QVÆSTIO LXIIII. De Homicidio.
DE hac materia disputant Scholastici
in. 4. distin. 15. Alexan. Alen. in. 3. par.
quæst. 34. Durandus in. 1. Sent. distinct. 47.
quæst. 4. & in 3. Senten. dist. 37. quæst. 1. Magister Soto lib. 5. de iustitia & iure. Summistæ in verb. homicidium. & Iuristæ in titulis
de homicidio.
POSTEA considerandum est
de vitijs oppositis commutatiuæ iustitiæ. Et primò considerandum est de peccatis, quæ committuntur circa inuoluntarias commutationes: secundo de peccatis quæ
committuntur circa commutationes voluntarias. Committuntur
autem peccata circa inuoluntarias
commutationes per hoc, quòd aliquod nocumentum proximo infertur contra eius voluntatem. Quod
quidem potest fieri dupliciter, scilicet facto & verbo. Facto quidem
cùm proximus læditur vel in persona propria, vel in persona coniuncta, vel in proprijs rebus. De his ergo per ordinem considerandum est.
Et primò de homicidio per quod
maximè nocetur proximo. ¶ Et circa hoc quæruntur octo.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm occidere quæcunque viuentia sit illicitum.
AD Primum sic proceditur.
Videtur quod occidere quæcunque viuentia sit illicitum. Dicit enim Apostolus ad Roman. 13. Qui ordinationi Dei resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Sed per ordinationem diuinæ
prouidentiæ omnia viuentia conseruantur, secundùm illud Psalm.
146. Qui producit in montibus fœnum, & dat iumentis escam ipsorum, ergo mortificare quæcunque
viuentia videtur esse illicitum.
¶ 2 Præterea. Homicidium est
peccatum ex eo, quòd homo priuatur vita. Sed vita communis est omnibus animalibus & plantis: ergo
eadem ratione videtur esse peccatum
occidere bruta animalia & plantas.
¶ 3 Præterea. In lege diuina non
determinatur specialis pœna nisi
pro peccato. Sed occidenti bouem
vel ouem alterius, statuitur pœna
determinata in lege diuina: vt patet Exod. 22. ergo occisio brutorum
animalium est peccatum.
SED contra est, quod August.
| dicit in 1. de Ciuit. Dei. Cùm audimus, Non occides, non accipimus
hoc dictum esse de fræneticis: quia
nullus eis est sensus, nec de irrationalibus animalibus: quia nulla nobis ratione sociantur. Restat ergo
vt intelligamus de homine quod
dictum est, Non occides.
RESPONDEO dicendum,
quòd nullus peccat ex hoc, quòd
vtitur re aliqua ad hoc, ad quod est.
In rerum autem ordine imperfectiora sunt propter perfectiora: sicut
etiam in generationis via, natura
ab imperfectis ad perfecta procedit. Et inde est, quòd sicut in generatione hominis prius est viuum,
deinde animal, vltimò autem homo: ita etiam ea quæ tantum viuunt,
vt plantæ, sunt communiter propter
animalia, omnia autem animalia
sunt propter hominem. Et ideo si
homo vtatur plantis ad vtilitatem
animalium, & animalibus ad vtilitatem hominum, non est illicitum,
vt etiam patet per Philosophum
in 1. Politicor. Inter alios autem vsus
maximè necessarius esse videtur, vt
animalia plantis vtantur in cibum,
& homines animalibus, quod sine
mortificatione eorum fieri non potest. Et ideo licitum est & plantas
mortificare in vsum animalium, &
animalia in vsus hominum ex ipsa
ordinatione diuina. Dicitur enim
Genes. 1. Ecce dedi vobis omnem
herbam & vniuersa ligna, vt sint
vobis in escam & cunctis animantibus terræ. Et Gen. 9. dicitur: Omne quod mouetur & viuit, erit vobis in cibum.
AD primum ergo dicendum, quod
ex ordinatione diuina conseruatur
vita animalium & plantarum, non
propter seipsa, sed propter hominem. Vnde, vt August dicit in 1.
de Ciuit. Dei. Iustissima ordinatione creatoris & vita & mors eorum,
nostris vsibus subditur.
AD secundum dicendum, quòd
animalia bruta & plantæ non habent vitam rationalem, per quam
à seipsis agantur, sed semper aguntur quasi ab alio, naturali quodam
impulsu. Et hoc est signum, quòd
sunt naturaliter serua, & aliorum
vsibus accommodata.
AD tertium dicendum, quòd
ille qui occidit bouem alterius, peccat quidem: non quia occidit bouem, sed quia damnificat hominem
in re sua. Vnde non continetur sub
peccato homicidij, sed sub peccato
furti vel rapinæ.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est vnica. Licitum est plantas mortificare in vsum animalium &
ipsa animalia in vsum hominum.
COMMENTARIVS.
DVbitatur primò breuiter de veritate
conclusionis. Et arguitur primò contra illam. Præceptum Decalogi vniuersaliter positum est: non occides, ergo nulla occisio est licita.
Arguitur secundò ex D. August. super
Psal. 102. & refertur. 36. dist. c. qui venatoribus. vbi negat venationem licitam esse, ergo
saltem non erit licitum occidere feras syluestres.
Propter primum argumentum, Manichæi
negabant esse licitum interficere bruta, plantas euelere & mortificare. Et aiebant, statum
agricolarum peiorem esse quam vacantium
vsuris. In quo errore fuit August. per nouem
annos, vt ipse deplorat lib. 3. confess. cap. 3.
refert etiam D. Tho. in. 1. Sent. d. 39. q. 2. ar. 2.
| suo tempore fuisse hæreticos, qui dicerent
peccatum esse, bruta occidere propter primum argumentum, scilicet, quia diuina prouidentia conseruat illa. Nihilominus conclusio Diui Thomæ certissima est non solum lumine naturali: sed etiam lumine fidei, vt patet
ex testimonijs citatis in fine articuli. Et confirmatur, quia Gen. 1. dictum est homini vt
dominaretur bestijs terræ & piscibus maris
& volatilibus cæli: si autem non esset licitum horum occidere aliquod non magis dominaretur
illis quam stellis cæli: ergo item in Psal. 8. dicitur, omnia subiecisti sub pedibus eius, qui
locus secundum literæ corticem intelligitur
de ipso Adamo. Sed hoc dominium nihil est
aliud quam facultas vtendi rebus istis in proprium vsum, qui non potest esse sine mortificatione viuentium. Ergo &c. Contra istum
errorem scripsit postea D. Aug. libr. 6. contra
Faustum Manichæum, & lib. 2. de moribus
Manichæorum, c. 15. & 14. in lib. de hæresibus ad Quod vult deum, hæres. 46. & libr. 1.
de ciuit. Dei. ca. 20. ¶ Denique probatur conclusio ratione naturali præter illam quæ est
in articulo. quoniam venatio licita est iure naturæ, vt docet Arist. 1. Polit. c. 5. & D. Tho.
in. 1. par. q. 96. ar. 1. & lib. 2. de regimine principum. c. 6. ergo licitum est saltem occidere
feras & animalia syluestria. Et confirmatur.
Quia iure naturæ agricultura concessa est hominibus, vt patet ex consensu omnium nationum
vbi necesse est vt sæpe auferatur vita plantæ,
alioquin homo non poterat vitam propriam
substentare. ¶ Ad primum argumentum respondetur ex Diuo Augustino in vltimo loco citato,
quod illud præceptum intelligendum est de hominis occisione, vt explicabitur art. 2. ¶ Ad
secundum respondetur, quod Diuus Augustus quando
damnat venationem, non damnat illam eo quod
feræ occidantur: sed quia est otiosa vel pernitiosa vel periculosa ipsis hominibus. Quod
si venatores propriæ vitæ caueant, licita est
venatio ferarum quæ vulgo dicitur, monteria.
Imo etiam huiusmodi pugna cum bestijs feris si
fiat cum sufficienti cautela, licita est & vtilis reipublicæ, verbi gratia, quando in plateis publicis equites pugnant cum tauro, hoc enim vtile est reipublicæ: vt nobiles animosiores euadant ad
defensionem reipublicæ. Cæterum aduertendum est, quod ipsis clericis interdicitur huiusmodi venatio vel similis pugna cum bestijs propter decentiam sui status. De qua re videatur
c. episcopum. de clerico venatore. &. c. primum.
ne cler. vel monach. &. c. quorundam. 24. dist.
Verum est tamen vt docet Caiet. in verb. clericorum peccatum, & Syluest. in verb. venatio.
quod si absit temeritas & contemptus status
ecclesiastici non erit peccatum mortale si clericus vadat aliquando ad venandum, quinimo
si hoc raro fiat & animi recreandi gratia, nullum videtur esse peccatum huiusmodi venatio.
Intelligimus autem semper in huiusmodi
exercitio quod nullum sit periculum vitæ, &
propterea in Concil. Trid. Sess. 24. de reformat. c. 12. præcipitur clericis vt abstineant ab
illicitis venationibus: vbi plane insinuatur
quod sint aliquæ venationes clericis licitæ.
DVbitatur secundo circa eandem conclusione; An esus carnium fuerit licitus, &
in vsu ante diluuium? ¶ Arguitur primo pro
parte negatiua. Quoniam Genes. c. 1. concessit
Dominus hominibus in cibum plantas, nulla facta
mentione animalium, vt deseruirent in cibum
hominibus: at vero postea post diluuium
Gen. c. 9. dixit Dominus Noe, omne quod mouetur & viuit erit vobis in cibum quasi olera virentia tradidi vobis omnia. Hinc sumitur argumentum. Igitur signum certum videtur quod homines ante diluuium non vescebantur carnibus, sed oleribus & fructibus arborum: & propterea dixit Deus, quasi olera virentia dedi
vobis omnia: ac si diceret, sicut hactenus pasti estis huiusmodi: poteritis deinceps comedere carnes animalium. ¶ Arguitur secundò.
