¶ Sequitur sacramentum poenitentiæ.
Pœnitentia est sacramentum.
¶ QVÆRITVR, vtrum poenitentia sit sacramentum, & vtrum post baptismum sit aliquod signum visibile
| institutum ad remissionem peccatorum actualium? Respondeo, quod sic, &
est conclusio de fide: vt patet Ioannis
10. quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Et Matthæi. 18. quodcunque
solueris super terram erit solutum &
in coelis. Ex his locis patet, quod est alia
auctoritas & iurisdictio inter homines ad remittendum peccata. Et hæc
iurisdictio inter homines exercetur per
actum exteriorem, ergo poenitentia
est signum sensibile institutum á Deo
in remissionem peccatorum, ac proindè est sacramentum. Idem patet auctoritate ecclesiæ in ca. ad abolendam extra de haereticis. Et expressè inter sacramenta numeratur confessio peccatorum. Et inter hæreticos numerantur qui aliter sentiunt de sacramentis
quam ecclesia romana sentit. Et in concilio
Florentino sub Eugenio. 4. numeratur
poenitentia inter septem sacramenta, er|go. Vocatur autem sacramentum poenitentiæ, quamuis contineat contritionem, & satisfactionem, & confessionem: quia sumpsit
nomem ab vltimo: vt dicit. S. Tho. 4. d.
16. q. 1. a. 1. sicut sæpè vsitatum est. Nam licet homo sit animal, corpus, & substantia, non denominatur nisi ab vltimo quod
est homo. Sic etiam sacerdos quamuis sit diaconus et subdiaconus nominatur sacerdos
ab vltimo. Quia verô vltima pars poenitentiæ, quæ est satisfactio est poenalis, imo omnia in hoc sacramento sunt poenalia: ideó vocatum est sacramentum poenitentiae totum aggregatum ex illis partibus tribus, tam actus poenitentis, quam absoluentis
Materia sacramenti poenitentiæ.
¶ QVÆritur, quæ sit materia huius sacramenti? Respondeo quod materia remota
sunt peccata poenitentis. Vnde cùm
beatissima virgo nullum prorsus peccatum habuerit, falsissimum est quod quidam fingunt scilicet quod confitebatur b. Ioanni euangelistae. Materia verò propinqua
| est confessio peccatorum mortalium
post baptismum commissorum.
Forma sacramenti poenitentiæ.
¶ QVÆritur, quæ sit forma huius
sacramenti? S. Tho. 3. p. q. 84. art. 3. dicit quòd forma vera sacramenti poenitentiæ est, ego te absoluo. Sicut enim
Marci vltimo, & Matthæi vltimo dominus
loquens de baptisino dixit, baptizantes eos in nomine patris, & filij, & spiritus sancti: non dixit hæc sit forma baptismi, ego te baptizo, & tamen hæretici Vuiclephistæ dicunt illam esse formam baptismi: sic de poenitentia dicitur Matthæi. 18. quodcunque solueris super terram, ergo hæc erit forma poenitentiæ, ego te absoluo. Item. 2. Chorinthi. 2. ego quod donaui si quid donaui propter vos in persona Christi, ergo sicut Paulus dicit se donasse, sic debet & sacerdos dicere, ego te absoluo.
Item vt ait sanct. Thom. opusculo. 22.
non est parui momenti quod ecclesia
| canit. Iam bone pastor Petre clemens
accipe vota præcantium, & peccati vincula resolue tibi potestate tradita, ac
proindè non est blasphemia, vt putant
isti hæretici, quòd sacerdos dicat, ego
te absoluo. Item in concilio Florentino
sub Eugen. 4. expressè determinatur
hanc esse formam poenitentiæ, scilicet
ego te absoluo, haec igitur est forma conueniens & necessaria. Et licet permittantur alia verba, omnia sunt de congruitate, sicut etiam crucis signum. Et
si dicatur in cap. nunquid de consecratione. d. 5. sacramenta cruce perficiuntur, sed non loquitur de omnibus sacramentis. Manuum impositio, dicit
Palu. quod est de congruitate. Sed sanct.
Tho. ait quod non debet fieri. Signat enim
copiosum munus gratiæ conferri, sicut in sacramento confirmationis.
Poenitentia est sufficiens remedium contra peccata.
¶ QVÆritur, vtrum poenitentia sit
remedium sufficiens contra peccata?
| Respondeo, quòd sic. Patet ex illo Ezechielis. 18. si impius egerit poenitentiam
ab omnibus peccatis suis quae operatus
est, vita viuet & non morietur: omnium
iniquitatum eius quas operatus est non
recordabor. Et idem dicitur ca. 33. &
Sapientiæ. 11. dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. & Matthæi. 3. poenitentiam agite & appropinquauit regnum coelorum. Idem
dicitur Matthæi. 4. & Luc. 15. gaudium
est angelis super vno peccatore poenitentiam agente, Et. 2. Chorinthi. 7.
quæ enim secundum Deum tristitia est
salutem operatur. Luc. 17. si poenitentiam egerit dimitte illi. Et sunt in vtroque testamento infinita testimonia.
Et si obijcias illud Hebreo. 6. impossibile est eos qui semel sunt illuminati
&c: rursus renouari ad poenitentiam.
Dico cum sanct. Tho. 3. p. q. 84. ar. 10.
ad. 1. & cum Chrisosto. & omnibus san|ctis doctoribus, quod ibi negat Paulus, non
poenitentiam, sed renouationem per baptismum secundo acceptum. Quia baptismus non est iterabilis. Peccatum verò in
spiritum sanctum si sit finalis im poenitentiae. i. peccatum cum quo homo moritur
sine hoc quod egerit poenitentiam de eo,
est irremissibile. Alia autem peccata
in spiritum sanctum dicuntur irremissibilia
quia difficilè remittuntur: & raro Deus
tales conuertet: & sunt in magno periculo. Sed tamen si poenitentiam egerint, re
missionem sine dubio consequentur.
Pœnitentia est necessaria ad salutem peccatorum.
¶ QVÆritur, an poenitentia sit remedium necessarium ad salutem post lapsum in peccatum? Respondeo quod sic, nam
in sacris literis vbicunque dominus hortatur
ad veniam petendam, non dat aliud
remedium nisi poenitentiam, ergo.
Et hoc adeo verum est, quòd etiam requiritur poenitentia de peccatis commissis ante baptismum, adulti enim
| qui baptizantur necesse est quod doleant
de peccatis: iuxta illud actorum. 2. poenitentiam agite, & baptizetur vnusquisque
vestrum. Et Augustinus libro de poenitentia ait, omnis qui iam suæ voluntatis arbitrer constitutus est cum ad sacramentum fidelium accedit: nisi eum
veteris vitæ poniteat nouam non potest inchoare: quod & habetur de consecra. d. 4. cap. omnis qui. Ab hac autem poenitentia cum baptizantur soli paruuli sunt immunes. De venialibus autem non est necessaria poenitentia, quia per dilectionem Dei, & multa alia remitti possunt. Si verò peccator præueniatur aliquo periculo maris, vel latronum, vel alicuius alterius,
poenitentia eius erit quòd faciat tunc
quicquid possit. Dicat miserere mei
Deus, vel aliquid simile: quicquid enim
possit etiam in vltimo statu facere hoc
animo vt concilietur Deus & placa|tus reddatur, poenitentia est. Talis namque
non est extra salutis statum.
Pœnitentia remittit pœnam peccatorum.
¶ QVÆritur, vtrum per poenitentiam
remittatur poena debita peccatis? Respondeo quòd per poenitentiam semper
remittitur aliqua pars reatus & fit minor, non tamen oportet quod tollatur tota obligatio ad poenam. Nam omnes
fatentur quòd postquam poenituit aliquis,
imponenda est ei aliqua poenitentia.
Nec hoc infert praeiudicium aliquod
diuinæ misericordiæ, quòd post dimissam culpam quærat poenam ab amico: qui enim peccat laedit iustitiam simul & amicitiam. Iure autem amicitiæ teneor ego dum aduersarius petit
væniam, & est paratus facere quicquid
voluerim, recipere eum ad pristinam
amicitiam. Nec debeo dicere, non parcam, aut non erit amicus donec reddat
domum quam combussit. Sed nihilominus salua amicitia possum repete|re domum meam. Et rex potest amico suo
remittere homicidium, tamen omnino salua amicitia cogit eum satisfacere alteri per iniuria: sic Deus omnino postquam
aliquis petit veniam reddit in amicitiam,
& nihilominus exigit iustitiam. Nota
unum locum ex quo expressè constat quod
Deus punit hominem postquam factus est
ei amicus. 2. Reg. 12. postquam dimissit
Deus peccatum Dauid, dicitur verum tamen filius qui natus est tibi morietur. &c.
Venialia peccata quomodo remittantur.
¶ QVÆritur quomodo remittantur
peccata venialia? Respondeo. 1. quòd quicquid sufficit ad remittendum mortale, sufficit etiam ad remittendum veniale. Est clarum, quia quicquid est in veniali est in mortali & aliquid amplius
ergo. Secundò dico quod ad remissionem
venialis sufficit dilectio Dei. Nam cum
Dei dilectio sit ei velle placere, & qui
vult ei placere, vult virtualitèr non displicere: iam ibi interuenit displicentia
| interpretatiua quae sufficit ad remissionem venialium: vt ait sanct. Tho. 3. p.
q. 87. a. 1. Nam apud homines sufficit ad
remissionem leuis offensae dicere ei quem
offendit, ego post hac volo tibi in omnibus placere, ergo multo magis apud
Deum qui pronior est ad miserendum.
Item probat hoc Scotus, plus placet deo
dilectio ista quam displiceat peccatum veniale: sed homines etiam mali si offendantur leui offensa, & prestentur eis magna beneficia non exigunt satisfactionem leuis iniuriæ, etiam si non petatur venia, ergo dilectio dei sufficit ad remissionem peccatorum venialium. Per dilectionem verò Dei, aut per displicentiam
generalem dimittuntur omnia illa peccata venialia ad quæ homo non est actualitèr affectus, vel virtualiter. Si verò
quis est affectus vni peccato veniali, &
dolet de alio, remittitur peccatum de quo
dolet manente alio. Et quoniam in illa potestate
| ecclesiæ tradita in illis verbis quorum
remiseritis peccata non solum tradita est facultas remittendi peccata per
poenitentiam quæ est sacramentum:
sed etiam multis alijs modis cùm ad remissionem venialium non sint necessaria sacramenta: relicta est potestas ecclesiæ ad instituenda media ad eorum
remissionem. Et ista sunt oratio dominica, benedictio episcopi, tunsio pectoris, aqua benedicta, & similia, quæ sine quocunque alio motu bono sufficiunt
remittere venialia per hoc quòd fiunt
quia sunt ab ecclesia instituta in remedium venialium. De aqua benedicta
Alexander quintus à Petro dicit, &
habetur de cons. d. 3 ca. aquam. Aquam
sale conspersam populis benedicimus
vt ea cuncti aspersi sanctificentur, &
purificentur. Quod etiam omnibus sacerdotibus faciendum esse mandauimus. Nam si sanguis vitulæ aspersus
| sanctificabat, multo magis aqua sale
aspersa, & diuinis precibus consecrata
populum sanctificat. De oratione dominica
habetur de poenitentia. d. 3. c. de quotidianis. Et est Chrisostomus dicentis, de
quotidianis leuibusque peccatis quotidiana oratio fidelium sufficit, scilicet
pater noster. De benedictione episcopali,
& abbatum habetur. 1. q. 1. c. benedictio,
ca. multi. De tunsione pectoris habetur
de poenitentia. d. 1. c. tres sunt actiones
& d. 2. c. sicut inquit, & de sacra vnctione capitulo cum venissem. §. primo.
