QVÆSTIO LXXVI. De Maledictione.
POSTEA considerandum est
de maledictione. Et circa hoc
quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum liceat maledicere aliquem.
AD Primum sic proceditur. Videtur, quòd non liceat maledicere aliquem. Non est enim licitum præterire mandatum Apostoli, in quo Christus loquebatur, vt dicitur
2. ad Corin. 13. Sed ipse præcepit Rom. 12.
Benedicite & nolite maledicere, ergo non licet aliquem maledicere.
¶ 2 Præterea. Omnes tenentur Deum
benedicere, secundùm illud Dan. 3. Benedicite filij hominum domino. Sed non potest
ex eodem ore procedere benedictio Dei &
maledictio hominis, vt probatur Iacobi. 3.
Ergo nulli licet aliquem maledicere.
¶ 3 Præterea. Ille qui aliquem maledicit, videtur optare eius malum, culpæ vel
pœnæ: quia maledictio videtur esse imprecatio quædam. Sed non licet desiderare malum alterius: quinimò orare oportet pro
omnibus, vt liberentur à malo. Ergo nulli licet maledicere.
¶ 4 Præterea. Diabolus per obstinationem maximè subiectus est malitiæ. Sed
non licet alicui maledicere diabolum, sicut
nec seipsum. Dicitur enim Ecclesiast. 21.
Cùm maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam, ergo multo minùs
licet maledicere hominem.
¶ 5 Præterea. Numer. 23. super illud,
Quomodo maledicam, cui non maledixit
Dominus? dicit gloss. Non potest esse iusta maledicendi causa, vbi peccantis ignoratur affectus. Sed homo non potest scire affectum alterius hominis, nec etiam vtrum sit
maledictus à Deo, ergo nulli licet aliquem
hominem maledicere.
SED contra est, quod Deuteronom. 27.
dicitur, Maledictus qui non permanet in
sermonibus legis huius. Eliseus etiam pueris sibi illudentibus maledixit, vt habetur
4. Regum 2.
RESPONDEO dicendum, quòd
maledicere idem est, quod malum dicere. Dicere autem tripliciter se habet ad id
quod dicitur. Vno modo per modum enuntiationis, sicut aliquid exprimitur modo
indicatiuo. Et sic maledicere nihil aliud est
quàm malum alterius referre, quod pertinet ad detractionem: vnde quandoque
maledici detractores dicuntur. Alio modo
dicere se habet ad id quod dicitur per modum causæ. Et hoc quidem primò & principaliter competit Deo, qui omnia suo verbo fecit, secundùm illud Psalm. 32. Dixit
& facta sunt. Consequenter autem competit hominibus, qui verbo suo alios monent
per imperium ad aliquid faciendum. Et ad
hoc instituta sunt verba imperatiui modi.
Tertio modo ipsum dicere se habet ad id
quod dicitur, quasi expressio quædam affectus desiderantis id quod verbo exprimitur. Et ad hoc instituta sunt verba optatiui modi. Prætermisso ergo primo modo
maledictionis, qui est per simplicem enuntiationem mali, considerandum est de alijs
duobus: vbi scire oportet, quòd facere aliquid, & velle illud, se consequuntur in bonitate & malitia, vt ex supradictis patet.
Vnde in istis duobus modis, quibus malum dicitur per modum imperantis, vel
per modum optantis, eadem ratione est aliquid licitum & illicitum. Si enim aliquis
imperet vel optet malum alterius, inquantum est malum, quasi ipsum malum intendens, sic maledicere vtroque modo erit
illicitum: & hoc est maledicere, per se loquendo. Si autem aliquis imperet vel optet
malum alterius sub ratione boni, sic est licitum, nec erit maledictio, per se loquendo, sed per accidens: quia principalis intentio dicentis non fertur ad malum, sed
ad bonum. Contingit autem malum aliquod dici imperando, vel optando sub ratione duplicis boni. Quandoque quidem
subratione iusti. Et sic iudex licitè maledicit illum, cui præcipit iustam pœnam inferri. Et sic etiam Ecclesia maledicit anathematizando, sicut etiam prophetæ in scripturis quandoque imprecantur mala peccatoribus, quasi conformantes voluntatem suam diuinæ iustitiæ: licet hæ imprecationes possint etiam per modum prænuntiationis intelligi. Quandoque verò dicitur aliquod malum sub ratione vtilis, puta cùm aliquis optat aliquem peccatorem
pati aliquam ægritudinem, aut aliquod
impedimentum, vel vt ipse melior efficiatur, vel vt saltem ab aliorum nocumento cesset.
AD primum ergo dicendum, quòd Apostolus prohibet maledicere, per se loquendo cum intentione mali. Et similiter dicendum est ad Secundum.
AD tertium dicendum, quòd optare alicui malum sub ratione boni, non contrariatur affectui quo quis simpliciter alicui optat
bonum, sed magis habet conformitatem
ad ipsum.
