QVÆSTIO LXXII. De Contumelia.
DEINDE considerandum est
de iniurijs verborum, quæ inferuntur extra iudicium. Et primò,
de contumelia, secundò, de detractione: tertiò, de susurratione: quartò, de maledictione. ¶ Circa primum
quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm contumelia consistat in verbis.
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd contumelia non consistat in verbis.
Contumelia enim importat quoddam nocumentum proximo illatum, cùm pertineat ad iniustitiam.
Sed verba nullum nocumentum videntur inferre proximo nec in persona, nec in rebus. Ergo contumelia non consistit in verbis.
¶ 2 Præterea. Contumelia videtur ad quandam dehonorationem
pertinere. Sed magis aliquis potest
inhonorari, seu vituperari factis,
quàm verbis. Ergo videtur, quòd
contumelia non consistat in verbis,
sed magis in factis.
¶ 3 Præterea. Dehonoratio, quæ
fit verbis dicitur conuitium vel improperium. Sed contumelia videtur differre à conuitio & ab improperio. Ergo contumelia non consistit in verbis.
SED contra. Nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia auditu percipitur, secundùm illud Ieremiæ 20. Audiui contume|lias in circuitu. Ergo contumelia
est in verbis.
RESPONDEO dicendum,
quòd contumelia importat dehonorationem alicuius. Quod quidem
contingit dupliciter. Cùm enim honor aliquam excellentiam consequatur, vno modo aliquis alium dehonorat, cùm priuat eum excellentia,
propter quam habebat honorem,
quod quidem fit per peccata factorum, de quibus suprà dictum est .
Alio modo cùm aliquis id quod est
contra honorem alicuius, deducit
in notitiam eius & aliorum. Et hoc
propriè pertinet ad contumeliam,
quod quidem fit per aliqua signa.
Sed sicut Augustinus dicit in secundo de doctrina Christ. omnia signa verbis comparata, paucissima
sunt. Verba enim inter homines
obtinuerunt principatum significandi quæcunque animo concipiuntur. Et ideo contumelia, propriè loquendo, in verbis consistit. Vnde
Isidor . dicit in libro Etymo. quòd
contumeliosus dicitur aliquis, quia
velox est, & tumet verbis iniuriæ.
Tamen quia etiam per facta aliqua
significatur aliquid, quæ in hoc quod
significant, habent vim verborum
significantium, inde est quòd contumelia extenso nomine, etiam in
factis dicitur: Vnde Roman. primo
super illud, Contumeliosos, superbos, dicit glos. quòd contumeliosi
sunt, qui dictis vel factis contumelias & turpia inferunt.
AD primum ergo dicendum, quod
verba secundum suam essentiam,
id est, inquantum sunt quidam soni audibiles, nullum nocumentum
alteri inferunt, nisi forrè grauando
auditum, puta cùm aliquis nimis altè loquitur. Inquantum verò sunt signa repræsentantia aliquid in notitia aliorum, sic possunt damna multa inferre, inter quę vnum est, quòd
homo damnificatur quantum ad
detrimentum honoris sui, vel reuerentiæ sibi ab alijs exhibendæ. Et
ideo maior est contumelia, si aliquis
alicui defectum suum dicat coram
multis, & tamen si sibi soli dicat, potest esse contumelia, inquantum ipse
qui loquitur iniustè, contra reuerentiam audientis agit.
AD secundum dicendum, quòd
in tantum aliquis aliquem factis dehonorat, inquantum illa facta vel
faciunt, vel significant illud quod
est contra honorem alicuius, quorum primum non pertinet ad contumeliam, sed ad alias iniustitię species, de quibus suprà dictum est , secundum verò pertinet ad contumeliam, inquantum facta habent vim
verborum in significando.
