¶ Sequitur de sacramento matrimonij.
DE sacramento ma
trimonij tractat
Magister. 4. distinctio. 26. & reijcit illud in vltimum locum quia minus spiritualitatis habet.
Vel quia prius tractandum erat de sacramentis quæ ordinantur ad propagationem spiritualem, & postremò
de matrimonio quod quidem ordinatur ad propagationem corporalem
seu temporalem.
Matrimonium est sacramentum.
¶ QVÆRITVR, in primis
vtrum matrimonium sit sacramentum? Respondeo quód sic, & non est
dubium. Nam Ephesios. 5. dicitur sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo & ecclesia. Et ita
etiam determinatur in concilio Florentino sub Eugenio. 4. Vtrum autem conferat gratiam? Respondeo, quod ex
eo quod est sacramentum confert gratiam non ponentibus obicem, & ritè
suscipientibus, vt determinatur in concilio Tridentino sesione septima capitulo. 6. 7. &. 8. Instituit autem Christus hoc sacramentum Matthæi. 19.
quando illud commendauit, & praecepit inseparabilitatem dicens: quos Deus coniungit &c. ex quo, & ex traditione apostolorum & magis ex traditione ecclesiæ habemus quod matrimonium sit sacramentum.
Matrimonium per procuratores contractum non est sacramentum.
QVÆRITVR, vtrum
matrimonium contractum
per procuratores sit sacramentum? Respondet
Caietanus quod non. Quia
nullum sacramentum potest confici
per procuratores. Item quia receptio
gratiæ est actus personalis, & non
| potest dari vni pro altero: sed in quolibet sacramento nouæ legis confertur
gratia, ergo. Dicimus tamen quod licet talis contractus non sit sacramentum, est tamen verum
matrimonium. Et ita factum fuit Genesis
24. per Heliezer seruum Abraham & patrem Rebecæ. Dicit Caietanus quòd facilius posset papa dispensare in hoc matrimonio, quám in eo quod est sacramentum contractum, scilicet inter præsentes & per verba de præsenti.
Matrimonii materia & forma
¶ SED cum in omni sacramento inueniatur materia & forma, quæritur
quæ sit materia, & quæ forma huius
sacramenti? Palude. 4. d. 26. ait quòd
coniuges se habent vt materia, & verba vt forma. Capreo. d. 26. dicit hoc esse probabile. Melius tamen dicitur cum
Sancto Thoma quòd verba vnius coniugis sunt
materia, & verba alterius sunt forma
putâ verba quæ primò proferuntur
sunt materia, & quæ proferuntur vlti|mò sunt forma, quia perficiunt sacramentum. Ita ait. S. Tho. 4. d. 26. q. 2. art.
1. 2. &. 4. d. 1. q. 1. ar. 1. quæstiuncula. 5. 2.
Et ita tenendum est sine dubio.
Matrimonium est obligatio mutua inter virum & vxorem.
¶ QVÆritur, cum in matrimonio inueniantur quatuor, scilicet consensus
contractus, mutua obligatio, vinculum
& copula carnalis, quod horum sit matrimonium? Respondeo primò quòd
non est copula carnalis. Nam inter mariam & Ioseph fuit verum matrimonium sine tali copula. Secundò dico quod
nec consensus est matrimonium. Patet quia matrimonium semper durat,
consensus verò non semper durat. Et
si dicas quod durat virtualitèr, dico quod hoc
nihil est, quia aliquando poenitent ambo, & dolent de matrimonio. Tertiò
dico quod nec ipse contractus est matrimonium. Quia contractus non est nisi expressio consensus, sed consensus
non est matrimonium, ergo nec ex|pressio illius. Item quia matrimonium
semper durat estque inseparabile, contractus verò finitur. Restat igitur quod matrimonium est vinculum & obligatio illa mutua inter virum & foeminam. Patet quia matrimonium nihil aliud sonat
quam organum quoddam & instrumentum
ordinatum ad procreandos liberos, sed
vinculum istud quod ponimus ad copulam carnalem inter virum & vxorem requiritur, & est necessarium &
sufficiens ad procreationem liberorum
ac eorundem instructionem ergo, illud est matrimonium. Istam mutuam
obligationem ponit Paulus, prima
Corinthiorum. 7. mulier potestatem
sui corporis non habet, sed vir: similiter & vir potestatem sui corporis non
habet sed mulier &c.
Consensus in matrimonio necessarius.
¶ QVÆritur, de causa huius vinculi
vtrum ad hoc vinculum causandum requiratur & sufficiat consensus? Respondetur quod
| consensus requriitur & est omnino necessarius & sufficiens causa matrimonij: & in hoc omnes doctores conueniunt.
Sed dices nemo erit certus de matrimonio, quia nemo potest esse certus
de consensu alterius coniugis. Respondeo, quod non requiritur quod habeamus certitudinem euidentiæ, aut fidei de consensu alterius, sed sufficit certitudo moralis ad securitatem conscientiarum.
Dubitans de consensu coniugis quid facturus.
¶ SED quid si vnus coniugum habeat certas coniecturas quód alter coniux non consensit, vt quandò quis contraxit cum puella quæ omnino respuebat tale coniugium, tamen victa fuit à parentibus, an talis possit exigere & reddere debitum? Scotus. 3. d. 4. & alij doctores dicunt, quod quando non constat quòd
fuit timor cadens in virum constantem,
& quòd ex tali metu consensit, si illa
dixit quòd accipiebat eum in virum,
deponenda est conscientia, & licitum
| est reddere & exigere debitum: & non
est dubium de hoc. Si autem non possit conscientiam deponere, quia vidit
maximam resistentiam puellae, & modo dicit se non consensisse, dico quòd
hac conscientia durante, nec potest petere, nec reddere: imo dico quod in tali casu esto illa petat, non potest vir reddere debitum, nec peccat per hoc: sed debet illi dicere quòd consentiat modo.
Et si consentit, benè quidem. Si autem dicat quod nec tunc vult consentire, non potest exigere, nec reddere: non est dubium.
Si autem sit dubium pro vtraque parte
deponat conscientiam, & petat & reddat. Quod si non potuerit conscientiam
deponere, non poterit petere, nec reddat debitum. Si verò habuerit formidinem quòd illa non consensit, dico quod
sufficiet probabilitas pro altera parte,
& agat contra illam formidinem. Et
si in tali casu dicat quòd non consen|sit non credat ei: nam si crediderit non
poterit ad eam accedere. Et si illa petierit debitum faciat eam prius consentire & posteà reddat.
coniugum altero dicente se non consensisse, an alter liber maneat.
¶ QVæritur quid faciendum quandò
aliquis contraxit cum aliqua secretè
& posteà ille negat matrimonium, &
contrahit publicè cum alia, an illa prius
relicta possit contrahere cum alio? Respondeo, quod si illa habeat apparentias
quod ille non consensit secum in matrimonio: vt putâ quia erat magna inæqualitas inter illos, quia ille erat nobilis, & ipsa filia agricolæ, & ipse iurat
se non consensisse cum ea, tunc apparentia sufficiens est quòd non consensit: & sic illa poterit transire ad matrimonium aliud. Si tamen illa non potest
omnino credere nisi quòd consensit,
dico quòd cum illa conscientia non
potest accedere ad aliud
matrimonium.
Consensus interior matrimonij debet exterius exprimi.
¶ QVÆritur, an requiratur quod consensus interior exprimatur exterius ad
hoc vt fiat matrimonium? Respondeo
secundum omnes quòd sic. Patet apud.
S. Tho. 4. d. 27. q. 2. Et Palude ibi. q.
2. ar. 2. & Durandus ibi. q. 1. & Scotus
q. vnica. Et glosa cap. tuæ fraternitatis
extra de sponsalibus. Matrimonium
enim est sacramentum, at in sacramento oportet quod interveniat aliquod signum
sensibile. Et in cap. cum apud de sponsalibus dicitur quod requiritur expressio
exterior non solum ad hoc quod cognoscatur, sed etiam ad hoc vt sit matrimonium. Item probatur quia nunquam homines se contraxisse putant donec pro
ferantur verba, quantuncunque cognoscant inuicem consensus interiores. Sufficiunt autem signa exprimentia hunc
consensum: & illa vocantur in proposito verba. Et etiam si pater loco puellæ dicat quòd sic, illa præ verecundia
| tacente: hoc sufficit, non est dubium.
