DE CLAVIBVS.
HÆC MATERIA TRActatur in. 4. d. 18. &. d. Tho.
in additionibus ad tertiam partem. q. 17. claues enim in ecclesia esse
debent. Dicitur autem clauis potestas
qua remouetur obstaculum intrandi
regnum coelorum. Impedimentum enim
totius humanæ naturæ ex peccato primi hominis consequtum per passionem Christi amotum est: & ideò post
passionem vidit Ioan. apocal. 4. in coelo ostium apertum. Sed alicui adhuc
quotidiê manet clausum propter peccatum originale quod contraxit, &
propter actuale quod committit: & propter hoc egemus sacramentis, & clauibus ecclesiæ, in quibus efficatia passionis manet. Quia ex latere dormientis in cruce sacramenta fluxerunt quibus ecclesia fabricatur.
¶ HANC autem clauium potestatem
apostolis contulit Christus, vt expressè determinatur in capit. firmitèr de
summa Trinita. & fide catho. Quando
autem fuerit apostolis collata. Armachanus absurdè errans li. 11. de quaestionibus Armenorum ca. 14. &. 15. contra omnium doctorum sententiam dicit quod Marci. 3. cum dominus duodecim apostolos elegit. Sed patet hoc esse falsum,
quia Matthæi. 16. pro magno vni promisit Petro dicens, dabo tibi claues regni coelorum, non ergo anteà habebat
aut nihil promisit. Item antequam ipse
eis consecrasset, sacramentumque constituisset, potestatem dedisset consecrandi, ac si Caesar constitueret regem aliquem super regno non constituto. Dico ergo quòd in coena (Matthæi. 26.)
contulit totam potestatem ordinis. Potestatem autem iurisdictionis in foro
interiori Ioann. 20. accipite spiritum
| sanctum, quorum remiseritis peccata
remittuntur eis. Potestatem autem iurisdictionis in foro exteriori Matthæi
18. quæcumque alligaueritis super terram
&c. Nec inconuenit quòd apostolis
Christus potestatem excellentiæ habens, apostolicam potestatem consumatam & perfectam contulerit. Vndè & ecclesia nunc temporis iurisdictionem in foro exteriori dat etiam non
sacerdotibus, & potestatem ordinis dat
ijs quibus nondum contulit potestatem
iurisdictionis. Et nota quod illa potestas
data in foro exteriori Matthæi. 18. ibi
enim fundant scholastici auctoritatem
excommunicandi. Et Hierony. ibidem, &
Augusti. lib. 1. contra aduersarium legis
& prophetarum capite. 17.
¶ ADVertendum inquam quòd hæc
potestas excommunicandi potest dici
clauis regni coelorum, si regnum coelorum capiatur pro ecclesia militante
| Augusti. loco citato, & super Ioan. tracta. 50. & habetur. 24. q. 1. capi. quodcunque. Si autem regnum coelorum capiatur pro ecclesia triumphante, potest
dici clauis indirectè & secundario. Nam
quatenus excommunicatio excludit à sacramentis quibus regnum coelorum
aperitur, potest dici quod claudit regnum coelorum. Quatenus verò absolutio ab excommunicatione admittit ad sacramenta, ex consequenti regnum coelorum aperit.
¶ SED vtrum omnes apostoli habuerint
claues? Et videtur quod non. Quia Matth.
16. soli Petro sunt promissæ. Respondetur cum Caieta. lib. de primatu romanæ ecclesiæ. capi 5. &. 6. quód sine dubio omnes apostoli à Christo & non
â Petro susceperunt claues. Patet in
ca. firmitèr de summa Trinitate & fide catholica. Etiam habetur in cap. loquitur. 24. q. 1. & ex Hiero. lib. 1. contra Iouinianum. Petro autem collatæ
| sunt claues, Ioan. 21. ibi pasce oues meas.
Eadem enim potestas requiritur ad pascendas oues christi & ad apariendum, vel claudendum regnum coelorum. Nam quando Christus
viuus erat & praesens non egebat vicario, consentaneum est ergo vt post resurrectionem eum instituerit: & non videtur vbi nam hoc fecerit nisi Ioan. vltimo.
