QVÆSTIO LXXIIII. De Susurratione.
DEINDE considerandum est
de susurratione. ¶ Et circa
hoc quæruntur duo.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm susurratio sit peccatum distinctum à detractione.
AD Primum sic proceditur. Videtur, quòd
susurratio non sit peccatum distinctum à detractione. Dicit enim
Isidorus, in libro Etymologiarum,
Susurro de sono locutionis appellatur: quia non in facie alicuius, sed
in aure loquitur detrahendo. Sed
loqui de altero detrahendo, ad detractionem pertinet. Ergo susurratio non est peccatum distinctum à
detractione.
¶ 2 Præterea. Leuitic. 19. dicitur,
Non eris criminator, nec susurro in
populis. Sed criminator idem videtur
esse quod detractor. Ergo etiam susurratio à detractione non differt.
¶ 3 Præterea. Eccles. 28. dicitur,
Susurro & bilinguis maledictus erit. Sed bilinguis videtur idem esse
quod detractor, quia detractorum est
duplici lingua loqui: aliter scilicet
in absentia, & aliter in præsentia: ergo susurro idem est quod detractor.
RESPONDEO dicendum,
quòd susurro & detractor in materia conueniunt, & etiam in forma,
siue in modo loquendi: quia vterque
malum occultè de proximo dicit,
propter quam similitudinem interdum vnum pro alio ponitur. Vnde
Eccles. quinto, super illud, Non appellaberis susurro: dicit glo. idest,
detractor. Differunt autem in fine,
quia detractor intendit denigrare
famam proximi. Vnde illa mala de
proximo præcipuè profert, ex quibus proximus infamari possit, vel
saltem diminui eius fama: susurro
autem intendit amicitiam separare, vt patet per glos. inductam, &
per illud quod dicitur Prouerb. 26.
Susurrone subtracto, iurgia conquiescunt. Et ideo susurro talia mala profert de proximo, quæ possunt
contra ipsum commouere animum
audientis, secundum illud Eccles.
28. Vir peccator conturbabit amicos, & in medio pacem habentium
immittit inimicitiam.
AD primum ergo dicendum, quod
susurro, inquantum dicit malum
de alio, dicitur detrahere. In hoc tamen differt à detractore, quia non
intendit simpliciter malum dicere:
sed quicquid sit illud quod possit
animum vnius turbare contra alium,
etiam si sit simpliciter bonum, & tamen apparens malum, inquantum
displicet ei, cui dicitur.
AD secundum dicendum, quòd
criminator differt & à susurrone &
à detractore: quia criminator est
qui publicè crimina alijs imponit,
vel accusando, vel conuitiando:
quod non pertinet ad detractorem
& susurronem.
AD tertium dicendum, quòd bilinguis propriè dicitur susurro. Cum
enim amicitia sit inter duos, nititur
susurro ex vtraque parte amicitiam
rumpere, & ideo duabus linguis
vtitur ad duos, vni dicens malum
de alio. Propter quod dicitur Eccles. 28. Susurro & bilinguis maledictus. Et subditur, Multos enim
turbauit pacem habentes.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est affirmatiua. In hoc articulo. Notandum est primo, cum Diuo Thom. quòd detractor & susurro conueniunt quidem in materia, & in forma &
modo loquutionis: qua ratione in diuinis literis propter istam similitudinem susurro
appellatur detractor & ex contra. Ecclesiastes capit. 1. Non appellaberis susurro in populis. Hoc est detractor secundum glossam.
Differunt autem hæc vitia ex diuerso fine
intento. Nam detractor intendit denigrare
famam proximi, & ex hoc nocumento sumit speciem: susurro vero intendit dirimere amicitiam inter amicos & ex hoc fine sumit speciem. Vnde Prouerbiorum 26. Detracto susurrone iurgia quiescunt. Vnde vterq́ue ea verba accommodat quæ proprio
fini suo sunt necessaria.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo est dubium Caietani. An
omnes susurrationes sint eiusdem speciei
athomæ? Et videtur, quòd non susurratio
est iniuria contra amicitiam, sicut detractio
contra famam, & contumelia contra honorem: sed amicitiæ sunt diuersæ speciei inter
se: alia enim est amicitia honesti, alia vtilis,
alia delectabilis: ergo susurrationes non sunt
eiusdem speciei. Et confirmatur. Furtum
& detractio sunt vitia differentia specie, quoniam bona quæ destruunt differunt specie:
sed bona quæ destruuntur per susurrationem differunt specie, amicitiæ enim diffe|runt specie vt diximus: ergo &c. ¶ In oppositum est, quòd D. Thom. in hoc articulo
constituit susurrationem tanquam vitium
vnius speciei athomæ.
