SEQVITVR VLTIMVS de excommunicatione tractatus.
De excommunicatione tractatur in. 4. d. 18.
& à S. Tho. ibidem, & in additionibus
quaestione. 21. Nos breuitèr absoluemus hunc tractatum quatuor punctis.
- ¶ Primò dicemus quid sit excommunicatio, & quae causæ illius.
- ¶ Secundò de casibus in quibus potest homo peccare, ex hoc solum quod est excommunicatus.
- ¶ Tertió de eo qui potest excommunicare
- ¶ Quartò & vltimo dicemus de excommunicatione minori, quid sit, quae causae eius, & quis possit ab ea absoluere.
QVo ad primum, excommunicatio est separatio à communione ecclesiae quo ad fructum
& suffragia generalia, & est diffinitio excommunicationis maioris. Pro
cuius intelligentia est notandum, quod excommunicatio non est peccatum, nam quodlibet peccatum (etiam veniale) est maius malum quam excommunicatio, sed est poena: poena autem est priuatio alicuius
boni, & sic excommunicatio est priuatio communicaitonis ecclesiae, quae quidem est quoddam bonum. Secundò nota quod inter christianos sunt quatuor gradus communicationis. Primus est communicatio humana quæ
etiam inuenitur inter infideles, sicut
commedere simul colloqui, tractare, &
haec communio non est propriè fidelium,
sed conuenit eis quatenus ciues, & politici sunt. Secundus est communicatio
quæ consistit in hoc quod est simul conuenire in ecclesia ad orandum, ad re|cipiendum sacramenta, ad electionem
canonicam actiuam & passiuam, & ad
audiendum diuina officia. Tertius est communicatio bonorum & suffragiorum quae
ex intentione ecclesiæ applicantur,
seu offeruntur pro omnibus christianis. Quartus est communicare, seu habere partem in bonis & meritis aliorum fidelium, quæ titulo charitatis applicantur omnibus existentibus in gratia: secundum illud psal. 118. Particeps
ego sum omnium timentium te, & custodientium mandata tua. His suppositis sit prima propositio, excommunicatio non priuat quarta communicatione.
Probatur, quia illa communicatio fundatur in charitate, charitatem autem
non expellit nisi peccatum, sed excommunicatio non est peccatum, vt diximus, ergo. Secunda propositio excommunicatio priuat hominem reliquis tribus communicationibus. Vnde solet ab alijs diffi|niri (& benè) excommunicatio est priuatio â quacunque licita communicatione fidelium. Consule Caietanum quodlibeto. 2. q. 12. Et nota antiquam consuetudinem ecclesiæ in excommunicatione, quòd gradatim fideles communicatione priuantur. Et fortè tot erant genera excommunicationum quot genera communionum. Vnde Siluester tria
genera ponit verbo excommunicatio
primo. §. 1. Aliquandò enim priuabantur
sola communione eucharistiæ quæ
anthonomaticè communio dicitur, vt tradit
Dionysius de ecclesi. hierarchia ca. 3.
& ostendit Vualden. lib. de sacramentis
ca. 95. Et de hac intelligo decretum Ioannis papæ. 3. q. 4. c. Engeltrudam. Aliquandó priuantur Christi fideles ecclesiastico conuentu ad officia diuina audienda,
vel ab oratione communi quæ omnes poterant appellari minores excommunicationes, & eas videre licet. 5. q. 2. c. praesenti.
| Et. 11. q. 3. ca. admensam. Et in concilio
Niceno. ca. 11. &. 12. Et Chrisosto. home. 17. in Matthaeum circa finem. Aliquandò fideles priuabantur omni communione, quasi praescisi ab ecclesiastico corpore: & hanc veteres appellabant
anathema, qua voce iudaei extremam
detestationem significare solebant: teste Hierony. super. 1. ca. epistolae ad Galatas. Nos hac tempestate duas tantum
excommunicationes nouimus, minorem qua
quis priuatur communione passiua sacramentorum omnium, maiorem, qua etiam priuatur
alijs fidelium communicationibus: vt habes de clerico excommunicato ca. vlti.
¶ QVÆritur, vbi habetur in sacra scriptura quod ecclesia possit hac poena punire? Respondetur, quod excommunicatio fundatur in auctoritate Pauli. 1. Corinthio. 5. iam iudicaui vt praesens tradere huiusmodi hominem sathanae in
interitum carnis. Et re vera intelligitur,
| quòd tulit in eum sententiam excommunicationis, vt sanctus Tho. exponit.
Item fundatur in auctoritate. 1. Ioan.
5. est peccatum ad mortem, non pro
illo dico vt roget quis. Qui quidem locus licet multiplicitêr intelligatur, videtur quod sensus legitimus & literalis sit
ille de quo dicitur, si ecclesiam non audierit, sit tibi vt ethnicus & publicanus.
Item ad Titum. 3. hæreticum hominem
post primam & secundam monitionem
deuita. Quem locum adducit sanctus
Tho. ad hoc propositum in. 2. d. 43.
& quæstionibus de malo. q. 3. ar. 15. 3.
& ita videtur exponere, & fortè illa
est expositio literalis, & Matthæi. 18.
si ecclesiam non audierit, sit tibi tan
quàm ethnicus & publicanus.
¶ QVÆritur, quomodo intelligatur
quod excommunicatio priuat à receptione sacramentorum? an sit sensus quod faciat eam
illicitam, ita videlicet quod non potest ex|communicatus sacramentum suscipere sine hoc quòd peccet: tamen si de
facto suscipiat, verum suscipit sacramentum, vel an sit sensus quod nec potest sine
peccato suscipere, nec si de facto suscipiat tenet sacramentum, ita quod vltra hoc
quòd peccat sacramentum est nullum?