¶ Dico praetereà, quod sicut peculiaritèr
claues Petro commissae sunt Matthaei. 16
sic Ioan. vlti. aliqua peculiaris potestas
data est Petro praeter caeteros: potestas
enim Petri in duobus maximè excessit potestatem aliorum apostolorum.
Primùm, quia Petri potestas etiam se
extendit supra ipsos apostolos. Nam vt
arguit Innocent. de maioritate & obedientia. ca. 6. qui dixit pasce oues meas
non distinguens inter has oues & alias,
alienum à suo demonstrat ouili, qui
Petrum pastorem non recognosceret.
Quo eodem argumento, vtitur Boni|facius octauus in extrauaganti, unam sanctam. Secundò excellebat in hoc quod potestas Petri erat ordinaria in vniuersum orbem, aliorum verò apostolorum erat
extaordinaria, ex priuilegio peculiari.
Vndè factum est vt successores Petri
seccesserint in vniuersa potestate respectu omnium ouium Christi. Successores veró apostolorum successerunt apostolis in potestate extraordinaria. Imo
crediderim omnem potestatem episcoporum qui sunt apostolorum successores
à Petro & successoribus romanis pontificibus esse deriuatam: ita quod successor
Petri est immediatus vicarius Christi, &
â Christo accepit potestatem: vt diffinitur in
concil. Florenti. & in concil. Costantien. sessione. 8. Sed successores apostolorum nec
susceperunt potestatem ab ipsis apostolis
nec â Christo immediatè, sed mediatè a romano pontifice. Et sic intelligo
decretum Leonis papæ. 19. di. ca. ita dominus.
| Eodem modo dico, claues Petri in duobus differri à clauibus apostolorum. Primò in vniuersalitate: accepit enim ad
aperiendum, non huic aut illi sed omnibus fidelibus nullo excepto. Secundò quia sic eas accepit vt ab eo accipiant omnes quicunque claues habuerint. Nam quod apostoli non acceperint à
Petro fuit expeculiari priuilegio, quo
& Paulus gloriabatur, potestatem apostolicam non ab hominibus accepit.
Et quamuis in ca. firmitèr dicatur Christum contulisse clauem apostolis, &
eorum successoribus, dico quod non est
eadem ratio de apostolis & successoribus apostolorum. Quia apostoli ex priuilegio immediatè à Christo acceperunt potestatem ligandi atque soluendi, etiam in totum orbem: quod male
Turrecremata negat. Sed successores apostolorum, cúm manifestè ordinentur ab hominibus potestatem or|dinis, non immediatè à Deo accipiunt,
potestatem autem iurisdictionis accipiunt à romano pontifice immediatè.
Sed nihilominus Christus confert claues successoribus: licet per medios ministros. Quemadmodum idem ipse est
qui tollit peccata mundi: licet per ministros sacramentorum.
¶ SED vndè constat claues Petro &
cæteris apostolis concessas nunc in ecclesia permanere, cum non maneat potestas faciendi miracula quae apostolis
est collata, nec baptizandi in nomine
IESV Christi quod apostoli fecerunt.
Respondeo, constat potestatem istam
viuentibus apostolis ad alios esse deriuatam. Patet hoc actorum. 20. attendite vobis & vniuerso gregi &c. Et. 1. Timotheum. 4. & ad Titum. 1. Secundò dico secundum fidem catholicam tenendum
esse claues apostolis concessas, nunc in
ecclesia perseuerare. Patet ex cap. firmitèr. Et ex ecclesiæ consuetudine, quæ
est columna & firmamentum veritatis. Et
Matthæi vlti. ecce ego vobiscum sum vsque
ad consumationem seculi. Petro enim non
sunt datæ claues propter ipsum, sed propter ecclesiam. Quare perseuerante ecclesia potestas data Petro debuit perseuerare. Et sic intelligatis decretum Augusti. 24. q. 1. ca. quodcumque. Vndè & patet quare dicantur claues ecclesiæ, quia
scilicet propter ecclesiam apostolis &
successoribus datæ sunt. Claues autem
ecclesiæ appellari frequentissimum est:
vt apud Augustinum libro primo de
doctrina christiana ca. 18. refertur.
¶ CLAuis autem est potestas ligandi
atque soluendi, qua ecclesiasticus iudex
dignos recipere, indignos excludere
debet à regno: vt dicit Magister sententiarum. 4. d. 18. & Glosa ex Hierony.