In huius dubij expositionem sit conclusio. Susurratio est vnicum vitium vnius speciei specialissimæ. Probatur. Vnitas specifica
habitus siue vitij, siue virtutis, desumitur ex
vnitate formali specifica obiecti: sed susurratio habet vnicam specificam rationem formalem obiecti: ergo est vnicum vitium specie. Minor probatur. Quoniam eius obiectum formale est destruere & dirimere
amicitiam.
Ad argumentum in contrarium respondetur, quòd non est inconueniens, quòd obiectum vnius speciei in ratione obiecti contineat sub se multa differentia specie in ratione rei. v. g. visibile quod est obiectum potentiæ visiuæ, continet sub se album & nigrum
& medium colorem, quæ differunt inter se
specie in ratione rei. Item obiectum metaphysicæ quod est ens inquantum ens, habet
vnicam rationem specificam formalem obiecti, tamen sub se continet multa differentia specie & genere in ratione rei. Præterea
odium tendit tanquam in rationem formalem specificam in rationem mali, in nullam
enim rem tendit nisi sub hac ratione. Nihilominus tamen, sub hac ratione formali continentur multa mala differentia genere &
specie in ratione rei. Item susurratio tendit
in hanc communem rationem inimicitiæ,
& vult destruere amicitiam: sub hac vero ratione continentur diuersæ amicitiæ specie
in genere rei.
Ad confirmationem respondetur, quòd
furtum & detractio habent diuersas rationes formales obiectorum, susurrationes vero semper habent eandem. Notandum tamen
est, quòd licet omnes susurrationes sint eiusdem speciei, in confessione tamen explicanda est susurratio in particulari: quoniam vt
diximus quæstione. 72. in confessione non
solum sunt explicandæ circunstantiæ quæ
variant speciem, verum etiam quæ notabiliter aggrauant intra eandem speciem.
Secundò notandum est cum Caietano
in hoc articulo, quòd licet susurratio sit vitium vnius speciei possunt tamen ei aduenire diuersæ circunstantiæ accidentales, &
potest hoc vitium ordinari ad diuersos fines extrinsecos. Nam aliquando vnum vitium vtitur alio ad suum finem, sicut qui
furatur propter mœchiam, vbi mœchia
trahit furtum ad suum finem. Ita susurratio
aliquando trahitur ad finem extrinsecum:
si enim quis intendat susurratione dirimere amicitiam propter bonum delectabile,
v. g. si intendat dirimere amicitiam inter
coniuges, vt abutatur vxore: vitium susurrationis trahitur ad finem extrinsecum adulterij. Hoc autem non impedit quòd vitium
sit vnius speciei: nam quælibet res potest habere vnam formam substantialem, & alteram accidentalem.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrum detractio sit grauius peccatum, quàm susurratio.
AD Secundum sic proceditur. Videtur, quòd detractio sit grauius peccatum,
quàm susurratio. Peccata enim oris
consistunt in hoc, quòd aliquis mala dicit. Sed detractor dicit de proximo ea quæ sunt mala simpliciter,
quia ex talibus oritur infamia, vel
diminuitur fama. Susurro autem
non curat dicere nisi mala apparentia, quæ scilicet displiceant audienti, ergo grauius peccatum est detractio, quàm susurratio.
¶ 2 Præterea. Quicunque aufert
alicui famam, aufert ei non solùm
vnum amicum, sed multos: quia intellectus vniusvcuiusque refugit amicitiam infamium personarum. Vnde contra quendam dicitur. 2. Paralipomenon. 19. His qui oderunt Dominum, amicitia iungeris. Susurratio autem aufert vnum solum amicum. Grauius ergo peccatum
| est detractio, quàm susurratio.
