PRAEAMBVLVM DE DOMINIO AD QVÆSTIONEM SEXAGESIMAM SECVNDAM.
ANTEQVAM tractatum valde necessarium
de restitutione aggrediamur, necesse est, vt de dominio prius disseramus.
Etenim in diffinitione restitutionis ponitur dominium. Vt patet ex articulo primo huius quæstionis. Et quidem Diuus Thomas agit de
dominio infra quæst. 66. artic. 1. & 2. breuiter quidem, & occasione tractatus de furto.
Item etiam alia consideratione agit de dominio in prima parte quæst. 96. per totam,
scilicet, quatenus primo homini competebat vniuersale dominium. Doctores Theologi agunt de dominio in. 4. sent. distin. 15.
Iuris periti, Instituta de rerum diuisione. &
ff. de acquirendo rerum dominio, & acquirenda rerum diuisione. & in titulo de vsu
& vsufructus. Et Gerson tractatu de potestate ecclesiastica consideratione 13. & in libr.
de vita spirituali lect. 3. Item quidam Conradus presbyter. in lib. de contractibus. tractatu. 1. & Ioan. de Medina in tractatu de restitutione. quæst. 1. Magister Soto libr. 4. de
Iustitia. statim in principio.
Quæstio prima quidnam sit dominium?
PRO cuius intelligentia ante omnia operæpretium est obseruare id quod attinet ad quid nominis dominij. Est enim
vocabulum Latinum quod sæpè inuenitur
in Sacris literis & prophanis: quanuis non
sit vocabulum Ciceronianum: sed pro dominio vtitur hoc vocabulo mancipium &
hoc vocabulo nexus. Vt patet libro. 7. epistolarum ad Atticum, vbi ait: Attice scribis
te esse proprium mancipio & nexu: meum
autem esse vsu & fructu. Ecce vbi Cicero
statuit idem esse dominium quod nos dicimus mancipium & nexus. Item mancipare apud Lucam idem est, quòd transferre dominium, & mancipatio idem quod
translatio dominij.
Secundo notandum est dominij vocabulum dupliciter vsurpari. Vno modo in
ampla quadam significatione, quatenus dicit ordinem & respectum ad rem quomodocunque possessam vel habitam siue superiorem siue inferiorem: siue res illa sit pars
naturalis nobis, siue pars possessionis vel hæreditatis, siue sit aliquod bonum commune, siue priuatum, & in hac ampla significatione dicuntur Reges dominari rebus publicis, & ciues dicuntur dominari vijs publicis & fluminibus ac montibus. Patres etiam isto modo dicuntur dominari filijs,
imo etiam seruus hac significatione habet
quodam dominium erga herum suum, scilicet, ius vt sustentetur ab illo: & filij habent
hoc ius erga parentes: & ciues habent ius incedendi per viam publicam. Secundo modo accipitur dominium magis strictè & propriè, prout dicit ordinem & rationem iuris
ad rem inferiorem quæ ordinatur ad commodum illius qui dicitur dominus. Hoc
modo Arist. lib. 5. Ethicorum cap. 6. distinxit ius dominatiuum siue herile ab omnibus alijs speciebus iuris. Et dixit quod solum
ius, quod habet herus respectu serui, est dominatiuum. In hac acceptione Reges non
sunt domini regnorum: neque parentes filiorum. Reges enim gubernare debent rem
publicam propter bonum ipsius reipublicæ:
& patres educare filios propter filiorum commodum. At herus habet ius ordinandi seruum ad proprium commodum ipsius heri.
Quapropter Cicero eos qui dominantur rerum publicarum appellat Tyrannos. Et in
hac doctrina principum magistri & pædagogi deberent eos educare.
Iam vero dicendum est de diffinitione
quid rei. Necesse est autem duplicem definitionem assignare iuxta duplicem acceptionem dominij præfatam. Prima sit dominium est facultas propria vtendi re in omnes vsus lege permissos. Altera definitio addit supra dictam hæc verba, referendo rem
ipsam in proprium commodum. In istis definitionibus ponitur facultas tanquam genus:
& est idem quod potestas legitima & iuridica quæ secundum leges & iura habetur.
Propria verò ponitur tanquam differentia
quæ distinguit dominium à possessione: quia
aliquis potest habere possessionem & non
proprietatem nec dominium vtendi re in
omnes vsus: ponitur, vt distinguatur dominium ab vsufructu. Quia in eo qui solum habet vsumfructum, non est potestas ad vtendum
substantia rei propriè loquendo: quia non
potest alienari ab vsufructuario. Cæterùm,
lege permissos, non ponitur ad aliquid excludendum quod per priores particulas non
sit exclusum. Nam vsus qui non est lege permissus, non est vsus, sed abusus: & facultas
ad vsum non permissum lege, non dicitur
proprie facultas, quæ debet esse iuridica, imo
nec est potestas moraliter loquendo. Nam
moraliter loquendo, id possumus quod iure possumus. Ponitur ergo illa particula (lege permissos) explicationis gratia potius
quàm necessitatis. Cæterùm quod in posteriori definitione additur (referendo rem in
proprium commodum) necessarium fuit,
vt distingueretur dominium strictè dictum
à dominio in ampla significatione. Nam dominium strictè dictum, est ius tantum respectu rerum inferiorum ipsi domino, Verbi gratia,
respectu serui, vineæ, & domus: quæ sunt
propter dominum.
Deinde aduertendum est quod iuxta prædictam duplicem acceptionem & definitionem dominij, poterunt reconciliari doctores disserentes de dominio. Quidam enim considerantes dominium in priori acceptione: definiunt illud priori modo. Alij
verò, inter quos est Magister Soto vbi supra, definiunt posteriori modo. Nobis tamen necessarium visum fuit, vtranque acceptionem & definitionem proponere. Et ratio est quia dominium vt pertinet ad præsentem disputationem de restitutione, non
solum accipitur strictè, sed etiam generali
& ampla significatione secundùm quam accipitur in definitione restitutionis. Quienim læsit alterum in re cuius erat dominus
secundum amplam significationem dominij: tenetur nihilominus illi restituere. Comparantur itaque istæ duæ definitiones inter
se, sicut superius & inferius, quasi homo &
animal. Sed contra vtramque definitionem
arguitur. Primo de bonis primogenituræ, quæ Hispanè dicitur (mayorazgo) primogenitus est dominus illorum bonorum.
Et tamen non habet facultatem expendendi in omnes vsus, ergo &c. Confirmatur. Pupillus quandiu sub tutoribus est: est verus
dominus hæreditatis, & non habet facultatem expendendi aliqua bona per seipsum:
iuxta illud ad Galatas 4. Nihil differt à seruo, cum sit dominus omnium.
Secundò arguitur. Qui habent Ecclesiastica beneficia, quales sunt parochi & Episcopi, habent dominium beneficiorum, &
non possunt vendere beneficia, neque super illis ponere pensionem aut censum, ergo.
Ad primum argumentum, non desunt
qui negent primogenitos esse veros dominos: sed solum esse aiunt vsufructuarios primogenituræ. Opposita tamen sententia
tenenda est. Et ratio est manifesta, quia illa
bona habent aliquem verum dominum,
non enim sunt Regis vel communitatis, sed
non est alius qui possit assignari nisi primogenitus, ergo. Confirmatur. Quia si quis illa bona retineat, tenetur restituere ipsi primogenito, ergo est verè dominus.
Ad duo argumenta ergo respondetur. Ad
primum, quod primogenitus & pupillus
habent verum dominium, tamen impeditum lege iustissima & conuenientissima
ad conseruationem Reipublicæ in splendore & potentia.
Ad secundum respondetur eodem modo pro nunc, etenim lege diuina impeditur
emptio vel venditio beneficiorum ecclesiasticorum. Cæterùm, An præter vitium simoniæ, quod committitur cum quis intendit
vendere beneficium, sit etiam translatio beneficij impedita iure diuino & naturali, an
solum Ecclesiastico: disputatio est inter Theologos, cuius definitio non est præsentis loci.
Vtraque tamen pars est probabilis, vt in altero tractatu de partibus potentialibus iustitiæ, vita comite ostendemus.
Deinde explicanda à nobis consequenter sunt quædam vocabula: quæ magnam
habent cum dominio coniunctionem &
affinitatem. Verbi gratia, titulus, possessio,
vsus, & vsusfructus. Titulus quidem est
principium & veluti causa efficiens moralis dominij. Verbi gratia. Electio est titulus
principatus vel episcopatus &c. Emptio verò est titulus dominij rei emptæ: possessio
est detentio voluntaria. Vel si vis definitionem formalem, est ius quod causatur ex detentione voluntaria per actum corporalem
iuris adminiculo interueniente. Voluntaria,
quoniam per liberum arbitrium homo possidet. Sed quia voluntas nisi manifestetur exterius, non sufficit ad possessionem, propterea additur, per actum corporalem explicatiuum voluntatis. Quemadmodum in possessione domus acquirenda solent homines
claudere & recludere fores. Postrema particula distinguit possessionem ab iniquis detentionibus. Fur enim & latro non dicuntur
possidere quæ detinent. Quapropter à iuris
peritis vocantur, Detentores. Deinde vsusfructus & vsus accipiuntur propriè. Et hoc
modo dicuntur de illis rebus quæ vnico actu
& vsu consumuntur: cuiusmodi sunt omnia comestibilia & potabilia. Et sic diffinitur vsus quod sit ius alienis rebus vtendi salua earum substantia. Vsusfructus verò definitur quod
sit ius alienis rebus fruendi, salua eorum substantia. Verbi gratia, si quis habet facultatem à vero
domino vescendi vuis ex vinea eius, non
potest vendere vuas: sed tantùm frui. Si tamen accipiamus, vsum & vsumfructum generali acceptione indifferens est ad res illas
siue vsu consumantur siue non.
His præiactis. Dubium est solenne non solum
inter Scholasticos, sed etiam inter summos
Pontifices, vtrum vsus distinguatur à dominio.
Ita videlicet, vt vsus possit esse apud vnum,
& dominium apud alterum. In qua re habemus decretum Nicolai. in capit. exit qui seminat. de verborum significatione. libro. 6.
Vbi contendit dominium & vsum res esse
distinctas, ac proinde quòd fratres Minores
Diui Francisci (ait) habent verum vsum rerum, non tamen dominium: sed dominium
illarum rerum, quibus vtuntur, residere apud summum Pontificem, etiam vsu consumptibilium, vt potabilium. Ac proinde
quotidie sunt conuiuæ summi Pontificis apud quem est dominium. Huic decisioni
subscribit Clemens V. in Clementina. exiui de paradiso. de verborum significatione.
Contrarium videtur sentire Ioann. XXII.
in extrauaganti. Ad conditorem. de verborum significatione. Et quòd fratres Minores habent in communi dominium rerum
quibus vtuntur. Item in extrauaganti. Quia
quorundam. Eidem ait, Quòd si quis contra id definire ausus fuerit, tanquam contumax Romanæ Ecclesiæ habeatur. Et propterea Diuus Thomas quæst. 78. articulo. 1.
Idem videtur sentire, scilicet, quòd vsus non
distinguitur à dominio in ijs quæ vsu consumuntur. Idem sentit Syluester in verbo,
dominium §. tertio. Ratione vero arguitur: pro ista sententia vsus est ius vtendi rebus, salua earum substantia, sed impossibile
est, quòd aliquis vtatur rebus quæ vnico actu consumuntur, salua illarum substantia,
ergo saltim in huiusmodi non distinguitur
vsus à dominio. Et confirmatur. Quoniam
actus dominij in huiusmodi rebus est consumptio ipsarum, ergo vsus illarum non distinguitur à dominio.
Pro huius difficultatis intelligentia notandum est, quod vsus rerum vsu consumptibilium potest dupliciter considerari. Vno
modo per modum habitus, & est ius vtendi huiusmodi rebus: & ita diffinitur apud
Iuris peritos. Altero modo, vt est actus vtendire. Et iste dicitur vsus facti: alter verò dicitur iuris vsus. Notandum est secundo, quod
huiusmodi res vsu consumptibiles duplicem possunt habere vsum. Alterum proprium ipsarum rerum ex natura sua: sicut
panis ex natura sua ordinatur vt comedatur, vinum vt bibatur. Alter vsus potest esse
aduentitius & quasi extraneus: ad quem ordinantur istæ res ex beneplacito hominum.
Verbi gratia. Si quis vtatur pecunia ad ostentationem. Similiter etiam comestibilia, &
alia huiusmodi possunt ad istum finem ordinari.
His ita constitutis sit prima conclusio. Manifestum est, quòd vsus rei quæ non consumitur vsu distinguitur à dominio. Verbi
gratia. Vsus domus locatæ est apud Petrum,
| dominium verò est apud Paulum. Sic etiam
vsus quo res consumptibilis non consumitur, distinguitur à dominio: quia ostentatio est vsus rei: & tamen ostentatione non
consumitur panis nec vinum nec carnes. Et
ideo huiusmodi vsus potest distingui à dominio. Atqui in hac conclusione non est
difficultas.
Secunda conclusio. Vsus rerum, quæ vsu
proprio consumptibiles sunt, at vero vsu extraneo non consumuntur: constat etiam,
quòd distinguitur à dominio hæc etiam est
manifesta.
Tertia conclusio. Vsus proprius in habitu, qui dicitur vsus iuris, distinguitur à dominio. Verbi gratia. Si Petrus concedat Paulo,
vt possit vesci cum voluerit, fructibus vineæ suæ, certè dominium manet apud Petrum etiam fructuum, ius autem vtendi illis manet apud Paulum. Probatur primò.
Quoniam Deuteronomij capit. 23. Concedebatur vnicuique facultas ingrediendi vineam, & vescendi vuis: & tamen dominium
vuarum erat apud dominum vineæ. Similiter in Actibus Apostolorum legimus capit. 2. quòd erant illis omnia communia &
distribuebatur vnicuiq́ue prout cuiq́ue opus erat: & tamen dominium illarum rerum non erat penes singulos fideles. Item
§. minus. Instituta. de vsu & habitatione.
dicitur, quòd potest quis habere vsum olerum & florum pomerij, non tamen habere dominium vt possit eas vendere & alienare. Deinde probatur eadem conclusio.
Dominium est ius siue facultas propria vtendi re in omnem vsum: at vero vsus habitualis siue vsus iuris proprius istarum rerum
non est facultas vtendi illis in omnem vsum,
ergo distinguitur à dominio.
Præterea in extrema necessitate omnia
sunt communia, etiam istæ res vsu consumptibiles, imo istæ maximè, & tamen non sunt
communia quantum ad dominium: aliâs
diues, qui non facit eleemosynam pauperi
in extrema necessitate constituto, teneretur ad restitutionem. Quod est contra communem sententiam Theologorum supra quæstione 32. qui asserunt, quòd solùm tenetur
ex charitate & misericordia dare illam eleemosynam. Denique singuli religiosi non habent dominium rerum & habent vsum cibi & potus, ergo distinguitur à dominio.
Deinde sit quarta conclusio. Vsus facti siue
vsus in actu in istis rebus vsu consumptibilibus multò magis distinguitur à dominio,
quàm vsus in habitu siue vsus iuris: non tamen distinguitur à dominio impropriè dicto, quod alias dicitur dominium actuale.
Pro cuius intelligentia est notandum,
quòd quemadmodum distinximus vsum
in habitualem & actualem: ita solet distingui dominium, in habituale & actuale taliter vt habituale sit facultas illa propria vtendi rebus, actuale vero dominium iudicatur
ipsum exercitium dominij. Sed est maxima differentia: quoniam vsus propriè est
in actu ipso: in habitu verò impropriè & secundum quid. Dominium autem vice versa, nam in actu non est propriè dominium:
in habitu vero est propriè dominium, quoniam est ipsa facultas siue potestas essentialiter. At vero dominium in actu potius est
effectus dominij, quàm ipsum dominium.
Probatur igitur prima pars conclusionis,
quoniam dominium per se loquendo est
facultas. Vsus in habitu etiam est facultas:
sed vsus in actu non est facultas, ergo multo magis distat à dominio propriè dicto.
Secunda vero pars conclusionis probatur,
quoniam dominium in actu nihil aliud est
quàm effectus & vsus dominij siue exerceatur à proprio domino siue ab habente licentiam ab illo. Ergo vsus actualis istarum
rerum non distinguitur à dominio impropriè dicto. Per hanc doctrinam possunt
conciliari dicta Pontificum locis citatis. Ita
vt Ioannes XXII. intelligatur iuxta secundam partem huius conclusionis. Alij vero
Pontifices intelligantur iuxta priorem partem, & iuxta alias conclusiones.
Ex dictis sequuntur tria corollaria. Primum est, quòd fratres Minoritæ etiam in
communi non habent dominium rerum
etiam illarum, quæ vsu consumuntur: sed
habent vsum iuris & vsum facti omnium
rerum quæ vsu illis conceduntur. Etsi quæras, vbi nam est dominium istarum rerum? Respondetur, quòd illarum dominium est, vel apud summum Pontificem,
vel apud illos qui elargiuntur fratribus illas
| tales res in eleemosynam, vel dicatur, quòd
est apud rempublicam donantem. Aliqui
distinguunt dupliciter. Dicunt enim quòd
fratres minores tantum habent vsum facti. Item aiunt, quòd dominium vsu consumptibilium rerum est apud summum
Pontificem. Ita vt quotidie sint conuiuæ
illius. At vero pecuniarum dominium, dicunt quòd est apud illos qui largiti sunt illas. Sed tamen istæ duæ differentiæ & distinctiones non bene à nobis intelliguntur.
Primò quidem, quia vsus iuris non repugnat paupertati Euangelicæ siue in particulari siue in communi. Probatur: nam singuli fratres aliarum religionum sunt verè
& propriè Euangelici pauperes non minus
quam fratres Minores, & tamen isti habent
vsum rerum, non solum facti, sed etiam iuris. Ergo quòd communitas fratrum Minorum habeat vsum iuris etiam per modum
habitus, non repugnat paupertati illorum.