Hæc quæstio est vna de vtilioribus &
difficilioribus totius huius materiæ.
Et tota difficultas est de sacramento
poenitentiæ, vtrum sit nullum per hoc
quòd sumitur ab escommunicato. Pro cuius
intelligentia est in primis notandum
quòd excommunicatio non habet ex iure diuino priuare à receptione sacramentorum, nec à participatione sacrificiorum ecclesiae. Nam de iure diuino
nullus est excommunicatus: licet veniat excommunicandus ab ecclesia, secundum eius
placitum & limitationem. Secundò
nota quòd in potestate ecclesiæ est facere quòd sacramentum poenitentiæ
| & sacramentum matrimonij sit nullum, vbi susciperetur ab excommunicato, etiam inuincibilitèr ignorante se
esse excommunicatum. Quod tamen
non posset ecclesia facere de alijs sacramentis imprimentibus characterem:
quia habent determinatam materiam
de iure diuino, quæ non potest subtrahi, nec mutari. Hoc supposito dico, quod
de hac re sunt diuersæ sententiæ: licet
omnes conueniant in hoc quòd si excommunicatus sciens, vel vincibiliter ignorans se esse excommunicatum, suscipiat aliquod sacramentum, peccat
mortalitèr, & est sacrilegus. Si veró accedat bona fide cum ignorantia inuincibili iuris, vel facti excusatur à mortali: & de hoc non est dubium. Sed loquendo de annullatione, quidam dicunt quod si
excommunicatus etiam inuincibilitèr ignorans
se esse excommunicatum accedat ad sacramentum poenitentiæ & absoluatur
| nullum omnino sacramentum suscipiat. Probant, quia excommunicatio tollit iurisdictionem, ita quod excommunicatus nullius
est subditus, sed nullus sacerdos potest
absoluere non subditum, ergo. Patet
consequentia, quia licet ignorantia excusset à peccato tamen non potest facere quod sit validum id quod esset irritum
si fieret cum scientia opposita. Et hinc est
quod vsus ecclesiæ habet, quod ante absolutionem a peccatis præmittatur absolutio ab excommunicatione, ne annulletur sacramentum. Secunda, alij dicunt quod si
excommunicatus accedat ad sacramentum
poenitentiæ cum ignorantia inuincibili
quæ excusset illum á sacrilegio, verum
suscipit sacramentum, nec tenetur amplius confiteri de illis peccatis, sed quaerere absolutionem ab excommunicatione,
& interim non miscere se diuinis. Hæc
sententia est Caieta. in summa verbo
impedimenta absolutionis. Et Palude
| 4. d. 18. q. 4. Adria. q. 2. de confessione
contra finem. Probat, quia licet absolutio sacramentalis sit iure prohibita
excommunicato, nullo tamen iure est irrita si de
facto suscipiatur, nec vsus ecclesiæ habet contrarium, & qui hoc cogitant decipiuntur, ergo. Item alia sacramenta
non annullantur per hoc quod suscipiantur ab excommunicato, ergo nec hoc:
nam detis vndè habeatis contrarium.
Item quia aliâs iniusta esset sententia
ecclesiæ si vellet ignorantiam inuincibilem condemnare. Si quis autem excommunicatus per ignorantiam vincibilem
accedat ad sacramentum poenitentiæ
dummodo confiteatur fictionem, verè
suscipit sacramentum, & recedente fictione consequitur effectum. Hanc solus Caieta. tenet expressè. Et probatur, quia poenæ non sunt ampliandæ,
sed potius restringendæ: vt patet de regul. iuris in. 6. reg. 15. &. 49. Item eodem
| iure excluditur excommunicatus à participatione sacramenti matrimonij & sacramenti absolutionis, sed ecclesia prohibens
excommunicato matrimonium non irritat illud
sed si fiat tenet. vt patet extra de eo qui
duxit eam quam polluit per adulterium
ca. 6. & de matrimonijs contractis contra interdictum ecclesiæ capi. 2. Vndè
ergo discrimen in verbis eisdem generalibus? Si autem quis celebrauerit pro
excommunicato, & applicuerit ei sacrificium, siue inuincibilitèr, siue vincibilitèr ignoret excommunicationem
applicatio facta tenet. Prohibentur
enim christiani comunicare, non tamen
inualidatur communicatio.
¶ QVÆritur, vtrum anulletur sacramentum per hoc quod confertur ab excommunicato? Respondetur & sit prima propositio. Si sacerdos excommunicatus quacumque
excommunicatione, etiam propter notoriam
clerici percussionem, tentet conferre
| quòdcumque sacramentum, excepto sacramento poenitentiæ, verum sacramentum confert, quamuis peccet. Nec de hoc
est dubium, siue faciat scientèr, siue ignoranter, & tam vbi toleratur quam vbi
non toleratur. Secunda loquendo de
sacramento poenitentiæ, si sacerdos sit
excommunicatus non nominatim, aut
propter notoriam clerici percussionem
& tentet absoluere verum sacramentum
confert. Ita determinatur in extrauaganti concilij Constant. antè quod nullus excommunicatus poterat conferre sacramentum poenitentiæ. Et hæc secunda propositio intelligenda est vt prima, videlicet tam vbi talis sacerdos toleratur ab
ecclesia, quam vbi non toleratur, et tam vbi
crimen propter quod est escommunicatus est
secretum, quam vbi est publicum. Tertia si
sacerdos sit excommunicatus nominatim, aut
propter notoriam clerici percussionem, & cum
hoc toleratur ab ecclesia, verum sacramentum poenitentiæ confert, si de facto conferat illud. Patet, quia licet in iure nihil sit de hoc cautum, tamen non est credendum, quod ecclesia toleraret eum in publica administratione sacramentorum: &
cum hoc vellet quod facta per ipsum essent
irrita, profecto esset intolerabilis error.
