QVÆSTIO LXIX. De rei seu accusati iniustitia.
DEINDE considerandum est
de peccatis, quæ sunt contra
iustitiam ex parte rei. ¶ Et circa
hoc quæruntur quatuor.
DE ista materia agitur in iure in titulo
de accusationibus. Et in titul. de quæstionibus. Et in titul. de confessis. Et Theologi in quarto distin. 19. Summistæ in verbo, Inquisitio. & in verbo, confessio criminalis. Soto in relect. citata, membro. 2. quæstione. 6. & in lib. 5. de Iustitia. quæst. 6.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm absque peccato mortali poßit accusatus veritatem negare, per quam condemnaretur.
AD Primum sic proceditur. Videtur, quòd
absque peccato mortali possit accusatus veritatem negare, per quam
condemnaretur. Dicit enim Chrysostomus. Non tibi dico vt te prodas in publicum, neque apud alium
accuses: sed si veritatem confiteretur in iudicio accusatus, seipsum
proderet, & accusaret. Non ergo tenetur veritatem dicere, & ita non peccat
mortaliter, si in iudicio mentiatur.
¶ 2 Præterea. Sicut mendacium
officiosum est, quando aliquis mentitur, vt alium à morte liberet: ita
mendacium officiosum esse videtur, quando aliquis mentitur, vt se
liberet à morte: quia plus sibi tenetur, quàm alteri. Mendacium autem
officiosum non ponitur esse peccatum mortale, sed veniale. Ergo si accusatus veritatem in iudicio neget,
vt se à morte liberet, non peccat
mortaliter.
¶ 3 Præterea. Omne peccatum
mortale est contra charitatem, vt
supra dictum est. Sed quòd accusatus mentiatur, excusando se à peccato sibi imposito, non contrariatur charitati, neque quantum ad dilectionem Dei, neque quantum ad
dilectionem proximi. Ergo huiusmodi mendacium non est peccatum
mortale.
SED contra. Omne quod est contrarium diuinæ gloriæ, est peccatum
mortale: quia ex præcepto tenemur omnia in gloriam Dei facere,
vt patet 1. ad Corinth. 10. Sed quòd
reus id quod contra se est, confiteatur, pertinet ad gloriam Dei, vt patet per illud quod Iosue dixit ad
Acham, Fili mi da gloriam Domino Deo Israel, & confitere atque
iudica mihi quid feceris: ne abscondas: vt habetur Iosue. 7. Ergo mentiri ad excusandum peccatum, est
peccatum mortale.
RESPONDEO dicendum,
quòd quicunque facit contra debitum iustitiæ, mortaliter peccat, sicut supra dictum est. Pertinet autem ad debitum iustitiæ quòd aliquis obediat suo superiori in his,
ad quæ ius prælationis se extendit.
Iudex autem, vt suprà dictum est,
superior est respectu eius qui iudicatur. Et ideo ex debito tenetur accusatus iudici veritatem exponere,
quam ab eo secundum formam iuris exigit. Et ideo si confiteri noluerit veritatem, quam dicere tenetur,
| vel si eam mendaciter negauerit,
mortaliter peccat. Si verò iudex
hoc exquirat, quod non potest, secundum ordinem iuris non tenetur
ei accusatus respondere. Sed potest
vel per appellationem, vel aliter licitè subterfugere: mendacium tamen dicere non licet.
AD primum ergo dicendum, quod
quando aliquis secundum ordinem
iuris à iudice interrogatur, non ipse
se prodit: sed ab alio proditur, dum
ei necessitas respondendi imponitur per eum, cui obedire tenetur.
AD secundum dicendum, quòd
mentiri ad liberandum aliquem à
morte cum iniuria alterius, non est
mendacium simpliciter officiosum,
sed habet aliquid de pernicioso admixtum. Cùm autem aliquis mentitur in iudicio ad excusationem sui,
iniuriam facit ei, cui obedire tenetur, dum sibi denegat quod ei debet, scilicet confessionem veritatis.
AD tertium dicendum, quòd ille, qui mentitur in iudicio, se excusando, facit & contra dilectionem
Dei, cuius est iudicium: & contra
dilectionem proximi, tum ex parte iudicis, cui debitum negat: tum
ex parte accusatoris, qui punitur, si
in probatione deficiat. Vnde & in
Psalmo 140. dicitur. Ne declines
cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.
Vbi dicit Gloss. Hæc est consuetudo impudentium, vt deprehensi, per
aliqua falsa se excusent. Et Gregorius 22. Moral. exponens illud Iob
31. Si abscondi quasi homo peccatum meum, dicit: Vsitatum humani generis vitium est, & labendo peccatum committere, & commissum
negando abscondere, & conuictum
defendendo multiplicare.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Quando accusatus interrogatur secundum ordinem iuris, peccat mortaliter si veritatem non fateatur.
¶ Secunda conclusio. Si iudex exquirit quod
non potest, secundum ordinem iuris, accusatus non tenetur respondere. ¶ Tertia conclusio. In tali casu accusatus poterit per appellationem subterfugere vel alio modo veritatem occultare: nunquam tamen mendacium dicere.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm accusato liceat calumniosè se defendere.
AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod accusato
liceat calumniosè se defendere. Quia secundum iura ciuilia in
causa sanguinis licitum est cuilibet
aduersarium suum corrumpere. Sed
hoc maximè est calumniosè se defendere. Ergo non peccat accusatus in causa sanguinis, si calumniosè se defendat.
¶ 2 Præterea. Accusator cum accusato colludens, pœnam recipit à legibus constitutam, vt habetur . 2.
quæst. 3. Non autem imponitur pœna accusato per hoc, quod cum accusatore colludit. Ergo videtur quod liceat
accusato calumniosè se defendere.
¶ 3 Præterea. Prouer. 14. dicitur:
Sapiens timet & declinat à malo:
stultus autem transilit & confidit.
Sed illud quod fit per sapientiam, non
est peccatum. Ergo si aliquis qualitercunque se liberet à malo, non peccat.
SED contra est, quod etiam in
causa criminali iuramentum de calumnia est præstandum, vt habetur extra, de iuramento calumniæ, inhærentes. Quod non esset, si calumnio sè se
defendere liceret. Ergo non est licitum
accusato calumniosè se defendere.
RESPONDEO dicendum,
quòd aliud est veritatem tacere, aliud est falsitatem proponere. Quorum primum in aliquo casu licet;
non enim aliquis tenetur omnem
veritatem confiteri, sed illam solum,
quam ab eo potest, & debet requirere iudex secundum ordinem iuris: puta cum præcessit infamia super aliquo crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerunt, vel etiam
cùm præcessit probatio semiplena.
Falsitatem tamen proponere in nullo casu licet alicui. Ad id autem quod
licitum est, potest aliquis procedere, vel per vias licitas & fini intento
accommodas, quod pertinet ad prudentiam: vel per aliquas vias illicitas & proposito fini incongruas,
quod pertinet ad astutiam, quæ
exercetur per fraudem & dolum,
vt ex suprà dictis patet. Quorum
primum est laudabile, secundum
verò, vitiosum. Sic ergo reo qui accusatur, licet se defendere veritatem occultando, quam confiteri
non tenetur per aliquos conuenientes modos: puta quòd non respondeat, ad quæ respondere non tenetur: hoc autem non est calumniosè
se defendere, sed magis prudenter
cuadere. Non autem licet ei vel falsitatem dicere, vel veritatem tacere, quam confiteri tenetur. Neque
etiam aliquam fraudem vel dolum
adhibere, quia fraus & dolus vim
mendacij habent. Et hoc est calumniosè se defendere.
AD primum ergo dicendum, quod
multa secundum leges humanas
impunita relinquuntur: quæ secundum diuinum iudicium sunt peccata. Sicut patet in simplici fornicatione: quia lex humana non exigit ab homine omnimodam virtutem, quæ paucorum est, & non potest inueniri in tanta multitudine
populi, quantum lex humana habet necesse sustinere. Quod autem
aliquis non velit aliquod peccatum
committere, vt mortem corporalem euadat, cuius periculum in causa sanguinis imminet reo, est perfectæ virtutis: quia omnium terribilium maximè terribile est mors,
vt dicitur in 3. Ethicorum. Et ideo
si reus in causa sanguinis corrumpat aduersarium suum, peccat quidem inducendo eum ad illicitum:
Non autem huic peccato lex ciuilis adhibet pœnam: & pro tanto licitum esse dicitur.
AD secundum dicendum, quòd
accusator, si colludat eum reo, qui
noxius est, pœnam incurrit: ex quo
patet quòd peccat. Vnde cùm inducere aliquem ad peccandum, sit
peccatum, vel qualitercunque peccati participem esse, cum Apostolus dicat dignos morte eos, qui peccantibus consentiunt: manifestum
est quòd etiam reus peccat, cum
aduersario colludendo, non tamen secundum leges humanas imponitur
sibi pœna, propter rationem iam dictam.
AD tertium dicendum, quòd sapiens non abscondit se calumniosè, sed prudenter.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Etiam si accusatus
interrogetur contra ordinem iuris, non
licet ei fraudem & dolum adhibere. Ratio
est, quia hoc pertinet ad mendacium.
Secunda conclusio. Tunc iudex procedit secundum ordinem iuris, quando præcesserit infamia super crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerint: vel præcesserit semiplena probatio.
COMMENTARIVS.
CIrca materiam horum articulorum texendus est nobis tractatus de modo
procedendi iudicum licito vel illicito ad interrogandum reum. Et similiter de modo
defensionis ipsius rei. Et diuidetur iste tractatus in quinque partes. Prima pars erit de
his quæ fieri debent, vt iudex procedat secundum ordinem iuris. Pro cuius explicatione
sit primum fundamentum. Via accusationis
vel denuntiationis tunc iustè procedit iudex, quando præcessit semiplena probatio,
vel indicia manifesta. Explicatur hoc fundamentum. Dicitur semiplena probatio testimonium vnius testis omni exceptione superioris. Item dicimus indicia in numero plurali: quia rarò sufficit vnum indicium, nisi
sit sufficientissimum & vrgentissimum. Diximus etiam expressa & manifesta: quia debent esse euidentia tam respectu criminis,
quam respectu personæ. Item debent esse
nota iuridicè, hoc est scripta in processu &
notificata ipsi reo: ita vt constet illi, quod talia
indicia sunt sufficienter probata contra ipsum: alias non tenebitur respondere, neque
credere iudici dicenti, quod habet contra illum
indicia manifesta. Hoc fundamentum sic
explicatum est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum in locis citatis.
Vide Caietanum hic in artic. 2. Et Innocen.