Similiter non bene intelligitur distinctio
pecuniarum ab alijs rebus vsu consumptibilibus. Nam qua ratione cibi & potus dominium est apud Pontificem erit etiam &
pecuniarum, & rursus qua ratione dominium pecuniarum dicitur manere apud
eum qui elargitus est: erit etiam dominium
cibi & potus, donec consumantur. Quapropter nos non admittimus istas distinctiones. Sed vniuersaliter dicimus ipsos habere vsum iuris & facti: dominium autem
esse vel apud Pontificem, vel apud rempublicam vel apud largitorem: ita quod
non est necessarium, quod illa Minorum communitas habet aliquod dominium propriè dictum.
Secundum corollarium est, quòd non ea
ratione negandum est esse dominium in
ordine Minorum, quia non possint vendere res quæ sibi conceduntur. Probatur, nam
quilibet religiosi aliarum religionum de facultate Prælati possunt vendere & donare
res sibi concessas ad quemlibet vsum, & tamen non propterea sunt domini, ergo neque communitas fratrum Minorum erit domina illarum rerum, etiam si possit eas vendere vel donare de facultate vel summi
Pontificis, vel dominorum qui res illas concesserunt. Et quanuis illi non dicant expressè quod fratres possint vendere: dicunt
tamen interpretatiuè. Deinde probatur,
quia pauper qui est in extrema necessitate
habet vsum omnium rerum ad supplendam illam: ita vt possit vendere & donare,
& tamen non est dominus ipsarum rerum,
ergo similiter potest esse eadem facultas in
fratribus Minoribus. Ratio huius veritatis
est, quia tam Prælati ipsius religionis, quàm
tota communitas censentur merè dispensatores de voluntate dominorum, qui res illas concesserunt. Et quia facultas expendendi illa bona non est propria ipsius religionis: propterea non censetur esse ibi dominium, magis quàm in dispensatore famulo alicuius domini: qui liberam habet facultatem expendendi bona illius.
Tertium corollarium. Nullus religiosus cuiusuis religionis potest vendere vel
alienare, quæ sibi conceduntur ad vsum, etiam
comestibilia absque licentia Prælati expressa
vel interpretatia ad iudicium boni viri.
Ad argumenta posita in principio patet
ex doctrina conclusionum. Ad autoritatem
Diui Thomæ, respondetur quòd loquitur
de distinctione dominij & vsus quantum
ad hoc quòd seorsum non est pretio æstimabile dominium rerum quæ vnico actu
& vsu consumuntur.
DVbitatur iam consequenter in hac quæstione de subiecto dominij, quod nam
sit proprium subiectum dominij. Gerson
& alij iuniores, vt refert Soto in lib. 4. de Iustitia & iure. quæst. 1. artic. 2. tenent quòd
bruta inter se inuicem dominantur. Et probant argumento ducto à gruibus, & à leone, quæ quidem animalia videntur exercere dominatum erga alia: leo siquidem fortissimus bestiarum, qui communiter dicitur; Rex animantium. Idipsum probatur ex
Genes. cap. 1. vbi herbæ signantur in pabulum bestiarum, ac subinde illarum habent
dominium. Alij vero distinguunt de dominio, quòd aliud sit naturale puta à natura inductum. Aliud vero regale. Et primum
dominium constituunt in animalibus. Secundum vero in sola creatura rationali. Potest probari hæc opinio. Nam vt patet ex
præcedentibus bruta habent suas leges naturæ, ergo habent facultatem vtendi aliquibus
rebus in vsus permissos à tali lege.
Nihilominus pro huius intelligentia supponendum est, quòd subiectum est duplex, aliud inhæsionis aliud vero denominationis. Verbi gratia. Crispitudo solis capillis inhæret: at vero denominat totum
hominem. Similiter solet distingui subiectum duplex: aliud totale vt compositum
corporeum, aliud verò subiectum, vt quo,
qualiter à Metaphysicis quantitas appellatur subiectum accidentium corporalium.
Secundò, nota ex Diuo Thoma de potentia quæstione. 7. artic. 1. ad quartum. quòd
dominium importat tria. Primo potentiam
coerciuam subditorum. Secundò ordinem
ipsius dominij ad sibi subditos: qui ordo consequitur ad potentiam prædictam. Tertiò
connotat rationem termini ipsorum subditorum ad dominum, quatenus relatiuè consistunt in respiciendo se inuicem.
Sit prima conclusio. Solus Deus est propriè perfectissimus Dominus earum quibus vtitur rerum. Probatur, quia solus ipse
est creator & gubernator omnium, ergo &c.
Etenim quatenus creator est dominus totius entitatis & cuiusuis actionis: & quatenus gubernator habet dirigere omnia ad
finem. Vnde qua ratione creator est, omnia sibi subijcit: & qua ratione gubernator
subijcit illa sibi tanquam vltimo fini. Vnde constituitur hoc discrimen inter dominium Dei & hominum: quòd homo non
est dominus naturæ, sed dumtaxat vsus. Deus
autem & naturæ & vsus. Hinc est, quod Deus
dicitur solus Dominus, non tantum quia
Antonomaticè dominus est, sed quia solus ipse dominus est naturæ rerum. Qua ratione in scriptura solet dici non solum dominus, sed dominator Isaiæ 3. & 10.
Secunda conclusio. Angelus etiam est
subiectum dominij. Probatur, quia angelus intellectualis est & liber, ergo dominus
earum actionum quæ subduntur propriè
eius libertati. Vnde maximè dicitur sui
compos. Quòd si quæras, vtrum angelus habeat dominium aliquarum rerum corporalium? Respondetur negatiuè, quia nullibi legimus dominium istud esse traditum
angelis, & ratio congruit, quia angelus caret corpore, ergo incongruenter dominaretur creaturæ corporali. Quod si aliquando legimus in scriptura angelis fuisse traditam potestatem vtendi rebus corporeis. Apocalyp. 7. Quibus datum est nocere terræ, &
mari, intelligendum est de vsu ministeriali
& tanquam exequentes mandatum domini,
Quod innuitur ibi, Nolite, &c. Sic etiam mouent cælestia corpora. Sed contra hanc conclusionem arguitur. Nam angelus per naturam habet potestatem vtendi his rebus corporeis in quoscunque vsus lege permissos,
ergo verè est dominus. Antecedens patet,
quia habet virtutem naturalem transmutandi res istas, ergo multo magis illis conceditur vsus. Secundo, homo est dominus istarum rerum corporalium: quia conditus est
ad imaginem & similitudinem Dei, vt communiter docent sancti, sed angelus potiori
iure conditus est ad similitudinem Dei, ergo erit dominus sicut homo. Minor probatur. Quia angelus non solum imago dicitur, sed signaculum similitudinis Dei.
Ad primum argumentum respondetur,
quòd angelus solum habet vsum istarum rerum corporalium applicando actiua passiuis, non autem immediatè transmutando
res istas inferiores. Vnde D. Tho. 1. par. quæstione. 110. artic. 2. contra Platonem & Auicennam concludit quod solum composita corporalia sunt immediata causa transmutationis formalis istarum rerum, aut etiam Deus
qui est eminenter omnia etiam corporalia,
nec sufficit quod angelus operetur vt potestas
superior gubernatiua potestatis inferioris.
Nam vt respondet D. Tho. ibi arti. 1. est solum potestas ministerialis.
Ad secundum respondetur. Primo quod potius inde sequitur oppositum, quia illo loco
Deus voluntarie tradidit dominium rerum
corporalium homini. Quare si angelus futurus esset dominus earundem rerum dispensatione diuina illud fieret. Secundo respondetur, quod non solum tribuitur dominium
homini quia imago Dei, sed etiam quia conditus ad similitudinem eius. Quod importat nomen ipsum, scilicet, ad imaginem &
similitudinem: per imaginem enim anima
designatur. Et in eo quod ait, ad similitudinem, significatur ipsum corpus. Vt intelligit Diuus Ambrosius de fide Orthodoxa
cap. 8. Diuus Basilius aduersus Eunomium
| lib. 2. Gregor. Nazianz. serm. de Epiphania.
Tertia conclusio. Solus homo est subiectum dominij propriè inter creaturas corporales. Hanc conclusionem probat Soto vbi
supra quinque rationibus quibus alias duas
superaddimus. Prima est, quia ius & iustum
solum reperiuntur in brutis metaphoricè
& non propriè, ergo dominium verum &
proprium non erit in illis. Consequentia patet, quia dominium idem est quod ius aut
facultas vtendi re. Secundò. Nam si alia animantia iure naturæ haberent dominium proprium istarum rerum, iniustè subijceretur
dominio hominis: quod est contra illud
Psalm. 8. Omnia subiecisti sub pedibus, &c.
& Genes. 1. Dominamini piscibus maris &
bestijs terræ. Nihil tamen inconuenit concedere dominium improprium in brutis
sicut concedimus ius aut iustum secundum quid.
Quarta conclusio. Inter homines nullus
est qui non sit subiectum capax dominij
propriè in quacunque sit ætate seu statu &
conditione. Probatur. Quia dominium competit homini eo quòd rationalis est, hoc autem omni homini conuenit, ergo quòd sit
subiectum capax dominij. Maior ab omnibus admittitur. Ex quo sequitur primò, quod
pueri nondum vtentes ratione possunt habere verum dominium: quod non solum
constat ex legibus ciuilibus, sed etiam ex
D. Paul. ad Galat. 4. Quanto tempore hæres
paruulus est nihil differt à seruo cum sit dominus omnium. Secundò sequitur quod amentes etiam possunt verum dominium habere
proprium. Quod patet, quia iure hæreditario succedunt parentibus. Verum est tamen
quòd amentes quibusdam dominijs iustè
priuantur: quia illa instituta sunt in bonum
Reipublicæ, cui non pussunt consulere carentes ratione. Tertiò sequitur, quòd amentia superueniens iuri in re & dominio acquisito non priuat ipso facto tali dominio,
amentem, etiam si amentia fuerit perpetua.
Verbi gratia, si quis electus Rex, aut institutus Episcopus postmodum incidat in amentiam:
Rex & Episcopus manet. Verum est tamen,
quòd illa dementia est sufficiens ratio vt deponatur amens. Quare Caietanus opusculo de potestate Papæ cap. vltimo. inter causas depositionis Pontificis, vltimam refert,
si incidat in amentiam. Tunc inquit deponendus est. Quartò sequitur ex his quòd
dominium non consistit in vsu rationis aut
libertatis actuali vel habituali: sed in natura
rationali cui tribuitur. Ex quo etiam sequitur, quòd in definitione dominij facultas
vtendi quæ ibi ponitur non importat habilitatem aut potentiam vsus proximam, sed
potentiam radicalem. Quòd si obijcias contra, quia religiosi non sunt capaces dominij: & tamen habent rationalem naturam;
Respondetur, quod ipsi abdicauerunt voluntarie
potestatem: & ius dominij: habent tamen radicalem potestatem: vt si mutent statum sint domini.
Verbi gratia, si fiant episcopi: erunt domini, vt quidam
opinantur. Hactenus de subiecto totali.
De subiecto vero formali sit quinta conclusio. Subiectum quo aut ratio subiecti ipsius dominij, est intellectus simul & voluntas libera. Probatur. Nam facultas vtendi re
in quoscunque vsus lege permissos radicatur simul in intellectu & voluntate libera,
ergo. Antecedens patet, quia homo non dicitur sui compos neque vtens aliqua re, nisi
quatenus est intelligens & liberè volens.
Quod colligitur ex D. Tho. 1. 2. q. 1. art. 1. &
2. & quæst. 16. per totam. Quod si quæras
in qua istarum potentiarum potissimum radicetur dominium? probabile est quod in intellectu: quia illa est potentia præstantior & dirigens voluntatem. Mea tamen sententia, potissimùm radicatur dominium in libertate
voluntatis: quia in ipsa completur facultas
vtendi rebus nobis subiectis. Vnde D. Tho.
sequutus Damascenum. 1. 2. quæst. 1. artic. 1.
potissimum reducit dominium hominis in
liberum arbitrium. Vbi acutè Caietanus notat, quòd actiones intellectus præuenientes
voluntatem, licet sint hominis secundùm
quòd homo, non tamen sunt hominis secundùm quod dominus suarum actionum.
Sexta conclusio. Subiectum inhæsionis
dominij totale in nobis, mihi verosimile
est, quòd sit anima rationalis vt coniuncta
corpori: subiectum autem totale denominationis erit ipsum compositum. Prima pars
huius conclusionis probatur primò, quia
dominium est ius & facultas operatiua secundum rationem & voluntatem, ergo ibi subiectatur. Probatur consequentia, quia facultas
| intellectus & voluntatis inhæret vel voluntati vel intellectui, aut animæ. Vt patet in
habitibus qui dicuntur animæ facultates.
Et confirmatur. Dominium quod habet
homo suarum actionum, subiectatur in anima, ergo quodlibet dominium. Consequentia patet à paritate rationis. Antecedens verò probatur. Nam tale dominium non potest esse accidens corporale: alias actiones
spirituales animæ, quarum dominatur homo, subderentur accidenti corporis sibi inferioris. Secundò. Dominium est accidens
conueniens homini secundùm propriam
dignitatem qua distinguitur ab alijs animantibus, ergo illud est perfectio animæ:
ac subinde animæ inhæret. Sed contra. Nam
sequeretur quòd anima separata retineret
dominium, quod habebat in corpore, quod
est absurdum. Respondetur negando sequelam: quia ea facultas, vt dixi in conclusione, solum competit animæ vt coniuncta
corpori. Quod si huius rationem exigas:
ea est, quia dominium importat facultatem vsus rei in propriam vtilitatem. Hanc
autem non potest habere anima separata
ab istis rebus corporalibus. Et secundò, quia
vsus dominij est secundùm leges, & qui
exercetur medijs contractibus externis, vt
venditione, emptione, aut alienatione: quæ
nullatenus possunt conuenire animæ separatæ. Et tertiò, quia anima separata non habet proportionem cum his rebus externis,
vt de angelo diximus.
Vltima conclusio. Dominium hoc non
est relatio inhærens animæ: sed quædam
perfectio absoluta. Hoc dico contra quosdam tenentes dominium formaliter consistere in relatione. Imo quòd sit respectus
rationis. Contra quos arguitur primò. Quia
facultas vtendi re in quoscunque vsus, &c.
non est relatio formaliter: sed potestas absoluta ordinata ad actus reales. In hoc autem
consistit ratio formalis dominij: siquidem
est eius definitio, ergo non in relatione
consistit. Secundò, dominium est ius: ius
autem non est formaliter relatio, quia est
obiectum iustitiæ: & insuper, quia est virtus executiua agentis. Tertiò, quia dominium est perfectio animæ, & hominis dignitas, ergo non est relatio formaliter. Sed
est argumentum. Nam Aristoteles constituit
dominium in prædicamento relationis, dicens, quòd totum esse domini est ad seruum. Similiter Diuus Thomas de potentia, quæstione. 10. vbi supra dicit, quòd dominium formaliter importat præter potentiam, relationem quandam ad subditos. Quod
confirmatur, quia dominium in Deo secundùm sententiam Theologorum formaliter est relatio, imo respectus rationis. Respondetur nihilominus, quòd Aristoteles
ibi solùm apponit exempla, vt explicet naturam relatiuorum, non verô determinat
illa exempla in relatione formaliter contineri: alioquin scientia & scibile & caput in
relatione consisterent. Et ad Diuum Thomam respondetur, quòd se explicat, cùm
dicit quòd dominium importat potentiam,
& ad ipsam consequitur relatio. Ad confirmationem respondetur, quòd licet dominium in Deo dicat respectum rationis: in
nobis tamen est perfectio realis. Quemadmodum creator & gubernator in Deo de
formali dicunt respectum rationis: in nobis autem gubernator & productor, formaliter important aliquid absolutum & reale.
Ad argumenta Gersonis in principio dubij
facile patet solutio.
DVbium est aliud circa hoc ipsum;
Vtrùm solus intellectus & voluntas
sint radix totalis dominij, an vero requiratur aliquid superadditum talibus potentijs, vt scientia fides aut charitas? Pars affirmatiua probatur. Nam Genesis 1. quando Deus concessit dominium omnium rerum primo parenti. Antea benedictionem
illi contulit, quæ designabat aliquid superadditum pertinens ad ordinem gratiæ,
ergo iste est titulus dominij, quod statim
illi contulit. Circa hoc dubium fuit error
Vualdensium, qui dicebantur pauperes de
Lugduno. Dicebant enim quòd charitas
& gratia sunt quæ constituunt hominem
dominum rerum omnium. Hos sequitur
Vvitcleph: & eam sententiam tenuit Armachanus libro. 10. de quæstionibus Armenorum capit. 2. & 4. Fuit secundus error & Hostiensis in cap. super his. de voto & voti redemptione qui dicit, quòd titulus dominij est fides supernaturalis. Ter|tia sententia est Gersonis consdieratione 13.
& Conradi lib. 1. de contractibus cap. 2. Isti
tenent, gratiam & charitatem conferre homini dominium, qua sublata, homo non habet dominium rerum externarum. Et vocant hoc dominium gratificatiuum.
PRO decisione huius difficultatis sit
prima conclusio. Error est manifestus
ponere charitatem & gratiam conferre dominium ciuile rerum externarum. Definitur hæc conclusio contra Vvitcleph Concilio Constantiensi Sessione. 8. articulo. 8.
& 15. de qua vide Doctores quos adducit
Vvaldensis in suo doctrinali antiquæ fidei,
capit. 81. Quod autem non sit dominium
gratificatiuum, vt ponebant Gerson & Conradus, licet non sit certum secundùm fidem,
mihi tamen videtur sententia affinis sententiæ Vvitcleph: siquidem dominium aliquando constituunt propter charitatem.