Si veró alius à patre exprimeret consensum puellæ, ipsa tacente & consentiente, sufficiet in foro conscietiæ. Sed
forte in foro contentiosso damnaretur & non admitteretur.
Consensus & verba de futuro non sufficiunt ad matrimonium
¶ SED vtrum ad matrimonium sufficiat consensus & verba de futuro? Respondeo quod non, sed requiritur quod consensus
& verba sint de præsenti. Vt expressè
habetur in cap. tuae fraternitatis de sponsalibus, accipio te in meam in crastinum
& deinceps, non est matrimonium. Si
autem dix erit aliqua verba ambigua
quæ possunt habere duplicem sensum,
standum est in foro conscientiæ intentioni cum qua illa protulit: an scilicet dixerit ea animo contrahendit, an non.
In foro autem exteriori standum est
coniecturis.
Verba proferens consensus sine consensu interiori non verè contrahit.
¶ QVÆritur, de illo qui contraxit
cum aliqua proferens exterius verba &
| interius non habens consensum, an sit
matrimonium? Respondeo, quòd non.
Quia deficit consensus interior. Ideò
caueant sibi fatuæ puellae. Sed vtrum
saltim talis teneatur eam ducere in vxorem? Scotus. 4. d. 30. q. 1. dicit omnino
quod sic: quia fecit illi iniuriam in illo contractu exteriori non consentiendo. Idem
dicit Adrianus, & Palude. Ideò ne putent isti nequam homines impune se
hæc scelera patrare. S. Tho. d. 27. q. 1.
arti. 2. quæstiuncula. 4. dicit quod in foro
conscientiæ non impugnè agit qui sic
deludit puellam. non tamen dicit quod tenetur
eam ducere. Nec qui dicunt quod tenetur eam
ducere sufficientèr probant. Timeo
tamen quòd est sicut illi dicunt, & est
verisimile, & vellem esset verum.
Matrimonium contrahens de praesenti ante copulam possit religionem ingredi.
¶ QVÆRItur, vtrum qui contraxit
matrimonium possit ad religionem transire? Respondeo, quòd postquam matrimonium est consumatum non potest.
| Et ita tenent omnes doctores. Et est determinatio ecclesiæ. Probat. S. Tho.
quia nullus potest dare alienum, sed
consumato matrimonio neuter coniugum est sui iuris: iuxta illud Pauli vir
sui corporis potestatem non habet sed
vxor, ergo. Et de hoc sunt multa iura
in titulo de conuersione coniugatorum
Sed ab hac regula generali sunt exceptiones. Prima quando vnus coniugum
commisit adulterium, alter potest transire
ad religionem libere: vt habetur expressè ca. agathose. 27. q. 2. Secunda exceptio
est si vterque coniugum voluerit profiteri religionem tunc licebit ambobus
ingredi eam. Est tamen notandum quod de
licentia vnius coniugis alter potest transire ad religionem, dummodo ille qui
dat licentiam ingrediatur etiam religionem, vel sit in ætate senili in qua
non sit ei periculum continentiæ. Nam
si tale periculum ei immineret illa li|centia nihil valeret, & professio alterius nulla esset. Si autem sit in ætate tam
senili quod iudicio prælatorum non sit ei
periculum de castitate, tunc potest dare licentiam etiam si alter coniux maneat
in seculo. De istis sunt multa loca in iure videatis vos illa. Dicit etiam Palu. 4.
d. 27. q. 3. quòd quotiescunque licet viro transire ad religionem, licet etiam
ei transire ad sacros ordines in seculo.
In nullo doctore hoc inueni, & credo
quòd dicit verum, quia tunc nullum est
impedimentum. Vnde si vxor commissit adulterium, maritus potest promoueri ad sacros ordines etiam si non intret religionem. Et idem dicendum est
si vxor sit extra periculum incontinentiæ, & dederit viro licentiam.
Post matrimonium ratum & non consumatum altero religionem profitente alter potest transire ad secundas nuptias.
¶ QVÆritur, vtrum post matrimonium
ratum non consumatum liceat intrare religionem? Respondeo ex sententia omnium, & ex consuetudine & determi|natione ecclesiæ, quòd sic: etiam altero coniuge reclamante. Hoc habetur
in cap. verum, & in ca. ex publico de conversione coniugatorum. Et facta professione alter coniux qui remanet in
seculo potest transire ad secundas nuptias. Hierony. dicit (& habetur in ca.
scribit. 27. q. 2.) de Machario quòd post
apparatum nuptiarum transijt ad hæremum.
Et in prologo euangelij Ioannis, dicit quod
Christus assumpsit Ioannem á nuptijs. Idem dicitur de beato Alexio filio Epiphaniae
Sponso vi matrimonium consumante, an sponsa possit ingredi religionem.
¶ QVÆritur, si sponsus vi consumauit matrimonium, an possit illa transire ad religionem eo inuito? Videtur quod
non, quia iam matrimonium est consumatum.
In contrarium est quia ille fecit iniuriam,
ergo videtur quod talis iniuria debeat reparari: & cum ipsa ante iniuriam possit ingredi, poterit etiam post acceptam contumeliam. De hoc nihil vidi in iure determinatum. Ideò probabilis est vtraque pars. Et ita
| putat Durandus licet ei magis probabibile videatur quod non potest ingredi religionem, quia iam est ibi vinculum carnale & non tamen spirituale. Et licet vir
malè fecerit non tamen debet hac poena puniri. Caueret ipsa sibi, vel intraret anteá religionem. Palude reputat
magis probabile quòd possit transire.
Vtraque opinio videtur mihi probabilis. Tamen hoc est vnum certum quod
licet illa intret religionem matrimonium non derimetur, nec ille poterit
transire ad secundas nuptias ipsa viuente: quicquid dicat Durandus.
Ante consumationem matrimonii licet intrare religionem in qua fit votum solenne
¶ QVOD diximus supra, scilicet quod
ante consumationem matrimonij licet ingredi religionem, intelligendum
est de religione in qua fit votum solenne. Vnde à las beatas quæ vocantur terceras, quas puto solùm facere votum
simplex, non poterit transire. Quia ob
tale votum non posset dirimi matrimo|nium, ac proindè ni casarse el que quedaba en el siglo. Imo si illæ beatæ nuberent licet peccarent, teneret matrimonium.
Sponsalia quæ dicantur
SPONSAlia sunt promissio
futurarum nuptiarum, quae iam
in Hispania ferê non fiunt: si
no desposorios de præsenti. Sunt igitur
sponsalia mutua promissio futurarum
nuptiarum. Nec sufficeret dicere, ego
propono te habere in vxorem, nolo
tamen me obligare. Talia non sunt
sponsalia: vt malè putat Palude. 4. d.
27. sed requiritur stipulatio, & obligatio. Fiunt autem duplicitèr vt ait sanct.
Tho. 4. d. 27. q. 2. ar. 1. Vno modo sine
conditione quacunque, & talia statim
sunt sponsalia. Alio modo fiunt cum
conditione: vt si dicam, ducam te si dederis mihi mille aureos, vel si pater tuus consenserit. Nos simul tractabimus
| de conditionibus appositis sponsalibus
& de appositis matrimonio.
Sponsalia & matrimonium cum conditione adueniente conditione non fiunt per hoc sponsalia aut matrimonium.
¶ QVÆritur, vtrum si sponsalia contrahantur inter personas illegitimas, animo contrahendi sub hac conditione,
si papa dispensauerit, an adueniente conditione sint vera sponsalia? & si fuerunt
verba de præsenti, an sit matrimonium
conditione adueniente? Et augeatur dubium, ponamus quod isti postquam venit dispensatio habeant eam ratam. In Flandria fuit
mihi magna controuersia cum aliquibus
iuristis super isto casu. Sed respondeo,
quod non est matrimonium & oppositum est
error intolerabilis. Ratio est quia ante dispensationem haec non erat vxor istius
igitur nec post. Quia papa non potest
dare vxorem, sed solum dat facultatem ducendi illam. Et si talis transiret ad secundas nuptias non compelleretur sumere primam consanguineam. Allegabant
mihi multa capita iuris sed nihil om|nino faciebant. Secundó dico quòd talis contractus non solùm non est matrimonium, sed nec est sponsalia vllo
modo: etiam adueniente dispensatione, sed quicquid factum est, totum est
irritum, & contractus est nullus. Est
lex inter stipulantes. ff. de verbo. obligatio. §. sacramenta, vbi est casus quód
si fiat stipulatio de sacra re, vel de re de
qua non est commertium, de qua non poterat fieri sine consensu principis, stipulatio est nulla, & non reddit obligatio adueniente consensu principis.
