QVÆSTIO LXV. De mutilatione membrorum.
DEINDE considerandum est
de peccatis aliarum iniuriarium,
quæ in personam committuntur.
Et circa hoc quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm mutilare aliquem membro suo, in aliquo casu poßit esse licitum.
AD Primum sic proceditur. Videtur quod mutilare aliquem membro suo,
in nullo casu possit esse licitum. Damasc. enim dicit in 2. libro, quòd
peccatum committitur per hoc quod receditur ab eo, quod est secundum naturam in id, quod est contra naturam.
Sed secundùm naturam à Deo institutam, est, quod corpus hominis sit integrum membris. Contra naturam autem est, quòd sit membro diminutum. Ergo mutilare aliquem membro, semper videtur esse peccatum.
¶ 2 Præterea. Sicut se habet tota anima ad totum corpus, ita se habent partes animæ ad partes corporis, vt dicitur in 2. de Anima. Sed
non licet aliquem priuare anima,
occidendo ipsum, nisi publica potestate: ergo etiam non licet aliquem
mutilare membro, nisi fortè secundùm publicam potestatem.
¶ 3 Præterea. Salus animæ præferenda est saluti corporali. Sed non
licet aliquem mutilare se membro
propter salutem animæ, puniuntur
enim secundùm statuta Niceni
Concilij, qui se castrauerunt propter castitatem seruandam: ergo
propter nullam causam aliam licet
aliquem membro mutilare.
SED contra est, quod dicitur
Exod. 21. Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu,
pedem pro pede.
RESPONDEO dicendum,
quòd cùm membrum aliquod sit
pars totius humani corporis, est
propter totum sicut imperfectum
propter perfectum. Vnde disponendum est de membro humani corporis, scundùm quod expedit toti.
Membrum autem humani corporis
per se quidem vtile est ad bonum
totius corporis: per accidens tamen
potest contingere quòd sit nociuum,
puta cum membrum putridum est totius corporis corruptiuum. Si ergo
membrum sanum fuerit, & in sua
naturali dispositione consistens, non
potest præscindi absque totius corporis detrimento. Sed quia ipse totus homo ordinatur vt ad finem, ad totam communitatem
| cuius est pars, vt suprà dictum est,
potest contingere, quòd abscisio
membri etsi vergat in detrimentum
totius corporis, ordinatur tamen
ad bonum communitatis, inquantum alicui infertur in pœnam ad
cohibitionem peccatorum. Et ideo
sicut per publicam potestatem, aliquis licitè priuatur totaliter vita,
propter aliquas maiores culpas, ita
etiam priuatur membro propter
aliquas culpas minores. Hoc autem
non est licitum alicui priuatæ personæ, etiam volente illo cuius est
membrum: quia per hoc fit iniuria
communitati, cuius est ipse homo
& omnes partes eius. Si verò membrum propter putredinem sit totius corporis corruptiuum, tunc licitum est de voluntate eius, cuius
est membrum, putridum membrum
pręscindere propter salutem totius
corporis, quia vnicuique commissa est cura proprię salutis. Et eadem
ratio est si fiat voluntate eius, ad
quem pertinet curare de salute eius,
qui habet membrum corruptiuum:
aliter autem aliquem membro mutilare est omnino illicitum.
AD primum ergo dicendum,
quòd nihil prohibet id quod est contra particularem naturam, esse secundùm naturam vniuersalem, sicut
mors & corruptio in rebus naturalibus est contra particularem naturam eius quod corrumpitur, cùm
tamen sit secundùm naturam vniuersalem. Et similiter mutilare aliquem membro, etsi sit contra naturam particularem corporis eius, qui
mutilatur, est tamen secundùm naturalem rationem in comparatione ad bonum commune.
AD secundum dicendum, quòd
totius hominis vita non ordinatur
ad aliquid proprium ipsius hominis, sed ad ipsam potiùs omnia quæ
sunt hominis, ordinantur. Et ideo
priuare aliquem vita, in nullo casu
pertinet ad aliquem, nisi ad publicam potestatem, cui committitur
procuratio boni communis. Sed
præcisio membri potest ordinari ad
propriam salutem vnius hominis.
Et ideo in aliquo casu potest ad ipsum pertinere.
AD tertium dicendum, quòd
membrum non est præscindendum
propter corporalem salutem totius,
nisi quando aliter toti subueniri
non potest. Saluti autem spirituali
semper potest aliter subueniri, quam
per membri præcisionem: quia peccatum subiacet voluntati. Et ideo in
nullo casu licet membrum præscindere, propter quodcunque peccatum vitandum. Vnde Chrysostomus exponens illud Matthæi. 19.