Matth. 16. Et comprobatur à Ioan. papa
22. in extrauaganti quia quorundam de verborum significatione. Et aduerte regnum
coelorum multiplicitèr capi. Primô pro
sacra scriptura, vt Matthaei. 21. aufferetur
á vobis regnum Dei &c. Secundò pro
ecclesia militante, vt Matth. 13. simile
est regnum coelorum thesauro abscondito in agro &c. Et Matth. 25. simile est
regnum coelorum decem virginibus &c.
Tertiò vt etiam includat duplicem statum,
scilicet militantem, & triumphantem:
vt Mattæi. 5. beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam &c. quia ipsorum est regnum coelorum: & nisi abundauerit iustitia vestra &c. non intrabitis regnum coelorum. Vno modo ex auctoritate & potestate, vt papa cum explicat locum scripturæ, diffiniendo verum sensum.
Item cum sacerdos ex officio baptizat. Secundo modo non ex auctoritate, sed per
simplex ministerium, vt laicus qui baptizat in necessitate, & vir doctus qui aperit locum abditum sacrarum literarum
| aut qui docet qua via ad regnum coelorum perueniendum sit. Dicendum
ergo clauem esse potestatem aperiendi, & claudendi regnum coelorum, si
sit plenaria potestas, quomodocunque
accipiatur regnum coelorum. Et hanc
promissit Deus Petro, eaque vtitur pontifex quando diffinit aliquid secundùm fidem tenendum, vel dispensat in voto, vel
relaxat iuramentum: id enim est aperire regnum coelorum ex auctoritate
& potestate. Secundò dico quod præcipuus actus clauium est ligare & soluere, & sic per eum diffinitur, sicut diffiniret humanus intellectus per discursum,
& potentia vissiua per vissionem coloris.
¶ SED quæritur, vtrum sit idem clauis cum charactere. d. Tho. 4. d. 18. dicit
quòd sic. Contrarium dicit Scotus, di.
19. q. 1. & Marsil. 4. q. 12. art. 2. Sed distinguendum est de claue ordinis, &
de claue iurisdictionis: vtraque enim
| requiritur ad aperiendum regnum coelorum. Clauis iurisdictionis non est idem
cum charactere. Clauis autem ordinis
idem est cum charactere sacerdotali.
Character enim est potestas sacerdotalis, quæ datur sacerdoti ad consecrandum. Datur etiam eidem ad absoluendum à peccatis ita quod inde habet homo
potestatem absoluendi, vndè habet quod
sit sacerdos. Est ergo vna potestas quae
ad duos actus se extendit, scilicet consecrandi & absoluendi. Quemadmodum eadem potentia est qua simplicia
intelligimus, & qua discurrimus.
¶ QVIA verò actus clauium requirit
idoneitatem in eo in quem exercetur
quia per clauem recipit iudex ecclesiasticus dignos, & excludit indignos,
ideò indiget iudicio discretionis, & ad
explendum actum omnium vt habeat
iurisdictionem. Vndè ponitur duplex
clauis, scientiæ scilicet & iurisdictio|nis. Et scientia quæ est habitus non est
clauis, sed auctoritas scientiæ actum exercendi. Communitèr etiam doctores ponunt clauem ordinis, & clauem iurisdictionis. Quæ distinctio necessaria est,
si potestatem excommunicandi & absoluendi ab excommunicatione ad claues
dicimus pertinere cum diuo Augusti.
¶ POtestas clauium se extendit ad remissionem culpæ. Nam licet Deus remittat per se culpam, opera tamen sacerdotis
agit instrumentalitèr, vt instrumentum
animatum: nam aliás ad remissionem culpæ non exigerit votum recipiendi effectum clauium. Vide Caieta.in opuscul.
27. quæstionum, &. q. 12. de effectu absolutionis. Et Adrianum. q. 2. de clauibus.