Adeo est reprobatus ille contractus,
vt sit super eo excommunicatio. Sic igitur dico in proposito quòd prædictus
contractus est nullus, etiam si iurarem,
& peccarem iurando: quia est contra
bonos mores. Sed quid si personæ legitimæ contrahant sub conditione honesta, vt si pater tuus consenserit, vtrum adueniente conditione sit matrimonium?
| Panormita. & canonistæ dicunt quod sic,
& Palude videtur eos sequi. Sed Adrianus, & communis sententia doctorum
dicunt quod non, sed solùm sunt sponsalia. S. Tho. 4. d. 27. dicit quod si conditio
sit de futuro, etiam si verba sint de praesenti, idem est iudicium sicut de consensu de futuro, qui exprimitur per verba de futuro, ac proindè adueniente
conditione manent sponsalia. Et dato
quod errore, putans talem contractum esse matrimonium, consumet illud, non
est ad huc matrimonium, quia ex errore processit. Itaque regula generalis est, si in isto instanti non est matrimonium quicquid posteà superueniat
non erit matrimonium: nisi de nouo
& de præsenti iterum fiat.
Conditio impossibilis vel turpis in matrimonio habetur pro non adiecta.
¶ QVÆritur, an si quis apponat conditionem impossibilem scilicet contraho tecum si digito tetigeris coelum, aut
si dederis mihi regnum, an sit matrimo|nium? Respondeo, quód est determinatio in cap. finali de conditionibus appositis, vbi papa in favorem matrimonij dicit, quòd si apponatur in eo conditio turpis, vel impossibilis habeatur
pro non adiecta. Et sic si absque illa
conditione erat matrimonium, etiam
erit matrimonium ea apposita. Adrianus dicit, quod vel illa conditio apponitur
serio vel ioco. Si primum dicit quòd
ibi non est verus consensus, ac proindè
nec matrimonium. Si secundum dicit
quòd est matrimonium, quia habuit
consensum. Si denique non habuit consensum interiorem quicquid apponatur non erit matrimonium. Si verò habuit
consensum erit matrimonium, esto apponat
conditionem impossibilem. De hac conditione impossibili. S. Tho. nihil dicit.
Conditiones in matrimonio apositæ variæ.
¶ DE alijs conditionibus dicit. S. Tho.
quod vel conditio est de præsenti, vel de
futuro. Si primum, vel est contraria bo|nis matrimonij, vt contraho tecum si
fueris sterilis, & tunc non tenet matrimonium siue sit turpis conditio, siue non.
Vel non est contraria bonis matrimonij, & sic siue sit honesta, siue non tenet matrimonium stante conditione. Videtur loqui sanct. Tho. contra illud ca.
sed loquimur in foro conscientiæ. Vel
conditio est de futuro, & tunc si sit necessaria, vt contraho tecum si sol oriatur
cras, est matrimonium. Quia iam habetur
talis conditio pro apposita saltim in suis
causis, & sic præsumitur de præsenti.
Sed hoc non obstante si intentio contrahendi est pro crastina die, solum sunt sponsalia de futuro. In foro tamen contentioso
præsumitur de præsenti. Si autem sit conditio contingens, secundum sanctum Tho.
posita conditione est matrimonium, &
non apposita non erit matrimonium:
& hoc siue conditio sit honesta siue
non. At secundùm iura si sit conditio
| turpis, habetur pro non adiecta: vt si dicat contraho tecum si occîderis inimicum
meum, & est matrimonium verum.
Bigamus quis dicatur & omnis bigamus est irregularis.
BIGAmus dicitur qui bis duxit vxorem, de quo quaeritur
an sit irregularis ad sacros ordines suscipiendos? Respondetur quod duplex
est bigamia. Quædam propriè dicta, de
eo qui bis duxit vxorem, & de hac loquitur Paulus Titum. 1. oportet episcopum
sine crimine esse vnius vxoris virum.
Alia est bigamia interpretatiua & impropria quam habet idem impedimentum ac prima: vt si quis duxit viduam.
Nam vna ratio quare bigamus expellitur ab ordinibus est propter significationem, quia tale matrimonium non
significat coniunctionem Christi & ecclesiae. Quia Christus non habuit nisi
vnicam vxorem, vnicam ecclesiam,
| eamque virginem & incontaminatam,
Alia est etiam bigamia similitudinaria, quando quis habens vnam vxorem viuam contrahit cum alia. Item est bigamus qui post
votum simplex castitatis duxit vxorem.
Et qui post susceptos ordines contraxit.
Omnes isti sunt irregulares & repelluntur ab ordinibus suscipiendis. Oes tamen
iste irregularitates sunt de iure positiuo
Irregularitas bigamiæ non tollitur per baptismum.
¶ QVæritur, vtrum irregularitas bigamiæ tollatur per baptismum? Fuit
quæstio inter Hieronymum & Augustinum, Hieronymo dicente quòd tollebatur, quia manet noua creatura. Augustino verò dicente quod non, quia baptismus solum tollit peccata, non alia
vincula: sicut nec tollit matrimonium.
Hæc autem opinio Augustini allegatur á Graciano cap. accutiùs. 26. d. &
omnes canonistæ tenent cum eo, &
S. Tho. Maio. verò tenet cum Hiero
ny. Sed tenendum est cum Augusti.
| Quia signum est quod postquam quis bis contraxit quod non continebit. Et etiam quia esset
in illo matrimonio imperfecta significatio coniunctionis Christi & ecclesiæ. At vtrum possit ecclesia dispensare
cum bigamo? Dico quod sic, sed non sine magna causa propter verba apostoli.
Copula carnalis superueniens sponsalibus, an efficiat matrimonium
¶ QVÆritur, vtrum copula carnalis
superueniens sponsalibus de futuro efficiat matrimonium? Sanctus Tho. distinguit.
In foro conscientiæ si non est consensus non est matrimonium. In foro autem contentioso, quia non est aliquod
signum quod magis exprimat consensum quam copula, iudicabitur matrimonium: vt habetur in ca. is qui. Et in ca.
vltimo de sponsalibus. Sed quid si per
ignorantiam credebat quod per sponsalia
erat iam vxor sua, & isto animo accessit
ad illam & consumauit matrimonium,
aliâs non consumaturu; an sit matrimonium? Dico quod non. Et est expressa sententia. S. Tho. nihil enim consensui tam contrarium ac error. Item antè hoc non erat
matrimonium, & non sunt apposita
requisita ad matrimonium, ergo.
Post accessum libidinosum ad sponsam de futuro, cum alia contrahens de præsenti vere contrahit.
¶ QVÆRItur, si iste talis accesserit
ad sponsam per sponsalia de futuro,
non consumandi matrimonij gratia,
sed animo libidinoso, si posteà contrahat cum alia, an hoc secundum sit verum
matrimonium? Respondeò, quod sic. Quia
primum non fuit matrimonium, quamuis papa illegitimauerit secundum in c.
is qui de sponsa: sed hoc fecit papa quia
praesumpsit quòd primum fuit verum
matrimonium. Sed quid ille faciet, quia
compelletur ab ecclesia manere cum
prima? Et generalitèr dubitatur quid
faciet ille qui contraxit primò cum aliqua secrete, & consumauit matrimonium, nemine sciente, & posteà secundò contrahit cum alia publicè, si compellatur ab ecclesia excommunicatio|nibus ad manendum cum secunda quid
faciet: cùm illa non sit verè vxor? Respondeo quòd si ille potest contrahere
matrimonium cum illa cum qua cogitur manere, debet contrahere. Si veró non potest vt in casu præsenti, malum remedium habet. Non enim habet aliud remedium nisi quòd ferat patientèr. Nec apud Deum erit excommunicatus, debet tamen vitare scandalum, & abire in aliam regionem, vbi
poterit audire missam, & communicare manendo cum prima vxore.
Post sponsalia de futuro libidinose corrumpens sponsam tenetur eam ducere. virginem vltroneam corrumpens non tenetur eam dotare
¶ SED mouet. S. Tho. dubium in. 4.
d. 28. ar. 2. 4. de eo quia post sponsalia
de futuro accessit ad virginem animo libidinoso, an talis teneatur eam ducere quia
stuprauit virginem? Et doctor sanctus
concedit quod tenetur eam ducere postquam
promissit & si non potest eam ducere,
debet eam dotare. Et addit quod hoc est verum quando decipit eam, quod quidem
| est maximè notandum. Nam qui vltroneam virginem corrumpit non tenetur eam dotare: quamuis enim promisserit ei se ducturum eam in vxorem
aliquandò, ipsa tamen bene intellexit
quòd non debebat facere: quia erat
magna inæqualitas inter eos. &c.