Peccata per poenitentiam remissa an reddeant per sequens peccatum
¶ QVÆRItur, vtrum peccata per poenitentiam remissa reddeant per sequens
peccatum? Sanct. Tho. 3. p. q. 88. arti. 1.
dicit quòd in peccato duo possunt considerari, vnum est ipsa culpa, alterum
reatus ad poenam, & tunc ponit tres
conclusiones. Prima peccatum non potest reddire quantum ad culpam. Patet nam si sortes occîdit hominem &
| egit de illo homicidio poenitentiam:
& iterum post poenitentiam furatus
est, hoc vltimum peccatum furti non
habet maculam homicidij. Secunda
conclusio, peccatum non reddit quantum
ad reatum poenæ sensus. Quia noua
poena sensus debetur peccato huic nouo, & non illa prior. Tertia conclusio
peccata praeterita reddeunt persequens
peccatum quantum ad poenam damni aliquo modo: quia eadem poena damni erit
pro quolibet peccato: & eodem modo
priuatur visione diuina. Et hoc modo
intelligitur illud Iacobi, qui in vno peccauerit factus est omnium reus. Verum
est quod peccata præcedentia dicuntur aliquo modo reddire per quandam ingratitudinem, ad istum sensum, quod grauius est
peccatum quod nunc post remissa peccata fit, quam si prius non essent remissa
peccata. Post remissionem enim iterum
Deum offendere magna ingratitudo est.
| Hæc autem grauitas quæ ratione ingratitudinis consurgit, cum non mutet speciem
peccati secundum omnes, non est de necessitate confitenda. Non enim est opus, vt dicat postquam sum mihi dimissa peccata adulteratus sunt. Patet igitur quod peccata
semel remissa non reddeunt per peccatum sequens. Sine poenitentia enim
sunt dona Dei, Roman. 11.
Per pœnitentiam restituitur gratia, & virtutes infussæ.
¶ QVÆritur, vtrum per poenitentiam restituantur homini gratia, & virtutes infussae? Respondeo secundum omnes, quodnon est dubitandum de hoc. Nam cùm in poenitentia
detur gratia, necessario dantur omnes
virtutes infusse, quæ gratiam concommittantur: sicuti in baptismo, quia datur gratia, dantur etiam virtutes morales. Sed
tota difficultas est, vtrum resurgat poenitens ad tantam gratiam quantam habebat
antequam caderet, vel ad maiorem, aut minorem? Ad quod omnibus alijs opinionibus
demissis, dico cum S. Tho. 3. p. q. 89.
| ar. 2. 3. &. 5. quòd poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam quam
illa à qua cecidit, nec ad aequalem, sed
secundùm proportionem contritionis quam habet. Hæc opinio fuit antiquorum omnium, Alberti magni, Alexandri de Ales. 4. p. q. 77. membro. 5. &
Bonauenturæ. 4. d. 14. & Ricardi, &
omnium illorum qui scripserunt in
theologia grauitèr, & modestè. Hoc
probatur à posteriori, præter auctoritatem Hieronymi quam allegat sanctus
Thomas quia experientia ostendit, quòd
poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam: videmus enim feruentissimos viros post peccatum, & poenitentiam tepidè, & non ita feruenter
sicut anteà operari, ergo non habent
tunc maiorem gratiam & amorem Dei,
amor enim Dei non est occiosus. Videmus verò magnum peccatorem aliquandô seruentissimè poenitere, & exerce|ri in bonis operibus, igitur non omnes
resurgunt semper ad maiorem, vel æqualem gratiam. Item ad gratiam requiritur dispositio, & quanto maior est dispositio tanto maior gratia introducitur, sed contritio est dispositio non solùm ad nouam gratiam, sed etiam ad
gratiam praeteritam, ergo quanto maior fuerit contritio tanto maior erit gratia, etiam praeterita. Dico igitur primò
quòd cuicunque resurgenti extra gratiam quæ datur ei secundùm mensuram contritionis quam habet, & quae
daretur etiam sine meritis prioribus,
datur ei aliquid ratione praecedentium
meritorum. V. g. sit Petrus quod habebat
centum meritorum gradus, conteritur
nunc post peccatum contritione vt decem, dico quòd vltra gratiam vt decem
quae datur ei ratione contritionis, datur aliqua gratia ratione praecedentium
meritorum. Secundò dico quòd quan|to prædicta cotritio maior fuerit, tanto
maior gratia dabitur ei ratione præcedentium meritorum. V. g. Petrus anteà habebat gratiam vt decem, & Plato vt decem, resurgunt ambo, Petrus contritione vt
decem, Plato contritione vt. 20. dico quod
Platoni dabitur maior gratia ratione
præcedentium meritorum. Tertiò & vltimo dico, quod perfecte poenitenti. i. ex toto conatu semper restituitur tota gratia præcedens. Nam perfectæ poenitentiæ correspondet perfecta restitutio, non est autem perfecta restitutio nisi restituatur totum, ergo & consequentèr secundum proportionem poenitentiæ restituitur præcedens
gratia. Quia iustum est quod si toto conatui correspondet tota gratia, quod medietati
conatus respondeat medietas gratiæ, &
tertiæ parti conatus. 3. pars gratiæ, &
sic consequenter. Vnde optimum est saepe dolere de peccatis, vt restituatur tota
gratia ratione præcedentium meritorum
Per omnia bona opera restituitur aliquid de gratia perdita.
¶ VTRVM, autem ratione aliorum
bonorum operum restituatur aliquid
de gratia præcedenti? Probabiliter dicimus, quòd sic. Videtur enim omnino quod bonus princeps si propter delicta
abstulerit ab aliquo bona, post modum
illo poenitente restituerit ei princeps
aliquam bonorum partem, tot obsequia
posset deindè regi exhibere, quòd reddat ei omnia: & esset hoc laudabile in
principe: ita prorsus videtur dignum
sentire de Deo, & quòd diligenti Deum
vel danti eleemosynam, vel alia bona
opera facienti post poenitentiam, restituat aliquid de gratia deperdita. Certum igitur est merita praecedentia non perdi omnino, sed recuperari á poenitente
Contritio quid sit.
¶ DE partibus poenitentiæ tractatum aggrediens. Quæritur in primis quod
| sit contritio? quoniam ea est poenitentiæ
pars prima? Respondeo, quôd est perfectus actus poenitentiæ. Poenitentia
enim virtus est per quam placamus nobis Deum iratum, & consequimur remissionem peccatorum. Ad hæc enim
duo debet dirigi tota poenitentis intentio. Est autem iste actus poenitentis dolor vndê poenitentiæ dolor est contritio, qui maximè propiciatur Deum. Hieronymus & habetur
de poenitentia d. 1. ca. mensuram, apud
Deum non tantum valet mensura temporis quàm doloris. Et Chrisostomus
homelia. 21. super Matthæum, non dolere quia peccaueris magis indignari
facit Deum, quàm idipsum quod anteà peccaueras. Sunt de hoc infinita
testimonia sanctorum, & sacræ scripturæ attestantia, quod dolor de peccatis
est pars poenitentiæ valens ad remissionem peccatorum: vt patet ex conuersione Magdalenæ, & fletu Petri
| post negationem &c. Habemus igitur
quòd contritio est dolor. Sed notandum
duplicem esse dolorem, quia quidam
est sensitiuus, alius est intellectiuus.
Contritio autem est dolor intellectiuus & non sensitiuus: vt docet, sanct.
Tho. 3. p. q. 85. ar. 1. & omnes doctores
Quia contritio est in potestate nostra,
sed dolor sensitiuus non est in potestate nostra, ergo. Et adhuc propriè loquendo contritio non est ipse dolor,
sed odium & displicentia peccati, ex
quo nascitur dolor. Est igitur contritio odium, nolitio, & detestatio peccatorum præteritorum.
An sit necessarium propositum non peccandi.
¶ QVÆRITVR, an sufficit dolere solum de peccatis præteritis, vel an
requiratur etiam propositum non peccandi? Hæc est grauis quæstio & de
qua sunt opiniones. Maioris in. 4. dis.
14. q. 1. & Almain, & Bonauentu. 4.
d. 14. in expositione textus dicunt, quod
| si poenitens nihil cogitat de futuro, non
oportet quòd habeat propositum cauendia peccatis, sed sufficit quòd actu
alitèr non habeat contrarium actum. Sanct.
Tho. 1. 2. quæstione 113. arti. 5. & in. 4.
d. 14. in expositione textus & d. 17. q.
2. ar. 2. quæstiuncula. 4. &. 3. p. q. 85. a.
3. &. q. 90. ar. 4. &. 3. contragentes, ca.
158. &. 4. contragentes, cap. 72. & Adrianus quodlibeto. 5. ar. 3. dicunt, quod
requiritur actuale propositum cauendi á peccatis futuris. Idem tenet Albertus Magnus. 4. d. 14. ar. 10. & Alexander de Ales. 4. p. membro. 9. Quæ harum
opinionum sit verior ego nescio: sed
probabilior est opinio sancti Tho. &
& consequentèr securior, ac proindè
tenenda. Quia in materia morali oportet loqui crassis coniecturis. Pro opinione. S. Tho. faciunt verba concilij
Florentini, quæ dicunt ad contritionem
expectat dolere de peccatis commissis
| cum proposito non peccandi de inceps.
Item Ioannis. 5. &. 8. existenti ad piscinam dixit dominus & adulterae, amplius noli peccare: non dixit non pecces, sed noli. Item primum quod ab eo qui fecit iniuriam postulamus, est huiusmodi propositum, señor nunca mas. Item non
habet veram poenitentiam qui non diligit Deum super omnia: sed qui sic diligit Deum vult ei in omnibus placere, & in nullo displicere, ergo talis habet propositum cauendi futura.
Contritio est de peccatis actualibus sed non oportet vt de quolibet peccato sit distincta contritio
¶ QVÆRITVR, de quo debeat esse contritio? Respondeo, quòd
non de peccato originali, sed de peccatis actualibus. Et est differentia, quia
ad peccata mortalia requiritur contritio: non tamen ad venialia. Vtrum
autem debeat esse contritio distincta
de omnibus peccatis in particulari,
vel an sufficiat vnica contritio de omnibus in generali, dubitari solet.
| Quidam enim tenuerunt necessarias
esse tot contritiones quot peccata mortalia, quia sanct. Tho. dicit quòd contritio debet esse distincta de singulis
peccatis mortalibus. Sed ego credo sicut dicit Caietanus quòd hæc opinio sit
falsissima. Non oportet reddere poenitentiam ita difficilem, & inaccesibilem. Quod ego sentio est, quod ad remissionem peccatorum sufficit dolor generalis de omnibus peccatis: & non requiritur dolor in particulari. Patet quia
alias non posset homo consequi remissionem peccatorum nisi in aliquo certo & determinato tempore, quod est
falsissimum: nam in quocunque momento potest homo sufficientèr conteri, iuxta illud Ezechielis. 33. in quacumque die ingemuerit peccator &c. Et
sumitur ibi dies pro momento. Sequaela autem probatur, quia ad cogitandum
peccata requiritur certum tempus, er|go ad dolendum in speciali etiam requiritur tempus certum. Et hoc primum
conceditur, & necessario concedendum
est ab omnibus. Secundò dico quod nec
ante contritionem generalem, nec post
requiritur cogitatio & detestatio singulorum peccatorum in particulari ante confessionem: in ipsa enim confessione tenetur homo conteri in speciali. Cùm enim confessio debeat esse distincta, tunc cùm ea confitetur detestatur illa: nam aliâs esset fictio. Nec oportet dicere, doleo de istis quatuor & de
his. 6. sed doleat de omnibus & confiteatur distinctè peccata sua, et hoc sufficit. Quia actus interior poenitentiæ
à quo exterior proficiscitur, singula mortalia quae sub confessione cadunt respicit
An quilibet paruus dolor sufficiat ad remittenda peccata.