Quarta si sacerdos sit excommunicatus nominatim, aut propter notoriam clerici
percussionem, & cum non toleretur ab
ecclesia, si tentet absoluere, nullum omnino confert sacramentum. Patet, quia
ista seruabatur ante concilium Constan.
Et ibi relinquitur ita seruandum perpetuis temporibus quo ad ista duo genera excommunicatorum, ergo. Item quia talis nullam
omnino habet iurisdictionem, ergo.
¶ QVÆritur, de causa excommunicationis
an sit peccatum mortale? Quæstio haec
potest duplicitèr intelligi. Primó de
iure. i. vtrum non debeat ecclesia excommunicare, nisi propter mortale. Secun|dò de facto, an si excommunicet propter veniale, vel aliud factum quod non
sit peccatum, excommunicatio tenet.
In primo sensu communis opinio est, quod
nullus potest iure excommunicari, nisi propter mortale. Patet ex verbis domini Matthæi. 18. vbi tradita fuit potestas excommunicandi, si peccauerit in
te frater tuus &c. Clarum est quòd de
venialibus non requiritur illa diligentia. Item ex concilio Meldensi. 11. q. 3.
capit. nemo. Et hoc tenendum est pro
certo: licet aliquandò viderim oppositum defendi. Secundò dico, quòd licet
excommunicatio possit iure ferri pro
quolibet mortali, quia finis ipsius est
solus Christus vt patet. 1. Corinthio. 5.
quam tollit quodlibet mortale, tamen non
debet ferri nisi pro grauissimis criminibus de quibus alitèr non speratur sanitas. Patet quia est vltima medicina
ecclesiastica, & nocet plusquam si gla|dijs feriretur: vt ait August. Item, quia
excommunicatio non debet ferri quousque peccator non audiat ecclesiam.
Item, quia Paulus non meminit excommunicationis, nisi propter incestum,
cum tamen essent plura alia crimina. Vndè patet, quod pro temporali damno non
potest ferri excommunicatio, nisi sit
nimis graue. Et quidem iudices pessimè faciunt, & grauitèr peccant concedendo excommunicationes pro rebus
leuibus, por las vuas, mançanas &c. Et
est vna de pessimis consuetudinibus
quorundam ministrorum ecclesiastica potestate abutentium ista, quæ omnia
iam corrupta sunt. Et anathematis nomen, quo audito maiores nostri tremebant, & irrisioni nostris temporibus
expositum est. Et ego credo, quòd istae
excommunicationes non obligant, nisi
præsumatur esse mortale id pro quo
feruntur: non enim de hoc dubito.
¶ SED vtrum, statim quòd homo peccat mortalitèr, possit excommunicari?
Respond. quod non, quousque sit contumax & rebelis ecclesiæ. Patet Matth.
18. si peccauerit in te frater tuus corripe eum, adhibe tecum, dic ecclesiæ, &
vltimo venit excommunicatio, sit tibi
quasi ethnicus. Idem constat ex Paulo haereticum hominem post primam
& secundam admonitionem debita.
Vndè de iure nullus potest excommunicari, nisi præcedat trina admonitio:
vt patet in cap. sacro sancta de senten.
excommunica. Trina tamen admonitio
non est de essentia excommunicationis: vt benè notat Palude. d. 18. in. 4. & Duran.
ibidem, & Glosa in cap. prædicto, &
in ca. statuimus. Nec hoc est contra euangelium, nam in euangelio ostenditur
ordo iuris, non tamen dicitur, quòd ille est necessarius. Verum est quòd non
expedit alitèr fieri quàm in euangelio
| expressum est. Nihilominus si quis semel admonitus excommunicaretur per
mortali, excommunicatio esset valida.
Non dubito tamen quin admonitio sit de
essentia excommunicationis: ita quòd si
quis excommunicaretur antequam esset
admonitus, excommunicatio non teneret. Contra hoc potest fieri vnum argumentum, quia incurrentes excommunicationes latas in iure non admonentur prius,
vt patet de incendiarijs, de percussoribus clericorum &c. qui quidem ipso facto
incurrunt in sententiam, ergo. Respondeo quod
tales iam sunt admoniti ab ecclesia,
& à lege Christi prohibente talia crimina, & ista est sufficiens admonitio.
¶ QVÆritur, vtrum excommunicatio
iniusta sit valida, vel vtrum habeat aliquem effectum? Nota, quod excommunicatio,
sicut & quælibet alia sententia, triplicitèr potest esse iniusta. Primò, quia
ipso iure est nulla: vt si aliquis excom|municet non subditum, talis continet
intolerabilem errorem, & nullum effectum habet, tam in foro exteriori,
quam in interiori. Ita dicitur capi. extra
de sententia excommunicationis ca. per tuas
& ca. statuimus in. 6. eo. titu. Secundò
dicitur excommunicatio iniusta ex parte iudicis, quia videlicet malè iudicauit quacunque ex causa id fiat, siue ex
odio, siue ex defectu probationis, siue ex
ignorantia: talis tamen non est ipso iure irrita. Et de hac est nostra disputatio modo, vtrum liget? Est quæstio nimis grauis, & de qua sunt diuersæ sententiæ. Caieta. 2. 2. q. 70. arti. 4. 2. tenet
expressè, quod talis sententia omnino est
nulla, ita quod nullum prorsus habet effectum apud Deum, nec apud homines.
