QVÆSTIO LXXIII. De Detractione.
POSTEA considerandum est de
detractione. Et circa hoc quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm detractio conuenienter diffiniatur, quod est denigratio alienæ famæ per verba.
AD Primum sic proceditur. Videtur quòd detractio, non sit denigratio alienæ famæ per occulta verba, vt à quibusdam diffinitur. Occultum enim
& manifestum sunt circunstantiæ,
non constituentes speciem peccati. Accidit enim peccato, quod à multis sciatur, vel à paucis. Sed illud
quod non constituit speciem peccati, non pertinet ad rationem ipsius,
nec debet poni in eius diffinitione.
Ergo ad rationem detractionis non
pertinet, quod fiat per occulta verba.
¶ 2 Præterea. Ad rationem famæ
pertinet publica notitia. Si ergo per
detractionem denigretur fama alicuius, non poterit hoc fieri per verba occulta, sed per verba in manifesto dicta.
¶ 3 Præterea. Ille detrahit, qui
aliquid subtrahit vel diminuit de
eo quod est. Sed quandoque denigratur fama alicuius, etiam si nihil
subtrahatur de veritate, puta cùm
aliquis vera crimina alicuius pandit:
ergo non omnis denigratio famæ,
est detractio.
SED contra est, quod dicitur Ecclesiast. 10. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occultè detrahit. Ergo occultè mordere famam alicuius, est detrahere.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut facto aliquis nocet alteri
dupliciter, manifestè quidem, sicut
in rapina vel quacunque violentia
illata: occultè autem, sicut in furto & dolosa percussione: ita etiam
verbo aliquis dupliciter aliquem lædit. Vno modo in manifesto: & hoc
fit per contumeliam, vt suprà dictum est . Alio modo occultè: &
hoc fit per detractionem. Ex hoc
autem quòd aliquis manifestè verba contra alium profert, videtur
eum paruipendere: vnde ex hoc ipso dehonoratur. Et ideo contumelia detrimentum affert honori eius,
in quem profertur. Sed qui verba
contra aliquem profert in occulto,
videtur eum vereri magis quam paruipendere. Vnde non directè infert
detrimentum honori, sed famæ, inquantum huiusmodi verba occultè
proferens, quantum in ipso est, eos
qui audiunt, facit malam opinionem
| habere de eo, contra quem loquitur. Hoc enim intendere videtur,
& ad hoc conatur detrahens, vt eius
verbis credatur. Vnde patet quòd
detractio differt à contumelia dupliciter. Vno modo quantum ad modum proponendi verba: quia scilicet contumeliosus manifestè contra aliquem loquitur, detractor autem occultè. Alio modo quantum
ad finem intentum, siue, quantum
ad nocumentum illatum: quia scilicet contumeliosus derogat honori,
detractor famæ.
AD primum ergo dicendum, quod
in inuoluntarijs commutationibus,
ad quas reducuntur omnia nocumenta proximo illata verbo vel facto, diuersificant rationem peccati
occultum & manifestum: quia alia
est ratio inuoluntarij per violentiam, & per ignorantiam, vt suprà
dictum est .
AD secundum dicendum, quòd
verba detractionis dicuntur occulta non simpliciter, sed per comparationem ad eum de quo dicuntur:
quia eo absente & ignorante dicuntur. Sed contumeliosus in faciem
contra hominem loquitur. Vnde si
aliquis de alio malè loquatur coram
multis eo absente, detractio est: si
autem eo solo præsente, contumelia est, quanuis etiam si vni soli aliquis de absente malum dicat, corrumpit famam eius non in toto, sed
in parte.
AD tertium dicendum, quòd aliquis dicitur detrahere, non quia diminuat de veritate, sed quia diminuit famam eius. Quod quidem fit,
quandoque directè, quandoque indirectè. Directè quidem quadrupliciter. Vno modo, quando falsum
imponit alteri: secundò, quando peccatum adauget suis verbis: tertiò,
quando occultum reuelat: quartò,
quando id quod est bonum, dicit
mala intentione factum. Indirectè
autem, vel negando bonum alterius, vel malitiosè reticendo, vel minuendo.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm detractio sit peccatum mortale.
AD Secundum sic proceditur. Videtur, quòd detractio non sit peccatum mortale. Nullus enim actus virtutis est
peccatum mortale. Sed reuelare peccatum occultum, quod sicut dictum
est , ad detractionem pertinet, est
actus virtutis vel charitatis, dum aliquis fratris peccatum denuntiat, eius
emendationem intendens: vel etiam
est actus iustitiæ, dum aliquis fratrem
accusat. Ergo detractio non est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Super illud Prouerb. 24. Cùm detractoribus non
commiscearis, dicit glossa. Hoc specialiter vitio periclitatur totum genus humanum. Sed nullum peccatum mortale in toto humano genere inuenitur: quia multi abstinent à
peccato mortali. Peccata autem venialia sunt quæ in omnibus inueniuntur: ergo detractio est peccatum veniale.
¶ 3 Præterea. August. in homil.
de igne purgatorio, inter peccata
minuta ponit, quando cum omni
facilitate vel temeritate maledicimus: quod pertinet ad detractionem.
