QVÆSTIO LXXI. De Aduocatis.

POSTEA considerandum est, de iniustitia, quæ fit in iudicio ex parte aduocatorum. ¶ Et circa hoc quæruntur quatuor.
Source

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm aduocatus teneatur præstare patrocinium causæ pauperum.

AD Primum sic proceditur. Vide
tur, quod aduocatus teneatur præstare patrocinium causæ pauperum. Dicitur enim Exod. 23. Si videris asinum odientis te iacere sub onere, | non pertransibis, sed subleuabis cum eo. Sed non minus periculum imminet pauperi, si eius causa contra iustitiāiustitiam opprimatur, quàm si eius asinus iaceat sub onere. Ergo aduocatus tenetur pręstare patrocinium causæ pauperum.
¶ 2 Præterea
. Gregorius dicit in quadam homil. Habens intellectum, curet omnino, ne taceat, habens rerum affluentiam, à misericordia non torpescat, habens artem qua regitur, vsum illius cum proximo partiatur, habens loquendi locum apud diuitem, pro pauperibus intercedat. Talenti enim nomine cuilibet reputabitur quod vel minimum accepit. Sed talentum commissum non abscondere, sed fideliter dispensare quilibet tenetur, quod patet ex pœna serui abscondentis talentum, Matthæi. 25. Ergo aduocatus tenetur pro pauperibus loqui.
¶ 3 Præterea. Præceptum de misericordiæ operibus adimplendis, cùm sit affirmatiuum, obligat pro loco & tempore, quod est maximè in necessitate. Sed tempus necessitatis videtur esse, quando alicuius pauperis causa opprimitur. Ergo in tali casu videtur quòd aduocatus teneatur pauperibus patrocinium præstare.
SED contra, Non minor necessitas est indigentis cibo, quàm indigentis aduocato. Sed ille qui habet potestatem cibandi, non semper tenetur pauperem cibare. Ergo nec aduocatus semper tenetur causę pauperum patrocinium præstare.
RESPONDEO dicendum, quod cùm præstare patrocinium causæ pauperum, ad opus misericordiæ pertineat, idem est hic dicendum quod & supra de alijs operibus misericordiæ
Quæst. 32. artic. 5.
dictum est. Nullus autem sufficit omnibus indigentibus, misericordiæ opus impendere. Et ideo, sicut
Augustinus dicit in 1. de Doctrina Christia. Cùm omnibus prodesse non possis, his potissimè consulendum est, qui pro locorum & temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Dicit pro locorum opportunitatibus, quia non tenetur homo per totũtotum mũdũmundum quærere indigentes, quibus subueniat, sed sufficit, si eis qui sibi occurrunt, misericordiæ opus impendat. Vnde dicitur Exodi 23. Si occurreris boui inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Addit autem, & temporum, quia non tenetur homo futuræ necessitati alterius prouidere, sed sufficit si præsenti necessitati succurrat. Vnde dicitur 1. Ioannis 3. Qui viderit fratrem suum necessitatem habentem, & clauserit viscera sua ab eo, &c. Subdit autem. Vel quarumlibet rerum, quia homo sibi coniunctis quacunque necessitudine maximè debet curam impendere, secundum illud primæ ad Timotheum 5. Si quis suorum, & maximè domesticorum curam non habet, fidem negauit. Quibus amen concurrentibus considerandum restat, vtrum aliquis tantam necessitatem patiatur, quòd non in promptu appareat, quomodo ei possit aliter subueniri, & in tali casu tenetur ei opus misericordiæ impendere. Si autem in promptu appareat, quomodo aliter ei subueniri possit, vel per se ipsum, vel per aliam personam magis coniunctam, aut maiorem facultatem habentem, non tenetur ex necessitate indigenti subuenire, ita quòd non faciendo peccet, quamuis si subuenerit. absque tali necessitate, laudabiliter faciat. Vnde aduocatus non tenetur semper causæ pauperum patrocinium præstare, sed solum concurrentibus conditionibus prædictis, alioquin oporteret eum omnia alia negotia prætermittere, & solis causis pauperum iuuandis intendere. Et idem dicendum est de medico, quantum ad curationem pauperum.
AD primum ergo dicendum, quod quando asinus iacet sub onere, non potest ei aliter subueniri in casu isto, nisi per aduenientes subueniatur. Et ideo tenentur iuuare. Non autem tenerentur, si posset aliunde remedium afferri.
AD secundum dicendum, quòd homo talentum sibi creditum tenetur vtiliter dispensare, seruata opportunitate locorum, & temporum, & aliarum rerum, vt
In corp. articuli.
dictum est.
AD tertium dicendum, quòd non quælibet necessitas causat debitum subueniendi, sed solùm illa quæ est dicta
In corp. articuli.
.

ARTICVLVS II.Vtrùm conuenienter aliqui secundum iura arceantur ab officio aduocandi.

AD Secundum sic proceditur.
Videtur quod inconuenienter aliqui secũdumsecundum iura arceantur ab officio aduocādiaduocandi. Ab operibus enim misericordiæ nullus debet arceri. Sed patrocinium pręstare in causis, ad opera misericordiæ pertinet, vt
Art. præcedenti.
dictũdictum est. Ergo nullus debet ab hoc officio arceri.
¶ 2 Præterea. Contrariarum causarum non videtur esse idem effectus. Sed esse deditum rebus diuinis, & esse deditum peccatis, est contrarium. IncōuenienterInconuenienter ergo excluduntur ab officio aduocati quidam propter religionem, vt monachi & clerici. Quidam autem propter culpam, vt infames & hæretici.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed ad officium dilectionis pertinet, quod aliquis aduocatus, causæ alicuius patrocinetur. Inconuenienter ergo aliqui, quibus conceditur pro seipsis autoritas aduocationis, prohibentur patrocinari causis aliorum.
SED contra est, quod
3. q. 7. ca. infames.
tertia quæstione septima, multæ personæ arcentur ab officio postulandi.
RESPONDEO dicendũdicendum, quòd aliquis impeditur ab aliquo actu duplici ratione. Vno modo propter impotentiam, alio modo propter indecentiam. Sed impotentia simpliciter excludit aliquem ab actu. Indecentia autem non excludit omnino, quia necessitas indecentiam tollere potest. Sic ergo ab officio aduocatorum prohibẽturprohibentur quidam propter impotentiam, eò quòd deficiunt sensu, vel interiori, sicut furiosi & impuberes, vel exteriori, sicut surdi & muti. Est enim necessaria aduocato & interior petitia, qua possit cōuenienterconuenienter iustitiam assumptæ causæ ostendere: & iterum loquela cũcum auditu, vt possit pronuntiare & audire quod ei dicitur. Vnde qui in his defectum patiuntur, omnino prohibentur ne sint aduocati nec pro se, nec pro alijs. Decentia autem huiusmodi officij exercendi tollitur dupliciter. Vno modo ex hoc, quòd aliquis est rebus maioribus obligatus. Vnde monachos & presbyteros non decet in quacunque causa aduocatos esse neque clericos in iudicio seculari, quia huiusmodi personæ sunt rebus diuinis astrictæ. Alio modo propter personæ defectum, vel corporalem (vt patet de cæcis, qui conuenienter iudicio astare non possent) vel spiritualem: non enim decet, vt alterius iustitiæ patronus existat, qui in seipso iustitiam contempsit. Et ideo infames, infideles, & damnati de grauibus criminibus non decenter sunt aduocati, tamen huiusmodi indecentiæ necessitas præfertur. Et propter hoc huiusmodi personæ possunt pro seipsis vel pro personis sibi coniunctis vti officio aduocati. Vnde & clerici pro ecclesijs suis, possunt esse aduocati, & monachi pro causa monasterij sui, si abbas præceperit.
AD primum ergo dicendum, quòd ab operibus misericordiæ interdum propter indecentiam impediuntur aliqui, & aliqui propter impotentiam. Non enim omnia opera misericordiæ omnes decent, sicut stultos non decet consilium dare, neque ignorantes docere.