AD tertium dicendum, quod conuitium & improperium consistunt
in verbis, sicut & contumelia, quia
per hæc omnia repræsentatur aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris ipsius. Huiusmodi autem defectus est triplex, scilicet defectus culpæ, qui repræsentatur per
verba contumeliosa. Et defectus
generaliter culpæ & pœnæ, qui repræsentatur per conuitium, quia vitium consueuit dici non solum animæ, sed etiam corporis. Vnde si
quis alicui iniuriosè dicat eum esse
| cæcum, conuitium quidem dicit,
sed non contumeliam. Si quis autem dicat alteri: quod sit fur, non
solùm conuitium, sed etiam contumeliam infert. Quandoque verò repræsentat aliquis alicui defectum
minorationis, siue indigentiæ, qui
etiam derogat honori consequenti quamcunque excellentiam & hoc
fit per verbum improperij. Quod
propriè est, quando aliquis iniuriosè
alteri ad memoriam reducit auxilium, quod contulit ei necessitatem
patienti. Vnde dicitur Ecclesiast. vicesimo, Exigua dabit, & multa improperabit. Quandoque tamen vnum
istorum pro alio ponitur.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo est primo aduertendum,
quod Diuus Thomas à quęstione 72. vsque ad
77. agit de quinque speciebus iniuriarum
quæ consistunt in verbis extra iudicium,
quæ sunt contumelia, detractio, irrisio, susurratio, & maledictio, de quibus agunt Summistæ in eisdem verbis. Soto libr. 5. de Iustitia. à quæstione. 9. vsque in finem. ¶ Secundo est notandum, quòd contumelia propriè loquendo consistit in verbis. Nam contumelia est deducere peccatum alterius in
notitiam eius & aliorum. Hoc autem propriè loquendo fit signis & verbis, quæ habent rationem significandi & explicandi,
consistit vero in factis, non quatenus facta
sunt: sed quatenus induunt rationem verbi
& signi: qua ratione, facta etiam in diuinis
literis, aliquando verba appellantur. V. g. effregit quis domum non vt inferret contumeliam, sed vt furaretur, fur est non contumeliosus. Verum si id effecisset in vilipendium alterius, illud factum induit rationem
verbi, & significat se alterum vilipendere, &
sub hac consideratione induit rationem contumeliæ. Item si quis alterum percutiat fuste, non vt vilipendat, percussor est non contumeliosus: si vero id faciat in contemptum alterius, principalius & formalius habet rationem contumeliæ. Verum est, quod possunt reperiri in eodem facto duæ malitiæ & duæ
rationes formales, quod eleganter aduertit
Caiet. in hoc arti. Vna tamen se habet veluti
materialiter respectu alterius. ¶ Tertio est
aduertendum, cum D. Tho. in solut. ad tertium. quod conuitium differt à contumelia: nam
contumelia est, quando obijcitur aliquod
crimen seu peccatum, vt si quis dicat alteri
quod est fur: conuitium vero est, quando obijcitur alteri quicunque defectus, siue culpæ siue
pœnæ. ¶ Vltimo est aduertendum, quod contumelia differt à detractione quantum ad
obiectum. Contumelia enim versatur circa
honorem, est enim per se loquendo ablatio
honoris: detractio vero versatur circa famam,
& per se loquendo est denigratio famæ: honor vero est reuerentia quæ exhibetur alicui
propter aliquam excellentiam, fama autem
vt definiunt Theologi ex Ambrosio, est clara cum laude notitia vel illustris dignitatis
status, moribus & vita comprobatus, vt definiuit glos. in cap. super vestra. de cohabi. cleric. & mulierum. Ex quo sequitur, quod aliquando potest esse honor sine fama, vt patet in
eo qui habet aliquam excellentiam, & dignitatem ratione cuius ei exhibetur honor, sinistra tamen de illo habetur ęstimatio. Potest
etiam esse aliquando fama sine honore, vt
patet in aliquibus viris qui habent optimam
æstimationem in populo, qui tamen nullam
habent dignitatem neque excellentiam. Ex
quo concluditur definitio contumelię. Contumelia est iniuria qua obijcitur peccatum
aliquod, coram & in præsentia eius cui irrogatur iniuria, vt cum dicitur alicui, fur.