Clandestinum matrimonium quod dicatur & an sit verum.
QVÆRITVR, an matrimonium clandestinum sit verum matrimonium? Respondeo, quod sic, nec potest dubitari, quia non est de essentia matrimonij
quod sit coram testibus. Sed quid est
hoc matrimonium clandestinum quod
tantum prohibetur in iure, & propter
quod tot poenæ ponuntur? Respondetur
quod licet multis modis dicatur matrimonium clandestinum, tamen in proposito accipitur pro matrimonio contra|cto sine testibus, & pro matrimonio sine solennitatibus iuris, sine denunciatione, vocantur bana los pregones,
&c. Et quia poenæ iuris sunt restringedæ, solum istis duobus modis incurruntur. Et hæc est communis opinio doctorum. Et Panormi. ca. finali, de clandesti.
deponsati. & Ioannes Andreas, in additioni. ad specula. titulo de clandesti, despons. Et Innocentius ibidem, ita tenent.
Matrimonium aliquando licitè fit clandestinè.
¶ SCIENdum tamên quòd matrimonium aliquando licite fit clandestiné.
Primò quando timetur quod impedietur, &
vbi sunt seditiones y vandos. Secundò
inter magnates non opus est quod publicentur ædicta, quia si sit inter eos aliquod impedimentum ipsi prouidebunt
de dispensatione. Tertiò propter pudorem & magnam verecundiam: vt
si contrahat aliquis nimis senex cum
puella, nobilis cum ignobili, diues
cum paupere.
Clandestine contrahentes non sunt in iure excommunicati.
¶ QVÆritur, de poena quam incurrunt contrahentes clandestinè? In dicto capit. finali non ponitur sententia
excommunicationis, nec etiam in toto
iure, sed solùm dicitur quòd filij sic contrahentium sint illegitimi: nisi posteà
publicè contrahant. Sacerdoti tamen
qui interfuit imponitur poena depositionis. Sunt poenæ quae non incurruntur ipso facto, sed oportet quòd imponantur. In aliquibus tamen episcopatibus est excommunicatio, sed nescio
quare imponitur nisi causa quæstus:
petant absolutionem ad cautelam in
nomine domini. Non dubito nisi quod
esset bonum tollere istam excommunicationis sententiam à matrimonio clandestino, & quòd maneamus in iure.
Accedens ad sponsam ante benedicti onem ecclesiæ non peccat mortaliter.
¶ QVÆritur, an sit peccatum mortale
post matrimonium publicum de præsenti
accedere ad sponsam ante solennitatem
nuptiarum quod etiam vocatur matri|monium? Videtur quod sic, quia in c.
nostrates. 30. q. 5. est prohibitum. Et etiam
quia videtur quod sit quidam contemptus
ecclesiæ. In contrarium est quia talis
vtitur re sua. Caietanum facit de hoc quæstionem & dicit quòd non est peccatum.
Patet quia in lege naturæ non erat peccatum, & in iure non est prohibitum
tamquam mortale. Nam in illo ca. nostrates, dicitur quòd non seruare illas conditiones non esset mortale: & est iam
vsus in multis partibus, ergo non est
peccatum. Idem tenet Siluester verbo
debitum coniugale. §. 9. & allegat Innocentium, & Antoninum, & Hostiens.
in ca. 1. de sponsalibus. Imo addit quod si
timetur aliquod periculum, vel si differuntur velationes, consulendum esset eis consumare matrimonium. Et
quòd hoc sit etiam de mente sancti
Tho. patet quia. 4. d. 28. ar. 2. 3. dicit quod
si sponsus per verba de futuro petat
| debitum á sponsa, si illa credit quòd
ipse accedat cum affectu maritali non
peccat reddens debitum, ergo multo
minus si sponsus per verba de præsenti petat. Sic igitur dicendum est, quòd
non est peccatum mortalè: imo aliquandò non erit nec veniale.
Vsus matrimonij clandestini, an sit peccatum mortale.
¶ QVÆritur, vtrum vsus matrimonij
clandestini sit peccatum mortale? Verbi gratia
sit vidua quae patitur furores carnis, &
esset ei infamia nubere publicè, vult
contrahere secretè, & etiam frui viro
secretè, & est nobilis quidam habens
amicam: vt vitet peccatum contrahit
cum ea secretè, & accedit ad eam, an
peccet mortalitèr, tam vidua, quam nobilis?
Videtur quòd non, quia quilibet eorum
vtitur re sua, & non agit contra aliquod
præceptum. Respondeo quod de hoc aliter
est loquendum ratione scandali, & aliter absolutè. Ratione scandali dicit Caietanus, quod esset mortale: & est difficile
| quòd in huiusmodi casibus vitetur, nam
semper reputabuntur concubinarij:
& in moralibus aspiciendum est ad id
quod sæpè contingit, & cum hoc sæpè
sequatur, erit mortale. Si tamen detur
casus in quo fiat sine scandalo, non erit
mortale: quia non est contra præceptum
aliquod diuinum aut humanum: nec
facit cuiquam iniuriam. Sed dicit Caietanus, quod quia tam strictè prohibentur
haec matrimonia clandestina ab ecclesia, esset mortale. Res est disputabilis.
Sed ego dico quod secluso iure positiuo
& etiam scandalo, esset mortale. Quia
tale matrimonium esset contra finem
eius stando solum in iure naturali: non
enim poterit benè educari proles, &
filij haberentur tanquam illegitimi: ac proindè non possent adire hæreditatem paternam, & priuarentur multis bonis.
Et sic talis vsus matrimonij clandestini factus cum hac intentione, vt sit secretum, est mortalis. Secus esset si pro aliquo
tempore vellent sic manere, quousque veniat
opportunius tempus quo manifestetur.
Consensus coactus an sufficiat ad matrimonium.
¶ QVÆritur, vtrum consensus coactus
sufficiat ad matrimonium? Verbi gratia deprehensus est iuuenis cum puella, & cogitur
à parentibus puellæ contrahere cum ea,
vel mortem subire: & ille ex metu consentit interius (nam si non consentiret interius non est dubium quin non sit matrimonium etiam si sine metu proferat verba)
an sit matrimonium? S. Tho. 4. d. 29. ar. 2.
& omnes docto. ponunt. distinct. de duplici
metu. Quidam est metus cadens in virum
constantem, alius cadens in inconstantem. Constans autem vir ab inconstanti hoc distat, quòd constans nunquàm
inducitur aliquo timore ad perdendum
famam vt saluet omnes res suas quia
plus valet fama quàm res. At inconstans
potius vult perdere famam quàm diuitias: & vult incurrere maius malum
| vt euitet minus malum. Item vir constans non mouetur à paruo timore,
sed â magno: vt à timore mortis captiuitatis, seruitutis, & non à timore perdendi centum aureos. Inconstans veró vir opposito modo mouetur à paruo timore. Hoc supposito est conclusio, consensus coactus timore cadente
in virum constantem impedit matrimonium, consensus veró coactus ex timore non cadente in virum constantem
non impedit matrimonium. Patet ca.
cùm locum. Et ca. veniens. Et ca. consultationi de sponsa. Et expressè in lege metu. ff. qui metus causa. Et ca. significauit, de eo qui duxit in matrimonium
quam polluerat per adulterium. Scotus
& etiam. S. Tho. videtur dicere quòd hoc
est de iure naturali & diuino. Quia in
hoc sacramento requiritur maxima
libertas, & metus in emptione & venditione & alijs contractibus impedit
| contractus, ergo & etiam hunc. Et Genesis. 2. propter hanc relinquet homo
patrem & matrem, & adhærebit vxori suæ: ipse adhærebit sua voluntate motus & non ab alio. Idem tenet Gabriel
Palude dicit quòd hoc est ex institutione ecclesiæ solum quae potest dirimire matrimonia inquantum sunt contractus quidam, quae tamen seclusa institutione ecclesiae essent vera matrimonia. Hoc dicit. 4. d. 28. q. 1. ar. 3. Item
tenet Maioris. 4. d. 29. q. 2. Vtrumque
est probabile. Vocatur autem metus
cadens in virum constantem metus mortis, cruciatus: vt dicitur in cap. cum dilectus, de his quæ vi, metus ve causa fiunt.