AD secundum dicendum, quòd sicut virtus corrumpitur per superabundantiam & defectum, ita aliquis fit indecens & per maius & per minus. Et propter hoc quidam arcentur à patrocinio præstando in causis, quia sunt maiores tali officio, sicut religiosi & clerici. Quidam vero quia sunt minores, quàm vt eis hoc officium competat, sicut infames & infideles.
AD tertium dicendum, quòd nōnon ita imminet homini necessitas patrocinari causis aliorum sicut proprijs, quia alij possunt sibi aliter subuenire. Vnde nōnon est similis ratio.

ARTICVLVS III.Vtrùm aduocatus peccet, si iniustam causam defendat.

AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd aduocatus non peccet, si iniustam causam defendat. Sicut enim osten|ditur peritia medici, si infirmitatem desperatam sanet, ita etiam ostenditur peritia aduocati, si etiam iniustam causam defendere possit. Sed medicus laudatur, si infirmitatem desperatam sanet. Ergo etiam aduocatus non peccat, sed magis laudandus est, si iniustam causam defendat.
¶ 2 Præterea. A quolibet peccato licet desistere. Sed aduocatus punitur, si causam suam perdiderit, vt habetur secunda quæstione tertia.
Ergo aduocatus non peccat, iniustam causam defendendo, si eam defendendam susceperit.
¶ 3 Præterea. Maius videtur esse peccatum, si iniustitia vtatur ad iustam causam defendendam (puta producendo falsos testes, vel allegando falsas leges) quàm iniustam causam defendendo, quia hoc est peccatum in forma, illud in materia. Sed videtur aduocato licere talibus astutijs vti, sicut militi licet ex insidijs pugnare. Ergo videtur quòd aduocatus non peccat, si iniustam causam defendat.
SED contra est, quod dicitur secundi Paralipomenon decimonono, Impio præbes auxilium, & idcirco iram Domini merebaris. Sed aduocatus defendens causam iniustam, impio præbet auxilium. Ergo peccando, iram Domini meretur.
RESPONDEO dicendum, quòd illicitum est alicui cooperari ad malum faciendum, siue consulendo, sine adiuuando, siue qualitercunque consentiendo, quia consilians & coadiuuans quodammodo est faciens. Et Apostolus dicit ad Romanos. 1. quòd digni sunt morte non solùm qui faciunt peccatum, sed etiam qui consentiunt facientibus, vnde & suprà dictum est
Q. 62. artic. 7.
, quòd omnes tales ad restitutionem tenentur. Manifestum est autem, quod aduocatus & auxilium & consilium præstat ei cuius causæ patrocinatur. Vnde si scienter iniustam causam defendit, absque dubio grauiter peccat, & ad restitutionem tenetur eius damni, quod contra iustitiam per eius auxilium altera pars incurrit. Si autem ignoranter iniustam causam defendit, putans esse iustam, excusatur secundum modum, quo ignorantia excusare potest.
AD primum ergo dicendum, quòd Medicus accipiens in cura infirmitatem desperatam, nulli facit iniuriam. Aduocatus autem suscipiens causam iniustam, iniustè lædit eum, contra quem iniustè patrocinium præstat. Et ideo non est similis ratio. Quanuis enim laudabilis videatur quantum ad peritiam artis, tamen peccat, quantum ad iniustitiam voluntatis, qua abutitur arte ad malum.
AD secundum dicendum, quòd aduocatus si in principio credidit causam iustam esse, & postea in processu appareat eam esse iniustam, non debet eam prodere, vt scilicet aliam partem iuuet, vel secreta suæ causæ alteri parti reuelet, potest tamen & debet causam deserere, vel eum cuius causam agit ad cedendum inducere, siue ad componendum sine aduersarij damno.
AD tertium dicendum, quòd sicut suprà dictum est
Qu. 40. artic. 3.
, militi vel duci exercitus licet in bello iusto ex insidijs agere ea, quæ facere debet, prudenter occultando, non autem falsitatem fraudulenter faciendo, quia etiam hosti fidem seruare oportet, sicut
Tullius dicit in primo de Officijs. Vnde & aduocato defendenti causam iustam, licet prudenter occultare ea, quibus impediri posset processus eius, non autem licet ei aliqua falsitate vti.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm aduocato liceat pro suo patrocinio pecuniam accipere.

AD Quartum sic proce
Opusc. 19. ca. 7. cor.
ditur. Videtur, quòd aduocato nōnon liceat pro suo patrocinio pecuniāpecuniam accipere. Opera enim misericordiæ non sunt intuitu humanæ remunerationis facienda, secundum illud Lucæ 14. Cum facis prandium aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque vicinos diuites, ne fortè & ipsi te reinuitent, & fiat tibi retributio. Sed præstare | patrocinium causæ alicuius, pertinet ad opera misericordiæ, vt dictum est
Art. 1. huius quæst.
. Ergo non licet aduocato accipere retributionem pecunię pro patrocinio præstito.
¶ 2 Præterea, Spirituale non est pro temporali commutādumcommutandum. Sed patrocinium præstitũpræstitum, videtur esse quoddam spirituale, cùm sit vsus scientiæ iuris. Ergo non licet aduocato pro patrocinio præstito pecuniam accipere.
¶ 3 Præterea, Sicut ad iudicium concurrit persona aduocati, ita etiam persona iudicis, & persona testis. Sed secũdumsecundum Augustinum ad Macedonium
, non debet iudex vendere iustum iudicium, nec testis verum testimonium. Ergo nec aduocatus poterit vendere iustum patrocinium.
SED contra est, quod Augustinus
dicit ibidem, quòd aduocatus licitè vendit iustum patrociniũpatrocinium, & Iurisperitus verum consilium.
RESPONDEO dicendum, quòd ea quæ quis non tenetur alteri exhibere, iustè potest pro eorum exhibitione recompensationẽrecompensationem accipere. Manifestum est autem quòd aduocatus non semper tenetur patrocinium præstare, aut consilium dare causis aliorum. Et ideo si vendat tuum patrocinium, siue consilium, non agit contra iustitiam. Et eadem ratio est de medico opem ferente ad sanandum, & de omnibus alijs huiusmodi personis, dum tamen moderatè accipiant, considerata conditione personarum, & negotiorum, & laboris, & consuetudine patriæ. Si autem per improbitatem aliquid immoderatè extorqueant, peccant contra iustitiam. Vnde Augustinus
dicit ad Macedonium, quòd ab his extorta per immoderatam improbitarem repeti solent, data per tolerabilem consuetudinem non solent.
AD primum ergo dicendum, quod non semper quæ homo potest misericorditer facere, tenetur facere gratis, alioquin nulli liceret aliquāaliquam rem vendere, quia quamlibet rem potest homo misericorditer impendere. Sed quando eam misericorditer impendit, non humanam, sed diuinam remunerationem quærere debet. Et similiter aduocatus, quādoquando causæ pauperum misericorditer patrocinatur, non debet intendere remunerationem humanam, sed diuinam, non tamen semper tenetur gratis patrocinium impendere.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd etsi scientia iuris sit quoddam spirituale, tamen vsus eius fit opere corporali. Et ideo pro eius recompensatione licet pecuniam accipere, alioquin nulli artifici liceret de arte sua lucrari.
AD tertium dicendum, quòd iudex & testis communes sunt vtriq́ue parti, quia iudex tenetur iustam sententiam dare, & testis tenetur verum testimonium dicere. Iustitia autem & veritas non declinant in vnam partem magis, quàm in aliāaliam. Et ideo iudicibus de publico sunt stipendia laboris statuta, & testes accipiunt, non quasi pretium | testimonij, sed quasi stipendium laboris expensas, vel ab vtraque parte, vel ab ea, à qua inducuntur, quia nemo militat stipendijs suis vnquāvnquam, vt dicitur primæ ad Corinthios nono. Sed aduocatus alteram partem tantum defendit. Et ideo licitè potest pretium accipere à parte, quam adiuuat.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

EX tota hac quæstione colliguntur octo conclusiones. Prima est in artic. 1. aduocatus tenetur patrocinari pauperibus occurrentibus, attentis circunstantijs loci & temporis & personarum & quando non in promptu apparet, quomodo eis aliter possit succurri.