Non est verosimile quod si homines ante diluuium vescerentur carnibus, comederent eas
crudas more ferarum: sed cum Dominus Gen. 9. tradidit eis potestatem vescendi carnibus, præcipit
modum comedendi, scilicet, excepto quod carnem
cum sanguine non comedetis: ergo ante diluuium non comedebant carnes, alias scirent profecto quomodo essent comedendæ. ¶ Arguitur tertio ex testimonio D. Tho. 1. 2. q. 102.
ar. 6. ad 2. vbi ait, quod post diluuium introductus videtur esus carnium. Et ad Rom. 14. lect.
1. dicit, quòd esus carnium primo concessus fuit
Noe post diluuium. ¶ Denique arguitur. Nam
Dominus antediluuium constituit hominem in quadam
vitæ simplicitate: sed carnes comedere, videtur
pertinere potius ad curiositatem & vitæ deli|tias, vesci autem plantis & fructibus terræ pertinet ad vitæ simplicitatem, ergo ante diluuium
non fuit esus carnium. ¶ De hoc dubio sunt
variæ opiniones. Quidam negant licitum
fuisse carnes comedere ante diluuium. Ita tenet Abul. Gen. 1. q. 36. & Gen. 9. q. 1. vbi citat in suam sententiam Boetium in lib. 2. de consolatione, metro. 5. Hanc sequitur Lyran. super vtrunque locum Genes. Alij vero aiunt
fuisse quidem licitum ante diluuium carnes
comedere: quia nulla lege prohibebatur,
sed non erat in vsu. Alij dicunt, fuisse licitum
& in vsu. Hanc sequitur Magist. Victoria in
relectione de temperantia. hanc tenet Magist. Soto lib. 5. de iustit. quæst. 1. art. 1.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Procul dubio licitus fuit esus carnium
ante diluuium. Hæc videtur esse D. Tho.
1. 2. q. 103. ar. 1. ad 4. vbi ait, quòd distinctio
animalium mundorum & immundorum fuit
ante legem scriptam, quantum ad sacrificiorum oblationem, non tamen quantum ad
esum, siquidem animalium esus nulla lege
erat prohibitus. ¶ Deinde probatur ratione.
Quoniam ratio artic. D. Tho. probat, quod
licitum est homini iure naturæ carnes comedere: sed ante diluuium nulla fuit lex quæ
prohiberet esum carnium, ergo licitum erit.
Probatur minor. Quia nullibi reperitur tale præceptum positiuum: eo vel maxime
quod status legis naturæ contentus erat naturalibus præceptis, excepto quod semper
fuerunt præcepta fidei, spei, charitatis: hæc
enim præcepta non excluduntur à Theologis cum dicunt, quòd in statu legis naturæ
tantum erant præcepta naturalia. Et ratio est.
Quoniam præcepta virtutum Theologicarum
sunt intrinseca homini in ordine ad finem supernaturalem: vnde quodammodo dici possunt
connaturalia respectu finis supernaturalis.
Secunda conclusio. De facto ante diluuium fuit esus carnium. Probatur. Quoniam
ante diluuium erant sacerdotes offerentes sacrificia, immolantes agnos & alia animalia,
vt patet ex hostia quam obtulit Abel ex primogenitis ouium: sed sacrificium Deo gratum
debet offerri ex illis rebus quæ apud homines in pretio aliquo habentur: at vero si carnes animalium nullius pretij erant apud homines, non esset Deo sacrificium gratum, ergo licitus erat huius esus carnium. Et confirmatur. Quoniam apud omnes nationes fuit
receptum, vt aliqua pars sacrificij cederet in
vsum sacerdotum: at vero si sacerdotes non
comedebant carnes, nullius vsus erat apud
illos sacrificium mactati animalis, ergo. Confirmatur secundò. Quoniam pluris æstimabatur & magis gratum erat Deo sacrificium de
pinguioribus animalibus, quam de macilentis, vt patet in hostia quam obtulit Abel: at
vero si non erant maioris vtilitatis apud homines agnus pinguis quam macilentus, nulla
esset ratio quare esset magis gratum pingue
quàm macilentum sacrificium Deo: ergo.
¶ Denique. Post peccatum concupiscentia
erat inordinata: igitur non est credendum
quod homines compescerent appetitum comedendi carnes, esset enim maxima abstinentia in ipso vulgo: quinimo est maxime
credibile quod propter nimiam comestionem carnium fuerunt ante diluuium homines valde luxuriosi. Propter quod dicitur in
Scriptura, quod omnis caro corruperat viam
suam super terram, & propterea venit diluuium super terram.
Tertia conclusio. In statu innocentiæ ante
peccatum, valde probabile est quod homines
non vescerentur carnibus. Ita tenet Magister Soto
vbi supra. Et ratio est. Quia tunc nulla esset necessitas comedendi carnes, & homines fuissent tunc vsque adeo recti, vt non comederent
quidquam absque necessitate: eo vel maxime
quod fructus terræ essent optimi & maxime
delectabiles ad vescendum. Sed in oppositum
potest esse obiectio, quod ante peccatum dictum est homini: dominamini piscibus maris
volatilibus cæli, &c. At vero si homines in
illo statu non erant comesturi animalia, non
possent exercere huiusmodi dominium, ergo.
Respondetur nihilominus ad hanc obiectionem, quod dominium illud decebat hominem,
non quidem quia oporteret illud exercere circa omnia animalia quantum ad comestionem, non enim comesturus erat serpentes:
sed dominium illud exerceri poterat quantum ad aliquem vsum aliquorum animalium. Etenim si homines perseuerassent in
illo statu naturæ integræ oporteret equitare ad iter longum faciendum: quamuis enim
homines non erant morituri tamen non
| haberent corpora gloriosa donec fierent beati, quin potius ipsa corpora erant passibilia
quanuis non paterentur incommoditates aliquas propter certum regimen prudentiæ &
conditionem illius status. Si enim homo se
ad ignem applicaret combureretur, sed tamen prouidentia illius status tanta futura
erat, vt nunquam homo offenderet ad lapidem
pedem suum. Respondetur secundò. Quod
fortassis illud plenum dominium quod datum
est homini dum esset in natura integra: respiciebat etiam futurum statum naturæ lapsæ.
His non obstantibus sit vltima conclusio.
Non caret probabilitate, quod si homines
perseuerarent in statu naturæ integræ aliquotiens carnes comederent, & quanuis non
erant necessariæ ad vitæ sustentationem: poterat tamen esse vtilis illa comestio & prudenter fieri, tum ad perfectionem potentiæ gustus humani & phantasiæ per quam acquireretur scientia experimentalis rerum gustabilium: tum etiam vt laudaretur creator in
operibus suis, noua quadam ratione experientiæ delectationis sensibilium, quæ acciperetur secundùm leges prudentiæ.
AD argumenta in oppositum facile est
respondere. Ad primum respondetur,
quòd ante diluuium fuit quidem potestas
homini concessa vt carnibus vesceretur: sed
tamen post diluuium iam erat necessitas, &
idcirco declarata est Gen. 9. Est autem duplex hæc necessitas: tum quia terra non erat
iam tam frugifera ad gignenda ea quæ de
terra nascuntur: tum etiam quia homines post
diluuium iam erant debilioris naturæ quam
antea, & idcirco cœpit tunc frequentior vsus
carnium: ac propterea etiam creditur quod
ex tunc vsus vini cœpit.
Ad secundum respondetur fuisse decens
vt quando declarabatur hominibus necessitas vescendi carnibus: simul explicaretur modus naturalis & conueniens homini comedendi carnes, scilicet vt comederentur assæ, vel
coctæ, vel frixæ & non crudæ more ferarum:
sicut fortassis comedebant multi homines
ante diluuium. ¶ Ad testimonia Diui Thomæ
respondetur ad primum. Quod loquutus est
sub dubio. Deinde respondetur, quòd cum
inquit introductum esse morem illum, loquitur de introductione ex declaratione positiua ipsius Dei manifestantis necessitatem comedendi carnes deinceps: non quia antea non
comedissent illas, aut non esset licitunt iure naturæ comedere. Similiter dicimus, quod in
secundo testimonio Diui Thomæ concessum idem
valet quod declaratum: non quia antea fuisset
illicitum. Ad Boetium vero dicimus, quòd
fortassis fuit illius sententiæ.
Ad vltimam vero rationem respondetur,
quod est topicum argumentum & quasi rhetoricum, & solum probat quod ante diluuium
non declarauerat dominus institutione positiua licitum esse comedere carnes.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm sit licitum occidere peccatores.
AD Secundum sic proceditur.
Videtur, quod non sit
licitum occidere homines
peccatores. Dominus enim Matth.
13. in parabola prohibuit extirpare
zizaniam, qui sunt filij nequam, vt ibidem dicitur: Sed omne quod est prohibitum à Deo, est peccatum. Ergo
occidere peccatorem, est peccatum.
¶ 2 Præterea. Iustitia humana conformatur iustitiæ diuinæ. Sed secundum diuinam iustitiam peccatores ad
pœnitentiam reseruantur: secundum
illud Ezech. 18. Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur, & viuat.
Ergo videtur omnino esse iniustum,
quòd peccatores occidantur.
¶ 3 Præterea. Illud quod est secundum se malum, nullo bono fine
fieri licet: vt patet per August. in
lib. contra mendacium, & per Philosophum in 2. Ethic. Sed occidere
hominem, secundum se malum est:
quia ad omnes homines tenentur
charitatem habere. Amicos autem
volumus viuere & esse: vt dicitur
| in 9. Ethic. Ergo nullo modo licet hominem peccatorem occidere.
SED contra est quod dicitur Exodi. 22. Maleficos non patieris viuere. Et in Psal. 100. In matutino interficiebam omnes peccatores terræ.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum est, licitum est
occidere animalia bruta, inquantum ordinantur naturaliter ad hominum vsum, sicut imperfectur ordinatur ad perfectum. Omnis autem pars ordinatur ad totum, vt imperfectum ad perfectum. Et ideo
omnis pars naturaliter est propter
totum. Et propter hoc videmus, quod
si saluti totius corporis humani expediat præcisio alicuius membri,
puta cùm est putridum vel corruptiuum aliorum membrorum, laudabiliter & salubriter abscinditur.
Quælibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totum: & ideo
si aliquis homo sit periculosus communitati & corruptiuus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter & salubriter occiditur, vt bonum commune conseruetur. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit, vt dicitur 1. ad Corinthios. 5.
AD primum ergo dicendum, quod
Dominus abstinendum mandauit
ab eradicatione zizaniorum, vt tritico parceretur, id est, bonis. Quod
quidem fit, quando non possunt
occidi mali, quin simul occidantur
& boni, vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces: ita quòd sine bonorum periculo interfici non possunt, vt August.
dicit contra Parmenianum. Vnde
Dominus docet magis esse sinendum malos viuere, & vltionem reseruandam vsque ad extremum iudicium, quàm quòd boni simul occidantur. Quando verò ex occisione malorum non imminet periculum bonis, sed magis tutela & salus,
tunc licitè possunt mali occidi.
AD secundum dicendum, quòd
Deus secundùm ordinem suæ sapientiæ quandoque statim peccatores occidit ad liberationem bonorum, quandoque autem eis pœnitendi tempus concedit, secundum
quod ipse nouit suis electis expedire. Et hoc etiam humana iustitia imitatur proposse. Illos enim qui sunt
perniciosi in alios, occidit: eos verò, qui peccant, alijs grauiter non nocentes, ad pœnitentiam reseruat.
AD tertium dicendum, quòd
homo peccando, ab ordine rationis recedit. Et ideo decidit à dignitate humana: prout scilicet homo
est naturaliter liber & propter seipsum existens: & incidit quodammodo in seruitutem bestiarum: vt
scilicet de ipso ordinetur, secundum
quod est vtile alijs, secundùm illud
Psalm. 48. Homo cùm in honore
esset, non intellexit: comparatus est
iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Et Prouerb. 11. dicitur:
Qui stultus est, seruiet sapienti. Et
ideo quanuis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundùm se malum, tamen hominem
peccatorem occidere, potest esse
bonum, sicut occidere bestiam. Pe|ior enim est malus homo quàm bestia, & plus nocet, vt Philosophus
dicit in 1. Polit. & in 7. Ethic.
COMMENTARIVS.
DVbitatur primò in hoc articulo de veritate huius conclusionis & de bonitate rationis illius? ¶ Arguitur primò contra
rationem conclusionis, Sequitur ex illa, quod
sit licitum occidere innocentem quando expedierit ad bonum communitatis. Probatur sequela. Quia sicut ipsa manus est pars
corporis, ita innocens est pars ipsius reipublicæ, ergo sicut licitum est abscindere manum, quia ordinatur ad bonum totius: ita
etiam licitum erit occidere innocentem,
quia ordinatur ad bonum ipsius reipublicæ.
¶ Confirmatur. Quia propter salutem totius corporis licitum est abscindere manum,
non solum infirmam sed etiam si sit sana: ergo similiter etiam si homo sit innocens, licitum erit illum occidere si talis occisio cedit
in salutem reipublicæ.
Arguitur secundò & confirmatur. Sequitur ex eadem ratione, quod licitum erit occidere hominem infectum peste ne alios
inficiat, quia est pars communitatis.
Arguitur tertiò contra ipsam conclusionem. Præceptum Decalogi, Non occides,
intelligitur, de occisione hominis, nisi excipiamus inde tantum illos quos Deus, vel data lege vel expressa reuelatione iusserit interfici: sed plurimi sunt quos non attingit ista
exceptio: ergo non erit licitum illos occidere. Maior est expressa doctrina Augustini
lib. 1. de Ciuit. c. 20. & 21. Minor etiam patet.
Arguitur quartò. Si aliquam moderationem debemus ponere illi præcepto, Non
occides, erit altera de duabus. Prima quidem
quod intelligatur de homine innocente. Sed
contra hoc est, quod isto modo non liceret
occidere innocentem probatum tamen nocentem. Tum etiam quia occidens priuata
autoritate nocentem, peccat contra præceptum istud: imo & ipse iudex peccat contra
hoc præceptum, si prætermisso ordine iuris
occidit peccatorem. Altera moderatio solet
esse, scilicet, Non occides autoritate priuata,
sed hæc etiam moderatio refellitur, quia neque ipsi reipublicæ licitum est autoritate
publica interficere innocentem.
In hoc dubio sunt variæ sententiæ in modo explicandi quintum illud præceptum,
Non occides. Scotus enim in 4. dist. 15. q. 3.
asserit, vsque adeo vniuersaliter intelligendum esse præceptum, vt non liceat magistratibus publicis interficere reos, quantumlibet sint nociui reipublicæ: nisi tatum illos
quos Deus speciali reuelatione, vel lege iusserit interfici. Vnde colligit licitum esse interficere nocturnos fures: quia hoc Deus
præcepit in lege veteri: diurnos autem non
licet interficere. Colligit etiam adulteras non
esse licitum interficere: quia quanuis olim
iusserit dominus in lege, adulteras lapidare:
tamen Ioan. 8. cap. abrogauit Christus Dominus legem illam, cum liberauit adulteram
cui dixit, nemo te condemnauit, neque ego
te condemnabo. Alij modi dicendi insinuati sunt in 4. argum. quos etiam refert Durandus in 4. dist. 47. q. 4. & ille sequitur secundam illam moderationem. Diuus Thomas etiam
annumerat alios modos dicendi in opusc.
4. in explicatione quinti præcepti.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Sententia Scoti est temeraria &
erronea in fide. Probatur. Quia secundùm
fidem catholicam, potestas publica habet facultatem occidendi & mutilandi, etiam si sit
respublica gentilium, quibus nulla data est
lex diuina neque vlla facta reuelatio de occisione peccatorum, ergo. Hec sententia Scoti
erronea est. Probo antecedens, quoniam ad
Rom. 13. loquens Apostolus de magistratibus publicis sui temporis inquit, Vis non timere potestatem, bonum fac. Si autem non
feceris, time: non enim sine causa gladium
portat. Ac si diceret, potestatem habet mutilandi & occidendi gladio. ¶ Secundo probatur. Secundùm fidem licitum est hæreticos
occidere & igne cremare, vt satis ostenditur
supra. q. 11. art. 3. & 4. de pœnis hæreticorum:
at vero Deus non tulit aliquam legem de
comburendis hæreticis neque specialem reuelationem fecit: ergo male dicit Scotus requiri aliquam reuelationem vel vt lege sit præcepta huiusmodi occisio. Tertiò sequeretur
ex opposita sententia, quod modo in lege
| noua nullum prorsus malefactorem licitum esset occidere. Probatur sequela: quia
iam cessauerunt omnino legalia quantum
ad iudicialia & cæremonialia præcepta, &
in lege noua nulla data est lex positiua de
occidendis huiusmodi malefactoribus: ergo nullum licitum est occidere. Præterea
ratio quam Diuus Thomas facit in articulo procedit ex lumine naturali: ergo lex ista
naturalis nulla lege positiua abroganda est,
cum ipse Deus sit autor naturæ.
Ex quo sequitur, quod si secundum Scotum iure naturæ non esset licitum occidere malefactores quantumlibet Reipublicæ
nociuos: quod Deus lege sua positiua non
perfecerit, sed potius debilitaret legem naturalem.
Quartò probatur, ex vsu communi omnium nationum: semper enim lumine naturali ducti legislatores, speciales leges tulerunt de plectendis capitali pœna aliquibus malefactoribus, quod etiam patet ex sententia Philosophorum, qualis etiam fuit Lycurgus & Solon & alij senatores. Et denique
summi Pontifices sæpe puniunt malefactores pœna capitis, & in Concilio Constantiensi iussu concilij, est combustus Hieronymus de Parga hæreticus. Sunt etiam plurima testimonia Sanctorum, testimonia &
pontificum, quæ habentur apud Gratianum.
23. quæstione. 4. & in titulis, de homicidio
in toto iure Canonico & ciuili, specialiter in
l. capitalium. ff. de pœnis.
Secunda conclusio. Optima explicatio
quinti præcepti est, quod intelligatur non
occides hominem iniustè. Declaratur ista
conclusio. Pro quo notandum est, quod hominis occisio & homicidium differunt inter se ex vsu loquendi Philosophorum &
Theologorum: quod hominis occisio quamuis sit de genere male sonantium & habeat
speciem mali: tamen non ita intrinsecè malum est, vt non possit honestari aliqua circunstantia. Verbi gratia, si sit malefactor nociuus reipublicæ & occidatur autoritate rei
publicæ. At vero homicidium, est actio intrinsecè mala quæ nullo modo potest honestari, & ita dixit Diuus Thomas 1. 2. quæstione 100. articulo. 8. ad tertium. quod id
quod prohibetur illo præcepto non occides, habet rationem indebiti quod nos dicimus iniusti. Et ita docet Diuus Augustinus
libro. 1. de libero arbitrio. capit. 4. vnde
scholastici acceperunt prædictam distinctionem. Probatur modo conclusio. Primo, quia quintum præceptum est præceptum naturale: sed ius naturale solum prohibet ea quæ sunt contra rationem: ergo
materia siue obiectum illius præcepti includit intrinsecè rationem indebiti contra
rationem naturalem, & propterea non fuit
necessarium, quod in ipso præcepto exprimeretur non occides indebite, constabat enim quod talis intelligentia includebatur in
illis verbis non occides. Quemadmodum
Philosophi in diffinitionibus rerum non multiplicant verba, sed contenti sunt genere &
differentia: postea vero explicantes diffinitionem, ostendunt quomodo multa alia includebantur in illa: ita etiam debent esse leges breues & compendiosæ, postea vero
explicantur à viris Iurisperitis.