DVbium est circa istam diffinitionem
an contumelia sit grauius peccatum
quam detractio. Soto lib. 5. de Iustitia. q. 10.
art. 2. dicit contumeliam per se loquendo esse
grauius peccatum detractione, quæ sententia
probatur his argumentis. Primo autoritate
D. Tho. infra. q. 73. art. 3. ad 2. Vbi expressè
dicit contumeliam esse grauius peccatum. Simpliciter & secundum se quam furtum: ergo contumelia secundum se, est grauius peccatum detractione. ¶ Secundò arguitur. Sicut se habet rapina ad furtum, sic se habet contumelia ad detractionem, sicuti enim raptor per vim aufert
bona alterius, fur vero per fraudem: ita contumeliosus per vim aufert honorem detractor
vero per fraudem aufert famam, sed rapina maius & grauius peccatum est quam furtum: ergo similiter contumelia. Minor argumenti asseritur à Diuo Thoma supra quæstione. 66. articulo. 4.
Tertiò arguitur. Honor & fama sunt obiecta materialia contumeliæ & detractionis,
obiecta vero formalia sunt rationes inuoluntarij vnde sumitur iniustitia: sed maior ratio
inuoluntarij, est in contumelia, quam in detractione: ergo grauior iniuria. Minor probatur. Nam in contumelia est violentia, in
detractione vero fraus & dolus. Et confirmatur. In eadem re materiali, scilicet in acceptione eiusdem rei, potest esse diuersa ratio
formalis, vt patet in furto & rapina, quæ quidem non oritur nisi ex diuersa ratione inuoluntarij: ergo ratio inuoluntarij est ratio formalis iniustitiæ. ¶ In huius rei expositione,
sit conclusio. Contumelia & detractio secundum se habent se sicut excedens & excessum.
Quantum ad modum excedit contumelia,
& exceditur detractio: quantum ad obiectum
excedit secundum se detractio simpliciter
tamen & absolutè loquendo, grauius peccatum est detractio quam contumelia.
Explicatur conclusio. In quolibet habitu
possumus duo considerare, & rem ipsam in
quam tendit habitus, & modum. Dicimus
ergo, quod si consideretur res inquam tendit detractio & contumelia, detractio grauius peccatum est quam contumelia, destruit enim
famam, quæ excellentius bonum est, quàm
honor & reuerentia quæ destruitur per contumeliam. Et hoc patet etiam exemplis in
scientijs naturalibus, v. g. Logica perfectior
scientia est quantum ad modum quam Theologia pro isto statu: Theologia vero perfectior
scientia est ex parte obiecti & simpliciter &
absolutè. Hæc conclusio habet tres partes.
Prima pars probatur. Contumelia est læsio
honoris, detractio vero est læsio famæ: sed
læsio honoris per se fit per apertam violentiam, læsio vero famæ fit per se occultè & secretè: ergo peiorem modum habet contumelia quam detractio. Patet consequentia. Nam
in iniurijs inferendis grauior modus est violentia quam fraus & dolus. Et confirmatur.
Nam D. Tho. 1. 2. q. 6. dicit, quòd magis repugnat voluntario violentia quam fraus &
dolus: quoniam magis repugnat principio voluntarij, scilicet voluntati: sed in contumelia
est manifesta violentia, in detractione vero
est fraus & dolus: ergo quantum ad modum
excedit contumelia. Secundo. Maior contemptus est in contumelia quam in detractione:
ergo contumelia excedit detractionem quantum ad modum. Secunda pars conclusionis
probatur. Nam detractio ver satur circa nobilius & principalius obiectum, versatur enim circa famam, contumelia vero circa honorem: ergo detractio excedit contumeliam
ex parte obiecti: quod vero fama melius bonum sit quam honor non indiget probatione. Tertia pars probatur. Illud peccatum contra proximum est grauius, quod aufert maius bonum & infert maius damnum: sed detractio aufert maius bonum, & infert maius
damnum quam contumelia: est ergo grauius
peccatum. Minor patet, ex eo quod fama quæ
per detractionem aufertur, maius bonum est
quam honor, qui per contumeliam aufertur.
Secundò D. Tho. infra quæst. 74. artic. 2.
probat susurrationem esse grauius peccatum
quam detractionem & contumeliam: quoniam aufert amicitiam quæ maius bonum
est, quam fama & honor quæ auferuntur per
detractionem & contumeliam: licet contumelia per se habeat adiunctam violentiam.