Secunda conclusio in artic. 2. conuenienter arcentur ab officio aduocandi quidam propter impotentiam, quidam propter indecentiam.
Tertia conclusio in eodem articulo. Illis quibus interdicitur aduocandi officium propter impotentiam, nunquam admittuntur ad illud: ij vero qui non admittuntur propter indecentiam, aliquando in casu necessitatis admittuntur.
Quarta conclusio in artic. 3. Aduocatus qui scienter iniustam causam defendit, grauiter peccat: & tenetur ad restitutionem damni contrariæ partis.
Quinta conclusio. Aduocatus qui ex ignorantia defendit iniustam causam, excusatur à peccato & restitutione pro modo ignarantiæignorantiæ.
Sexta conclusio ad secundum. Aduocatus si à principio credidit causam esse iustam, & postea cognoscat esse iniustam debet causam deserere: sed non potest prodere parti contrariæ defectum causæ.
Septima conclusio in articul. 4. Licitum est aduocato pro patrocinio suo pretium accipere moderatum, considerata conditione personæ, & negotiorum & laboris & consuetudine patriæ.
Vltima conclusio ibidem. Si per improbitatem aliquid extorqueat aduocatus, peccat contra iustitiam.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca istam quæstionem notandũnotandum est, quòd extant tituli de postulando, hoc est de petendo iudicio, quod est aduocati munus in. ff. in. C. in Decretalibus. In Recopilatione antiqua legum regalium Hispaniæ in. l. 40. de Prætorio Regio de cancellaria. & in. l. 54. de aduocatis. Item in Recopilatione facta, sub Philippo Secundo Rege Catholico libr. 2. titul. 16. de aduocatis. Extant etiam tituli in vtroque Iure de procuratoribus. De quibus etiam ꝓcuratoribusprocuratoribus est dicendum, eo quòd in Hispania omnes aduocati sunt etiam procuratores. De quibus est titulus. 24. lib. 2. In Recopilat. citata.
DVbium primum est circa primāprimam conclusionem Diui Thomæ, An aduocatus teneatur citra extremam necessitatẽnecessitatem patrocinari pauperibus. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Nemo tenetur ad eleemosynam faciendam nisi existenti in extrema necessitate. Ergo &c. Confirmatur, alij diuites non tenentur dare pauperi pecunias, vt conducat aduocatum: nisi existenti in extrema necessitate. Ergo neque ipse aduocatus patrocinari. ¶ Secundo raro vel nunquam contingit, vt quis teneatur in casu dubio fauere vni parti cōtracontra alteram, maximè si illa pars est aggrediens: sed causæ in quibus pauperes ægent patrocinio sunt eiusmodi, ergo, &c. ¶ Tertiò. In quibusdam ciuitatibus sunt quidāquidam aduocat stipendiati, vt suscipiant causas pauperũpauperum. Ergo ibi alij aduocati nōnon tenebuntur pauperibus patrocinari. ¶ Sed pro parte affirmatiua arguitur primo. Ex Diuo Tho. in prima cōclusioneconclusione. Vbi nōnon facit mẽtionẽmentionem extremę necessitatis, sed neque grauis: sed solũsolum ait quod cũcum non apparet in prōptupromptu quomodo pauperi aliter subueniat̃subueniatur, tenetur aduocatus patrocinari. ¶ SecũdoSecundo. Testis tenetur ex charitate ferre testimoniũtestimonium in fauorẽfauorem innocẽtisinnocentis etiāetiam citra extremāextremam necessitatem, vt diximus in quæst. 70. art. 1. Ergo aduocatus idẽidem tenetur facere pro paupere. Patet consequentia, quia vterq;vterque solo verbo absq;absque suo detrimento potest ꝓximoproximo succurrere. De hoc dubio, Caietanus in hoc loco ait, Nunquam obligari aduocatũaduocatum ad patrocinandũpatrocinandum pauperibus, nisi in extrema necessitate: idem dicit Nauarrus in Manuali cap. 25. num. 29.
PRO decisione huius dubij supponendum est, ex quæst. 32. artic. 5. & 6. quod necessitas est triplex in proximo: quædam cōmuniscommunis, quales solent esse in republica. Alia est grauis. Vt v. g. quod aliquis decidat à suo statu vel est in periculo illum amittendi. Alia est extrema. v. g. quando aliquis morietur nisi ei succurratur. Similiter etiam triplex est superfluum. Quodam est superfluũsuperfluum ad decentiam status, quodāquodam vero est superfluũsuperflluum ad statũstatum: aliud est superfluũsuperfluum ad personāpersonam ipsam.
HIS suppositis, sit prima conclusio. Solus titulus superflui, qui se tenet ex parte aduocati, obligat ipsum vt in cōmunibuscommunibus necessitatibus pauperum suscipiat causas. Probatur, quia solus iste titulus sufficit ad obligandum diuites ad faciendam eleemosynāeleemosynam de superfluis. Ergo sufficiet ad obligandum aduocatũaduocatum. Antecedens asseritur supra quęst. 32. art. 5. & 6. à D. Tho. & eius discipulis, & oppositum esset tollere de medio humanitatem & misericordiam à republica. Et certè Caietanus ita sentit ibidem, & in opusculo de præcepto eleemosynæ. Vnde oblitus videtur suimet in hoc loco aut existimasse non eandem esse rationem de aduocationis patrocinio & eleemosyna: quod tamen falsum videtur.
Secunda conclusio. Grauis necessitas ex parte indigentis sufficit obligare aduocatũaduocatum vt patrocinetur, etiam si patrocinium nōnon sit superfluũsuperfluum aduocato ad decentiam status. Et notandum est quod necessarium ad decentiam status distinguitur à necessario ad statum: ita vt possit quis non amittere statum suum, amissis necessarijs ad decentiam status. Sit itaque casus ad verificandam conclusionem, quòd pauper est in periculo amittendi statum suum, vel vt detrudatur in carcerem, vbi duram vitam aget. Tunc verificatur nostra conclusio: quòd aduocatus tenetur amittere lucrum necessarium sibi ad decentiam status, vt patrocinetur pauperi.
Probatur conclusio. In extrema necessitate tenetur aduocatus patrocinari pauperi cum detrimento necessariorum ad suum statum, ergo in graui necessitate tenebitur cum detrimento necessariorum ad decentiam status. Probatur consequentia. Nam eadem est proportio necessariorum ad statum respectu extremæ necessitatis: & necessariorum ad decentiam status, respectu grauis necessitatis proximi. ¶ Secundò probatur. Amicitia humana grauiter læderetur in illo casu, si amicus non succurreret de superfluis ad statum, quanuis necessarijs ad decentiam status: ergo & charitas læditur in illo casu nisi aduocatus succurrat patrocinio suo non necessario ad statum, quanuis necessario ad decentiam status. Soto libr. 5. de iustitia. quæstione. 8. artic. 1. ait, non esse præceptum aduocato subueniendi indigentibus in grauibus necessitatibus nisi de superfluo. Sed hæc sententia si vera est debet intelligi de superfluo ad statum: non de superfluo ad decentiam status. Hoc enim modo etiam obligantur diuites facere eleemosynam de superfluo ad statum in grauibus necessitatibus. Sed rogat aliquis an sit maior obligatio in aduocatis ad patrocinandum pro indigentibus quam in diuitibus ad faciendam eleemosynam de suis diuitijs? cōmuniscommunis sententia est negatiua. Alia sententia est, quòd aduocatus tenetur patrocinari ex charitate tanta obligatione quanta tenetur testis testificari ex charitate.