Sunt eunuchi qui seipsos castrauerunt propter regnum cælorum: dicit, non per membrorum abscissionem, sed malarum cogitationum interemptionem. Maledictio
ni enim est obnoxius qui membrum abscindit. Etenim qui homicidæ sunt, talia præsumunt. Et postea subdit: Neque concupiscentia
mansuetior ita fit, sed molestior.
Aliunde enim habet fontes sperma
quod in nobis est, & præcipuè à
proposito incontinenti & mente negligente. Nec ita abscissio membri
| comprimit tentationes, vt cogitationis frænum.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Licitum est autoritate
publica mutilare peccatores. ¶ Secunda conclusio. Licitum etiam est propter salutem corporis & vitæ, mutilare hominem
de voluntate ipsius vel de voluntate eius qui
curam illius gerit. ¶ Tertia conclusio. Aliter
mutilare est illicitum.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo notandum est, quòd etiam
membrum sanum in seipso licitum erit
abscindere, quando opus fuerit ad salutem
hominis & vitam. Ratio est quam assignauimus in quæst. 64. art. 2. quia totum esse membri est propter totum: vnde quando fuerit
necessarium propter totum vt membrum
pereat, licitum erit abscindere. Quòd autem
D. Thom. dicit in tertia conclusione, quòd
aliter mutilare est illicitum, intelligitur quando homo consistit in plenaria sanitate.
Secundò est notandum, quòd nemo potest cogi vt patiatur abscisionem membri
propter vitam: nisi ab illo qui curam illius
gerit, vt à republica, quando vita illius fuerit necessaria bono communi, & non aliàs.
Ratio, quia homo non potest cogi à republica nisi secundùm operationes politicas
necessarias reipublicæ, secundùm quas habet rationem partis: potest etiam cogi filius
à patre quando est sub eius potestate: item
seruus à domino, quia non est sui iuris: similiter etiam religiosus potest cogi à suo prælato, maxime si vita illius necessaria est religioni, quod debet iudicare prælatus. Sed
quæret aliquis, An ipsemet homo teneatur
pati abscisionem membri propter seruandam vitam? Et videtur quòd sic: quia tenetur
seruare vitam per media ordinata & proportionata: sed abscisio membri est medium proportionatum ad seruandam vitam, ergo tenetur pati abscisionem. Respondetur & sit
prima conclusio, quod non tenetur absolutè loquendo. Et ratio est. Quia quanuis homo teneatur conseruare vitam propriam, non
tenetur per media extraordinaria, sed per victum & vestitum commune, per medicinas
communes, per dolorem quendam communem & ordinarium: non tamen per quendam
dolorem extraordinarium & horribilem,
neque etiam per sumptus extraordinarios, secundùm proportionem status ipsius hominis. Vt si v. g. communem ciuem salutem consequuturum esset certum, si insumeret tria
millia ducatorum in quadam medicina, ille non tenetur insumere. Per hoc patet ad
argumentum. Nam quanuis illud medium
sit proportionatum secundùm rectam rationem, & ex consequenti licitum, est tamen
extraordinarium. Circa tertiam conclusionem est dubium, An sit licitum vt quis seipsum mutilet vt euadat periculum mortis
ab extrinseco imminens? Vt v. g. an sit licitum quod scindat manum quam habet ligatam
vt effugiat flammam, aut feram aut tyrannum
comminantem mortem: nisi ipsemet homo
se mutilet? Respondetur, quòd in hoc tertio
casu non est licitum, quia esset consentire
cum malitia tyranni, qui intendit inferre iniuriam naturæ rationali vt ipsamet in seipsam manus inijciat. Ita tenet Soto lib. 5. de iustitia. q. 2. art. 5. Cæterum in alijs casibus licitum est: quia pars ordinatur in bonum totius,
& non est aliqua causa quæ faciat actum illicitum sicut in tertio casu.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm liceat patribus verbera refilios, aut dominis seruos.
AD Secundum sic proceditur. Videtur quòd non
liceat patribus verberare
filios, aut dominis seruos. Dicit
enim Apost. ad Ephes. 6. Vos patres
nolite ad iracundiam prouocare filios vestros. Et infra subdit: Et vos
domini eadem facite seruis, remittentes minas. Sed propter verbera
aliqui ad iracundiam prouocantur,
& sunt etiam minis grauiora: ergo
neque patres filios, neque domini
seruos, debent verberare.