Et Tomam Vualdensem lib. de sacramentis a cap. 143. vsque ad. 146. inclusiuè. Extendit etiam se potestas clauium
ad remissionem poenæ æterne, quòd
quandò remittitur culpa, & etiam tem|poralis in eo qui cum contrictione accedit. Nam sicut applicatur nobis in sacramento meritum passionis Christi
ad remissionem culpæ, ita quoque eius
satisfactio ad remissionem poenæ: remittere enim huiusmodi poenam pertinet ad remissionem peccati. Et quanuis. d. Tho. videatur dicere quod claues remittunt poenam proportionabilitèr
ad peccata: vt si peccatum est paruum
parua poena remittitur, si magnum
multum poenæ, sed non tota: quia aliâs
frustra imponeretur satisfactio. Tu tamen
tene, claues tamen poenæ remittere caeteris paribus cum peccatum est paruum,
quantum si esset magnum. Quia sacramentum æqualitèr se habet, & dispositio
est æqualis. Nihilominus habita ratione contritionis, confessor debet iniungere
satisfactionem. Quia nescit, an tota poena remissa sit. Et quod poenitentia non sit
moderanda secundùm quantitatem
| peccati, sed secundùm contritionem
poenitentis, patet ex Innocent. cap. 8.
de poenitentijs & remissionibus.
¶ POtest autem sacerdos ligare ad poenam. Scotus. dis. 18. &. 19. asserit nullum
poenitentem obligari ad acceptandum
poenitentiam quam iniungit sacerdos.
Idem Gabriel. d. 16. q. 2. Quia ad satisfactionem pro poena duo sunt remedia
alterum in hac vita, alterum in purgatorio, ergo poenitens poterit suo cedere fauori. Quia ex misericordia Dei satisfactio præsens acceptatur pro futura
poena. Secundò dicit quod si poenitens acceptet poenitentiam iniunctam, tenetur illam implere sub mortali: quod
tamen videtur irrationabile. Nam si
sacerdos non potest obligare ad mortale, mea acceptatio non inducit peccati mortalis obligationem: non enim
volo implere poenitentiam iniunctam,
nisi eo modo quo sacerdos obligare
| potest. Proptereá Caieta. q. 2. de satisfactione ad. 2. tenet contrarium quod non
tenetur acceptare poenitentiam, nec
acceptatam sub mortali adimplere. Divus
Tho. hic non dicit, an teneatur, sed quod
sacerdos ligat, nec dicit an ad mortale
vel veniale. Sed. d. 16. in expositione
textus dicit quod est praeceptum de satisfactione. Et ita tenet Siluester verbo confessio. 1. §. 26. Et ita tenendum est, quod præceptum obligans ad mortale, si poenitentia iniuncta sit rationabilis. Probatur, quia est sacrilegium voluntariè relinquere sacramentum imperfectum. Item
in foro contentioso iudex habet potestatem imponendi poenam pro delicto quam reus subire tenetur, ergo & iudex ecclesiasticus in foro conscientiae.
Item in ca. omnis vtriusque sæxus de poenitentijs & remissio. iniunctam poenitentiam pro
viribus studeat adimplere. Item suadetur ex capit. vltimo de maledicis.
¶ Est autem sacerdoti prudentia necessaria ad poenitentibus imponendum
poenitentiam. Si sciret quantae poenæ
sit debitor poenitens, cum sit iudex tenetur æqualem imponere. Sed in poenitentiæ iniunctione multa debent pensari: vt habetur in cap. 8. de poenitent.
Nihilominus arbitrium sacerdotis, non
debet esse aut seuerum, aut remissum:
videntur enim ridiculæ poenitentiae
huius temporis. Sed in tribus casibus
licet poenitentiam leuem iniungere. Primò in articulo mortis, & vbicumque poenitens est impotens ad poenitentiam grauem implendam. Secundò quando indulgentia conceditur poenitenti ex rationabili causa: illa enim habetur loco satisfactionis. Secus quando indulgentia est indiscreta: vt habetur ca. 16. de poenitent.
Tertiò si appareat magna contritio et
peccatum non fuit adeo graue. His adderent etiam, cum poenitens est tam imbecilli animo
| vt per grauem poenitentiam scandalizetur.
¶ Sed an vnus confessor possit mutare
poenitentiam iniunctam ab alio confessore? Respondeo quod si poenitentia fuit irrationabilis
poenitens non tenetur eam implere, nec habet opus commutatione. Si autem poenitentia erat rationabilis, sed fit dura poenitenti non potest commutari nisi à superiori.
Quia par in parem non habet potestatem.