Sit igitur tertia conclusio. Non tenetur aduocatus ex charitate patrocinari indigentibus patrocinio quoties testis tenetur testificari ex eadem charitate. Probatur, nam testis tenetur testificari ex charitate, quando si non testificatur: proximus amittit aliquod bonum vtile uotabile, etiam si alias sit diues. Cæterum aduocatus in illo casu nōnon tenetur gratis patrocinari, sed potest pretiũpretium pro patrocinio exigere. Et cōfirmaturconfirmatur. Res quæ nullius pretij sunt habenti, sunt autẽautem magni cōmodicommodi ad impediẽdumimpediendum damnũdamnum alterius, tenetur homo illas impendere ex charitate in vtilitatem alterius: sed huiusmodi est testificatio, ergo testis tunc tenetur testificari. Cæterum aduocatus vtilitatem accipit & pretium pro suo patrocinio, ergo non tenebitur patrocinari quoties testis tenebitur testificari.
Denique probatur conclusio. Nam testimoniũtestimonium semper est superfluum etiam ad decentiam status respectu testis: at vero patrocinium non semper est superfluum ad statum vel ad decentiam status aduocati. | Ergo pluries tenebitur testis testificari, quāquam aduocatus patrocinari.
Quarta conclusio. Aliquoties tenebitur aduocatus patrocinari indigentibus, quando neque ipse neque alij diuites tenentur dare illis pecunias vt conducant aduocatum. Vt v. g. sit casus: quòd patiatur aliquis magnam iacturam si sua causa careat patrocinio, sed tamen non incidet in tantam inopiam, vt careat necessarijs ad statum suum: quanuis non habeat vnde soluat pretium aduocato. Tunc aduocatus tenetur ex charitate gratis ferre patrocinium: & tamen nemo tenetur dare illi eleemosynam de bonis temporalibus. Ratio est, quia ille non indiget bonis temporalibus ad sustentationem sui status: indiget tamen patrocinio, vt non amittat quod antea habebat. Alter casus est: vbi hæc differentia verificatur. Sit aliquis, cuius causa si careat patrocinio conijciet ipsum in communem necessitatem. Sint etiam multi alij pauperes in simili necessitate: qui tamen non egent patrocinio. Tunc alij diuites non tenentur dare eleemosynam illi pauperi, etiam de superfluo: satisfacient enim si illam tribuant alijs pauperibus. At vero aduocatus tenetur illi patrocinari, si habet patrocinium superfluum ad decentiam sui status. Ratio est: quia solus ille pauper inter omnes alios indiget patrocinio: quod potest præstare solus aduocatus.
Quinta conclusio. Ad eundem modum proportionabiliter dicendum est de alijs officialibus iustitiæ. v. g. de procuratoribus & tabellionibus: & etiam de medicis, qui tenentur pauperes curare proportionabiliter, vt dictum est de aduocatis.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum negatur antecedens. Imo in communibus necessitatibus tenetur homo de superfluis ad decentiam status & in grauibus de superfluis ad statum, in extremis autem necessitatibus tenetur dare eleemosynam de superfluis ad sustentationem personæ. ¶ Ad confirmationem patet ex quarta conclusione.
Ad secundum respondetur, quòd quanuis non ita teneatur aduocatus suscipere causam dubiam pauperis, sicut tenetur suscipere causam certam & licitam, certò tamen tenebitur suscipere aliquando causam dubiam pauperis, vt declaretur eius iustitia: etiam si ipse pauper sit actor: quia in iudicijs ille qui habet vicem actoris intendit etiam se defendere ab iniuria quam patitur ab altera parte.
Ad tertium nego consequentiam. Nam quanuis aduocati stipendiati teneantur ex iustitia patrocinari pauperibus: tamen continget vel propter illorum iniquitatem, vel quia sunt valde impediti, vt non possint patrocinari. Et tunc alij aduocati tenebuntur patrocinari pauperibus.
DVbium secundum est, An aduocatus qui ex ignorantia vel negligentia non rectè facit officium, teneatur restituere.
Respondetur & sit prima conclusio. Aduocatus qui propter ignorantiam perdit causam sui clientis, peccat contra iustitiam, & tenetur restituere totum damnum, quod inde euenit clienti. Probatur primò, quia non præstat quod promisit ex pacto, accepto pretio pro patrocinio.
SecũdòSecundò. Aduocatus qui caret peritia sufficienti ad suscipiendas causas peccat mortaliter contra iustitiam se obligando ad patrocinium, ergo tenetur restituere ratione iniuriosæ actionis, etiam si gratis patrocinetur.
Secunda conclusio. Si procurator sit negligens in procuranda causa peccat mortaliter & renetur restituere de leui culpa. Prima pars huius conclusionis patet ex dictis. Secunda vero pars probatur ex ijs quæ dicta sunt supra quæst. 62. art. 7. vbi obligauimus iudices negligentes & omnes officiales qui tenentur ex officio aliquid custodire & non custodiunt, restituere de leui culpa: & non solum de lata & ampla. Et ratio erat, quia talis custodia vergit in vtilitatem vtriusque partis, sicut ille qui conducit domum tenetur illam custodire, & restituere damna de leui culpa, & non solum de lata & ampla. Ex hac conclusione sequitur corollarium, quòd sunt in peccato mortali omnes aduocati, qui parati sunt recipere omnes causas etiam iustas absque termino. Probatur, quia industria humana finita est, ergo deficiet sæpe in necessarijs pro singulis causis, si recipiat quotquot occurrerint.
DVbium tertium est circa quartam cōclusionemconclusionem, An aduocatus suscipiens scienter causam iniustam, teneatur ad restitutionem si vincit litem, non solum parti contrariæ: sed etiam fisco & accusatori.
Respondetur & sit prima conclusio. Aduocatus tenetur in casu posito restituere parti contrariæ, non solum principale, sed etiam expensas. Hæc conclusio patet. Nam actio aduocati est iniuriosa parti contrariæ, ergo tenetur ad restitutionem totius damni.
Secunda conclusio. In eodem casu, si aduocatus non admonet clientem suum de iniustitia causæ, tenetur illi restituere expensas quas facit. Patet, quia suo mendacio vel dissimulatione perniciosa patitur cliens detrimẽtumdetrimentum illud. Si autem admonuerit illum de iniustitia causæ, non tenebitur restituere quicquam: quia scienti & volẽtivolenti nulla fit iniuria.
Tertia conclusio. Aduocatus in casu posito, non tenetur restituere fisco vel accusatori commodum quod erant habituri, si contraria pars vinceret. Probatur. Testis falsus in eadem causa iniusta non tenetur, vt diximus quæst. 70. artic. 1. restituere fisco, ergo neque aduocatus. Patet cōsequentiaconsequentia à fortiori, quia vt habetur in cap. non sanè. 14. quæst. 5. & in D. Tho. art. 4. ad tertium. Hæc est differentia inter testem & aduocatum, quòd testis adhibetur ad manifestationem veritatis inter vtramque partem æqualiter: sed aduocatus adhibetur in fauorem vnius partis, ergo si testis non tenetur restituere fisco: multò minus aduocatus.
Circa quartam. conclusionem aduertendum est etiam, quòd aduocatus suscipiens causam iniustam, semper est periurus: quia secundùm leges Regni præstat iuramẽtumiuramentum in initio causæ, quòd non sit defensurus causam iniustam.
DVbium quartum est circa sextam conclusionem, ad quid teneatur aduocatus qui processu litis cognoscit susceptam causam esse iniustam. Et arguitur contra cōclusionemconclusionem D. Thomæ, in eo quòd dicit quod non tenetur prodere causam parti cōtrariæcontrariæ. Testis etiam non rogatus tenetur ferre testimonium quando necessarium est ad liberādumliberandum proximum ab iniquo damno: sed aduocatus in casu posito scit aliquid per quod contraria pars liberabitur à damno iniquo. v. g. à morte, ab infamia, ab amissione bonorum, ergo tenebitur suo testimonio contrariam partem adiuuare, etiam si non debeat patrocinari pro illa.
Ad hoc dubium respondetur & sit prima conclusio. In causis criminalibus concludit argumentum.
Secunda conclusio. In ciuilibus causis rarò aut nunquam tenetur aduocatus ferre testimonium pro contraria parte. Probatur. Nam officium aduocati est defendere causam suæ partis quantum in se fuerit, & propterea reuelantur illi secreta quædam, quæ non reuelarentur nisi esset patronus, ergo valde indecens esset & scandalosum, reuelare huiusmodi secreta, nisi magna & euidenti necessitate vrgente.