¶ 3 Præterea. Iacobi. 4. dicitur,
Qui detrahit fratri suo, detrahit legi, & per consequens Deo qui est legislator. Et sic peccatum detractionis videtur esse peccatum in Deum,
quod est grauissimum, vt suprà habitum est. Peccatum autem susurrationis est in proximum, ergo peccatum detractionis est grauius quam
peccatum susurrationis.
SED contra est, quod dicitur Eccles. 5. Denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium
& inimicitia & contumelia.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà dictum est, peccatum in proximum tanto est grauius, quanto per ipsum maius nocumentum proximo infertur. Nocumentum autem tanto maius est, quanto
maius est bonum quod tollitur. Inter
cætera verò exteriora bona præeminet amicus: quia sine amicis nullus
viuere posset, vt patet per Philosophum in 8. Ethicor. Vnde dicitur
Eccles. 6. Amico fideli nulla est comparatio: fama autem ipsa quæ per
detractionem tollitur, ad hoc maximè necessaria est, vt homo idoneus
ad amicitiam habeatur. Et ideo susurratio est maius peccatum, quàm
detractio, & etiam quàm contumelia: quia amicus est melior, quàm honor: & amari, quàm honorari: vt in
8. Ethic. Philosophus dicit.
AD primum ergo dicendum, quod
species & grauitas peccati magis attenditur ex fine, quàm ex materiali
obiecto. Et ideo ratione finis susurratio est grauior: quanuis etiam detractor quandoque peiora dicat.
AD secundum dicendum, quòd
fama est dispositio ad amicitiam, &
infamia ad inimicitiam. Dispositio
autem deficit ab eo ad quod disponit: & ideo ille qui operatur ad aliquid, quod est dispositio ad inimicitiam, minus peccat, quàm ille qui
directè operatur ad inimicitiam inducendam.
AD tertium dicendum, quòd ille
qui detrahit fratri, intantum videtur detrahere legi, inquantum contemnit præceptum de dilectione proximi: contra quod directiùs agit qui
amicitiam disrumpere nititur. Vnde hoc peccatum maximè contra
Deum est: quia Deus dilectio est, vt
dicitur 1. Ioan. 4. Et propter hoc dicitur Prouerb. 6. Sex sunt quæ odit
Dominus, & septimum detestatur anima eius: & hoc septimum ponit: eum
qui seminat inter fratres discordiam.
COMMENTARIVS.
CIrca istum articulum primo notandum
est, quòd susurratio non solum excedit contumeliam, verum etiam detractionem:
nam peccatum in proximum tanto est grauius,
quanto nocumentum illatum est grauius. Sed
vitium susurrationis infert maius nocumentum, ergo. Minor probatur. Nam per contumeliam destruitur honor, per detractionem
fama, per susurrationem vero dirimitur amicitia quæ maius bonum est: ergo grauius peccatum est. Et confirmatur. Nam totum detrimentum quod infertur per detractionem
infertur per susurrationem, & vltra hoc dirimit amicitiam: ergo grauius peccatum est
susurratio. Secundò probatur hoc. Amicitia est maxima omnium virtutum, vel aliquid
virtute excellentius, quod dicit D. Tho. sup.
quæst. 23. art. 3. ad primum. sed fama non est
tantum bonum sicuti virtus, imo sequitur
| virtutem sicuti vmbra corpus: ergo iniuria
quæ destruit amicitiam qualis est susurratio, grauior iniuria est quam quæ destruit famam. Ex his infertur, quòd vitium susurrationis sit peccatum mortale ex genere suo.
Nam dat graue damnum proximo. Verum
est, quòd susurratio est duplex: alia formalis, alia vero materialis: sicuti diximus de
contumelia.
Contra istud corollarium est argumentum. In beneficijs gratuitis nulla fit iniuria,
sed amicitia est beneficium gratuitum, ergo.
Ad hoc argumentum primo respondetur,
quòd in beneficijs gratuitis iam habitis, locum habet iniuria, amicitia vero est beneficium gratuitum iam habitum. Secundò respondetur, quòd in beneficijs gratuitis, etiam
si non habeantur, locum habet iniuria, si auferantur per fraudem & dolum: vt patet in
impediente eleemosynam per fraudem &
dolum. Per susurrationem vero aufertur amicitia per fraudem & dolum.