Probat, quia excommunicatio non potest ferri nisi pro mortali, sed iste vt supponimus non peccauit mortalitèr, ergo. Item quia sententia iniusta non est
| sententia: nam secundum S. Tho. 2. 2.
q. 70. ar. 4. iudicium iniustum non est
iudicium, ergo. Adria. quodlibeto. 6.
tenet eandem sententiam. Tenent Ricar. d. 18. q. 5. art. 3. Alexand. 4. p. q. 82.
membro vltimo, Siluest. verbo excommunicatio. 2. §. 2. &. 3. Palude. d. 18. q. 1.
ar. 3. & Duran. d. 18. q. 4. Gratia. 11. q. 3
ca. qui iustus, & videtur esse sententia
S. Tho. q. 21. additio. ar. 4. omnes isti dicunt, quod excommunicatio iniusta ex parte causæ si non sit iure irrita, est valida.
Horum sententia videtur fundari in
ca. per tuas de sententia excommunicationis. §. verum inanis. vbi dicitur, quod
iniuste excommunicatus debet recurrere ad superiorem, & petere absolutionem ab excommunicatione iniusta, ne ecclesiæ sententiam contemnere videatur, et
ex hoc amplius ligetur. Re vera videtur mihi, quòd omnes isti doctores loquantur brevius quám oporteat, ideó
| dicam vobis quod sentio. Et sit prima
propositio, iniustè excommunicatus non
priuatur suffragijs ecclesiae communibus. Hanc tenent omnes doctores, etiam
illi qui asserunt sententiam iniustam
ligare. Signanter Ricardus arti. 7. q. 2.
& Palude. q. 1. ar. 1. & Alexand. vbi supra membro. 1. solus Durand. eam negat.
Sed rationes Caietani, & Adria. sufficienter eam probant: ecclesia enim non
approbat iniquam voluntatem, & sententiam iudicis quantum ad hoc, cúm
sit damnum innocentis, sine aliqua vtilitate publica. Secunda propositio, talis sententia quæ non est ipso iure irrita quantum ad hoc valida est, quod sic excommunicatus non solum propter scandalum
sed absolutè tenetur vitare omnem communionem & vitari. Has duas propositiones tenet beatus Grego. homilia. 26.
tractans illud Ioan. 20. quorum remiseritis peccata &c. Patet hæc. 2. ex multis
| iuris capitibus, & ex Vrbano papa. 11.
q. 3. cap. quibus nam. Quia si semel daretur facultas cuilibet discernendi an
causa sit iusta, vel non, esset magna confussio & schisma: ideo ecclesia iustissimè præcipit vt talis remedia quærat
iuris, & interim sententiam timeat, &
ei pareat. Tertia propositio, si talis participaret in diuinis, vel alij eidem communicarent publice, easdem poenas incurreret coram ecclesia ac si sententia
iusta esset. Si enim non est delata appellatio ad superiorem, & conuincor
de communicatione contra præceptum
ecclesiæ, iudex profecto iustè me condemnabit, tamquàm irregularem. Hæc
Innocentius extra de sententia excommunicationis cap. 40. & Grego. in homilia
citata. Quarta propositio, licet ex vi praecepti ecclesiastici (etiam in secreto) ille
teneatur euitare & euitari: quia præceptum ecclesiæ æqualitèr obligat excommunicatum in publico, & in secreto,
ex epicheia tamen, siue ex licentia præsumpta, aut ratihabitione potest communicare sine scandalo. Quia in alijs præceptis sane interpretamur intentionem
ecclesiæ, cum non est verisimile ipsam
velle obligare. Hic autem nullo pacto
est verisimile ecclesiam ad abstinendum obligare voluisse. Nec enim vult
alicui innocenti inferre damnum, nisi
propter bonum publicum. Priuare autem in publico necessarium est ad publicam vtilitatem, in secreto autem priuare non est necessarium. Hanc puto
esse mentem & Caieta. & S. Thomæ.
¶ QVÆritur, vtrum excommunicatio ignorata liget? Ad hoc sit prima propositio,
si ignorantia inuincibilis sit facti & iuris. i. si sit talis quae excusset â tota culpa mortali, excussat etiam à canone, non
incurritur excommunicatio. In hoc omnes
conueniunt, nec potest negari. Quia
| excommunicatio non potest ferri nisi pro mortali, sed iste non peccauit mortalitèr
vt suponimus, ergo. Patet hæc de constitutio. c. 2. rem quae culpa caret in damnum
vocari non conuenit. Secunda si quis peccet mortalitèr, & excommunicatio non sit
formalitèr lata pro illo facto, non incurrit sententiam canonis. i. si aliquis sciat
se peccare mortalitér, & ignoret inuincibilitèr id pro quo lata est excommunicato
non est excommunicatus. Verbi. gratia. occîdo Petrum
& scio me peccare illum occîdendo ignoro tamen inuincibiliter illum esse clericum, non
incurro excommunicationem. Patet quia excommunicatio non est lata contra percussorem hominis sed clerici: vt expresse habetur
ca. si verò extra de sententia excommunicationis. Tertia si factum pro quo lata est
excommunicatio sit aliâs licitum, vel non condemnatum iure diuino, ignorantia canonis
excusat à poena. Verbi gratia. si papa nunc sub
poena excommunicationis præciperet ne quis
| vestiretur serico, & ego ignorarem canonem istum non incurrerem excommunicationem, quia
non pecco mortalitèr cum ignorarem inuincibiliter. Probatur ex ca. proposuisti. 82. d.
Quarta in omnibus statutis latis ab ordinarijs citra papam, ignorantia iuris si sit inuincibilis excussat à sententia canonis,
etiam si faciam mortale pro quo est formaliter lata excommunicatio. Verbi gratia episcopus fert sententiam excommunicationis in concubinarios, ego
ignoro illam, non incurro eam: esto sim concubinarius. Et hoc generalitèr est verum in
omnibus quorumcumque praelatorum inferiorum
papa. Et etiam in religionibus patet, quia
ita habetur extra de sententia excommunicationis li. 6. ca. vt animarum periculis, vbi
hoc ipsum expressè continetur. Et in
his quatuor propositionibus omnes conueniunt doctores nemine discrepante. Sed
tota difficultas est de sententijs iuris latis à papa quibus est anexa excommunicatio.