Nihilominus sit tertia conclusio. Potest contingere casus in ciuilibus causis vbi aduocatus teneatur testificari pro parte contraria. Vt v. g. si pars contraria amissura est totum censum suum aut magnam pecuniæ summam, vnde decidet à suo statu. Tunc aduocatus tenetur meliore modo quo poterit admonere partem contrariam de iniustitia suæ partis: & si opus fuerit testificari. Hanc probat etiam argumentum factum. Et cōfirmaturconfirmatur. Nam secretum huiusmodi non obligat cum tanto detrimento partis contrariæ: sed satis fuerit, quòd in multis casibus teneantur alij testificari in quibus aduocatus neque debet neque potest testificari.
DVbium quintum est, An aduocatus suscipiens causam euidẽtereuidenter iustam peccet contra iustitiam, si vtatur cautelis & mendacijs præsentando scripturas falsas, & alia huiusmodi faciendo. ¶ Respondetur & sit vnica conclusio. Talis aduocatus nōnon peccat contra iustitiam, ac proinde nec tenetur ad restitutionem. Probatur, quia nullam iniuriam facit parti contrariæ: quin potius impedit eam ab iniuria facienda. Et rursus non peccat contra iustitiāiustitiam iudicis aut iudicij. Probatur, quia iudicium contrarium suæ parti esset iniustum, ergo simpliciter non esset iudicium, ac per consequens non peccat contra iustitiam si quis faciat contra tale iudicium. Sed nihilominus aduocatus peccabit peccatum mendacij aut periurij, si ipse | iurat falsum aut alios iurare facit. Item probatur conclusio. Quia testis non peccat contra iustitiam si testificatur falsum in eadem causa, ergo neque aduocatus. Patet consequentia. Nam testis, vt diximus, est communis vtrique parti, aduocatus vero tantum tenetur respicere ius suæ partis & illud defendere. Sed maxime aduertendum est, quòd hæc conclusio non habet verum ex eo quòd alicui Iurisperito aduocato videatur sua causa iusta: sed habebit verum quando causa iudicio omnium aut fere omnium Iurisperitorum iusta est.
DVbium sextum est, An liceat aduocato vtram libet partem causæ dubiæ suscipere? Pro cuius expositione nota, quòd est triplex gradus causæ dubiæ. Primus gradus est, quando vtraque pars habet pro se æquales rationes, doctores pares, authoritate & numero, aut ferè pares. ¶ Secundus gradus est, quando altera pars est verosimilior, & habet plures Iurisperitos & maioris autoritatis fautores: nihilominus altera pars est probabilis, & habet pro se Iurisperitos non contemnendæ autoritatis. Tertius gradus est, quando altera pars vsque adeò probabilior & verosimilior est, quòd altera pars reputetur parum probabilis, etiam si aliquādoaliquando & raro aliqui iudices sequātursequantur illam propter rationes sophisticas & apparentes, quas habet. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua, quòd non sit licitum in primo gradu suscipere causam alterius partis. NāNam ipse actor peccat contra iustitiam agendo contra alteram partem, ergo aduocatus similiter peccat fauendo illi. Antecedens probatur. Nam in dubijs melior est conditio possidentis, ergo actor qui vult & intendit deturbare à possessione alteram partem, peccat contra iustitiāiustitiam.
Secundo. Iudex in simili causa dubia tenetur ferre sententiam in fauorem possidentis, ergo actor & aduocatus peccat contra iustitiam agendo contra possessorem.
Tertiò. Si ille aduocatus in casu dubio admoneret Regem, vt inferret bellum alteri Regi qui est in possessione, peccaret contra iustitiam, ergo in casu posito peccat. Antecedens probatur. Quia bellum non potest inferri contra possessorem in casu dubio. Hęc tria argumenta probare intendũtintendunt quòd non possit aduocatus suscipere causam actoris in casu dubio.
Sed arguitur quartò, quòd non possit suscipere causam rei maxime in secundo gradu dubietatis. Nam aduocatus iudicat contrariācontrariam partem esse probabiliorem, ergo agit contra scientiam & conscientiam suscipiendo partem minus probabilem. Et confirmatur. Si aduocatus doceret in cathedra opinionem minus probabilem contra probabiliorẽprobabiliorem peccaret, ergo multo magis peccat illāillam defendendo in iudicio contra probabiliorẽprobabiliorem.
Quintò. Si ille aduocatus constitueretur iudex in eadem causa: peccaret contra iustitiam ferendo sententiāsententiam in fauorem illius partis, ergo similiter peccat patrocinando. Patet consequentia. Quia tam iudex quam aduocatus debent procedere secundùm iura.
PRO decisione dubij sit prima cōclusioconclusio. In tertio gradu dubietatis peccatũpeccatum est cōtracontra iustitiāiustitiam defendere causam minus verosimilem. Ratio est, quia illa pars moraliter loquendo ferè ab omnibus reputatur falsa: & eius cōtrariacontraria ferè demōstratademonstrata, ergo aduocatus ille iniuriam facit parti contrariæ.
Secunda cōclusioconclusio. In primo gradu dubietatis licitũlicitum est aduocato vtram libet partẽpartem defendendādefendendam suscipere, etiāetiam in fauorem actoris. Probatur primo ex cōmunicommuni omniũomnium consensu. Nam tales causæ reputantur ab omnibus propria materia litis: & omnes cōfugiuntconfugiunt ad iudicem tanquātanquam ad iustũiustum animatũanimatum, vt constituat mediũmedium inter actorem & reũreum in huiusmodi causis. Item etiāetiam quia in casu dubio vnusquisque potest magis sibi prospicere quāquam alteri per media proportionata: est autem proportionatissimũproportionatissimum mediũmedium cōfugereconfugere ad iudicẽiudicem qui habet publicāpublicam autoritatẽautoritatem dicendi ius vnicuique. ¶ Tertia cōclusioconclusio. NōNon est peccatum cōtracontra iustitiam, quod aduocatus suscipiat actoris partẽpartem minus probabilẽprobabilem in secũdosecundo gradu. Probatur primo argumentis factis pro cōclusioneconclusione. 2. Item etiāetiam probatur, quia cōtingitcontingit sæpe, quod causa quæ in initio litis videbatur minus probabilis, postea in processu euadat magis probabilis, facta examinatione diligẽtidiligenti, ergo prudẽtiaprudentia est, talẽtalem causam suscipere, dũmododummodo habeat probabilitatem. CōfirmaturConfirmatur. Iudices probi & recti solẽtsolent aliquādoaliquando iudicare secundùm illāillam partem probabilẽprobabilem, vel quia sibi pro|babilior videtur, vel quia tenent opinionem dicentium quòd potest practicari opinio probabilis, relicta probabiliore, ergo aduocatus iustè & prudenter suscipit talem causam: quia ad illum non spectat ferre sententiam, sed tantum explicare ius suæ partis. Sed aduerte quòd in huiusmodi causis tenetur aduocatus admonere clientem suum de minore probabilitate suæ causæ, si forte nolit facere expensas litigando, aut velit se componere cum parte contraria, possit hoc libere facere. Alias si non admonuerit tenebitur restituere clienti suo expensas suas & omne detrimentum.
Quarta conclusio. Aduocatus qui in causis criminalibus aut in ciuilibus, vbi agitur de periculo rei alicuius, ita vt incidat in grauem aut in extremam necessitatem, peccat contra charitatem, si suscipiat partem actoris minus probabilem. Probatur. Quia quilibet tenetur succurrere proximo existenti in graui aut in extrema necessitate, ergo &c. Et confirmatur. Aduocatus tenetur in tali casu ex charitate patrocinari, reo existenti in extrema vel graui necessitate, ergo multo minus licitum erit adiuuare actorem contra reum. Et denique ipse actor peccat mortaliter contra charitatem agendo contra reum, ergo & aduocatus illi fauendo. Et per hanc conclusionem oportet explicare quod dicit Soto libro. 5. de iustitia, quæstione. 8. articulo. 3. vbi habetur non esse licitum quod dicimus in tertia conclusione. Probant etiam hanc conclusionem argumenta quæ fecimus in principio pro parte negatiua. Superest tamen respondere ad ipsamet quatenus aduersantur alijs conclusionibus.