Sed obijcit Durandus vbi supra. Quia pari ratione diceremus esse prohibitum ire in
campum scilicet indebite. Respondetur tamen, non esse eandem rationem: & differentia
est, quod ire in campum si referatur ad mores hominum, est aliquid in differens secundum se & absolutè consideratum, at vero
occisio hominis voluntaria secundum se &
absolutè considerata, est de genere malorum, vnde oportet quod excusetur aliqua
circunstantia, scilicet quia homo est perniciosus & nociuus communitati & occiditur ab habente autoritatem: vnde sufficit quod in ipso præcepto absolutè dicatur
non occides.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego sequelam. Neque enim est eadem ratio de manu & de homine innocente, sed differentia maxima est,
quia manus naturaliter non est propter se
ipsam sed propter totum: at vero homo ex
natura sua est aliquod totum immediatè ordinabile ad finem beatitudinis: si autem habet rationem partis, hoc est secundum conuersationem & communem conuictum politicum, quapropter quandiu homo non
defuit in communi hac conuersatione & politica: non potest respublica illum directè
| vita priuare, etiam si ex morte illius sequatur salus totius reipublicæ. Et hinc est quod
quanuis manum sanam & integram possimus præscindere pro salute corporis, non
tamen occidere innocentem pro salute reipublicæ. Et per hoc patet ad confirmationem & ad secundum argumentum. Dicimus enim, quod nulla ratione infirmum
peste infectum, potest respublica occidere
ne inficiat alios: eo quod non incurrit aliquam culpam propter infirmitatem: ipse
tamen tenetur se ipsum ab alijs separare
quantum poterit ex charitate & ex iustitia,
quod si non fecerit poterit respublica illum occidere in pœnam peccati: imo quiuis alius titulo defensionis, poterit illum occidere si certus est moraliter, quod peste inficietur ab illo.
Ad tertium argumentum respondetur,
quod Diuus Augustinus sæpe vocat leges
Dei, quibus licitum est reos nocentes occidere, non quia oporteat quod sint leges diuinæ positiuæ: sed sufficit aliquando
lex ipsa naturalis, aliquando vero superadditur lex humana quæ deriuatur ex lege
naturali tanquam illi consonans & conueniens. Et ita dicit Diuus Augustinus ibidem, quod personam gerentes publicæ potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimæ rationis imperium sceleratos morte puniunt, non faciunt contra præceptum, non
occides. Verum est tamen quod Diuus Augustinus aliquando non est multum solicitus de proprietate vocabuli, & appellat exceptiones illius præcepti quæ proprius dicerentur explicationes.
Ad quartum argumentum respondetur,
non esse legitimas illas explicationes nisi quatenus reducuntur ad nostram secundam conclusionem. Cæterum ad rationes Scoti respondetur, quod legalia iam omnino cessauerunt, nunc autem in lege gratiæ quantum
ad hoc quod est occidere vel non occidere hominem, lege naturali gubernamur
vel lege humana positiua: neque illud quòd
dominus dixit Ioannis. 8. Non fuit abrogatio legis veteris, quæ adulteras præcipiebat
lapidare neque prohibitio ne de cætero occideretur: solum fuit manifestatio mansuetudinis Christi.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm occidere hominem peccatorem liceat priuatæ personæ.
AD Tertium sic proceditur. Videtur quòd occidere hominem peccatorem liceat priuatæ personæ. In lege enim
diuina nihil illicitum mandatur. Sed
Exodi 32. præcepit Moyses, Occidat vnusquisque fratrem suum &
amicum, & proximum suum, pro
peccato vituli conflatilis. Ergo etiam priuatis personis licet peccatorem occidere.
SED contra est, quod August.
dicit in primo de ciuit. Dei, Qui
sine aliqua publica administratione maleficum occiderit, velut homicida iudicabitur: & tanto amplius, quanto sibi potestatem à Deo
non concessam vsurpare non timuit.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum est, occidere
malefactorem licitum est, inquantum ordinatur ad salutem totius
communitatis. Et ideo ad illum so|lum pertinet, cui committitur cura communitatis conseruandæ. Sicut ad medicum pertinet præcidere membrum putridum, quando
ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communis boni commissa est principibus
habentibus publicam autoritatem.
Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem priuatis
personis.
AD primum ergo dicendum, quod
ille aliquid facit, cuius autoritate
fit, vt patet per Diony. 12. cap. cælestis hierar. Et ideo vt August. dicit in 1. de ciuit. Dei, non ipse occidit qui ministerium debet iubenti,
sed sicut adminiculum gladius est
vtenti. Vnde illi qui occiderunt proximos & amicos ex mandato Domini: non hoc fecisse ipsi videntur:
sed potiùs ille, cuius autoritate fecerunt. Sicut & miles interficit hostem autoritate principis, & minister latronem autoritate iudicis.
AD secundum dicendum, quòd
bestia naturaliter est distincta ab homine. Vnde super hoc non requiritur aliquod iudicium, an sit occidenda, si sit syluestris: si verò sit domestica, requireretur iudicium non
propter ipsam, sed propter damnum
domini. Sed homo peccator non est
naturaliter distinctus ab hominibus iustis. Et ideo indiget iudicio
publico, vt discernatur an sit occidendus propter salutem communem.
AD tertium dicendum, quòd facere aliquid ad vtilitatem communem quod nulli nocet, hoc est licitum cuilibet priuatæ personæ: sed
si sit cum nocumento alterius, hoc
non debet fieri nisi secundum iudicium eius ad quem pertinet æstimare quid sit subtrahendum partibus
pro salute totius.
SVMMA ARTICVLI.
COMMENTARIVS.
DVbitatur primo. Circa conclusionem
Diui Thomæ, & arguitur contra illam. Iudicum cap. 3. Laudatur Aioth. quod
occiderit Eglon. Similiter in historijs gentium laudatur Brutus qui interfecto tyranno Romam liberauit.
Secundò arguitur, quia lex diuina Numer. 35. concessit facultatem propinquis
interfecti, vt occiderent homicidam vbicunque inuenirent absque tribunali & iudicio
publico.
Pro solutione huius dubij notandum est,
quod dupliciter potest esse aliquis tyrannus.
Vno modo in dominatu absque iure dominij qui per vim & arma occupat rempublicam: alio modo est aliquis tyrannus in ipso
regimine, quatenus tyrannicè gubernat cum
aliàs sit legitimus princeps: nihilominus
omnia iura & commoda reipublicæ refert ad
suam vtilitatem sicut facit Turca in regno suo.
Sit igitur prima conclusio. Cuicunque priuatæ personæ licitum est interficere tyrannum primi generis, non autem secundi generis. Probatur prima pars. Respublica gerit bellum perpetuum cum tali tyranno: ergo quilibet ciuis tanquam miles ipsius reipublicæ poterit huiusmodi tyrannum interficere.
Quod si quis dicat, non esse actuale bellum neque semper exercentur bellica arma, ergo non quilibet ciuis miles est vt illum interficiat in bello iusto. Respondetur,
quod tyrannus actualiter opprimit rempublicam, vnde quælibet pars reipublicæ quandiu non discedit tyrannus: potest illum interficere. Vnde dico quod non solum vt miles & minister reipublicæ, sed etiam vt persona priuata potest in tali casu interficere tyrannum, si & ipse opprimitur cum alijs: quia
tunc titulo propriæ defensionis potest interficere inuasorem: præsertim quando talis occisio non nocet reipublicæ neque vsurpat
autoritatem reipublicæ, quin potius prodest
reipublicæ & adimplet eius voluntatem. Imo
etiam adijcimus, quod quilibet alius etiam
si non esset pars illius reipublicæ neque opprimeretur à tyranno, licitè potest titulo defensionis innocentium, interficere tyrannum primi generis: quapropter merito laudantur illi viri in locis citatis in argumento, quia occiderunt tyrannos qui bellum gerebant iniquum contra rempublicam. Secunda vero
pars conclusionis probatur ex Concil. Constantiensi sess. 15. Vbi refertur tanquam error contra fidem, quod sit licitum priuatæ
personæ interficere tyrannum secundi generis. Item probatur ratione: quoniam ille
tyrannus habet legitimum ius ad regnum:
ergo non potest expoliari tali iure antequam
eius causa publica autoritate discernatur &
iudicetur.
Sed quæret aliquis, quid nam erit licitum
reipublicæ agere quando tyrannicè opprimitur à legitimo rege? Respondetur, quod
respublica potest & debet recurrere ad superiorem principem, verbi gratia, ad Pontificem vel
imperatorem, vt corrigant & detineant talem principem tyrannicè gubernantem: at
vero si hoc remedium non fuerit possibile
vel non fuerit efficax, vel fuerit periculum
in mora: potestas est in illa republica ad iudicandum de illo principe. Quod si ille admonitus noluerit corrigi, potest illum à regno eijcere & occidere si opus fuerit. Ratio
huius est euidens: quia iure naturæ rex ordinatur ad bonum communitatis & non è
contra, eo vel maximè quod respublica Regi contulit autoritatem ad bonam gubernationem ipsius reipublicæ: ergo in casu quo
Rex tyrannicè gubernet, potestas erit in republica ad deponendum Principem, vel etiam ad occidendum pro defensione ipsius
reipublicæ. Hoc quod diximus intelligendum est, per se & absolutè loquendo consideratis conditionibus reipublicæ & regis.
Nihilominus sæpe accident circunstantiæ
propter quas minus malum erit sustinere tyrannicam gubernationem, quam amouere
Principem cum maiore calamitate reipublicæ, vt si verbi gratia, ex remotione Principis sequatur diuisio in ipsa republica & bella ciuilia, & præsertim si sequatur detrimentum
Christianæ religioni. De hac re vide plura
apud D. Tho. opusc. 20. de regimine principum libr. 1. cap. 6. Et obseruandum est viro
prudenti, quod vt in plurimum ex remotione Principis consequuntur maxima damna in ipsa republica: quapropter in re dubia
semper fauendum est regi, potius quam communitati.
Solet autem disputari hoc in loco, an sit
licitum priuatæ personæ occidere aliquem,
propterea quod sibi imponit falsum crimen,
vel imponere intendit, ex quo sequetur occisio ipsius innocentis vel infamia? & vtrum
possit homo præuenire inimicum qui habet certum propositum inuadendi ipsum?
Sed hæc omnia commodius examinabuntur articulo. 7.