¶ QVÆRItur, vtrum quicumque dolor peccatorum quantumuis paruus
sufficiat ad remittendum peccata? Scotus. 4. d. 14. q. 2. arti. 2. dicit quod licet quis
| habeat dolorem de peccatis propter
Deum cum omnibus alijs bonis circunstantijs: nisi talis dolor habuerit certam
intensionem, & continuationem, non
sufficit. Quanta autem debeat esse ista
intensio doloris, dicit quód solus Deus
nouit. Sed hoc est mere voluntariè dictum. In re autem necessaria ad salutem
non debemus loqui sine auctoritate
sacræ scripturæ, aut sanctorum. Item
arguitur contra hoc, Deus pronior est
ad miserendum quàm ad puniendum,
sed quæcunque intensio voluntatis in
peccatum etiam in vno instanti sufficit ad damnandum hominem, ergo quaecumque
intensio contra peccatum in quocumque
instanti sufficiet ad consequendam misericordiam & remissionem. Tenendum igitur est (omissa multitudine argumentorum) quòd in contritione non
requiritur certa intensio, aut continuatio temporis. Sed tunc dubitatur quo|modo intelligitur, quòd contritio debet esse maximus dolor, vt dicunt doctores requiri: quia est de maximo malo scilicet de offensa Dei? Ad hoc dicendum, quod sicut dilectio Dei debet esse maxima non intensivè, sed affectiuè & appretiatiue: ita requiritur quod odio habeamus peccatum supra omne odibile: et
reuera mallem esse mortuus incurrisseque quæcumque alia damna quam peccatum: licet talis actus sit remissus gradualiter. Non oportet tamen quod poenitens
faciat illam comparationem, mallem pati
hanc mortem, vel illud malum, quam incurrisse hoc peccatum quamuis hic actus esset
valde perfectus, & multum valeret ad
poenae remissionem. Sed sicut satis est ad
dilectionem Dei super omnia velle ei in
omnibus placere & in nullo displicere: ita ad contritionem sufficit dicere
ego nullo modo vellem offendisse Deum
Et licet experiamur in morte charorum
| nos plus dolere quam in peccatis, non
turbemur: quia hoc prouenit ex eo quod
præsentia magis mouent quam absentia,
& magis connaturalia sunt magis sensibilia: ideò appetitum sensitiuum magis mouent. Hic autem dolor sensitiuus debet esse moderatus. Vnde apostolus. 2. Chorint. 2. admonet eos vt consolentur poenitentem quendam, ne
abundatiori tristitia absorueatur. Dolor
autem intellectiuus non potest esse nimius.
An de maiori peccato sit magis dolendum.
¶ VTRVM, de grauiori peccato si
habenda maior contritio quam de minori? Respondeo primò quod non est necessarium dolere amplius de vno peccato quam de alio. Patet quia vt supra diximus, sufficit ad contritionem dolor
in vniuersali de omnibus peccatis, &
talis dolor non est tunc intensior respectu vnius peccati quam respectu alterius. Secundo dico quod id esset conuenentissimum, vt scilicet maiorem dolorem
| habeat homo de maiori peccato. Quod
autem hoc non sit necessarium patet,
quia aliâs teneretur poenitens scire grauitates peccatorum, quod scilicet sit grauius peccatum fornicatio, an detractio,
quod nullo modo est dicendum.
An contritio sit dolor propter Deum.
¶ QVÆritur, vtrum dolor contritionis habere debeat hanc circunstantiam
finis, vt sit propter Deum? Vtrum ad
hoc quod contritio sit sufficiens ad remissionem peccatorum requiratur dilectio Dei super omnia? Respondeo quod de hoc
sunt opiniones Gabriel. 4. d. 14. q. 1. et
2. & Palude. d. 17. q. 2. conclusione. 1.
& Caieta. q. 1. de contritione, & Capre.
2. d. 41. q. 1. ad. 1. Grego. tenent quod requiritur dilectio Dei super omnia. Et idem
videtur dicere. S. Tho. 3. p. q. 85. art. 5.
vbi dicit, quód quintus actus qui concurrit ad contritionem est actus charitatis, &. 1. 2. q. 113. art. 4. 1. dicit quod ad poenitentiam non sufficit motus fidei nisi
| sit informatus charitate. Et. 3. p. q. 85.
art. 6. dicit quòd actus poenitentiae nascitur ex actu charitatis. Et probatur
quia in poenitentia fit integratio amicitiæ (fit enim ex inimico amicus) sed
hoc est impossibile nisi inimicus incipiat diligere, ergo. In contrarium est,
quia dilectionis actus est perfectior,
quam actus poenitentiæ, ergo remissio
peccatorum non deberet tribui actui
poenitentiæ sed actui dilectionis: cuius oppositum dicunt omnes. Pro solutione huius dubij notandum, quod actus poenitentiæ est actus distinctus ab actu dilectionis Dei: quia poenitentia & charitas distinguntur, ergo etiam actus earum. Hoc supposito videtur quód non
possit esse poenitentia sine dilectione
Dei, quia odium nascitur ex amore, ergo odium peccatorum nascitur ex dilectione Dei, si enim non diligerem
Deum quare odio haberem peccata? nun
| quid propter amorem creaturæ? non certe sed propter Dei amorem: cum igitur odium peccatorum sit super omne odibile in verè poenitente, ergo procedit
ex amore Dei super omnia. Et ita est
regularitèr quod peccator ex amore mouvetur ad poenitendum. Potest tamen esse quod in
voluntate non sit alius actus quam iste, doleo quia offendi Deum: qui nec est elicitus, nec imperatus à charitate & iste
talis actus sine alia dilectione sufficit
ad remissionem peccatorum, qui licet regularitèr procedat à charitate, tamen
remissio peccatorum magis tribuitur
poenitentiae quam charitati, quia in sacra
scriptura illi actui promittitur remissio. Et S. Tho. dicens quod poenitentia procedit ex amore, intelligendus est communiter & regularitèr: vt patet apud ipsum
4. d. 14. q. 1. a. 2. quaestionem. 1. Verum est quod ipse
actus poenitentiae, nolle deo displicere, est
vera dilectio. Dolor igitur pectorum debet
| propter Deum non propter timorem poenarum, aut propter quoduis aliud: sed quia
sunt offensæ Dei patris pijssimi.
An qui dolet propter Deum semper recipiat gratiam.
¶ QVÆritur, vtrum qui dolet sicut
nunc diximus semper recipiat gratiam?
Caieta. q. 1. de contritione, tenet mirabilem opinionem, scilicet quod stat quempiam
dolere de peccatis perfectè, & perfectè proponere cauere ab illis in futurum, & perfectè diligere Deum super
omnia, & non habere gratiam. Ratio
eius est quia aliás sequæretur quod posset
quis habere euidentiam quòd sit in gratia. Oppositum tenent omnes doctores, & dicunt quod quamprimum fecerit aliquis totum quod in se est, statim habebit gratiam. Vide S. Tho. 1. 2. q. 112. ar.
2. ad. 1. & q. 113. ar. 3. &. 8. &. 3. p. q. 85. a.
5. &. 6. Et in pluribus alijs locis. Et oppositum esset contra scripturam sacram
dicentem. Conuertimini ad me & ego conuertar ad vos: iam hic poenitens con|uertitur ad Deum, & Deus non conuertitur ad poenitentem. Iacob 4. appropinquate Deo, & appropinquabitur vobis. Et Ioan. 14. qui diligit me diligetur à patre meo. Et psal. 50. Cor.
contritum & humiliatum Deus non despicies. Falsissimum ergo est quod Caietanus dicit. Et dico quod non stat de lege quod
talitèr poenitens careat gratia cum faciat totum quod in se est. Nec hoc dato sequitur se scire euidentèr quod habeat
gratiam. Non enim ego possum habere euidentiam, quod doleo de peccato super omniam, vel quod proponam perfectè cauere in futurum. Habemus igitur pro certo, quòd qui sic dolet habebit gratiam
An attritio possit fieri contrictio.
¶ QVÆritur, vtrum attritio possit fieri contritio? Ad hoc suppono ex omnibus doctoribus, & sancto Thoma quod nihil
aliud est contritio quam dolor perfectus:
attritio verò dolor imperfectus. Tunc
dicit sanct. Tho. 4. d. 17. q. 2. art. 1. quæ
| stiuncula. 3. quod attritio non potest fieri contritio. Probatur, quia principium
contritionis est gratia, virtus infussa:
attritionis verò principium est habitus
acquisitus, vel sola potentia: idem autem actus non potest elici à virtute infussa, & acquisita vel à potentia, ergo.
Sciendum est tamen, quod duplex est contritio, quædam intrinsice, quae habet hoc
pro obiecto: doleo de peccatis super
omnia. Alia extrinsice. i. ex circunstantia, & sic omnis dolor qui est cum gratia vocatur contritio. Eodem modo duplex est attritio. Quædam intrinsice
ex obiecto, vt putâ, doleo de peccatis
quia turpia sunt & infamia, vel propter infernum. Alia extrinsice, putâ do
leo de peccatis propter Deum: & cum omnibus circunstantijs, sed omitto præceptum aliquod necessarium. Tunc sit conclusio, nunquam ex attritione fit contritio intrinseca, quia differunt ex obie|cto: vna enim dolet propter Deum, alia
propter poenas. Vnde conclusio. S.
Tho. intelligitur de attritione propriè
dicta, & de contritione propriè dicta.
An tota vita sit tempus contritionis.
¶ QVÆRItur, vtrum tota ista vita sit
tempus contritionis? Respondeo primò quòd est expediens & conueniens
sæpè dolere de peccatis. Et sancti ita
consulunt. Ad amicitiam enim pertinet
saepè dolere de offensa facta amico: maximè quia dolere debemus quousque
reparemus detrimentum factum per
peccatum, sed multa sunt quæ nullo
modo possunt reparari, putâ tempus
quod perdidimus peccando, ergo per
totam vitam dolere debemus de illo.
Hoc autem intelligendum est de dolore qui est in voluntate, nam de sensitiuo dolore graue esset videre amicum
semper esse tristem. Loquendo autem
de doloris tempore qui est sub praecepto
dico quod de peccato semel dimisso non
| tenemus amplius dolere, quia Deus
non iudicat bis in idipsum, vt dicitur
Nahum. 1. Sed de peccato non dimisso
est dubium quando teneatur homo conteri? Ad hoc Caietanus quodlibeto. 2.
q. 3. dicit quod præceptum contritionis partim est affirmatiuum, quia obligat ad
actum, scilicet ad dolorem: partim negatiuum, quia obligat ad non manendum, in peccato. Loquendo de hoc præcepto in quantum est affirmatiuum obligat semper, sed non ad semper: sicut
& reliqua præcepta affirmatiua, scilicet in casu necessitatis, putâ cúm quis
administrat, vel recipit sacramentum,
vel in articulo mortis. Loquendo verô de prædicto præcepto in quantum
est negatiuum obligans ad non manendum in inimicitia Dei, obligat sicut
& caetera præcepta negatiua, semper
& ad semper, & ad statim. Et sicut qui
tenet alienum tenetur statim reddere
| sic qui est in statu inimicitiæ Dei, tenetur statim ab illo exire. Peccat autem
contra hoc praeceptum qui habet actum
commissionis contrarium, putâ si dicat
volo manere in hoc statu per diem aut
per horam. Sicut qui retinet alienum
non semper peccat de nouo, sed cùm
habet hunc actum positiuum, nolo reddere alienum, est tamen semper in malo statu. Magister meus Victoria tenet
quòd nullum est præceptum de poenitentia, aut contritione quod obliget
sub nouo peccato. Quanuis peccatum
mortale sine poenitentia non possit
deleri, ac proindè sit necessarium dolere seu poeniteri: sed qui non penituerit, damnabitur quidem propter peccata quae commissit, sed non quia non poenituit. Sed quia mihi magis placet opinio contraria ideò hanc non prosequor.