Præterea. Nam sequeretur, quòd si homo
non sciret se habere charitatem, non posset vti isto dominio: ac subinde sicut impossibile est cognoscere se esse in gratia,
ita impossibile est cognoscere huiusmodi
dominium, & per consequens homo non
posset habere iustum & liberum vsum rerum: cum non sit certus an sint propriæ.
Secunda conclusio. Multò minus fides
confert dominium rerum corporalium.
Hæc sententia est omnium doctorum Theologorum & Iurisperitorum, excepto Hostiensi. Probatur. Nam tunc omnes Christiani & singuli haberent dominium omnium rerum externarum. Siquidem omnes habent fidem: & ita indiscriminatim
quilibet posset vti rebus possessis ab alio
domino. Secundo sequeretur, quòd nullus
infidelis haberet verum dominium: quandoquidem non habet titulum fidei veræ:
& sic non essent Regna ante fidei susceptionem, contra illud Matth. 22. Reddite quæ
sunt Cæsaris Cæsari, & quæ Dei Deo.
Ad argumentum quod erat Armachani respondetur, quòd illa benedictio non
erat collatio alicuius doni supernaturalis:
quia etiam reliqua animantia benedicta sunt
à domino: & præterea, sequeretur quòd si
conferretur homini dominium ex tali benedictione, quòd etiam post peccatum haberet totum illud dominium. Nam peccatum non tollit dominium, vide Magistrum
Victoriam in relect. 1. de Indis. p. 1. & Caietan. infra quæstione. 66. Hæc de subiecto dominij, & de prima parte tractatus dicta sufficiant.
¶ Secunda Quæstio seu disputatio de dominio continet duas partes. Jn prima dicemus quotuplex sit dominium. In secunda verò dicetur quænam sit materia dominij.
CIrca primam partem est prima conclusio. Dominium sequentibus diuisionibus ab origine repetitis diuidendum
est. Prima sit dominium aliud diuinum aliud
humanum. Diuinum dominium in præsentia non dicitur id quod est in Deo tanquam in subiecto: quoniam de hoc egimus
in præcedenti quæstione. Neque pertinet
ad nos: sed dicitur in præsentia dominium
diuinum ab autore Deo, quod Deus concessit homini. Contra verò ius humanum
dicitur id quod homo homini concessit.
Diuisum itaque huius diuisionis est dominium hominis.
Secunda diuisio est, qua diuiditur ius
diuinum seu dominium diuinum in dominium quod pertinet ad naturæ ordinem, &
dominium quod pertinet ad gratiæ ordinem. Exemplum primi est erga res naturales, Verbi gratia, erga elementa, terram, fruges.
Exemplum secundi in dominio quod habemus ad gloriam per gratiam & per sacramenta.
Tertia diuisio est in qua subdiuiditur rursus dominium diuinum pertinens ad naturæ ordinem in dominium naturale & dominium quod ex placito diuino superaddito naturæ habetur. Dominium naturale est
illud quod non solum habetur erga res naturales, verùm habetur erga res naturales per
inclinationem naturæ: quale est dominium erga
elementa. Dominium verò quod habetur ex
placito diuino superaddito naturæ est illud
quod licet sit erga res naturales, non tamen ex
| inclinatione naturæ. Exemplum est in dominio quod habuit Saul & Dauid in regno
Israelitico.
Quarta diuisio in qua diuiditur dominium diuinum pertinens ad ordinem gratiæ, quod erat secundum membrum secundæ diuisionis, in dominium quod est connaturale ipsi gratiæ, & sequitur ad naturam
illius in omni tempore & statu. Exemplum
est in dominio quod habet homo ad beatitudinem per idem, & per præcepta fidei, spei,
& charitatis: & in dominium quod habetur ex placito & institutione diuina superadditum gratiæ, cuiusmodi est dominium
iurisdictionis spiritualis, quod habet Summus Pontifex in tota ecclesia, quodque est
dominium monarchiæ ex placito Christi
superaddito gratiæ. Exemplum item est in
dominio quod homo habet ad beatitudinem per præcepta sacramentorum, quæ
sunt superaddita gratiæ ex placito Christi.
Et hoc secundum dominium dicitur dominium positiuum: quod superuenit gratiæ
per positionem & institutionem diuinam.
Hactenus diuisimus dominium diuinum.
Quinta diuisio est dominij humani in
dominium erga res spirituales & coniunctas gratiæ, & erga res naturales corporales. Exemplum primi est in dominio Episcopatus, Decanatus, parochiæ, & aliorum beneficiorum spiritualium, quod dominium
confert Summus Pontifex alijs hominibus.
Exemplum secundi est in dominio Regis
& in dominio cuiuslibet alterius ciuis.
Vltimò. Dominium erga res temporales, corporales & naturales, diuiditur in dominium quod ex iure gentium habet ortum, & in dominium quod habet ortum
ex iure ciuili. Exemplum primi sit in dominio quod habet homo erga seruum bello captum. Exemplum secundi. In dominio quod habet ciuis substantiæ suæ respectu legum & iuxta leges Regni. Probatur
modo has omnes diuisiones esse legitimas:
tum quia videre licet in illis omnibus conditiones quas Dialectici & Metaphysici tribuunt bonis diuisionibus, tum maximè
quoniam dominium, vt ostendimus quæstione præcedenti, est idem quod ius formaliter loquendo. Ius autem vt ostendimus
supra quæstione. 57. articulo. 5. 2. & 3. his
diuisionibus diuiditur formaliter loquendo & exactè & perfectè, ergo dominium
formaliter loquendo eisdem diuisionibus
est diuidendum.
Sequitur secundum corollarium. Perperam & sine arte Gerson, Conradus & alij
iuniores, quos reprehendit Magister Soto libro. 4. de iustitia, quæstione. 2. artic. 1.
multiplicant innumeras species dominij sine arte. Nam multiplicatio specierum desumenda est à ratione formali, sed isti autores multiplicant species dominij per obiecta materialia ipsius dominij, ergo perperam & sine arte multiplicant. Secundum
corollarium multò commodior & aptior
est hæc diuisio à nobis assignata, quàm diuisio assignata à Magistro Soto loco citato.
Diuisio enim illius est: dominium est quadruplex, scilicet, naturale, diuinum, humanum, quod oritur ex iure gentium, & humanum quod oritur ex iure ciuili. Probatur modo nostrum corollarium ostendendo commoditatem quæ est in nostra diuisione, & incommoda quæ sequuntur ex diuisione illius. Prima est. Nam ipse distinguit ius diuinum à iure naturali, cùm tamen omne dominium naturale sit diuinum, scilicet, à Deo, vt autor est naturæ.
Sed videtur Magister Soto excusari ab hac
incommoditate: quoniam inquit, quòd
omne dominium diuinum est positiuum
dominium, quod non conuenit homini
ex debito suæ naturæ, sed est ei superadditum diuinitus, & hoc distinguit contra naturale. Sed contra hanc excusationem est
argumentum. Tota illa ratio, quam Magister tribuit dominio diuino positiuo, est
communis dominio diuino spirituali, &
connaturali gratiæ: cuiusmodi est dominium quod habemus per fidei & charitatis præcepta: sed tale dominium citra dubium distinguendum est à dominio quod
habetur per institutionem diuinam superadditam, non solum naturæ, verùm & gratiæ: quod proprie loquendo dicendum
est positiuum, ergo non excusatur ab incommoditate maxima. ¶ Secunda commoditas in nostra diuisione & incommoditas in
diuisione Magistri est. Nos etenim sequendo
| nostram diuisionem faciliùs & commodiùs reducemus ad artem diuidendi illas
innumeras species: quas multiplicant memorati autores, ergo nostra diuisio est melior. Probatur antecedens. Nam Magister
Soto reducit dominium quod habuit Adam
ad vescendum pomis ligni vitæ, quod illi
autores vocabant originale, ad dominium
diuinum positiuum. Item dominium beatificum, vt est dominium absoluendi, imo
dominium quod habuit Dauid in Regnum
Israeliticum, reducit ad dominium diuinum positiuum: cùm tamen reuera dominium illud Adæ pertineat ad ordinem naturæ: quemadmodum dominium quod
habet homo in nostro statu præsenti ad vescendum pomis arborum quarumcunque.
Rursus dominium beatificum per præcepta fidei alterius rationis est, vt iam nos aduertimus, à dominio quod habemus ad beatitudinem per præcepta sacramentorum.
Ac demum dominium Regium quod habuit Dauid, per se loquendo non pertinet
ad ordinem supernaturalem: sed ad naturæ ordinem, sicut potentia visiua restituta cæco per miraculum per se loquendo naturalis potentia est: quanuis per accidens habeat modum supernaturalem. Esset longum
alias multiplicare commoditates.
Arguitur tamen contra huius conclusionis doctrinam. Genera dominiorum non
differunt ratione autoris: sed omnia conueniunt in vno & eodem autore, ergo.
Antecedens probatur. Omnia in vniuersum iura & dominia siue naturalia siue supernaturalia sunt à Deo autore, ergo. Propter hoc argumentum Magister Soto in 4.
libro de iustitia, quæstione. 2. articulo. 1. ait,
dominia non differre ratione autoris: sed
ex eo potius quòd naturale dominium est
naturæ debitum, diuinum verò est superadditum naturæ nostræ. Cæterum nostra
sententia est asserenda: tum quoniam ius,
quod est de ratione dominij, multiplicatur & distinguitur formaliter in ratione autoris: tum etiam quoniam Magister Soto
non distinguit per suam illam rationem dominium humanum à naturali: siquidem
dominium humanum, secundùm naturam est, idest non naturæ superadditum.
Ad argumentum facile respondetur. Omnia dominia esse à Deo autore, qui est primo & per se dominus, sed non eodem ordine & modo. Diuinum siquidem dominium siue naturale siue supernaturale, est
à Deo immediatè. Cæterum humanum
dominium siue pertineat ad res supernaturales siue ad naturales, est à Deo mediatè
per hominis placitum & voluntatem. Rursus dominium diuinum aliud quidem est
à Deo, vt autor est naturæ, aliud vero ab
eodem Deo, vt autor est gratiæ. Hactenus
de prima parte quæstionis huius.
PRo secunda parte sit prima conclusio vniuersalis. Cunctæ res naturales homini
inferiores, sunt materia dominij nostri, siue iure naturali siue humano: res verò supernaturales sunt etiam materia dominij
nostri iure diuino supernaturali, & iure
humano pertinenti ad res spirituales. Hæc
conclusio non aliter probatur in præsenti
quàm exemplis allatis ex præcedenti diuisione. Naturæ iure dominatur homo cælo, elementis, bestijs, &c. Humano vero
iure appropriatæ sunt vel applicatæ his vel
illis hominibus in particulari. Vt Hispanis
Hispania: & singulis ciuibus sua prædia.
Item dominium supernaturale habet homo
quatenus habet ius per opera meritoria ad
beatitudinem. Et habet ius similiter ex dominio humano concesso per Pontificem
quicunque episcopus ad gubernandam suam
diœcesim.
Sed circa hanc conclusionem superest
disputatio magis in particulari, quænam
res naturales & spirituales sint aut possint
esse materia dominij? Vtrùm homo ipse, &
libertas & vita & fama & honor, ac demum bona ipsa spiritualia.
Circa hanc disputationem sit tertia con
clusio quantum ad libertatem. Seruitus vnius
hominis siue naturalis siue legalis potest
esse iusta & sancta. Itaque vnus homo potest iustè alteri dominari dominio naturali & legali. Pro huius conclusionis intelligentia, notandum est quod seruitus est duplex: altera naturalis, altera legalis. Naturalis
est cùm vnus homo propter inopiam & defectum rationis seipsum gubernare non potest,
is enim naturæ lege subiectus est alteri ho|mini qui consilio valeat ad eum gubernandum: sicuti pars sensitiua in homine subiecta
est lege naturæ rationi. Verum est tamen
quòd inter huiusmodi homines rationis inopes sunt gradus. Alij siquidem sunt amentes omnino & rationis expertes: qualis natio fortè non est inuenta, sed falso à nonnullis existimatum est, Indorum esse eiusmodi
nationem. Alij vero ita sunt ratione inopes,
vt quanuis non sint amentes, habeant tamen
mores ferinos. Vt qui vescantur humanis
carnibus impunè, innocentes interficiunt.
Eiusmodi sunt apud Indos quidam qui dicuntur Canibales. Et hi secundùm aliquos
possunt iustè debellari. De qua re à me latè
disputatum est supra quæstione. 10. super
artic. 10. dubio quarto. Cæterum non possunt in perpetuam seruitutem more mancipiorum redigi. Demum alij sunt, qui habent secundas prudentiæ partes, vt videlicet qui apti sunt vt regantur ab alijs, quanuis non habeant primas partes prudentiæ,
scilicet, vt per se sapiant & seipsos gubernent.
Omnes igitur hi seruire poterunt seruitute
naturali. Verum est tamen, quòd ista seruitus naturalis in rigore & proprietate non est
appellanda seruitus. Quia seruitus propriè
significat carentiam libertatis: qui autem
seruiunt istam seruitutem, sunt omnino liberi. Tum etiam quia seruitus propriè loquendo significat malum & incommodum
eius qui seruit, bonum autem & incommodum eius qui dominatur, siquidem seruus
quicquid est domini est. Qui autem seruiunt istam seruitutem naturalem, non propter dominorum commodum, sed propter suum commodum seruiunt. Et eadem
ratione dominium naturale, quod respondet isti seruituti, non est propriè dicendum
dominium, nisi in generali quadam significatione & ampla acceptione. Altera seruitus est legalis, hoc est, quòd per legem introducta est. Titulus autem legitimus, quo
introducitur ista lex, est duplex. Alter quidem emptionis & venditionis: potest siquidem vnus homo seipsum alteri vendere:
imo quandoque pater filium potest vendere. Alter titulus est introductus iure belli.
Siquidem ij, qui bello capiuntur, iure gentium serui fiunt eorum qui eos ceperunt.
Imo inde serui appellati sunt: quia cum iustè possent interfici, seruantur tamen. Probatur conclusio quantum ad primam partem de seruitute naturali. Primò in sacris literis commendatur Melchisedech, qui erat
Rex Salem: commendatur Ioseph præfectus toti AEgypto. Et in Deuteron. Summus sacerdos constitutus est à Deo iudex
vitæ & mortis: & præcipitur filijs Israel: vt
si velint aliquando eligere Regem, non eligant alienigenam, quinimo & ipse Deus
complures iudices & Reges illis præfecit,
vsque ad Christi tempora, quando iam per
tyrannidem Romani Hebræis dominabantur. Diuus Paulus item 1. ad Timoth. 2. ad
Titum. 3. Et D. Petr. 1. canonica. 2. dominium
Regium approbant. Secundò probatur ratione. In statu innocentiæ, si perseuerasser,
vxores viris: filij parentibus: plebeij principibus parerent hac seruitute & seruirent: vt
ostendit D. Thom. 1. parte, quæst. 96. art. 4.
ergo multo magis in statu naturæ lapsæ, vbi
maior est rationis defectus. Confirmatur.
Inter angelos alij alijs dominantur, superiores videlicet inferioribus, ergo multo
magis inter homines oportet, vt alij alijs dominentur. Quantum ad secundam partem
patet eadem conclusio ex sacris literis. Exodi
21. Leuitic. 25. approbatur seruitus legalis.
D. Paul. item 1. Corin. 7. Coloss. 6. Titum. 3.
1. ad Timoth. 6. & D. Petr. vbi supra, eandem
seruitutem approbat. Approbatur item eadem seruitus multorum Conciliorum &
Pontificum decisionibus quas Gratianus cogit in vnum 12. quæst. 2. & in distin. 1. cap.
ius gentium, quod desumitur ex Isidoro libro. 7. Etymologiarum cap. 6. vbi dicitur
captiuitas introducta iure gentium est. Probatur item eadem conclusio multorum Regum & Cæsarum constitutionibus. Cæsarum constitutiones habentur titulo de statu
personarum, & titulo de iustitia & iure. ff.
& Instit. de iure naturali gentium & ciuili.
Regum verò constitutiones habentur in legibus cuiuscunque Regni.
Sed aduertendum est quòd inter Christianos nunquam ista seruitus potest superuenire Euangelio: & ita videtur receptum
quasi iure gentium inter ipsos Christianos.
Sed hinc ego excipio apostatas desertores
| totius Christianæ religionis. Hi enim iure
belli, mea sententia, serui fiunt capientium:
quanuis Euangelium & baptismum antea
susceperint. Et similiter excipiuntur iure
communi, quod habetur in cap. ita quorundam. Et in cap. ad liberandam terram sanctam. de Iudæis. Illi qui merces prohibitas
Sarracenis deferunt, & qui in piratarum
Sarracenorum nauibus cupiditatis gratia
versantur, etiam si Christiani sint. Vide quæ
dixi in nostris commentarijs supra quæstio
ne. 40. dubio. 12.
Sit quarta conclusio. Solus Deus est dominus vitæ hominis: respublica autem est
custos vitæ ciuium: vnus quilibet autem
ciuis est tutor & custos vitæ propriæ. Idem
intelligendum de membris corporis & salute & alijs pertinentibus ad naturæ bona.
Explicatur conclusio. Sicut fieri potest, quod
aliquis habeat dominium, rerum pertinentium ad bona fortunæ: vt sunt agri, domus,
& alius habeat vsum, & vsumfructum: ita
intelligendum est, quòd Deus sibi retinuerit dominium vitæ nostræ, membrorum,
& salutis: nobis verò concessit vsum & custodiam. Hæc conclusio est Diui Thomæ
infra quæst. 64. art. 5. ad primum, secundum
& tertium. Et quæst. 57. art. 3. ad secundum.
Caiet. infra quæst. 73. ar. 2. & quæst. 150. art.
2. circa fin. & quæst. 154. art. 6. Et Magistri
Victoriæ in relectione de homicidio num.
23. quanuis solet citari tanquam autor oppositæ sententiæ, vt videtur insinuare ibi in citata relectione.