Verbi gratia lata est in iure excommunicatio contra
| incendiarios, est dubium, an cadens in factum & ignorans inuincibilitèr ius, incurrat excommunicationem. De hoc sunt diuersæ sententiae inter doctores. Adria. q. 3
de clauibus. Scotus. d. 16. q. 98. Maio.
d. 18. q. 2. & Glo. in ca. à nobis de sententia excommunicationis, & in ca. vt animarum.
Ioan. Andre. ibi Bartho. in l. cunctos
populos de summa Trinita. Omnes isti tenent partem affirmatiuam, videlicet quod ignorantia iuris non excussat à poena,
seu excommunicatione. Probant ex praedicto
ca. vt animarum, in quo papa in fauorem animarum instituit, quod non incurrat excommunicationem qui sciens factum ignorat
ius, sed præcipit id obseruari in statutis ordinariorum inferiorum, nullam prorsus faciens mentionem de statutis papae:
ergo cum solum exceperit summus pontifex ordinariorum sententias, fit vt sententia iuris communis in sua sententia
perseueret. Item quia ignorantia iuris
| cui est annexa irregularitas non excussat à tali poena vt habetur in cap. cum illorum de sententia excommunicationis, ergo
nec ignorantia iuris cui est annexa excommunicatio excusabit ab ea. Hæc est
horum sententia, & quidem videtur quod sit
tutior, præsertim quia fauet vsus ecclesiæ quæ communitèr irretitos his laquaeis
remittit ad superiores per confessores
esto poenitentes laborent inuincibili
ignorantia. Oppositam sententiam tenent
Siluest. verbo excommunicatio. 2. §. 3. & excommunicatio vltimo. §. 3. & verbo ignorantia. 1. §. 8. & summa angelica. Et videtur
esse Caie. & Antonini. Qui omnes tenent,
quod ignorantia inuincibilis iuris excusset ab excommunicatione. Probatur excommunicatio non potest ferri, nisi pro contumatia, vt patet ex euangelio, sed qui ignorat
inuincibilitèr non est contumax, ergo. Item si aliquis sciat substantiam mali actus, & ignoret inuincibilitèr ali|quam circunstantiam eius, non imputatur
ei ad malitiam talis circunstantiæ, ergo.
Ad argumenta vtriusque opinionis potest facilitèr responderi. Et quamuis sapientissimus magister á Victoria in
neutram partem aperte declinet, tamen primam
sententiam reputat tutiorem. Et ideó tenendum est, quod si fiat id pro quo lata est
formalitèr excommunicatio incurritur, esto
inuincibilitèr ignoretur ius. Nec valet solutio Siluestri, quia etiam pontifex est ordinarius, & quod eius sententiæ
etiam excipiuntur in illo ca. vt animarum periculis: quia est contra communem
vsum loquendi. Nam in titu. de officio iudicis ordinarij iurisperiti communitèr
distingunt ordinarium à summo pontifice
¶ QVÆritur, an incurrat sententiam excommunicationis qui facit, aut omittit aliquid
inuincibilitèr credens se incurrere excommunicationem propter illud? Verbi gratia furatus
sum decem aureos in ecclesia, & credo
| inuincibilitèr quod ob illud crimen sit possita excommunicatio: cum tamen non sit, est
dubium, an incurram? Et videtur quod sic,
quia qui facit actum aliâs bonum, si cogitat esse malum peccat propter illam conscientiam, ergo. Respondeo quod in tali casu
pecco mortalitèr, & incurro tantam culpam & poenam, quantam incurrissem, si
de facto fuisset imposita excommunicatio pro
illo opere, sicut ego cogito: quia conscientia est quæ damnat, vel absoluit. Secundó dico quod talis quamdiu habet illam conscientiam debet se in omnibus habere, ac si
verè esset excommunicatus: nam aliâs peccauit
propter conscientiam quam habet. Tertiò dico quod talis de facto nullam excommunicationem
incurrit. Probatur, quia ipse non potuit
supra se ferre talem sententiam nec alius
tullit, ergo. Item, quia si ille cogitasset eodem modo, quod propter illud opus occurrebat mortem temporalem, non incurrisset
illam propter solam suam imaginem, ergo.
| Ad argumentum in contrarium dico, quod non
est idem iudicium de culpa & de poena,
nam culpa pendet ex vniuscuiusque voluntate, poena autem non nisi à iure, vel à iudice
¶ Iam verò de secundo principalitèr
quæritur, vtrum liceat communicare cum excommunicato? Hic sunt breuitèr tria definienda. Primum in quibus sit licitum communicare
cum excommunicato, & in quibus non. Secundum an incurrat aliquam censuram qui participat cum excommunicato in prohibitis. Tertium an sit semper mortale peccatum participare cum excommunicatis in prohibitis.
Quo ad primum, sit prima propositio,
post concilium Constant. duo genera excommunicatorum tenemur vitare, scilicet excommunicatos nominatim, & excommunicatos propter
notoriam clerici percussionem, cum his inquantum est prohibitum participare, in
his quæ in hoc carmine continentur.
Os, orare, vale, communio, mensa negatur.