An post vitam sit locus pœnitentiæ.
¶ QVÆritur, vtrum post hanc vitam sit
locus poenitentiæ? Respondeo, quod non, sed
| prout in corpore gessit siue bonum, siue malum recipiet. 2. Chorinthi. 5. Et
vbi ceciderit lignum ibi manebit, eccle
siast. 11. veniet nox quando nemo poterit operari, Ioann. 9. Sed contra de
Trajano, & alijs quos apostoli suscitauerunt, quorum aliqui forsan erant in
infernum detrusi. Respondeo non dubito quin Deus possit homines damnatos liberare ab inferno, sed hoc est praeter legem. Id autem quod dicitur de Trajano, timeo quod sit fabula, tamen quicquid
sit, Deus potest omnes damnatos eripere ab
inferno: etiam si non poeniteant. E sic non
opus est dicere quod suscitauit illum ad
poenitendum: non enim erat opus.
An venialia remittantur post hanc vitam
¶ QVÆritur, vtrum saltim peccata venialia post hanc vitam remittantur? Respondeo, quod cum multi moriantur in peccatis venialibus, vel quia non cogitauerunt de illis, vel quia complacent sibi in aliquo, necessarium est dicere quod in
| alia vita remittantur. Et ita. S. Tho. 4
d. 21. q. 1. arti. 3. Et in additionibus. q. 4.
ar. 3. dicit, quod peccata venialia remittuntur in purgatorio: & eodem modo sicut in via remittuntur. In inferno autem ideò non remittuntur, quia ibi existentes sunt inimici Dei, & Deus eorum opera non acceptat. At existentes
in purgatorio sunt amici Dei, & ideò
acceptantur eorum opera: & etiam per displicentiam peccatorum remittuntur eis
peccata venialia. Ita Grego. 4. dialo.
ca. 39. et habetur. 25. dis. ca. qualitèr, et
August. 21. de Ciuitate. ca. 24. Matth.
12. non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. 2. Machabeorum. 12.
sancta ergo & salubris cogitatio. Opera igitur bona existentium in purgatorio sunt quidem meritoria remissionis peccatorum, non tamen gloriæ.
An contritio remittat totam pœnam?
¶ QVaeritur, vtrum remittatur per contritionem tota poena peccatis debita? Respondeo quod
| non, quia aliâs non esset opus purgatorio. Quòd autem post remissionem culpæ maneat reatus poenae, probatur vnica auctoritate. 2. Regum. 12. vbi postquam
peccatum Dauid remissum est, dicitur
in poenam eius, vnicus filius qui natus
est tibi morietur. Et alius locus Iosue,
22. an parum vobis est quod peccastis in
Beelphegor, & vsque in praesentem diem
macula huius sceleris in vobis permanet? Vide sanct. Tho. 1. 2. q. 86. ar. 2. Potest nihilominus tanta esse contritio
quod sufficiat ad remittendum totam poenam sicuti credimus de Magdalena.
Et haec de contritione sufficiant.
¶ Sequitur de confessione secunda poenitentiae parte.
¶ De hac materia confessionis tractant
doctores in. 4. d. 17. & sanct. Thomas
ibidem, & in additionibus quaestione. 6. & ante omnia.
Confessio est necessaria ad salutem
¶ QVÆRItur, vtrum confessio sit de
necessitate salutis? Respondeo quod sic. Patet
ex ca. omnis vtriusque sexus de poenitentiis & remissionibus, vbi hoc expressè
dicitur. Vtrum autem sit iuris diuini vel
non, inferius disputabitur. Sed dubium
est, an si confessio non esset præcepta
de iure diuino, posset ecclesia ad eam
obligare? nam si possit parum refert
scire an confessio sit de iure diuino, sufficit enim quod iam ecclesia in concilio
generali obligauit omnes ad confessionem. Et videtur quod ecclesia non potuerit confessionem praecipere. Nam secundum communem opinionem ecclesia non
habet iurisdictionem super actus interiores, ergo saltem non posset nos obligare ad confitendum illos: quod quidam asserunt, sed tamen damnati sunt.
Item ecclesia non posset me obligare
etiam pro quocunque crimine, vt religionem profiterer, quia esset nimis gra|ue onus, vt est communis opinio: sed
etiam est onus grauissimum & difficilimum peccata confiteri, ergo si non
esset præceptum diuinum ecclesia non
posset ad hoc obligare. Hæc est res disputabilis & qua parum indigemus,
quia habemus pro certo, quod de confessione sit præceptum in iure diuino, vt
primò probauimus. Notandum tamen quod duplicia sunt præcepta, quædam quæ licet
sint absoluta non obligant hominem absolutè: sed in casu, vt de eleemosyna est
absolutè praeceptum, & tamen non obligat nisi in casu necessitatis: & potest esse quod nunquam concurrat talis casus in vita, & ideò non vocatur eleemosyna necessaria ad salutem. Idem de sanctificatione sabbati, maximè si ecclesia
non determinasset diem. Idem de honorandis parentibus. Alia sunt præcepta quae obligant absolutè, & non est
satis in casu sed oportet vt vos quaeratis casum, & dispona mini ad implendum illa. Et huiusmodi est preceptum
baptismi, confessionis, eucharistiae, circa quæ teneor facere ad illa implenda.
Et hæc vocantur necessaria ad salutem.
Confessio non est tam necessaria sicut baptismus.
¶ QVÆRITVR, an confessio sit adeo necessaria ad salutem sicut
baptismus: ita quòd nunquàm liceat
illam omittere? Respondeo primô quod
non est adeo necessaria vt baptismus.
Nam puer sine actuali baptismo non
potest saluari, potest autem homo
saluari sine actuali confessione. Sed
vtrum cùm quis potest confiteri possit aliquandò omittere confessionem?
Respondeo pro nunc quòd multa sunt
præcepta Dei, & sic quandocunque quis posset confiteri sine transgressione præcepti diuini, tenetur
confiteri etiam si perdat bona. Si verò simul concurrat aliud præceptum diuinum cum confessione, &
| præceptum confessionis non possit impleri sine alterius præcepti transgressione, si aliud est maius (maximè de
iure naturali) tunc non tenetur confiteri: quale est non scandalizare. Vnde
si foemina sciret, confessorem scandalizandum si ei confiteatur, non tenetur
confiteri ei, vt latius infra dicemus.
confessio non est de iure naturali.
¶ QVÆritur, an confessio sit de iure naturali? Respondeo quod non. Quia sacramenta ecclesiæ sunt de illis quae sunt
supra naturam, & pertinentia ad fidem.
Quis enim cognoscet aquam mundare peccatorem?
Peccata venialia, an teneamur confiteri.
¶ QVÆritur, vtrum teneamur confiteri peccata venialia? Respondeo quod omnes
conueniunt in hoc, quod qui habet mortalia peccata non tenetur confiteri venialia, quia si teneretur confiteri vnum
veniale, ergo & omnia, & cum venialia
sint infinita esset quasi imposibile omnia confiteri. Sed dubium est, an qui
| non habet nisi venialia teneatur ea confiteri semel in anno? De hoc sanctus
Tho. q. 6. ar. 3. ad. 3. ponit duas opiniones. Prima dicit, quòd tenetur, quia præceptum de confessione est absolutum
& potest impleri, ergo. Secunda opinio dicit quod nullus tenetur confiteri venialia. Et hæc est tenenda, quia præceptum de confessione, intelligitur de
mortalibus vt patet ex eo quod dicit, confiteatur proprio sacerdoti. Circa venialia verò non est proprius sacerdos, nam
quilibet potest ea confiteri cui voluerit. Item ecclesia noluit de nouo præcipere confessionem, sed præceptum
iuris diuini determinare quo ad tempus executionis: at à Christo non est
præcepta confessio nisi mortalium, ergo. Item in illa decretali imponitur non
confitenti grauissima poena, vt scilicet
viuens arceatur ab ingressu ecclesiæ:
& mortuus christiana careat sepultu|ra, sed huiusmodi poenæ non imponuntur á pia matre ecclcsia perfectioribus
viris quales sunt qui habent solum peccata venialia, quae alij peccatores non
tenentur confiteri (alias meliores essent
peioris conditionis) ergo talis igitur qui
non habet nisi venialia, petat in paschate eucharistiam, & sacerdoti dicenti quod
prius confiteatur, respondeat se non
egere confessione, & sacerdos credat.
Sed quis est hic, & laudabimus eum?
Mentiri in confessione, quale sit peccatum.
¶ QVÆritur, vtrum aliquis possit confiteri peccatum quod non habet? Re
spondet . S. Tho. quod si nunquam licet mentiri, multo minus in confessione. Sed
quale peccatum erit? Dico probabilitèr quod qui confitetur mortale quod non
habet peccat mortalitèr, quia peccat
circa ea quae sunt de necessitate confessionis, & decipit confessorem qui
absoluit quod non potest absolui, &
consequentèr dico, quod confessio non
| fuit integra, ac proindè nulla & iteranda: quia non confitetur de illo mendacio pernitioso. Si autem peccatum de
quo dubitat confiteatur tanquàm certum: si id faciat credens esse magis securum vt communitèr fit, non peccat.
Si autem faciat animo decipiendi confessorem peccat mortalitèr. Sed quid de
scrupulossis, vt si habeo suspitionem quod
feci peccatum? Respondeo quod non solum
non teneor confiteri sed neque debeo
facere, si credo quod non consensi. Quia
in rebus moralibus debemus procedere ex crassis coniecturis. Deus enim non
est sophista, nec quærit laquaeos. In rebus autem moralibus vocatur demonstratio vbi habeo coniecturas pro vna
parte & non pro alia: licet habeam formidinem eius. Isti qui sic confitentur infamant
sacramenta & reddunt ea odiosa, satis est
confiteri peccata certa & dubia, sed
non de scrupulis qui sunt vere scrupuli
| nam de his loquor. Exemplum est, aliquis qui omnino habet propositum cauendi á peccatis, & nullo modo vellet
consentire tentationibus, & expertus
est quod solet resistere cogitationibus &
illecebris, posteá occurrerunt cogitationes & detentus fuit in illis, & postquam
discesserunt non recordatur, si aduertit si consensit, vel qualitèr se habuit.
Dico quod de tali scrupulo non oportet confiteri. Et eodem modo de cogitationibus
fidei, & phantasiis quae occurrunt homini etiam parato mori pro fide, si opus esset
Mentiri circa venialia in confessione quale peccatum sit.
¶ DVbitatur, vtrum peccet mortalitèr qui confitetur peccatum veniale
quod non fecit? Nam quod peccet venialiter certum est. Caieta. in. 2. 2. in materia de mendacio dicit quod est peccatum
mortale: quia mentitur in iudicio, vbi
tenetur dicere veritatem. Sed respondeo
quod non est mortale, nam licet sacerdos
possit exigere veritatem à poenitente
| non tamen quamcunque veritatem, sed eam
quæ pertinet ad materiam iudicij sui: &
cum venialia non sint materia confessionis, mentiri circa illa, non est peccatum mortale. Sicut nec si confessori interroganti, an sim pauper, dixero quod non,
cum tamen re uera sim pauper, non pecco mortalitèr. Et quamuis Caieta. in. 2. 2
fuerit illius fententiæ, tamen in summa confessionis moderatius loquitur, dicens,
quod si sit intentio poenitentis facere peccata venialia materiam confessionis,
tunc mentiri (etiam circa venialia) esset mortale, quia iam veniale est materia principalis & pertinens ad iudicium.
Si verò non est intentio poenitentis
facere venialia materiam confessionis,
mentiri circa illa non est mortale. Sed
adhuc dico quod etiam si habuero intentionem efficiendi materiam confessionis
ex venialibus, dicens mendacium circa illa, vt si dicam me non fuisse mentitum, non pecco mortalitèr: quia per
hoc quod nolo dicere mutatur intentio
prior, & iam non manet materia confessionis: etiam si non habuero reflexionem
illam nolo quôd hoc peccatum quod
volo tacere sit materia confessionis.