DVbitatur secundò. An possit Rex facere copiam siue per legem siue per specialem commissionem priuatis ciuibus, vt
interficiant quosdam delinquentes in quibusdam speciebus criminum?
Primò arguitur pro parte affirmatiua.
Quilibet ciuis potest licitè prospicere bono
communi vel alicuius innocentis. Ergo vbi
constiterit quod interficiendo aliquem malefactorem, impediuntur aliqua damna &
nocumenta multa reipublicæ: poterit Rex
committere priuatis personis, vt interficiant
huiusmodi, siue per legem latam in communi siue per sententiam in particulari.
Secundò arguitur. Licitum est humanis
legislatoribus imitari leges diuinas positiuas
quæ olim datæ sunt: sed dominus id concesserat olim, Numero 35. Faciens copiam
propinquis interfecti, vt vbi inuenirent homicidam possent illum occidere. ergo & modo licitum erit nostris principibus similem
legem condere.
Tertiò arguitur. Ex lege celebri Graccus
C. ad legem Iuliam. vbi conceditur marito
vt possit interficere vxorem cum adultero
deprehensos in adulterio, ergo absque tribunali & iudicio licitum est priuatæ personæ
| aliquem malefactorem interficere, sola legis autoritate. ¶ Denique sæpe contingit in
republica etiam Christiana, quod magistratus vel Principes siue per sententiam latam
in particulari siue per legem, committant cuilibet priuatæ personæ vt interficiat aliquem
malefactorem: sic enim conceditur facultas
omnibus Christianis vt possint assassinos interficere, vt bene colligit Syluest. in verbo,
Assassinos, ex cap. pro humani. de homicidio, in. 6. & videtur esse certa intelligentia illius capituli: nam in fine illius appellantur
assassini diffidati: diffidatus autem ille dicitur qui secundum publicam concessionem
potest à quouis interfici.
PRO decisione huius dubij sit vnica conclusio. Per se loquendo, non erit iusta
lex quæ vniuersaliter fecerit copiam priuatis personis, vt malefactorem quem viderint
aut nouerint deliquisse in certo genere criminis occidant illum ante latam sententiam
à iudice circa factum. Probatur primo. Quia
vsus est omnium nationum bene institutarum, neminem condemnare nisi vocatum
ad iudicium & auditum de excusatione sui
criminis, ergo iniqua est lex. Probatur. Antecedens, ex eo quod dixit Nicodemus Ioan.
7. Lex nostra non iudicat quenquam, nisi
prius audierit ab eo. Et Actor. 25. cap. dixit,
Faustus iudex à Romanis constitutus, non
est consuetudo Romanis aliquem damnare nisi prius is qui accusatus fuerit præsentes
habeat testes & locum defendendi accipiat.
Confirmatur. Ipsa enim natura nos docet quæ (sicut ait Arist. in. 2. de anima.) dedit
nobis sensum quendam communem perceptiuum obiectorum particularium sensuum,
vt de illis possit discernere: ergo similiter iudex necesse est vt rectè iudicet, quod intelligat rationem quam de se ipso reus potest
reddere.
Confirmatur secundo. Quoniam sententia iudicis publica debet procedere ex scientia publica, vt docet D. Tho. quæst. 66. art.
2. ergo necesse est, vt iudex si rectè debet iudicare, habeat notitiam publicam vtriusque
partis circa ipsum factum. Præterea per huiusmodi licentiam datam perturbaretur pax
reipublicæ, eo quod homines nequam &
siccarij passim occasionem acciperent alios
occidendi, excusantes se ipsos eo quod dicerent eos deprehendisse in tali delicto.
Diximus autem in conclusione per se &
absolutè loquendo, hoc est attenta conditione iustitiæ vindicatiuæ quæ competit reipublicæ, alijs vero tanquam ministris illius. Cæterum alio titulo distincto à iustitia vindicatiua, videlicet titulo defensionis, possunt euenire casus in quibus non solum respublica possit facere legem in communi, vt quilibet occidat hominem criminosum: sed etiam quilibet particularis absque tali lege &
commissione reipublicæ, possit imo aliquando debeat occidere aliquem criminosum.
Exemplum est, si quis paratus sit incendere
ciuitatem vel etiam occidere innocentem aut
principem, neque aliâs possit esse recursus ad
rempublicam: tunc quilibet potest huiusmodi criminosos occidere.
Secunda conclusio. Si malefactor publicè fuerit vocatus ad iudicium neque voluerit comparere: tunc iudex lata sententia contra illum secundum allegata & probata, licitè poterit aliquando committere cuilibet priuatæ personæ occisionem illius. Ratio huius est, quoniam aliquando sic expedit omnino bono communi, verbi gratia, Si aliquis sit celebris latro expolians transeuntes per viam, neque facile possit comprehendi: tunc licitum
erit iudici lata sententia cuilibet committere occisionem illius. Hac etiam via excusari
possunt aliquæ occisiones, si fiant iussu principis, aliquorum qui committunt aliqua crimina læsæ maiestatis: quorum criminum manifestatio in iudicio denigraret maiestatem
Regiam: tunc enim licitum est cognita euidenter malitia criminis vt Rex faciat talem
criminosum occultè occidere. Nihilominus huiusmodi interfectiones ex tali commissione debent rarissimè fieri & propter
aliquod magnum bonum communitatis aut
principis. Ratio est, quia ex huiusmodi occisionibus multa inconuenientia possunt sequi
quorum vnum est in republica Christiana,
quod ille malefactor absque pœnitentia morietur & cum animi amaritudine & affectu
vindictæ. De hac re infra redibit sermo copiosius. quæst. 67. de iudicijs. art. 2. videatur
etiam lex. 1. & 2. C. quando liceat sine sententia iudicis se vindicare.
Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum, quod titulo meræ defensionis reipublicæ vel innocentis, nemo peccat
occidendo aggressorem: sed necesse est quod
defensio sit cum moderamine inculpatæ tutelæ: quapropter requiritur quod in huiusmodi casibus sit certum periculum reipublicæ vel innocentis, & quod aliundè
non sequantur maiora damna ipsi communitati.
Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam: quia dominus fecit illam legem tanquam dominus
vitæ & mortis, vnde alij Reges non possunt similem legem ferre: quia non sunt
domini vitæ & mortis. Respondetur secundo, quod illa lex fuit tantum permissiua in foro exteriori. Respondetur tertio
& melius, quod lex illa intelligebatur post
latam sententiam à iudice circa ipsum factum: tunc enim lex committebat propinquis occisionem interfectoris: & in hoc mitior erat lex erga homicidam, quia propinqui poterant parcere. Hanc intelligentiam
insinuat Glossa interlinearis & Lyranus in
eodem loco Numer. 35.
Ad tertium argumentum respondetur, quod
lex illa Gracus, est permissiua & iusto dolori mariti compatiens non punit illum in foro exteriori: & hæc est communis sententia
Iurisperitorum & Theologorum.
Ex quo sequitur, quod ipse adulter & adultera possunt se defendendo si opus fuerit occidere maritum? Probatur, quia ipse
maritus peccat contra iustitiam intendens
illos occidere ibidem. At vero post latam
sententiam à iudice contra adulteram & adulterum, adhuc aliqui Iurisperiti dicunt esse
legem permissiuam, vt maritus occidat vtrunque in foro publico. Ratio illorum est:
quia relinquitur arbitrio mariti vt occidat
eos vel parcat esi. At vero Theologi omnes & peritiores Iurisperitorum aiunt, licitum esse, quod tunc maritus occidat vtrunque tanquam minister reipublicæ & sententiæ iudicis exequutor. Et probatur hæc
sententia. Primo quia ipsi iudices tradunt
adulteros ligatos in loco publico, quod
profecto non est tantum permittere sed cooperari ad occisionem: ergo maritus, vt minister iudicis & exequutor sententiæ occidit illos.
Confirmatur, quoniam aliàs iudices peccarent impedientes adulteros ne se defendant ab iniquè occidentibus: siquidem ius
haberent illi defendendi vitam ab illo, sicut
habebant ante sententiam quando deprehensi
sunt in adulterio.
Deinde probatur: quia si tantum esset
per missio legis quod maritus posset illos occidere, sequitur quod cuilibet esset licitum
illos defendere. Probatut sequela, quia quilibet potest defendere patientes contra iustitiam: consequens est falsum, quia tunc iudices iustè punirent talem defensorem, quin
potius ipsi defenderent maritum, imo & assistunt in loco vindictæ autoritatiue: ergo ipsi
principaliter occidunt adulteros quando maritus occidit.
Neque tamen valet respondere, quod iudices non ferunt sententiam capitis simpliciter, sed tradunt illos marito vt occidat si
voluerit. Etenim nihilominus directè iudices tradunt adulteros certo periculo mortis, ac proinde non excusarentur à peccato homicidij, si lex tantum esset permissiua: excederent enim conditiones permissionis. Sed ratio opposita conuincit,
quod non est tam rigurosa sententia, sicut
esset si iudex decerneret adulteros esse occidendos.
Ad quartum respondetur, quod nos non
negamus, quin aliquando possit esse licitum vt respublica committat priuatis personis, vt occidant aliquem vel aliquos malefactores: sed dicimus quod semper fieri
debet post latam sententiam, vel per legem præsupposita euidentia facti: & propterea iustificatur lex illa de assassinis, quia
illi sunt quædam hominum iniqua societas, parata ad occidendum Christianos. At
vero qui nam propriè dicantur assassini &
receptores illorum, qui excommunicati
sunt ipso iure: explicant Caietanus, & Syluester in verbo, assassinus. Habemus itaque,
quod facti publici notorietas solet valere
loco sententiæ.
Vnde contingit vt iudex licitè possit aliquando malefactorem coram se & in publico peccantem statim occidere, Verbi
| gratia. Si quis ministrum iustitiæ in foro publico vel in tribunali occiderit, statim licitum erit illum suspendere. Sicut etiam contingit
in bello, quod dux militem publicè à disciplina militari deuiantem statim interficit.