Ergo detractio est peccatum veniale.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà dictum est, peccata verborum maximè sunt ex intentione dicentis diiudicanda. Detractio autem secundùm suam rationem ordinatur ad denigrandam
famam alicuius. Vnde ille, per se loquendo, detrahit qui ad hoc de aliquo obloquitur eo absente, vt eius
famam denigret. Auferre autem alicui famam valde graue est, quia inter res temporales videtur fama esse pretiosior, per cuius defectum
impeditur homo à multis bene agendis: propter quod dicitur Ecclesiast.
41. Curam habe de bono nomine,
hoc enim magis permanebit tibi,
quàm mille thesauri magni & pretiosi. Et ideo detractio, per se loquendo, est peccatum mortale. Contingit tamen quandoque quòd aliquis
dicit aliqua verba, per quæ diminuitur fama alicuius, non hoc intendens, sed aliquid aliud. Hoc autem
non est detrahere per se, & formaliter loquendo, sed solum materialiter, & quasi per accidens. Et si quidem verba, per quæ fama alterius
diminuitur, proferat aliquis propter aliquod bonum vel necessarium
debitis circunstantijs obseruatis, non
est peccatum, nec potest dici detractio. Si autem proferat ex animi leuitate vel propter causam aliquam
non necessariam, non est peccatum
mortale, nisi fortè verbum quod dicitur, sit adeo graue, quòd notabiliter famam alicuius lædat: & præcipuè in his, quæ pertinent ad honestatem vitæ: quia hoc ex ipso genere verborum habet rationem peccati mortalis. Et tenetur aliquis ad restitutionem famæ, sicut ad restitutionem cuiuslibet rei subtractæ, eo
modo, quo suprà dictum est, cùm
de restitutione ageretur.
AD secundum dicendum, quòd
glossa illa non dicit quòd detractio
in toto genere humano inueniatur, sed addit, penè. Tum quia stultorum infinitus est numerus: & pauci sunt qui ambulant per viam salutis. Tum etiam quia pauci vel nulli
sunt, qui non aliquando ex animi
leuitate aliquid dicant, vnde in aliquo vel leuiter alterius fama minoratur: quia vt dicitur Iacobi. 3. Si
quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.
AD tertium dicendum, quod August. loquitur in casu illo quo aliquis dicit aliquod leue malum de
alio, non ex intentione nocendi, sed ex
animi leuitate vel ex lapsu linguæ.
COMMENTARIVS.
DVbitatur in hoc articulo primò, An reuelare crimen occultum vni viro graui & cordato qui retinebit secretum, sit peccatum mortale contra iustitiam? ¶ Prima sententia est Caiet. hic, quòd non est peccatum
mortale, & adhibet exemplum de colloquijs quæ habentur inter virum & vxorem
de peccatis filiorum: item de colloquijs quæ
fiunt cum confessoribus reuelando crimen
complicis. Hæc sententia Caietani probatur
his argumentis. Primò. Iste talis non lædit
famam proximi, ergo non peccat mortaliter. Antecedens probatur. Nam fama est publica notitia, vnde infamia quæ illi contrariatur est publica notitia, quare non dicitur
aliquis infamis, ex eo quòd eius crimen sciatur ab vno vel à duobus: sed iste talis non lædit famam publicè, ergo non infamat illum.
Item etiam si læderetur in fama, læditur leuiter & non impeditur à bonis iustè consequendis, ergo non est peccatum mortale.
Patet consequentia. Nam læsio famæ leuis,
est tantum peccatum veniale. Vltimò. Si reuelare crimen occultum in tali casu esset
peccatum, semper esset peccatum, quod manifestè falsum est, aliquando enim iusta de causa vxor reuelat crimen filiorum suo viro.
Antecedens vero probatur. Nam quod est
intrinsece malum, nulla de causa honestari
potest. ¶ Secunda sententia est Magistri Soto libro. 5. de iustitia, quæst. 10. art. 2. vbi expresse oppositum sentit.
IN huius rei expositionem est prima conclusio. Peccatum mortale est ex genere
suo, reuelare crimen secretum etiam viro
quantumuis graui & taciturno, etiam si inde
nulla sequatur infamia circa alios, neque aliquod detrimentum. Hæc est expressa sententia D. Tho. art. 1. ad secundum. vbi dicit,
quòd qui reuelat crimen occultum vni tantum,
lædit famam proximi, licet non in toto in parte. Item iudicium temerarium est peccatum
mortale, licet illud iudicium exterius non dicatur: quoniam læditur fama proximi in vno
in particulari: sed in isto casu læditur fama
proximi in vno: ergo est peccatum mortale.
Item, aliquando mallem crimen meum esse
notum tribus vel quatuor, quam vni viro
graui. Et reuera magis lęditur fama per hoc,
quod crimen occultum sciatur ab vno viro graui, quam à multis hominibus de media plebe:
sed si reuelarem crimen occultum multis
hominibus de media plebe, esset peccatum
mortale, ergo etiam in isto casu cum sit maior læsio famæ.