Ad primum negatur antecedens. Ad probationem respondetur, quòd non propterea dicitur esse melioris conditionis qui possidet: quia nemo possit litigare contra illum. Sed iudex facta examinatione, si adhuc causa fuerit dubia in primo gradu dubietatis debet ferre sententiam in fauorem possidentis.
Vnde ad secundum respondetur, nego consequentiam. Et ratio discriminis est, quia officium iudicis est distinctum ab officio aduocati: etenim iudicis est dicere ius inter vtramque partem: aduocati verò explicare & defendere ius vnius partis.
Ad tertium negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quia inferre bellum est executio sententiæ. Vnde non est licitum inferre bellum in causa dubia, in primo gradu dubietatis contra possidentem. At verò litigium licitum est, quia est inuestigatio veritatis & iustitiæ inter vtranque partem. Quapropter, si Rex ille possidens nollet, vt per litem veritas patefieret, tunc posset alius Rex mouere bellum. Et notandum est in hac parte, quòd hæc est differentia inter bellum & litem, quòd bellum nunquam potest dari iustum ex vtraque parte, nisi supposita ignorantia, etiam quando res dubia est, & hoc dubium scitur ab vtraque parte. Cæterum lis bene potest esse iusta inter vtramque partem in causa dubia, non supposita ignorantia huius dubietatis. ¶ Ad quartum respondetur ex tertia conclusione.
Ad confirmationem negatur consequentia, quia officium doctoris est docere quamlibet opinionem in eo gradu probabilitatis quem habet: officium vero aduocati est sui clientis ius ostendere & defendere. ¶ Ad quintum iam patet ratio discriminis ex solutione ad secundum.
IAM vero disputandum nobis est circa pretium iustum pro patrocinio aduocatorum. De qua re dicit Diuus Thomas in 7. & 8. conclusione.
Dubium primum sit, an lex illa. 21. quæ habetur titul. 16. lib. 2. Recopilationis factæ sub Philippo II. sit lex iusta & obligans in foro conscientiæ. ¶ Pro parte negatiua arguitur primò. Lex illa statuit, vt aduocatus non accipiat plus pretij pro petitionibus ordinarijs quam duos argenteos pro singulis: sed ipsi non possunt sustentare suum statum, nisi amplius accipiant, ergo &c.
Secundò. Illa lex non est in vsu, quin potius ipsi aduocati sæpe supplicauerunt Regem vt legem illam mitiorem faceret, ergo non obligat in conscientia.
Respondetur ad hoc & sit prima conclusio. Illa lex est obseruanda in foro conscientiæ: & aduocati tenẽturtenentur ad restitutionẽrestitutionem si amplius acceperint. Probatur. Quia illud pre|ium est iustum legitimum, ergo iniquum test amplius accipere. Respondetur vero ad primam obiectionem, quòd aduocati bene possunt sustentare suũsuum statum decentem etiam si non accipiant pro petitionibus ordinarijs nisi duos argenteos. Cæterum si volunt sustentare statũstatum suum vt illustrissimi in republica, non licet tantum alienis bonis triumphare.
Ad secũdumsecundum respondetur, quòd ille vsus est abusus ipsorum. Nam Rex respondit ipsorum petitioni sæpe numero, que su peticiōpeticion no ha lugar, sino que se guarde la ley.
Secunda conclusio. Quando pretia non sunt lege taxata, possunt aduocati pacisci cum suis clientibus de pretio, habita ratione causę & sufficientiæ aduocati & aliarum circunstantiarum sicut in contractu emptionis & venditionis solent obseruari. Ista conclusio habet sex legitimas moderationes. Prima moderatio, quòd conuentio de pretio fiat initio litis antequam aduocatus legat scripturas suæ partis. Hæc habetur in l. 7. vbi supra. quæ moderatio est in fauorem clientis: vt liberè possit pacisci de pretio iusto. Nam si semel aduocatus legerit scripturas, iam ipse cliens deprehensus est, & timebit ne prodat aduocatus suam causam. Sed notandum est, quòd defectus huius moderationis nōnon inducit obligationem restituendi in foro conscientiæ: si tamẽtamen pretium fuit iustum. Secunda moderatio est. Non potest aduocatus cōuenireconuenire cum cliente de parte aliquota ipsius valoris de quo litigatur, scilicet, de tertia parte vel quinta, &c. Hæc moderatio habetur in. l. 8. vbi supra. Item in. l. litem. C. de procuratoribus. & in. l. si qui. C. de postulando. & in. l. sumptus. ff. de pactis. Item. 3. quæst. 7. cap. infamatus. & nota quòd ista moderatio potius respicit bonum commune & legale, quàm bonum clientis. Si enim aduocatus non haberet aliud pretium certum, nisi partem aliquotam eius quod per litem exigeretur, acciperet occasionem calumniosè litigandi & perturbandi tribunalia. Si autem iam certus est de suo pretio, siue vincat siue non vincat litem: non habebit occasionem huiusmodi iniquitatis. Ex hac moderatione sequitur, quod non tenebitur aduocatus ad restitutionem faciendam alicui in foro conscientiæ: si tamen pars aliquota de qua fecit pactũpactum fuerit iustum pretium aliàs sui laboris. Probatur. Quia nulli fecit iniuriam contra iustitiam commutatiuam: sed legitime litigauit. Tertia moderatio est. Non potest pacisci aduocatus, vt detur sibi certa summa pecuniæ & determinata, si vicerit litem, vel in pretium vel etiam vltra pretium. Hæc habetur vbi suprà in. l. 8. & habet eandem rationem quam secunda moderatio. Quod si vltra iustum pretium aliquid acceperit pro victoria, tenetur restituere. Verum est tamen, quòd Alexander & Salicetus in. l. litem. C. supra. aiũtaiunt, quòd aduocatus potest suscipere modicum quid pro victoria. Idem sentit Nauarrus in Manuali. cap. 25. numero. 30. Nihilominus quanuis stando in solo iure communi, verum habeat hæc opinio: tamen in Hispania non est licitum quicquàm accipere pro victoria: quia est contra leges Regni expressas. Quarta moderatio non potest aduocatus assecurare victoriam litis, postulato pretio pro assecuratione. Hæc habetur in. l. 8. vbi suprà. & ibidem habetur quinta moderatio. Non potest aduocatus pacisci cum cliente quòd ipse proprijs expensis litem aget & finiet: si dederit sibi certum pretiũpretium. Sexta & vltima moderatio. Quòd non excedat stipendium aduocati vigesimam partem ipsius quod per litẽlitem intenditur: dummodo talis vigesima pars non excedat summāsummam triginta mille dipōdiorũdipondiorum, & hoc pro aduocatis in consilio Regio aut in Cancellaria. Pro alijs vero aduocatis, statuitur vt vigesima pars non excedat summam quindecim mille dipondiorum. Ista moderatio habetur expressè in. l. 18. 19. & 20. vbi supra.
Tertia conclusio. Aduocatus qui pro taxatione pretij debiti pro petitionibus maioris momenti non adit iudicem, vt taxet pretium: non tenetur ad restitutionem, si tamẽtamen pretiũpretium quod accipit iustũiustum sit, quale etiam iudex taxaret. Probatur, quia non damnificat clientẽclientem in aliquo: sed tantũtantum peccat cōtracontra iustitiāiustitiam legalẽlegalem: nisi forte ipse iudex remittat aduocato, vt cōueniatconueniat de pretio cũcum cliente. Et hic est frequẽtissimusfrequentissimus vsus in nostra republica. | Sed tamen aduersus illam legem citatam argumentantur vehementius aduocati. NāNam iustum rerum pretium variatur pro loco & tempore, sed lex illa quæ taxat duos argenteos pro singulis petitionibus ordinarijs facta est anno 1495. vt patet in. l. 54. in Copilatione antiquarum pragmaticarum sub Ferdinando & Isabella, quo tempore pretium duorum argenteorum erat maximum, ergo modo non est iustum pretium. Patet consequentia. Quia nunc rerum pretia multo maiora sunt. Et cōfirmaturconfirmatur. Nam omnium artificum pretia creuerunt, ergo cum aduocati officium non sit minus vtile reipublicæ, nec minus honorificum, siquidem proficit ad pacem reipublicæ, debet etiam esse maius pro tempore.
