QVÆSTIO LXXV. De Derisione.
DEINDE considerandum est
de derisione. Et circa hoc quæruntur duo.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm derisio sit speciale peccatum, ab alijs præmißis disctinctum.
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd derisio non
sit speciale peccatum, ab
alijs præmissis distinctum. Subsannatio enim videtur idem esse quòd
derisio. Sed subsannatio ad contumeliam videtur pertinere. Ergo derisio non videtur distingui à contumelia.
¶ 2 Præterea. Nullus irridetur
nisi de aliquo turpi, ex quo homo
erubescit. Huiusmodi autem sunt
peccata, quæ si manifestè de aliquo
dicuntur, pertinent ad contumeliam: si autem occultè, pertinent ad
detractionem, siue susurrationem.
Ergo derisio non est vitium à præmissis distinctum.
¶ 3 Præterea. Huiusmodi peccata distinguuntur secundùm nocumenta quæ proximo inferuntur. Sed
per derisionem non infertur aliud
nocumentum proximo, quàm in
honore, vel fama, vel detrimento
amicitiæ. Ergo derisio non est peccatum distinctum à præmissis.
SED contra est, quòd derisio fit
ludo. Vnde & illusio nominatur.
Nullum autem præmissorum ludo
agitur, sed seriò. Ergo derisio ab omnibus prædictis differt.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà dictum est, peccata verborum præcipuè pensanda sunt
secundùm intentionem proferentis. Et ideo secundùm diuersa, quæ
quis intendit, contra alium loquens,
huiusmodi peccata distinguuntur.
Sicut autem aliquis conuitiando
intendit conuitiati honorem deprimere, & detrahendo diminuere famam, & susurrando tollere amicitiam: ita etiam irridiendo aliquis intendit, quod ille qui irridetur, erubescat.
Et quia hic finis est distinctus ab
alijs, ideo etiam peccatum derisionis
distinguitur à præmissis peccatis.
AD primum ergo dicendum,
quòd subsannatio & irrisio conueniunt in fine: sed differunt in modo: quia irrisio fit ore, id est, verbo
& cachinnis: subsannatio autem
naso rugato, vt dicit gloss. super il|lud Psalm. 2. Qui habitat in cælis,
irridebit eos. Talis autem differentia non diuersificat speciem. Vtrun
que tamen differt à contumelia, sicut erubescentia à dehonoratione.
Est enim erubescentia timor dehonorationis, sicut Damasc. dicit.
AD secundum dicendum, quòd
de opere virtuoso aliquis apud alios
& reuerentiam meretur & famam,
& apud seipsum bonæ conscientiæ
gloriam, secundùm illud 2. ad Corinth. 1. Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Vnde
econuerso de actu turpi, idest, vitioso, apud alios quidem tollitur hominis honor & fama: & ad hoc contumeliosus & detractor turpia de
alio dicunt. Apud seipsum autem
per turpia, quæ dicuntur, aliquis perdit conscientiæ gloriam per quandam confusionem & erubescentiam:
& ad hoc turpia dicit derisor. Et sic
patet quòd derisor communicat cum
prædictis vitijs in materia: differt
autem in fine.
AD tertium dicendum, quòd securitas conscientiæ & quies illius
magnum bonum est, secundùm illud Prouerb. 15. Secura mens quasi
iuge conuiuium, & ideo qui conscientiam alicuius inquietat, confundendo ipsum, aliquod speciale
nocumentum ei infert. Vnde derisio est peccatum speciale.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm derisio poßit esse peccatum mortale.
AD Secundum sic proceditur.
Videtur quòd derisio non possit esse peccatum mortale. Omne
enim peccatum mortale contrariatur charitati. Sed derisio non
videtur contrariari charitati, agitur
enim ludo quandoque inter amicos, vnde & delusio nominatur. Ergo derisio non potest esse peccatum
mortale.
¶ 2 Præterea. Derisio illa videtur esse maxima, quæ fit in iniuriam Dei. Sed non omnis derisio
quæ vergit in iniuriam Dei, est peccatum mortale: alioquin quicunque recidiuaret in aliquod peccatum veniale, de quo pœnituit, peccaret mortaliter. Dicit enim Isidorus quòd irrisor est, & non pœnitens, qui adhuc agit quod pœnitet.
Similiter etiam sequeretur, quòd
omnis simulatio esset peccatum mortale: quia sicut Grego. dicit in Moral. Per struthionem significatur simulator, qui deridet equum, id est,
hominem iustum, & ascensorem,
id est, Deum: ergo derisio non est
peccatum mortale.
¶ 3 Præterea. Contumelia & detractio videntur esse grauiora peccata, quàm derisio: quia maius est facere aliquid seriò, quàm ioco. Sed
non omnis detractio vel contumelia est peccatum mortale, ergo multo minùs derisio.
SED contra est, quod dicitur
Prouerbiorum. 3. Ipse deridet illusores. Sed deridere Dei, est æternaliter punire pro peccato mortali, vt patet per id quod dicitur in
Psalmo. 2. Qui habitat in cælis, irridebit eos: ergo derisio est peccatum
mortale.