Secunda conclusio. Præcedens intelligenda est nisi adsit necessitas eius qui narrat crimen occultum, vel eius cuius crimen narratur. Itaque narratio criminis oculti
non est intrinsecè mala, sed honestari potest
iustis de causis. v. g. si virgo commisit stuprum in domo patris, mater vero non potest prospicere suis commodis & filiæ, nisi reuelet crimen occultum marito, vel consanguineo, vel confessori: non est peccatum mortale illud crimen reuelare. Et sic est intelligendus Caiet. in hoc artic. Probatur hæc conclusio. Narrare crimen occultum quantumuis
graue, honestatur aliquando, vel propter vtilitatem reipublicæ, vt quando manifestatur
crimen hæresis, vel propter vtilitatem eius
cuius crimen narratur, vt quando adhibentur testes in correctione fraterna: vel propter vtilitatem tertiæ personæ, veluti quando reuelatur alicui, quòd parantur ei insidiæ:
ergo idem omnino erit in nostro casu propter vtilitatem & necessitatem eius qui narrat crimen, vel cuius crimen narratur. Et confirmatur. Aliquando licitum est reuelare crimen occultum viro graui, si enim ego intelligo quòd ex mea correctione non emendabitur frater, emendabitur autem si corripiatur ab aliquo viro graui amico suo: tunc licitum est reuelare crimen illud viro graui vel
amico: ergo idem omnino erit in nostro casu.
¶ Vltimò. Bonum famæ est medium quodam maius quidem bono diuitiarum, inferius autem ad bona naturæ. Item, fama circa
vnam virtutem est excellentius bonum,
quam fama circa alteram, ergo quando expediens fuerit ad bona excellentioris ordinis amittere bona inferioris ordinis, tunc licitum erit, & consequenter aliquando licitum erit, propter bona excellentioris ordinis, reuelare crimen occultum. Itaque
talis narratio criminis occulti non desinit
esse peccatum mortale, ex eo quod narratio fiat
vni viro graui, qui retinebit secretum, vt vult
Caietanus: sed ex fine intento.
AD argumenta in contrarium. Ad primum respondetur cum D. Thom. artic. 1. ad secundum. quòd in tali casu, est læsio famæ licet non in toto, in parte tamen.
Ad secundum respondetur, quòd qui narrat crimen occultum viro graui, magis lædit famam quam qui narrat tribus vel quatuor de media plebe, ac subinde lædit grauiter & non leuiter.
Ad vltimum respondetur, quòd narratio
criminis occulti non est intrinsecè mala, sed
honestari potest iustis de causis, vt dictum
est in secunda conclusione.
DVbitatur secundò. An narrare aliquod
crimen secretum, etiam multis ex auditu & hæsitando, sit peccatum mortale contra iustitiam. In huius rei expositionem est
prima sententia Caietani, quòd solus assertor peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur restituere. Et probat hanc sententiam,
quoniam tunc non læditur fama ex vi dicentis, sed ex leuitate audientis, verba enim illius
non habent vim ad reddendum illum infamem: ergo non est peccatum mortale contra iustitiam. Soto loco supra allegato oppositum sentit.
Secunda conclusio. Si crimina quæ ad
hunc modum referuntur sint grauissima,
peccatum est mortale contra iustitiam sic
referre, imo si referens sit vir magni nominis & maximæ autoritatis: peccatum est mortale contra iustitiam, referre crimina etiam
si non sint grauissima, dum tamen adiunctam
habeant infamiam. Exemplum primæ partis est in crimine hæresis & in crimine nefando. Exemplum secundæ, in alijs criminibus
grauibus. Prima pars probatur. Narratio criminis ad hunc modum facta, ad minus generat suspicionem & dubitationem, sed suspicio & dubitatio in criminibus grauissimis
magis reddit hominem infamem, quam certa
scientia in alijs criminibus: ergo &c. & ad
hunc modum sup. quæst. 60. art. 3. & 4. definitur contra Caiet. quòd dubitatio de criminibus grauissimis ex leuibus indicijs est peccatum mortale. Secunda pars probatur. Si aliquis de media plebe referat crimen assertiuè, peccat mortaliter contra iustitiam, sed
tanti momenti est huiusmodi narratio quæ
fit à viro graui: ergo dat idem detrimentum
& damnum, ac subinde erit peccatum mortale contra iustitiam.
Ad argumentum Caietani respondetur,
quòd detrimentum sequitur ex vi dicentis
non ex leuitate audientis: quoniam vir grauis magnam vim & autoritatem habet in suis
verbis, etiam si cum dubitatione narret.
DVbitatur secundò. An infamare seipsum sit peccatum mortale ex genere
suo contra iustitiam. Vide supra tract. de dominio quæstione. 2. Et quæ dixi quæst. 62.
art. 2. dub. 8. & 11. ¶ In hac quæstione est prima sententia Caiet. in hoc artic. & in summa
verbo, detractio. vbi expressè tenet, quod qui infamat seipsum peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur ad restitutionem: neque excusatur vi tormentorum. Huius sententiæ fundamentum est, quod homo non est dominus proprię
famæ magis quam vitæ, vnde sicut occidere se
ipsum est peccatum mortale contra iustitiam:
ita seipsum infamare. Econtra vero Soto vbi
supra, & in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quæstione. 3. & membro. 3. quæstione. 4. conclusione. 10. statuit
oppositum fundamentum, quòd homo
est dominus propriæ famæ, & ex hoc fundamento colligit, quod qui infamat seipsum non
peccat contra iustitiam imo neque contra charitatem, neque est contra charitatem ex genere suo,
imo aliquando potest esse officium virtutis in
priuata persona infamare seipsum, in persona vero quæ obligatam habet suam famam alijs,
vt prælatus semper est peccatum mortale contra iustitiam.
In hac quæstione media via incedendum
est. Primo certum esse debet fundamentum,
quòd homo est dominus propriæ famæ,
quoniam eam acquirit suis actibus, quod
fundamentum explicatum est supra quæstione. 62. in materia de dominio. Ex quo
colligitur, quòd qui infamat seipsum non
peccat contra iustitiam.