Hoc tamen intelligendum est, quandò
| tales excommunicati non tolerantur in ministerio ecclesiæ. Nam si tolerantur per
communem errorem, iam diximus supra
quod sacramenta ab eis collata sunt valida, ac proindè non tenemur vitare eos:
etiam in istis. Hoc patet ex iure, & ex
prædicto concil. Secunda, cum omnibus
excommunicatis quocunque modo sint
excommunicati, est licitum participare in his
quæ hoc carmine continentur. Vtile,
lex, humile, res ignorata necesse. Vide
in summa Caietani declarationem horum
verborum. Tertia, excommunicatos non nominatim, nec propter notoriam clerici percussionem, nullus tenetur vitare post
concilium Constan. etiam in contentis in
primo versu. Vndè possumus cum eis
colloqui, diuina officia audire, inducere eos ad administrandum sacramenta: si eis ex officio, vel ex commissione
hoc incumbat: quia sic ordinauit concilium, in fauorem animarum. Hæc est aliquorum non omnium. Nam Siluest. Caie
ta. & Adria. tenent oppositum, quo ad participationem sacramentorum tam actiuam,
quam passiuam: aiunt enim eos peccare
in tali administratione sacramentorum
ac proindè non licere fidelibus eos inducere ad eam. Forsitan concilium non
ordinauit, nisi quod facta per tales essent
valida: quia hoc maximè expediebat
animabus. Quo ad secundum de quantitate
poenae, sit prima propositio. Qui participat in prohibitis cum excommunicatis de
quibus loquitur prima propositio, incurrit sententiam excommunicationis maioris in duobus casibus. Primò quando participat in crimine pro quo fuit lata excommunicatio. Secundò quando excommunicatio
fertur sub hac forma, excommunicamus Pe
trum & omnes participantes, & cum illo
communicantes. Extra hos duos casus solùm
incurritur excommunicatio minor: & de hoc
non est dubitandum. Secunda proposi|tio, participare cum excommunicatis de quibus
in prima propositione, est peccatum
mortale, solum in tribus casibus, scilicet
si participet in diuinis, vel in crimine
vel in contemptu ecclesiæ seu clauium.
In omnibus alijs solùm erit veniale participare cum eis. Hæc omnia habentur ex determinatione concilij Constantien. vt
Adria. Antoni. Caiet. Siluest. & vsus
ecclesiae testatur. Hoc dico quia illa determinatio non extat apud nos, nec in
praedicto concil. ex defectu impressorum. Sed multi testantur se vidisse illam.
Et papa Eugen. in quibusdam ordinationibus reuocauit omnia facta in concil.
Basiliensi, vbi fuit ordinatum, quod omnes
excommunicati vitarentur, quod erat contra determinationem concilij Constant. Nota
hic quod quilibet fidelis tenetur iure diuino
vitare excommunicatum (quocunque modo sit
excommunicatus) in duobus casibus praeter eos
quos recensuimus. Primus quando eius conuersatio
| est mihi nociua qua moueat nocendo
in fide, vel circa bonos mores. Secundus quando ex mea conuersatione ipse sumit fauore, para autorizar su doctrina
falsa, ò error, propter quod est excommunicatus. Extra hos duos casus non
est de iure diuino vitare excommunicatum, sed solùm de iure positiuo.
¶ QVÆritur, vtrum excommunicatum
ab episcopo Salmantino, vel Burgensi &c.
teneantur vitare qui sunt de alio episcopatu, supposito quod sciant illum esse
excommunicatum? Videtur quod non quia supra Burgenses nullam potestatem habet
episcopus Salmantinus, quomodo ergo poterit illos obligare ad non participandum cum suo excommunicato. Scotus. 4. d.
19. q. 5. respondet (& benè) quod omnes qui
sunt in ecclesia Dei tenetur vitare eum
in quocumque loco existat excommunicatus.
Sed tamen non benè respondet ad argumentum in contrarium, nam dicit
| quòd episcopus non habet de iure diuino potestatem excommunicandi, nam
sic non posset obligare non subiectos
ad non participandum cum suo excommunicato: sed habet talem potestatem ex concessione papæ, à qua habet, quòd possit priuare omnibus suffragijs & communicationibus licitis. Sed dico quod episcopus de iure diuino habet potestatem
excommunicandi subditos ex officio, et
ordinaria & propria potestate. Et quicquid potest papa in toto orbe, potest
etiam episcopus in suo episcopatu, stando dumtaxat in iure positiuo: paucis exceptis, vt creare episcopum. Vndè ad
argumentum quomodo potest episcopus obligare non sibi subditos, dico, quod
potest ex eo quod est de iure diuino, quod excommunicatus in vno loco vitetur in omnibus alijs: vt patet ex serie euangelica. Si ecclesiam non audierit sit tibi quasi ethnicus & publicanus, omnibus
| christianis dicitur illud, non solúm dicit illis qui vnius sunt episcopatus, sed omnibus.
Secundò dico cum Maio. 4. d. 18. q. 4
quod illa obligatio non prouenit ex sententia episcopi, sed ex dispositione iuris humani, quod quidem præcipit, quod excommunicatus in vno episcopatu vitetur
in alijs omnibus: vt habetur in concilio Niceno cap. 5. & in concilio Sardicen. ca. 16. &. 17. & in concilio Citrocheno ca. 2. &. 3. Haec autem habentur
11. q. 3. in multis cap. cap. si quis presbyter. & capit. quisquis &c.