AD quartum dicendum, quòd in diabolo est considerare naturam & culpam. Natura quidem eius bona est, & à Deo, nec eam
maledicere licet. Culpa autem eius est maledicenda, secundùm illud Iob. 3. Maledicant
ei qui maledicunt diei. Cùm autem peccator maledicit diabolum propter culpam, seipsum simili ratione iudicat maledictione
dignum: & secundùm hoc dicitur maledicere animam suam.
Ad quintum dicendum, quòd affectus
peccantis, etsi in se non videatur, potest tamen percipi ex aliquo manifesto peccato
pro quo pœna est infligenda. Similiter etiam
quanuis sciri non possit quem Deus maledicat secundum finalem reprobationem, potest tamen sciri quis sit maledictus à Deo secundùm reatum præsentis culpæ.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm liceat creaturam irrationalem maledicere.
¶ 3 Præterea. Creatura irrationalis aut
est permanens, sicut corpora: aut est transiens, sicut tempora. Sed sicut Gregor. dicit
in
4. Moral. Otiosum est maledicere non
existenti: vitiosum verò, si existeret: ergo nullo modo licet maledicere creaturæ irrationali.
SED contra est, quòd Dominus maledixit ficulneæ, vt habetur Matth. 21. Et Iob
maledixit diei suo, vt habetur Iob. 3.
RESPONDEO dicendum, quòd
benedictio vel maledictio propriè ad illam
rem pertinet, cui potest aliquid bene vel malè contingere, scilicet rationali creaturæ. Creaturis autem irrationalibus bonum vel malum dicitur contingere in ordine ad creaturam rationalem, propter quam sunt. Ordinantur autem ad eam multipliciter. Vno quidem modo per modum subuentionis: inquantum scilicet ex creaturis irrationalibus
subuenitur humanæ necessitati. Et hoc modo Dominus homini dixit Genes. 3. Maledicta terra in opere tuo: vt scilicet per eius sterilitatem homo puniretur. Et ita etiam intelligitur quod habetur Deuter. 28. Benedicta
horrea tua. Et infrà, Maledictum horreum
tuum. Sic etiam Dauid maledixit montes
Gelboe: secundùm Gregor. expositionem.
Alio modo creatura irrationalis ordinatur
ad rationalem per modum significationis.
Et sic Dominus maledixit ficulneam in significationem Iudeæ. Tertiò modo ordinatur creatura irrationalis ad rationalem per
modum continentis, scilicet temporis, vel
loci. Et sic maledixit Iob diei natiuitatis suæ
propter culpam originalem, quam nascendo
contraxit, & propter sequentes pœnalitates.
Et propter hoc etiam potest intelligi Dauid
maledixisse montibus Gelboe: vt legitur 2.
Reg. 1. scilicet propter eædem populi, quæ
in eis contigerat. Maledicere autem rebus
irrationalibus, inquantum sunt creaturæ Dei,
est peccatum blasphemiæ: maledicere autem
eis secundùm se consideratis, est otiosum &
vanum, & per consequens illicitum. Et per
hoc patet responsio ad obiecta.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm maledicere sit peccatum mortale.
AD Tertium sic proceditur. Videtur,
quòd maledicere non sit peccatum mortale. August. enim in homilia de igne purgatorio, numerat maledictionem inter leuia
peccata. Hæc autem sunt venialia. Ergo maledictio non est peccatum mortale, sed veniale.
¶ 2 Præterea. Ea quæ ex leui motu mentis procedunt, non videntur esse peccata mortalia. Sed interdum maledictio ex leui motu
procedit. Ergo maledictio non est peccatum mortale.
¶ 3 Præterea. Grauius est malefacere,
quam maledicere. Sed malefacere non semper est peccatum mortale. Ergo multo minus maledicere.
SED contra. Nihil excludit à regno Dei
nisi peccatum mortale. Sed maledictio excludit à regno Dei: secundum illud 1. ad
Corinth. 6. Neque maledici, neque rapaces
regnum Dei possidebunt. Ergo maledictio
est peccatum mortale.
RESPONDEO dicendum, quod maledictio, de quo nunc loquimur, est, per quam
pronuntiatur malum contra aliquem vel imperando, vel optando. Velle autem, vel imperio mouere ad malum alterius, secundum
se repugnat charitati, qua diligimus proximum, volentes bonum ipsius: & ita secundum suum genus est peccatum mortale, &
tanto grauius, quanto personam, cui maledicimus, magis amare & reuereri tenemur.
Vnde dicitur Leuit. 20. Qui maledixerit patri suo & matri, morte moriatur. Contingit
tamen verbum maledictionis prolatum, esse
peccatum veniale, vel propter paruitatem
mali, quod quis alteri maledicendo, imprecatur: vel etiam propter affectum eius, qui
profert maledictionis verba, dum ex leui
motu, vel ex ludo, aut ex surreptione aliqua, talia verba profert, quia peccata verborum maximè ex affectu pensantur, vt suprà
dictumest. Et per hoc patet responsio
ad obiecta.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm maledicere sit grauius peccatum, quam detractio.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd maledictio sit grauius peccatum, quàm detractio. Maledictio
enim videtur esse blasphemia quædam, vt patet per id quod dicitur
in Canonica Iudæ, quòd cùm Michael Archangelus cum diabolo
disputans, altercaretur de Moysi
corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiæ. Et accipitur ibi
blasphemia pro maledictione, secundum glossam, Blasphemia autem est grauius peccatum, quàm
detractio. Ergo maledictio est grauior detractione.