Prima conclusio. Infamare se & cooperando ad infamiam, potest esse aliquando
officium virtutis: ita quod non est intrinsecè malum.
Ponit enim differentiam Caiet. in hoc quod
est pati infamiam, & imponere sibi infamiam.
Hæc conclusio probatur. Licet aliquando
subire minus detrimentum ad euitandum
maius, quando detrimentum inferius per se
ordinatur ad euitandum maius, sed detrimentum in fama per se potest ordinari ad
euitandum detrimentum in vita: ergo tunc
erit officium virtutis. Minor probatur & explicatur conclusio. Nam fama bonum quodam est medium inter censum & vitam, &
detrimentum in fama malum quodam est
medium inter detrimentum in censu, & detrimentum in vita, ergo licitum est detrimentum in fama per se ordinare ad euitandum
detrimentum in vita. Confirmatur hæc sententia exemplis Sanctorum qui se aliquando
infamauerunt. Hæc conclusio habet verum,
etiam si homo non sit dominus propriæ famæ. Probatur. Nam D. Thom. supra quæst.
64. & 65. definit, quòd homo potest abscindere membrum etiam sanum, quando fuerit per se necessarium ad consistentiam totius, licet homo non sit dominus membrorum: quoniam detrimentum in parte per se
potest ordinari ad euitandum detrimentum
totius quod est maius. Confirmatur hæc sententia ex doctrina D. Thom. sup. quæst. 64.
art. 5. ad tertium, vbi D. Tho. ait, quòd occidere seipsum est intrinsecè malum: quoniam
vita est supremum bonum quod per se non
potest ordinari ad aliquid maius, & mors
est supremum malum quod per se non potest ordinari ad euitandum aliquod maius
malum cum non sit aliud supremum malum
neque fama supremum bonum: ergo.
Secunda conclusio. Tantùm est peccatum veniale ex genere infamare seipsum citra causam, vt sup. quęst. 62. art. 2. ostendimus.
Sed est argumentum contra conclusionem. Omnis actus qui in indiuiduo est peccatum mortale ex sola grauitate materiæ,
est peccatum mortale ex genere, sed infamare seipsum citra causam, in graui materia est
peccatum mortale, ergo &c. Minor probatur. Quoniam & ipse Soto expressè asserit,
quòd infamare seipsum in grauissima materia, vt in crimine hæresis & in crimine nefando, est peccatum mortale. Maior probatur. Quoniam grauitas vel leuitas materiæ
solum deseruit ad hoc, quòd forma & malitia peccati recipiatur perfectè vel imperfectè in ipsa materia secundùm dispositionem
materiæ. Vnde quando forma & malitia
peccati non est mortalis ex specie sua in qualibet recipiatur materia & quantumuis disposita. nunquam fit mortalis. Et hoc patet
inductiuè in omnibus peccatis venialibus
ex genere suo. Mendacium enim intra speciem mendacij in qualibet grauissima materia non est nisi veniale peccatum.
Arguitur secundò. Qui infamat seipsum
citra causam peccat contra charitatem proximi & contra charitatem propriam, ergo
peccat mortaliter. Antecedens probatur quoad primam partem. Primò autoritate D. August. in cap. non sunt audiendi. 11. quæst. 3.
Secundò probatur ratione eiusdem Augustini in eodem loco. Non minus scandalizatur proximus ex eo quòd audit crimen perpetratum esse à fratre, quam ex eo quòd videt: sed si aliquis coram oculis fratris fecisset
crimen cui adiuncta est infamia, peccaret
peccatum scandali contra charitatem proximi: ergo si narret proprium crimen, idem
scandalum sequitur, ac subinde erit peccatum mortale. Respondetur, quòd nunquam
est mortale infamare seipsum nisi ex circunstantia scandali, vel quia diuinus honor periclitatur, vel quia homo infamis exponit se
alijs periculis peccandi, vel ex alia circunstantia. Vnde ad primum respondetur, quod
hæresis est contra honorem Dei: quia destruit
fundamentum religionis, & crimen nefandum est scandalosum: & idcirco mutatur iam
materia ad aliam speciem peccati. ¶ Ad secundum patet, quia ob scandalum fit mortale peccatum.
Tertia conclusio. Aliquando est actus studiosus reuelare crimen proprium occultum
in iudicio, in quo interrogatur aliquis contra ordinem iuris, aliquando vero erit peccatum, & aliquando mortale. Imò imponere sibi falsum crimen semper est peccatum,
& aliquando mortale. Hæc conclusio colligitur euidenter ex præcedentibus, nam fama est quoddam bonum medium inter bona temporalia: & infamia medium quodam
malum, ergo pati detrimentum in fama propter superiora bona nullum erit peccatum,
cum inferius ordinetur ad id quod superius
est. Pati verò detrimentum in fama propter
| inferiora bona, erit peccatum, cùm superius
bonum ordinetur ad id quod inferius est.
Quòd verò imponere sibi falsum crimen
sit peccatum, patet nam est mendacium.
DVbitatur deinde, an infamare in vno
loco eum qui non est infamis in illo
loco sed in alio: sit peccatum mortale contra iustitiam obligans ad restitutionem? Caietanus opusculo 27. Responsionum, responsione 9. tenet, quòd non est peccatum mortale contra iustitiam neque obligat ad restitutionem. ¶ Probatur primo. Iste talis qui
condemnatus est propter aliquod delictum,
est priuatus iure famæ: ergo non fit ei iniuria tollendo ab illo famam. Confirmatur.