Ad hoc argumentum respōdeturrespondetur, quòd iustum pretium rerum auget inopia rerum seu mercium: sicut minuit multa copia mercium. Dicimus ergo, quòd non est mirum vt pretium aduocatorum iustum pro petitionibus ordinarijs modo sint duo argentei: quia sunt plurimi & ferè infiniti aduocati: olim autem vnus Bachalaureus in legibus digito signabatur. Secundò respondetur, quòd olim erant pauciores lites quāquam nunc, & ex consequenti petitiones pauciores: vnde necessum fuit quòd pretium petitionis ordinariæ esset olim sufficiens ad sustentationem aduocati, quia vix optimus aduocatus poterat obtinere vnam petitionem pro singulis diebus. Nunc autem vel mediocris aduocatus obtinet quatuor vel quinque petitiones pro singulis diebus. Vnde bene poterit sustentari. Eo vel maximè possunt adiuuari aduocati petitionibus extraordinarijs & stipendijs annuis ad suam sustentationem. Ad confirmationem respondetur, quòd aduocati officium habet nunc etiam maius stipendium si collectiuè consideretur: eo quòd sunt plurimæ petitiones ordinariæ & extraordinariæ.
Secundò argumentantur aduocati. Petitiones ordinariæ non sunt omnes æquales, ergo non debet esse æquale pretium illarũillarum.
Ad hoc argumentum respondetur alio exemplo. Triticum omne non est æqualis bonitatis, & tamen idem est pretium taxatum lege. Ita etiam lex cum non posset prouidere pro singulis petitionibus ordinarijs maius & minus pretium, taxauit maximum pretium pro maxima petitione ordinaria. Pro extraordinarijs vero remisit pretium taxandum iudici, in cuius tribunali causa agebatur.
Tertiò argumentantur aduocati. Lex illa non habet maiorem vim obligandi, propterea quòd in noua Copilatione sit collecta, quam ante copilationem. Sed antea non obligabat, ergo neque modo obligat. Et cōfirmaturconfirmatur. Nam in illa copilatione sunt multæ leges quæ nōnon obligant: vt leges duelli, quæ omnino sunt iniquæ, & leges de synagogis ædificandis. Ad hoc respondetur, quòd post latam legem illam, nunquam fuit licitum exigere plusquam duos argenteos pro ordinaria petitione. Cæterum illæ leges duelli iniquæ sunt & iāiam omnino abrogatæ: aliæ verò cessauerunt, quia cessauit materia: vt leges de synagogis Iudæorum.
DVbium secundum est, An pro stipendio annuo, quod dicitur, partido, teneatur aduocatus omnes causas clientis occurrentes suscipere. Videtur quòd sic. Primò. Medicus tenetur curare omnes infirmitates pro tali stipendio in domo vel communitate, ergo similiter aduocatus. Confirmatur. Scienti & volenti non fit iniuria, sed aduocatus sciens facit tale pactum, ergo tenetur.
Secundò arguitur ex. l. 18. titul. 16. lib. 21. nouæ Copilationis. vbi dicitur, quòd aduocatus ratione stipendij accepti tenetur suscipere causam clientis, & præstare omnia, quæ fidelis aduocatus debet præstare.
In oppositum est, quòd talia annua stipendia sunt minimi valoris. Nam ad summam attingunt tria vel quatuor millia dipondiorum, ergo iniquum est obligare aduocatum pro talibus stipendijs ad causas magnas & magni momenti. Notandum est quòd in. l. 10. vbi supra. Cautum est vt huiusmodi annua stipendia non sint palliationes frangendi leges Regni, quæ de stipendijs aduocatorum loquuntur. Sed iudices habita ratione litium & pretij earum, determinent, vt quod legibus taxatum est seruetur paulò plus minusve, & ideo cauendum est, ne annua stipendia sint magna.
Sit igitur conclusio. Non tenentur aduocati pro huiusmodi stipendijs annuis minimis, quæ sunt in vsu, lites magni momenti suscipere. Ratio est, quia illud stipendium debitum est illis alio titulo: vel quia se obligant ad patrocinādumpatrocinandum quando opus fuerit in causis iustis, & ad non suscipiendas causas contrariæ partis. Item se obligant ad quasdam communes diligentias faciendas. v. g. ad faciendas communes petitiones.
DVbium tertium, An aduocatus pro lite & patrocinio iniquo possit accipere pretium. ¶ Prima conclusio. Peccatum mortale est iniustitiæ contra partem contrariam recipere tale pretium: non tamen cōtracontra clientem. ¶ Secunda conclusio. Cliens qui dedit tale pretium non potest repetere in foro exteriori. ¶ Tertia conclusio. Stando in solo iure naturæ aduocatus non tenetur restituere tale pretium: imò probabilius est, quod neq;neque de iure positiuo tenetur restituere. Similes conclusiones proposuimus quæst. præcedenti, artic. vlt. de falso teste: & eisdem rationibus probabuntur istæ.
DVbium quartum est, An liceat aduocatis recipere dona & munera: & simul etiam definiemus de reliquis officialibus iudicij. De qua re sunt aliquot leges Regni iustissimæ. In primis enim est lex 16. tit. 5. li. 2. Copilationis citatæ: vbi dicitur de omnibus iudicibus supremi Senatus, Cancellariæ, & de iudicibus Cantabriæ, & de iudicibus nobilium, de notarijs & relatoribus, de tabellionibus, procuratoribus, & fiscalibus: quòd non possunt accipere munus aliquod, neque donum neque esculenta neque poculenta ab eo qui litem habet, vel habiturus creditur breui, vel de proximo habuerit: ita vt neque per se neque per aliam personam, nec directè, nec indirectè, aliquid recipiant. Præterea in lib. 3. tit. 9. in. l. 5. omnes iudices prohibentur accipere munera quælibet ab eis qui coram eis lites habent vel habituri existimantur. Et nota quòd ibidem. l. 6. definitur, quòd ad condemnationem iudicum qui munera accipiunt sufficiant tres testes singulares. De aduocatis verò tit. 16. lib. 2. vbi supra dicitur: quòd non recipiant aliquid nisi forte aliqua esculenta & poculenta in parua quantitate. Imo. l. 19. & 21. eiusdem tituli dicitur, quod non recipiant amplius pretium quam quòd fuerit taxatum secũdùmsecundùm leges: aunque la parte se lo de de su voluntad. De tabellionibus autem est in lib. 4. tit. 27. lex vnica, quæ habet titulum, El aranzel de los escriuanos, vbi singula pretia pro singulis scripturis taxantur generaliter omnibus tabellionibus. Et ibidem dicitur. Y mandamos que no puedan lleuar ni lleuẽlleuen los dichos escriuanos en lo judicial ni en lo no judicial mas de lo que de suso esta declarado, quantoquier que la parte se lo de graciosamente. Vbi notandum est, quòd quanuis donatio libera stando in solo iure naturæ transferat dominium, potest tamen impediri translatio lege positiua. Dubium ergo nostrum est, An de facto per leges citatas impediatur translatio dominij per tales donationes in ipsos officiales, An potius sint tantum leges pœnales.