¶ QVæritur, an obligatio ad non participandum cum excommunicatis sit tanta, quod
obliget ad sui obseruantiam, etiam cum
periculo mortis? Verbi gratia Tyranus, vel alius excommunicatus minatur mihi mortem
nisi communicem cum illo, vel dicam ei missam, an tenear mori potius quam id facere? Est quæstio grauis, & disputatur in
prima secundæ. q. 69. ar. 4. Sunt opinio|nes, quidam dicunt quod lex humana ex natura sua & de per se non potest obligare
ad sui obseruantiam cum periculo mortis, & si aliquando obligat est de per accidens
quia scilicet adiungitur bono communi
vel fidei, vel religionis. Probant quia
debet esse iusta, vt si papa obligaret
me ad non comedendum carnes feria sexta, certè esset lex impia, ergo. Caietan.
prima secundae loco citato, tenet oppositum. Dicit enim quod papa et rex possunt condere legem quæ ex sua natura & de per
se obliget ad sui obseruantiam cum periculo mortis. Dicit secundô quod si aliqua
lex non obligat isto modo, est solum ex
benignitate legis latoris qui nolunt obligare cum tali periculo, non autem ex vi legis
in summa autem sua dicit multa. Respondens ad quæst. Primo ait quod in humanis
non est mortale communicare cum excommunicatis in
prohibitis, & quod ab excommunicatione propter
talem metum excusatur. Secundò dicit, quod
| in diuinis etiam secluso contemptu ecclesiæ nullo modo licet communicare cum
excommunicatis, etiam ob vitandam mortem. Quia
talis participatio est mortalis, quæ nullo metu excusatur: vt dicitur in ca. sacramentis extra de sententia excommunicationis. Certè ista sententia est nimis
grauis & odiosa. Vndè dico, quod metus
mortis excussat à mortali & ab excommunicatione, propter participacionem in diuinis cum excommunicatis incurrendam, secluso
contemptu ecclesiæ. Probo, quia non est
verisimile, quod ecclesia intendit obligare ad obseruantiam suarum legum cum
detrimento salutis propriæ. Cum ergo
excommunicatio sit poena ecclesiastica, &
de iure positiuo, non est dicendum quod obligat cum periculo mortis. Et sic ad ca. sacramentis, dico quod illa decretalis est intelligenda, quando in contemptum ecclesiae minatur mors. Vel quando committitur peccatum mortale interueniente morte. Vel quando
| participat in crimine criminoso cum excommunicato, vt ait. S. Tho. quodlibeto. 12.
art. 9. & Siluester verbo metus. §. 7. &
Durandus distinctione. 18. quæstione. 5.
¶ QVÆritur, vtrum ipsemet excommunicatus teneatur vitare fideles? &
loquor de omnibus excommunicatis
quocunque modo. Respondeo, & sit
prima propositio, excommunicatus cuius excommunicatio est occulta non tenetur ratione excommunicationis abstinere in publico consortium aliorum,
& communionem, etiam in diuinis, sed
potest & debet se in omnibus ita habere, ac si non esset excommunicatus.
Hæc est conclusio Siluestri verbo excommunicatio. 3. §. 5. Probatur nullus tenetur se infamare, imò omnes tenentur
iure diuino & naturali ad tuendam famam maximè propriam (curam habe de
bono nomine) ergo. Item quia quilibet
tenetur non scandalizare alios, sed si
| excommunicatus secrete fugeret aliorum consortia scandalizarentur illi nescientes causam, ergo non debet fugere.
Secunda, publicè excommunicatus tenetur vitare alios fideles tam in publico
quam in secreto: de hoc non est dubium.
De quantitate publici excommunicati publice si communicet cum alijs in
diuinis & prohibitis, idem est iudicium
ac de peccato participantium cum eo,
non peccat ille magis quam illi: excepto
quod fideles post concilium Constantiense
habent facultatem inducendi excommunicatos non nominatim, nec propter notoriam clerici percussionem, ad
aliqua in quibus si se intromitterent ipsi
excommunicati non rogati, grauiter peccarent
¶ Sed vtrum vnus excommunicatus teneatur
vitare alium excommunicatum? Videtur, quod non
quia olim leprosi qui hos excommunicatos
figurabant poterant inuicem colloqui
& conuersari, ergo. Item quia excommunicati
| non sunt iam de corpore mistico ecclesiæ à quo separatur excommunicatio, ergo.
Respondeo quod sine dubio tenendum est quod
ita est prohibitum excommunicato participare cum alijs excommunicatis, sicut cum alijs
fidelibus, & æque peccat communicando cum illis, ac cum istis. Et omnes excommunicati sic ad inuicem communicantes, incurrunt
excommunicationem minorem. Patet, quia aliâs
excommunicati essent melioris conditionis
vt sic, quam non excommunicati: qui quidem priuantur illa conuersatione. Item, quia adhuc sunt membra ecclesiæ per fidem.
Secundò dico, quod excommunicati ob
hoc solùm quod sunt excommunicati, non
sunt exempti à legibus & præceptis
suorum prælatorum, & papae. Quia non
sunt omnino extra ecclesiam: sicut ethnici, nec sunt totalitèr abscissi, & ideò
tenentur superioribus parere, & secus
facientes peccant, & incurrunt alias
excommunicationes & poenas.
¶ Dico vltimo, quod titulo excommunicationis
maioris prohibetur non solùm licita
conuersatio cum excommunicato: sed
etiam illicita. Vndè mulier subijciens
se excommunicato grauius peccaret, quam si
peccaret cum non excommunicato. Itaque
præter malitiam quam habet illud peccatum ex suo genere, habet aliam rationem circunstantiæ excommunicationis.
Hoc patet, quia in prohibitione communicationis includitur prohibitio illicitæ communicationis â fortiori: &
non dubites de hoc.
¶ Dico denique, non sacerdotes posse
excommunicare, dummodo iurisdictionem habeant in foro contentioso, vt archidiaconi, legati, & electi. Sed est graue dubium, an occultè excommunicatus possit excommunicare: ita quod talis sententia valeat? Palu.