Quartum ca. 2. de confessis. ¶ Secundum fundamentum sit quod inquisitio generalis omnino potest fieri à iudice, nulla præcedente infamia, nulla probatione, nullis indicijs præcedentibus. Pro cuius explicatione nota, quod
inquisitio quædam est omnino generalis,
quando, scilicet, non quęrit iudex de aliquo
delicto in particulari, vel de aliqua persona
in particulari, sed tantum in communi. An
sint delicta in aliqua communitate vel republica. Alia est particularis inquisitio omnino, seu specialis. Quando scilicet quærit iudex an Petrus sit adulter? An occiderit Paulum? Alia est inquisitio mixta. Quando scilicet, iudex quærit de persona in particulari
& de delicto in communi. An Petrus sit criminosus? vel ex contra, de delicto in particulari
& de persona in communi. Vt v. g. An istum
hominem quis occiderit, sciatur? Dicimus
ergo quòd de primi generis inquisitione intelligitur hoc fundamentum, & habetur expressè in cap. relata. & cap. placuit. 1. q. 1. &
in cap. 1. de officio ordinarij. Et vsus communis iudicum tam ecclesiasticorum quàm secularium confirmat fundamentum positum.
DVbitatur primò. An quando iudex
procedit per viam inquisitionis omnino specialis vel mixtæ, particularis tamen
ex parte personæ: sit necessarium, vt præcesserit infamia, vel clamorosa insinuatio
contra illum reum qui interrogatur. Pro parte negatiua arguitur primo. Ex D. Greg. in
libro. 5. epist. Epistola 30. & habetur 5. quæstione. 1. cap. quidam maligni. Vbi pręcepit
Grego. sub excommunicationis pœna, vt qui
libellum infamatorium fecerat, se proderet.
Cum tamen re vera ille esset occultus. Ergo
non requiritur infamia præcedens. Et confirmatur. Nam D. Tho. in art. 2. inquit, sufficere ad interrogandum & inquirendum semiplenam probationem, vel indicia vel infamiam. Ergo non est necessarium, vt præcedat infamia. Et confirmatur secundo. Nam
Bartolus in. l. 2. ff. ad leg. Iuliam. de adult. &
supra extrauag. ad reprimendum numerat septem casus, in quibus licitum est inquirere
speciali inquisitione absque infamia vel clamorosa insinuatione, vel indicijs vel probatione. Quos casus refert Soto in relect. de ratione tegendi, membro. 2. q. 6. concl. 3. & Iurisperiti sequuntur Bart. in c. inquisitioni. &
ca. qualiter & quando. el. 2. de accusationib.
¶ Arguitur secundo. Reus conuictus potest interrogari de socijs de quibus nulla est infamia, vt habet vsus omnium iudicum secularium
ergo. ¶ Tertiò. Reus infamis de vno delicto
| & conuictus, potest interrogari de alijs delictis, de quibus non est infamis, ergo &c.
¶ Quartò. Quando delictum est publicum. v. g.
si appareat cadauer hominis occisi in foro,
tunc iudex licitè interrogat quemlibet occurrentem, an sciat quis occiderit illum hominem:
& tunc forte occurrit ipse reus, ergo non requiritur infamia, vt interrogetur ipse reus.
Et confirmatur. Nam in visitationibus generalibus iustè proceditur à visitatore ad inquirendum
crimina in particulari, aliàs inutilis esset visitatio, ergo nulla præcedens infamia requiritur.
PRO decisione sit prima conclusio. Ad
interrogandum reum de quouis delicto per
viam inquisitionis, qui neque est denunciatus,
nec accusatus, necessariò requiritur infamia
vel clamorosa insinuatio. Pro cuius explicatione nota, quòd infamia est rumor de crimine contra aliquem, ortus non à maledicis
& malignis, sed à probis & honestis viris: qui
sparsus est per maiorem partem vniuersitatis,
aut viciniæ aut collegij vbi aliquis commoratur. Hæc diffinitio habetur in capit. citatis de
accusationibus. Cæterum arbitrio prudentis relinquitur iudicandum, quando rumor ille sit
dicendus sparsus. Item etiam clamorosa insinuatio à quibusdam censetur esse idem cum
infamia: vt à Soto vbi sup. & ab Innoc. & Panor mit. in. c. qualiter. vbi sup. Alij verò dicunt
infamiam differre à clamorosa insinuatione,
quod infamia debeat esse scripta & probata coram iudice. Ita dicit Aretius in. c. inquisitionis. & in. c. qualiter. vbi sup. In quibus capitulis Innoc. 3. definit nostram conclusionem, & etiam
in. c. cum oporteat. ibidem. Et probatur ratione.
Iudex non potest procedere contra aliquos
sine accusatore vel supplente vicem accusatoris: sed secundùm iura sola infamia supplet
vicem accusatoris ad inquirendum, ergo, &c.
Maior est demonstrata in quæst. 67. Item probatur. Magis nocet reipublicæ, qui occulta
delicta reuelat, quam prosit ille qui punit iam
reuelata. Nam qui reuelat, destruit honorem
ciuium & profert in publicum malum exemplum: per punitionem autem omnia hæc incommoda non omnino reparantur, ergo vbi
iam infamia non clamat contra aliquem, non
est inquirendum contra illum: nisi forte iam
sit accusatus vel denunciatus coram iudice.
Hæc conclusio est contra gloss. in. c. 2. de accusationibus, in. 6. Decretal. & contra Ioan.
Andr. in. c. olim. de accusat. & contra Alciat.
vbi supra. qui dicunt contra religiosos posse
procedi à suis prælatis sine infamia. Videtur
etiam esse contra Soto lib. 5. de iustit. quæst.
6. art. 2. & in relect. citata. q. 6. conclus. 3. vbi
videtur asserere sufficere indicia sine infamia ad interrogandum ipsum reum. Et Caietanus videtur hic idipsum dicere. Nihilominus nostra conclusio absque aliqua exceptione vera est. Et ostenditur ex diffinitione
Innocent. in. c. inquisitionis, iam citato, vbi
inquit, quòd etiam tres testes iurati & oculati non sufficiunt ad inquirendum contra aliquem: quia non præcesserat infamia, ergo
multo minus sufficiet semiplena probatio
vel indicia absque infamia ad procedendum
per viam puræ inquisitionis. Fortassis autem
prædicti doctores intelligendi sunt quando
aliquis inquiritur vt testis. Tunc enim aliquando tenebitur ipse testis respondere:
quando non tenebitur ipse reus: vt dicemus
quæst. sequenti.
Secunda conclusio. Quando reus iustè
interrogatur de aliquo crimine, non propterea statim interrogatur de complicibus, nisi
quando ille aliàs tenebatur denunciare de
illis propter bonum reipublicæ, vel illi etiam
laborant infamia. Ista conclusio definita est
in cap. 1. de confessis. & cap. veniens. de testibus. & 15. quæst. 3. in. c. nemini. & in. l. fina.
C. de accusationibus. & asseritur à Caiet. hic
in opusculo. 17. quæstionum. respons. 5. & à
Soto vbi supra. Et ratione probatur. Nam inquisitio non potest fieri contra aliquem, nisi
qui laborat infamia: sed complices non laborant infamia, ergo non potest fieri inquisitio contra illos. ¶ Tertia conclusio. Reus interrogatus de vno crimine, & conuictus quantumlibet graui, non potest interrogari de alio
de quo non est infamatus. Ista conclusio est
D. Tho. quæst. seq. ar. 1. & Caiet. & Soto vbi
sup. & Adria. quodlib. 11. q. 1. Et probatur ratione sumpta ex capitulis citatis, in quibus
exigitur infamia ad inquirendum reum in
particulari de aliquo crimine: sed in casu posito reus non est infamatus de alio crimine,
ergo, &c. Confirmatur. Nam aliàs de quolibet crimine posset interrogari. v. g. latro
posset interrogari, An sit hæreticus.
Secundò. Iudicia occulta non subiacent hominum iudicio sed Dei, ergo de illis non est
aliquis inquirendus, si non sit infamatus. Ista
conclusio habet duas exceptiones. Vna est,
quando aliud delictum est coniunctum realiter & manifestè cum illo, de quo est conuictus aut infamatus. V. g. inuenitur cadauer
hominis occisi & spoliati, poterit tunc reus
qui conuictus est & infamatus de occisione,
interrogari etiam an ipse spoliauerit illum.
Hæc conclusio sic explicata est contra Paludanum in. 4. dist. 19. quæst. 4. circa finem. &
contra Syluest. verbo, inquisitio. 1. quæst. 3.
par. 4. & quæst. 4. par. 2. ¶ Denique nota, quod
ea quæ diximus de inquisitione omnino
speciali, verificantur etiam de inquisitione
mixta, quando ex parte personæ est particularis. Nam tunc eadem est ratio atque de inquisitione omnino particulari. Cæterum quando inquisitio fuerit mixta, ita vt ex parte personę fuerit generalis, tunc quia non interrogatur reus vt reus est, sed vt testis: pertinet ista
disputatio ad quæst. sequentem septuagesimam.
AD argumenta respondetur. Ad primum
respondetur quantum attinet ad testimonium D. Greg. dicemus quæst. sequenti, quia
pertinet ad inquisitionem generalem ex parte
personæ. Ad D. Tho. respondetur, quod numerauit disiunctiuè omnia quæ sufficere possunt
ad interrogandum reum: non tamen voluit quod
ad quamlibet viam procedendi, quodlibet illorum sufficeret, sed aliter & aliter secundùm varium modum procedendi, vt distinximus in
ipsis conclusionibus. Ad Bartolum vero & sequaces dicemus quæst. 70. Nam casus illi quos
excipiunt potius pertinent ad interrogandum
testem quam reum: vel etiam quando est euidentia patrati sceleris. Tunc enim etiam nos fatemur, quod reus potest puniri absque interrogatione. Nam illa euidentia supplet vices non solum accusatoris, sed etiam totius processus. Nos
autem modo disputamus quando necesse est
interrogare ipsum reum, vt post confessionem suam puniatur. ¶ Ad secundum argumentum patet ex secunda conclusione. Sed quia
interdum reus interrogatur de complicibus vt
testis: dicemus latius quæst. sequenti. ¶ Ad tertium patet ex tertia conclusione. ¶ Ad quartum
vero & confirmationem dicemus quæst. sequenti, quia illæ interrogationes fiunt testibus.
DVbium secundum huic annexum est,
an cum iudex dubitat procedat ne iuste vel iniuste ad inquirendum, possit interrogare reum, & an ipse reus in eodem dubio
teneatur respondere? Probatur pars affirmatiua. Princeps iustè præcipit seruare suas leges, etiam si sit dubium, An sint iustæ vel iniustæ, ergo & iudex iustè præcipit, vt sibi
obediatur interroganti, etiam si sit dubium,
An iustè interroget vel non? ¶ Secundò. Testis in tali casu aliquando tenetur respondere,
vt ostendetur quæst. sequen. ergo, &c. ¶ Tertiò. Miles tenetur quando dubium est, an bellum sit iustum vel iniustum, obedire Principi
& bellare, ergo etiam quilibet homo reipublicæ, siue testis sit seu reus tenebitur in dubio
respondere iudici interroganti.