Vltimo. Homicidium est grauius peccatum quantumuis fiat occultè & per fraudem
quam contumelia: quoniam aufert vitam quę
maius bonum est quam honor, licet contumelia habeat adiunctum peiorem modum,
& maiorem contemptum & violentiam: ergo
&c. ¶ Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur, quod D. Tho. est intelligendus, quod contumelia est grauius peccatum quantum ad modum. Hæc vero intelligentia colligitur manifestè ex eius verbis, subdit enim
statim, inquantum fit cum maiori contemptu.
Hinc fit quod si idem peccatum obijciatur in
præsentia & proferatur in absentia, cæteris
paribus, grauius peccatum est obijcere illi
peccatum in præsentia, quoniam idem est
detrimentum, & in præsentia fit cum maiori contemptu & violentia.
Ad secundum respondetur, argumetum conuincere, quod contumelia excedit detractionem,
quantum ad modum, non tamen simpliciter &
absolutè. ¶ Secundò respondetur nego consequentiam & differentia est: quoniam in rapina
& furto idem damnum est, neque est aliquis excessus specificus ex parte damni, qui possit
maiorem grauitatem specificam tribuere, sed solum est excessus ex parte modi: at in contumelia & detractione, excessus specificus est
ex parte damni, damnificat enim in maiori & nobiliori bono detractor quam contumeliosus, quia iste in honore ille vero in fama quæ maius bonum est damnificat.
Ad tertium respondetur, quod iniustitia specificatur tanquam à ratione formali ab iniusto,
quod est obiectum formale iniustitiæ, sicuti
iustitia specificatur à iusto, non tamen à voluntario. Vnde vbi fuerit maior ratio iniusti,
maior iniustitia erit, non vero vbi fuerit maior ratio inuoluntarij. Secundo respondetur,
quod in virtutibus & habitibus non solum debemus attendere ad rationem formalem, verum
etiam ad rationem materialem, quoniam ex
his duabus rationibus conflatur veluti vnica integra ratio obiecti, à qua sumitur perfectio habitus. V. g. Logica, vel Physica, vel
metaphysica habent eandem rationem formalem sub qua, scilicet eandem abstractionem: differunt tamen in rationibus quæ, quæ
sunt veluti materiales respectu alterius rationis. Nihilominus perfectior est simpliciter
& absolutè metaphysica & physica quam logica: quoniam ratio integra obiecti, perfectior
est. Ita dicendum est in præsenti, quod licet contumelia excederet quantum ad rationem formalem detractionem. Detractio tamen excedit contumeliam quantum ad rationem integram & perfectam, quæ conflatur ex ratione inuoluntarij, cum detrimento in fama: in
contumelia vero conflatur ex ratione inuoluntarij cum damno in honore. Ad confirmationem respondetur, quòd ratio iniustitiæ
in contumelia & detractione desumitur ex
ratione formali iniusti sicuti iam diximus.
ALiud dubium est, an de ratione contumeliæ sit, quòd fiat coram & in præsentia? Et videtur, quòd sic. Primo. Nam
de ratione contumeliæ est, quòd sit aperta
& manifesta iniuria: non potest autem esse
aperta & manifesta iniuria, nisi fiat coram
& in præsentia, ergo. ¶ Secundo, hoc differt
inter contumeliam & detractionem, quòd
contumelia fit per manifestam violentiam,
detractio vero per fraudem. Item detractio
fit secretè & in occulto, contumelia vero
manifestè & in præsentia: ergo contumelia
in sua ratione formali importat, quòd fiat
coram & in præsentia. In contrarium est,
quòd multi contumelias faciunt in absentia.
In huius rei expositione notandum est
primo, quòd bonitas vel malitia in actibus
moralibus consideranda est ex intentione,
quæ est radix bonitatis vel malitiæ quæ est
in ipsis actibus, vt docet Diuus Thomas in
1. 2. quæst. 16. artic. 4. ¶ Secundo est notandum, quòd contumelia directè machinatur
contra honorem alterius, vnde illa sola iniuria meretur nomen contumeliæ, quæ per se
& directè tendit contra honorem alterius.