RESPONDEO dicendum,
quòd irrisio non fit nisi de aliquo malo, vel defectu. Malum autem, si sit
magnum, non pro ludo accipitur,
sed seriosè. Vnde si in ludum vel risum vertatur, ex quo irrisionis vel
illusionis nomen sumitur: hoc est
quia accipitur, vt paruum. Potest autem aliquod malum accipi, vt paruum, dupliciter. Vno modo secundùm se: alio modo ratione personæ. Cùm autem aliquis alterius personæ malum, vel defectum in ludum, vel risum ponit: quia secundùm se paruum malum est, est veniale & leue peccatum secundùm
suum genus. Cùm autem accipitur
quasi paruum ratione personæ, sicut defectus puerorum & stultorum,
parum ponderare solemus: sic aliquem illudere, vel irridere, est eum
omnino paruipendere, & eum tam
vilem æstimare, vt de eius malo non
sit curandum, sed sit quasi pro ludo
habendum. Et sic derisio est peccatum mortale, & grauius quàm contumelia, quæ similiter est in manifesto. Quia contumeliosus videtur accipere malum alterius seriosè, illusor autem in ludum: & ita videtur
esse maior contemptus & dehonoratio. Et secundùm hoc illusio est
graue peccatum, & tanto grauius,
quanto maior reuerentia debetur
personæ, quæ illuditur. Vnde grauissimum est irridere Deum, & ea
quæ Dei sunt: secundùm illud Isaiæ
37. Cui exprobrasti? & quem blasphemasti? & super quem exaltasti
vocem tuam? Et postea subditur;
Ad sanctum Israel. Deinde secundum locum tenet irrisio parentum.
Vnde dicitur Prouer. 30. Oculum,
qui subsannat patrem, & despicit
partum matris suæ, effodiant eum
corui de torrentibus, & comedant
eum filij aquilæ. Deinde iustorum
derisio grauis est: quia honor est virtutis præmium. Et contra hoc dicitur Iob. 12. Deridetur iusti simplicitas. Quæ quidem derisio valde nociua est, quia per hoc homines à bene agendo impediuntur, secundùm
illud Gregor. Qui in aliorum actibus exoriri bona respiciunt, mox
ea manu pestiferæ exprobrationis
euellunt.
AD secundum dicendum, quòd
ille qui recidiuat in peccatum de quo
pœnituit, & ille qui simulat, non expressè Deum irridet, sed quasi interpretatiuè: inquantum scilicet ad modum deridentis se habet. Nec tamen
venialiter peccando aliquis simpliciter recidiuat, vel simulat, sed dispositiuè, vel interpretatiuè.
COMMENTARIVS.
IN expositione huius quæstionis tria aduertenda sunt. Primum est, quòd huiusmodi peccata quæ consistunt in verbis,
ex intentione iudicanda sunt: quoniam verba habent vim significandi ex intentione:
vnde ex diuersis finibus intentis, diuersa peccata constituuntur: & sicut contumeliosus
intendit auferre honorem, & detractor famam, susurro vero dirimere amicitiam: ita
qui alterum irridet, intendit quòd confundatur & erubescat. Et quoniam hic finis distinctam malitiam habet ab omnibus dictis: ideo
à D. Tho. distincta iniuria constituitur.
Secundò est notandum, quòd omnes irrisiones sunt eiusdem speciei: habent enim eandem rationem formalem, vnde desumitur
vnitas. Explicanda tamen est in confessione irrisio in particulari: sicuti diximus de alijs vitijs.
Tertiò est notandum, quòd irrisio virtutis est pestilentissimum vitium, & vt in plurimum est peccatum mortale, etiam si irrisio fiat materialiter & non formaliter, & etiam
si fiat sine animo faciendi quod alius erubescat & confundatur. Probatur hoc. Talis irrisio est vilipendium virtutis adeo magnum,
vt reputet virtutem non solum indignam
cum qua homines confabulentur: verum
etiam cum qua certent & contendant, ergo
vt in plurimum est peccatum mortale.
Secundò. Irridere virtutem, causat in anima iusti tristitiam spiritualem de bono virtutis, & erubescentiam de exercitio virtutis,
& facit hominem iustum & sanctum tardum ad virtutem, & facit vt reputet bonum
malum, & malum bonum, vt dicitur Isaiæ
cap. 5. ergo est peccatum mortale vt plurimum. Vnde Psal. 1. vbi Septuaginta habent,
Et in cathedra pestilentiæ non sedit. In textu
Hebræo habetur, in sede derisorum non sedit, vbi vocat cathedram pestilentiæ vitium
irrisionis.
Vltimò. In hac quæstione sunt duo breuissima dubia. Primum est, An irrisio sit grauius peccatum quam alia peccata, quæ consistunt in verbis. Ad hoc dubium respondetur vnica conclusione. Irrisio est grauius
peccatum quam contumelia, leuius autem
quam detractio & susurratio. Prima pars
probatur. Irrisio includit omnem malitiam
contumeliæ, quoniam per se fit coram, &
vltra hoc addit, quòd alius erubescat: ergo
est grauius peccatum quam contumelia. Et
confirmatur. Nam irrisio fit cum maiori
despectu, ergo. Secunda pars probatur. Per
detractionem & susurrationem auferuntur
maiora bona, quam per irrisionem, nam aufertur fama & amicitia, ergo grauiora peccata sunt.
DVbitatur secundò. Quare Diuus Thomas non posuerit peccatum murmurationis, cum consistat in verbis extra iudicium? Respondetur, quòd murmuratio reducitur tanquam aliquid imperfectum ad
has quatuor species iniuriarum. Si fiat coram, intendendo dehonorare. Ad contumeliam autem: si fiat intendendo facere quod alius
erubescat ad irrisionem, si fiat in absentia &
intendat denigrare famam, ad detractionem. Si
intendat dirimere amicitiam ad susurrationem. Ita Caietanus opusculo 17. responsionum, responsione. 13. dubio. 6. & in Summa
verbo, murmuratio. Ratio est clarissima,
quoniam murmuratio, vt notio nominis præ
se fert, dicit iniuriam quæ potius in sono
vocis, quam in verbis consistit, vnde comparatur ad alias iniurias, sicut aliquid imperfectum, & inarticulatum, ad aliquid perfectum
& articulatum, ergo ad alias iniurias reducenda est.