Ad hoc dubium respondetur & sit prima
conclusio. In casu posito non licet iudici interrogare: neque reus tenetur respondere.
Probatur ista secunda pars. In dubijs melior
est conditio possidentis, sed reus possidet honorem, vitam, &c. ergo in dubio non cedere
iuri suo. Probatur vero prima pars. Omnis
homo præsumitur bonus antequam probetur
malus: sed antequam iudex ostendat reo se iuridicè interrogare, adhuc præsumitur reus
bonus omnino, ergo iudex non potest illum
interrogare tanquam suspectum de crimine.
Item probatur. Nam si reus, vt diximus non
tenetur respondere, ergo neque iudex potest
illum interrogare cogendo eum. Probatur
consequentia. Nam alias daretur bellum iustum
ex vtraque parte. Ista ratio non omnino conuincit, quia supposita ignorantia aliqua, bene
potest esse bellum iustum ex vtraque parte.
Vnde sit secunda conclusio. Quando iudex dubitat, An possit interrogare vel non:
&, an teneatur interrogare vel non, tunc si
ex altera parte imminet periculum iniustitiæ contra reum, & ex altera periculum contra
rempublicam: debet deponere dubium, & inclinare in fauorem reipublicæ. Probatur, quia
iudex est custos boni publici ex officio, ergo in dubio debet potius fauere reipublicæ
quam reo. Et confirmatur. Quia in dubijs
tutior pars est eligenda, sed in illo casu tutior
pars est cauere periculum reipublicæ, ergo
poterit reum interrogare. ¶ Tertia conclusio.
In eodem casu reus non tenebitur respondere.
| Ratio est, quia in dubijs melior est conditio
possidentis. Item si qua ratione teneretur reus
respondere, esset propter periculum quod
instat reipublicæ, sed huic periculo ipse reus
aliter potest prouidere, scilicet, cessando à
malo quod est in eius voluntate positum, ergo non tenebitur respondere.
AD argumenta in contrarium respondetur.
Ad primum respondetur nego consequentiam. Et ratio discriminis est: quia dum reus interrogatur à iudice, agitur de ipsius delicto,
& consequenter de capite de honore vel de re
familiari, quę bona ille iuste possidet, donec
iuridicè spolietur. Et ideo licitum est illi tacere & defendere suam possessionem in dubio.
Item est alia ratio. Quia pertinet ad bonum reipublicæ vt leges principum seruentur, etiam si dubium sit de illarum iustitia. Cæterum non pertinet
ad bonum reipublicæ, quod præcepto particulari
iudicis obediatur à reo, quando dubium est,
an interroget iuridicè. ¶ Ad secundum nego consequentiam. Nam testis in aliquo casu non potest aliter prouidere bono reipublicæ, nisi respondendo. Reus autem poterit
prouidere aliter, scilicet, cessando à malo.
Cæterum si bonum commune non periclitatur, vel testis potest aliter prouidere, scilicet per correctionem fraternam: tunc in casu dubij non tenebitur respondere.
Ad tertium negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quia miles est tantum instrumentalis causa, sicut minister executiuus
iustitiæ, qui dicitur, el verdugo. At vero testis & reus non est causa instrumentalis sed
principalis in genere moris ad faciendum processum. Vnde ad illos pertinet operari secundùm propriam formam moralem, scilicet,
per iudicium de ipsa causa, An sit licita vel illicita. Hęc sententia est contra Palud. vbi sup.
IN secunda parte tractatus agemus de reo
dum legitimè interrogatur. Dubium primum est, An teneatur respondere quando
ex ipsius confessione est occidendus. ¶ Pro
parte negatiua arguitur primò. Omnia peccata quæ sunt contra iustitiam possunt fieri
venialia ex paruitate materiæ: sed reus non
respondendo, parum nocet reipublicæ aut
iudici, ergo non tenetur respondere, saltem sub
peccato mortali. Secundò. Fateri veritatem
cum periculo vitæ est actus heroicus, ergo
non quilibet debet ad hoc obligari, ergo leges humanæ non debent neque possunt obligare ad dicendum veritatem cum periculo vitę.
Tertiò sequeretur ex opposita sententia, quod
reus qui negauit veritatem coram iudice interrogante iuridicè, non esset absoluendus
in foro conscientiæ, nisi iterum compareret coram
iudice, & diceret veritatem. Probatur sequela.
Quia ille permanet in peccato mortali quandiu non respondet, cum sit tempus respondendi.
PRO decisione quæstionis sit prima conclusio. In casu posito tenetur reus respondere veritatem. Hæc est communis sententia.
Et ratio est. Quia respublica habet potestatem ad punienda crimina secundùm leges:
sed est necessarium ad talem punitionem,
vt possit obligare reum iuridicè interrogatum
ad respondendum veritatem, ergo &c. aliàs potestas illa vana esset & inefficax. ¶ Secunda
conclusio. Non respondere iudici, vel falsum dicere etiam iuridicè interroganti potest esse peccatum veniale ex leuitate materie: dummodo
non interueniat iuramentum. Hæc conclusio est
contra Caiet. hic, & in verbo, confessio, conditione. 4. qui tenet vniuersaliter, quod omne mendacium in iudicio tam exteriori quam in foro
conscientiæ est peccatum mortale, etiam circa illa
ad quæ reus non tenetur respondere: sed si respondet debet dicere veritatem sub pœna peccati mortalis. Ratio Caiet. est, quia sicut mendacium sub iuramento semper est peccatum
mortale propter honorem diuini nominis,
sicque materia grauis est: ita mendacium si consideretur vt est in iudicio, grauis materia est,
semperque iudex tenet locum Dei: maxime in
sacramento confessionis. Syluest. etiam in verbo,
mendacium. §. 3. tenet fere eandem sententiam. Sed
limitat illam de mendacio circa ea ad quæ quis
tenetur respondere. Et citat Duran. in hanc sententiam. Sed certè Durand. in 4. d. 38. q. 2. nihil
amplius dicit quòd hic D. Tho. ar. 1. ad 3. scilicet, mendacium in iudicio, quantum est ex parte obiecti est peccatum mortale. Sic enim est
intelligendus D. Tho. Sed nostra conclusio
est communis aliorum sententia. De qua re vide
Soto relect. de ratione tegendi. q. 7. Et probatur conclusio. Mendacium in iudicio, immediatè est contra iustitiam vel contra religionem:
sed in vitijs contra iustitiam aut religionem
potest inueniri leuis materia, vt patet si
| aliquis furatur etiam à loco sacro rem parui momenti, aut si quis consecrando prætermittat
particulam, enim, ergo non eo ipso quod est mendacium in iudicio, erit peccatum mortale. Neque est
eadem ratio de mendacio sub iuramento: quia
iuramentum habet specialem rationem, scilicet, quod
affertur Deus ipse vt testis & autor mendacij, quod est grauissimum delictum contra honorem diuinum. Hæc autem ratio non inuenitur vniuersaliter in alijs peccatis contra religionem: sed
tota deformitas alicuius mendacij etiam in confessione refunditur in ipsum confitentem, neque
ipsum sacramentum grauiter violatur. Quia
ille qui in re leui mentitur, ministrat aliàs
sufficientem materiam sacramento, dicendo alia
peccata. Notandum est tamen, quod grauitas aut
leuitas materiæ in iudicijs ex duplici capite
potest pensari. Primò quidem & per se ex parte iuris quod habet iudex ad interrogandum.
Si enim iudex tenetur illo iure sub pœna
peccati mortalis ad interrogandum aliquid,
quicquid illud sit, tenebitur etiam reus sub pœna peccati mortalis respondere veritatem. Si autem iudex licitè quidem interrogat, sed non tenebatur interrogare: quia non multum pertinebat ad causam talis interrogatio: tunc reus non
tenebitur respondere veritatem sub pœna peccati mortalis. Hinc sequitur vnum corollarium,
quod religiosus tenetur respondere visitatori sub
pœna peccati mortalis interroganti de obseruantia cæremoniarum: quia ipse visitator tenetur sub pœna peccati mortalis inquirere de
huiusmodi cæremonijs, etiam si quilibet religiosus, in particulari non peccet venialiter frangendo silentium. Ex alia parte potest considerari grauitas aut leuitas materiæ mendacij in iudicio, tanquam ex circunstantia, scilicet, ex iniuria quam patitur ipse accusator aut testis, qui
iuridicè vel accusabat vel testificabatur.
Tertia conclusio. Qui iuridicè interrogatus non respondet veritatem, non est absoluendus
sacramentaliter quandiu manet in iudicio: nisi
prius confiteatur veritatem iudici. Ratio est,
quia ille permanet in peccato quandiu interrogatur & non respondet, sed quandiu non fertur sententia absolutionis interrogatur virtualiter, & est tempus respondendi, ergo est in
peccato mortali quandiu non respondet. Notandum est tamen, quod si postquam reus negauit veritatem coram iudice, postea tamen si ex eo quod confiteatur illam, incurrat in nouam pœnam conuictus
de noua culpa periurij, non tenebitur iterum
confiteri veritatem. Ratio est, quia in illo casu
ille se prodit tanquam reum de noua culpa,
quod nemo tenetur facere. Si autem non incurrit nouam pœnam quam antea incurreret, tenebitur confiteri veritatem quam negauit. Et hoc
ipsum dicemus de teste qui noluit testificari veritatem, cum teneretur, scilicet, quod tenetur
illam testificari quandiu pendet sententia, nisi
ex eo sequatur illi noua pœna. Item est notandum, quod id quod dicimus in tertia conclusione,
multò magis verificandum est, quando iam
reus est condemnatus aliàs conuictus per testes: tunc enim nisi confiteatur veritatem, condemnat ipse suo silentio iudicem, vel testes
tanquam iniquos. ¶ Quarta conclusio. Postquam
semel reus per sententiam est absolutus, ex eo
quod ipse negauit veritatem quam tenebatur confiteri: non tenetur vltra comparere coram iudice, & dicere veritatem. Ratio est, quia ille tantum violauit iustitiam legalem, ergo non tenetur ad
restitutionem prodendo seipsum. Notandum
est tamen circa istam conclusionem, quod si pars contraria læsa est ex delicto de quo accusabatur
reus: & ex eius negatione maius incommodum
incurrit: tunc tenebitur reus ad restitutionem
totius damni respectu partis contrariæ, scilicet,
ad restitutionem expresarum quas fecit in prosecutione litis. Ratio est, quia respectu partis contrariæ peccat reus contra iustitiam commutatiuam.
Ad primum in contrarium respondetur, nego
minorem. Nam est grauis materia, quando iudex tenetur interrogare reum, & ita peccat
mortaliter reus negando veritatem. ¶ Ad secundum respondetur, quod quando actus heroicus
cadit sub concilio, non quilibet tenetur ad illum exercendum: at quando opus heroicum cadit
sub præcepto, vt v. g. martyrium tempore necessitatis, quilibet tenetur illud pati. Cæterum
illa obligatio dicendi veritatem in illo casu,
non oritur ex lege humana, sed ex lege naturali & diuina: quia talis confessio necessaria
est ad bonum commune. ¶ Ad tertium patet ex tertia & quarta conclusione.