Præcipua pars pœnæ illius hominis est, quod
sit priuatus fama, ergo non fit illi iniuria. Confirmatur secundò. Licet iudici expectare
diem solennem quando est concursus populorum ad puniendum hominem: ergo
præcipua pars pœnæ illius hominis est infamia. ¶ Secundò probatur. Hæc sententia
ex vsu omnium proborum hominum, qui
quando aliquod delictum committitur in
præsentia populi, sine aliquo scrupulo narrant illud omnibus absentibus. ¶ Vltimò.
Dupliciter aliquis potest hominem infamare, vel narrando crimen falsum, vel reuelando crimen verum sed occultum: sed in
tali casu non narratur crimen falsum, ita enim supponimus, nec occultum reuelatur
cum sit infamis in vno loco: ergo. Adrianus
quodlibeto. 11. oppositum sentit, & probat
suam sententiam his argumentis. Primo, iste
talis qui infamis est Vallisoleti habet famam
Salmanticæ, & illa fama est sua & est dominus illius famæ: ergo illam auferre ab illo
Salmanticæ, est peccatum contra iustitiam.
Patet consequentia. Aufertur ab illo quod
suum est, ergo est peccatum contra iustitiam. Secundò, etiam si homo sit infamis in
omni loco non licet coram & in præsentia
obijcere crimen: ergo si est infamis in vno
loco non licet illum infamare in alio. Soto
vbi supra, refert has duas sententias & eas
conciliat ad hunc modum. Dicit enim, quod si
talis homo in vno loco sit priuatus fama secundum ordinem iuris & iustitiæ, tunc non
erit peccatum mortale contra iustitiam ad
restitutionem obligans, infamare illum in altero erit, tamen aliquando peccatum mortale contra charitatem. Si vero talis homo
non sit priuatus secundum ordinem iuris fama sed priuatim, erit peccatum mortale non
solum contra charitatem, verum contra iustitiam in alio loco infamare.
In hac re est prima conclusio. Si vero simile est, quòd infamia illius hominis moraliter loquendo promanabit ab eo loco in
quo est infamis ad alium locum in quo non
est infamis: non est peccatum mortale contra iustitiam neque contra charitatem eum
in alio loco infamare, siue sit priuatus fama
secundum ordinem iuris & iustitiæ, siue priuatim. Hæc conclusio probatur primo. Ex
vsu omnium proborum hominum qui ita
faciunt. ¶ Secundò. Iste talis moraliter loquendo non infamat alterum neque aufert
illius famam: ergo non peccat mortaliter. Probatur antecedens. Moraliter loquendo certissimè infamia illa & notitia deberet peruenire ad istum locum: ergo moraliter loquendo ego non infamo illum neque illi aliquod
detrimentum do. Confirmatur: si quis vapulet per vnum vicum ciuitatis non est peccatum mortale contra charitatem neque contra iustitiam id in alio vico narrare. Quoniam moraliter loquendo illa notitia certissimè ad alium vicum deberet peruenire:
sed eadem ratio omnino est in nostro casu:
ergo &c.
Secunda conclusio. Insignia quædam crimina & illustria. Item pœnas illis impositas licet narrare vbique locorum, etiam si
verosimiliter credatur quòd eorum notitia
ad illa loca non perueniet, siue qui delinquunt, iure priuati sint fama siue non. Exempla sint acta quæ fiunt ab inquisitoribus.
Hæc enim licet diuulgare vsque ad Indos.
Item omnia illa quæ merito in historicis
scripturis referuntur. Probatur hæc conclusio primò. Narrare in alio loco huiusmodi
peccata ideo est malum, quia ex hac narratione nullum sequitur emolumentum, vel
reipublicæ, vel particulari personæ: sed ex
narratione horum criminum de quibus loquitur conclusio, sequitur magnum emolumentum reipublicæ & particularibus personis: ergo. Probatur minor. Nam respublica quando audit talia crimina & pœnas illis
| impositas sibi consulit, & similibus pœnis
similia peccata punit. Item ciues particulares timore pœnæ deterrentur ab huiusmodi vitijs: ergo.
Secundò. Huiusmodi crimina licet referre in historicis scripturis propter vtilitates quæ inde proueniunt reipublicæ & particularibus personis: at ex narratione horum
criminum eædem vtilitates proueniunt: ergo, &c. ¶ Ex dictis patet solutio ad argumenta in contrarium. Argumenta enim
Caietani videntur conuincere, quòd quando aliquis iure priuatus est fama in yno loco, non est peccatum contra iustitiam eum in alio loco infamare: erit tamen aliquando contra
charitatem. ¶ Ad argumenta Adriani ad
primum respondetur, quod fama quam habet Salmanticæ non est sua, iure enim priuatus est illa: præcipuè si verosimiliter creditur, quòd eius infamia ad istum locum perueniet. ¶ Ad secundum negatur consequentia. Nam contumelia habet peculiarem rationem iniuriæ distinctam à detractione.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm detractio sit grauior omnibus peccatis, quæ in proximum committuntur.
