego post
mensem tibi mutuabo vinum; ergo etiam erit
licitus contractus si de præsenti se se obligent
ad mutuandum adinuicem.
Tertia conclusio. Verosimile est & valde probabile, licitum esse contractum, in quo
obligatur mutuatarius ad continuò remutuandum, etiam si ex parte alterius non sit
obligatio ad mutuandum. Probatur argumentis factis in oppositum. Deinde probatur. Quia reuera illa obligatio ad continuò re
mutuandum, moraliter loquendo, non æstimatur pretio magis quàm obligatio ad audiendam confessionem continuò, & obligatio ad statim missam celebrandam; non
enim potest sacerdos vltra iustum stipendium aliquid accipere pro illa obligatione
ad statim celebrandum. Denique probatur
conclusio. Quoniam reuera semper videtur intercedere moraliter loquendo obligatio vtrinque ad mutuandum, etiam ex
parte illius qui obligat alterum ad remutuandum continuò; videtur namque quòd eo
ipso ipse etiam se obliget ad continuò remutuandum: ita vt contractus sit conditionalis
sub hac forma; si tu te obligas ad remutuandum statim: ego me obligo ad statim mutuandum tibi. Nihilominus subtiliter possumus distinguere, quòd non sit obligatio ex
parte Petri ad statim mutuandum, v. g. si
dicat Petrus, ego non me obligo modò ad
mutuandum tibi statim: sed tu te obliga ad
remutuandum statim, si & quando ego statim mutuauero. Ecce vbi Petrus manet
absque obligatione mutuandi, at vero Paulus
manet cum obligatione mutuandi conditionali, si Petrus voluerit mutuare; & in tali
casu verificatur tertia conclusio. Et fundamentum eius potissimum est: quoniam talis obligatio non æstimatur pretio apud
homines & nullius momenti est.
Ad argumenta pro parte negatiua quatenus militant contra hanc tertiam conclusionem negatur sequela & respondetur, quòd
illa obligatio ad statim remutuandum non
est æstimabilis pecunia: & idcirco nulla
est ibi vsura. ¶ Circa solutionem ad sextum argumentum est notanda & examinanda vnica
conclusio, scilicet, fructus pignoris pro mutuo traditi, sunt computandi in sortem principalem: alio quin si acciperentur vltra sortem, acciperentur ratione mutui & esset
vsura. Ratio huius conclusionis est: quia ille
fructus sunt æstimabiles pecunia: ergo computandi sunt à mutuatore in sortem principalem.
Hęc conclusio definita est in vtroque iure. Pontificio quidem c. 1. & 2. & c. conquæstus de vsuris & c. 1. de fæudis. Ciuili autem iure habetur
l. 1. & 2. C. de pignoratitia actione. Ex hac
conclusione sequitur vnum corollarium, quòd
Reges siue magnates qui solent ratione mutuatæ pecuniæ in magna quantitate, in pignus
vrbem aut castellum adhibere: debent computare
in sortem principalem omnes redditus vrbis
aut Castelli. Verumtamen remedium quo
solent vti huiusmodi Principes vt se eripiant
à vitio vsurario, est emere illam vrbem tali pecunia, cum pacto retrouendendi: &
tunc iustus est talis contractus, dummodò
pretium pro vrbe siue castro iudicetur esse
iustum, attenta illa conditione retrouendendi: quæ conditio diminuit pretium rei aliàs
iustum, si absolute venderetur; & in tali casu ille qui emit vrbem iuste fruitur redditibus ipsius vrbis, & iustè postea accipiet totum pretium quod dedit. Et huiusmodi contractum approbat Caiet. in Respons. ad 6. &
| Magister Soto libro. 6. de iustitia, quæstione. 1. & 2.
Verumtamen contra hanc conclusionem
obijciuntur à Iurisperitis & Theologis duæ
Pontificis definitiones. Altera est Innocentij III. capit. 1. de feudis, & Alexandri III.
in capit. citato conquestus. vbi definitum
est, quòd dominus directus rei feudalis quam
rursus accipit à vassallo in pignus pro mutuo dato, poterit licitè pignoris fructus vltra
sortem percipere. Altera definitio est eiusdem Innocentij in cap. salubriter. de vsuris.
vbi expressè definit, quòd fructus rei impignoratæ genero pro dote vxoris: possunt
percipi à genero non computando illos in
partem ipsius dotis. Et ratio quæ communiter assignatur ea est: quia frequenter non
sufficiunt fructus illi ad portanda onera matrimonij.
Quod si aliquis respondeat, priorem definitionem esse iustam in fauorem ecclesiæ,
posteriorem vero in fauorem matrimonij:
contra hoc est, quòd vsura est intrinsecè
mala, ergo nulla ratione poterit iustificari,
neque in fauorem ipsius ecclesiæ, neque in
fauorem matrimonij: at vero Diuus Thomas expressè dicit in conclusione vsuram
esse non computare pignoris fructus in sortem principalem. Quod si aliquis respondeat, posteriorem decisionem iustificari, vt
idem Innocentius videtur ibidem insinuare, propter onera matrimonij subleuanda,
& quod ea ratione liberatur ab vsuræ vitio
generus qui non computat fructus pignoris.