4. d. 18. q. 2. respondet, quod sic. Probat ex
cap. ad probandum de sententia & re
iudicata. Et ex le. Barbarius. ff. de re iu|dicata. Et habetur. 3. q. 7. ca. 1. &. 8. q. 4
cap. nonne. Idem tenet Gratianus. 3. q.
7. in fine. Contrarium Siluester verbo excommunicatio. 2. §. 1. Nam Alexander
24. q. 1. ca. audiuimus, dicit excommunicatum excommunicare non posse, nec enim
deijcere potest quemquam iam prostratus. Idem patet in cap. aduersus de immunitate ecclesiarum, & ibi Glosa. Et
in capi. exceptionem de exceptionibus.
Ad hoc respondetur, publicè excommunicatum suspensum esse ab officio & beneficio ecclesiastico, de iure communi ecclesiastico tamen, nam à ciuili non est
suspensus, ita quod sententiæ non valeant:
nisi cùm per annum perseuerat in excommunicatione: vt habetur extra de hæreticis. ca. excommunicamus. §. credentes.
Suspensus quoque est á beneficio suscipiendo: ita quod non possit accipere,
nec retinere, si accipit. Patet de clerico excommunicato ca. postulastis. à fru|ctibus etiam percipiendis beneficij quod
habuit ante excomunicationem ipso
iure suspenditur: de appellatio. ca. pastoralis. §. verum quia. Sed non priuatur beneficijs habitis ante excommunicationem, eo ipso priuandi tamen sunt, & expoliandi, si diu in excommunicatione permaneant: vt patet de ætate & qualitate
ca. cum bonæ memoriæ. Et de hæreticis
ca. excommunicamus. §. credentes. Quæro
an ab officio sint suspensi. Patet. 24. q.
1. c. audiuimus. Et de excessibus prælatorum. c. vltimo. Et omnes iurisperiti atque
theologi ita sentiunt. Occulte autem excommunicatus non est suspensus ab officio. Nam publici officij gesta ab excommunicato occulto valent, nec sunt irrita quamdiu toleratur ab ecclesia. Et hæc est opinio communis
Ricardi. 4. d. 18. ar. 7. q. 1. Caieta. in summa verbo absolutio. Innocen. ca. veritatis de dolo & contumacia. Panor. ibidem. Siluest. verbo excommunicatio. 3. §. 10. 11.
| &. 23. Nam si actus occultè excommunicati irritarentur, posteâ cum detegeretur excommunicatio, multi de suo statu dubitarent. Item patet ex concilio Constant. in quo ad euitanda scandala & multa pericula, solum priuamur à communicatione excommunicatorum, qui
sunt specialiter nominati: vel percussores
clericorum, & tamen si essent irrita quæ facerent, tenemur abstinere. Item in ca.
ex pia, de exceptio. lib. 6. Item sententia lata ab excommunicato occulte, tenet quantum ad exteriora, & non solum ratione scandali. 8. q. 4. ca. nonne.
Credo tamen quod per talem sententiam
non priuatur excommunicatus suffragijs communibus. Quia ex parte ferentis erat nulla: sed est valida ratione praecepti ecclesiastici, & propter vtilitatem
communem. Confirmatur, quia concilium Constant. voluit illam indulgentiam esse: non in releuationem excommunicati, sed populi christiani, ergo
| cùm priuare suffragijs pertineat ad auctoritatem ipsius excommunicantis, non debet releuari: suffragijs inquam. i. bonis interioribus quæ Deus praebet membris
suæ ecclesiæ. Nam bene priuat eum orationibus publicis, missa, officio diuino.
An autem publicè excommunicatus possit
dare facultatem audiendi confessiones?
Palu. 4. d. 23. q. 2. tenet, quod sic. Ego credo quod non, quia est suspensus. Occultè
autem excommunicatus licitè potest alteri committere, ipse verò licite absoluere non
potest. Quo ad quartum & vltimum
de excommunicatione minori, dicimus primò quod excommunicatio minor est
censura ecclesiastica, qua homo excluditur à passiua tantum participatione
sacramentorum: & ex consequenti à
passiua electione canonica. Quia sic
disponit ius extra de clerico excommunicato. Et hæc excommunicatio
post concilium Constant. in duobus
| tantum casibus incurritur. Primus si
participatio interuenit cum nominatim excommunicatis publicè. Secundus si cum excommunicatis propter
manum violentam in clericum notoriam, extra casus à iure permissos, &
peccat mortaliter peccato sacrilegij
excommunicatus minore excommunicatione, si se ingerit passiuæ participationi cuiusque sacramenti. Quia exclusus ab ecclesia indignus accedit: sicut excommunicatus maiore ingerens
se diuinis. Participantes autem cum excommunicato minore, nullam ex participatione incurrunt censuram. Quia
excommunicatio minor non transit
in tertiam personam.
¶ SED vtrum quilibet sacerdos possit absoluere ab excommunicatione minori? Respondeo quòd non secundum
Caietanum verbo absolutio, & verbo excommunicatio minor, circa finem.
| Et Siluester verbo absolutio. 1. § 2. &
est communis opinio. Probat Caietanus, quia quæcunque excommunicatio
est vinculum fori contentiosi, ergo exigitur in absoluente potestas iurisdictionis in eodem foro, at simplex sacerdos
non est iudex, nec habet nisi potestatem
ordinis, ergo. Confirmatur ex capitu.
nuper de sententia excommunicationis.
Oportet ergo recurrere ad ministrum
ecclesiæ habentem alias potestatem iurisdictionis, & posset diachonus: imò
simplex clericus habens iurisdictionem
absoluere a minore excommunicatione
multo magis quam a maiore. Quoniam
vtriusque absolutio non spectat ad potestatem ordinis, sed iurisdictionis.
Et ista pro materia excommunicationis sufficiant, &c.