¶ 2 Præterea, Homicidium est
detractione grauius, vt suprà dictum est. Sed maledictio est par
peccato homicidij. Dicit enim
Chrysostomus super Matthæum.
Cum dixeris, Maledic ei, & domum
euerte, & omnia perire fac: nihil ab
homicida differs. Ergo maledictio
est grauior quàm detractio.
¶ 3 Præterea, Causa præeminet
signo. Sed ille qui maledicit, causat
malum suo imperio. Ille autem qui
detrahit, solum significat malum iam
existens. Grauius ergo peccat maledicus, quàm detractor.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut in primo habitum est,
duplex est malum, scilicet culpæ
& pœnæ. Malum autem culpæ peius est, vt ibidem ostensum est: vnde dicere malum culpæ, peius est,
quàm dicere malum pœnæ, dummodo sit idem modus dicendi. Ad
contumeliosum, ergo & susurronem & detractorem, & etiam derisorem pertinet dicere malum culpæ. Sed ad maledicentem, prout
nunc loquimur, pertinet dicere malum pœnæ, non autem malum culpæ, nisi fortè sub ratione pœnæ.
Non tamen est idem modus dicendi. Nam ad prædicta quatuor vitia pertinet dicere malum culpæ,
| solum enuntiando. Per maledictionem verò dicitur malum pœnæ: vel
causando per modum imperij, vel
optando. Ipsa autem enuntiatio culpæ, peccatum est, inquantum aliquod nocumentum ex hoc proximo infertur. Grauius autem est nocumentum inferre, quàm nocumentum desiderare, cæteris paribus. Vnde detractio secundum communem
rationem grauius peccatum est, quam
maledictio, simplex desiderium exprimens. Maledictio verò quæ fit
per modum imperij, cùm habeat
rationem causæ, potest esse detractione grauior, si maius nocumentum inferat, quàm sit denigratio famæ: vel leuior, si minus. Et hæc quidem accipienda sunt secundum ea,
quæ per se pertinent ad rationem
horum vitiorum. Possunt autem &
alia per accidens considerari, quæ prædicta vitia, vel augent, vel minuunt.
AD primum ergo dicendum, quod
maledictio creaturæ, inquantum
creatura est, redundat in Deum: &
sic per accidens habet rationem blasphemiæ: non autem si maledicatur
creaturæ propter culpam. Et eadem
ratio est de detractione.
SVMMA ARTICVLI.
IN expositionem huius quæstionis est prima conclusio. Maledictio qua alteri malum imprecamur, est peccatum mortale ex
genere suo. Verum est, quòd Diuus Thomas artic. 1. dicit, quòd maledictio potest
accipi optatiuè & imperatiuè. In communi
tamen sermone accipitur optatiuè. Probatur hoc dictum. Optare alteri malum est
contra charitatem: ergo est peccatum mortale ex genere suo.
Secunda conclusio. Imprecari alteri malum propter bonum vtile & honestum, non
est peccatum: vel imprecari alteri malum,
vt impleatur diuina iustitia, vel vt peccator
resipiscat. Et ita Prophetæ aliquando imprecantur malum. Psalm. 118. Confundantur superbi qui iniustè iniquitatem fecerunt
in me. Et Psalmo 108. Constitue super eum
peccatorem & diabolus stet à dextris eius.
Has imprecationes Prophetarum explicat
quadrupliciter Diuus Tho. infra quæst. 83.
artic. 8. ad primum. Ex hoc sequitur, quòd
maledictio est imprecari alteri malum, nihil aliud curando, quod est velle alteri malum formaliter. ¶ Contra secundam conclusionem sunt aliqua argumenta. Primum
est, quod licet desiderare licet facere: sed licet alteri desiderare malum, vt impleatur
diuina iustitia: ergo licet facere.
Secundò. Ex præcepto diuino tenemur
diligere inimicos & illis benefacere: ergo
non possumus illis optare malum.
Ad primum argumentum respondetur
primo, negando maiorem. Nam priuata persona potest desiderare, vt fur puniatur à iudice: non tamen potest punire.
Secundò respondetur, quòd eo modo
quo possumus desiderare possumus facere,
ita quòd propositio maior faciat istum sensum, quod si obiectum factibile à nobis est
licitum in ipso facto, tunc desiderium talis
obiecti est licitum. In hoc vero casu licet desiderare, quod Deus hominem puniat, & ita Deo
est licitum punire, non vero licet priuatæ personæ punire hominem: vnde neque ipsi priuatæ personę licet desiderare. ¶ Ad secundum
respondetur, quod tale desiderium non procedit ex maleuolentia, sed potius ex charitate:
nam desiderare alteri malum sub ratione boni
| melioris, non est absolutè desiderare malum.