HIS positis ad quæstionem respondetur
hac conclusione. Contumelia per se & ex intentione fit in præsentia. Probatur, nam qui
ex intentione & per se profert peccatum in
absentia, non audens proferre in præsentia
reueretur personam illius, & non tendit directè contra eius honorem: qui vero profert
peccatum per se ex intentione in præsentia,
non reueretur personam illius, & directè tendit contra honorem: ergo iste talis solum est
contumeliosus. Vnde D. Tho. in artic. dicit,
contumeliam esse, deducere peccatum alicuius in notitiam sui & aliorum. Notandum
tamen est, quòd deducere peccatum alicuius
in præsentia, contingit tripliciter. Primo personaliter videntes vel audientes contumeliam.
Secundo modo literis vel libello, deducendo in eius notitiam. Tertio modo signis vel
verbis, in absentia quidem per accidens: ex
intentione tamen & per se in præsentia.
Secundo est notandum cum Caietano
hic, quòd cum contumeliosus importet manifestum conuitiatorem, hinc est, quòd cum
contumelia fit coram & in præsentia personaliter, tunc habet veram & perfectam rationem contumeliæ: cum vero fit in absentia per accidens, habet veram rationem contumeliæ non tamen ita perfectam. Ex hoc
infertur, quòd autor libelli infamatorij non
solum peccat peccatum iniustitiæ contra fa|mam: verùm sæpenumero peccatum contumeliæ contra honorem. Nam deducit peccatum in notitiam sui & aliorum. Quomodo vero sit facienda restitutio. Vide supra
quæst. 62. artic. 2. circa solutionem ad secundum & tertium. Ex his patet ad argumenta
in contrarium.
ARTICVLVS II.
AD Secundum sic proceditur. Videtur, quòd contumelia vel conuitium,
non sit peccatum mortale. Nullum
enim peccatum mortale est actus
alicuius virtutis. Sed conuitiari est
actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliæ, ad quam pertinet bene conuitiari, secundum Philosophum in
4. Ethic. Ergo conuitium, siue contumelia, non est peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Peccatum mortale
non inuenitur in viris perfectis, qui
tamen conuitia vel contumelias aliquando dicunt, sicut patet de Apostolo qui ad Galatas tertio dixit, O
insensati Galatæ. Et Dominus dicit Luc. vltimo, ò stulti & tardi corde ad credendum. Ergo conuitium
siue contumelia non est peccatum
mortale.
¶ 3 Præterea. Quamuis illud quod
est peccatum veniale ex genere, possit fieri mortale: non tamen peccatum quod est ex genere mortale,
potest esse veniale, vt supra habitum
est . Si ergo dicere conuitium vel
contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quòd
semper esset peccatum mortale. Quod
videtur esse falsum, vt patet in eo
qui leuiter ex surreptione, vel ex leui ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia
vel conuitium ex genere suo est peccatum mortale.
SED contra. Nihil meretur pœnam æternam inferni nisi peccatum
mortale. Sed conuitium vel contumelia meretur pœnam inferni, secundum illud Matth. 5. Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennæ ignis.
Ergo conuitium vel contumelia est
peccatum mortale.
RESPONDEO dicendum, quod
sicut suprà dictum est , verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in
nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid, quæ quidem
significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborum
maximè considerandum videtur,
ex quo affectu aliquis verba proferat. Cùm ergo conuitium vel contumelia de sui ratione importet quandam dehonorationem, si intentio
proferentis ad hoc feratur, vt aliquis per verba quæ profert, honorem
alterius auferat, hoc propriè & per
se est dicere conuitium vel contumeliam, & hoc est peccatum mortale non minus, quàm furtum vel
rapina. Non enim homo minus amat suum honorem, quàm rem possessam. Si verò aliquis verbum conuitij vel contumeliæ alteri dixerit,
non tamen animo dehonorandi, sed
fortè propter correctionem, vel propter aliquid huiusmodi, non dicit
conuitium vel contumeliam formaliter & per se, sed per accidens & materialiter, inquantum scilicet dicitur
| id, quod potest esse conuitium, vel
contumelia. Vnde hoc potest esse
quandoque peccatum veniale, quandoque autem absque omni peccato. In
quo tamen necessaria est discretio,
vt moderatè homo talibus verbis
vtatur, quia posset esse ita graue conuitium, quod per incautelam prolatum auferret honorem eius, contra quem proferretur, & tunc posset homo peccare mortaliter, etiam
si non intenderet dehonorationem
alterius. Sicut etiam si aliquis incautè alium ex ludo percutiens grauiter lædat, culpa non caret.