Metus stupri in muliere, si quis vellet
eam opprimere vt contraheret, & ipsa hoc timens contrahit: nullum est matrimonium. Metus vinculorum, & seruitutis. De seruitute habetur in lege
isti quidem. ff. qui metus causa. Et insti|tu. titulo, eo. §. 1. 2. &. 3. De vinculis habetur in lege nec timorem. ff. eodem titulo. Et etiam metus eorum malorum quæ
istis æquiparantur. Sed quæritur si quis
contraxit metu cadente in virum constantem, & posteà consumauit copulam, an sit matrimonium? Dico quòd
si consentit voluntariè est matrimonium. Si verò non consentit non est
matrimonium.
Parentes non possunt cogere filios ad matrimonium
¶ QVÆritur, an parentes possint cogere filios suos ad matrimonium non
expectato eorum consensu? Respondetur
quod non. Quia matrimonium est actio
personalis & requirit proprium consensum. Possunt tamen parentes ante
legitimam ætatem filiorum pacisci pro
eis: & si illi quandò venerint ad legitimam ætatem non contradixerint, sponsalia reputantur: quia patres sunt procuratores eorum. Sed vtrum filij teneantur obedire parentibus in matrimonio
| accipiendo quas parentes mandant, vel
an peccent mortaliter contrahentes
sine consensu parentum? Respondeo quod
liberi contrahentes sine consensu parentum (imo etiam ipsis inuitis) non
peccant mortalitèr secluso scandalo.
Quia licet teneantur eis obedire non
tamen in matrimonio, in quo vno sunt domini
sui. Et si aliquae leges dicant contrarium
como la ley de Toro que manda quod tales
exhæredentur. Dico quod leges ciuiles non
habent vim circa matrimonia nisi sint
acceptatæ in iure canonico, hæc autem
non est acceptata: imo nec in foro contentioso iudicatur secundum eam: non est dubium. Vide de hoc Couarrubias. 2. parte desponsalibus capit. 3. §. 8.
Error personæ quando impediat matrimonium
¶ QVæritur, vtrum error personæ impediat matrimonium? Respond. Magis.
4. d. 30. & omnes dicunt quòd sic. Error
personæ vt in Iacob. Error conditionis personæ: vt si puto me contrahere
| cum libera & contraho cum ancilla, non
tenet matrimonium. Error personæ
impedit de inre naturali, quia tollit consensum. Iacob enim non consenserat
in Lyam. Error conditionis impedit
iure positiuo, vt patet in ca. proposuit
de coniugio seruorum. Factum est autem
hoc ab ecclesia rationabiliter. Quia
contrahens cum serua manet quodammodo seruus, & filij manent serui: non est
autem æquum quòd quispiam sine culpa
sua puniatur tam graui poena. Alij errores qualitatis, & fortunæ non impediunt matrimonium: vt si putem eam pulchram & est deformis, diuitem & est
pauper, sanam & est ægra, bonam & est
mala &c. Si verò seruus putet se contrahere cum libera, & si illa sit ancilla, tenet matrimonium: vt dicit sanctus
Thomas in additionibus quæstione,
52. articulo. 1. ad primum.
Matrimonij vsus propter delectationem est peccatum veniale.
¶ QVÆRItur, an vsus matrimonij
| propter solam delectationem sit peccatum. Respondeo secundùm omnes
quòd sic. Quia omnis actus qui non habet bonum obiectum est malus, sed talis actus non habet bonum obiectum
nam delectatio cum sit quoddam naturale, nullum obiectum bonum dicit,
ergo ille actus non est bonus: & sic saltim erit occiosus, & per consequens venialis: cum secundum. S. Tho. non detur
actus indifferens in indiuiduo. Item talis actus est abusus matrimonij, ergo
est peccatum. Antecedens patet, quia matrimonium non fuit institutum ad illud, sed ad generandam prolem. Idem
est de eo qui commedit propter solam
delectationem: quia commestionis finis non est ille sed sustentatio.
Vsus matrimonii ad vitandam tentationem, an sit peccatum
¶ QVæritur, vtrum vsus matrimonij
propter vitandam tentationem carnis
in se ipso, sit peccatum? sanct. Tho. 4.
d. 31. q. 2. ar. 2. dicit quod est veniale. Quia
| non fuit ad hoc institutum sed ad bonum fidei, putâ ad reddendum debitum
vel ob prolem generandam. Et hæc est
opinio ferè omnium sanctorum super illud. 1. Corinthio. 7. hoc autem secundum indulgentiam dico, quia indulgentia est de peccato veniali. Sed
forte intelligendus est. S. Tho. vt ait
Palude quandò habet alia remedia ad
sedandam passionem: putâ orationem,
vel ieiunium &c. Si verò non sit aliud
remedium, licitum erit accedere propter
illum finem. Idem dicendum est de illo qui accedit propter abundantiam
seminis quæ impedit sanitatem, de quo,
Sanctus Tho. vbi supra ad vltimum dicit quod
est veniale. Albertus autem dicit quòd
est licitum sic accedere.
Abusus vxoris peccatum est.
¶ QVÆritur, an abusus vxoris sit
peccatum mortale? Respondet sanctus
Tho. quòd si sit extra vas foemineum
est mortale, & non est dubium de hoc.
| Si autem sit intra vas dubitant doctores
an si foemina supergrediatur viro sit
mortale? Caietanus ait quòd si ex hoc
impeditur generatio est mortale. Et
ita dicunt omnes doctores. Albertus
magnus dicit quòd potest isto modo
sequi generatio. Quia matrix non solùm est receptiua, sed & attractiua: &
ideò credo quòd non est mortale. Et
idem putat Siluester verbo debitum
coniugale. §. 4. Dicit tamen quòd tales sunt grauitèr reprehendendi.
Oscula & tactus coniugatorum non sunt peccata mortalia.
¶ QVÆritur, an oscula, amplexus, et
tactus inter virum & vxorem sint peccatum? Respondeo secundum Caietanum
& Siluestrum, & omnes alios benè sentientes, quòd omnes prædicti actus quamtumcunque videantur impudici, si vltimatè ordinantur ad copulam, non sunt
peccata. Et etiam si non ordinentur ad
congressum ipsum non erunt mortale, dummodo fiant sine periculo pollu|tionis extra vas. Si enim sunt cum tali periculo erunt mortale. Sine illo autem vel erunt veniale, vel nullum peccatum. Aduertant in hoc confessores
nec sint nimis soliciti in interrogatione horum quæ inter coniuges fiunt.
Nec curent quòd confiteantur de his venialibus: melius est enim quod ea sileant.
Et admonendi sunt coniuges quód non
tenentur illa confiteri: nisi quandò sunt
mortalia. Et instruantur quandò committunt mortale, & quandò non.
Coniuges tenentur sibi inuicem reddere debitum.
¶ QVÆRITVR, vtrum coniuges teneantur reddere debitum sub
poena peccati mortalis? Respondeo
secundùm omnes quód sic. Quia corpus vxoris est viri & econtra, & ob id
iniuriam facit qui negat alteri quòd
suum est. Et si quidem vir periclitetur de incontinentia debet vxor reddere statim debitum: quia esset periculum in mora. Si autem non sit hoc
| periculum non est mortale, si per aliquod breue tempus differat. Neuter
tamen coniugum tenetur reddere debitum cum detrimento salutis, vel propriae personæ. Vnde si sit maritus lleprosus, ó con mal de bubas, si est periculum
iudicio medicorum, non tenetur reddere. Quia licet capit. 2. de coniuga. leproso, dicatur quòd non potest mulier
sana relinquere maritum leprosum, &
quòd tenetur reddere debitum: tamen
intelligendum est quandò hoc potest
fieri sine infectione ipsius vxoris.
Vir accederis ad vxorem menstruatam an peccet mortalitèr.
¶ QVÆritur, vtrum quandò mulier
patitur menstruum, & sanguinis fluxum, possit vir petere debitum, &
illa teneatur reddere? Videtur quod non.