¶ 2 Præterea. Philosophus dicit
in 10. Ethic. quòd sermo paternus
| habet solum admonitionem, non
autem coactionem. Sed quædam
coactio est per verbera: ergo parentibus non licet filios verberare.
SED contra est, quod dicitur
Prouerb. 13. Qui parcit virgæ, odit
filium suum. Et infrà 23. Noli subtrahere à puero disciplinam. Si enim
percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, & animam eius de inferno liberabis. Et
Eccles. 33. dicitur: Seruo maleuolo
tortura & compedes.
RESPONDEO dicendum,
quòd per verberationem nocumentum quoddam infertur corpori eius
qui verberatur: aliter tamen quàm
in mutilatione. Nam mutilatio tollit
corporis integritatem, verberatio
verò tantummodo afficit sensum
dolore. Vnde multò minus nocumentum est, quàm mutilatio membri. Nocumentum autem inferre
alicui non licet, nisi per modum pœnæ propter iustitiam. Nullus autem
iustè punit aliquem, nisi sit eius iurisdictioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet, nisi habenti potestatem aliquam super illum,
qui verberatur. Et quia filius subditur potestati patris, & seruus potestati domini, licitè potest verberare
pater filium, & dominus seruum causa correctionis & disciplinæ.
AD primum ergo dicendum, quod
cùm ira sit appetitus vindictæ, præcipuè concitatur ira, cùm aliquis se
reputat læsum iniustè: vt patet per
Philosophum in 2. Rhetoricæ. Et
ideo per hoc quòd patribus interdicitur, ne filios ad iracundiam prouocent, non prohibetur quin filios
verberent causa disciplinæ: sed quod
non immoderatè eos affligant verberibus. Quòd verò indicitur dominis, quòd remittant seruis minas, potest dupliciter intelligi. Vno
modo, vt remissè minis vtantur:
quod pertinet ad moderationem
disciplinæ. Alio modo, vt aliquis
non semper impleat quod comminatus est: quod pertinet ad hoc, quod
iudicium quo quis comminatus est
pœnam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur.
AD secundum dicendum, quòd
maior potestas maiorem debet habere coactionem. Sicut autem ciuitas est perfecta communitas, ita princeps ciuitatis habet perfectam potestatem coercendi. Et ideo potest
infligere pœnas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem & dominus, qui præsunt
familiæ domesticæ, quæ est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi, secundùm leuiores pœnas, quæ non inferunt irreparabile nocumentum. Et
huiusmodi est verberatio.
AD tertium dicendum, quòd
exhibere disciplinam volenti, cuilibet licet. Sed disciplinam nolenti
| adhibere, est solum eius, cui alterius
cura committitur. Et ad hoc pertinet aliquem verberibus castigare.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Causa correctionis &
disciplinæ licitum est. ¶ Secunda conclusio. Non est licitum mutilare aut occidere.
COMMENTARIVS.
DE hoc articulo vide Soto vbi supra, artic. 2. & nota, quòd legibus ciuilibus
cautum est quantum se debeat extendere
ista potestas patrum erga filios, vt patet in. l.
si filius. C. de patria potestate. & in. l. prætor.
ff. de iureiurando. §. præterea. Sed quæritur,
An liceat patribus verberare filios clericos?
Syluester in verbo excommunicatio. 6. §.
4. refert sententiam Panormit. in cap. cum
voluntate. de sententia excommunicationis.
quòd non est licitum patribus verberare filios in sacris constitutos, bene tamen in minoribus: sed ipse Syluest. tenet esse licitum
verberare filios etiam in sacris constitutos:
& ratio eius est, quia hoc conceditur magistris circa discipulos, etiam in sacris constitutos, vt patet ex ca. super eo. de sentent. excommunicationis, ergo erit licitum patribus. Patet consequentia. Quia patres non habent
minorem iurisdictionem ad erudiendos filios, quam magistri. Et hæc sententia est
tenenda.