Probatur modo prima pars. Vita hominis regitur per liberum Dei arbitrium antecedens ipsam vitam: at eadem vita nostra
antecedit dominium nostrum tanquam fundamentum & origo illius, ergo solus Deus
est dominus vitæ nostræ.
Secundò probatur. Vita nostra in præsentia aut sumitur pro anima qua ratione
informat corpus: aut certè pro operatione
animæ vegetatiuæ, quæ necessaria est ad
detinendam animam in corpore: sed tam
coniunctio animæ cum corpore, quàm operatio animæ vegetatiuæ non pendet à libero arbitrio humano, sed à solo diuino, ergo &c.
Tertiò. Ingressus in hanc vitam & transitus ex hac vita in aliam pendet ex solo arbitrio diuino, ergo solus Deus est dominus
vitæ. Antecedens probatur. Solus Deus potest etiam innocentes pro voluntate sua interficere: nemo vero hominum potest quacunque de causa sibi mortem inferre, neque
respublica innocentes interficere, ergo solus Deus est dominus vitæ, quia dominus
potest vti re in vsus alios consumendo
rem ipsam.
Vltimò. Si fieri posset, quòd is qui infert
iniuriam alteri in vita aut in membris, restitueret eam iniuriam reparando vitam aut
membra, non posset vllo pacto qui læsus
erat remittere restitutionem magis, quàm
cùm habet ipsam vitam aut membra non
conseruare illa, ergo certissimum argumentum est, non esse hominem dominum vitæ
aut membrorum.
Secunda pars probatur. Qui interficit ciuem iniuriam infert & reipublicæ & ciui.
Rursus ciuis qui sibi ipsi mortem intulit, iniuriam fecit reipublicæ, ergo ipse non est
dominus sed custos.
Vltimò probatur. Respublica non potest
ciuis cuiuscunque vitam periculo exponere nisi pro salute ipsius reipublicæ: neque ciuis item potest periculo propriam vitam exponere nisi pro virtute colenda. Verbi gratia, pro
amico, pro patria: ergo respublica habet
ius custodiendi vitam ciuium, sicut &
ipsi ciues & non absolutum dominium: &
nota quòd sat est ad hoc, vt homini sit facienda restitutio cum læditur in eadem vita, quòd habeat tutelam & custodiam vitæ
ad vsum illius.
Iam verò quod attinet ad famam & honorem:
sit quinta conclusio. Homo est dominus propriæ famæ & honoris. Hæc conclusio est D.
Tho. infra quæstione. 73. articulo. 4. ad primum. & Magistri Soto libro. 4. de iustitia.
quæstione. 6. articulo. 4. libro. 5. de iustitia,
quæstio. 10. art. 2. & in relect. de ratione tegendi & detegendi secretum, memb. 1. q. 3.
& asseritur contra Caiet. infra. q. 73. art. 2. & in
summa, verbo, Detractio. Probatur autem
ratione. Homo est dominus eorum quæ
per arbitrij facultatem regit & gubernat, sed
famam & honorem homo gubernat per arbitrij facultatem, vt Diuus Thomas asserit loco
allegato, ergo est dominus famæ.
Secundò. Interdum homo iustè & sanctè
patitur propriæ famæ detrimentum, imo
perdit seipsum & infamat, ergo est dominus famæ, quia idcirco denegabamus homini propriæ vitæ dominium, quoniam nulla
de causa poterat sibi mortem inferre, ergo
si propriam famam ipse potest perdere, est
dominus illius. Antecedens probatur. Si quispiam commiserit aliquod occultum crimen
propter quod alius innocens torquetur: potest iustè reus & nocens seipsum prodere,
vt eruat innocentem à morte, ergo ipse seipsum infamat. Sed contra hanc conclusionem est argumentum Caietani. Fama cuiuscunque ciuis est bonum reipublicæ & communitatis, ergo non ciuis, sed respublica est
domina famæ cuiuscunque ciuis. Miror non
animaduertisse virum aliàs eruditissimum,
quòd ista ratio pariter procedat ad probandum, quòd ciuis quicunque non sit dominus
diuitiarum. Respondetur ergo ad argumentum, quòd fama ciuis est quidem bonum reipublicæ: quemadmodum bonum partis est
bonum totius, & debitum subinde ipsi reipublicæ per iustitiam legalem. Cæterùm fama cuiuscunque ciuis est ipsiusmet ciuis tamquam bonum proprium ipsiusmet partis, ac
subinde debitum illi ex iustitia commutatiua.
Sexta conclusio. Homo est dominus bonorum spiritualium. Pro cuius intelligentia
notandum est spiritualia bona esse in duplici differentia. Quædam externa, quæ non
faciunt ipsum habentem bonum. Cuiusmodi sunt iurisdictiones ecclesiasticæ ad determinandas causas spirituales: & similiter beneficia spiritualia, iura scilicet ad percipiendas decimas, pro officijs ecclesiasticis. Vt parochia, Episcopatus, Decanatus, &c. Alia vero bona sunt interna: quæ faciunt subiectum
bonum. Vt gratia & virtutes infusæ. De bonis primi generis probatur conclusio. Episcopus & parochus potest abalienare à se iurisdictionem ecclesiasticam omnem, quam
habet & iura ad percipiendas decimas, si non
vendendo, certè resignando in fauorem alicuius, & donando, ergo est dominus, &c.
Cæterum aduertendum est, quòd cum dicitur Episcopus dominus beneficij spiritualis: dicitur dominus illius beneficij, quod sibi secundùm iura retinet & possidet vt episcopatus. Similiter Pontifex summus sui
Pontificatus, Decanus decanati. Non tamen est censendus dominus eorum beneficiorum, quæ secundùm iura tenetur distribuere: sic summus Pontifex non est dominus Episcopatus Salmantini, Episcopus autem Salmantinus est dominus sui episcopatus, non autem decanatus, aut parochiæ,
quam distribuit. De secundi generis bonis
probatur conclusio. Primo, homo per facultatem liberi arbitrij (Deo auxiliante) per peculiare quoddam auxilium comparat sibi à
Deo gratiam & reliquas virtutes infusas, ergo est dominus illarum.
Secundò. Si homo non esset dominus
gratiæ & charitatis, sequeretur quòd cum
peccat peccatum furti, aut quodlibet aliud
peccatum, committeret geminum peccatum: vnum furti contra proximum: alterum
iniustitiæ contra propriam animam & contra Deum quia aufert vitam spiritualem: &
infert mortem, sicut si seipsum occideret,
quod est falsum & contra omnium sententiam. Confirmatur. Si quis dum occidit proximum, consequenter occideret seipsum, citra dubium committeret geminum peccatum: alterum contra proximum: alterum
contra charitatem propriam, ergo ad eundem modum esset in præsentia, si homo
non esset dominus horum bonorum spiritualium, committeret semper duo peccata.
Vltimò probatur. Sequeretur ex opposita sententia, quòd qui peccaret mortaliter,
teneretur continuo ad pœnitendum sub
præcepto: quod est falsum, vt ostenditur latius in materia de pœnitentia, ergo. Sequela
probatur. Præceptum restituendi aliena obligat statim, vt docet D. Tho. art. 8. quæst. 62.
ergo si gratia & reliquæ virtutes infusæ sunt
alienæ; continuo tenebimur, postquam eas
per iniuriam læserimus, restituere.
Libet in hoc loco contemplari diuinam
charitatem, vita siquidem nostram, vt paulò antea dicebamus, retinuit sibi tanquam
verus dominus: vt nos iam vitam nostram,
non quasi humanam, sed quasi rem diuinam
procuraremus veluti depositarij & custodes illius. Contra verò, gratiam & reliquas
virtutes infusas, quæ sunt ordinis diuini, nobis concessit tanquam veris dominis: vt sic
| exæquaret humana diuinis, & vt tandem
amicorum omnia essent communia, hominis scilicet & Dei. Sed quomodo fieri debeat restitutio, quando læditur homo in huiusmodi bonis siue diuinis siue humanis, dicendum erit infra quæst. 62. artic. 2. Hîc autem aduertendum est non esse certum quod
asserit Magister Soto lib. 4. de Iustitia. quæstione. 2. arti. 3. post tertiam conclusionem,
scilicet, quòd nunquam Deus vsus fuerit absoluta potestate, quam habet erga vitam humanam. Oppositum enim colligo ex Deutero. 20. & Iosue 6. Vbi legimus Deum præcepisse filijs Israel, vt interficerent etiam innocentes quarundam gentium habitantium
in terra promissionis, quod præceptum impleuerunt filij Israel. item lib. 1. Regum capit. 15. Præcepit Dominus Sauli, vt interficeret omnes Amalechitas etiam paruulos.
Et 4. lib. Regum cap. 9. Præcepit Iehu, vt interficeret omnem domum Achab Regis, in
cuius familia verosimile est fuisse aliquos
paruulos innocentes. Et denique innocentem Iob percussit Dominus licet ministerio Satanæ in omnibus bonis & eius filios
interfecit. Ex quibus omnibus videtur colligi, quòd sæpè Dominus vsus fuerit absoluta potestate sua erga vitam & salutem hominum.
Quæstio III. De rerum diuisione.
ANTE omnia pro huius quæstionis
intelligentia aduertendum est, quòd
ea quæ possunt diuidi & proprijs dominis
adiudicari, sunt in triplici differentia. Quædam enim sunt principatus & iurisdictiones, quædam vero sunt personæ ipsæ: sicut
in matrimonio vterque coniux alterius corporis potestatem accipit. Alia sunt possessiones & diuitiæ, quæ appellari solent res prout
distinguuntur à personis. Verum est tamen
quòd etiam serui quanuis personæ sint, tamen in hoc tertio rerum genere continentur: propterea quòd sunt partes possessionis
& ad vendendum, & ad emendum habiles.
Venduntur enim & emuntur.
Prima conclusio. Dominium esse cœpit
simul cum homine: rerum autem diuisio
non fuisset facta, si status innocentiæ perseuerasset, sed cœpit rerum diuisio post peccatum quando cœperunt homines multiplicari. Prima pars huius conclusionis probatur: quoniam ratione liberi arbitrij debetur
homini dominium. Inde enim factus est
homo totius vniuersi dominus, sed primi
parentes creati sunt cum libero arbitrio, ergo &c. Altera pars conclusionis est communis sententia Theologorum: sed diximus
in illa particulariter de rerum diuisione, quoniam personarum & iurisdictionum diuisio fuisset in statu innocentiæ. De qua re vide D. Tho. 1. parte, quæst. 96. artic. 3. & 4.
Tertia denique pars conclusionis colligitur ex Genes. cap. 4. Vbi dicitur, quòd Abel
pastor ouium obtulit Deo sacrificium de
optimis primogenitis gregis sui. Ergo iam
habebat rerum diuisionem propriam & distinctam à possessionibus Caim fratris sui.
Secunda conclusio. Iurisdictiones omnes iam de facto applicatæ sunt proprijs dominis, personæ vero applicantur quantum
ad ius coniugij & consensum vtriusque coniugis. Ex quo etiam sequitur applicatio filiorum quantum ad ius patrium. Res autem
non omnes sunt de facto applicatæ. Hæc conclusio, non tam probatione quàm explicatione indiget. In prima parte conclusionis
intendimus, quod nemo hominum est in
vniuersum qui non sit subditus alicui Principi, præter ipsos supremos Principes: qui
soli Deo subijciuntur, iuxta illud Prouerb.
cap. 21. Cor Regis in manu Domini sicut
diuisiones aquarum. Secunda pars conclusionis manifesta est ex ipsa ratione matrimonij requirentis consensum viri & fœminæ. Tertia denique pars manifestatur exemplis. Siquidem flumina & montes & feræ
syluestres & aues non sunt vniuersaliter applicatæ: ita vt ius piscandi & venandi sit prohibitum. De qua re copiosius dicemus suo
loco quæstione 62.
Tertia conclusio. Licita est rerum diuisio & appropriatio, non solum pro laicis, verùm etiam pro ecclesiasticis & religiosis secundum illorum professionem. Hæc conclusio est contra quosdam Philosophos, scilicet, Platonem & Socratem: vt patet apud
Platonem in Tymæo, qui aiebat omnia esse
| debere communia, etiam vxores. Est etiam
contra quosdam hæreticorum vocatos apostolicos, qui negabant esse licitum proprium
aliquid possidere. Vt refert Augu. in lib. de
hæresibus ad Quod vult deum cap. 40. Et
lib. 2. de gratia Christi cap. 11. & epistol. 106.
ait Pelagium in eodem fuisse errore. Hos sequuti sunt aliqui, qui dicebantur Pseudoapostoli, vt refert Alphonsus de Castro lib. 2.
de hæresibus. in verbo, apostolus hæresi. 2.
Alij verò hæretici fuerunt negantes licitum
esse ecclesiasticis viris quidquam tanquam
proprium possidere. Quorum meminit
Diuus August. libr. 2. de hæresibus capit. 50.
Hos sequuti sunt postea Ioannes Hus, &
Vvitcleff, & Lutherus, & Rex Angliæ Henricus Octauus: quorum iussu Germaniæ &
Anglicanæ Ecclesiæ bonis suis sunt spoliatæ. Nostra tamen conclusio vniuersalis confessio est Ecclesiæ catholicæ. Et probatur.
Nam ab antiquo Patriarchæ, & amici Dei
Reges & ciues Israelitici populi semper
possederunt proprium. Cæterùm post Christi etiam aduentum nulla vnquam fuit necessitas ad salutem, vt qui conuerteretur ad
fidem, abijcerent diuitias. Vt constat ex Actibus apostolicis, & Epistolis Pauli. Quinimo & Christus Dominus in communi collegio Apostolorum aliquid possedisse videtur. Quoniam Iudas loculos habens ea quæ
mittebantur portabat. Hæc etiam conclusio definita est contra Pelagianos in concilio Palæstino, & contra Vuitcleph, in concilio Constantiensi, quæst. 8. Errore 10. & 36.
& 39. In concilio item Tridentino in Decreto
de regularib. sess. 25. ca. 3. vbi concedit sancta
synodus, omnibus monasterijs tam virorum,
quàm mulierum etiam mendicantium, exceptis domibus Sancti Francisci, quòd bona immobilia possideant. Gratianus denique.
1. 2. quæst. 1. & 2. 3. & 4. colligit in vnum,
multa Conciliorum & Pontificum & Sanctorum patrum testimonia, quibus probat licitum esse ecclesiasticis proprium possidere.
Videatur Diuus Thomas infra quæst. 66.
articulo. 2. & Thomas Vvaldensis libro. 3.
doctrinalis antiquæ fidei capit. 81. & Ioannes de Medina libr. de restitutione. quæstio
ne prima. dub. 1. & Alphonsum à Castro,
in verbo, Ecclesia. hæresi. 4. & in verbo, paupertas. hæresi. 2. Soto libro. 4. de Iustitia.
quæstione. 3. Vide Aristot. lib. secundo. Politicorum. à principio, & deinceps per multa capita disserentem contra Socratem &
Platonem. Et Aristotelem sequuti sunt omnes philosophi Peripatetici. Rationes autem pro ista conclusione sunt petendæ à Diuo Thoma, & cæteris autoribus locis allegatis: & nos dicemus pro conclusione sequenti, quæ quidem talis est.
Quarta conclusio. Iure positiuo humano introducta est iurisdictionum & rerum
diuisio: iure gentium quidem in communi:
iure autem ciuili in particulari. Explicatur
hæc conclusio quantum ad secundam & tertiam partem. Quia iure gentium introductum est, vt iurisdictiones & res non sint
communes omnibus: sed ius ciuile supra hoc
ius addidit, quòd hæc respublica sit huius
principis, illa illius, Hispania Philippi, Gallia sui Regis, & quod hic ager sit huius ciuis, ille alterius. Prima pars probatur. Iure naturæ res omnes erant communes. Similiter iurisdictiones & principatus nemini erant adiudicati & applicati, ergo solum ius positiuum applicuit.
Secundo ea quæ iure naturæ constituta
sunt: per se bona sunt, & illis opposita per se
mala: sed iurisdictionum, & rerum appropriatio & diuisio non sunt per se bona nec
communio per se mala, ergo non iure naturæ, sed positiuo humano introducta sunt.
Secunda pars probatur. Rerum diuisio
& appropriatio sequitur ex his principijs:
Pacem esse retinendam in rebus publicis,
agros esse colendos, per consequentiam quanuis non euidentem: vsque adeò tamen apparentem & probabilem, vt nemo sit hominum qui eam negare possit. Ergo pertinet
ad ius gentium. Consequentia ista simul
cum antecedente patet ex dictis supra quæstione 57. artic. 2. & 5.
Tertia pars asseritur à Diuo Augustino
tract. 6. super Ioannem, cuius verba allegat
Diuus Thomas infra quæst. 66. artic. 2. Ratione vero probatur. Ius ciuile illud est,
quod sibi quisque populus vel ciuitas constituit colligens illud ex principijs naturalibus, sed per consequentiam tantùm probabilem, non necessariam: sed iurisdictionum
| & rerum diuisio in particulari est huiusmodi,
nec enim admodum necessarium erat, quod
hic Rex huic reipublicæ, ille verò alteri
præficeretur: aut quòd hic ager huic homini, ille vero alteri applicaretur, ergo &c.
Confirmatur ex lege. 1. ff. de constitutionibus principum. Vbi dicitur quòd respublica & ciuitas quælibet transtulit in Principem omnem suam potestatem. Vltimo
probatur. Quoniam, vt ostendemus quæstione. 5. de dominio. Per ius ciuile transferuntur quandoq́ue dominia inuitis dominis: quandoq́ue vero etiam volentibus dominis prohibentur transferri, ergo &c.