Quia in lege veteri erat prohibitum, &
Hieronymus dicit super Esaiam. 44. quod
si conceptio fiat tempore menstrui, proles nascitur leprosa, maculosa, & debilis, quod & approbant naturales, ergo
| S. Tho. 4. d. 32. q. 2. ar. 2. dicit duo. Primò quod in lege veteri erat mortale, nam
erat præceptum in contrarium, Leuitici. 18. Secundò dicit, quod praeceptum illud
partim erat ceremoniale, & partim
morale: & ideò etiam nunc obligat ex
ea parte qua est morale, & ex damno
quod sequitur in prole. Pro huius igitur declaratione ponit. S. Tho. distinctionem. Duplex est sanguinis fluxus
in mulieribus. Quidam innaturalis &
perpetuus, sicut erat ille quem patiebatur mulier quae tetigit fimbriam Christi. Et si vxor talem fluxum patiatur,
licitum est quod reddat & petat debitum.
Quia melius est quod sequatur foetus defectuosus quam quod nullus sequatur. Alius est
fluxus naturalis, qui prouenit in quolibet mense. Et tunc non debet exigere, quia posteá manet tempus. Si autem
vir nesciens illud petat debitum, respondeat ipsa quod non benè habet. Non tamen
| debet dicere se menstruatam esse: vt
ait sanctus Tho. quia viri facilitèr ægre
ferunt illud & concipiunt horrorem
de mulieribus, & ne hoc sequatur debent potius hoc tacere mulieres, vel
alia via se excusare: quia debet dari opera vt inter eos amor crescat. Tamen
si maritus instet, illa non multum repugnet, sed reddat debitum propter
periculum corruptionis in viro. Et quoniam non est certum quod ex tali concubitu sequatur proles infecta, vel si sequatur hoc erit raro, ideó maritus accedens ad vxorem menstruatam, vel illa petens ab eo debitum non peccant mortalitèr: quicquid dicat Silvester sed erit peccatum veniale: vt dicit Caietanus in summa, & Palude. Et ita tenendum est.
Sponsa ante ecclesiæ benedictiones non tenetur reddere debitum sponso petenti.
¶ QVÆritur, an sponsa ante benedictionem ecclesiæ teneatur reddere debitum marito petenti? Respondetur quod infra duos
menses ante benedictionem ecclesiæ
| post matrimonium de præsenti non tenetur reddere debitum. Quia dantur illi ad
hoc quod si voluerit religionem ingredi, intret. Nec etiam post illos duos menses tenetur reddere ante benedictionem ecclesiæ: sicut nec tenetur marito petenti in
ecclesia. Quia vtrumque est prohibitum.
Accedere ad vxorem in festo an liceat.
¶ In magnis festiuitatibus dicunt sancti, quòd non debent conuenire inuicem. Quia oportet vacare diuinis. Si
tamen de facto conueniant, licet sit aliqua irreuerentia non tamen est mortale, & sancti consulunt quòd melius
est. Vir autem qui habuit rem cum
propria vxore nocte præcedente communionem, melius faciet non communicando illo die: sed differat in alium diem, & idem de vxore. Si autem
communicent non erit mortale, sed
veniale propter irreuerentiam.
Accedere ad vxorem in ecclesia tempore belli, an liceat.
¶ In loco autem sacro non licet accedere
ad propriam, quia pollueretur ecclesia.
| Tempore tamen belli quando morantur in ecclesia per multum tempus dicit Caiera.
opusc. 16. quæstionum, &. 14. dubio. 4.
& Palu. 4. d. 32. quòd non licet vllo modo accedere ad suam etiam vxorem.
Maio. ait quòd illo tunc licet. Et Siluester dicit quòd si timeatur corruptela
in viro liceret vxori reddere ei debitum
Hoc est probabile & fortè verum. Sed
opinio Caietani est securior.
Coniuges an possint continentiam vouere.
¶ QVæritur, vtrum coniuges possint vouere continentiam? Respondetur. Primò quod hoc
non expedit si sint in iuuentute propter periculum. Secundò dico quod si ex
mutuo consensu hoc fecerint, licitum
est, & votum tenet. Sed vtrum alter solus
possit vouere. Dico quód malè faciet,
quia est in iniuriam alterius. Sed quæritur, an si fecerit votum vir, possit nihilominus reddere debitum? Sanctus Tho. in
additionibus ad tertiam partem. q. 53.
ar. 1. 4. dicit quod tunc tenetur reddere, &
| licitum est ei exigere: cum Paulus dicat
nolite fraudare inuicem. Et non debet
vir ponere se in tali statu quòd non sit
potens releuare vxorem ab honere petendi debitum. Caieta. li. 16. quæstionum,
q. 16. dicit quod tale votum tenet. Et vir non
potest petere, licet tamen & tenetur reddere.
Idem dicit Paludanus. Sed mihi magis placet
opinio. S. Tho. Et ita tenendum est.
In matrimonio rato non consumato, an possit papa dispensare.
¶ QVÆritur, vtrum papa possit dispensare in matrimonio rato non consumato? Communis opinio canonistarum est
quòd potest, & quod sic dispensati possunt
transire ad secundas nuptias ex iusta
& rationabili causa ad petionem amborum coniugum. Hoc Ioannes Andreas super cap. ex publico in suis nouellis. Et Archidiaco. in cap. qua propter. 27. q. 2. Et Benedictus in capi. ex
publico. Siluester allegat pro hac opinione summam angelicam. S. Antoninus. 3. p. titu. 1. cap. 22. videtur esse cum
| canonistis, & dicit se legisse bullas Martini quinti, & Eugenij. 4. in quibus dispensatum est circa hoc. Et Caietanus
quodlibeto. 1. q. 13. tenet quòd papa potest dispensare. Hæc opinio videtur probabilis, sed malo tenere cum opinione communi quòd papa non potest dispensare. Nam Paulus dicit. 1. Corinthio. 7. his autem qui matrimonio coniuncti sunt, præcipio non ego sed dominus
vxorem à viro non recedere. Et Matthæi. 19. quos Deus coniungit homo
non separet. Et cum Christus dixerit ibidem quod non licet vxorem dimittere nisi
propter fornicationem, iam inuenire
tur alia exceptio: scilicet dispensatio papæ. Teneamus igitur cum tota caterua
theologorum quód papa non potest
dispensare in matrimonio rato. Vide
Siluestrum verbo diuortium. §. 1. &. 4.
Impedimenta matrimonii duplicia quædam dirimentia alia impedientia
¶ QVÆritur, de impedimentis matrimonij. Sunt quidem aliqua quæ impe|diunt matrimonium, tamen si fiat factum tenet: vt est tempus in quo matrimonium fieri prohibetur, & tamen
si fiat in diebus prohibitis factum tenet.
Alia sunt impedimenta quæ impediunt
matrimonium faciendum & dirimunt
factum: & hæc sunt sexdecim in his
versibus contenta. Error, conditio, votum, cognatio, crimen, cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas. Si sis
affinis, si fortè coire nequibis, haec facienda vetant conubia, facta retractant.
Agamus igitur de his omnibus.
Impotentia perpetua dirimit matrimonium
¶ QVÆRItur, an si fuerit aliquis impotens ad concubitum teneat matrimonium cum illo? Respondeo, quod duplex
est impotentia. Quædam perpetua, &
hæc tam in viro quam in foemina irritat matrimonium: vt si spado contrahat matrimonium non tenet. vt in ca. 1. de frigidiset
maleficiatis. Si autem post matrimonium
superueniat impedimentum non irritat
| matrimonium. Nam quod semel fuit matrimonium semper erit firmum. Et hoc
impedimentum iure naturali irritat
matrimonium: sicut iure naturali prohibentur duæ foeminæ contrahere inuicem. Sed quomodo cognoscetur, an talis impotentia sit perpetua? Respondeo
quod debent esse per trienium iuncti, &
dare operam rei vxoriciæ: & si post trienium constet de impotentia alicuius,
debent separari: vt habetur in cap. laudabile, in illo titulo. Sed si statim possit agnosci quod sit impotentia perpetua,
statim debent separari. Vide Siluestrum
verbo matrimonium. 8. §. vltimo.
Pueri ante decimum quartum annum non possunt contrahere
¶ QVÆritur, de pueris habentibus quidem vsum rationis, an possint contrahere ante decimumquartum annum? Respondetur quod non. Quia est determinatio ecclesiæ quod pueri ante decimumquartum
annum, & puellæ ante duodecimum non
possint contrahere: vt patet in ca. pube|res, & cap. continebatur de sponsa. im
pube. quod fuit determinatum propter
rationem Aristoteles dicentis quod ante illam
ætatem non sunt habiles ad generandum.