Sed notandum est, quòd prælatis religionum licitum erit flagellare subditos secundum leges & constitutiones eorum, & non
aliàs: incurreret enim sententiam excommunicationis prælatus, qui ira quadam subditum pedibus conculcaret aut alapis cæderet. Et hoc quod diximus patet ex cap. ex tenore de sententia excommunicationis. Notandum vero est, quòd si pater vel magister vel prælatus excesserit modum verberandi, aut flagellandi, postquam iam semel
cœpit iustè punire non statim incurrit sententiam excommunicationis: nisi sit notabilis excessus, quod quidem arbitrio boni viri iudicandum erit: si autem fuerit res dubia
Episcopus poterit dispensare de iure communi. Etenim illa excommunicatio canonis. si quis suadente diabolo, reseruatur Pontifici, quando certum est aliquem incurrisse
canonem, & fuit notabilis percussio. Vide
Caietanum in verbo excommunicatio.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm liceat aliquem hominem incarcerare.
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd non liceat aliquem hominem incarcerare. Actus enim est malus ex
genere, qui cadit suprà indebitam
materiam, vt supra dictum est.
Sed homo habens naturalem arbitrij libertatem est indebita materia
incarcerationis quæ libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare.
¶ 2 Præterea. Humana iustitia
regulari debet ex diuina. Sed sicut
dicitur Eccles. 15. Deus reliquit hominem in manu consilij sui. Ergo
videtur quòd non est aliquis coercendus vinculis vel carcere.
¶ 3 Præterea. Nullus est coercendus nisi ab opere malo, à quo quilibet potest alium licitè impedire. Si
ergo incarcerare aliquem esset licitum ad hoc, quòd cohiberetur à
malo, cuilibet esset licitum aliquem
incarcerare: quod patet esse falsum.
Ergo & primum.
SED contra est quod Leuit. 24.
legitur, quendam missum fuisse in
carcerem propter peccatum blasphemiæ.
RESPONDEO dicendum,
quòd in bonis corporis tria per ordinem considerantur. Primò quidem integritas corporalis substan|tiæ, cui detrimentum affertur per
occisionem vel mutilationem. Secundò delectatio vel quies sensus,
cui opponitur verberatio vel quodlibet sensum dolore afficiens. Tertiò motus & vsus membrorum, qui
impeditur per ligationem vel incarcerationem, seu quamcunque detentionem. Et ideo incarcerare aliquem vel qualitercumque detinere,
est illicitum, nisi fiat secundum ordinem iustitiæ, aut in pœnam, aut
ad cautelam alicuius mali vitandi.
AD primum ergo dicendum, quod
homo qui abutitur potestate sibi
data, meretur eam amittere. Et ideo
homini qui peccando abusus est libero vsu suorum membrorum, conueniens est incarcerationis materia.
AD secundum dicendum, quòd
Deus quandoq́ue secundum ordinem suæ sapientiæ peccatores cohibet ne possint peccata implere secundum illud Iob 5. Qui dissipat
cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant. Quandoque verò eos permittit quod voluerint agere. Et similiter secundum humanam iustitiam, non pro qualibet culpa homines incarcerantur, sed pro aliquibus.
AD tertium dicendum, quòd detinere hominem ad horam ab aliquo opere illicito statim perpetrando, cuilibet licet: sicut cum aliquis
detinet aliquem ne se præcipitet,
vel ne alium feriat. Sed simpliciter
aliquem includere vel ligare, ad eum
solum pertinet qui habet disponere vniuersaliter de actibus & vita
alterius: quia per hoc impeditur non
solum à malis faciendis, sed etiam
à bonis agendis.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Incarcerare vel qualitercunque hominem detinere, est illicitum: nisi fiat secundum ordinem iustitiæ.
Secunda conclusio notetur in solutione
ad tertium. Detinere hominem ad horam,
cuilibet est licitum ad impediendum illum
à perpetratione alicuius mali.
Tertia conclusio ibidem. Simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum
pertinet qui habet simpliciter disponere &
vniuersaliter, de actibus & vita alterius.
COMMENTARIVS.
CIrca istum articulum sunt duo dubia.
Primum est. An licitum sit cuilibet
detinere proximum ad horam ne perpetret
aliquod malum? Nam D. Tho. videtur vniuersaliter id asserere.
Respondetur & sit prima conclusio. Si
malum quod aliquis vult facere sit contra
iustitiam, licitum erit cuilibet illum detinere. Ratio est, quia tunc illa detentio habet
rationem defensionis.
Secunda conclusio. Si autem malum quod
vult facere est contra alias virtutes, vt contra
temperantiam, aut castitatem: non est licitum
cuilibet detinere illum. Ratio est, quia homo est dominus suarum operationum: ergo fit illi iniuria si detineatur, nisi ab eo qui
habet aliquam iurisdictionem supra illum. Ex
quo sequitur, quod in tali casu potest ille
homo detineri ad breue tempus à pædagogo
ipsius, à Magistro à præfecto ipsius domus.