DVbium secundum est, An reus qui iuridicè interrogatus negauit veritatem,
vnde factum est, quod iudex eum absolueret: teneatur ad restitutionem illius pœnæ pecuniariæ quæ reddenda erat fisco. Vt v. g. an hære|ticus in illo casu teneatur bona sua tradere
fisco? Pro parte affirmatiua arguitur primo
ex. c. fin. de iniurijs & damno dato. vbi dicitur, si tua culpa damnum datum est aut iniuria irrogata, iure te super his satisfacere oportet. Sed in casu dicto ex culpa rei datum est
damnum ipsi fisco, ergo tenetur ad satisfactionem. Secundò. Si quis per mendacium
aut fraudem impediat, ne aliquis faciat eleemosynam pauperi, tenetur ad restitutionem
faciendam pauperi, ergo etiam in casu posito, reus qui per mendacium impediuit lucrum quod obueniret fisco: tenebitur ad restitutionem faciendam fisco. Tertiò. Si ex
negatione iniqua rei sequitur aliquod nocumentum iudici, vel accusatori, vel testi in bonis quæ antea habebat, vt v. g. si incurrunt
infamiam vel amittunt bona temporalia quæ
habebant, tenetur reus ad restitutionem illius nocumenti, ergo eadem ratio est quando amittunt lucrum quod erant acquisituri,
si reus diceret veritatem. Quartò. Hæres institutus per testamentum minus solenne, si
requiratur in iudicio iuridicè vt dicat veritatem & neget illam, tenebitur ad restituenda
bona testatoris hæredi succedenti ab intestato, ergo etiam reus qui negat veritatem in
casu posito, tenebitur restituere fisco. Patet
consequentia. Quia vterque videtur peccare immediatè contra iustitiam legalem: eo
quòd non dicit veritatem in iudicio, & ex
consequenti contra iustitiam commutatiuam: quia ex eius negatione sequitur alteri
damnum. Quintò. Testis qui in casu posito
iuuaret reum, teneretur ad restitutionem faciendam fisco: ergo multo magis ipse reus
qui est causa principalis. Vltimò. Leges pœnales obligant in conscientia ad soluendam
pœnam pecuniariam post condemnationem, ergo
qui per iniquitatem impedit condemnationem, tenebitur ad restitutionem illius pœnę
ipsi fisco faciendam. De hoc dubio extat sententia M. Soto lib. 1. de iustit. & iure. q. 6. ar. 6. ante quintam conclusionem, vbi expressè tenet
partem affirmatiuam.
PRO decisione quæstionis est prima conclusio. Pars negatiua est multo probabilior. Probatur primò. Lex pœnalis respicit
per se primò, & immediatè punitionem criminis, consequenter vero & per accidens commodum accusatoris & fisci, quod sequitur ex condemnatione criminis, ergo vbi crimen non
condemnatur, non tenebitur reus ad restitutionem illius pœnæ. Confirmatur. Reus qui per
legem pœnalem solum obligatur ad sustinendam pœnam quæ infligitur in vltionem criminis de quo conuincitur & condemnatur, nulla
ratione tenetur ante condemnationem soluere pœnam illam pecuniariam, antequam condemnetur, ergo non tenetur. Secundò. Reus negando veritatem in casu posito, solum peccat
contra iustitiam legalem: ergo ad nullam restitutionem tenetur. Probatur antecedens. Quia
si non esset lex pœnalis illa pecuniaria, solum
peccaret contra iustitiam legalem, ergo & modo etiam posita lege. Probatur consequentia.
Quia lex pœnalis non obligat nouo vinculo virtutis ipsum reum ad dicendam veritatem.
Tertiò. Ex opposita sententia sequitur, quòd
ipsemet reus sit executor suæ pœnæ, quod
certe durissimum est: vt nullo postulante reddat omnia bona suo fisco. Item sequeretur
quod beneficiatus negans veritatem in iudicio
interrogatus iuridice, propter quod spoliandus esset beneficio: teneretur postea renuntiare beneficio.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur, quod non tenetur reus respondere veritatem vt fiscus non
amittat lucrum, sed ex debito iustitiæ legalis.
Vnde non oritur obligatio ad restitutionem:
quia non sua culpa damnum datum est nisi
per accidens. ¶ Ad secundum negatur consequentia. Differentia enim est: quia ille qui impedit eleemosynam pauperi fieri per mendacium, peccat contra iustitiam commutatiuam:
& ideo tenetur ad resitutionem damni, quod
sequitur ex actione iniuriosa. ¶ Ad tertium
fortassis posset negari antecedens, eo quod illa
nocumenta per accidens sequuntur ad negationem rei. Sed melius respondetur, concedo antecedens: eo quod reuera vnusquisque tenetur ex
iustitia commutatiua, vitare actionem ad
quam non habet ius, si ex illa sequatur aliquod
nocumentum proximo. Vt v. g. si ex verbo
iocoso video sequi homicidium: teneor non
dicere illud verbum, alioquin ero homicida.
Ita in casu argumenti, reus præuidens vel præuidere debens, quod ex sua negatione iniqua sequitur nocumentum iudici, vel accusatori in
| bonis ad quæ habebant ius: tenetur ex iustitia
commutatiua euitare negationem iniquam. Igitur ad argumentum in forma negatur consequentia. Differentia est: quia reus non tenetur
ex iustitia commutatiua dare sua bona fisco antequam condemnetur: at vero tenetur ex iustitia commutatiua, non auferre quæ fiscus habet.
Ad quartum negatur consequentia. Quia
hæres institutus testamento minus solenni,
negando in iudicio iuridice interrogatus:
peccat contra iustitiam commutatiuam contrariæ partis, eo quod hæres ab intestato habet ius
immediatè ad bona testatoris, petenda in iudicio ab eo, qui successit per testamentum
minus solenne.
Ad quintum respondetur primo, nego antecedens. Non enim tenetur testis ex iustitia
commutatiua dicere crimen ipsius rei, sed solum ex legali. Cæterum si ex falso testimonio
illius, damnificetur altera pars in iure quod
postulat, vel iudex accipiat nocumentum in
bonis quæ possidet, vel etiam accusator: tenebitur tunc testis ad restitutionem: quia iam peccat contra iustitiam commutatiuam, sicut ipse
reus: non autem tenebitur ad restituendam pœnam ad quam condemnaretur ipse reus si
diceret veritatem. Secundò respondetur, nego consequentiam: quia reus respectu pœnæ
punitiuæ, passiuè se habet: testis vero in officio suo habet se actiuè testificando: quapropter suo mendacio impedit ne fiscus lucrum
acquirat. Sed tamen prima solutio multo melior est: alias sequeretur quod si reus testem rogauit, vt eum iuuaret testimonio suo: teneretur ad eandem restitutionem.
Ad sextum respondetur negando consequentiam. Quia impedimentum quod præstat reus non est contra iustitiam commutatiuam, sed tantum contra iustitiam legalem, vt supra ostensum est. Hactenus de secunda parte.
In tertia parte dicendum est, quomodo
reus se geret quando interrogatur contra ordinem iuris. Pro cuius explicatione supponenda
sunt fundamenta certissima. Primum fundamentum est, quod reus in tali casu non tenetur
respondere. Secundum est, si respondeat licitum est illi vti ratione amphibologica in vno
sensu: licet iudex accipiat eam in altero sensu:
neque hoc est fallere iudicem, sed tantum permittere, vt iudex fallatur: quia non tenetur reus
explicare amphibologiam. Tertium fundamentum est, cum iudex interrogat contra ordinem iuris, siue reum siue testem, an sciat aliquid: licitum est respondere, nescio, & iurare
quod nescit: etiam si secreto cognouerit. Ratio huius fundamenti est: quia iam apud omnes receptum est, vt illud dicamus nos nescire quod secreto nouimus. Et habet hoc dictum fundamentum in Euangelio Marci 17. De
die illo nemo scit neque filius hominis: quod
intelligitur vt reuelet. Soto vbi supra dicit, quod
ratio huius locutionis est, quia scientia ordinatur ad dicendum, vnde infert, quod potest respondere non memini, quia memoria ordinatur etiam ad dicendum: sed non potest dicere non vidi, quia visio non ordinatur ad dicendum, sed potest dicere non audiui, quia auditio ordinatur ad dicendum. Sed quantum ponderis habeat ista ratio, non est facile intelligere.
DVbitatur ergo his suppositis, An cum
reus interrogatur contra ordinem iuris,
An fecerit aliquod delictum, quod reuera fecit: licitum sit illi respondere, non feci. Pro parte
negatiua arguitur primò. Si reus respondeat
ego feci, ego occidi, dicit verum, ergo si dicit
ego non feci, dicit falsum. Patet consequentia:
quia sunt contradictoriæ. Secundò. Si respondet non ita est diceret falsum: ergo si dicit non
feci dicit falsum. Patet consequentia: quia sunt
æquiualentes. Tertiò. Si extra iudicium diceret ille, ego non occidi, falsum diceret, ergo
etiam in iudicio. Patet consequentia, quia non
mutat illa propositio suam significationem per
hoc quod dicatur in iudicio. Quartò. Si licitum
esset respon dere illo modo, sequeretur vanam
esse admonitionem doctorum admonentium, non
esse licitum mentiri, cum sic interrogatur reus.
Sequela probatur: quia ille non potest mentiri. Nam si aliquo modo posset, maxime dicendo, Non feci, non occidi, ergo si isto modo
non mentitur, vanum est admonere illi ne
mentiatur. De hoc dubio solet citari Scotus
quod non solum in iudicio, sed etiam extra iudicium licitum est adulteræ si interrogetur à marito, an
commiserit adulterium, respondere non commisi.
Sed tamen hæc sententia non inuenietur in Scoto, ille namque in. 4. d. 15. q. 4. membro. 3. dicit, quod saltem in iudicio licitum esset quantum
videtur, respondere illo modo: sed tandem
concludit, quòd qui ita respondet debet pœ|nitere in communi & in confuso, si forte fuerit culpa illa mortalis & grauis. Soto in relectione citata, membro. 2. quæst. 7. inquit, quod
si reus præstito iuramento in communi de
dicenda veritate ad omnia quæ fuerit interrogatus, postea interrogetur de aliquo particulari contra ordinem iuris: quod tunc poterit sine periculo respondere, Non feci, licet venialiter peccat mentiendo. Ratio est,
quia iuramentum præstitum in communi,
erat intelligendum de illis quæ iuridice esset interrogandus. Secundò dicit, quòd si reus
interrogetur præstito iuramento in particulari de dicenda veritate, an occiderit vel non
occiderit: non potest respondere, non occidi, erit enim periurus. Eandem sententiam
tenet lib. 5. de iustit. quæst. 6. art. 2. & dicit,
oppositam sententiam nullo modo esse sustentabilem.