Si tamen ante prædictam aetatem contrahant, quamuis non sit matrimonium sunt
sponsalia, ex iuris dispositione, & tenentur posteà contrahere: vt patet in cap.
vnico de despons. impube. li. 6. Si autem
parum ante legitimam aetatem contrahant &
consument matrimonium, vt putâ vir in
anno. 13 & foemina in. 11. erit verum
matrimonium: vt habetur in ca. de illis. 2
de desponsatione impube. Et etiam citra iuris determinationem, patet quod sit
ibi verum matrimonium quia illa erant
sponsalia & copula superueniens facit matrimonium, ergo. Et si sint iam habiles ad generandum etiam si non consumauerint erit matrimonium, malitia ætatem supplente. vt etiam ait textus. Sponsalia verò ex iuris dispositio|ne possunt celebrari in septenio, & etiam
si sint prope septenium: vt tenet. S. Tho
4. d. 27. & est communis opinio, licet
Panormitanus teneat contrarium.
Maleficium et ligamen impedit ma trimonium.
¶ SEquitur aliud impedimentum scilicet maleficium quod aliquandò arte
dæmonis (de quo ait Iob quòd non est
potestas super terram quae comparetur
ei) inuenitur inter coniuges. Potest
enim maritum reddere frigidum, &
facere ne possit membrum arrigere,
& impedire decissionem seminis, applicando actiua passiuis. Quanuis posset esse tantus amor inter coniuges,
quòd eorum calor præualeat & superet ea quæ dæmon aponit vt infrigidet. Vnde dicit Albertus magnus quod
ista maleficia maximè contingunt circa rusticos.
¶ QVæritur ergo an hoc ligamen impediat matrimonium? Respondetur quod si
hoc contingat post matrimonium fa|ctum non impedit. Si verò ante matrimonium tunc si est perpetuum impedit, si autem sit temporale non impedit: sic
habetur in ca. vltimo de frigidis. Cognoscetur autem hoc maleficium si possit cum aliena & non cum propria. Et
debent simul habitare per trienium
& si non possint conuenire: tunc reputabitur maleficium perpetuum.
Amentia & furia an impediat matrimonium
¶ QVaeritur, an amentia seu furia impediat matrimonium? Respondeo quod amentes non
possunt contrahere, & si contrahant, matrimonium non tenet. Quia ad matrimonium requiritur consensus & vsus rationis,
quo illi carent. Item nemo se potest ad aliquid
obligare nisi voluntariè, & liberè, isti
autem non habent libertatem arbitrij, ergo.
Ad irritandum verò matrimonium non sufficit quod amentia praecesserit, vel sequatur
ipsum matrimonium: sed requiritur quod sit amens
tempore quo contrahit. Si autem post matrimonium contractum vir inciderit in amentiam,
| non dirimitur matrimonium: & puto probabilissimum quod tunc non teneatur vxor
reddere debitum marito petenti, quia
non liberè petit: nisi timeat corruptelas alias in viro et quòd quaerat alienas
Crimen incestus impedit matrimonium
¶ QVÆritur, de impedimento criminis quod est incestus, an si quis cognouit aliquam & posteà contrahit cum sorore eius teneat matrimonium. Respondetur
quod crimen incestus duplicitèr impedit
matrimonium. Vno modo propter affinitatem quia est affinis illius cum qua
contrahit intra quartum gradum: & de
hoc dicemus infra. Alio modo habet
impedire matrimonium ex hoc quod cognouit consanguineam eius cum qua contrahit, & de hoc quærimus vtrum tale crimen incestus impediat matrimonium?
Respondet S. Tho. in additio. q. 58. ar. 4
quod si quispiam cognouit consanguineam
vxoris ante matrimonium contractum, et
etiam post sponsalia, debet matrimonium
| separari propter affinitatem quam contraxit cum sua sponsa cognoscendo consanguineam eius. At si talis incestus sequator
post matrimonium iam contractum & consumatum non dirimit illud, sed in poenam peccati non potest vir petere debitum à propria vxore, & si petat peccat mortalitèr: nec vxor tenetur ei reddere debitum. Si tamen vxor petat, ille tenetur reddere. Quia vxor non debet
puniri pro peccato viri. Habentur de
hoc plura capita, in titulo si quis cognouerit consanguineam vxoris suæ. Et
32. q. 7. ca. si quis viduam, & ca. qui dormierit, & cap. concubuisti. Verum est
quod si quis ignorans esse consanguineam
vxoris suae accederet ad eam, quod poterit
petere debitum ab vxore, quia illud non
fuit peccatum incestus, sed fornicationis. Hoc dicunt docto. & Palu. 4. dis.
34. q. 1. ar. 2. Idem etiam dicendum est si mulier cubuit cum consanguineo mariti in|tra quartum gradum: eadem enim poena punietur qua maritus, scilicet quod non poterit
exigere, & tenebitur reddere debitum.
Fornicantem vxorem, potest dimittere nisi in aliquibus casibus.
¶ QVÆritur, an causa fornicationis
possit vir vxorem dimittere? Respondetur
quod sic. Est enim expressum in euangelio Matthæi. 19. & est secundum ius naturale, quia oportet quod maritus sit certus
de prole sua, quod non potest certo sciri si sit adultera vxor. Item quia matrimonium est contractus & dant sibi inuicem fidem coniuges, ergo altero frangente, alius remanebit liber. Excipiuntur aliqui casus ab hac regula. Primus
si ambo commisserint adulterium, quia
iam est ibi recompensatio. Iste casus
& alij sequentes sunt expressi in iure.
32. q. 6. per totam. Secundus si maritus
propriam vxorem prostituerit pro pecunia, vel alia re. Hic ponitur in capi.
discretioni de eo qui cognouit consanguineam vxoris suæ. Addit Palude,
| quòd idem est iudicium si ipse maritus
viderit & non prohibuerit. Tertius
vbi vxor putans se cum viro congredi
decepta est ignorantèr, aut contraxit
putans esse mortuum. Hoc habetur in
cap. cum per bellicam. 34. q. 1. &. 2. & ibidem ca. in lecto. Quartus si fuerit vi oppressa, vt habetur in cap. proposito. 32
q. 5. Quintus si vir postquam reconciliatus est vxori cognouerit eam: tunc non
poterit eam relinquere, vt dicitur. 32.
q. 1. cap. 1. &. 2. & in lege crimen cap. de
adulte. Sextus si vxor infidelis ab eo
repudiata contraxerit cum aliquo, &
posteà veniant ambo ad fidem, debent
iterum conuenire: extra de diuortio
capit. gaudemus. §. vltimo.
Vir quando tenetur vxorem adulteram dimittere.
¶ QVÆRItur, an vir teneatur dimittere vxorem adulteram? Respondetur quod non
sed potest cum ea manere, nisi vxor sit
adeò incorregibilis quod ratione scandali ne maritus in peccatis eius videatur
| consentire: tunc enim tenetur ab ea separari. Hæc verò separatio ab vxore
adultera, quo ad thorum quidem potest fieri sine iudicio ecclesiæ, quo ad habitationem verò non. Ita tenent omnes docto. Limitat tamen Siluest. verbo diuor. 8. quod illum
est verum quando adulterium est occultum: si
enim sit notum quod adultera illa cum moecho
plures dies habitauerit, tunc sine licentia ecclesiæ potest ab ea separari quo
ad habitationem. Patet ex ca. significasti, de diuortijs, vbi est casus expressus
Idem tenet Ioan. Andre. in ca. plerumque
de donatione inter virum & vxorem
Ordo impedit matrimonium
¶ QUÆritur, an ordo impediat matrimonium? Respondeo quod sic, sed solum de iure
positiuo. Vnde etiam dicit. S. Tho. quod papa ex rationabili causa potest dispensare. Nec Græci sacerdotes vtentes vxoribus faciunt contra ius diuinum. Dico
igitur quod sacerdos, diaconus, & subdiaconus, non possunt contrahere, quia est
| prohibitum ab ecclesia. Si autem contrahant, matrimonium est ipso facto nullum.
Si verò post matrimonium ratum quispiam
ordinetur, non dirimitur matrimonium,
sed tenetur manere cum vxore: vt patet in extrauagante antiqua Ioan. 22.
Occidens vxorem vt contrahat cum concubina, non potest cum ea contrahere.