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quòd detractio
sit grauior omnibus peccatis, quæ in proximum committuntur. Quia super illud Psal. 108. Pro
eo, vt me diligerent, detrahebant
mihi, dicit gloss. Plus nocent in membris detrahentes Christo (quia animas creditorum interficiunt) quàm
qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Ex quo videtur,
quòd detractio sit grauius peccatum, quàm homicidium, quanto
grauius est occidere animam, quàm
occidere corpus. Sed homicidium
est grauius inter cętera peccata, quę
in proximum committuntur: ergo & detractio est simpliciter inter
omnia grauior.
¶ 2 Præterea. Detractio videtur
esse grauius peccatum, quàm contumelia: quia contumeliam potest
homo repellere, non autem detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum,
quàm adulterium, per hoc, quòd
adulterium vnit duos in vnam carnem, contumelia autem vnitos in
multa diuidit. Ergo detractio est
maius peccatum, quàm adulterium:
quòd tamen inter alia peccata, quæ
sunt in proximum, magnam grauitatem habet.
¶ 4 Præterea. Tanto aliquod peccatum est grauius, quanto inducit
grauiorem defectum. Sed detractio inducit grauissimum defectum,
scilicet excæcationem mentis. Dicit enim Gregorius. Quid aliud
detrahentes faciunt, nisi quòd in
puluerem sufflant, & in oculos
suos terram excitant: vt vnde plus
detractionis perflant, inde minus
veritatis videant, ergo detractio
est grauissimum peccatum inter ea,
quæ committuntur in proximum.
SED contra, Grauius est peccare facto, quàm verbo. Sed detractio
est peccatum verbi: adulterium autem & homicidium & furtum sunt
peccata in factis: ergo detractio non
| est grauius cæteris peccatis, quæ
sunt in proximum.
RESPONDEO dicendum,
quòd peccata, quæ committuntur
in proximum, sunt pensanda per
se quidem secundum nocumenta,
quæ proximo inferuntur: quia ex
hoc habent rationem culpæ. Tanto autem est maius nocumentum,
quanto maius bonum demitur. Cùm
autem sit triplex bonum hominis,
scilicet bonum animæ, & bonum
corporis, & bonum exteriorum rerum. Bonum animæ, quod est maximum, non potest aliter ab alio tolli, nisi occasionaliter, puta per malam persuasionem, quæ necessitatem
non infert. Sed alia duo bona, scilicet corporis & exteriorum rerum,
possunt ab alio violenter auferri.
Sed quia bonum corporis præeminet bono exteriorum rerum, grauiora sunt peccata quibus infertur
nocumentum corpori, quàm ea quibus infertur nocumentum exterioribus rebus. Vnde inter cætera peccata, quæ committuntur in proximum, homicidium grauius est, per
quod tollitur vita proximi iam actu
existens: consequenter autem adulterium, quod est contra debitum
ordinem generationis humanæ: per
quam est introitus ad vitam. Consequenter autem sunt exteriora bona, inter quæ fama præeminet diuitijs, eò quòd propinquior est spiritualibus bonis. Vnde dicitur Prouerb. 22. Melius est nomen bonum,
quàm diuitiæ multæ. Et ideo detractio secundum suum genus est maius peccatum, quàm furtum: minus tamen, quàm homicidium, vel
adulterium. Potest tamen esse alius
ordo propter circunstantias aggrauantes, vel diminuentes, per accidens autem grauitas peccati attenditur ex parte peccantis, qui grauius
peccat si ex deliberatione peccet,
quàm si peccet ex infirmitate vel
incautela. Et secundum hoc peccata locutionis habent aliquam leuitatem, inquantum de facili ex lapsu
linguæ proueniunt absque magna
præmeditatione.
AD primum ergo dicendum, quod
illi qui detrahunt Christo, impedientes fidem membrorum ipsius, derogant diuinitati eius, cui fides innititur: vnde non est simplex detractio,
sed blasphemia.
AD secundum dicendum, quòd
grauius peccatum est contumelia,
quàm detractio, inquantum habet
maiorem contemptum proximi:
sicut & rapina est grauius peccatum,
quàm furtum, vt suprà dictum
est. Contumelia tamen non est grauius peccatum, quàm adulterium:
non enim grauitas adulterij pensatur ex coniunctione corporum, sed
ex deordinatione generationis humanæ. Contumeliosus autem non
sufficienter causat inimicitiam in
alio, sed occasionaliter tantum diuidit vnitos, inquantum, scilicet
per hoc, quòd mala alterius promit, alios quantum in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per
eius verba non cogantur. Sic ergo
& detractor occasionaliter est homicida: inquantum, scilicet per sua
verba dat alteri occasionem, vt pro|ximum odiat vel contemnat. Propter quod in epistola Clementis dicitur, detractores esse homicidas,
scilicet occasionaliter, quia qui odit
fratrem suum, homicida est, vt dicitur primæ Ioannis tertio.
AD tertium dicendum, quòd ira
quærit in manifesto vindictam inferre, vt Philosoph. dicit in 2. Rhetor. Ideo detractio, quæ est in occulto, non est filia iræ sicut contumelia: sed magis inuidiæ, quæ nititur
qualitercunque minuere gloriam proximi. Nec tamen sequitur propter
hoc, quod detractio sit grauior, quàm
contumelia: quia ex minori vitio
potest oriri maius peccatum, sicut
ex ira nascitur homicidium & blasphemia. Origo enim peccatorum
attenditur secundum inclinationem ad finem, quod est ex parte
conuersionis. Grauitas autem peccati magis attenditur ex parte auersionis.