PRO decisione sit prima conclusio. Probabilissima sententia est, quòd reus interrogatus contra ordinem iuris, potest respondere sine mendacio & sine periurio,
Non feci, non occidi. Hanc sententiam tenet expressè Adrianus in. 4. in quæst. de sigillo confessionis, & putat esse communem
sententiam, & fortassis illo tempore ita erat.
Videtur etiam esse sententia Caietani in opusculo. 17. responsionum, respons. 5. vbi expressè dicit, quòd interrogatus contra ordinem iuris an habeat complices, potest respondere, Non habeo, ergo similiter potest respondere, non feci. Hanc etiam sententiam docuit
in hac schola Salmantina Peña. Hanc etiam
tenent multi nostris temporibus, pro cuius probatione multa possent dici. Sed tamen
arguitur primò. Si reus in casu posito diceret in hunc modum, Ego subditus tuæ interrogationi iuridice, non occidi hominem diceret verum: sed eundem sensum facit si tunc
dicat, ego non occidi, ergo diceret verum.
Consequentia est manifesta, & probatur maior: quia illa propositio est negatiua de subiecto non supponente. Minor verò probatur.
Quando in aliqua propositione possunt intelligi & suppleri aliquæ particulæ ex circunstantia loci & temporis & personarum, idem
est, quòd ponantur expressè illæ particulæ
in propositione, vel quod non ponantur quantum attinet ad veritatem vel falsitatem propositionis: sed in casu posito omnes illæ particulæ intelliguntur ex circunstantia personarum, ergo vera est illa propositio, Ego non
feci. Maior explicatur, & probatur. Si aliquis
venditor publicè frumenti, vendiderit iam
totum frumentum quod erat venditurus, reseruato sibi necessario, & veniat ad illum emptor frumenti interrogans illum, An habeat
frumentum, verissime respondet, non habeo
frumentum, etiam sub iuramento: quia sane
ex circunstantia personarum intelligitur ad
vendendum. Sic ergo in nostro proposito,
Venit iudex in figura personæ publicæ, interrogaturus ex parte reipublicæ secundùm
legem aliquem vt reum, vel vt testem de aliquo crimine: poterit ergo respondere reus,
si non iuridicè interrogatur: non feci, non
commisi crimen: quia intelligitur ex circunstantia personæ, Non commisi crimen de quo
tu interrogas vt persona publica secundùm
leges, vel aliter potest verificari propositio,
ex circunstantia personæ respondentis, scilicet, ego subditus tuæ interrogationi iuridice, Non occidi hominem. Præterea probatur
illa maior, scilicet, quod ex circunstantijs suppleantur aliquæ dictiones in locutione. Nam
Christus Dominus Matth. 9. dixit, Non est
mortua puella sed dormit: & tamen reuera
puella illa erat defuncta per separationem
animæ à corpore. Quod ergo dicit Dominus, Non est mortua, intelligitur scilicet respectu meæ potestatis atque voluntatis respectu cuius perinde se habet atque si non esset mortua & dormiret, quæ omnia supplentur in illa locutione ex circunstantia personæ Christi, qui vocatus erat ad suscitandam
puellam. Pręterea probatur conclusio principalis. Iuramentum pręstitum de dicenda
veritate ad omnia interrogata, intelligendum
est ad omnia interrogata iuridice: ergo etiam
iuramentum pręstitum de dicenda veritate
circa aliquod negotium particulare intelligendum est quantum ad iuridicam interrogationem. Item probatur conclusio. Quando iudex sciens aliquem esse innocentem
condemnat illum quia probatur nocens secundùm allegata & probata, vere fert sententiam, dicendo, Condemno istum homicidam
vt occidatur, quia certè intelligitur ex circunstantijs, Condemno istum homicidam secundùm
| allegata & probata: ergo pari modo in casu
nostro verificatur nostra conclusio. Item est
aliud exemplum optimum. Quando aliquis iam est confessus in foro conscientiæ
homicidium quod fecit, & postea in alia confessione interrogatur à confessore, An commiserit homicidium, verè respondet, ego
non commisi homicidium, quia intelligitur
ex circunstantijs, quod pertineat ad tuum forum modo. Cæterum si idem confessor interrogaret illum extra sacramentum, An occiderit aliquem hominem, certè mentiretur si diceret non occidi, quia tunc ex circunstantijs, non possunt intelligi illæ particulæ.
Ex dictis sequitur, quòd si aliquis occidit hominem defendendo se cum moderamine,
& interrogetur iuridicè à iudice, An occiderit illum hominem, potest respondere etiam
cum iuramento, non occidi hominem istum:
quia ex circunstantia etiam negotij de quo
agitur, intelligitur de occisione criminosa:
nam iudex non interrogat neque interrogare potest, nisi de crimine. Sed quid si adhuc
iudex instet interrogare, An reus fecerit delictum secretum, quid possit dicere siue iuridice siue non iuridicè interrogatus?
Respondetur & sit secunda conclusio. Nihilominus respondere poterit ipse reus, Non
feci. Ratio est. Quia semper intelliguntur
dictæ particulæ ex circunstantijs. Confirmatur ista doctrina ex D. Thom. 2. 2. quæst. 89.
art. 7. ad quartum. vbi ait, quòd quando non
est eadem intentio iurantis & eius cui fit iuramentum, si fuerit dolus ex parte iurantis,
iuramentum debet seruari secundùm intentionem eius cui præstatur, si autem non sit
dolus ex parte iurantis: tunc iuramentum
debet seruari secundùm intentionem ipsius
iurantis. Et nota obiter, quòd ista doctrina
Diui Thomæ intelligitur, quando verba iurantis sunt amphibologica, ita vt possint accipi secundùm intentionem vtriusque partis, vel ex vi verborum, vel ex circunstantijs.
Nunc ergo sic arguitur ex doctrina D. Tho
mæ. In casu proposito non est dolus ex parte iurantis, sed potius ex parte iudicis qui contra ordinem iuris, sub specie potestatis publicæ vult exigere crimen, & condemnare contra intentionem legis, ergo qui iurat non tenetur verificare iuramentum secundùm intentionem iudicis, sed sufficit verificare secundùm propriam intentionem, supposito quòd
verba ipsa possunt accipi in illo sensu ex circunstantijs.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur, distinguo antecedens. Nam si illa propositio, Ego
occidi, accipiatur in eodem sensu ex parte
subiecti, sicut accipitur negatiua, scilicet, cum
eadem restrictione, ego subditus tuæ interrogationi, falsa est. Nam est affirmatiua de
subiecto non supponente: si autem accipiatur
talis propositio in alio sensu, ita vt subiectum
illud stet sine restrictione, vera est propositio
affirmatiua: sed non est contradictoria negatiuæ: quia non seruatur eadem restrictio.
Ad secundum negatur antecedens, quamquam Soto, tanquam verissimum supponat
illud vbi supra. Ratio est, quia dicere, non
ita est, habet hunc sensum ex circunstantijs
personarum, scilicet, Non ita est quod ego
subditus tuæ interrogationi occidi.
Ad tertium respondetur nego consequentiam. Ratio est, quia extra iudicium non sunt
illæ circunstantiæ quæ sunt in iudicio ad verificandum illam propositionem negatiuam.
Ad quartum respondetur, quòd prudenter D. Tho. & doctores admonent, vt reus
non mentiatur in iudicio: quia est magna
occasio mentiendi ex timore pœnæ: sed simul admonet, vt vtatur amphibologica locutione, quæ possit verificari secundùm suam
mentem. Nos ergo in fauorem innocentium,
ostendimus modum verissimum, quomodo possit reus negare quod interrogatur contra ordinem iuris. Cæterum quomodo possit mentiri si velit facile est explicare, scilicet, si habeat intentionem accipiendi subiectum absolute sine restrictione: tunc enim
falsa est propositio, Ego non occidi. Iam vero ex definitis dubio præcedenti, erit facilis
& breuis solutio ad secundum dubium.
DVbium secundum est, an reus qui interrogatur contra ordinem iuris, & negat se fecisse crimen: teneatur ad restitutionem famæ accusatoris, qui ex negatione rei
infamatur? Pro parte affirmatiua est argumentum. Non est licitum reddere malum
pro malo, ergo etiam si accusator faciat mihi
iniuriam, non erit mihi licitum obijcere illi
| peccatum criminatoris. Et confirmatur. Secundum opinionem illorum qui dicunt, quod
reus mentitur si respondeat, ego non feci. Est
argumentum. Ille per mendacium aufert
famam proximi, ergo tenetur restituere.
Ad hoc dubium, Scotus in 4. dist. 15. quæst.
4. artic. 3. Inquit, quòd tenetur reus restituere famam accusatori, non tamen reuocando quod dixerat, sed dicendo sic. Non habeatis accusatorem pro calumniatore, putabat enim se posse probare & deceptus est.
Hanc sententiam sequitur Ioannes de Basolis in eadem dist. quæst. 2. & Gabriel quæst.
16. & Diuus Antoninus in 2. part. titul. 2. capit. 2. §. tertio. Sed Caiet. in 2. 2. quæst. 62. artic. 2. inquit, quòd si infamia accusatoris sequuta est ex eo, quòd reus negauit mendaciter crimen sibi impositio: tenetur ad restitutionem: si autem sequuta est ex eo, quod
reus, dixit neque nego, neque concedo probet ille: non tenetur ad restitutionem: sed
Syluester in verb. restitutio. 3. §. tertio. tenet
absolute partem negatiuam, quam sententiam sequitur Soto libr. 4. de Iustitia. quæst.
2. artic. 3. & Ricardus in 4. dist. 15. arti. 5. quæstione. 3. quanquam communiter probetur
contraria sententia à Magistro Soto, & Caietano, & hæc sententia est ferè communis & probatur secundum nostrum modum
dicendi in dubio præcedenti. Quia ille reus
non mentitur negando, ergo defendit se cum
moderamine inculpatæ tutelæ. Secundo probatur etiam secundum opinionem illorum
qui tenent quod mentitur, vt Soto: quia illud
mendacium non est contra iustitiam in ordine ad accusatorem, respectu cuius non tenetur reus concedere, sed potest se defendere. Et confirmatur, si quis non posset effugere manus inuasoris, nisi dicendo vnum mendacium, non erit homicida, etiam si mediante mendacio occiderit hominem: quia ille
habebat ius ad defensionem suam, mendacium autem ex sua natura non est contra iustitiam, nisi quando homo tenetur ex iustitia dicere veritatem. Cuius oppositum supponimus in casu. Vltimò, modus ille respondendi Scoti & Caietani, potius est confiteri
crimen proprium, quam euadere accusationem iniquam. ¶ Ad argumentum in oppositum respondetur, quòd reus non reddit malum pro malo, sed iustè se defendit: per accidens autem sequitur infamia iniusti accusatoris, sicut sequitur mors iniqui inuasoris,
ex defensione mea. Et hactenus de tertia
parte. ¶ In quarta vero parte, disputanda erat
quæstio. An iudex qui per iniuriam extorsit confessionem à reo, possit procedere ad
illius punitionem. Sed quia similis quæstio
tractabitur de teste in quæstione sequenti,
simul definietur ista.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm reo liceat iudicium per appellationem declinare.