¶ QVÆritur, an si quis occîderit propriam vxorem vt contrahat cum concubina, matrimonium sit validum? Rspondetur quod tale matrimonium est irritum
& nullum ex determinatione ecclesiæ
in ca. super hoc, de eo qui duxit in matrimonium quam polluerat per adulterium. Sed si econtrario vxor virum occîderit vt contrahat cum adultero, matrimonium tenebit: quia in iure de hoc
nihil est cautum. Si verò aliquis dederit fidem concubinae quòd vxore mortua contrahet cum illa, non potest contrahere cum ea. Vide iura in illo titulo de eo qui duxerit &c. At si quispiam
occîderit vxorem deprehensam in adulterio, peccat mortalitèr secundùm sanctum
Tho. quanuis iura hoc non puniant.
Si verò talis adultera sit iam à iudice
damnata ad mortem, poterit maritus eam
occîdere sicut lictor: quicquid dicant
canonistæ. Non potest tamen maritus
ad hoc cogi sicut lictor.
Votum simplex & solenne impedit matrimonium, sed diuersi mode
¶ QVÆritur, vtrum votum impediat
matrimonium? Respondetur quòd duplex
est votum. Quoddam est solenne, alterum verò simplex. Votum solenne impedit contrahendum & dirimit contractum. Votum autem simplex impedit contrahendum, sed non dirimit
contractum. Sunt de hoc multa iura
expressa in titulo de voto. Et qui post
votum simplex castitatis contraxit, peccat quotiescunque exigit debitum, potest tamen reddere non solùm quandò
vxor petierit, sed etiam quandocunque
sibi videbitur honestum accedere ad
eam, aut quando senserit quod ipsa vult, aut quod
| eget, aut quòd est periculum incontinentiæ: vt dicit sanct. Tho. in additionibus
q. 83. ar. 1. ad quartum.
Fidelis cum infideli contrahere non potest.
¶ QVÆritur, an cultus disparitas
(hoc est infidelitas) impediat matrimonium? Respondeo, quòd inter infideles sunt vera matrimonia. Et ita tenent
omnes, & est determinatio ecclesiæ
in cap. gaudemus de diuortijs. Secundò dicit. S. Tho. quód inter infideles non
est tâm perpetuum, & tam indisolubile
matrimonium, sicut inter fideles: quia
non est sacramentum, ac proindè nec
confert gratiam: sed est quidam contractus
humanus. Si autem contrahat fidelis cum
infideli matrimonium nullum est de iure
positiuo, quia est prohibitum ab ecclesia: vt patet in concilio Tolleta. 4. ca.
62. & in concilio Agatensi. cap. 67.
Cognatio carnalis in quibus gradibus impediat matrimonium
¶ QVÆRITVR, an Cognatio carnalis impediat matrimonium?
Respondeo, primò quod iure naturali
| prohibiti sunt parentes contrahere cum
liberis. Nam omnes homines, etiam gentiles damnant talia connubia: nec de hoc quispiam
dubitat. Et sunt egregiæ rationes assignatae in sacra scriptura. Vide. S. Tho.
& etiam cum alijs descendentibus &c.
Item in primo gradu transuersali inter
fratres & sorores, probabile est quod est
contra ius naturale. Prohibiti verò sunt
ab ecclesia quatuor gradus, qui irritant
matrimonium: vt patet in cap. non debet de consanguinitate & affinitate.
Affinitas vsque ad quartum gradum impedit matrimonium.
Fuerunt antiquitus prohibiti septem
gradus: vt patet. 35. q. 5. Papa tamen potest
dispensare in gradibus qui non sunt
prohibiti iure naturali: vt sit pax inter
familias, vel ob confederationem regno
rum: vel ob aliam ratioonabilem causam.
In 4. autem gradu causa rationabilis
est quod ipsi contrahentes petant. Dispensatio tamen in gradibus iure humano prohibitis fieri solita, successit causa quæstus:
| nihilominus tenet. De computatione consanguinitatis vide Siluestrum, & alios
¶ Impedit etiam matrimonium affinitas,
vsque ad quartum gradum: vt patet in
ca. non debet de consanguinitate & affinitate. Et non solùm affinitas inter consanguineos vxoris, sed etiam inter consanguineos scorti, & concubinæ meæ.
Quamuis (vt credo) hæc vltima affinitas
contrahatur propter ius humanum & non
ex natura rei vt prima. Est autem regula
ad computanda affinitatem quod in eodem
gradu sum affinis Petro in quo vxor
eius est mihi consanguinea.
Publica honestas ex sponsalibus impedit matrimonium vt affinitas.
¶ De impedimento publicae honestatis causato ex sponsalibus de futuro,
dico quod est vinculum inuentum ab ecclesia, quæ decreuit quod per hoc quod aliquis
contraxit sponsalia cum Maria, non possit contrahere cum consanguinea eius vsque ad
quartum gradum. Et impedit matrimonium
eodem modo ac affinitas: vt patet in ca.
| ex sponsalibus de sponsalibus libr. 6.
Parentes an teneantur allere filios illegitimos.
¶ QVÆRItur, an parentes teneantur allere filios illegitimos? Respondetur
quòd non est dubitandum quin tam pater quam mater teneantur allere filios qui
nondum attingerunt vsum rationis. Quia
omnes gentes putant damnabile relinquere filios in ætate infantili in qua
non possunt sibi victum quærere. Et
si exponant eos vt ab alijs allantur, videtur certe quòd peccent mortalitèr.
Secundó dico quod considerando prædictos filios postquam habent vsum rationis,
est distinguendum. Nam quidam filij illegitimi sunt qui vocantur naturales, soluti cum soluta, suscepti ex concubina. Alij
sunt ex concubito damnato, vt suscepti
ex adultera, vel moniali, qui vocantur
spurij. Et in iure determinatur quód
parentes teneantur allere primos filios
qui habentur á concubina tanquam ab
vxore. Alios vero filios spurios non te|nentur parentes allere. Et in poenam
illius damnati cohitus prætereuntur
in testamentis: vt homines ab huiusmodi concubitu pessimo arceantur.
Amicus cui pater reliquit bona pro filio spureo tenetur illa ei dare & spurius licitè recipit
SED quid de casu qui sæpè est in vsu
ego habeo filiam spuriam quam non
possum instituere hæredem, quia leges
hoc vetant, voco amicum meum & constituo eum hæredem tali pacto, quod omnia
bona det filiæ meæ, vtrum talis amicus
teneatur dare bona illa filiae? & vtrum
filia cum bona conscientia possit ea retinere, accipere & possidere, postquam lege municipali prædicta bona sunt vallata? Respondeo quod omne promissum est
de iure naturali ad implendum, & ideò
talis amicus in foro conscientiæ tenetur dare ea bona filiæ meæ: si rex illa
non confiscauerit: & illa licitè recipiet,
& possidebit licitè in foro conscientiæ, non est dubium.
Cognatio spiritualis impedit matrimonium
¶ QVÆritur, an cognatio spiritualis
| impediat matrimonium? Cognatio ista
spiritualis diffinit â S. Tho. & alijs, quod
sit propinquitas quædam orta ex hoc quod
aliquis confert sacramentum, vel tenet
aliquem ad suscipiendum sacramentum
baptismi scilicet, vel confirmationis.
Triplex est igitur cognatio spiritualis
Quædam quae vocatur paternitas, quae est
inter regenerantem & regeneratum:
& capio regenerationem vt se extendat
ad confirmationem, nam in proposito
idem est iudicium de confirmante & de baptizante, & talis non potest contrahere cum
baptizato, vel confirmato, & cum vxore eius iam ab eo cognita, & cum filijs eorum. Secunda vocatur compaternitas,
quae est inter patrem spiritualem, & patrem
naturalem & matrem naturalem. Vide
capit. primum de cognatione legali libro. 6. vbi omnia ista ponuntur.
Cognatio legalis impedit ma trimonium
¶ COgnatio legalis contrahitur per
hoc quod quis adoptat sibi filium. Et sunt
| duæ species huius cognationis, scilicet
paternitas, & fraternitas. Paternitas contrahitur inter adoptantem & filium adoptiuum, qui quidem non possunt contrahere. Fraternitas verò contrahitur inter filios naturales adoptantis, & inter
adoptiuum. Et etiam impedit matrimonium si filius adoptiuus transit in potestatem adoptantis: sed si non transit
(quod fit quandò adoptans moritur,
vel quandò adoptatus emancipatur
ab adoptante) tunc potest contrahere
cum filiabus adoptantis: vt patet in capit. si qua de cognatione legali.