Sed contra tertiam conclusionem, ac subinde contra quartam arguitur primò. Quia
Lucæ 14. inquit Christus qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus
esse discipulus: sed esse discipulum Christi
nihil aliud est, quàm esse bonum Christianum, Ergo Christianus bonus non potest
esse dominus. Respondetur hunc locum habere duplicem intelligentiam. Prima est, si
intelligatur de renuntiatione per affectionem prauam, & inordinatam erga res temporales per quam anteponitur Christo possessio & hæreditas. Secunda est, quòd intelligatur de his qui profitentur Euangelicam
perfectionem. De monachis videlicet, quibus non licet aliquid proprium in particulari possidere. Sed prior intelligentia videtur magis germana & consona his quæ paulò ante præmiserat Christus, si quis venit ad
me & non oderit patrem & matrem filios
& vxorem adhuc & animam suam, non potest meus esse discipulus. Quæ verba intelligenda sunt necessariò de amore prauo &
inordinato. ¶ Secundò arguitur, ex testimonio D. Thom. infra quæst. 66. artic. 1. dicentis, res exteriores subiacere humanæ potestati, quantùm ad vsum, soli autem diuinæ
potestati, quantum ad naturam. Hinc arguitur
ex eo quod dictum est supra, quod homo non
est dominus vitæ suæ quia licet habeat illius
vsum & custodiam, non tamen potest eam
sibi tollere. Sed D. Tho. dicit quod rerum omnium exteriorum tantùm habet homo vsum
& non potest naturam mutare, ergo. Respondetur Diuum Tho. solùm velle quòd solus
Deus potest naturam rerum exteriorum omnibus modis mutare, creando & in nihilum
redigendo. Sed homo nihilominus potest
in multos vsus, in omnes quidem lege permissos vti rebus externis: ita vt si animatæ
sint possit eis vitam auferre: quod dominium
non habet supra propriam vitam.
Quæstio IIII. De peculiari quorundam dominio.
ANTE disputationem hanc, vtrùm
aliquis homo sit totius orbis dominus & Rex. Duo fundamenta præiacienda
sunt. Primum est. Nullus omnino princeps
est dominus secundum proprietatem bonorum, quæ applicata sunt ciuibus. Hoc asseritur ab omnibus Theologis, philosophisque
& Iuris peritis, vno excepto Hostiensi, quem
reprehendit meritò Magister Soto libro. 4.
de Iustitia. quæst. 4. art. 1. conclus. 1. Asseritur etiam iure Regio Hispaniensi. partitione. 2. tit. 1. lege 2. & 3. Ratione verò probatur. Princeps is dicitur, qui rempublicam gubernat propter ipsius reipublicæ commodum & vtilitatem: Contrà verò Tyrannus in
gubernatione, is diffinitur qui oblitus commodorum reipublicæ ad suum commodum
& vtilitatem gerit principatum. Ergo non erit
legitimus Rex qui sibi appropriat bona subditorum. Sed arguitur contra hoc fundamentum. Nam libro. 1. Reg. cap. 8. Præcepit Dominus Samueli, vt exponeret populo Israelitico volenti creare sibi Regem, ius Regis
eligendi. Illud autem ius est, quod vxores, filios
& filias, ciuium substantias, & fortunas eorum
conuerteret in proprium commodum ipsius
Regis. Respondeo primò: Regem illa omnia posse cum id expedierit bono publico. Respondetur secundò. In eo loco voluisse dominum quodammodo auocare populum Israeliticum à proposito creandi Regem
sibi, & idcirco exposuit illis Tyrannidem
Regiam, quam solebant, vt in plurimum Reges
exercere, erga ciues subiectos: & hoc appellauit ius Regis qui regnaturus erat super
eos. Ius inquam, quod sibi statuebant tyrannicè. Secundum fundamentum. Potestas ciuilis
ad gubernandam rempublicam habetur ex iu|re diuino naturali. Hoc asseritur in allegata
partitione Hispanici iuris. lege. 2. & 4. cum
sequentib. habetur etiam apud Aristotelem
1. Politic. cap. 25. Vide Victoriam nostrum
in relectio. de potestate ciuili. & Soto supra
quæst. 4. artic. 1. conclus. 2. Item reuocanda
sunt in memoriam, quæ nos supra diximus
quæst. 2. huius tractatus, dum ageremus de
seruitute naturali. Sed probatur ratione naturali. Respublica ciuilis non potest consistere in societate nisi sit potestas in illa superior apud vnum vel plures: sed homo
iure naturali est animal sociabile quòd in republica & societate degere debet, ergo eodem iure debet respublica eligere gubernatorem. Secundo probatur. Iure naturali diuino necessaria est potestas in republica ad
puniendos reos: sed talis potestas non potest
esse priuata singulorum, sed necessario debet esse publica, ergo. Minor probatur. Præcepto quinto Decalogi prohibetur hominis occisio autoritate priuata, nisi in sui defensionem vel proximi. Ad puniendum ergo reos necessaria est autoritas publica quæ
homicidas iudicet & puniat. Vltimo probatur. Multitudo sine ordine constare non potest, imo necesse est ibi ad sit perturbatio &
confusio. Respublica verò quædam multitudo
est, ergo constare non potest sine ordine inferioris & superioris. Confirmatur exemplis. Nam
in vniuerso toto diuersis rerum gradibus composito præest Deus tanquam Princeps &
Dux totius vniuersi. Item in Microcosmo
idest, minori mundo qui est homo, sunt diuersi gradus & ordines potentiarum quibus
omnibus perficitur ratio tanquam Dux quinimo inter angelos & inter beatos est ordo
inferioris & superioris. Ergo naturalis ratio
dictat in republica esse necessarium talem
ordinem. ¶ Contra fundamentum arguitur.
Respublica constituit sibi Regem in quem
transfert suam potestatem: aut si mauult plures optimates consules, in quos transfert suam
potestatem, ergo talis potestas iure humano habetur non diuino. Respondetur nego
consequentiam. Quoniam respublica tenetur creare vel vnum vel plures, qui eam gubernent, iure diuino naturali, non positiuo
gentium vel ciuili. Non itaque pendet ex
beneplacito reipublicæ creare ciuilem potestatem, sed iure naturæ tenetur. Cum autem creat talem gubernatorem vel gubernatores, transfert in illum vel illos suam potestatem. Quæ quidem potestas, cum in ipsa
republica existat diuino naturaliq́ue iure,
necesse est vt eodem iure sit in rege constituto. Neque enim fingere licet duas supremas potestates: alteram in Rege, alteram in
republica. Sed vna est tantùm, quam ipsa
respublica in Regem transtulit, propterea
quòd sic non solum melius gubernaretur,
imò aliter gubernari non posset, nec vera gubernatio esset.
IAM vero latiùs dicendum est de peculiari quorundam dominio vniuersi. Nimirum de dominio Christi, & summi Pontificis, & Imperatoris. ¶ Et quidem quantum
ad Christi dominium attinet, quoniam variæ sunt opiniones, visum est pro vtraque parte argumenta proponere: deinde nostram
meditationem circa hanc controuersiam adiungere.
DVbitatur ergo primò. An Christus
habuerit dominium temporale huius mundi. Pro parte affirmatiua videtur
esse Diuus Thomas in opusculo 20. de regimine principum. libro. 3. cap. 12. 13. & 14.
Vbi expressè ait, quòd Christus secundum
humanitatem fuit monarcha & habuit omnem potestatem in cælo & in terra: & quod
eius monarchia successit Romanis, & excessit omnes monarchias ex triplici parte.
Scilicet ex dominij vniuersalitate, & ex annorum quantitate, & ex dignitate dominij.
Et ibidem dicit, capit. 13. quòd Augustus
Cæsar gerebat vices dominij Christi Domini post eius natiuitatem annos quatuor
decim. Et capit. 14. assignat Diuus Thomas rationes, quare Christus Dominus, cum
habuerit tale dominium, in tanta humilitate
& paupertate viuere elegerit. Ergo Diuus
Thomas planè sentit quod Christus non solum spirituale dominium, sed etiam temporale huius mundi habuerit. Confirmatur, quia in
3. par. quæst. 59. artic. 4. ad primum. ait, quod
iudiciaria potestas consequitur regiam dignitatem: Christus autem quanuis esset
Rex constitutus à Deo: non tamen in terris
viuens regnum terrenum administrare voluit. Similiter etiam iudiciariam potestatem
| exercere noluit supra res temporales, qui venerat homines ad diuinas transferre. Hæc
Sanctus Thomas videtur ergo expressè sentire, quòd
Christus fuerit verè Rex & dominus temporalis: quanuis noluerit vti illa potestate.
Deinde D. Tho. in eadem. 3. par. q. 13. arti. 2.
& ad 1. intendit tribuere animæ Christi omnem potestatem, quæ possibilis est dari creaturæ absque implicatione contradictionis. Sed
quod Christus Dominus talem habuerit potestatem non implicat contradictionem, neque
est aliquod inconueniens. Ergo pertinet ad
dignitatem Christi, quod habeat tale dominium,
talemque potestatem. Confirmatur, quoniam
habere temporale dominium supra totum orbem, est quædam perfectio, quæ conuenire
potest creaturæ. Ergo non est deneganda
Christo domino. Antecedens probatur. Quia
huiusmodi temporale dominium includit
potestatem ad gubernandos subditos, & ad
condendas leges, quibus homines abstrahuntur à malis & ad virtutis opera diriguntur. Per talem etiam potestatem redduntur
bonis præmia & malis supplicia: ergo conueniens est, quod Christus dominus talem habuerit potestatem.
Secundo arguitur. Ex testimonijs Sacrarum literarum quæ plurima sunt, in quibus
videtur affirmari tale dominium & regnum
attribuendum esse Christo. Verbi gratia, Psalm. 2. Postula à me, & dabo tibi gentes hæreditatem
tuam & possessionem tuam terminos terræ.
& Psal. 71. Dominabitur à mari vsque ad mare, & à flumine vsque ad terminos orbis terrarum. Et Zachariæ. 9. Ecce Rex tuus venit tibi, & dominium eius à mari vsque ad mare. Et
Matth. 28. Data est mihi omnis potestas in
cælo & in terra. At verò, si non habet dominium temporale, non est data ei omnis potestas
in terra. Et Ioan. 13. Sciens quia omnia dedit
ei pater in manus. Lucæ. 10. Omnia mihi
tradita sunt à patre meo. Et ad Hebr. 1. Quem
constituit hæredem vniuersorum. Et Apocal. 1.
Princeps regum terræ asseritur. & cap. 19. dicitur, quod habebat scriptum in vestimento & in
fœmore. Rex regum & Dominus dominantium. Vbi significatur in eo quod dicitur in vestimento & in fœmore, quod regnum illius non
solùm competebat ei secundum diuinitatem, sed
etiam secundum humanitatem: & quod non solum
erat spirituale dominium, sed etiam temporale.
Confirmatur, quoniam aliâs Christus non diceretur propriè Rex secundum quod homo, sed
solum metaphoricè: sicut dicitur pastor ouium.
Probatur sequela. Quoniam nomine Regis
intelligimus proprie loquentes Regem temporalem qualis fuit Salomon: semperque in Sacris
literis quotiescumque nomem Regis tribuitur homini, accipitur pro Rege temporali. Ergo præiudicamus dignitati Christi, si negemus esse
etiam Regem temporalem. ¶ Tertiò arguitur ratione. Quoniam omnes Theologi concedunt
quod Christus fuit dominus temporalis quantum
attinet ad necessitatem & ordinem & sinem spiritualem propter quem Christus principaliter
venit, sed omnia temporalia facta sunt propter
finem hunc spiritualem & super naturalem: ergo
Christus dominabatur in omnibus temporalibus. Minor patet, quia totus ordo naturæ
est factus à Deo propter ordinem gratiæ. Confirmatur, ex doctrina S. Tho. 2. 2. q. 40. art. 2.
Vbi ait omnis persona vel ars, vel virtus, ad
quam pertinet finis, habet disponere de ijs
quæ sunt ad finem, vbi ponderandum est quod
dicit omnis persona ad quam pertinet finis.
Ergo cum Christus in qunatum homo sit persona ad quam pertinet finis: cum sit constitutus à
Deo rerum omnium dux iudex & Pontifex
habens plenam potestatem dirigendi homines in vltimum finem: sequitur, quod ipse sit dominus rerum omnium temporalum, siquidem
omnes creatæ sunt à Deo propter finem vltimum. ¶ Quarto arguitur, ex D. Bernardo
lib. 3. de consideratione ad Eugenium Papam, cui
dicit: dispensatio tibi credita est, non data
possessio, non tu ille, de quo ait propheta,
Et erit omnis terra possessio eius: Christus
hic est, qui possessionem sibi vendicat, & iure creationis & merito redemptionis, &
dono patris. Vbi Diuus Bernardus tres titulos dominij amplissimi in Christo numerauit. Primus est creationis, de quo non
est nostra disputatio. Alter est titulus redemptionis: quem Abulensis super Matth.
cap. 25. q. 307. confirmat ex illo ad Rom. 14.
Mortuus est & resurrexit, vt viuorum & mortuorum dominetur. Eo quod morte & resurrectione sua & mortuos & viuos redemit. Confirmatur, quia titulo redemptionis sumus serui Christi: at verò quicquid seruus acquirit
| domino suo acquirit, vt habetur in. l. placet. ff. de
acquir. hæred. & l. etiam inuitis. de acquirendo rerum dominio. Ergo omnia nostra temporalia Christi sunt tanquam domini. Tertius titulus est ex dono patris qui in superioribus explicatus est, & confirmatus ex illo
Hebr. cap. 2. Quem constituit hæredem vniuersorum. Et Lucæ 11. Omnia mihi tradita sunt à Patre meo.
Quinto arguitur. Omnes fere Theologi
concedunt Christum futurum regem omnium & dominum in æternitate, maximè
post diem iudicij: sed secundum doctrinam Sancti Thomæ, omnia quæ Christus nunc habet & habiturus erat, habuit etiam in vtero
virginis, præter illa quæ repugnabant conditioni viatoris & mortalitati corporis, sed habere talem potestatem & tale dominium non
repugnabat, ergo ex tunc habuit, quamuis noluerit habere vsum illius potestatis & dominij. Cui consonat illud ad Galat. cap. 4. Quanto tempore hæres paruulus est nihil differt
à seruo cum sit dominus omnium. Sic ergo
Christus Dominus potuit habere quidem
temporale dominium huius mundi, non tamen vsum: quia ita expediebat ad redemptionem humani generis, quod Christus se gereret vt pauper & humilis in terra dum mortalem vitam agebat. His & alijs rationibus
confirmant hanc affirmatiuam partem ij quibus placet Christum habuisse temporale dominium & regnum huius seculi inquantum
homo: quia hoc ad dignitatem eius pertinere arbitrantur. Denique pro hac parte fit argumentum ex perfectissimo sacerdotio Christi, ad cuius perfectionem videtur pertinere potestas regia temporalis. Et probatur, quia
finis sacerdotij est superior quam potestatis
regiæ temporalis, ergo cùm in Christo fuerit perfectissimum Sacerdotium, necesse est,
quod habuerit in se omnem potestatem temporalem regnandi & dominandi. Quemadmodum
ad artificem artis architectonicæ pertinet principari & imperare inferioribus, & eos gubernare: vt attulimus ex S. Tho. sup. q. 40. art. 2.
PRO altera vero parte sunt argumenta
magni momenti. Arguitur enim primo pro parte negatiua autoritatibus Sacrarum literarum & Sanctorum patrum: deinde
argumentabimur rationibus Theologicis.
Primò quidem se offert testimonium Ieremiæ c. 22. Vbi post regem Iechoniam nullum iam amplius regem de semine Dauid,
qui temporaliter regnaret, futurum esse prædicitur, his verbis. Hæc dicit Dominus. Scribe virum istum sterilem, qui in diebus suis
non prosperabitur, nec enim erit de semine
eius vir qui sedeat super solium Dauid &
potestatem habeat vltra in Iuda. Ergo Christus non fuit Rex temporalis huius mundi,
alioquin etiam esset rex temporalis super solium Dauid & super Iudam. Est aliud testimonium Ioannis 18. Vbi dixit Christus Pilato. Regnum meum non est de hoc mundo, si ex hoc mundo esset regnum meum
ministri mei vtiq́ue decertarent, vt non traderer Iudæis. Nunc autem regnum meum
non est hinc. Nec valet respondere quòd
illud testimonium intelligendum est ita, quod
Christus non habuerit nec habere voluerit
vsum & exercitium regis temporalis. Hoc
enim constabat tunc Pilato, cum pauperem
vitam duceret Christus. Rogabat ergo Pilatus an haberet ius regni, vt Cæsari posset contradicere: cui respondit Christus, regnum
meum non est de hoc mundo. Deinde quotienscunque in Sacris literis fit mentio de regno Christi semper adiungitur aliquid quo
intelligamus spiritualitatem regni illius &
æternitatem: non ergo temporaliter & seculariter regnandi in hoc seculo accepit potestatem Christus. Antecedens inductiuè patet.
Primò quidem Zachariæ. 9. dicitur, Ecce
rex tuus venit tibi Iustus & Saluator ipse
pauper & ascendens super asinam. Vbi non
solum vsum regni, sed etiam dominium &
proprietatem rerum denegari videtur Christo. Item in eo quod dicit Iustus & Saluator:
satis explicatur spiritualitas regni Messiæ.
Præterea Psalmo. 2. Ego autem constitutus
sum rex ab eo super Sion montem sanctum
eius prædicans præceptum eius. Quibus verbis insinuatur qualitas regiæ potestatis Christi. Videlicet, ad prædicandum spirituale forum Dei. Similiter & illud Matth. 28. Data
est mihi omnis potestas in cælo & in terra.