AD primum ergo dicendum, quod
ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium, non ad dehonorationem, vel ad contristationem
eius, in quem dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitæ circunstantiæ obseruentur. Si verò aliquis non reformidet contristare eum,
in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur.
AD secundum dicendum, quòd
sicut licitum est aliquem verberare
vel in rebus damnificare causa disciplinæ, ita etiam causa disciplinæ
potest aliquis alteri quem debet corrigere, verbum aliquod conuitiosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocauit stultos, &
Apostolus Galatas insensatos. Tamen sicut dicit Augustinus in libro de sermone Domini in monte,
rarò & ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibendæ, in quibus
non nobis, sed vt Domino seruiatur instemus.
AD tertium dicendum, quòd
cùm peccatum conuitij vel contumeliæ ex animo dicentis dependeat, potest contingere, quòd sit
peccatum veniale, si sit leue conuitium, non multum hominem dehonestans, & proferatur ex aliqua
animi leuitate, vel ex leui ira absque
firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cùm aliquis intendit
aliquem per huiusmodi verbum leuiter contristare.
SVMMA ARTICVLI.
COMMENTARIVS.
NOtandum est primo: quòd licet contumelia ex genere suo sit peccatum
mortale: potest tamen esse veniale, vel ex
imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiæ, eo quod est in minimo, vel quia
est contumelia materialiter. Contumelia materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel
negligentia, vel notabiliter lædat proximum.
Tunc enim erit peccatum mortale.
Secundò notandum est, quòd contumeliæ iudicandæ sunt ex intentione sicut omnia alia peccata quæ consistunt in verbis, verba enim non habent rationem contumeliæ
quatenus soni quidam: sed quatenus exprimunt conceptum. Habent autem virtutem
significandi ex intentione: ergo ex intentione iudicandæ sunt.
Tertiò notandum est, quòd omnes contumeliæ sunt eiusdem speciei: quoniam honores sunt eiusdem speciei: explicare tamen
oportet in confessione contumeliam in particulari. Nam vt constat ex materia de pœnitentia, non solum sunt confitendæ circunstantiæ variantes speciem: sed etiam aggrauantes notabiliter intra eandem speciem.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm aliquis debeat contumelias sibi illatas sustinere.
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quòd aliquis non
debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet
contumeliam sibi illatam, audaciam
nutrit conuitiantis. Sed hoc non est
faciendum. Ergo homo non debet
sustinere contumeliam sibi illatam,
sed magis conuitianti respondere.
¶ 2 Præterea. Homo debet plus
se diligere, quàm alium. Sed aliquis
non debet sustinere, quòd alteri conuitium inferatur. Vnde dicitur Prouerbiorum vigesimosexto. Qui imponit stulto silentium, iras mitigat,
ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias sibi illatas.
¶ 3 Præterea. Non licet alicui vindicare seipsum, secundum illud, Mihi vindictam, & ego retribuam, sed
aliquis non resisterido contumeliæ,
se vindicat, secundum illud Chrysostomi , Si vindicari vis, sile, & funestam ei dedisti plagam. Ergo aliquis non debet silendo sustinere
verba contumeliosa, sed magis respondere.
SED contra est, quod dicitur in
Psalm. 37. Qui inquirebant mala
mihi; locuti sunt vanitates. Et postea subdit. Ego autem tanquam surdus non audiebam, & sicut mutus
non aperiens os suum.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut patientia necessaria est
in his, quæ contra nos fiunt, ita etiam in his quæ contra nos dicuntur. Præcepta autem patientiæ in his
quæ contra nos fiunt, sunt in præparatione animi habenda, sicut ait Augustinus in libro de sermone Domini in monte, exponens illud præceptum Domini. Si quis percusserit te in vna maxilla præbe ei &
aliam, vt scilicet homo sit paratus
hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit: sed cum suscepit alapam, dixit,
Quid me cædis? vt habetur Ioannis 18. Et ideo etiam circa verba contumeliosa, quæ contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratum
ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet, vt contumeliam illatam repellamus, maximè propter duo.