Et ita intelligo decretum Vrbani papae de poenitentia. dis. 6. capit. vltimo,
placuit vt deinceps nulli sacerdoti liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere, sine eius
consensu cui prius se commissit, nisi pro ignorantia illius cui poenitens confessus est.
¶ Sacerdotes legales non habebant claues. Quia illius sacerdotij potestas non
se extendebat ad coelestia, sed ad coelestium figuras. Et in hoc praefertur sacerdotium Christi legali sacerdotio
per hoc quod Christus assistens pontifex
| futurorum bonorum, ad tabernaculum
coeleste introducebat &c. Illi ergo sacerdotes non habuerunt claues, sed in
eis clauium figura præcessit. Christus autem habuit clauem auctoritatiuè inquantum Deus, excellentiae inquantum homo:
habuit enim potestatem aperiendi, & claudendi regnum coelorum. Soli verò sacerdotes ordinati ab ecclesia habent claues ordinis, & potestatem absoluendi
a peccatis in foro poenitentiæ. Haec conclusio habetur in concil. Florenti. Etiam
in materia de ordine latius ostendimus
contra hæreticos. Clauem autem iurisdictionis quae non directè se extendit ad
ipsum coelum, sed mediantè militante ecclesia non sacerdotes habere possunt: vt Archidia. & electi. Lege quartum argumentum. d. Tho. in additioni. ad
tertiam partem. q. 19. a. 3. Vndè nota quod foeminae nullam potestatem spiritualem habent.
Vndè de legibus, & praeceptis earum
| debet iudicari id quod de legibus matris familias in domestica gubernatione. Nam si materia est grauis & praeceptum necessarium ad conseruationem boni communis, obligabit præceptum Abbatissæ ad peccatum mortale. Sin autem materia non est grauis quanuis ipsa
velit obligare ad mortale, lex eius &
præceptum non obligat ad mortale.
Verum est quod cum ex voto obedientiae monachæ teneantur suæ superiori obedire, forsitan cum exigeret obedientiam à subditis, etiam in re non admodum graui, si
subditæ violant obedientiam, votum
suum videntur infringere. Sed hoc mihi certum non est. Illud verò primo loco diffinitum est mihi certissimum. Vndè perperam monachas instituunt, qui
absolutè docent præcepta suarum superiorum non obligare eas ad peccatum mortale. Quemadmodum si quis
doceret leges principum foeminarum
| nullas ad mortale obligare. Sed verum
est non habere potestatem obligandi
in ordine ad finem supernaturalem, hoc
enim pertinet ad vsum clauium.
¶ Mali sacerdotes vsum habent clauium,
iniquitas enim ministri non tollit liberalitatem domini, sed sacerdos est solum
minister, ergo non potest sua malitia donum à Deo transmissum per eum nobis
aufferre. Pretereà, nullus potest scire de
alio, an sit in statu salutis, si ergo nullus possit vti clauibus in absoluendo ni
si existens in gratia, nullus se sciret absolutum, quod est inconueniens. Hæresis fuit
Vuicleph condemnata in concil. Constant.
sessione. 8. &. 15. quod mali sacerdotes priuantur iurisdictione, quae etiam manifesto
ecclesiæ vsu condemnatur. Sed contra
videtur id quod habetur. 24. q. 1. ca. audiuimus &. 1. q. 1. ca. etiam corde: sed loquitur de diuiso ab ecclesia, vt patet legenti. Est etiam argumentum ca. remissio
| nem. 1. q. 1. & de consecra. d. 4. cap. quomodo ex Augusti. sed loquitur de sanctis, vel bonis catholicis, vel de publicis peccatoribus qui non tolerantur.
¶ Scismatici, hæretici excommunicati,
degradati vsum clauium non habent,
quia priuantur subditis, in quos potestatem quam habent exerceant. Sicut
nec possent consecrare non habentes
panem, nec baptizare si non habeant
aquam. Illi ergo qui priuati sunt non
possunt vsum clauium habere. Sed nota
quod in concil. Constant. statutum est, non teneri fideles vitare excommunicatos, nisi sint nominatim excommunicati, vel manifesti percussores clericorum. Vndè fit
vt non omnes excommunicati & suspensi priuati sint iurisdictione, illi videlicet qui tolerantur, & quos euitare non debent. Tempore autem divi Thomae
nondum id fuerat constitutum. Peccant
tamen illi administrantes sacramenta:
| quia concilium dicit hanc relaxationem
in nullo excommunicatorum debere suffragari. Hoc tamen intellige cum grano
salis, peccat enim si est in mora petendæ absolutionis. Item quando licitè potest
se excusare ab administratione sacramentorum. At quando tenetur administrare sacramenta petenti, non peccat administrando: aliâs esset perplexus.