An statim post peccatum teneamur confiteri.
¶ QVÆritur, quando obligat præceptum confessionis, an statim post peccatum? S. Tho. 4. d. 17. & in additionibus. q. 6. ar. 4. dicit quòd hoc præceptum
potest multipliciter considerari. Vno
modo stando in solo iure diuino, seclusa ecclesiæ determinatione. Alio modo post ecclesiæ determinationem. Loquendo igitur secundùm primam considerationem, dicunt aliqui, quòd obligat solùm semel in vita, in casu necessitatis: sicut & alia præcepta affirmatiua, putâ in articulo mortis. Sed contra
quia tunc esset impossibile confiteri
peccata, nam cum ad hoc requiratur memoria peccatorum, videtur impossibi|le moraliter loquendo, quòd quis habeat in memoria peccata quæ commissit in. 40. annis: & sic frustraretur illud
præceptum, saltem pro maiori parte, quia
paucorum peccatorum in fine vitæ posset quis habere memoriam. Ideò dicunt
alij, quod tenetur quilibet confiteri in articulo necessitatis: qui vocatur quando est
periculum obliuionis, sicuti & alia præcepta tenemur implere quando est probabile quôd si tunc non implentur posteà non poterunt impleri: sicut de auditione missae, non teneor eam audire
manè, nisi solùm sit vnica missa quae
manè celebratur: & sic de confessione quam tenetur facere intra illud tempus
quod sufficit ad memoriam peccatorum
retinendam. Sed contra, quia si hoc esset
verum, ecclesia negligenter determinasset in cap. omnis vtriusque sexus tempus
vnius anni pro confessione: nam probabile est, quod in vno anno obliuiscuntur
| aliqua peccata. Certum est enim, quod si
de iure diuino teneremur confiteri
peccata nostra pluries in anno, non posset ecclesia dare facultatem, quod differretur confessio vsque ad annum: sed sunt
aliqui qui in vno anno obliuiscuntur
ergo. Ad hoc sciendum, quod ecclesia, non
dedit nouam licentiam, sed coercuit
negligentiam, nec voluit dicere quod non
confiteantur ante annum: sed quo ad
forum exterius voluit arctare. Vnde
si quis aggrederetur periculum mortis ante annum ecclesia non de obligabit illum à confessione in tali casu facienda. Sed quia nunc nemo obligatur confiteri nisi semel in anno (aliâs ecclesia deciperet nos) ideò falsum est quod
isti dicunt. Itaque videtur mihi, & est notandum pro alijs præceptis, quod Christus
instituit ecclesiam & dedit sacramenta & praecepta generalia, non autem dedit
praecepta particularia, et ordinationes
| spetiales quibus solis posset gubernari: vti isti hæretici somniant. Quod patet
nam Christus non determinauit episcopos per diuersas dioceses, & tamen nisi
essent episcopatus distincti esset impossibile ecclesiam gubernari: quia possent præcipere contraria. Nec ideò fuit
prouisio Christi insufficiens, nam idcirco constituit prælatos vt gubernarent
ecclesiam, & præcipit fidelibus, obedite præpositis vestris. Secundó notandum
quod Christus reliquit aliqua præcepta
generalia sine determinatione quae quidem non possent commodè obseruari ad
Christi intentionem, nisi ecclesia determinasset tempus, vel modum, &c.
Verbi. gratia. Christus posuit præceptum eucharistiæ dicens, nisi manducaueritis
carnem filij hominis &c. Stando solum
in præcepto Christi, quando teneretur
homo sumere eucharistiam? Si dicas,
quod semel in vita, hoc non est verisimi|le, cùm secundum Hieronymum, Augustinum,
Ambrosium, & alios doctores, in oratione dominica per panem quotidianum intelligatur eucharistia. Cum etiam
apostoli, & in primitiua ecclesia fideles frequentarent hoc mysterium. Et
Christus dixit, hæc quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis. Et iterum hoc facite in meam comemorationem, ac priondè paret prædictum
præceptum non posse commodè obseruari ad intentionem Christi sine ordinatione, & determinatione ecclesiæ.
Item præceptum de celebratione festi,
quomodo impleretur? nunquid sufficeret semel in vita genua flectere, &
Deum collere? Sic igitur dico de praecepto
confessionis, quod de iure diuino tenemur
confiteri quando ecclesia determinauit. Nec
enim stando in iure diuino potest determinari quando obliget: fuit etenim intentio Christi quod ista mysteria frequentarentur.
Casus in quibus tenemur statim confiteri.
¶ NVNC videamus vtrum stando in
iure diuino sint aliqui casus in quibus
teneamur statim confiteri? Aliqui antiqui, & quidam summistæ dicunt, quod
peccator tenetur statim confiteri, quia
aliás exponeret se periculo: posset enim
mori, vel impediri lingua, vel memoria labi. Item quia secus agendo, iam
non facit quod in se est. Huius sententiæ est Innocentius in capit. omnis de
poenitentijs & remissionibus. Idem
videtur sentire archidia. in ca. ille rex
de poenitentia dist. 3. Sed sanctus Tho.
& alij doctores dicunt, quòd non tenetur homo statim post peccatum confiteri. Patet nemo tenetur statim ad contritionem quæ est magis necessaria quam
confessio, ergo nec ad confessionem.
Item hoc non determinatur in iure diuino, aut positiuo, ergo est falsum.
Item ecclesia determinauit semel in
anno, ergo hoc sufficit.
In mortis articulo, an teneamur de iure diuino confiteri.
¶ SED vtrum, homo de iure diuino
teneatur confiteri in articulo mortis?
Respondeo quod sic. Nam peccator tenetur
confiteri, & non potest post mortem, ergo qui est in illo articulo, si non vult
confiteri exponit se periculo. Vndè in
ca. cum infirmitas de poenitentijs & remissionibus, præcipitur medicis, vt admoneant & exponant infirmis pericula mortis: in quo errant communitèr
medici, ne contristent infirmum. Sed verum est, quod debent facere quanto melius
potuerint: sed omnino sunt negligentes medici. Et potest contingere quòd
propter eorum negligentiam damnentur aliqui infirmi. Sed quid vocatur articulus mortis? Respondet Palude. 4.
d. 17. q. 2. quod non dicitur articulus mortis, vnde quis potest mori: sicut non est
articulus mortis justar, jugar a las cañas, correr toros, ô cauallos tunc enim
non tenetur homo confiteri ante ista
| exercitia: sed articulus mortis vocatur
vnde communitèr & frequentèr solet
sequi mors, sicut intrare bellum. De intrantibus autem mare est dubium, si enim esset
paruum spacium & mare esset placidum, non
tenetur confiteri. Breuitèr arbitrio boni viri relinquatur iudicium de periculo mortis.
¶ QVÆRItur, vtrum ante eucharistiam
teneatur homo de iure diuino confiteri? Communis opinio est, quod sic. Caieta.
3. p. & in summa tenet oppositum. De
hoc iam disputauimus supra. Ex dictis
sanctorum non est dubium quin teneatur confiteri, si habeat copiam confessoris. Si autem non habeat & debeat celebrare diebus festiuis, bene poterit sine
præuia confessione: maximè si non celebrando incurrat aliquam notam infamiæ.
An ad recipiendum alia sacrameta teneamur confiteri.
¶ SED vtrum ad recipienda alia sacramenta teneatur homo confiteri? De
hoc Marsilius. 4. q. 12. ar. 1. facit magnam
difficultatem, & dicit particularitèr
| de recipiente sacramentum ordinis, quòd
ordinandus tenetur confiteri prius,
quia sacramentum ordinis directe ordinatur ad copiam gratiæ, & esset magna irreuerentia non disponere se ad
receptionem illius. Sed respondeo absolutè (omissis opinionibus) quod ad receptionem aliorum sacramentorum nemo tenetur confiteri. Vnde de consecra. d. 14. ca. vt ieiunij dicitur, quod qui confirmandi sunt si sunt perfectæ ætatis
admoneantur vt prius confiteantur:
vbi admonitio potius videtur consilium
quàm præceptum. Et si non est necessarium ante hoc sacramentum confiteri in quo recipitur copia gratiae: multo
minus erit in alijs. Verum est, quod quia omnia sacramenta conferunt gratiam videtur aliqua negligentia accedere ad
illa sine confessione. Sed quod non requiratur confessio, patet etiam quia ecclesia hoc non determinauit, nec in iure
| diuino habetur, ergo non est necessaria.
Sed vnde magis habemus quod requiratur
cofessio ante eucharistiam quàm ante alia sacramenta? Respondeo, quod hoc
habemus ex Paulo dicente probet autem se ipsum homo &c. Et ex vsu ecclesiæ: vbi qui non confitetur haberet conscientiam peccati mortalis. Item ex dictis
sanctorum, & ex cap. omnis vtriusque sexus,
vbi praecipitur confessio ante pascha propter eucharistiam in eo sumendam.
Ad ministrandum sacramenta an sacerdos teneatur confiteri.
¶ SED vtrum ad administrandum sacramenta, teneatur sacerdos confiteri?
Respondeo quod non, quia aliâs sequaeretur perplexitas. Nam si essent decem sacerdotes
omnes in peccato mortali, quis audiret
prius alterius confessionem? Sed ex reverentia quam debemus sacramentis, commodum est, quod antequam illa ministremus, vel
euangelium legamus, confiteamur: si potest commodè fieri. Et aliquandó negligentia confessionis posset esse venialis,
| nunquam tamen mortalis: & hoc teneatur sine quocumque scrupulo. Adrianus,
Palude, & Bonauentura, ponunt aliquos casus in quibus tenetur homo statim confiteri, sed ego non credo eis.
De iure humano quando tenemur confiteri.
¶ QVÆritur, quando tenetur homo
iure humano confiteri? Dices, quod semel
in anno, sed quæro ego, quando? nam
in illo cap. omnis vtriusque, non determinatur tempus, ac proindè ex illo
praecepto non plus obligamur confiteri in quadragessima, quam extra: & ita est.
Vnde dico, quod si quis extra quadragesimam semel fuerit confessus, si posteà
habuerit impedimentum sumendi eucharistiam in paschate, non tenetur confiteri in quadragessima. Et si recordetur se in confessione præcedenti oblitum fuisse aliquod peccatum mortale
non tenetur illo eodem anno iterum
confiteri: sed potest expectare aliam
quadragessimam.
obliuiosus an teneatur scribere peccata ad confitendum.
¶ SED quid faciet obliuiosus? an teneatur scribere peccata, vel aliter mandare memoriæ peccata? Maio. 4. d. 17.
q. 2. dicit quòd sic. Ego non credo quod teneatur, imo nec laudo, quod peccata scribantur. Probo, quia non tenetur aliquis magis ad confessionem, quam ad contritionem: sed ad contritionem habendam
non oportet peccata scribere (sufficit
in generali conteri de oblitis) ergo nec
ad confessionem requiritur id. Nec enim
oportet iugum domini reddere grauius satis
est quod quando confitetur debet dare operam,
vt recordetur peccatorum, et aliae sunt fabulae. Ita dicit Siluester (doctor non spernendus) verbo confessio. 1. §. 1. fine. Et
proptereà difficile est profecto, quod aliquis
habens curam animae suae obliuiscatur alicuius peccati mortalis. Certè est difficile
Qua ætate confiteri teneamur
¶ QVæritur, in qua ætate incipit obligare hoc præceptum de confessione? Videtur, quod non statim post vsum rationis.
| Quoniam nec statim tenetur sumere
eucharistiam: cùm tamen etiam sit in
præcepto. Respondeo secundum omnes,
quòd statim post vsum rationis tenetur
confiteri peccatum mortale, sed cúm
confessio sit sacramentum, non debet
ludicrè fieri. Et si non sunt coniecturæ de
vsu rationis, non sunt pueri audiendi
ea intentione, quasi sit ibi aliquod sacramentum: sed instruendi sunt, & docendi. Ad argumentum de eucharistia,
respondeo primò, quod aliquem habere,
vel non habere vsum rationis non potest certo sciri, nisi quibusdam coniecturis: ideò quando non est certum, sed
habemus coniecturas, quod habeat vsum
rationis, tenetur confiteri: quia nullum
est periculum, quod confiteantur peccata
etiam ante vsum rationis. Ad eucharistiam autem non dimittuntur accedere quousque certo sciamus, quod habeant
vsum rationis, propter irreuerentiam.
| Secundò dico quod vsus rationis non simul
venit de omnibus rebus: potest enim quis cognoscere vnum, & non aliud. Nam prius peruenit puer ad tempus, quo possit iudicare
de peccatis mortalibus: quam ad intelligendum tantum sacramentum, & quod ibi sit corpus Christi: quod tamen debet discernere qui sumit eucharistiam.