Arguitur primò, quòd transferatur dominium. QuādoQuando leges humanæ volunt impedire huiusmodi translationem & irritare contractus: vtuntur verbis specialibus. v. g. quòd sint incapaces & inhabiles ad sic recipiendũrecipiendum, sed leges citatæ solum prohibent ne fiant tales donationes sub certis pœnis, ergo transfertur dominium. Et confirmatur à simili. Per ludum alearum lege prohibitum transfertur dominium, ergo per huiusmodi donationes. ¶ Secundò. Leges prohibentes tales donationes, partim sunt pœnales, partim fundantur in præsumptione, ergo non obligant in foro conscientiæ ad restituendum acceptum, maxime cessante veritate præsumptionis. Antecedens probatur referendo rationes propter quas interdicuntur istæ donationes. Quarum prima est ad puniendam auaritiāauaritiam officialium. Quæ ratio efficit legem pœnalem. Secunda ratio est, vt tollatur à tribunalibus suspicio corrupti iudicij. Istæ duæ rationes insinuant satis, quòd quando reuera iudex non corrumpitur per munera, nōnon teneatur illa restituere. Tertiam rationem possumus adhibere. Quoniam talis donatio licet videatur specie & facie tenus libera: tamen reuera libera non est, sed inuoluntaria: & talis præsumitur in iure.
Tertiò. Authores qui negant validas esse istas donationes & transferre dominium, idcirco negant quia officiales accipiunt | stipendia à republica, ergo saltim officiales, qui non sunt stipendiati, poterunt recipere eiusmodi munera.
Sed in oppositum est, quòd lib. 2. de las ordenanças Reales, titul. 3. l. vlt. dicitur. Otrosi juren los de nuestro consejo que guardaran estas ordenanças, &c. de suerte que el que lo contrario hiziere, sea obligado desde luego en el fuero de la consciencia a pagar la dicha pena, sin que espere otra condenacion: quantoquier que la culpa sea occulta. Et Soto in lib. 1. de iustit. q. 6. art. 6. ad tertium membrũmembrum quarti argumenti principalis, inquit, quòd ipsi officiales tenentur soluere pœnam suorum delictorum ante iudicis sententiam: quia isti acceptauerunt & iurauerunt tales leges. Est enim illa pœna conuentionalis ex pacto iusto.
PRO decisione huius dubij notandum est: quòd donationes quæ fiunt officialibus secundùm apparentiam liberæ, sunt in duplici differentia. Quædam enim sunt quę vulgo dicuntur, presentes y dadiuas. Et huiusmodi habent totaliter apparentiam liberæ donationis. Aliæ verò sunt, quæ fiunt per modum pretij aut quasi pars pretij. Vt v. g. quando tabellionibus soluitur amplius pretium, quàm sit taxatũtaxatum pro labore. Et quanuis officialis ipse dicat, sibi non deberi tantũtantum pretij. RespōdetRespondet pars: quod ipsa liberè vult donare.
Sit ergo prima conclusio. Donatio primi generis est omnino nulla: neque transfert dominium, sed potius recipiens tenetur restituere ei, qui dedit ante iudicis sententiam: etiam si dicat se liberaliter dedisse. Probatur. Nam leges citatæ continent pacta quædam conuentionalia quæ obligant in foro conscientiæ: vt seruetur pactum, ergo talis donatio nulla est. Et confirmatur. Nam si aliquis maritus reliquit vxori legatum, ea conditione vt non nubat: si nupserit tenetur in foro conscientiæ restituere legatum hæredibus, qui succedunt ab intestato, ergo similiter in casu. Secundò probatur. Quia fuit valde necessum in Hispania pro bono communi litigantium: vt huiusmodi donationes essent nullæ, quia Hispanica natio hoc habet peculiare præ cæteris nationibus quæ appetit videri magnifica in donationibus suis, ergo necessariũnecessarium fuit ne litigantes maximũmaximum impedimentum & detrimentum paterentur, quòd huiusmodi donationes essent nullæ. Et confirmatur. Quia etiāetiam si liberaliter aliqui munera donent: alij tamen litigantes inuoluntariè dabunt, ne videantur parci & miseri: & ne eorum negotia negligenter tractentur ab officialibus.
Secunda conclusio. Donatio secundi generis quanuis sit prohibita, non tamen irrita iure Hispaniensi, neque officialis tenebitur ad restitutionem ante iudicis sententiāsententiam. Hanc conclusionem possunt probare argumenta facta pro parte affirmatiua. Item quia leges illæ, quæ videntur esse conuentionales, loquuntur de donationibus, quas vulgo dicimus, presentes y dadiuas, sed donatio secundi generis non dicitur, presente o dadiua, ergo non tanto rigore loquendum est de huiusmodi donationibus. Item etiam confirmatur. Nam illud inconueniens ad quod vitandum necessaria fuit lex propter cōditionemconditionem nationis Hispanicæ, non habet locum in huiusmodi donationibus: quando enim damus aliquid amplius per modum pretij, contenti sumus dare parum amplius: neque ibi affectamus magnificentiam, sicut in donationibus, quæ purè sunt donationes.
Tertia conclusio. Vtraque donatio prædicta vt in plurimum de facto est nulla. Probatur, quia de facto & vt in plurimùm est inuoluntaria, ergo non transfert dominium. Probatur antecedens, nam ferè omnes soluunt amplius pretiũpretium officialibus: quia aliàs non recte illi faciunt suum officium, ergo hoc potius est redimere vexationem, quam liberalem esse. Et confirmatur, quia finita lite, pauci aut nulli sunt, qui huiusmodi donationes faciant: nisi expectent se cito habituros litem aliam. Quod si aliqui fecerint donationem lite omnino finita, valida erit.
Vltima conclusio. PœnāPœnam quadrupli aut decupli non tenetur aduocatus vel alius officialis soluere ante cōdemnationemcondemnationem iudicis. Probatur, quia illæ leges sunt pœnales, ergo non obligant ad soluendam pœnam legis ante condemnationem iudicis.
AD argumenta verò pro parte affirmatiua respondetur. Ad primum dico, quod sufficiens ratio est ad irritandas illas donationes primi generis, quòd illæ leges includunt pacta conuentionalia.
Ad secundum respondetur, quòd illę leges qua parte sunt pœnales, non obligant in foro conscientiæ ad soluendam pœnam, vt dicit quarta conclusio. Qua verò parte fundantur in præsumptione, ordinantur ad bonum commune ad quod, vt ostendimus necessarium est, vt donationes sint irritæ: etiam si sint voluntariæ. Vnde impertinens est, quòd ipsa præsumptio sit vera aut falsa in casu particulari: non enim fundatur in sola præsumptione.
Ad tertium respondetur, quòd probat iudices & fiscales magis obligari ad non recipienda munera: quia cum illis est magis expressum pactum: eo quòd recipiunt stipendium. Sed nihilominus etiam alij officiales obligantur eisdem legibus, eo quòd cum illis est pactum, quādoquando admittũturadmittuntur ad huiusmodi officia publica honorifica & vtilia ea conditione, vt non recipiant munera: sed contenti sint stipendijs à lege taxatis.
Ad argumentum verò pro parte negatiua respondetur, quòd illa lex ordinamenti nunquam fuit in vsu, & si aliquando fuit in vsu, iam non est in vsu: quia visa est difficilis & quasi impossibilis ad seruandum. Quare merito exclusa est à noua Copilatione legum sub Philippo Secundo. Denique attendant omnes confessarij, vt interrogent eiusmodi officiales. An sciant omnia statuta sua, & an fecerint contra statuta quæ specialiter iurant seruare. Nam si fecerint contra: sunt periurij. Si autem fecerint contra alia statuta: quæ iurant in communi, non sunt periurij: quia iuramentum intelligitur ferri in omnes ordinationes in communi iuxta vniuscuiusque materiam. Si autem aliquis officialis nullam habet rationem suorum statutorum, non solum peccat mortaliter, sed etiam est periurus, etiam si nullum statutum iurauerit in particulari. Pertinebit autem ad confessorem, scire quando officialis teneatur restituere, vel saltem scire dubitare: vt interroget doctiorem se: qui si non fuerit in promptu: poterit absoluere pœnitentem, obligando illum, vt postea stet sententiæ alicuius magistri aut doctoris sufficientis. Atque hactenus de iniurijs quæ fiunt in iudicio.