Sic etiam licitum erit, si verum est quod aiunt,
quòd in actuali congressu belli singuli milites habent facultatem occidendi socium antecedentem: quando ille se inclinauerit vel
in latus verterit vt fugiat ictum iaculi, licita
erit huiusmodi occisio quoniam fit publica autoritate. Et ratio huius rigoris est, propter commune bonum exercitus: oportet enim vt acies ordinatissimè pugnent ad
victoriam consequendam. Cæterum de insidijs quæ licitè fiunt in bello & solent per priuatas personas fieri & procedere vsque ad
occisionem contrariorum vel ducis exercitus contrarij: non est præsentis loci ad vnguem diffinire, sed magis hoc pertinet ad
materiam de bello. Nihilominus breuiter
dicimus, quod illæ insidiæ erunt licitæ in
bello quæ non destruunt leges, quæ iure
gentium admittuntur: quapropter quia iure gentium receptissimum est, quod legati vtriusque exercitus recipiantur pacificè,
non erit licitum, quod princeps per legatum suum insidias paret alteri Principi, aut
etiam duci exercitus intendens illos occidere sub titulo pacis. Hoc enim omnes gentes vniuersaliter damnant, quoniam daretur occasio, quod ipsismet legatis pararentur insidiæ ac proinde destrueretur id, quod
iure gentium receptissimum est tanquam
necessarium ad hoc quod legatorum ministerio cessent bellorum incommoda quæ
maxima sunt.
Dicimus secundo, quod quando is qui mittitur insidiari aut ipse vadit non fungitur officio legati, sed solum suo periculo occultè
vel per verba æquiuoca insidias parat Duci
vel Principi qui gerit bellum iniquum, vel
fuit traditor vel dolo aut fraude iniuriam fecit alteri reipublicæ: tunc licitum erit per insidias illum occidere. Huius rei exempla habemus in Sacris literis plurima. Etenim Iudith fœmina insignis per insidias sanctas interfecit Holofernem & Iahel fœmina vt habetur Iudicum 4. Occidit Sisaram per huiusmodi insidias. Et Aod, occidit Eglon
Regem Moab per huiusmodi insidias. Et
quanuis ipse Aod missus fuerit tanquam legatus filiorum Israel per quem miserunt
munera regi Eglon vt habetur Iudicum. 3.
Nihilominus excusari poterit à peccato non
solum, quia id fecit spiritu Domini vt ibidem narratur, scilicet quod Dominus suscitauit filijs Israel saluatorem nomine Aod:
sed etiam quia postquam ille impleuit officium legati & iam abierat, postea reuersus
est, vt persona particularis & dixit ad Regem, verbum secretum habeo ad te ò Rex,
tunc autem ipse Rex misit foras famulos &
mansit solus cum illo, quod quidem imprudenter fecit quanuis permittente domino,
ac propterea ipse Aod non infamauit officium legati. Hinc est quod nostris etiam
temporibus merito laudantur fortes milites, qui simulatè ingrediuntur castra inimicorum cum periculo vitæ, vt occidant principes aut duces illorum, qui iniqua bella gerunt, qualis fuit ille qui occidit Principem
de Orange nostris temporibus, in quo tamen principe specialis erat ratio, vt quomodolibet occideretur: quoniam erat rebellis
Hispaniarum Regi Philippo Secundo, cuius subditus erat, & idcirco tanquam reus
læsæ maiestatis potuit ab ipso Hispaniarum
Principe taliter occidi. Et quanuis ipse Rex
in particulari non præceperit militi, vt occideret talem Principem, tamen quia rex ipse
misso iam exercitu pugnabat contra vassallum suum reum læsæ maiestatis: consequenter eo ipso visus est talem facultatem singulis militibus fecisse, vt quomodolibet occideretur cuius signum est approbatio facti.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm occidere malefactores liceat clericis.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd occidere malefactores, liceat clericis. Clerici enim præcipuè debent implere quod Apostolus dicit, primæ Corinthiorum. 4.
| Imitatores mei estote, sicut & ego
Christi. Per quod nobis indicitur,
vt Deum & sanctos eius imitemur.
Sed ipse Deus, quem colimus, occidit malefactores: secundùm illud Psalm. 135. Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum.
Moyses etiam à Leuitis fecit interfici viginti tria millia hominum,
propter adorationem vituli: vt habetur Exodi. 32. Et Phinees sacerdos interfecit Israelitem cum Madianitide coeuntem, vt habetur
Numerorum 25. Samuel etiam interfecit Agag Regem Amalec, &
Elias sacerdotes Baal, & Matathias
eum qui ad sacrificandum accesserat: & in nouo Testamento Petrus
Ananiam & Sapphiram. Ergo videtur, quòd etiam clericis liceat occidere malefactores.
¶ 2 Præterea. Potestas spiritualis est maior, quàm temporalis &
Deo coniunctior. Sed potestas temporalis licitè malefactores occidit
tanquam Dei minister, vt dicitur
Romanorum. 13. ergo multò magis clerici, qui sunt Dei ministri, spiritualem potestatem habentes, licitè possunt malefactores occidere.
SED contra est, quod dicitur 1.
ad Timoth. 3. Oportet episcopum
sine crimine esse, non vinolentum,
non percussorem.
RESPONDEO dicendum,
quòd non licet clericis occidere, duplici ratione. Primò quidem, quia
sunt electi ad altaris ministerium,
in quo repræsentatur passio Christi occisi: qui cùm percuteretur, non
repercutiebat, vt dicitur 1. Petri. 2.
Et ideo non competit, vt clerici sint
percussores, aut occisores. Debent
enim ministri suum dominum
imitari, secundùm illud Eccles. 10.
Secundùm iudicem populi, sic &
ministri eius. Alia ratio est, quia clericis committitur ministerium nouæ legis, in qua non determinatur
pœna occisionis vel mutilationis
corporalis. Et ideo vt sint idonei
ministri noui testamenti, debent à
talibus abstinere.
AD primum ergo dicendum,
quòd Deus vniuersaliter in omnibus operatur quę recta sunt, in vnoquoque tamen secundùm eius congruentiam. Et ideo vnusquisque
debet Deum imitari in hoc, quod
sibi specialiter congruit. Vnde licet
Deus corporaliter etiam malefactores occidat, non tamen oportet quod
omnes in hoc eum imitentur. Petrus autem non propria autoritate
vel manu Ananiam & Sapphiram
interfecit, sed magis diuinam sententiam de eorum morte promulgauit. Sacerdotes autem vel Leuitæ veteris Testamenti erant ministri veteris legis, secundùm quam
pœnæ corporales infligebantur. Et
ideo etiam eis occidere propria manu congruebat.
AD secundum dicendum, quòd
ministerium clericorum est in melioribus ordinatum, quàm sint corporales occisiones, scilicet, in his
quæ pertinent ad spiritualem salutem. Et ideo non congruit eis, quòd
minoribus se ingerant.
AD tertium dicendum, quòd
prælati ecclesiarum accipiunt officium principum terræ: non vt ipsi
iudicium sanguinis exerceant per
seipsos, sed quòd eorum autoritate
per alios exerceatur.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est negatiua. Cuius ratio est
duplex. Tum quia clerici deputati
sunt ministri ad altare Christi: & idcirco debent repræsentare mansuetudinem Christi. Tum etiam quia sunt ministri nouæ legis, in qua nulla fit mentio pœnæ mortis.
COMMENTARIVS.
DVbitatur circa conclusionem. Quo
iure habeatur quòd clericis non liceat occidere malefactores? Ad hoc respondetur & sit prima conclusio. Non habetur
iure naturæ quòd ministri deputati ad sacrificia & cultum Dei non possint occidere malefactores. Probatur conclusio. Quia
nullam habet dissonantiam cum iure naturali, quòd sacerdos exerceat officium iustitiæ vindicatiuæ tam necessarium ad populi
tranquillitatem. Et confirmatur. Quia sacerdotes veteris legis & Leuitæ exercebant
huiusmodi ministerium, & omnes illi quos
refert D. Thom. in primo argumento, ergo
non est contra ius naturæ.
Secunda conclusio. Non est introducta
diuino iure positiuo huiusmodi prohibitio. Primò, quia non inuenitur in Scriptura
locus vnde tale præceptum inueniatur, neque est Ecclesiastica traditio, imo vero multi Pontifices quando sibi videtur expedire
ferunt sententiam sanguinis etiam in clericos Cardinales, neque aliquis scandalizatur
de hac re qui sit vir pius & doctus, ergo in
summo Pontifice est huiusmodi potestas,
ac proinde poterit causam committere inferioribus clericis, ergo non est contra ius
diuinum quòd clerici occidant malefactores. Et denique communis sententia Theologorum est, quòd in lege noua non continetur aliquod diuinum præceptum positiuum præter illa quæ obligant ad receptionem sacramentorum (semper autem præsupponimus quòd præceptum fidei, spei,
& charitatis intrinsecum est respectu hominis ordinati ad finem supernaturalem)
sed tale præceptum quòd clerici non occidant malefactores non continetur in aliquo
prædictorum neque colligitur ex illo, ergo
non est de iure diuino.
Sed contra hanc conclusionem est duplex obiectio. Prima ex illo 1. ad Timotheum. 3. Oportet episcopum irreprehensibilem esse, non vinolentum, non percussorem sed modestum. Neque valet respondere, quòd Paulus ibi prohibeat iniquam percussionem, non autem illam quæ autoritate publica exercetur. Nam si hæc est intelligentia illius loci, videtur quòd Diuus Thomas ineptè adduceret illud testimonium
ad probandam conclusionem articuli, quæ
loquitur de occisione quæ fit publica autoritate, nam ea quæ fit priuata autoritate neque clericis neque non clericis licita est.
Altera obiectio est ab exemplo Christi &
eius doctrina qui nunquam vsus fuit huiusmodi potestate, neque docuit vt ministri
sui occiderent malefactores, sed potius vt
omnem mansuetudinem præ se ferrent.