An papa possit dispensare in praecepto confessionis.
¶ QVÆritur, vtrum papa possit dispensare in praecepto confessionis? Respondeo
quòd non. Quia inferior non potest reuocare, nec relaxare praeceptum superioris: cum nec par in parem habeat potestatem. Cum ergo praeceptum confe
sionis sit de iure diuino, nemo poterit
dispensare nisi solus Deus. Sed contra
papa potest dispensare in voto simplici, vt est communis opinio: & tamen obligatio voti simplicis est de iure diuino
ergo. Item secundum opinionem communem canonistarum, papa potest diri
mere matrimonium ratum per verba
| de præsenti (in quo etiam consentit Caietanus) ergo papa potest dispensare
in iure diuino positiuo, quod & concedunt canonistæ: sed pessimè profecto, & mittentes falcem in messem alienam. Ad argumentum igitur, potest dispensare in voto, concedo, & in
matrimonio rato transeat, ergo in iure diuino, distingo consequens. Duplex
est ius diuinum, vnum quod non dependet ab actibus nostris, & in hoc non potest papa dispensare. Alterum quod dependet ab actibus nostris, ita quòd per
se non est sufficiens ad obligandum sine noua nostra obligatione: sicut est
votum, & in hoc ratione illius propriæ
obligationis quam ego superinduxi, papa potest dispensare: imo & parentes
dispensant in votis filiorum ante. 14.
annum. De matrimonio autem rato
dico quòd est contractus quidam: vnde si ius diuinum obligaret Petrum ad
| accipiendam Mariam in coniugem papa nihil posset, sed quia exactu istius
pendet haec obligatio, & ex contractu
humano particulari, si papa in hoc potest dispensare (de quo tamen nihil dico)
est ex ea parte qua est ibi aliquid humanum, & quia praeceptum confessionis
est per se sufficiens ad obligandum nos,
est propriè ius diuinum, ac proindè
non potest papa in eo dispensare.
Confessio sacerdoti facienda.
¶ QVÆRItur, an sit necessarium confiteri sacerdoti? Respondeo, quod sic. Probo, quia solis apostolis dictum est, quorum remiseritis peccata remittuntur
eis, & quodcunque solueris super terram
& soli Petro, pasce oues meas. Confirmatur ex vsu ecclesiae, nam solis sacerdotibus quando ordinantur dicuntur
illa eadem verba quae Christus apostolis dixit, scilicet accipite potestatem ligandi & absoluendi. Haeresis fuit Vualdensium vt refert Marsilius. 4. q. 12. dicentium quòd indifferentèr poterat quilibet confiteri cui vellet. Dicit etiam, quod
in aliquibus locis illi qui damnabantur
ad mortem non permittebantur confiteri sacerdotibus, sed laicis: quod quidem est error intolerabilis. Sed de his
in materia de clauibus dicemus.
¶ QVÆritur, vtrum venialia possint
laicis confiteri? Respondeo, quòd talis
confessio non erit sacramentalis, sed
proficiet sicut cùm vnus laicus recitans
cum alio horas canonicas dicit confessionem generalem. Imo ipse sacerdos
cum celebrat absoluitur de venialibus
â laico in confessione generali auctoritate ecclesiæ, quæ habet potestatem
supra venialia: sicut per tunsionem pectoris, vel aquam benedictam. Quia licet talis confessio non sit sacramentum,
est tamen quoddam sacramentale.
Confessio mortalium an possit fieri laico.
¶ QVÆritur, vtrum confessio mortalium possit fieri laico? Respondet Magi|ster sententiarum. 4. d. 17 & sanct. Tho.
ibidem. q. 3. & in additionibus. q. 8. articu. 2. quôd in necessitate, vrgente periculo mortis, confessio etiam mortalium est facienda laico. Magister in litera allegat Augustinum dicentem, tanta vis confessionis est, vt si deest sacerdos confiteatur proximo. Et Beda, sed
& grauiora coæqualibus pandenda
sunt, cum deest sacerdos & vrget periculum. Hanc opinionem tenent communitèr omnes
doctores, Durandus, Palude, Ricard.
Gabriel, Maio. Marsili. Sed Scotus ibi
dicit, quod in casu licitè fit laico, scilicet
quando ab eo spero consilium, vel maiorem
peccatorum dolorem: sed caeteris paribus
melius est non facere. Et in. 4. d. 14. ar.
2. in fine dicit etiam Scotus. Dubium est
an talis confessio sit detrimentum salutis, quia talis diffamat se sine vtilitate,
ergo non est opus sic confiteri. Ipse libentèr
negaret nisi moueretur dictis sanctorum
| sed plus sanctis credendum est, quam vni
rationi leui. Et tenendum est omnino
quod liceat confiteri laico in tali necessitate, licet hoc multum abierit à consuetudine: quam credo antiquis temporibus magis in vsu fuisse. Nunc etiam fit
aliquando, vt in naufragio. Ad argumentum verô Scoti, nego, quod talis diffamat se, nam etiam extra confessionem
possum dicere peccatum meum: vt detur
auxilium, vel consilium. O dices hoc
esse verum quia sequitur inde aliqua
vtilitas. Dico quod etiam in confessione
facta seculari est aliqua vtilitas, scilicet subiectio ipsa, qua se subijcit homini laico propter Deum, est pars satisfactionis. Et etiam propter verecundiam.
Si autem timeretur infamia, aut reuelatio confessionis, tunc nec sacerdoti
esset facienda. Sic veró hoc dicimus licitum, vt nullo modo dicamus præceptum. Vnde malè summa angelica, et
| alij summistæ imponunt magistro, et
sancto Tho. quod dixerunt esse præceptum.
Nam sanctus Tho. dicit, quod potest fieri,
& in solutione ad primum dicit quod debet fieri: sed tamen hoc verbum non dicit præceptum. Laicus autem qui sic
confessionem audierit, nullo modo debet absoluere, quia non habet potestatem, nec possunt ei committi claues: ecclesia enim non habet potestatem supra peccata mortalia nisi per sacramenta: ideò talis non debet absoluere sed
deprecari. Si autem de facto absolueret,
nihil faceret: sed non manet irregularis
quia cum irregularitas sit poena iuris positiui, & in iure non sit expressum, quod talis
incurrat irregularitatem, non incurrit.
Quia in ca. is qui, de sententia excommunicationis lib. 6. ponitur regula generalis, quòd nullus incurrit irregularitatem propter quodcumque delictum,
nisi sit in iure expressum. Et ita tenet Silve|ster verbo confessor. 1. & Palude. 4.
distinctio. 17. quæstio. 3.
Confiteri debemus proprio sacerdoti.
QVÆRItur, vtrum confessio possit fieri cuilibet sacerdoti, vel soli proprio?
Respondeo, quod solùm proprio. Patet
ex capi. omnis vtriusque sexus, vbi hoc
praecipitur. Item quia cum sacerdos sit iudex, oportet quod habeat iurisdictionem. Si enim iudex superior diceret alicui, yo te hago alcalde, nihil esset nisi
ei daret subditos, ergo etiam in confessione. Potestas enim iurisdictionis non potest
esse sine subditis. Ideó oportet confiteri proprio sacerdoti. Sed quis est iste
proprius sacerdos? Respondeo quod papa, episcopus, curatus, & quicunque ex officio
suo habet curam animarum: siue hoc sit
ex electione, vt priores, & abbates in
religione. Superior non est ordinarius
nisi mortuo priore, vel amoto. Aliqui
doctores vocant proprium sacerdotem
omnem eum qui potest confessionem
| audire, siue hoc faciat ex officio, siue
ex sola commissione. Sed vtrum in absentia sacerdotis proprij, vel quando poenitens ex rationabili causa non vult confiteri proprio sacerdoti (excludimus
omnia præuilegia, & loquimur stando
solum in iure communi) liceat alteri confiteri? verbi gratia fugit proprius sacerdos tempore paschatis, vel in ipsa confessione
solicitat foeminam ad stuprum, petit illa licentiam, vt possit alteri confiteri,
& ille non vult concedere, & vrget
necessitas sumendi eucharistiam: quia est
pascha & si non sumat excommunicabitur
est dubium quid faciet? Respondent ad
hoc multi summistæ, quod in tali casu
manet libera ad subijciendum se cuicunque
voluerit sacerdoti, quia in dicto capi.
omnis vtriusque dicitur, quod petat licentiam à
proprio sacerdote, & sic illa petendo
facit quod in se est, ac proindè manet
libera. Sed hæc opinio non est secura,
| quia non habetur in iure, & ideò doctores qui saniùs sentiunt de hoc, dicunt quód mulier in tali casu debet
recurrere ad superiorem: & dicere
quòd non expedit sibi confiteri tali
sacerdoti, & superior debet credere.
Et quòd non possit alteri confiteri sine licentia superioris, patet, quia mortuo sacerdote proprio non posset talis
mulier confiteri cuicunque indifferenter, ergo nec poterit in casu prædicto.
Item si proprius sacerdos excommunicaretur non posset alteri confiteri, nisi de licentia superioris, ergo nec in isto
casu. Sed quid si non sit recursus ad superiorem, vel si ille neget licentiam? an
si licebit tunc confiteri cuicunque?
Palu. in. 4. d. 17. q. 3. ar. 3. dicit, quod in tali
casu potest liberè confiteri cui voluerit.
Idem Siluester in summa. Ratio Palu.
est, quia ipse tenet, quòd stando in iure
diuino quilibet sacerdos potest quemlibet absoluere, & quòd modo non possit est propter ius humanum: & cum ecclesia non possit hoc ius statuere, vt scilicet confiteatur cum scandalo, sequitur,
quòd tunc cessat ius humanum & standum est iuri diuino. Sed vere haec sententia est mihi multum dubia, & primò puto quod sit contra. S. Tho. 4. d. 17. q. 3. ar. 2.
quæstiuncula. 4. ad. 5. vbi ad literam
proponit casum: & dicit, quòd si superior nolit committere facultatem, idem est
iudicium ac si non habeat copiam confessoris. Quod etiam dicit in additionibus quæstio. 8. ar. 4. 5. Hoc etiam Caiet.
in summa verbo absolutio. Vnde propter nullum casum (excepto mortis articulo) poterit absoluere, qui ante illam
necessitatem non poterat absoluere: &
merito quidem. Nam aliâs quilibet fingeret sibi causas alteri confitendi. Et consequentèr dico de casibus reseruatis,
quod si superior non vult concedere (licet
| malè faciat) inferior non poterit absoluere. Dicit tamen sanctus Tho. vbi supra
ad sextum (& est notandum) quod malè faciunt praelati qui in hoc reddunt se difficiles, & inijciunt laqueum animabus
nolentes dare licentiam absoluendi.