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd reo non
liceat iudicium declinare
per appellationem. Dicit enim Apostolus Rom. 13. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.
Sed reus appellando, recusat subijci
potestati superiori, scilicet iudici.
Ergo peccat.
¶ 3 Præterea. Illud quod semel
est licitum, semper est licitum. Sed
non est licitum appellare post decimum diem, neque tertio super eodem. Ergo videtur quòd appellatio
non sit secundum se licita.
RESPONDEO dicendum,
quòd duplici de causa contingit aliquem appellare. Vno quidem modo, confidentia iustæ causæ: quia vi|delicet iniustè à iudice grauatur. Et
sic licitum est appellare. Hoc enim
est prudenter euadere. Vnde 2.
quæst. 6. dicitur: Omnis oppressus,
liberè sacerdotum, si voluerit, appellet iudicium, & à nullo prohibeatur. Alio modo aliquis appellat
causa afferendæ moræ, ne contra
eum iusta sententia proferatur. Et
hoc est calumniosè se defendere:
quod est illicitum, sicut dictum
est. Facit enim iniuriam & iudici,
cuius officium impedit: & aduersario suo, cuius iustitiam quantum
potest perturbat. Et ideo sicut dicitur 2. quæst. 6. omni modo puniendus est, cuius appellatio iniusta pronuntiatur.
AD primum ergo dicendum, quod
potestati inferiori intantum aliquis
subijci debet, inquantum ordinem
superioris seruat, à quo si exorbitauerit, ei subijci non oportet: puta si
aliud iusserit Proconsul, & aliud Imperator, vt patet per
Gloss. Roma.
13. Cùm autem iudex aliquem iniustè grauat, quantum ad hoc relinquit ordinem superioris potestatis,
secundum quam necessitas sibi iustè iudicandi imponitur. Et ideo licitum est ei, qui contra iustitiam grauatur, ad directionem superioris
potestatis recurrere, appellando vel
ante sententiam, vel post. Et quia
non præsumitur esse rectitudo, vbi
vera fides non est, ideo non licet catholico ad infidelem iudicem appellare, secundum illud 2. quæst. 6.
Catholicus qui causam suam siue
iustam, siue iniustam ad iudicium
alterius fidei iudicis prouocauerit,
excommunicetur. Nam & Apostolus arguit eos, qui iudicio contendebant apud infideles.
AD secundum dicendum, quòd
ex proprio defectu vel negligentia
procedit, quòd aliquis sua sponte se
alterius iudicio subijciat, de cuius
iustitia non confidit. Leuis etiam
animi esse videtur, vt non permaneat in eo quod semel approbauit.
Et ideo rationabiliter denegatur
subsidium appellationis à iudicibus arbitrarijs, qui non habent potestatem, nisi ex consensu litigantium. Sed potestas iudicis ordinarii non dependet ex consensu illius, qui eius iudicio subditur, sed
ex auctoritate Regis & principis,
qui eum instituit. Et ideo contra eius iniustum grauamen lex tribuit
appellationis subsidium. Ita quòd
etiam si sit simul ordinarius & arbitrarius iudex, potest ab eo appellari: quia videtur ordinaria potestas
occasio fuisse, quòd arbiter eligeretur, nec debet ad defectum imputari eius, qui consensit in eum sicut
in arbitrum, non vt in eum, quem
princeps iudicem ordinarium dedit.
AD tertium dicendum, quòd
æquitas iuris ita subuenit vni parti,
quòd altera non grauetur. Et ideo
tempus decem dierum concessit ad
appellandum, quod sufficiens æstimauit ad deliberandum, an expediat appellare. Si verò non esset determinatum tempus, in quo appellare liceret, semper certitudo iudicij remaneret in suspenso: & ita
pars altera damnificaretur. Ideo autem non est concessum vt tertiò ali|quis appellet super eodem: quia non
est probabile, totiens iudices à recto iudicio declinare.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Licitum est appellare ex confidentia iustæ causæ, quando
aliquis grauatur à iudice. ¶ Secunda conclusio. Non est licitum appellare causa afferendæ moræ, ne contra ipsum sententia iusta
proferatur.
COMMENTARIVS.
COnclusiones huius articuli habentur
expressè. 2. quæst. 6. De materia huius
articuli, extant tituli in vtroque iure, de appellationibus, & Summistæ etiam tractant in
verbo, appellatio. Nobis tamen pro foro conscientiæ pauca sufficient. Primò. Nota, differentiam esse inter appellationem & supplicationem: quòd appellatio est ad superiorem
iudicem, supplicatio vero est ad eundem iudicem qui tulit sententiam: quæ quidem licita est, etiam si sententia fuerit iusta, quoniam
finis illius est, vt iterum videatur causa, si forte sit locus misericordiæ aut mitigationis.
Secundò. Nota, quòd licitum est appellare
à sententia iusta secundum allegata & probata, quando reus habet nouam iuris aut facti probationem, quam non potuit in tempore coram iudice inferiore proponere. Ratio huius est, quia iste appellat, ex confidentia iustæ causæ, neque impedit officium iudicis neque perturbat iustitiam aduersarij.
Tertiò. Nota, quòd qui appellat à sententia
inferioris iudicis, quæ omni ex parte scitur
esse iusta: peccat contra iustitiam commutatiuam contra iudicem ipsum, cuius officium
impedit, & contra partem contrariam cuius officium perturbat: & tenebitur ad resitutionem
totius damni quod patitur, & ipse iudex, &
pars contraria. Pœnam autem quadrupli,
quę habetur in cap. omnino. 2. quæstione. 6.
non tenetur soluere, nisi condemnatus de
iniusta appellatione.
DVbium est. An condemnatus à iudice inferiore secundum quandam opinionem probabilem circa ius, sciat quòd
iudex superior habet oppositam opinionem:
an scit licitum appellare illum. Pro parte negatiua est argumentum. Quia sic appellans
imponit falsum crimen inferiori iudici, scilicet quod fecerit sibi iniuriam: ergo non est
licitum. Ad hoc dubium, aliqui respondent
vniuersaliter, quod non est licitum. Sed nobis aliter videtur respondendum & sit prima conclusio. Si opinio quam sequutus est
iudex inferior est minus probabilis, licitum
est appellare. Ratio est: quia iudex inferior
tenetur sequi opinionem probabiliorem circa ius, vt ostendimus supra. q. 63. artic. 3. Secundò probatur. Etiam supposita opinione
illorum qui tenent, quòd iudex licitè potest
sequi opinionem probabilem, relicta probabiliore. Arguitur sic. Reus in tali casu appellat ex confidentia iustæ causæ, neque imponit falsum crimen iudici inferiori, sed tantum obijcit quod sequutus est opinionem
minus probabilem circa ius, & quod vult
hoc examinare in superiori tribunali. Item
non perturbat iustitiam partis contrarię, sed
intendit, vt sua iustitia fiat clarior.
Secunda conclusio. Si iudex inferior iudicet secundum opinionem probabiliorem,
& hoc constet ipsi condemnato, non est ei
licitum appellare. Ratio est, quia iniuriam
facit iudice qui rectissimè fecit suum officium, & perturbat iustitiam alterius partis.
Tertia conclusio. Si opiniones circa ius
fuerint æquè probabiles, & nullus sit in possessione, poterit tunc condemnatus appellare superiorem iudicem. Primo, quia poterit allegare se pati iniuriam, nam in tali casu sententia iusta erat vt diuideretur substantia de qua litigabatur, vt nos probauimus supra quæstione 63. artic. 3. Item poterit allegare absque iniuria iudicis, quod iudex tulit sententiam sibi contrariam, secundum
quandam opinionem iuris quam reputat
falsam, & quòd intendit vt hoc examinetur
à superiori tribunali. Notandum est etiam,
quòd populares litigantes, bona fide appellant quando sequuntur sententiam sui aduocati: quia illi non tenentur scire subtilitates
iuris. ¶ Denique notandum est, religiosis
omnibus inter dictam esse appellationem à
suis prælatis iure communi, vt patet in cap.
ad nostram. & in capit. reprehensibilis. & capit. cum speciali. de appellationibus. Sed tamen singuli religiosi seruabunt suas consti|tutiones. Ratio autem quare iure communi denegata sit appellatio religiosis, sumitur ex bono communi religionis, quod
consistit in quadam simplicitate obedientiæ & tranquillitate: eo vel maximè, quòd
religiosi in sua professione renunciant iuri
appellandi, sicut renuntiant possessionibus:
relinquitur tamen illis locus querelæ.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm liceat condemnato ad mortem se defendere, si poßit.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd liceat
condemnato ad mortem
se defendere, si possit. Illud enim
ad quod natura inclinat, semper
est licitum, quasi de iure naturali existens. Sed naturæ inclinatio
est ad resistendum corrumpentibus, non solùm in hominibus & animalibus: sed etiam in insensibilibus rebus. Ergo licet reo condemnato resistere, si potest, ne tradatur in mortem.
¶ 2 Præterea. Sicut aliquis sententiam mortis contra se latam subterfugit resistendo, ita etiam fugiendo. Sed licitum esse videtur, quòd
aliquis se à morte per fugam liberet: secundum illud Eccles. 9. Longè esto ab homine potestatem habente occidendi, & non viuificandi. Ergo etiam licitum est reo
resistere.
¶ 3 Præterea. Prouerbiorum 24.
dicitur: Erue eos qui ducuntur ad
mortem, & eos qui trahuntur ad
interitum, liberare ne cesses. Sed
plus tenetur aliquis sibi, quàm alteri. Ergo licitum est, quòd aliquis
condemnatus, seipsum defendat,
ne in mortem tradatur.
SED contra est, quod dicit Apostolus Rom. 13. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit: & ipse
sibi damnationem acquirit. Sed condemnatus, se defendendo, potestati resistit, quantum ad hoc, in quo
est diuinitus instituta ad vindictam
malefactorum, laudem verò bonorum. Ergo peccat se defendendo.
RESPONDEO dicendum,
quòd aliquis damnatur ad mortem
dupliciter. Vno modo iustè: & sic
non licet condemnato se defendere. Licitum enim est iudici eum resistentem impugnare. Vnde relinquitur, quòd ex parte eius sit bellum iniustum. Vnde indubitanter
peccat. Alio modo condemnatur
aliquis iniustè, & tale iudicium simile est violentiæ latronum: secundum illud Ezechielis 22. Principes
eius in medio illius quasi lupi rapientes prædam, ad effundendum
sanguinem. Et ideo sicut licet resistere latronibus: ita licet resistere
in tali casu malis principibus, nisi
fortè propter scandalum vitandum,
cùm ex hoc aliqua grauis turbatio
timeretur.