Determinatur per illud quod sequitur, euntes ergo in mundum vniuersum prædicate
Euangelium omni creaturæ. Baptizantes eos,
&c. Vbi particula illa, ergo, denotat explica|tionem qualitatis regni & potestatis Christi: alioquin non esset consentanea illatio,
dum inferretur ex regno & potestate temporali, potestas prædicandi ac baptizandi
Apostolis collata. Item Luc. 19. Benedictus
qui venit Rex, Osanna. Id est salua nos. Vbi
salus spiritualis non temporale iudicium expectabatur à rege Christo. Præterea Ieremiæ 23. Regnauit rex & sapiens erit & faciet
iudicium & iustitiam in terra. Sed vt intelligatur quale iudicium facturus erat in terra: subiungitur. In illa die saluabitur Iuda, &
Israel habitabit considenter, & hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus
noster. Quod testimonium non potest intelligi de salute temporali regni Iuda. Constat enim illud non fuisse reparatum per aduentum Christi. Amplius Isaiæ 9. Super solium Dauid, & super regnum eius sedebit in
æternum, vt confirmet & corroboret illud
amodo usque in sempiternum. Quæ sessio,
quæ confirmatio & corroboratio intelligi
non potest secularis & temporalis: sed omnino spiritualis. Similiter Psalm. 44. Intende prospere procede & regna, & statim ratio & modus regnandi describitur, dum inquit, propter veritatem & mansuetudinem &
iustitiam & deducet te mirabiliter dextera
tua. Vbi officium Christi in prædicatione veritatis, in exemplo mansuetudinis, in virtute
redemptionis, quæ nomine iustitiæ intelligenda est, describitur. Præterea quo modo
verificabitur quod inquit Paulus 2. Corint.
8. Qui cum diues esset pro nobis egenus factus est. Si Christus fuit dominus temporalis totius mundi? Non enim fuisset verè pauper nec egenus, sed ditissimus omnium hominum. Et denique quo modo verum erit: quod
vulpes foueas habent & volucres cæli nidos:
filius autem hominis non habet vbi caput
suum reclinet? Habebat siquidem vitæ temporalis commoditates supra omnes Reges etiam si
nollet vti illis possessionibus.
Iam vero si Sanctorum Patrum intelligentiam
sacrarum literarum requiramus, omnes illi videntur parti negatiuæ adhærere. Principio
D. August. lib. 17. de ciui. cap. 7. ait quod populi
Israel personam figuratè gerebat Saul, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu
Domino nostro per nouum Testamentum, non
carnaliter sed spiritualiter regnaturo. Item
idem August. tractatu 115. super Ioannem
explicans illud Psalmi 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem Sanctum eius, inquit, Sion illa, & mons ille, non
sunt de hoc mundo. Quod est regum eius,
nisi credentes in eum? Et iterum dabo tibi
gentes hæreditatem tuam, quas possideas
ad earum salutem, & quæ tibi fructificent
spiritualia.
Ambrosius etiam apertè lib. 3. in Lucam
cap. penulti. Negat regnum Christi fuisse temporale, quale fuit Dauid vel Roboam vel
Iechoniæ. Ait enim, Ipsum regem secundum
honorem seculi non accipimus Christum.
Quomodo ergo dictum est: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam? Quomodo etiam dictum est, Dabit illi Dominus
Deus sedem Dauid patris eius & regnabit
in domo Iacob in æternum? Non seculari honore regnauit Christus. Et paulò post, exponens illud Psal. 88. Thronus eius sicut dies
cæli, inquit, non vtique hunc thronum Salomon sedit, non Roboam, non Iechonias. Et
denique ait, Qui dicit regnum meum non est
de hoc mundo: ostendit esse supra mundum.
Ita & regnum eius erat & non erat in seculo, sed supra seculum erat.
Diuus Hieronymus lib. 4. super Ieremiam
cap. 22. explicans illud, Scribe virum istum
sterilem, inter alia multa dicit, quod regnum
Christi non erat terrenum & breue, sed perpetuum & cæleste. Diuus etiam Gregorius
homil. 8. super euangelia, Non solum regnum
mundi, sed & dominium rerum habuisse
Christum secundum humanam naturam negat.
Ait enim non in parentum domo, sed in via
nascitur: vt profectò ostenderet, quia per humanitatem quam assumpserat quasi in alieno
nascebatur. Alienum non secundum potestatem dico, sed secundum nostram naturam. Nam
de potestate eius scriptum est, in propria venit. Athanasius præterea tom. 3. in oratione
de Sanctissima Deipara prope finem ait, Rimantur hæretici & se se inuicem adhortantes, & affectuosè quærunt, an acceperit thronum Dauid patris sui, & regnauerit in domo
Iacob in æternum. Et paulò post. Ergo accipiens thronum Dauid, transtulit illum & dedit Sanctis Christianorum regibus, vt conuer
| teret eos ad doimum Iacob: qua tradita in opprobrium & direptionem regnabit in Christianis in æternum. Siquidem genitus ex virgine, vt consummatis omnibus, quæ ad negotium mortis & crucis pertinebant, post resurrectionem ad suos dicebat, Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra. Et quandoquidem ipse rex est, qui natus est ex virgine, idemq́ue ac dominus & Deus, ea propter & mater quæ eum genuit & regina &
domina & Deipara propriè & verè censetur. Hæc Athanasius. Vbi considera, quomodo regnum Christi non temporale sed spirituale affirmet secundum humanitatem. At
vero dominij rationem vniuersalem diuinitati tribuit. Et propterea ipsam Dei genitricem reginam & dominam appellat. Constat autem, quod virgo mater non fuit temporaliter regina vel domina: sentit ergo Athanasius quod ex vnione hypostatica erat ille
homo Dominus omnium. Chrysost. item homil. 6.
super. c. 2. Matth. sic ait, Quo nam pacto Magi ex stella illa Iudæorum regem illum esse didicerunt: cum certè non istius regni iste sit rex, sed
vilem hanc prorsus vitam egit ac pauperem?
Basil. quoque quem refert D. Tho. in catena
aurea. Lucæ. c. 1. explicans illud: regnabit in
domo Iacob, ait. Non in materiali sede Dauid Dominus sedebit, translato Iudaico regno ad Herodem, sed sedem appellat Dauid, in qua residet dominus, indissolubile regnum. Denique omnes patres antiqui explicantes illud Lucæ. 1. Dabit eit Dominus
sedem Dauid, vniuersi negant temporale regnum Christo competere: & omnino asserunt rationem regni Christi spiritualem &
æternam fuisse. ¶ Tertio loco rationibus agendum est, Prima itaque ratio & potissima mihi
est, quæ tali fundamento innititur. Quoniam
Christus Dominus assumpsit humanitatem talibus
conditionibus exornatam & affectam qualibus conueniebat exornari & affici ad finem intentum per incarnationis mysterium.
Finis autem fuit, vt Christus Dominus plenus gratiæ & veritatis esset caput influens in membra
veritatem & gratiam. Et quidem quod attinet ad veritatem, oportebat illum esse perfectissimum caput.
Et idcirco assumpsit animam beatam lumineque
gloriæ illustratam, tam eximiè, vt in illo crescere non oporteret. Fuit itaque testis oculatus veritatis: & ad hoc venit in mundum vt testimonium perhiberet veritati & prædicaret
nobis forum Dei & beneplacitum eius circa
media necessaria ad salutem hominum à nobis credenda & facienda. Deinde venit Christus vt exemplo suo nobis viam ad salutem
ostenderet, non solum necessariam, sed etiam
eius perfectionis quæ in consilio est semitam
demonstraret. Cùm igitur, qui venit facere
& docere, dixerit: Si vis perfectus esse, vade
& vende omnia quæ habes, & sequere me,
consequens est, quod Christus Dominus temporale dominium, aut regnum non assumpserit. Alioquin Euangelicam perfectionem
exemplo suo non docuisset. Confirmatur,
quoniam perfecta paupertas non solum consistit, imo non consistit in abdicando omnino
vsu rerum, sed consistit in abdicando dominio ipsarum, id quod religiosi faciunt: qui quidem, quamuis multis rebus vtantur, tamen nullius dominium habent singuli. Ergo cùm ipse
Christus exemplum euangelicæ paupertatis
se ipsum proposuerit inconueniens videretur,
quod ipse secundum humanitatem temporaliter rerum omnium dominium & regnum haberet,
quanuis paucis vteretur ad vitæ sustentationem. ¶ Secunda ratio est. Quamuis ex gloria
animæ Christi quasi naturaliter consequeretur corporis gloria, tamen immortalis Deus
assumpsit mortalem humanitatem, eo quod sic
expediebat, tum ad exemplum patientiæ, tum
ad redemptionem humani generis per mortem
& crucem suam. Ita etiam fuit conuenientissimum,
vt dominus & rex vniuersi assumeret naturam humanam absque dominio & regia potestate temporali huius mundi, quamuis hæc dignitas videretur ad decorem & ornatum naturæ humanæ pertinere: nisi Christus venisset seipsum
totius perfectionis exemplum proponere. Cum
igitur ista carentia dominij & regni temporalis non deroget plenitudini gratiæ & veritatis
& adiuuet ad perfectionem exemplaris nobis
propositi ad imitandum, conuenientissimum est,
quod Christus qui aliâs secundum diuinitatem &
propter gratiam vnionis est vniuersorum dominus,
sit verè & propriè simul pauper in hoc temporali seculo, in quo exemplum discipulis dare venit. Huic doctrinæ consonat quod Apostolus dicit, qui cum esset diues pro nobis
egenus factus est. Sic enim locutus esse vi|detur, ac si diceret, qui cum esset immortalis, pro nobis mortalis factus est, videlicet,
cum esset immortalis secundùm diuinitatem, factus est mortalis secundùm humanitatem. Sic etiam cum esset diues secundùm
diuinitatem & virtute vnionis, tamen simul
factus est verè pauper secundum humanitatem.
Tertia ratio. Christus nunquam vsus est illa potestate regia & dominatiua, ergo frustra assumpsisset talem potestatem, frustra
enim est potentia quæ in actum non reducitur.
Quòd si quis respondeat, quod etiam assumpsit
potentiam ridendi licet nunquam riserit: Contra est, quod potentia ridendi pertinet ad veritatem & integritatem humanæ naturæ, neque esset perfectus homo nisi omnes naturæ
humanæ proprias potentias haberet: noluit
autem ridere, quia venerat prædicare pœnitentiam, & beatitudinem lugentibus.
Quarta ratio. Si Christus esset constitutus
Rex & iudex temporalis teneretur consequenter gubernare mundum in temporalibus
secundùm leges naturales & humanas, sed
nihil tale gessit, nec ministros creauit qui
ius dicerent, imò tyrannidem permisit multorum regum, ergo non habuit tale officium & potestatem talem, alioqui non esset bonus rex temporalis & iudex. Confirmatur hæc ratio.
Christus Dominus respondit cuidam dicenti sibi,
Dic fratri meo vt diuidat mecum hæreditatem,
Respondit, homo quis me constituit iudicem
super vos. Vbi Christus Dominus visus est negare se constitutum iudicem litium temporalium, alioquin ad illum pertineret lites componere. Nec
valet dicere quod noluit vti illa potestate:
ipse enim non dixit, Nolo de vobis iudicare,
sed dixit, Quis me constituit iudicem super
vos? quasi negans se iudicem constitutum
super temporalia vt seculariter iudicaret.
In hac controuersia viri doctissimi ac
pijssimi inter Theologos modernos & antiquiores diuisi sunt, quibusdam illorum negantibus, quibusdam asserentibus Christum esse Regem & Dominum & iudicem temporalium, quibusdam
verò dicentibus vtranque opinionem esse probabilem. Sed alteram probabiliorem, sunt etiam quialteram partem amplectentes, alteram erroris
vel temeritatis nota inurere audeant.
PRO decisione huius controuersiæ notandum est primò, quod in discursu huius disputationis noluimus distinguere triplicem
quæstionem, videlicet, An Christus fuerit
Rex temporalis, An fuerit Dominus temporalis, An fuerit iudex temporalis: quoniam
profectò quòd attinet ad præsentem difficultatem, eadem est ratio arbitrandi.
Notandum est secundo, quod de Christo possumus loqui in hac disputatione dupliciter.
Vno modo inquantum est Deus. Altero modo inquantum est homo. Siquidem loquamur
de illo ratione personæ diuinæ, constat secundum fidem catholicam illum esse Regem & Dominum
& iudicem totius vniuersi & omnium quæ
sunt in illo. Etenim sicut filius Dei est verè
homo passibilis & mortalis: ita ille homo
est verè Deus & creator omnium, & Dominus &
Rex & iudex angelorum & hominum. Itaque
Christus non solum inquantum Deus: sed etiam
inquantum hic homo, est verè Rex & Dominus
omnium. Nam dictio illa, inquantum, reduplicat
personæ rationem & non tantum naturam humanam. De hoc nulla est controuersia. Si autem loquamur de Christo secundum ea quæ sibi conueniunt ratione humanæ naturæ assumptæ:
adhuc distinguere debemus. Quædam enim
sunt propria & communia omnibus hominibus, vt Verbi gratia, esse risibilem, habere intellectum
& voluntatem: & similia. Quædam vero sunt
propria illius naturæ humanæ singularis.
Verbi gratia. Quòd Christus conceptus de Spiritu
sancto & natus ex Maria Virgine fuerit, secundum humanam naturam sibi competit. Nunc igitur non loquimur priore modo de Christo
inquantum est homo: Sic enim quilibet homo
esset Rex & Dominus, si particula, inquantum reduplicaret aut specificaret rationem communem hominis. At verò si loquamur de Christo posteriori modo, inquantum homo est, ita vt dictio illa, inquantum, accipiatur specificatiuè:
hoc est designatiuè, scilicet, determinando
naturam singularem vbi est illa proprietas. Vt
Verbi gratia, si dicamus, Christum esse album, inquantum
est homo, designamus, albedinem subiectari
formaliter in eius humana natura. Sic ergo
nunc quærimus, An Christus secundum quod homo, fuerit Rex temporalis & Dominus temporalis
vniuersi, vel alicuius regni, ita vt dominium
formaliter subiectaretur in natura eius humana. Hoc igitur modo loquentes, statuimus sequentes conclusiones attentione dignas.
Prima conclusio. Christus non fuit Rex
temporalis specialiter Israelitici populi. Hanc
conclusionem pono contra Iudæos vel Iudaizantes, qui volunt Messiam iure hæreditario,
quia descenderet ex Dauid Rege futurum esse
legitimum Regem temporalem illius populi, &
quod peius est, temporaliter regnaturum. Et quidem quod iure hæreditario regnum Israel temporale obtineret nulla ratione aut testimonio confirmari potest, sed qua facilitate dicitur, eadem negari potest. Imo vero oppositum videtur esse certum, quoniam alias
Beata Virgo mater eius fuisset Regina illius
populi, siquidem Christus non alio titulo
temporali poterat regnum Israel hæreditare. Quanuis ergo quidam Theologi probabiliter opinentur Christum fuisse Regem
& dominum temporalem etiam illius populi, nemo tamen Theologi nomine dinus asserit hæreditario titulo regnum illud
obtinuisse: sed ex generali commissione Dei
& traditione potestatis regiæ & dominatiuæ fuisse Regem & dominum affirmant.
Secunda conclusio. Vtraque sententia videlicet affirmans vel negans Christum fuisse
Regem & dominum temporalem vniuersi secundùm quòd homo ex commissione & traditione Patris potest salua fide, sustineri, & absque periculo sanæ doctrinæ.
Probatur. Quoniam viri doctissimi & catholici vtranuis sententiam sequuntur. Partem quidem negatiuam nostris temporibus tenuit Magister Franciscus à Victoria,
vt patet in relectione prima de potestate ecclesiæ quæst. 5. numero. 15. & Soto libro. 4.
de iustitia & iure quæst. 4. art. 1. quos sequuti sunt multi alij. Partem vero affirmatiuam
tenet Burgensis super caput primum Matthæi. Quam etiam fuit secutus Magister Cano præceptor meus. Quam amplectuntur
multi alij nostris temporibus, & quidam minus bene considerantes oppositam sententiam periculosam putant. Rationes verò &
argumenta vtriusque factionis abundè satis
proposita sunt à nobis. Cæterùm vtraque
opinio competenter respondet argumentis
& testimonijs quæ pro altera afferuntur: vt
amplius in sequentibus patebit.
Tertia conclusio. Mihi sanè probabilior
est absolutè loquendo & in sensu in quo diximus disputanda quæstio, pars negatiua.
Probatur. Quoniam rationes, quæ pro illa
fiunt non tam facilè soluuntur, quàm oppositæ. Et profectò magis consolatorium videtur & magis excitatiuum amoris, & magis
decens benignitatem & humanitatem Dei,
vt assumeret veram paupertatem simul cum
mortali natura, & non solum se gereret vt
pauper non vtens Regia potestate & temporali dominio, sed esset verè pauper: siquidem hoc possibile neque indecens sed
maximè decens ad finem humanæ redemptionis, & exemplum Euangelicæ perfectionis erat.
Quarta conclusio. Christus secundùm
quòd homo habuit instrumentalem potestatem dominij vniuersalis circa omnia temporalia. Hæc conclusio non repugnat tertiæ. Quod sic explico. Decernunt Theologi humanitatem Christi potestatem habuisse instrumentalem ad facienda miracula
ad efficiendam gratiam iustificantem & ad
alios effectus supernaturales, respectu quorum solus Deus potest esse principalis causa efficiens. Ratio ergo quæ me mouet, vt
talem potestatem dominij asseram Christo
conuenire, non est quia non potuit habere
talem potestatem vt causa principalis & multo perfectiùs quam habent Reges terræ: sed
quia sic expediebat ad finem incarnationis
& Ecclesiæ & regni spiritualis gubernationem. Cum enim finis gubernationis Regni
spiritualis sit simpliciter vltimus finis, necesse est, vt qui præest regno spirituali habeat potestatem supra temporalia inquantum opus fuerit ad finem spiritualem consequendum qui est vltimus simpliciter. Et
quia sæpe impediri vel molestari poterat
ecclesiastica gubernatio per temporalem potestatem: expediebat, vt ipse Christus haberet instrumentalem potestatem dominij fundatam tum in gratia vnionis, tum in ipso fine
aduentus Christi. Hanc ministerialem potestatem etiam tradidit vicario suo Summo Pontifici in terris ad huiusmodi impedimenta tollenda vel alia conuenientia exercenda ad
finem spiritualem & animarum salutem.