¶ SED nunquid in mortis articulo huiusmodi poterunt absoluere? Divus Tho.
hic in additionibus. q. 19. art. 6. nullum
casu excipit. Sed supra. q. 8. generalitèr dixit in articulo mortis quemlibet sacerdotem absoluere posse. Sed. 3. p. q.
82 a. 7. secundum quod solus baptismus permittitur esse ratus hæreticis & scismaticis in articulo necessitatis. In nullo autem
casu possunt consecrare, vel aliud sacramentum conferre. Et idem hac. q.
ar. 5. 3. Et est communis opinio. Sed Palude. d. 25. q. 1. circa finem tenet, quod in arti|culo mortis licitum est ab haeretico recipere poenitentiam: quia est sacramentum necessitatis, sicut baptismus.
Idem Siluester verbo confessor. 1. §.
vltimo. Et Maio. d. 17. Et Glo. de sponsa. ca. 11. Et re vera, de excommunicatis catholicis non dubito quin in articulo mortis possint sacramentum poenitentiæ ministrare. Non enim video causam quare fideles in articulo mortis praesente sacerdote catholico priuentur sacramento
necessario ex iure diuino. Nec esset
minus intolerabile prohibere absolutionem in art. mortis quam reseruare casus: præsertim cum communiter homines
habeant attritionem. Item licet recipere
baptismum, ergo absolutionem: quia
vtrumque est in diuino præcepto, & sacramentum necessitatis. Item cap. quod
non est de regulis iuris dicitur quod necessitas
non habet legem. Et idem mihi probabile est de hæretico, à quo periculum
| non timetur, & qui non errat in articulo
sacramenti poenitentiæ, præsertim si de
iure diuino quilibet sacerdos habeat
auctoritatem in articulo mortis. Non valet quod
afferri solet in contrarium de Hermegil.
ex. 24. q. 1. c. vltimo, tum quia ibi loquitur
de communione quæ non est sacramentum
necessitatis, tum quia id fecit ne faueret.
Arriano episcopo: quem pater ob id destinarat.
¶ Sacerdos autem non potest vti claue in quemlibet, sed in eos tamen qui ei in
sortem venerint: nisi in necessitatis
articulo vbi nemini sacramenta sunt
deneganda. Hanc opinionem. d. Tho. probabiliorem facit Martinus. 5. qui in concilio Constant. circa finem, inter reliquas
interrogationes ponit hanc, vtrum credat auctoritatem iurisdictionis papæ, &
episcopi esse maiorem in soluendo, ligandoque, auctoritate simplicis sacerdotis,
etiam habentis curam animarum. Proprius
verò sacerdos in aliquibus casibus non
| debet absoluere sibi subditum, sed remittere ad superiorem. Primus quandò est solennis poenitentia imponenda
quia eius proprius minister est episcopus.
Sed iam haec poenitentia recessit ab vsu.
Secundus de excommunicatis, quando inferior sacerdos non potest absoluere.
Tertius quando inuenit irregularitatem contractam, pro cuius dispensatione debet
ad superiorem remittere. Quartus de incendiarijs. Quintus quando est consuetudo
in aliquo episcopatu quod enormia crimina
ad terrorem seruantur episcopo. Et nota solutionem ad primum in additioni. q. 20. a. 2.
in qua dicit, quod sacerdos non debet audire confessionem mulieris cum qua peccauerit, sed debet ad alium mittere,
nec illa debet ei confiteri, sed petere
licentiam ad alium eundi, vel ad superiorem recurrere. Si ille licentiam denegaret, tum propter periculum, tum
quia est minor verecundia, si tamen
| absolueret, absoluta esset. Et quod Augusti. dicit nullus officio sacerdotis vti
debet nisi immunis ab illis sit quæ in
alijs iudicat. Dicit tamen divus Tho. intelligendum secundum congruitatem & non secundum necessitatem sacramenti. Et hæc
de clauibus dicta sufficiant.