Ad primam obiectionem respondetur
primò, quòd non omnia præcepta quæ ab
Apostolis suis temporibus sunt tradita ad
bonam gubernationem ecclesiasticam censenda sunt de iure diuino: etenim præcipiebant quædam tanquam ordinarij prælati
ecclesiæ, ac proinde consequentia facta non
valet. Secundò respondetur, quòd in illo loco non fit expressa mentio nisi de episcopo,
ergo nihil concluditur de alijs clericis. Tertiò respondetur, quòd Diuus Thomas in argumento, Sed contra, non semper necessario concludit neque testimonium sacræ Scripturæ in literali sensu adducit, sed secundùm quandam congruentiam interdum arguit
| in oppositum tale testimonium est illud
1. ad Timotheum. 3. in quo Apostolus ex
professo voluit aduertere signanter mansuetudinem & modestiam episcopi, vnde conuenienter ad hanc mansuetudinem
perficiendam prohibuit ecclesia ipsis clericis malefactores occidere etiam publica autoritate vt plenius repræsentarent Christi
mansuetudinem.
Ad secundam obiectionem negatur consequentia. Eadem enim ratione probares
non esse licitum clericis habere dominium
temporale, & iurisdictionem temporalem,
siquidem Christus non habuit vel non est
vsus huiusmodi potestate iurisdictionis.
Tertia conclusio. De iure positiuo & in
ecclesia antiquissimo habetur huiusmodi
statutum tanquam maxime conforme cum
iure diuino Euangelico. Ex canonibus Apostol. patet hæc conclusio canone. 8. Qui approbati sunt in sexta synodo generali Constantinop. & sunt approbati in cap. episcopum. dist. 45. & in cap. sententiam. ne clerici vel monachi. & in tit. de clerico percussore. Rationes vero Diui Thomæ probant secundam partem conclusionis, & idcirco sine vrgenti necessitate non debet dispensari
in huiusmodi statuto.
Notandum est quod ista prohibitio ex
communi sententia doctorum extenditur
ad clericos etiam in minoribus constitutos,
& quidem de acolytho habetur expressè in
cap. fina. de clerico percusso. Cæterum de
clericis prima tonsura initiatis aliqui oppositum opinatur: mihi tamen verosimilius
videtur quod illa prohibitio extendatur etiam
ad illos, nam quanuis prima tonsura secundum opinionem probabiliorem non sit ordo: tamen constituit hominem in statu clericali & facit capacem ad beneficia ecclesiastica, & ille gaudet priuilegio clericali
quod habetur in capit. si quis suadente diabolo. de sententia excommunicationis, ergo ille debet vitare ea quæ non decent statum clericalem, verum est tamen quod
non est censendus mortaliter peccare clericus primæ tonsuræ qui vltro vellet suscipere officium iudicis in causa sanguinis aut
testis vel tabellionis, &c. quanuis postea
priuaretur priuilegijs ecclesiasticis, & maneret irregularis ad vlterius procedendum
in clericatu, at vero sacris ordinibus initiatus peccaret mortaliter, si absque dispensatione Pontificis se intromitteret in causa
sanguinis.
DVbitatur secundo circa solutionem
ad tertium argumentum. Vtrùm prælati ecclesiæ qui habent temporalem iurisdictionem possint concedere facultatem
iudicibus à se assignatis ad iudicandum in
causa sanguinis? Et ratio dubitandi est, quia
Diuus Thomas dicit expressè, quòd prælati
ecclesiarum accipiunt officia principum
terræ: non vt ipsi per seipsos iudicium sanguinis exerceant, sed quod eorum autoritate per alios exerceatur, videtur autem
quòd sit magis indecens occidere autoritatiuè quam ministerialiter, quia qui occidit autoritatiuè principalior causa est. Ex
alia autem parte videtur inconueniens quòd
prælati ecclesiæ non possint occidere autoritatiuè, etenim essent perniciosi domini temporales si non possent in populum pace seruare
occidendo malefactores. Caietanus in hoc
articulo breuiter aduertit quòd coniunctio
dominij temporalis cum spirituali non æquam
reddit vtriusque conditionem vt possit prælatus tanquam prælatus omnia illius officij, & tanquam dominus omnia illius dominij facere. Patet enim quòd non potest
episcopus qui est dominus temporalis, exercere officium sanguinis, bellare, &c. quæ
tamen posset si esset tantum dominus temporalis, quin potius dominium temporale modificatur à dominio spirituali, ita vt
quæcunque dedecent prælatum, dedeceant
illum dominum qui est prælatus, & hoc
quidem merito, quia nobilius debet ad se
trahere ignobilius, & ex hac radice habetur
quod non licet huiusmodi prælatis & dominis temporalibus simul vacare venationibus & alijs prohibitis clericis & prælatis, sicut eis non sunt licita quæ diximus bellare, &c. Eadem enim est ratio quo ad esse
licitum vel illicitum, quanuis non sit eadem pœna. Hæc Caietanus. Sed ex ista doctrina non habemus solutionem propositi dubij.
PRO decisione igitur sit prima conclusio. Quanuis prohibitum sit clericis pro|ferre sententiam in causa sanguinis, & multo magis alia exercitia ministerialia, non tamen prohibetur eis concedere autoritatem
iudici delegato, vt iudicet huiusmodi causas. Hanc tenet gloss. expressè in. c. clericis.
& in cap. sententiam. ne clerici vel monachi. Verum est tamen quod aliqui Theologi vt excusent episcopos ne sint causa præcipua sententiæ iudicis delegati, aiunt quod
quando episcopus designat iudicem ad causas sanguinis dumtaxat exercet nudum ministerium creandi illum iudicem, non autem
confert illi autoritatem occidendi, quin potius illa autoritas confertur iudici vel à republica vel à principe seculari qui primitus
creauit illud officium prætoris ex quo accepit episcopus iurisdictionem illam temporalem ad nominandam personam iudicis,
& afferunt exemplum quemadmodum solemus dicere supra quæst. 1. art. 10. quod cum
Cardinales eligunt Summum Pontificem:
non conferunt illi autoritatem Pontificiam
sed solummodo eligunt & nominant personam cui Christus tribuit Pontificiam autoritatem. Ita dicunt, quod episcopus nominat
personam iudicis ad causas sanguinis, respublica vero tribuit illi autoritatem occidendi
malefactores. Sed profecto hæc sententia
scrupulosior est quam oporteat, & quidem
D. Tho. in solutione ad tertium oppositum
dicit; ait enim expressè, quod prælatorum
autoritate, per alios exercetur iudicium sanguinis, & sic etiam aduertit glossa supra cap.
clericis. vbi ait, episcopus & quicunque clericus habens autoritatem & potestatem secularem, potest ex iuris concessione absque
aliqua dispensatione committere vices suas
alicui iudici, vt in causa sanguinis sententiam
ferat, ratio autem quare hæc autoritas non
dedeceat episcopum ea est: quia per huiusmodi commissionem in vniuersali non amittitur mansuetudo ecclesiastica, sed solum per
exercitium in particulari circa occisionem
malefactoris, vnde etiam & prædicatores
possunt exhortari prætores vt exerceant officium suum secundùm leges iustas & puniant malefactores, nec propterea amittunt mansuetudinem ecclesiasticam: multo autem minus confessarij amittunt mansuetudinem ecclesiasticam si prętorem pœnitentem admoneant in foro conscientiæ
vt in particulari exerceat iustum officium
etiam in causa sanguinis. Et ratio est manifesta. Quia ille homo loco Dei præcipit in
foro conscientiæ ita fieri in particulari.
Vnde ad argumentum primo loco factum respondetur, quod non est indecens
occidere malefactores autoritatiue, sicut est
indecens occidere ministerialiter, maxime
quando autoritas residet in principe vel prælato qui nihil particulare exercet circa occisionem singularem huius hominis, sed est
vt causa vniuersalis & remota. Indecentia autem illa consistit in prolatione sententiæ, in
accusatione, in testificatione contra reum
particularem, & in ipso exercitio occidendi
physicè, at vero quod hæc fiant autoritate
prælati ecclesiastici non est indecens: quia
quamuis sit causa principalior est tamen vniuersalior, sicut & ipse legislator qui tulit leges iustas de occidendis malefactoribus non amisit mansuetudinem ecclesiasticam, neque
est irregularis, etiam si autoritate legis plurimi malefactores occidantur.
Denique cum ista prohibitio sit ecclesiastica ne clerici occidant malefactores,
non amplius extendenda est quam ex ipso
iure & approbata consuetudine colligitur.
Ex quo sequitur nullam irregularitatis notam incurrere Inquisitores quando hæreticos relaxant brachio seculari: quanuis sint
certi quod ex huiusmodi relaxatione sequetur mors illorum, debent tamen seruare formam ab ipso iure præscriptam in capi. nouimus. de verborum significatione, videlicet, vt rogent sæculares iudices, vt benigne se gerant cum hæreticis sibi relaxatis.
Cæterum de irregularitatis censura quæ ex
homicidio voluntario vel casuali incurritur
dicemus late artic. 8.
ARTICVLVS V. ¶ Vtrùm liceat alicui occidere seipsum.
AD Quintum sic procedi
tur. Videtur, quòd alicui
liceat seipsum occidere.
Homicidium enim est peccatum,
| inquantum iustitiæ contrariatur. Sed
nullus potest sibiipsi iniustitiam facere: vt probatur in 5. Ethic. ergo
nullus peccat occidendo seipsum.
¶ 2 Præterea. Occidere malefactores licet habenti publicam potestatem. Sed quandoque ille, qui habet publicam potestatem, est malefactor, ergo licet ei occidere seipsum.
¶ 3 Præterea. Licitum est, quòd
aliquis spontaneè minus periculum
subeat, vt maius periculum vitet:
sicut licitum est, quòd aliquis etiam
sibiipsi amputet membrum putridum, vt totum corpus saluetur. Sed
quandoque aliquis per occisionem
sui ipsius vitat maius malum, scilicet miseram vitam, vel turpitudinem alicuius peccati: ergo alicui
occidere seipsum.