Sed contra hoc est, quòd si miles accipiat pignus fructuosum pro stipendio debito, vsuram committet, si non computet fructus pignoris in sortem principalem stipendij: & tamen miles non minus deprimitur
militiæ oneribus deportandis, quam maritus
matrimonij: ergo vtrobique est eadem ratio.
Ad primam decisionem respondet Innocentius IIII. super allegatum capit. 1. &
Carolus Molinæus Iurisperitus: & inter
Theologos Adrianus in. 4. in materia de restitutione, in titul. de vsuris. quos citat & sequitur Couarruuias libro. 3. Variarum, cap.
1. numer. 4. quòd illa definitio habet locum
quando fructus pignoris sunt eiusdem pretij cuius sunt ipsæ operæ & seruitia quæ ratione feudi à vassallo debentur directo domino. Et ideo asserit, quòd si tales fructus
excedant seruitium, non potest feudi dominus, illum excessum accipere: nisi computet in sortem principalem. Et hoc videtur definitum à dictis doctoribus in allegato cap. 1. quoniam ibi dicitur vassallum
toto illo tempore quo retinetur pignus à
feudi domino, immunem esse à seruitio
quod pro feudo tenebatur exhibere. Cæterùm legitima responsio est, fructus omnes rei feudalis impignoratæ pro mutuo
apud directum dominum, non esse computandos in sortem principalem: & hoc quidem non ratione mutui (alias esset vsura illos percipere vt ait D. Thom.) sed propter naturam & conditionem feudi, qui
contractus postulat, quod cum res feudalis redierit ad dominum directum omnes
fructus illius percipiantur ab ipso domino
directo: ea tamen lege, vt feudatarius interim sit liber ab omni seruitio. Et hæc est
legitima intelligentia illius capit. Ratio est
æquitatis plena, quoniam fieri potest vt rei
feudalis fructus omnes non adæquent seruitium: igitur æquum est, vt sicut feudi
dominus qui habet rem feudalem apud se
obligatam in pignus mutui, non potest toto illo tempore aliquid pro seruitio petere,
etiam si illud sit maius quam fructus: ita etiam
percipiat sibi omnes fructus, etiam si sint maiores seruitio.
De secunda decisione Pontificia, sunt variæ sententiæ doctorum. Quidam nanque
dicunt, quòd tantum ratione lucri cessantis vel damni emergentis, licitum est genero accipere fructus pignoris, donec recipiat
dotem. Et hæc est communis sententia inter Iurisperitos, quos citat & sequitur Couarruuias vbi supra numero. 3. In eadem
sententia sunt inter Theologos Conradus
de contractibus quæstione. 35. & etiam Adrianus vbi supra, Medina de restitutione
tractatu de vsuris quæstione. 2. & Ioannes
de Maioris in. 4. dist. 15. quæst. 31. Syluest.
in verbo vsura. 3. quæstio. 2. quinimo etiam
Couarruuias vbi supra numero. 4. magis limitant hanc sententiam. Dicunt enim, non
posse generum pignoris fructus sibi retinere
quantum ad excessum, si excedant onera
| matrimonij, & quod necessarium est ad onera matrimonij.
Sed contra istam intelligentiam facit primò, quòd hic titulus lucri cessantis vel damni
emergentis communis esse potest alijs contractibus; at vero lex aliquid peculiare definit in hac parte circa pignus obligatum pro
dote.
Deinde facit, quoniam aliàs si generus
non erat negociaturus, non posset percipere
fructum pignoris titulo lucri cessantis, vel
damni emergentis, sicut iam suprà diximus declarantes illum titulum: eo vel maximè, quòd ipsa lex solum explicat titulum
propter onera matrimonij subleuanda. Est
alia expositio minùs conueniens Adriani &
Medinæ vbi suprà, videlicet, quòd maritus
possit retinere fructus pignoris titulo donationis quam socer facit sibi. Sed contra hoc est
quia ista decisio Pontificia procedit profectò
etiam inuito socero, ergo non est apta intelligentia. Alij Iurisperiti volunt rationem huius esse &
prouenire ex eo, quòd pater tenetur alere
filiam, & ideo censentur fructus pignoris
obligati pro dote, tradere in alimentum filiæ. Vnde colligunt illam definitionem habere locum tantum in genero qui ab ipso socero accipit pignus fructuosum. Hoc asserit Fortunius in tractatu de vltimo fine iuris, illatione. 6. & Magister Soto vbi suprà
quæst. 1. art. 2. ad argumenta paulò ante finem
asserit, causam esse eam quam Innocentis insinuat ibidem, scilicet onera matrimonij subleuanda. Inquit autem, quod non est tantùm
alere familiam & vxorem & educare filios
& familiam: sed etiam hæc omnia præstare
salua & integra dote: moderatur tamen istam
decisionem Pontificiam, ea moderatione,
quam paulò ante diximus adhibuisse Syluester. Cæterùm contra Fortunij intelligentiam est manifestum argumentum, quod
desumitur ex vsu, qui est optimus legum
interpres. Etenim non solum genero qui contractum fecit dotalem cum socero conceditur illi ius percipiendi fructus pignoris: verum in vniuersum omni marito qui pignus
accipit pro dote datur ius ad sibi vendicandum fructus pignoris, quamdiu non soluitur dos; & hoc habet vsus omnium Regnorum & Prouinciarum: & ita iudicatur in omnibus tribunalibus in fauorem mariti.