De illo autem quod dicit Palude, quòd
stando in iure diuino quilibet sacerdos potest quemlibet absoluere, dicimus, quòd fortè hoc est falsum.
Cum non expedit proprio sacerdoti confiteri quid faciendum
¶ SED quid faciet poenitens cum non
potest obtinere licentiam à superiori
& instat communio? Respondeo, quod communicet securè & tute. Idem enim est
iudicium tunc de eo ac si careret confessore: y vaya sobre mi consciencia.
Sed tamen aduertant tales, quod habeant
rationabilem causam non confitendi
proprio sacerdoti: verecundia enim,
aut timor quód ille malè de me sentiet
posteá, non est causa sufficiens: quia
aliâs nemini teneretur confiteri, quia sem|per accidunt illa cuicunque confitearis. Si tamen nocuit iam mihi, vel indirectè me diffamauit, iam ista esset
causa legitima non confitendi ei.
Qui communicauit in pascha sine præuia confessione an teneatur illo anno confiteri.
¶ SED dubitatur, an postquám talis
communicauit in paschate, absoluatur
à præcepto confessionis? Videtur quidem quòd sic, quia non stetit per eum
quin confiteretur: cum non peccauerit,
non confitendo, ergo. Item quia confessio videtur instituta propter eucharistiam, cum ergo iam communicauerit,
videtur quòd illo anno non teneatur iterum confiteri. Sed dico, quod adhuc tenetur confiteri habita opportunitate, quia
adhuc potest implere præceptum de
confessione semel in anno, ergo.
Qui ex causa non communicauit in pascha an teneatur postea communicare.
¶ MAIVS dubium est, an qui ex legitima causa non communicauit in paschate, quia fuit in mari, vel in via, posteà
teneatur ad confessionem? Palu. videtur dicere,
quòd sic: sed certè nescio quare, cum sit
| determinatum certum tempus ad
communionem & transierit iam. Item confirmatur, quia si ex malitia non communicauerit, posteà non tenetur communicare, ergo multo minus si ex legitima
causa non communicauit. Consulendum
esset talibus vt communicarent: sed credo, quod non tenerentur iam pro illo anno.
Ex commissione proprii sacerdotis possumus alteri confiteri.
¶ QVÆRItur, an ex commissione proprij sacerdotis liceat confiteri alteri?
Respondeo, quod sic, vt patet ex dicto ca.
omnis vtriusque. Et sic est consuetudo
ecclesiæ, & vtinam non esset tanta: quia
iam nullus curatus audit subditos suos.
Hanc autem commissionem & licentiam
potest dare curatus, episcopus, papa.
Sic habetur expressè, de officio ordinarij cap. inter caetera. Et qui sic confitentur clerico seculari, vel fratribus expositis, non tenentur iterum confiteri
proprio sacerdoti: vt determinatum est
ab Alexandro. 4. & á Clemente. 4. & à
| Benedicto, & à Ioanne. 22. & à Calixto.
An virtute indulgentiarum possimus eligere in confessorem simplicem sacerdotem
¶ QVÆritur, vtrum qui habet auctoritatem eligendi confessorem per bullas, vel alia ratione quacunque, possit
eligere simplicem sacerdotem nondum
expositum ad audiendas confessiones?
Respondeo absolutè (esto dubitent canonistæ) quòd sine quocunque scrupulo potest eligere quemcunque sacerdotem
vt etiam dicit Caiet. in summa verbo ab
solutio. Ratio est, quia in hoc solo differt sacerdos habens iurisdictionem à
non habente, quod ille habet materiam,
hic autem non: & huic nihil aliud deficit ad hoc vt possit absoluere, nisi materia circa quam exerceat potestatem
quam accepit, dum fuit ordinatus. Cùm
ergo recipienti bullas detur potestas
subijciendi se cui voluerit, iam talis sacerdos electus habet materiam & iurisdictionem circa illum: vnde nihil sibi deficit. Et ita tenendum est.
Sacerdos proprius an extra suam diocæsim possit audire suorum confessiones.
¶ QVÆRItur, vbi potest proprius
sacerdos audire confessionem, vtrum
curatus vnius episcopatus possit audire
sibi subditum in alio episcopatu? Respondeo omnino, quod sic. Quia fit sine strepitu iudicij, & nemini fit iniuria. Et idem
poterit frater praesentatus, & extra diocesim: vt etiam determinauit Sixtus
quartus. Et sic quandò duo fratres de
licentia prælati peregrinantur, possunt
se mutuo absoluere: etiam cum peruenerint ad alium episcopatum.
Copiam eligendi confessorem quis possit dare.
¶ Sed vtrum hanc commissionem eligendi confessorem, facere possit habens curam animarum
antequam sit sacerdos, vel sacerdos excommunicatus? Respondeo de primo, quod sic, quia habet titulum: quamuis aliqui dicant quod illa est
commissio iuris, sed nihil de hoc curo.
De excommunicato autem, dico quod non potest, quia commissio illa est actus iurisdictionis: quem non potest excommunicatus habere. Sed vtrum commissio talis
| legitimè facta, superueniente excommunicatione committentis spiret & sit nulla,
vel an duret? Dubium est. Palude putat probabile, quód durat. Quia illum
actum fecit legitimè. Et credo, quod ita est
in vsu, quod talis commissio valeat.
An ratihabitio det facultatem absoluendi.
¶ QVæritur, vtrum ratihabitio det facultatem absoluendi. Verbi gratia ego non sum
expositus ab episcopo, credo tamen, quod
si adirem eum & peterem potestatem audiendi confessiones daret mihi: est dubium,
an modo possim audire poenitentem
& posteà dicere episcopo vt ratum habeat quod feci. Respondeo secundum
quosdam, quòd duplex est ratihabitio,
vna de futuro, putà quia quando episcopus cognouerit sufficientiam meam ratum habebit
quod feci, & hæc ratihabitio non sufficit: et in hoc omnes conueniunt. Quia essentia sacramenti non pendet ex aliquo futuro: ac proinde ratihabitio non potest
validare aut inualidare sacramentum.
| Alia est ratihabitio de præsenti, putâ
quia episcopus de præsenti vult vt audiam: licet nihil mihi dixerit, sed ego
scio eius voluntatem, & hæc ratihabitio dicunt aliqui quòd sufficit. Quia
episcopus committit vicem suam per
voluntatem. Ego nescio an hoc sit securum, nam quanuis iudex ecclesiasticus libere exerceat suam iurisdictionem,
tamen quia hæc potestas est in foro ecclesiastico, videtur quòd non possit
exercere illam iurisdictionem, nisi actu exteriori: sicut non posset episcopus, actu interiori excommunicare, vel
absoluere aliquem: vt tenet probabilior, & verior opinio. Si ergo hoc verum est (vt ego credo) sequitur quod per
solam complacentiam episcopus non
potest communicare suam potestatem:
cum hoc sit vti iurisdictione. Sic igitur si
per ratihabitionem de praesenti intelligamus complacentiam virtualem, pu|tâ quia si nunc diceretur episcopo placeret ei, dico certè quòd talis ratihabitio non sufficit. Si autem signis exterioribus episcopus (aliâs) ostenderet:
vt si dixerit, gauderem quod talis audiret
confessionem, dico quod videtur mihi quod
talis ratihabitio sufficiat. Exemplum,
clerici seculares habent hanc libertatem, quòd indifferentèr confitentur quibuscunque, non ex iure diuino, nec ex
commissione papæ, sed quia praelati hoc
vident & sciunt, & tacent quod est quoddam exterius, & hoc sufficit. Et sic in proposito dico quòd sola ratihabitio de
præsenti ostensa signis exterioribus
sufficit ad confessiones audiendas.
Quis sit proprius sacerdos
¶ SED quaeritur in particulari, quis
sit proprius sacerdos? Respondeo quòd
proprius sacerdos papæ est ille quem
ipse elegerit, qui habet potestatem absoluendi eum ab ipsomet papa. Et qui
sunt de familia papæ habent pro con|fessore ipsum poenitentiarum. Cardinales qui non sunt episcopi nullum habent
à iure, sed ex consuetudine: nec subsunt
curatis, nec episcopis, sed papæ. Et eorum familia (etiam de consuetudine) non
subest ordinarijs, sed illis quibus cardinalis voluerit. Cardinales verò episcopi,
& omnes episcopi, archiepiscopi, &
patriarchæ habent à iure potestatem
eligendi quemcunque voluerint, & etiam
familiæ eorum. Sed quando sunt extra diocæses suas, dicunt summistæ, quod non pos
sunt prouidere familijs suis, quod confiteantur cum quibus voluerint: nescio de
hoc. Sed iam sunt tot bullæ quod non est
opus horum. Sed quid de curato? Dico quod quando in vna parrochia sunt duo
vel plures ordinarij, stando in iure diuino quilibet est eius sacerdos. Si verò
fuerit vnus, habet pro ordinario solum
episcopum. De consuetudine autem
semper curati confitentur cui volunt.
| Sed contra, quia in capi. si episcopus de
poenitentijs & remissionibus libro. 6.
dicitur expressè quòd nulla consuetudine introduci potest quôd quis eligat
sibi confessorem sine superioris licentia. Cùm igitur curati, à iure non habeant talem facultatem, ergo nec possunt habere eam à consuetudine. Sed
dico quod eorum confessio est rata, & valida. Quia habent facultatem á prælatis
videntibus, & tacentibus ac per hoc consentientibus. Vnde si episcopus eis hoc
prohiberet, non possent sine dubio facere. Vtrum autem curatus possit eligere fratrem, siue sacerdotem non confessorem? Respondeo, quod sic sine dubio.
Quia iam talis sacerdos secularis habet
talem licentiam ab episcopo: vt confiteatur cuicunque voluerit.
Itinerantium & peregrinorum quis sit proprius confessor.
¶ De secularibus nihil prorsus est in iure.
Sed de vagabundis (mudavientos) qui semper
ambulant, dico quod tales qui nullibi habitant,
| cuilibet confessori: quia non est maior
ratio de vno quam de alio. De alijs qui
quaerunt sibi domicilium & nondum
statuerunt vbi pedem figant, idem est
iudicium, sicut de vagabundis. Nec quantum ad hoc oportet respicere vbi hospitentur: non enim tenentur confiteri parrocho illius parrochiae. De peregrinis verò qui veniunt ab alijs locis,
vt viatores, & mercatores &c. Dicendum, quod si habeant expressam licentiam
peregrinandi á suo proprio sacerdote: sicut aliquando fuit consuetum, iam possunt eligere sibi quencunque confessorem
ex licentia interpretatiua proprij sacerdotis. Sed si non habeant licentiam,
vt mercatores qui habent alicubi habitationem animo manendi quinque
vel. 6. mensibus, dico, quod debent confiteri cum proprio sacerdote ad cuius parrochiam pertinet domus quam inhabitant. De viatoribus autem, & peregri|nantibus sine licentia suorum sacerdotum ordinariorum, dico quod debent confiteri in ecclesia cathedrali, & non possunt eligere confessorem ad libitum, si non
habeant aliam auctoritatem, aut facultatem. Reliqua vide apud summistas.
In articulo mortis an quilibet possit a quolibet sacerdote absolui.
¶ QVæritur, vtrum in articulo mortis quilibet possit absolui à quolibet sacerdote? Respond. quod si proprius sacerdos sit ibi, vel possit facile haberi, non
potest nisi ab eo absolui, capiendo large proprium sacerdotem. Sed si proprius
sacerdos non sit præsens, quilibet potest absoluere. Hoc habetur expressè
cap. eos de sententia excommunicationis. l. 6.