¶ 4 Præterea. Samson seipsum
interfecit: vt habetur Iudicum 16.
qui tamen connumeratur inter sanctos: vt patet Hebr. 11. ergo licitum
est alicui occidere seipsum.
¶ 5 Præterea. 2. Mach. 14. dicitur, quòd Razias quidam seipsum
interfecit, eligens nobiliter mori
potius, quàm subditus fieri peccatoribus: & contra natales suos iniurijs agi. Sed nihil quod nobiliter fit
& fortiter, est illicitum, ergo occidere seipsum non est illicitum.
SED contra est, quod August.
dicit in 1. de Ciuitate Dei. Restat
vt de homine intelligamus illud
quod dictum est: Non occides: nec
alterum, ergo nec te. Neque enim
aliud quàm hominem occidit qui
seipsum occidit.
RESPONDEO dicendum,
seipsum occidere, est omnino illicitum, triplici ratione. Primò quidem,
quia naturaliter quælibet res seipsam amat, & ad hoc pertinet, quòd
quælibet res naturaliter conseruat
se in esse, & corrumpentibus resistit quantum potest. Et ideo quòd
aliquis seipsum occidat, est contra
inclinationem naturalem & contra
charitatem, qua quilibet debet seipsum diligere. Et ideo sui ipsius
occisio semper est peccatum mortale, vtpote contra naturalem legem, & contra charitatem existens.
Secundò, quia quælibet pars id quod
est, est totius. Quilibet autem homo est pars communitatis: & ita id
quod est, est communitatis. Vnde
in hoc quòd seipsum interficit, iniuriam communitati facit, vt patet
per Philosophum in 5. Ethicor.
Tertiò, quia vita est quoddam donum diuinitus homini attributum,
& eius potestati subiectum, qui occidit & viuere facit. Et ideo qui seipsum vita priuat, in Deum peccat:
sicut qui alienum seruum interficit,
peccat in dominum, cuius est seruus: & sicut peccat ille, qui vsurpat
sibi iudicium de re sibi non commissa. Ad solum enim Deum pertinet iudicium mortis & vitæ, secundùm illud Deuter. 32. Ego occidam,
& ego viuere faciam.
AD primum ergo dicendum, quod
homicidium est peccatum non solum, quia contrariatur iustitiæ, sed
etiam quia contrariatur charitati,
quam habere debet aliquis ad seipsum. Et ex hac parte occisio suiipsius est peccatum per compara|tionem ad seipsum. Per comparationem autem ad communitatem &
ad Deum habet rationem peccati
etiam per oppositionem ad iustitiam.
AD secundum dicendum, quòd
ille qui habet publicam potestatem,
potest licitè malefactorem occidere per hoc, quòd potest de ipso iudicare. Nullus autem est iudex suiipsius. Vnde non licet habenti publicam potestatem, seipsum occidere propter quodcunque peccatum:
licet tamen ei se committere iudicio aliorum.
AD tertium dicendum, quòd
homo constituitur dominus suiipsius per liberum arbitrium. Et ideo
licitè potest homo de seipso disponere quantum ad ea, quę pertinent
ad hanc vitam, quæ hominis libero arbitrio regitur, non tamen quantum ad ea quæ non subiacent suo
arbitrio. Sed transitus de hac vita
ad aliam feliciorem non subiacet
libero arbitrio hominis, sed potestati diuinæ. Et ideo non licet homini seipsum interficere, vt ad feliciorem transeat vitam. Similiter
etiam nec vt quaslibet miserias pręsentis vitæ euadat, quia vltimum
malorum huius vitæ & maximè terribile, est mors, vt patet per Philosophum in 3. Ethic. Et ideo inferre
sibi mortem ad alias huius vitæ miserias euadendas, est maius malum
assumere ad minoris mali vitationem. Similiter etiam non licet seipsum
interficere propter aliquod peccatum commissum. Tum quia in hoc
sibi maximè nocet, quod sibi adimit
necessarium pœnitentiæ tempus.
Tum etiam, quia malefactorem occidere non licet, nisi per iudicium publicæ potestatis. Similiter etiam non
licet mulieri seipsam occidere, ne
ab alio corrumpatur: quia non debet in se committere crimen maximum, quod est suiipsius occisio, vt
vitet minus crimen alienum. Non
enim est crimen mulieris per violentiam violatæ, si consensus non
adsit: quia non inquinatur corpus
nisi de consensu mentis, vt Lucia.
dixit. Constat autem minus esse peccatum fornicationem vel adulterium, quàm homicidium, & præcipuè suiipsius, quod est grauissimum,
quia sibiipsi nocet cui maximam dilectionem debet. Est etiam periculosissimum: quia non restat tempus,
vt per pœnitentiam expietur. Similiter etiam nulli licet seipsum occidere ob timorem, ne consentiat in
peccatum: quia non sunt facienda
mala, vt veniant bona, vel vt vitentur mala, præsertim minora & minus certa. Incertum enim est, an aliquis in futurum consentiat in peccatum. Potens est enim Deus hominem quacunque tentatione superueniente liberare à peccato.
AD quartum dicendum, quod sicut
August. dicit in 1. de Ciuit. Dei,
Nec Samson aliter excusatur quòd
seipsum cum hostibus ruina domus
oppressit, nisi quòd latenter Spiritus sanctus hoc iusserat, qui per illum
miracula faciebat. Et eandem rationem assignat de quibusdam sanctis
fœminis, quæ tempore persecutionis seipsas occiderunt, quarum memoria in ecclesia celebratur.
AD quintum dicendum, quòd
ad fortitudinem pertinet, quòd aliquis ab alio mortem pati non refugiat propter bonum virtutis, & vt
vitet peccatum. Sed quòd aliquis
sibi ipsi inferat mortem vt vitet mala pœnalia, habet quidem quandam
speciem fortitudinis: propter quod
quidam seipsos interfecerunt, æstimantes se fortiter agere, de quorum numero Razias fuit: non tamen est vera fortitudo, sed magis
quædam mollities animi non valentis mala pœnalia sustinere: vt patet
per Philosophum in tertio Ethicorum: & per Augustinum in 1. de
Ciuit. Dei
.
SVMMA ARTICVLI.
Secunda conclusio ad primum argumentum. Qui occidit seipsum, peccat contra charitatem per comparationem ad se, peccat
autem contra iustitiam per comparationem
ad rempublicam & Deum.
Tertia conclusio in solutione ad secundum. Peccator etiam si habeat publicam autoritatem non potest occidere seipsum propter aliquod crimen, licet tamen ei committere se alteri iudicanti.
Quarta conclusio ad tertium. Non est licitum homini occidere seipsum vt transeat
ad feliciorem vitam neque vt effugiat quamlibet miseriam præsentis vitæ, etiam peccati. Istæ tres conclusiones vltimæ sunt explicationes primæ conclusionis vniuersalis.
COMMENTARIVS.
ANte omnia in hoc articulo aduertendum est fuisse olim hæreticos tam
amentes, vt dicerent quod qui se occideret
libera voluntate est verè martyr. De his meminit August. libr. de hæresibus. Alij etiam
aiebant quod qui se occidit pœnitentia ductus commissi criminis, est verè martyr: ac
proinde Iudas fuisset protomartyr. De his
erroribus plurima dicit Diuus Augustinus
libro. 1. de Ciuitate Dei, cap. 17. per multa capita. Contra has etiam hæreses habetur diffinitum in capit. tu dixisti. & in cap.
non est. & in cap. placuit. 23. quæstione. 5.
imo isti errores repugnant lumini naturali,
docet enim Aristoteles libro. 3. Ethicorum,
capit. 7. libro. 5. cap. 11. non esse actum fortitudinis sed pusillanimitatis, quod quis seipsum occidat. Idipsum docet Cicero in. 1.
Tusculana, & in libro de somno Scipionis:
& rationes D. Tho. in hoc articulo sunt morales demonstrationes.
DVbitatur nihilominus primò circa
primam conclusionem. Et arguitur
contra illam primo. Eodem præcepto prohibetur quis occidere alium & seipsum, sed
in multis casibus licitum est alium occidere, ergo in aliquo casu licitum erit occidere seipsum.
Arguitur secundò. Eodem præcepto tenetur homo non occidere seipsum & conseruare vitam proximi, sed in multis casibus licitum est homini & sancto non conseruare
vitam nec defendere illam, sed potius exponere certo periculo mortis, ergo aliquando licitum erit homini se occidere. Probatur consequentia. Quia ille moraliter se occidit qui voluntariè vitam certo periculo
mortis exponit.
Arguitur tertiò. Quoniam multi viri illustres non solum apud Gentiles sed etiam
apud fideles laudantur quod seipsos interfecerint, quorum plurima exempla refert
August. libro. 1. de Ciuitate Dei, capit. 21.
& Diuus Hieronymus in epistola ad Gerontiam laudat Lucretiam & quasdam alias
nobiles fœminas quod seipsas interfecerint
propter virtutem castitatis, & super primum
cap. Ioannis inquit, In persecutionibus non
licet propria perire manu absque eo vbi castitas periclitatur. Et D. Thomas refert in
quarto & quinto argumento huiusmodi
exempla, & de B. Apolonia legimus, quod
seipsam vltro in flammas coniecerit.
His tamen non obstantibus, conclusio
articuli certissima est. Confirmatur. Quia
(vt iam diximus) nunquam est licitum
| occidere hominem nisi publica autoritate
vel in defensione sui ipsius, at vero quando
quis seipsum interficit nihil horum interuenit, ergo nunquam licitum erit quod quis
semetipsum occidat. Denique vsu ecclesiæ
confirmatur quæ sepulturam denegat ijs qui
se interficiunt, ergo iudicat semper esse enorme peccatum & finalem impœnitentiam.
Tota igitur difficultas est in soluendis argumentis.
Ad primum argumentum respondetur
negando consequentiam. Et ratio discriminis est, quia materia immediata illius præcepti negatiui est occisio hominis indebita contra rationem, at vero contingit quòd occidere alium non semper sit contra rationem.
v. g. occidere malefactorem autoritate publica, occidere vero seipsum semper est contra rationem, & ideo nunquam licet.