AD quartum dicendum, quod quia
homo lætatur in sententia oris sui,
vt dicitur Prouerbiorum 15. inde
est quod ille qui detrahit, incipit magis amare, & credere quod dicit: &
per consequens proximum magis
odire, & sic magis recedere à cognitione veritatis. Iste tamen effectus
potest sequi etiam ex alijs peccatis,
quæ pertinent ad odium proximi.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est. Detractio est grauius
peccatum quam furtum, minus autem quam homicidium & adulterium. De
hoc articulo videte supra quæstione præcedenti. Vbi disputatum est, quod nam sit
grauius peccatum, detractio an contumelia.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm audiens, qui tolerat detrahentem, grauiter peccet.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd audiens qui tolerat detrahentem, non grauiter peccet. Non
enim aliquis magis tenetur alteri,
quàm sibiipsi. Sed laudabile est si
patienter homo suos detractores toleret. Dicit enim Gregorius super Ezechielem homilia nona, Linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi
pereant: ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat. Ergo
non peccat aliquis, si detractionibus aliorum non resistat.
¶ 2 Præterea. Eccles. quarto dicitur, Non contradicas verbo veritatis vllo modo. Sed quandoq́ue aliquis detrahit, verba veritatis dicendo, vt suprà dictum est. Ergo videtur, quòd non semper teneatur
homo detractoribus resistere.
¶ 3 Præterea. Nullus debet impedire id quod est in vtilitatem aliorum. Sed detractio frequenter est
in vtilitatem aliorum, contra quos
detrahitur. Dicit enim Pius papa,
Nonnunquam detractio aduersus
bonos concitatur: vt quos vel domestica adulatio, vel aliorum fauor
in altum extulerat, detractio humiliet, ergo aliquis non debet detractores impedire.
SED contra est, quod Hieronymus dicit, Caue ne linguam aut
aures habeas PRURIENTES, aut alijs de|trahas, aut alios audias detrahentes.
RESPONDEO dicendum,
quòd secundum Apostolum ad Romanos primo, Digni sunt morte
non solùm qui peccata faciunt, sed
etiam qui facientibus peccata consentiunt. Quod quidem contingit dupliciter. Vno modo directè,
quando scilicet quis inducit alium
ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo indirectè, quando scilicet non resistit, cùm resistere possit. Et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat,
sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quòd
si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori
consentire: vnde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat eum
ad detrahendum, vel saltem placeat
ei detractio propter odium eius, cui
detrahitur, non minus peccat, quàm
detrahens, & quandoque magis.
Vnde Bernardus dicit, Detrahere aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facilè dixerim. Si verò non placeat ei peccatum, sed ex timore, vel negligentia,
vel etiam verecundia quadam omittat repellere detrahentem, peccat
quidem, sed multominus quàm detrahens, & plerunque venialiter.
Quandoque etiam hoc potest esse
peccatum mortale, vel propter hoc,
quòd alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere, vel propter
aliquod periculum consequens, vel
propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, vt suprà habitum est.
AD primum ergo dicendum, quod
detractiones suas nullus audit: quia
scilicet mala quæ dicuntur de aliquo, eo audiente, non sunt detractiones, propriè loquendo, sed contumeliæ, vt dictum est. Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factæ aliorum relationibus peruenire. Et tunc sui arbitrij est detrimentum suæ famæ pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, vt suprà dictum est. Et
ideo in hoc potest commendari eius patientia, quòd patienter proprias detractiones sustinet: non autem est sui arbitrij, quòd patiatur
detrimentum famæ alterius. Et ideo in culpam ei vertitur, si non resistit, cùm possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis subleuare asinum alterius iacentem sub onere, vt præcipitur Deuter. 22.
AD secundum dicendum, quòd
non semper aliquis debet resistere
detractori, arguendo eum de falsitate, maximè si quis sciat verum
esse quod dicitur: sed debet eum
verbis redarguere de hoc, quòd
peccat fratri detrahendo, vel saltem ostendere, quòd ei detractio
displiceat per tristitiam faciei: quia,
vt dicitur Prouerbiorum vicesimo
quinto. Ventus Aquilo dissipat
pluuias, & facies tristis linguam detrahentem.
AD tertium dicendum, quòd
vtilitas quæ ex detractione prouenit, non est ex intentione detrahentis, sed ex Dei ordinatione, qui
ex quolibet malo elicit bonum. Et
ideo nihilominus est detractoribus
| resistendum, sicut & raptoribus,
vel oppressoribus aliorum, quanuis
ex hoc oppressis vel spoliatis, per patientiam meritum crescat.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio est in expositione huius articuli. Non solum qui inducit alterum ad detrahendum, verum etiam ei qui
paratus est animum addit gestu, vel applausu, verbis vel factis peccat mortaliter contra
iustitiam: & tenetur restituere. Hæc conclusio patet ex supradictis quæst. 62. articul. 7.
Vbi definitur quòd qui est con causa iniustæ actionis peccat mortaliter & tenetur restituere. Sed iste talis est con causa iniustæ
actionis: ergo tenetur restituere.
Secunda conclusio. Qui non inducit alterum ad detrahendum, neque auget animum, sed tantum gaudet & complacet in
detractione, peccat mortaliter ex genere
suo contra charitatem & non contra iustitiam. Probatur. Nam iste talis tantum habet complacentiam de malo proximi, neque aufert ab illo aliquod bonum: ergo non
peccat ex genere contra iustitiam, sed contra charitatem.