Primò quidem propter bonum eius, qui contumeliam infert, vt videlicet eius audacia reprimatur, &
de cætero talia non attentet, secundum illud Prouerbiorum vicesimosexto. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Alio modo propter bonum multorum, quorum profectus impeditur
propter contumelias nobis illatas.
Vnde Gregorius dicit super Ezechiel. homil. nona. Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium
sibi verba compescere, ne eorum
prædicationem non audiant qui audire poterant, & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant.
AD primum ergo dicendum, quod
| audaciam conuitiantis contumeliosè, debet aliquis moderatè reprimere, scilicet propter officium charitatis, non propter cupiditatem priuati honoris. Vnde dicitur Prouer.
26. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris.
AD secundum dicendum, quòd
in hoc quòd aliquis alienas contumelias reprimit, non ita timetur cupiditas priuati honoris, sicut cùm
aliquis repellit contumelias proprias. Magis autem videtur hoc prouenire ex charitatis affectu.
AD tertium dicendum, quòd si
aliquis hoc animo taceret, vt tacendo contumeliantem ad iracundiam
prouocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat, volens
dare locum iræ, hoc est laudabile.
Vnde dicitur Eccles. 8. Non litiges
cum homine linguato, & non struas
in ignem illius ligna.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est. Vnusquisque debet habere animum paratum ad contumelias sustinendas, quando fuerit expediens.
COMMENTARIVS.
DVbium est in hoc articulo, An liceat
offenso aliam contumeliam obijcere contumelianti ad repellendam priorem contumeliam? Supponendum est in primis, quòd
obijcere contumeliam ei, qui prius intulit,
animo impatienti & vindictæ gratia, non est
licitum, sicuti non est licitum percutere eum
qui prius percussit. Ratio est. Nam illud est
vindicta, nulli autem est licitum vindicari
propria autoritate.
In hac parte est certa conclusio. Llicitum est
verbis defendere proprium honorem, siue crimen quod obijcitur sit verum siue falsum,
etiam si crimen quod ego obijcio occultum
sit. Probatur conclusio. Licet factis defendere propriam vitam, famam, honorem, imo
censum, etiam si inde sequatur mors aggressoris, vt dictum est sup. quæst. 64. art. 7. ergo
licet verbis defendere proprium honorem,
etiam si inde sequatur dehonoratio alterius.
Item probatur omnibus argumentis quibus
supra quæst. 70. art. 3. probatum est, esse licitum obijcere verum crimen licet occultum
testi testificanti falsum vel verum contra ordinem iuris.
Difficilius tamen dubitatur, An obijcere
falsum crimen ad infirmandam fidem illius
qui me dehonestauit, sit peccatum mortale
ex genere suo contra iustitiam, an vero tantum veniale mendacij? Soto lib. 5. de iustitia,
quæst. 9. art. 3. expressè tenet esse peccatum
mortale ex genere suo contra iustitiam, &
esse mendacium perniciosum. Probatur hæc
sententia his argumentis. Primò. Mendacium
perniciosum est peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, & in materia graui est
peccatum mortale actu: sed obijcere falsum
crimen est mendacium perniciosum, lædit
enim famam proximi, ergo. ¶ Secundò. Qui
obijcit falsum crimen non se defendit cum
moderamine inculpatæ tutela, ergo peccat
mortaliter contra iustitiam. Antecedes probatur. Nam mendacium cum intrinsecè sit malum,
non potest esse medium proportionatum ad
defensionem proprij honoris. Item hæc sententia probatur omnibus argumentis, quibus
supra probatum est esse peccatum contra iustitiam, obijcere falsum crimen testi testificanti falsum, vel contra ordinem iuris.
PRO explicatione est prima conclusio.