Hac potestate forte vsus est Christus quando misit dæmones in gregem porcorum
qui in mare sunt præcipitati. Hac etiam vi|detur vsus quando facto flagello de funiculo
eiecit cathedras vendentium & mensas nummulariorum subuertit. Hac etiam vsus videtur Petrus quando verbo occidit Ananiam & Saphiram. Hac vtitur Summus Pontifex quando circa
contractum matrimonialem irritandum vel ratum faciendum leges condit. Quanuis enim iste
contractus, stando in solo iure naturæ ciuilibus legibus subijci poterat: tamen, quia iste
contractus inter baptizatos est sacramentum
nouæ legis, idcirco Summus Pontifex conditiones talibus contractibus ratificandis vel irritandis sibi reseruat, & causas matrimoniales
facit ecclesiasticas. Imo vero in ordine ad
conscientias fidelium circa contractum censuum
leges tulit, vt patet in Motu proprio Pij V.
Eadam potestate vtitur Summus Pontifex, quando principem vel Regem hæreticum vel schismaticum punit temporaliter, priuando illum
etiam regno. Talem igitur potestatem tribùimus
Christo excellentiori modo vt capiti, quoniam eius humanitas etiam in vita mortali instrumentum coniunctum erat verbo diuino
per quod fiunt omnia quæ conueniunt ad salutem hominum. Quanta verò sit differentia
inter potestatem principalem & instrumentalem manifestum est. Quoniam potestas quæ se
habet vt causa principalis ad iudicandum
vel ad dominandum, est potestas ordinaria
ad quam pertinet in omni euentu exercere
officium iudicis aut domini. Potestas verò
instrumentalis exercetur in quibusdam casibus in ordine ad finem superiorem, neque proportionatum tali potestati. Quòd
si quis obijciat sic contra prædictam doctrinam. Sequeretur, quòd Christo Domino
inquantum est homo non competeret aliqua potestas etiam spiritualis tanquam causæ principali, sed solum tanquam instrumentali. Probatur sequela. Quoniam respectu finis supernaturalis solus Deus videtur esse principalis causa effectiua gratiæ &
gloriæ. Respondetur, negando sequelam.
Et ratio est, quia quanuis in genere causæ
efficientis ad modum causæ physicæ solus
Deus dicatur & sit principalis causa gratiæ
& gloriæ: tamen in genere causæ moralis,
qualis est causa meritoria, Christus etiam
est causa principalis gratiæ. Sic ergo Christus habet potestatem iudiciariam ad iudicandum bonos & malos in ordine ad finem
spiritualem. Accepit enim à Patre hanc vniuersalem potestatem, iuxta illud Ioan. ca. 5.
Pater non iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio, & potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Hoc est
neminem iudicat Pater, nisi mediante iudicio filij hominis. Est itaque Christus Rex &
Dominus & gubernator & iudex inquantum homo vt causa principalis respectu spiritualium & æternorum & vltimi finis. At
verò respectu temporalis & secularis gubernationis & potestatis & dominij sicut nec
vsum accepit vniuersalem, ita nec ius earum
rerum in se habere, idest, in sua humana natura, dignatus est, vt nos eius paupertate diuites efficeret. Hic modus noster dicendi
medius videtur esse inter duas opiniones
extremas. Neque enim omnino conceditur
Christo dominium temporale & seculare
vniuersi inquantum est homo, neque omnino negatur. Sed quodammodo conceditur: & quodammodo negatur. Negatur quidem tale dominium & potestatem talem
esse in Christo formaliter tanquam in causa principali quatenus est homo, conceditur
autem instrumentale dominium, & instrumentalis potestas in illo quatenus homo
est: quia hoc expediebat ad finem Saluatoris
& iudicis mundi. Hac via forsan poterimus
conciliare oppositas sententias, & respondere argumentis quæ pro vtraque parte à principio proposita sunt. Et quoniam diximus,
vtranque opinionem esse probabilem, vtriusque
opinionis argumenta dissoluenda sunt.
AD argumenta pro parte affirmatiua.
Ad primum argumentum pro parte
affirmatiua quod desumptum est ex autoritate & testimonijs Sancti Thomae respondetur. Ad
primum quidem testimonium ex opusculo. 20. Fateor, quod Theologi Thomistæ magnam occasionem habuerunt opinandi partem
affirmatiuam fuisse setentia Diui Thomae. Comparat
enim illic monarchiam Christi præcedentibus
monarchijs. Quarum prima fuit Assyriorum,
quæ durauit per 1240. annos, vt ait Aug. lib.
4. de Ciuit. Secunda fuit Medorum & Persarum: quæ perstitit annos 233. Tertia fuit
Græcorum, quæ cœpit in Alexandro & in
eo finita fuit duodecim annis. Quarta fuit
| Romanorum notissima monarchia. Quintam
monarchiam ponit Diuus Thomas fuisse Christi, qui post Resurrectionem suam dixit, Data
est mihi omnis potestas, &c. ergo sicut illæ
quatuor fuere temporales & circa temporalem gubernationem, ita etiam oportet quod
Christi monarchia sit temporalis: & quod
in illo inquantum homo est, sit potestas gubernandi temporaliter res temporales huius seculi. Nihilominus Diuus Thomas bonam habet intelligentiam nec repugnantem intentioni eius in illo opusculo, neque parti negatiuæ. Etenim monarchia Christi quanuis sit
vniuersalissima respectu omnium hominum, ita vt in cælo & in terra, & viuorum & mortuorum dominetur: tamen eius dominium
& potestas non respiciebat per se secularem
gubernationem circa res temporales & lites
seculares huius seculi componendas. Dixi
quod non respiciebat per se huiusmodi res: intelligens quod non respiciebat tanquam obiectum
neque primarium neque secundarium per se
loquendo: non tamen negandum est quod respiciat omnes actiones hominum quatenus
in illis est ratio boni vel mali in ordine ad
vltimum iudicium Christi ad reddendum
vnicuique secundùm opera eius in ordine
ad finem æternum bonum vel malum. Cæterùm quia monarchia Christi inquantum homo temporaliter cœpit in eius natiuitate &
temporaliter procedit in hoc seculo per vicarios illius summos Pontifices potest dici
temporalis. Peregrinatur enim Ecclesia temporaliter in hoc seculo: nec alia monarchia
est in mundo. Non autem est temporalis &
secularis monarchia quasi de rebus omnibus temporalibus & secularibus in hoc seculo componendis se se exerceat, & ad hoc officium respectum per se habeat. Fuit itaque
monarchia Christi alterius ordinis quam
aliorum principum præcedentium monarchiæ. Quoniam Christi monarchia ad æternam pacem & tranquillitatem dirigebatur:
aliorum vero principum monarchiæ ad temporalem pacem & temporalem reipublicæ
tranquillitatem respiciebant & prouidebant:
imò ad suam vanam gloriam omnia referebant.
Et quod hæc ita se habeant, patet ex triplici excellentia monarchiæ Christi, scilicet, ex dominij vniuersalitate, ex annorum quantitate
seu potius æternitate, & ex dignitate dominij. Quia nimirum est spirituale & ad finem
spiritualem ordinatum. Quòd autem in illo
opusculo dicit Diuus Thomas quòd Augustus Cæsar, nato Christo, fuit eius vices gerens dum
fecit, vt describeretur vniuersus orbis: hoc
magis fauet parti negatiuæ. Constat enim quod
Cæsar Augustus neque diuina reuelatione
neque ex commissione Christi nati tale edictum protulit. Sed potius, sicut ibidem dicit
Diuus Thomas quemadmodum Caiphas prophetauit nesciens quid diceret, ita etiam Augustus nesciens quid faceret, significauit monarchiam Christi recens nati vniuersalem
futuram. Hoc autem non est esse propriè
substitutum & vicarium monarchiæ Christi:
erat enim tyrannus Augustus. Sed sicut Caiphas non fuit propriè & verè propheta, quanuis materialiter protulit prophetiam: ita Augustus potest dici vicarius & substitutus
Christi monarchæ, cui mundum adunabat
ignorans ipse quid faceret.
Ad testimonium S. Thomæ ex 3. parte,
respondetur negando consequentiam. Sed
solum colligitur, quòd si Christus voluisset
temporaliter iudicare res humanas, potuisset quidem illud facere, si hoc expediret ad
finem iudiciariæ potestatis eius, quæ erat vniuersalior: sed quia non expediebat ad finem
illum, imo verò impediebat, propter rationem quam ibidem assignat Diuus Thomas noluit
extendere vniuersalem illam & iudiciariam
potestatem ad temporaliter iudicandum.
Cæterum cùm expedierit, non solum ipse
Christus, sed & vicarius eius in terris habet
talem potestatem plenissimam sed ministerialem, vt iam explicatum est à nobis. Sed
nota quod Diuus Thomas duo dicit illic. Alterum est
quod Christus constitutus est Rex à Deo. Alterum est quod habuit potestatem iudiciariam. Dico
ergo quod ratio Regis conuenit Christo primo
ex vnione hypostatica. Secundo ex commissione respectu spiritualium & æternorum per
se & formaliter, consequenter verò & ministerialiter respectu temporalium prout expediret ad finem spiritualem. Et hoc non
destruit veram paupertatem. Cæterum iudiciaria potestas quantum libet vniuersalis
etiam respectu temporalium non confert
dominium temporalium. ¶ Ad aliud testi|monium ex quo desumebatur ratio ex verbis Diui Thomæ in. 3. parte, respondetur,
quod sicut gloria corporis Christi esset perfectio Christi, & tamen noluit illam assumere
statim: quia hoc non expediebat ad finem
redemptoris, ita non assumpsit temporale
dominium formale rerum temporalium omnium; vt esset verè & propriè pauper: vt merito & exemplo paupertatis suæ nos diuites
essemus in rebus spiritualibus dum paupertatem amplectimur. Cæterum accepit illam
potestatem ministerialem, sicut ad facienda
miracula. Ad confirmationem vltimam ex
dictis patet.
Ad secundum argumentur respondetur,
quod omnia illa testimonia intelligenda sunt
de regno spirituali Christi, & de vniuersali
eius dominio in ordine ad finem spiritualem,
& æternum regnum illius secundùm quod regnabit in æternum, quod consummabitur in
die iudicij. Tunc enim, vt inquit Apostolus
1. Corin. 15. & Hebr. 2. Omnia erunt subiecta sub pedibus eius: nunc autem necdum videmus omnia subiecta. Ad confirmationem
respondetur, quod si de proprietate huius nominis, Rex, agitur, non minus propriè dicitur Rex in spiritualibus regens & gubernans
& imperans & præmians & puniens quam
in temporalibus. Cæterum etiam si nomem Regis frequentissime in sacris literis significet
potestatem respectu temporalis Regni huius seculi, tamen inde non sequitur, quod regnum
spirituale non sit propriè regnum. Etenim
Rex, vt ait S. Tho. Psal. 2. dicitur, cui committitur vniuersalis gubernatio. Cum ergo non sit
commissa vniuersalis gubernatio circa temporalia, fuerit autem commissa circa spiritualia,
sequitur quod fuit constitutus à Deo rex in spiritualibus tantum. Sed quia in spiritualibus nullus homo futurus erat Rex & dominus vniuersalis præter Christum, non mirum est, si
vt in plurimùm nomine Regis intelligantur
huius seculi principes. Sed illud speciale testimonium Matth. 28. Data est mihi omnis
potestas specialiter explicandum est. Hieronymus illic ait, vt qui antea regnabat in cælo: per fidem credentium regnet in terris.
Ecce de spirituali regno intelligit. Item S.
Tho. 3. p. q. 13. art. 2. ad primum, sic ait. Dicitur autem sibi omnis potestas data, ratione
vnionis per quam factum est, vt homo esset omnipotens. Ecce de qua potestate loquitur.
Ad tertium argumentum & eius confirmationem negantur consequentiæ. Et est
instantia manifesta. Quoniam ars equestris
& ars nauigatiua versantur circa fines artium
frænefactiuæ & nauifactiuæ: & tamen non
pertinet ad illas artes architectonicas ars faciendi frænum vel nauim: sed solum dirigere inferiores artes ad finem suum. Ad hunc
modum potestas Christi regia se habet vt
ars architectonica respectu aliorum principum terræ: dirigit enim eos ad finem beatitudinis prædicatione exemplo & redemptione, minatur etiam nisi obedierint, quòd
puniet in æternum. Non autem pertinet ad
potestatem Christi habere formaliter ius
ad gubernationem secularem instar aliorum principum terræ: & temporaliter se
huiusmodi se exercendi vel tale officium
respicere tanquam effectum sibi proportionatum & proprium. Sed per eminentiam
ad hoc potestatem habuit, vt cum opus fuisset illa vteretur.
Ad quartum & quintum argumentum
respondetur, quòd verba Diui Bernardi &
assertum Theologorum optimè intelliguntur de dominio & regno Christi æterno.
Hoc enim quantum ad ius & potestatem
ab instanti incarnationis datum est Christo:
Quanuis manifestationem eius & exercitium plenum huiusmodi dominij & potestatis meruerit Christus per humilitatem
& passionem & mortem crucis, iuxta illud
Apostoli ad Philip. cap. 2. Humiliauit semetipsum Dominus noster Iesus Christus
factus obediens vsque ad mortem, mortem
autem crucis, propter quod & Deus exaltauit illum, & donauit illi nomem quod est super
omne nomem, vt in nomine Iesu omne genuflectatur, cælestium, terrestrium, & infernorum, & omnis lingua confiteatur quia
Dominus Iesus Christus in gloria est Dei
Patris. Ecce quomodo potestas & ius dominij iam ab incarnatione inerat Christo: &
nihilominus exercititum omnino plenum non
assumpsit vsque in diem iudicij: quamuis interim
paulatim & per incrementa vtatur suo dominio & Regia potestate. Temporalem vero potestatem temporaliter & seculariter gubernandi &
| temporaliter dominandi circa bona temporalia non est dignatus assumere, sicut neque exercere per suam humanam naturam
nisi in casibus particularibus quando expediret ad spiritualem gubernationem suæ superioris reipublicæ spiritualis. Quam potestatem etiam suo vicario in terris contulit.
Et per hoc patet ad alia testimonia.
IAM verò, quoniam oppositam sententiam probabilem reputauimus, ad argumenta partis negatiuæ respondere operæ pretium erit. Ad primum testimonium respondetur, quod probat neminem iure hæreditario se disse postea super regnum Iechoniæ:
non autem inde conuincitur, quod Christus vniuersali titulo ex commissione Patris
non habuerit Regiam potestatem temporalem super omnem gentem & regnum.
Ad alterum testimonium ex cap. Ioan.
ca. 18. respondetur illud esse intelligendum
quantum ad exercitium Regiæ potestatis
in hoc mundo: nunquam enim illam exercere intendebat. Et hoc sufficiebat ad pacandum animum Pilati qui zelabat Cæsaris potestatem. Ac si diceret Christus, Regnum
meum non est de hoc mundo sicut tu existimas, vel interrogas.
Ad alia vero testimonia respondetur,
quòd quanuis in illis asseratur spiritualitas
Regni Christi, non tamen negatur temporalis potestas temporaliter regnandi & dominandi: quanuis non esset regnaturus nec
dominaturus.
Ad Sanctorum Patrum testimonia respondetur, quòd quanuis illa multum videantur fauere parti negatiuæ, tamen non
conuincunt quòd Christus non habuerit talem potestatem: sed quòd illa vsus non fuerit. Ad primam rationem quæ facta est pro
parte negatiua, respondetur, quod tenentes partem affirmatiuam, aiunt quòd illa conuenientia ad finem incarnationis etiam consequuntur ex eo quòd Christus non fuerit vsus
illa potestate Regia & iure dominandi.
Ad secundam rationem respondetur quod
Christus dominus sufficientissimum exemplum dedit paupertatis, dum noluit vti potestate dominandi quam habebat. Vitium
enim aut virtus circa diuitias non in illarum
dominio, sed in illarum vsu consistit. Sed
quia rerum dominium solicitudinis nimiæ
imperfectis hominibus causa est. Idcircò
consilium est euangelicum renuntiare omnibus quæ possidemus homines non solùm
quantum ad vsum, sed etiam quantùm ad
dominium. Cæterum episcopi sunt in statu
perfectiori, quàm religiosi, & tamen dominium habent rerum temporalium: imo probabilis sententia est, quòd quando religiosus assumitur ad episcopatum efficitur dominus rerum temporalium: & non solùm
est dispensator, vt tenet Diuus Thomas 2. 2.
quæstione. 175. artic. 8. Christus autem nulla ratione periclitabatur ex eo quod haberet dominium rerum temporalium: sed potius hoc pertinebat ad ornatum & dignitatem ipsius inquantum homo: & idcirco
exemplum paupertatis dedit in abstinendo ab vsu, non in carendo potestate & iure dominij.
Ad tertiam rationem respondetur, quòd
sicut Christus Dominus habebat omnem
scientiam & artem practicam, & tamen
non vtebatur omni habitu practico, pingendo vel fabricando aliquid, & tamen illi habitus non reputabantur superflui, quia pertinebant ad ornatum animæ & dignitatem
eius, eo quod non decebat, quod aliquis
homo posset aliquid operari, quod non posset Christus: ita etiam non decebat vt aliquis homo haberet potestatem & dominium alicuius rei, qualem potestatem non
haberet Christus. Verum est tamen, quòd
tenentes partem negatiuam dicemus sufficere, quod Christus haberet potestatem &
rationem dominij instrumentalem, vt iam
explicatum est. Etenim nemo concedet,
quòd si vir habet potestatem & dominium
circa corpus vxoris, quòd Christus inquantum homo haberet similem potestatem
formalem.