Et extra de furtis cap. fures. Et de officio ordinario, cap. pastoralis. Et ita tenent omnes communitèr. Patet etiam ex vniuersali consuetudine ecclesiae. Quando enim
papa, vel episcopus reseruant aliquem casum, semper dicunt, nisi in articulo mortis. vbi etiam possunt absolui non solum
| â peccatis, sed etiam à censuris. Vtrum autem
sit de iure diuino, quod in tali casu possit
quilibet quemlibet absoluere, parum interest. Palu. 4. d. 20. q. 1. ar. 2. ad. 1. dicit,
quòd est de iure diuino. Maio. quod de iure positiuo. Capreol. d. 19. q. vnica, &
Durandus, dicunt cum Palude, & quod
papa non potest hoc impedire. Probabile est vtrumque, probabilius tamen puto, quòd est de iure positiuo.
An confessio informis sit valida.
¶ QVÆRitur, an confessio informis
(i. in qua propter aliquod impedimentum non confertur gratia) teneat, &
sit valida: & per consequens non iteranda? Est quæstio ardua, & de qua plurimum nostra interest, tractaturque á doctoribus. 4. d. 17. & ibi à S. Tho. q. 3. & in
additionibus. q. 9. art. 1. Respondeo quod
de hoc sunt duæ opiniones extremae,
& vna media. Opinio prima est Maio.
4. d. 17. q. 3. 1. &. q. 9. dicentis, quod omnis
confessio informis est iteranda, vel si
| non fuit integra, vel si habuit defectum
contritionis. Secunda opinio extrema est Bernardi de Ganaco in impugnationibus Gotfredi quodlibeto. 5.
q. 14. vbi ait, quod si confessio fuit integra
ex quocunque defectu non detur gratia,
non est iteranda, sed erit valida, & verum sacramentum: etiam si placeant peccata praeterita & proponatur amplius peccare. Quia ibi est materia & forma.
Alia est opinio media verisimilior:
quam tenet Capreol. d. 17. q. 2. & Caieta
nus in quaest. quam de hoc facit, & in summa. Oportet igitur hic vitare duos errores extremos. Primus nulla confessio
informis est iteranda: est error intolerabilis. Secundus omnis confessio informis est iteranda. Nam si hoc esset verum
cùm homo non possit esse certus, an
confessio sit integra, oporteret in infinitum confiteri: & nulla est tranquilitas.
Cum igitur aliqua confessio informis
| sit iteranda, & aliqua non: ad quærendum
quæ sit valida, & quae non, non est attendendum, an sit informis vel non: sed
debemus respicere ad causas informitatis. Item notandum, quod causæ informitatis tenent se ex parte poenitentis: supposito quod sacerdos sit legitimus. Duo
autem sunt actus poenitentis ante absolutionem, scilicet contritio, & confessio
& ex his duobus debet prouenire informitas. Si igitur sit informis quia ex intentione non est integra, confessio non
est valida, sed est iteranda: & in hoc omnes
conueniunt. Si verò sit informis ex defectu contritionis, si quidem nullum dolorem habet nec aduertit, dico quod talis
confessio est nulla, ac proindè iteranda. Quia est inualida non propter defectum contritionis, sed quia non est
vera confessio. Nam cum confessio sit
pars sacramenti poenitentiae, & poenitentia dicat detestationem, oportet quod
| ipsa confessio sit detestatio: & quia talis solum recitat peccata sua alteri, non confitetur, sed simulat se confiteri, & nouum peccatum incurrit. Si verò habeat
dolorem: sed tamen imperfectum, vel ille percipit se non habere sufficientem dolorem, vel non percipit. Si poenitens non
percipiat, dico quod talis confessio est valida, ac proinde non iteranda. Et hoc
est notandum ad tollendos scrupulos.
Si autem percipiat imperfectionem doloris, vel aduertit esse peccatum confiteri cum illa imperfectione doloris, vel
non. Si secundum talis confessio est valida, quia integra ex intentione. Si veró aduertat esse peccatum sic confiteri,
& confiteatur imperfectionem illam
doloris, etiam talis confessio est valida.
Quia est integra & vera. Si autem percipiens se non habere perfectum dolo
rem, & intelligens illud esse peccatum
& fictionem, non confiteatur de illo,
| dico quod talis confessio est inualida & iteranda. Quia est dimidiata ex intentione.
An dolens imperfecte sit absoluendus
¶ SED vtrum sacerdos debeat, absoluere eum qui imperfectè dolet, & confitetur illam insufficientiam doloris?
Et videtur quod sic, quia talis confessio est
valida & non iteranda secundum sanctum
Tho. & Caietanum, & omnes: si autem
non absoluatur est iteranda, ergo. Respondeo quod sacerdos nullo modo debet
talem absoluere. Patet manifestè, quia
esset fictio in absolutione, quia ibi non
remittuntur peccata: & tamen sacerdos dicit, ego remitto tibi peccata. Item
talis sacerdos absoluit auctoritate Dei,
sed Deus non absoluit, ergo nec ille
debet absoluere. Item qui scit imperfectionem doloris sui peccat peccato sacrilegij petendo absolutionem, ergo
multo magis sacerdos absoluens. Sed
contra, quia sic confitentur omnes, quod
non habent dolorem sufficientem.
Confessio an sit integra
Respondeo quòd ita confitentur propter suspitionem quam habent. Si autem
scirem me imperfectè dolere, nec deberem petere absolutionem, nec sacerdos deberet absoluere. Confessio autem
quæ secundùm. Sanctum Tho. est valida &
non iteranda, est quando non percipit
imperfectionem doloris & absoluitur,
vel quando de facto absoluitur â sacerdote
sciente imperfectionem doloris eius.
¶ QVÆritur, vtrum oporteat, quòd confessio sit integra? Respondeo ex sententia omnium quod sic, aliâs est inualida
sacrilega, & iteranda. Probat sanctus
Tho. quia sacramentum poenitentiæ est
quædam medicina contra morbum: at medicus non potest conuenientêr admouere medicinam nisi intelligat totum
statum infirmi. Si enim habeat dolorem
splenis, & iecoris, & medicus intelligat primum solum, poterit applicare medicinas quæ noceant iecori. Et idem
| de medicina spirituali confessionis &c. Item
probatur ex vsu ecclesiae, nullus enim sacerdos audiret dimidia peccata. Item quia
sacerdos absoluit auctoritate Dei, Deus autem non absoluit ab vno & non ab
alio (impium enim est à Deo sperare dimidiam veniam) ergo. Item confessio dimidiata est contra formam absolutionis, qua
dicitur ego te absoluo ab omnibus peccatis tuis, ergo. Item Augustinus dicit quòd
est hypocrita qui non confitetur omnia
peccata, ergo. Haec conclusio est inuiolata & quæ ab omnibus tenetur.
Confessio ex negligentia dimidiata an sit iteranda.
¶ SED quid si confessio sit dimidiata ex negligentia, quia non fecit sufficientem indagationem? Respondeo quod
si ex industria fuerit negligens, vel si
ita contemnat vt quasi ex industria nolit examinari: sicut qui per unum annum
integrum non est confessus, & accedit
ad confessionem sine aliqua examinatione, volens quidem quod omnia venirent ad
| eius memoriam, talis confessio est nulla,
ac proindè iteranda. Si verò omisserit aliquod peccatum, putans se fecisse sufficientem indagationem: etiam si illa ignorantia sit culpabilis mortalitèr, confessio est valida, & non iteranda.
Examinatio conscientiæ ad confessionem quanta diligentia facienda.
¶ QVÆritur, quæ diligentia requiritur ad examinandum conscientiam?
Respondeo, quod raro continget, quòd
velit quis examinare conscientiam suam
& putet se fecisse sufficientem diligentiam quin fecerit diligentiam. Quando est mihi probabile, quod satis est quod
feci: obliuio peccati non erit culpabilis, mortaliter saltem. Respondeo, quod
præceptum de examinatione conscientiae est idem quod de confessione, & de
integrè confitendo. & quia nemo integre confiteretur si non examinaret
se, tenetur examinare: & non examinans, peccat contra præceptum confessionis. Et cum non sit peculiare præ|ceptum de examinatione, videtur quod
non tantum teneatur ad illam sicut si
fuisset particularitèr praecepta: maior
enim diligentia requiritur circa finem quam
circa media. Satis est ergo quod faciam diligentiam moralem: sicut nec teneor scribere peccata, vt recorder eorum. Si autem particulari praecepto teneretur recordari peccatorum, teneretur etiam
scribere. Dico igitur, quòd postquàm
quis voluit adhibere diligentiam, &
fecit aliqualem examinationem, quam
putauit sufficientem: credo quòd raro
talis committet negligentiam. Dico prætereá quòd quando ego puto, quòd per
paruam diligentiam vlteriorem veniam
in cognitionem peccatorum præteritorum: si non fecero illam non erit sufficiens examinatio. Sufficit autem taliter examinare, quòd etiam si amplius
examinassem per aliquod aliud tempus
non recordarer aliorum. Et haec suffi|cit. Credo quod viri qui habent animæ suae curam, nunquam deficiunt in examinatione conscientiæ suæ. Ex hac conclusione
qua diximus quod confessio non integra
ex negligentia examinationis non est
valida, sequitur quod confessor non debet
audire eum qui non fecit examinationem: maxime si sit de numero eorum
qui non confitentur nisi semel aut bis
in anno. Satis est tamen quod adhibuerit
aliquam diligentiam, nec eum qui dicit se aliquam fecisse debet confessor repellere.
Reseruatos casus habens, an dimidiabit confessionem
¶ QVÆritur, qui habet peccata reseruata, & etiam non reseruata, quomodo poterit confiteri, maximè si superior nolit audire nisi reseruata? De
hoc casu fuit multa contentio apud doctores, quorum opinionibus dimissis, dico
quòd si iudex superior et inferior sint
praesentes, inferior non potest absoluere à
non reseruatis: nisi prius petatur facultas
absoluendi à reseruatis. Quia integritas
| confessionis est de iure diuino. Cum ergo ille poenitens habeat copiam confessoris cui potest integrè confiteri, non
potest inferior diuidere absolutionem.
Sed superior audiat omnia peccata,
vel det facultatem absoluendi á reseruatis. Hoc Adrianus. q. 4. de confessione. Et Durandus. 4. d. 17. q. 15. contra Caietanum. Et si superior solùm
absoluat à reseruatis, talis absolutio
non est sacramentalis sed solùm a censuris, & datur facultas inferiori vt absoluat ab omnibus peccatis. Si autem
superior absens sit & non pateat facilis aditus ad eum & instet tempus celebrandi, inferior absoluat à non reseruatis, & pro reliquis expectet absolutionem superioris: nisi illis sit anexa
aliqua excommunicatio reseruata: vt
in casibus bullæ de coena domini: tunc
enim non debet absolui a non reseruatis. Et hæc est contra Adrianum, &
| Durandum. Et in hoc casu intelligo,
d. Tho. loqui in additionibus. q. 9. art.
2. ad. 4. Sed quid faciendum quando
superior non vult committere facultatem absoluendi a reseruatis, & non
expedit confiteri eidem? vtrum inferior possit tunc absoluere à reseruatis?
Respondeo quòd iam supra dictum est,
quòd in quocunque casu potest quis
licitè non confiteri superiori, licet accedere ad sacramentum eucharistiæ:
si superior nolit committere facultatem
absoluendi: nihilominus inferior non
potest absoluere a reseruatis. Poenitens tamen poterit accedere ad eucharistiam ita bene ac si esset decies absolutus. Quia in tali casu est censendus
non habere copiam confessoris. Tamen habita oppurtunitate tenetur confiteri de
illo peccato. Videat tamen poenitens vt iam
diximus quòd habeat sufficientem causam non confitendi proprio sacerdoti.
An impleatur praeceptum ecclesiæ de confessione per confessionem informem aut non integram.
¶ QVÆRitur, vtrum per confessionem
non integram, vel aliâs informem satis
fiat præcepto confessionis? Durandus
.4. dis. 17. q. 14. &. 15. dicit duo. Primum,
in quocunque casu confessio non est
iteranda, ad impletur præceptum de confessione