Tertia conclusio. Si peccatum fuerit scandalosum non solum contra communitatem
quale est peccatum hæresis quam aliquis vult
prædicare, sed etiam si fuerit scandalosum
pusillorum, vt v. g. Si aliquis vult ire ad scandalizandam virginem honestam: poterit
detineri à quolibet ad breue tempus. Ratio
huius est: quia talis detentio habet rationem
defensionis aut boni communis & religionis, aut etiam innocentis & pusilli, quatenus
inuoluntariè aggreditur illum scandalizator.
DVbium secundum est. An possim ego
detinere illum qui me affecit iniuria,
| ad breue tempus donec iudicem voco? Soto vbi supra, quæstione. 2. artic. 3. Respondet affirmatiuè. Nihilominus nobis oppositum videtur, nisi in casu quo talis detentio haberet rationem defensionis: vt verbi
gratia. Si ille adhuc pergeret in inferenda
iniuria & nocumento, & in auferendo à me
bona mea: quia tunc est in fragranti delicto.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm peccatum aggrauetur in hoc, quòd prædictæ iniuriæ inferuntur in personas alijs coniunctas.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd peccatum non aggrauetur ex
hoc, quòd prædictæ iniuriæ inferuntur in personas alijs coniunctas. Huiusmodi enim iniuriæ habent rationem peccati, prout nocumentum
alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est contra hominis
voluntatem malum quod in propriam personam infertur, quàm
quod infertur in personam coniunctam: ergo iniuria illata in personam
coniunctam est minor.
¶ 2 Præterea. In sacra scriptura
præcipuè reprehenduntur qui pupillis & viduis iniurias inferunt. Vnde dicitur Ecclesiast. 35. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si
effundat loquelam gemitus. Sed vidua & pupillus non sunt personæ
alijs coniunctæ: ergo ex hoc, quòd
infertur iniuria personis coniunctis, non aggrauatur peccatum.
¶ 3 Præterea. Persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut & principalis persona. Potest
enim aliquid ei esse voluntarium,
quod est contra voluntatem principalis personæ, vt patet in adulterio, quod placet vxori, & displicet
viro. Sed huiusmodi iniuriæ habent
rationem peccati, prout consistunt
in voluntaria commutatione: ergo
huiusmodi iniuriæ minus habent
de ratione peccati.
SED contra est, quod Deuteronomium 28. ad quandam exaggerationem dicitur: Filij tui & filiæ tuæ tradentur alteri populo videntibus oculis tuis.
RESPONDEO dicendum,
quòd quanto aliqua iniuria in plures redundat, cæteris paribus, tanto grauius est peccatum, & inde
est quòd grauius est peccatum si aliquis percutiat principem, quàm
personam priuatam: quia redundat in iniuriam totius multitudinis, vt suprà dictum est. Cùm autem infertur iniuria in aliquam
personam coniunctam alteri, qualitercunque illa iniuria pertinet
ad duas personas. Et ideo, cæteris
paribus, ex hoc ipso aggrauatur
peccatum: potest tamen contingere, quòd secundum aliquas circunstantias sit grauius peccatum, quod
fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personæ, vel propter magnitudinem
nocumenti.
AD primum ergo dicendum, quod
iniuria illata in personam coniunctam, minus est nociua personæ,
cui coniungitur, quàm si in ipsam
immediatè inferretur: & ex hac
parte est minus peccatum. Sed hoc
totum quod pertinet ad iniuriam
| personæ, cui coniungitur, superadditur peccato quod aliquis incurrit ex eo, quòd aliam personam secundum se lædit.
AD secundum dicendum, quòd
iniuriæ illatæ in viduas & pupillos magis exaggerantur: tum quia
magis opponuntur misericordiæ,
tum quia idem nocumentum huiusmodi personis inflictum, est
eis grauius, quia non habent releuantem.
AD tertium dicendum, quòd
per hoc quod vxor voluntariè consentit in adulterium, minoratur
quidem peccatum & iniuria ex parte ipsius mulieris. Grauius enim
esset si adulter violenter eam opprimeret. Non tamen propter hoc
tollitur iniuria ex parte viri: quia
vxor non habet potestatem sui corporis, sed vir, vt dicitur primæ ad
Corinthios. 7. Et eadem ratio est
de similibus. De adulterio tamen,
quia non solum iustitiæ, sed etiam
castitati opponitur, erit locus infra agendi, in tractatu de temperantia.