AD primum ergo dicendum, quod
ideo homini data est ratio, vt ea, ad
quæ natura inclinat, non passim,
sed secundum rationis ordinem exequatur. Et ideo non quælibet defensio fui est licita, sed solum quæ
fit cum debito moderamine.
AD secundum dicendum, quòd
nullus ita condemnatur, quòd ipse
sibi inferat mortem, sed quòd ipse
mortem patiatur. Et ideo non te|netur facere id, vnde mors sequatur: quod est manere in loco, vnde ducatur ad mortem. Tenetur
tamen non resistere agenti, quin
patiatur quod iustum est eum pati.
Sicut etiam si aliquis sit condemnatus, vt fame moriatur, non peccat,
si cibum sibi occultè ministratum
sumat: quia non sumere, esset seipsum occidere.
AD tertium dicendum, quòd per
illud dictum Sapientis non inducitur aliquis ad liberandum alium à
morte contra ordinem iustitiæ, vnde nec seipsum contra iustitiam resistendo aliquis debet liberare à
morte.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Si sententia est iusta
non est licitum se defendere. Probatur.
Nam alias daretur bellum iustum ex vtraque parte. ¶ Secunda conclusio. Si sententia sit iniusta, licitum est se defendere, nisi
graue scandalum sequeretur in republica.
Ratio est, quia iure naturæ, vnicuique datum est, vim vi repellere.
COMMENTARIVS.
DVbitatur circa istas conclusiones, An
innocens damnatus ad mortem per
sententiam secundum allegata & probata
iustam, possit se ipsum defendere? ¶ Pro
parte negatiua arguitur primo. Talis sententia est iusta: sed secundum doctrinam Diui
Thomæ in prima conclusione, quando sententia est iusta nemo potest se defendere: ergo, &c. ¶ Secundò. Iudex sciens innocentiam damnati per scientiam particularem,
potest, imo tenetur exequi sententiam datam: ergo innocens non potest se defendere. Patet consequentia: quia alias dabitur
bellum iustum ex vtraque parte seclusa omni ignorantia. ¶ Tertiò. Si innocens ille defendendo se, percutiat iudicem, postea punietur, etiam si constet de illius innocentia, ergo. ¶ Quartò. In tali defensione, semper
est scandalum & perturbatio reipublicæ: ergo nunquam est licita talis defensio. ¶ Pro
parte vero affirmatiua arguitur primo. Diuus Thom. dicit in secunda conclusione, quod
quando sententia est iniusta, licitum est se
defendere: sed in tali casu sententia secundum rem est iniusta, quia fundatur in falsa
præsumptione: ergo &c. ¶ Secundò. Licitum est vnicuique innocenti se defendere,
etiam ab altero innocente, qui per ignorantiam inuadit: ergo in illo casu licitum erit
innocenti condemnato se defendere à iudice, etiam innocenti. ¶ Tertio. Innocentes
qui sunt in ciuitate, quæ bello iusto impetitur: possunt se defendere ab illis, qui iustè
pugnant: ergo etiam in casu posito. ¶ Quartò. Si iudex sciat innocentiam damnati, tenetur adhibere omnem diligentiam ad liberandum illum secluso scandalo: ergo vbi
non fuerit scandalum, iudex poterit dissimulare, & tenebitur, & non impugnare innocentem: aliàs erit bellum iniustum ex parte iudicis. ¶ Ad hoc dubium respondet Soto libr. 5. de Iustitia. quæst. 6. artic. 4. negatiuè, sed Victoria præceptor eiusdem, tenet
partem affirmatiuam.
PRO decisione, sit prima conclusio. Nomine iniustæ sententiæ intelligit Diuus
Thomas, sententiam quæ profertur contra
ordinem iuris. Probatur, quia comparat illam violentiæ latronum, sententia autem
quæ profertur secundum allegata & probata, non potest comparari violentiæ latronum,
etiam si detur contra innocentes. Vnde relinquitur, quòd nomine sententiæ iustæ, in
prima conclusione, intelligit sententiam quæ
profertur secundum allegata & probata, siue detur contra innocentem, siue contra
nocentem.
Secunda conclusio. Damnatus innocens
potest per se loquendo se defendere in casu
dubij propositi. Probatur, quia talis sententia nulla est in foro conscientiæ, neque confert verum ius accusatori aut iudici, vt habet communis opinio: ergo per se loquendo poterit condemnatus ille se defendere,
nisi obstet aliqua circunstantia boni vel mali publici. Secundò. Si per talem sententiam
ille innocens esset condemnatus pœna pecuniaria, poterit adhibere omnem industriam, ne soluat pecunias, & abscondere
| bona sua: ergo in casu vbi agitur de periculo vitæ, poterit se defendere. Et confirmatur, quia si semel soluerit illas pecunias, &
postea constiterit de illius Innocentia: tenebitur Fiscus restituere illi bona sua absque
noua sententia: ergo prior sententia nulla
fuit, ac per consequens poterit se defendere. Tertiò, sententia excommunicationis,
quæ profertur secundum allegata & probata, fundatur tamen in falsa præsumptione,
non obligat in foro conscientiæ, & sic excommunicatus poterit se gerere vt non excommunicatus secluso scandalo, ergo. Eadem est ratio in casu posito. Ex quo sequitur corollarium, quod ille innocens poterit occidere iudicem in sui defensione, secluso scandalo: si vero fuerit scandalum, erit
graue peccatum defendere se per vim, &
quia semper est eiusmodi scandalum, quando aliquis se defendit in casu proposito:
ideo Diuus Thomas non apposuit illam
exceptionem in prima conclusione, sed apposuit illam in secunda conclusione: quia
in illo casu multoties non erit scandalum
defendere se ab iniquo iudice & tyranno.
Ad argumenta in contrarium. Ad primum distinguo maiorem: sententia illa est
iusta secundum allegata & probata, quatenus fundatur in falsa præsumptione, concedo: sed secundum rem nego. Et ad minorem respondetur, quòd Diuus Thomas loquutus est vniuersaliter, comprehendendo
etiam sententiam iustam secundum allegata & probata: quia semper aut fere est scandalum, si quis se defendat contra huiusmodi sententiam.
Ad secundum, nego antecedens. Si iudex poterit sine scandalo sententiam non exequi: tunc enim erit bellum iniustum ex parte iudicis.
Ad tertium. Concedo antecedens, quia
præsumitur culpa saltem scandali: sed negatur consequentia: quia vt habetur in regula, Sine culpa, de regulis iuris in sexto. licitè potest aliquis puniri sine culpa, non tamen sine causa.
Ad argumenta pro parte affirmatiua, concedimus intentum, quatenus probant nostram secundam conclusionem. Sed tamen
circa solutionem ad secundum, disputat Caietanus quæstionem circa condemnatum
ad mortem, an possit fugere? Et circa condemnatum ad potionem veneni, an teneatur illam sumere: & an condemnatus ad mortem famis, possit licitè comedere.
Nos autem per propositiones dicemus
ad singula. Prima propositio. Licitum est
cuilibet fugere de carcere: etiam si ex fuga
illius sequatur aliquod damnum custodibus carceris. Ratio est: quia illud damnum
est effectus per accidens & præter intentionem fugientis, cum ipse vtatur iure suo.
Secunda propositio. Non est licitum fugere de carcere impugnando custodes. Ratio est, quia hoc esset repugnare iustitiæ legali in suis ministris.
Tertia propositio. Licitum est fugere de
carcere rumpendo vincula & parietes. Ratio est, quia sic fugiens non facit vim alicui,
eo quòd vis non fit nisi creaturæ rationali.
Vnde quemadmodum damnatus ad bestias, potest feram occidere: ita etiam detentus in carcere poterit rumpere carcerem,
absque illatione violentiæ. Ista conclusio
est contra Gandauum quodlibeto. 9. art. 25.
Dicunt tamen Caietanus, & Soto, quòd ita
fugiens tenebitur ad restitutionem damni
in carcere illati: sed certè si ille erat condemnatus ad mortem, vel ad abscisionem
membri, non tenetur ad aliquam restitutionem: quia erat in extrema necessitate: in
qua omnia sunt communia, sicut non teneretur ad restitutionem equi quem fugiendo occidit.
Quarta propositio. Licitum est consulere incarcerato vt fugiat, & dare illi ad hoc
industriam & instrumenta quibus carcerem frangat. Excipit Caietanus eos quibus incumbit ex officio & statu tueri publicam potestatem, vt sunt ministri iustitiæ, & in republica viri senatores. Ratio Caietani pro ista conclusione est: quia nullus
prohibetur à cooperatione actus qui licitus est alteri, nisi per accidens ratione status
aut officij: sicut non est licitum clerico cooperari ad causam sanguinis iustam. Et si
quis obijciat contra Caietanum, quòd pari
| ratione sequeretur, licitum esse rumpere carcerem, vt incarceratus fugiat: negat consequentiam. Nam dicit magnam esse differentiam, quod aliquis intus existens rumpat carcerem, vel quod aliquis extra existens rumpat domum carceris. Quia iste offendit publicam potestatem immediatè: ille autem
vtitur iure fugiendi, & per accidens rumpit
carcerem. Hanc sententiam quantum ad secundam partem, scilicet, quòd est licitum
dare instrumenta incarcerato, reijcit Soto libro. 5. de Iustitia. quæst. 6. artic. 4. Dicit nanque quod quanuis sit licitum consulere: tamen non est licitum dare illi instrumenta:
quia non est licitum rumpere carcerem cum
illo: ergo neque instrumenta præstare. Nauarro in Manuali capit. 25. numer. 38. refert
vtranque opinionem, & dicit opinionem
Caietani esse tolerabilem ex æquitate quadam: sed opinionem Soti esse veriorem secundum iuris rigorem. Et ratio illius est,
quia ab omnibus iudicantur peccare infringentes carcerem vt parent viam fugientibus: ergo etiam dantes ad hoc instrumenta.