Tertia conclusio. Prælatus eius qui infamauit, si non resistat detrahenti & infamanti: peccat mortaliter contra iustitiam. Probatur. Nam Prælatus ex officio & iustitia tenetur promouere bonum spirituale subditorum, ac subinde tenetur corrigere & emendare subditos: ergo si non faciat peccat
mortaliter contra iustitiam.
Quarta conclusio. Prælatus eius qui infamatus est, si non resistat detrahenti & infamanti, peccat mortaliter contra iustitiam:
& tenetur ad restitutionem faciendam infamato. Hæc conclusio probatur. Nam non obstans qui obstare tenetur ex iustitia, si non
obstet peccat mortaliter contra iustitiam,
& tenetur ad restitutionem, vt dictum est
supra quæstione 62. artic. 7. sed prælatus tenetur obstare ex officio & iustitia: ergo si
non obstet peccat contra iustitiam & tenetur restituere. Minor probatur. Nam prælatus ex officio & iustitia tenetur procurare omnia necessaria ad virtutem: sed fama
est maximè necessaria ad virtutem in subditis, sicuti diximus artic. 2. ergo &c.
COMMENTARIVS.
DVbitatur in hoc articulo. An Prælatus qui non resistit subdito detrahenti & infamanti non subditum sed extraneum,
teneatur ad restitutionem faciendam ipsi
extraneo. Et videtur quod sic. Nam iste Prælatus peccat contra iustitiam, vt patet ex tertia conclusione: ergo tenetur restituere: esse
enim peccatum contra iustitiam obligat ad
restitutionem.
Secundò. Si princeps secularis non resistat furanti & expolianti non subditum, tenetur ad restitutionem: ergo eadem ratio
est omnino de prælato. Antecedens probatur. Nam si verbi gratia. Rex Hispaniæ non
resistat ciui Hispaniensi expolianti Gallum,
iustè Rex Gallię posset conqueri & bellum
inijcere contra Regem Hispaniensem: ergo
Rex Hispaniæ tenetur restituere ex iustitia.
His non obstantibus sit quinta conclusio. Talis prælatus non tenetur restituere ex
iustitia, detrimenta data non subditorum.
Probatur conclusio. Nam hac ratione diximus in quarta conclusione quod tenetur restituere famam subdito ex iustitia quoniam tenetur promouere bonum spirituale subditi ad
quod maximè necessaria est fama, sed prælatus non tenetur promouere bonum spirituale non subditi, ergo. ¶ Ad argumenta in
contrarium ad primum respondetur, quòd
iste non peccat contra iustitiam in ordine
ad non subditum, vnde non tenetur ei ex
iustitia aliquid restituere: peccat autem mortaliter contra iustitiam in ordine ad subditum, vnde aliquam restitutionem tenetur
ei facere ex iustitia, scilicet corrigere illum
& compellere, vt restituat famam non subdito, & ita se debet habere, ac si prælatus
non adesset detrahenti, & infamanti, sed
postea detractio ad eius notitiam peruenisset.
Ad secundum respondetur, quòd princeps secularis ad eundem modum se debet gerere: itaque tenetur ex iustitia compellere illum vt restituat omnia detrimenta quæ dedit non subdito, non ex obligatione aliqua iustitiæ in ordine ad non subditum:
sed in ordine ad subditum.
Contra quartam conclusionem, & hoc
vltimum, est argumentum. Nam prælatus,
tantum tenetur procurare bonum spirituale suorum subditorum: sed fama non est bonum spirituale, annumeratur enim inter bona temporalia: ergo. Et confirmatur. Nam
prælatus tantum tenetur procurare, quòd
subditi non peccent, vel quòd studiose viuant: sed qui infamatus est non peccat, sed
qui infamauit: ergo. Confirmatur secundo. Nam aliquando sanctissimum est, quòd
infamatus non resistat detrahenti, sed prælatus tenetur procurare bonum spirituale subditi:
ergo in tali casu non tenetur resistere detrahenti.
Ad hoc argumentum respondetur, quòd
prælatus non solum tenetur procurare bonum spirituale, verum etiam omnia bona
temporalia, quæ necessaria sunt ad bonum
spirituale: fama vero vt iam diximus, valde necessaria est ad virtutem colendam. Ad
primam confirmationem patet ex solutione ad argumentum.
Ad secundam confirmationem respondetur, quòd subditus potest cedere iuri suo,
prælatus vero non potest cedere iuri subditorum: vnde casus potest contingere, vt
subditus sanctissimè faciat non resistendo detrahenti: in quo prælatus peccet contra iustitiam & teneatur ad restitutionem, si
non resistat.
Secundò respondetur, quòd subditus non
resistendo maiorem gloriam & famam acquirit, & fit illustrior apud viros studiosos
& prudentes: ex eo vero quod prælatus
non resistat detrahenti & infamanti subditum, subditus non acquirit maiorem gloriam & famam: sed potius alij confirmantur in infamia.
Vltima conclusio. Persona particularis
quæ non complacet in detractione, vt plurimum peccat venialiter si non resistat detrahenti. Nam vt plurimum potest facile resistere, vel ostendendo tristem faciem, vel
miscendo alia colloquia: vnde Diuus Thomas in fine articuli, dicit, quòd si non complacet in detractione, sed non resistit ex timore humano, vel ex negligentia, vel ex verecundia: vt plurimum peccat venialiter,
ipse tamen excipit duos casus: vt patet in
articulo.