Probabile est & verosimile, quòd obijcere falsum crimen in tali casu sit mendacium
perniciosum & peccatum mortale contra iustitiam ex genere suo. Hæc conclusio probatur, tum
argumentis factis, tum etiam autoritate Magistri Soto. ¶ Secunda conclusio. Probabilius
& verosimilius est, quod obijcere falsum crimen
in tali casu est peccatum veniale mendacij, non
tamen est peccatum mortale contra iustitiam,
neque est mendacium perniciosum. Prima
pars est clara & manifesta, mendacium enim
habet intrinsecam malitiam à qua neque per diuinam potentiam separari potest, neque aliqua causa honestari. Secunda pars probatur omnibus argumentis quibus supra in quæst. 70.
artic. 3. probatum est tanquam probabilius
| & verosimilius, quòd obijcere falsum crimen
ad repellendam iniuriam testis testificantis
falsum, vel contra ordinem iuris, tantum est
peccatum mendacij, neque aliquam continet
iniuriam, & est tantum mendacium officiosum. Ex illis enim argumentis manifestè sequitur nostra conclusio. Nam ille testis qui
obijcit contumeliam, vel obijcit falsum crimen, vel verum contra ordinem iuris, facit
iniuriam reo, nemo enim habet ius ad inferendam contumeliam alteri: ergo tunc reus
defendendo se illo modo non peccat mortaliter. Item omnes doctores conueniunt
in hoc quod interrogatus contra ordinem iuris,
non peccat contra iustitiam, si neget veritatem, sed solum contra veracitatem, & est mendacium officiosum non perniciosum, etiam si
inde sequatur aliquando infamia accusatoris: ergo idem omnino erit in nostro casu.
Ad argumenta in contrarium. Ad primum
respondetur, tale mendacium non esse perniciosum, sed tantum officiosum, quod declaratum est supra loco allegato, & patet manifestè: quoniam. per tale mendacium ego
non lædo famam alterius, sed tantum defendo proprium honorem.
Ad secundum respondetur, quòd hic tantum asserimus, quòd iste talis non peccat contra iustitiam, & in ordine ad iustitiam nullam malitiam continet: continet tamen malitiam mendacij, quæ veluti per accidens se
habet respectu iustitiæ.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum contumelia oriatur ex ira.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd contumelia non oriatur ex ira,
quia dicitur Prouerb. 11. Vbi superbia, ibi contumelia. Sed ira est vitium
distinctum à superbia. Ergo contumelia non oritur ex ira.
¶ 3 Præterea. Nullum peccatum
diminuitur ex sua causa. Sed peccatum contumeliæ diminuitur, si ex
ira proferatur. Grauius enim peccat qui ex odio contumeliam infert,
quàm qui ex ira. Ergo contumelia
non oritur ex ira.
RESPONDEO dicendum,
quòd cùm vnum peccatum possit
ex diuersis oriri, ex illo tamen dicitur principalius habere originem,
ex quo frequentius procedere consueuit propter propinquitatem ad
finem ipsius. Contumelia autem
magnam habet propinquitatem ad
finem iræ, qui est vindicta. Nulla
enim vindicta est irato magis in
promptu, quàm inferre contumeliam alteri. Et ideo contumelia maximè oritur ex ira.
AD primum ergo dicendum, quod
contumelia non ordinatur ad finem
superbiæ qui est celsitudo, & ideo
non directè contumelia oritur ex
superbia. Disponit tamen superbia
ad contumeliam, inquantum illi qui
se superiores æstimant, facilius alios
contemnunt, & iniurias eis irrogant.
Facilius enim irascuntur, vtpotè reputantes indignum quicquid contra eorum voluntatem agitur.
AD secundum dicendum, quòd
secundùm Philosophum in septimo Ethicorum , ira non perfectè audit rationem. Et sic iratus
| patitur rationis defectum, in quo
conuenit cum stultitia. Et propter
hoc ex stultitia oritur contumelia
secundùm affinitatem, quam habet
cum ira.
AD tertium dicendum, quòd secundùm Philosophum in 2. Rhet.
iratus intendit manifestam offensam, quod non curat odiens. Et ideo
contumelia, quæ importat manifestam iniuriam, magis pertinet ad
iram, quàm ad odium.