Sed ex hoc statim sequitur, quod etiam peccant dantes consilium & industriam. Patet
consequentia: quia magis influunt in effectum dantes consilium & industriam: quam
dantes instrumenta. Quamobrem, nobis
verior est sententia. Caietani: sed eius ratio
indiget expositione. Notandum ergo primo, quòd licet quædam opera si per se intenta sunt, siue vt finis, siue vt medium ad finem sint illicita: efficiuntur licita, quia sunt
effectus per accidens alicuius bonæ actionis. Vt verbi gratia, occidere hominem est
illicitum vt intentum per se, nisi ab autoritate publica: at vero si quis occidit hominem, exercens defensionem suam cum moderamine inculpatæ tutelæ: non est illicitum. Similiter si quis fugiens feram, incurrit in hominem & præcipitat illum, non est
homicida: quia exercet operationem fugiendi ad quam habebat ius: vnde præcipitatio fuit effectus per accidens sequutus ex
fuga. Si quis autem in eodem casu videns
amicum fugientem præcipitaret eundem
hominem, vt pararet amico viam: esset homicida, quia immediatè exercet operationem illicitam. ¶ Secundo notandum, quòd
aliquando effectus ille qui est per accidens
respectu operantis actionem sibi licitam efficitur per se intentus respectu alterius, qui
intendit adiuuare ad illam actionem: vt in
exemplo secundo immediatè posito. Ratio
est, quia ista fuga in illo casu est tantum operatio vnius fugientis, vnde respectu illius,
tantum est effectus per accidens, præcipitatio hominis.
Tertio notandum, non esse verum vniuersaliter, vt si alicui est licita operatio,
quòd cuilibet sit licitum operari cum illo,
eandem actionem vt con causa. Verbi gratia, marito adulteræ condemnatæ per sententiam iudicis, licitum est illam occidere:
& tamen nemini licitum est occidere illam
simul cum illo: quanuis sit licitum consulere, vt occidatur & dare instrumenta. Ratio
igitur Caietani, ita intelligenda est, quòd licitum sit adiuuare ad illam operationem,
dando consilium aut instrumenta: non autem exercendo eandem actionem. Dicimus ergo, quòd cum ipsi incarcerato sit licitum fugere poterit quilibet consulere, vt
fugiat, & dare illi instrumenta quibus possit
parare viam fugæ, at nulli licebit rumpere
carceres, vt incarceratus fugiat. Ratio est,
quia ista operatio rumpendi carceres, solum erit licita quando fuerit effectus per accidens alterius bonæ actionis, ad quam homo habet ius.
Sed est argumentum contra tertiam &
quartam conclusionem. Nam iure ciuili puniuntur pœna capitis effractores carcerum,
vt patet in. l. de his. ff. de effractoribus: ergo
peccant mortaliter. Patet consequentia, nam
tanta pœna non esset iusta, nisi pro peccato
mortali. Ad hoc dicit Soto vbi supra, quòd
fortè legislatores sequuti sunt opinionem illorum qui dicunt, esse illicitum carceres rumpere. Vel secundo potest responderi & melius, quòd leges aliquando præsumunt culpam, etiam si nulla sit, & ita lex illa præsumit violentiam factam esse custodibus, quod
potest colligi ex eo, quod ibidem dicitur,
qui conspiratione facta cum cæteris, carceces effregerint. Vbi insinuatur factam fuisse
vim custodibus, & subditur ibidem, qui per
negligentiam custodium euaserint, leuius
puniuntur: quod tamen intelligit Soto, si
| ruperint vincula, alias inquit, iniqua esset
punitio.
Quinta conclusio. Condemnatus per
sententiam iudicis iustam ad pœnam carceris, non potest licitè fugere. Ratio est,
quia sicut tenetur exulare qui condemnatur ad exilium, & qui condemnatur, vt
non exeat de ciuitate tenetur non exire:
ita etiam, qui condemnatur ad pœnam carceris, tenetur non exire. Ratio huius est,
nam quilibet tenetur obedire iustitiæ legali, in illis actionibus quas potest licitè exercere, ergo etiam &c. Ex hac vniuersalitate
excipit Soto contra Caietanum, quando aliquis condemnatur ad carcerem dum morte plectendus erit, tunc enim poterit fugere. Quod probat ratio Diui Thomæ in solutione ad secundum. Vnde & nos fecimus
aliam exceptionem scilicet, quando quis damnatur ad carcerem perpetuum, vel ad durissimam seruitutem: vt si damnatur ad triremes. Ratio est, quia carcer perpetuus comparatur morti, vt habetur. l. antepenultima.
ff. de regulis iuris. Item condemnatio ad triremes est acerbissimum tormentum. Ergo
licitum est fugere, si potest absque resistentia administrantium. Item probatur, quia capti in bello iusto possunt licitè fugere non
obstante, quòd sunt serui iure gentium. Ergo & illi qui numerantur in nostro casu.
Circa prædictas conclusiones. Notandum,
quod religiosis non est licitum fugere de
carcere, quia illi sponte sua se abdicauerunt
libertate vagandi: quare non debent esse melioris conditionis quantum ad hoc, qui sunt
in carcere: quam alij religiosi: sed isti non
possunt fugere. Ergo neque illi. Hinc excipiunt aliqui, nisi forte ageretur de periculo vitæ ipsius religiosi: tunc enim licitum
esset illi fugere. Et hoc probat ratio Diui
Thomæ in solutione ad secundum. Possumus etiam ponere, aliam exceptionem, quando religiosus est condemnatus ad perpetuum carcerem, vel ad durissimam pœnam: tunc enim fugere licebit non ad vagandum, neque ad dimittendum habitum:
sed ad quærendum aliquod remedium à superiori prælato, vel à summo Pontifice. Ratio huius exceptionis est: quia videtur nimis
asperum & inhumanum, priuare religiosos recursu ad supremum prælatum in tanta angustia constitut os: satis enim erit in fauorem religionis & voti solennis, quod non
concedamus illis licentiam vagandi, sed quòd
teneantur repræsentare se superiori Prælato, aut Pontifici, vt dictum est.
Sexta conclusio. Non est licitum condemnare reum, vt ipsemet sumat potionem
mortiferam. Probatur, quia nemini licet se
occidere: at qui illam potionem sumit se occidit, ergo, &c. Quomodo autem vniuersaliter sit verum, nemini licere se ipsum occidere: explicuimus supra quæstione 64. arti.
5. Hæc sententia est Caietani in hoc loco &
Soto libro. 5. de Iustitia. quæstione. 6. arti. 4.
cuius oppositum tenuit Victoria in relectione de homicidio. numer. 30. quia videbatur
sibi quòd non magis se occidit qui bibit venenum: quam qui scandit scalas, vt se applicet
ad actionem mortiferam, aut qui extendit
collum ad ictum gladij. Item, quia si iudex
potest condemnare reum, vt moriatur per
venenum, & cogere illum vt aperiatos, &
velit, nolit, deglutiat venenum: non videtur
esse ratio sufficiens, quæ ostendat non esse licitum, quod ipsemet hauriat. Nihilominus
nobis probabilior videtur sententia Caietani, & est communior, & ratio non potest melior afferri, quam illa quæ adducta
est: & ad argumentum in contrarium respondetur, quòd ascendere in scalas, non
est actio occisiua, & extendere collum potius est pati, aut parare se ad actionem mortis: at vero sumere venenum ex se actio
occisiua est.
Ad secundum respondetur, quòd sicut
iudex potest per vim decollare reum, ipse
autem reus non potest se decollare. Ita non
potest reus venenum bibere, nisi forte inuitus & coactus. Sed maior difficultas est,
vtrum sit licitum condemnato ad mortem
famis, non comedere cibos sibi oblatos? Videtur quod teneatur comedere. Primo, nam
Diuus Thomas in solutione ad secundum,
dicit, quòd non comedere esset seipsum occidere. Sed nemini licet se ipsum occidere,
quin potius tenetur quis propriam vitam tueri
ergo iste talis condemnatus ad mortem famis tenetur comedere oblatos sibi cibos, vt
propriam vitam tueatur. Secundò. Omnis
| homo tenetur vitam seruare per sumptionem cibi non prohibiti: sed ipse iudex non
prohibet per sententiam, vt ipse comedat, sed quod non dentur illi cibi: ergo &c.
Hæc sententia est Caietani in hoc loco, &
Victoriæ vbi supra, numero. 2. Oppositum
tenet Soto loco citato: & ratio eius est, quia
reus potest non fugere de carcere, etiamsi
sit licitum ei fugere, ergo poterit non comedere, etiam si sit ei licitum comedere;
Non enim videtur quòd magis se occidat
iste quam ille.
Item, quia non comedere potius est non
conseruare vitam quam se occidere: sed quando est causa iusta licitum est non conseruare vitam, ergo &c. Probatur consequentia.
Quia satis iusta videtur causa obedire sententiæ ex virtute iustitiæ legalis.
Nihilominus probabilior & verior videtur opinio domini Caietani: quanuis fortasse posset vtrumq́ue problematicè sustineri. Ratio autem nostra est, quia vix potest
responderi ad verba Diui Thomæ allata.
Item, quia secundùm omnium sententiam,
licitum est in illo casu comedere. At vero
difficultas est inter Doctores, An sit peccatum mortale non comedere: ergo tutius est
comedere, ergo hoc debet facere.
Ad primum in oppositum nego consequentiam, & est discrimen quod non fugere est expectare mortem ab extrinseco
infligendam: at verò non comedere, est expectare mortem ab intrinseco efficiendam,
absque aliqua causa virtutis iusta.
Ad secundum respondetur, quòd non
est ibi causa virtutis obedientiæ ad iustitiam
legalem: quia sententia non præcipit, vt
ego non comedam: esset enim iniqua talis sententia: sed tantum præcipit, vt nemo mihi cibos ministret. Sed contra, ergo
alij tenentur dare illi cibum. Patet sequela.
Quia licitum est illi dare cibum, & ille est in extrema necessitate, ergo tenentur. Respondetur,
nego sequelam & consequentiam: & ratio
est, quia sententia prohibet dare cibos condemnato, & quanuis per se non obliget nisi
ministros iustitiæ ad exequutionem sententiæ: tamen ipso facto deobligat omnes alios,
ita vt non teneantur succurrere illi damnato, & liceat illis permittere, vt sententia exequutioni mandetur. De qua re vide Diuum
Thomam. 2. 2. quæstione. 31. articul. 2. ad
tertium, vbi dicitur, quòd non tenemur dare cibum ei qui secundùm iustitiam patitur famem.
Sed adhuc superest difficultas circa eandem solutionem ad secundum, An teneatur
fugere damnatus ad mortem, si commodè
potest? Videtur, quòd teneatur. Nam Diuus Thomas dicit, Nemo ita condemnatur,
vt ipse sibi inferat mortem, sed vt mortem
patiatur: & ideo non tenetur facere id vnde
mors sequitur, quod est manere in loco
vnde ducatur ad mortem. Hinc infertur,
quod manere in illo loco esset seipsum interficere, ergo &c. Respondetur, quòd Diuus Thomas duo dicit, Alterum est, quòd
nemo potest ita condemnari, vt seipsum
interficiat: alterum est, quod potest obligari, vt patiatur mortem. Ex hoc secundo infert Diuus Thomas quod licitum est
fugere, & quod non tenetur manere in carcere, quando potest fugere sine resistentia
ad ministros iustitiæ. Et ratio est, quia tunc
ipsum manere non est passio illata à ministro iustitiæ, vnde non tenebitur manere nisi
quando per actualem actionem cogitur manere. Et hæc de ista quæstione.