Ad quartam & vltimam rationem responderi potest, quod quemadmodum ipse Deus,
cum sit rerum omnium dominus, permittit tamen multam tyrannidem & plurimas
iniustitias propter maius bonum: ita etiam Christus intelligens & videns voluntatem Dei,
permisit & permittit principum terræ iniquam
gubernationem & tyrannidem prout ipse
Pater vult, quod permittat, donec veniat dies
| iudicij, vbi erit iudex bonorum & malorum,
& deinceps in æternum omnibus dominabitur: tribuens vnicuique secundùm opera
eius, vt in omnibus glorificetur Deus per lesum Christum; cui est gloria & imperium
in sempiterna secula, Amen.
DVbitatur secundò, Vtrùm Summus
Pontifex habeat dominium temporale supra totum orbem. Arguitur primò
pro parte affirmatiua. Probabile est vt diximus, quòd Christus Dominus habuit tale
dominium, ergo & quòd Summus Pontifex. Probatur consequentia, quia Christus
Dominus tribuit Petro tanquam suo vicario potestatem, quam ipse habuit ad pascendas oues, quas commisit Petro & successoribus eius. Et confirmatur ex illo Ioann. 20.
quod dixit Dominus post resurrectionem
suam Apostolis, Pax vobis, sicut misit me
Pater, & ego mitto vos. Sed Pater ipsum
Christum misit cum potestate dominij temporalis supra totum orbem, ergo Christus
eadem potestate misit Apostolos, maximè
Petrum: & per consequens Summum Pontificem Petri successorem & Vicarium ipsius Christi.
Arguitur secundo. Nam sicut habetur ex
Innocentio III. in cap. solitæ. de maioritate & obedientia. Tanta est inter sacerdotalem & regiam dignitatem differentia, quanta est inter Solem & Lunam. Sacerdotalis
itaque dignitas comparatur Soli: Regia vero Lunæ: sed Sol præest omnibus corporalibus, ergo & Pontificia dignitas omnibus
secularibus, & per consequens Summus Pontifex est dominus temporalis. Confirmatur
primò. Nam sæpe habetur in iure quod Regia potestas est subiecta Pontificiæ, & hoc
etiam habetur in eod. cap. solitæ. Et. d. 10. Decreti per plura capita. Vide præsertim cap.
lege Imperatoris. & cap. constitutiones. &
cap. suscipitis. &. d. 96. etiam multa capita. Præsertim cap. si Imperator. cum quatuor cap.
sequent. Confirmatur secundo ex Bonif. 8.
In extrauag. vnam sanctam Ecclesiam. de
maiorit. & obedien. vbi definitur quod omnes
Christi fideles de necessitate salutis sunt subiecti Romano Pontifici. Et insuper ait, Vtrunque gladium & materiale & spirituale esse
in potestate Ecclesiæ. Item etiam D. Tho.
in fine lib. 2. Sententiarum, in expositione
literæ Magistri in solutione ad quartum, inquit, quòd Summus Pontifex qui est vicarius Christi ex eius traditione vtriusque potestatis tenet apicem.
Arguitur tertiò. Nam Summus Pontifex
imperat omnibus alijs potestatibus temporalibus, ergo habet dominium supra illas.
Consequentia videtur bona, & antecedens
patet. Tum ex testimonijs adductis in secundo argumento cum suis confirmationibus.
Tum etiam quia Summus Pontifex habet
potestatem quæ respicit finem principalem,
scilicet, spiritualem ad quem omnia temporalia ordinantur. In omnibus autem artibus
& potestatibus ordinatis hoc videmus, quod
illa quæ respicit finem principalem imperat alijs quæ sunt ad finem. Sicut militaris
frænefactiuæ & potestas Ducis exercitus
potestati aliorum ministrorum inferiorum.
Et hoc etiam docet Arist. 8. Ethicor. cap. 2.
Confirmatur. Quoniam quando alicui committitur aliqua potestas. Datur etiam ei autoritas supra omnia illa quæ sunt necessaria
ad illum finem consequendum, ad quem
datur talis potestas. Ad finem autem spiritualem nempe ad salutem animarum ad
quam data est potestas Summo Pontifici,
necessarium est quòd habeat potestatem supra omnes potestates inferiores, aliàs enim
non posset eos compellere in ordine ad dictum finem spiritualem, quando id expedierit, ergo habet talem potestatem.
Quartò. Synagoga habuit dominium
temporale supra totum orbem, ergo ipsum
habet Ecclesia & Summus Pontifex. Consequentia videtur bona. Nam Ecclesia &
Summus Pontifex maiorem habet & præstantiorem potestatem quam Synagoga &
illius Summus sacerdos. Antecedens autem
probatur ex cap. 1. Threnor. vbi Synagoga
dicitur domina gentium & Princeps prouinciarum. In contrarium est quòd licet demus quod Christus habuerit dominium temporale supra totum orbem, non tamen est vsus illa
potestate, vt patet ex dubio præcedenti, ergo
frustra tribuitur Vicario eius. Quidam ex Iuristis tenent Summum Pontificem esse dominum totius orbis etiam in temporalibus. Hanc
sententiam tenuit Innocentius & Hostiensis
| super cap. quod super his. de voto & voti redemptione. Item etiam Panorm. & Archidiaconus. Item etiam gloss. super extrauagantem citatam Bonifacij VIII. Eosdem
sequuntur aliqui ex Summistis. Hanc sententiam tenet Summa Angelica in verbo
infidelitas, Et eandem videtur sequi Syluester in eodem verbo infidelitas quæst. 7. &
in verbo Papa quæst. 7. 10. & 11. & in verbo
legitimus quæst. 4. Eandem sententiam tenuit D. Antoninus in. 3. par. quæst. 8. cap. 5.
& alij etiam quos citant prædicti Doctores.
Theologi autem communiter tenent sententiam oppositam. Quorum aliquos infra
citabimus.
PRO solutione aduertendum est primò, quòd in præsenti tantum quærimus
de dominio temporali. Nam de potestate
spirituali quantum habeat diximus latissimè in nostris commentarijs supra quæst. 1.
art. 10. & quæst. 10. super art. 8. Et in 4. in materia de clauibus solet tractari de hac potestate. Secundò est aduertendum, quod Summum Pontificem habere dominium temporale supra totum orbem, potest intelligi
dupliciter. Vno modo directè & per se in
ordine ad finem temporalem. Alio modo
indirectè & veluti per accidens in ordine
ad finem spiritualem.
Sit prima conclusio. Loquendo per se &
directè in ordine ad finem temporalem,
non habet Summus Pontifex dominium
temporale supra totum orbem. Istam sententiam tenent Cardinalis à Turrecremata
lib. 2. summ. de ecclesia cap. 113. cum tribus sequentibus, vbi dicit plura quæ pertinent ad hanc difficultatem. Eandem tenet
Caietanus infra in quæst. 66. super art. 8. &
colligitur etiam ex doctrina Diui Thomæ
ibidem in solutione ad secundum. Magister
Franciscus à Victoria tenet eandem sententiam in Relectione. 1. de potestate ecclesiæ,
maximè num. 8. quæst. 5. Vide ibidem à numer. 1. vsque ad 14. inclusiuè. Vide eundem
in Relectione. 1. de Indis num. 27. Et Magister Fr. Dominicus Soto tenet eam lib. 4.
de Iustitia & iure quæst. 4. art. 1. Et probatur primo ista sententia. Nam non est censendus habere per se directè Summus Pontifex ea, quæ Christus inter dixit omnibus
Apostolis. Sed dominium temporale in ordine ad finem temporalem interdixit Christus omnibus Apostolis, ergo non competit vicario Christi. Maior videtur nota: nam
Christus potestatem quam dedit Summo
Pontifici, contulit in beato Petro. Et minor
probatur ex illo Matth. 20. Scitis quia Principes gentium dominantur eorum, & qui
maiores sunt potestatem exercent inter eos:
non ita erit inter vos. Sed quicunque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister,
& quicunque voluerit inter vos primus esse erit vester seruus: sicut filius hominis non
venit ministrari, sed ministrare, & dare animam suam, &c. Idem habetur Lucæ. 22.
Secundò probatur ex D. Bernardo in lib. 2.
de consideratione ad Eugenium Papam, vbi
loquens cum eodem Pontifice inquit, Quid
tibi amplius dimisit Sanctus Apostolus,
Quod habeo inquit, tibi do. Quid illud?
Vnum scio non est aurum neque argentum,
Cùm ipse dicat: argentum & aurum non est
mihi. Et infra. Neque enim ille Sanctus Petrus tibi dare, quod non habuit, potuit. Quod
habuit dedit, solicitudinem super ecclesiam,
nunquid dominationem? Tertiò probatur
ex pluribus iuribus: quæ habentur in Decreto dist. 10. Præsertim cap. quoniam. vbi Cyprianus Pontifex inquit, Iuliano Imperatori. Quòd mediator Dei & hominum Christus Iesus. Sicut discreuit vtranque potestatem, & Pontificiam & Imperatoriam, vt
Christiani Imperatores pro vita æterna Pontificibus indigerent, & Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum, imperialibus legibus vterentur. Ecce constituuntur diuersæ potestates & Pontificia &
Imperialis. Ita vt neque Imperialis possit
quæ Pontificis sunt: neque èconuerso. Vide
in dist. 96. cap. cum ad verum. vbi Nicolaus
Pontifex statuit, ne Imperator iura Pontificia neque Pontifex iura Imperatoria vsurpet: & notandum maximè est verbum vsurpet. Vide in Decretalibus in titulo, Qui filij
sint legitimi. cap. causam. quod est Alexandri III. & ibi decernitur, quod de causa ciuili
inter laicos non cognoscit ecclesia. Vide in
titul. de appellationibus, cap. si duobus. vbi
idem Pontifex in. §. denique. inquit, quod à
ciuili iudice, qui non est de temporali iuris|dictione Ecclesiæ, non appellatur ad Papam.
Si autem summus Pontifex haberet prædictum dominium temporale supra totum orbem in rei veritate posset intromittere se in
ea quæ sunt Imperatoris, & cognoscere de
causa ciuili inter laicos: posset insuper appellari ad ipsum à ciuili iudice: quorum tamen oppositum decernitur in prædictis capitibus. Quartò probatur. Nam si Summus
Pontifex haberet prædictum dominium, illud haberet iure diuino. Sed hoc non, ergo
&c. Maior patet. Nam non habet iure naturali aut humano, vt constat. Minor verò probatur. Nam si iure diuino id haberet, constaret ex Sacris literis, aut ex traditione. Ex sacris autem literis id non colligitur: quin potius oppositum: vt constat ex autoritatibus,
quæ adduximus in primo argumento pro
ista conclusione. Ex traditione autem non habetur. Nam in ecclesia non est talis traditio.
Aduertendum tamen circa hanc conclusionem, quòd non modo Summus Pontifex
non habet dominium temporale supra totum orbem in ordine ad finem temporalem:
verùm etiam neque habet dominium aliquod temporale directè ex traditione Christi. Habet tamen verum dominium temporale directè super ea bona temporalia, quæ
contulerunt Ecclesiæ Principes Christiani,
vt Constantinus & alij. Quòd autem ex traditione Christi non habeat huiusmodi dominium, probant argumenta facta. Quod
vero illud habeat super bona temporalia
collata Ecclesiæ à Principibus Christianis,
patet. Nam donatio facta à Principibus Christianis fuit vera donatio conferens verum dominium temporale ipsi Ecclesiæ, etiam in
ordine ad finem temporalem. Et hoc patet
in Constantini Imperatoris donatione facta Syluestro Pontifici. De qua habetur in
cap. Constantinus. 96. dist. & in cap. futuram.
12. quæst. 1. Et idem patet in donationibus
aliorum Principum factis Ecclesiæ. Et hinc
sumitur quintum argumentum pro nostra
conclusione. Nam si summus Pontifex haberet dominium vniuersale supra totum orbem, de quo loquuti sumus in prima conclusione, sequeretur: quòd donatio facta Ecclesiæ per Principes non esset vera donatio,
sed restitutio. Consequens tamen est falsum
ergo. Sextò probatur eadem conclusio. Nam
ex opposita sententia sequeretur quod Summus
Pontifex esset vniuersalis Rex & Imperator totius orbis. Consequens tamen est falsum, ergo. Sequela videtur manifesta. Nam
habere prædictum dominium proprium est
Regis seu Imperatoris vniuersalis. Minor
verò probatur. Nam hoc est inauditum in
ecclesia. Imo & Christus Dominus id videtur prohibuisse locis citatis Matth. 20. & Lucæ 22. Et rursus in cap. cum ad verum citato. dist. 96. Disponitur ne Pontifex iura aut
nomen Imperatoris sibi vsurper. Id ipsum
colligitur ex cap. citato. Quoniam dist. 10.
Septimò probatur. Ex opposita sententia etiam
sequeretur, quòd Summus Pontifex posset
pro sua voluntate in ordine ad finem temporalem statuere leges in vniuerso orbe: posset etiam pro suo libito abrogare omnium
aliorum Principum leges. Hoc autem est
falsum & contra communem sententiam.
Vltimò probatur eadem conclusio. Nam si
Summus Pontifex haberet dominium temporale directè in ordine ad finem temporalem supra totum orbem, sequeretur, quòd
etiam quilibet Episcopus haberet idem dominium in sua diœcesi. Consequens est falsum, ergo. Minor patet ex communi sententia, nullus enim illud concedit. Sequela tamen probatur. Nam tantam potestatem proportionabiliter habet quilibet Episcopus in
suo episcopatu iure diuino: quantam habet
Summus Pontifex in tota Ecclesia, quanuis
habeat illam subordinatam Pontifici.
Secunda conclusio. Summus Pontifex
habet dominium temporale instrumentale & indirectè supra totum orbem videlicet
in ordine ad finem spiritualem. Hanc conclusionem tenent Doctores citati pro præcedenti conclusione: quanuis illi non vtantur illa voce, instrumentale, quæ dictio nobis placet: quia verè exprimit rationem dominandi non esse formalem vt in causa principali respectu temporalium. Hanc probant
argumenta facta à principio si quid probant.
Et vlterius probatur primo. Nam vt constat
ex pluribus capitibus iuris in ordine ad finem
spiritualem potest Summus Pontifex antiquos Reges & Imperatores deponere, &
nouos constituere, ergo. Consequentia vi|detur bona. Et antecedens patet. Nam Zacharias Romanus Pontifex Regem Francorum, eo quòd tantæ potestati esset inutilis à Regno deposuit: & Pipinum qui fuit
Caroli Magni Imperatoris pater in eius locum substituit, & omnes Francigenas à iuramento fidelitatis absoluit. Vt habetur in
capit. alius. 15. quæst. 6. Præterea Innocentius Quartus, Regi Portugaliæ qui prodigus & dilapidator erat, & ecclesias, monasteria pia loca, & personas ecclesiasticas, viduas, pupillos & orphanos grauabat, & grauari sinebat, dedisse adiutorem, & illi administrationem Regni interdixisse, legitur. Vt
patet ex capit. grandi. de supplenda negligentia prælatorum. libro. 6. Præterea Summus Pontifex Imperium Romanum à Græcis transtulit in Romanos: & ius ac potestatem eligendi Imperatorem certis Principibus contulit. Vt patet in capit. venerabilem.
de electione, & electi potestate. De qua vide Syluestrum in verbo, electio. quæst. 4.
& 5. Multò magis verificatur conclusio, si
Reges seculares sunt hæretici vel schismatici. Secundò probatur. Nam ea quæ sunt necessaria ad exercendum officium commissum, simul committuntur & conferuntur
cum ipsomet officio, sed ad exercendam
spiritualem potestatem datam Summo Pontifici vt Christi vicario necessarium est, quod
habeat prædictum dominium supra totum
orbem, ergo. Maior habetur ex capit. 1. de
officio & potestate iudicis delegati. Et minor probatur. Nam si non haberet prædictum dominium, non posset impedientibus suam potestatem & iurisdictionem resistere per bellum, nec posset etiam contradicentes temporaliter punire. Quod tamen
est falsum imo & contra fidem. Probatur,
constat enim ex multis iuribus, quòd potest
Summus Pontifex statuere leges circa temporalia: & similiter leges ciuiles aliorum Principum abrogare, quando viderit id expedire, in ordine ad spirituale bonum Ecclesiæ
& fidelium. Et hoc etiam patet, ex ipsomet
vsu antiquæ Ecclesiæ, ergo. Plura alia argumenta pro hac conclusione vide apud Cardinalem à Turrecremata lib. 1. Summæ de
ecclesia. capit. 90. Vbi agit de eminentia potestatis spiritualis supra secularem. Et in libr. 2.
cap. 114. Vbi tractat qualiter Romano Pontifici iure sui principatus competat habere
iurisdictionem temporalem in toto orbe
Christiano. Denique tam in eodem capit.
114. quam in præcedenti, & duobus sequentibus multa reperientur egregia, quæ conducunt ad prædictas conclusiones probandas. ¶ Ad omnia argumenta respondetur, quod
probant secundam conclusionem. Quatenus autem militant contra primam: respondetur ad primum argumentum. Primò dicitur quòd adhuc est in opinione, An Christus dominus habuerit dominium temporale supra totum orbem, vt constat ex dictis dubio præcedenti. Veruntamen concesso antecedenti: negatur consequentia. Vt enim diximus in superioribus. quæst. 1. super arti. 10.
& quæst. 10. super art. 8. Non omnem potestatem quam Christus habuit, etiam inquantum homo communicauit Summo Pontifici. Nam potestatem excellentiæ, quam habuit in sacramentis non communicauit Summo Pontifici. Vt docet Diuus Tho. 3. parte
quæst. 64. artic. 4. ad primum. licet potuisset
communicare si voluisset: vt docet Diuus
Thomas in eodem articulo. Vide de hac re
Magistrum Soto in. 4. dist. 1 quæst. 5. artic. 4.
dubio vltimo. ¶ Ad confirmationem dicitur quòd Pater misit filium non ad exequendum dominium temporale, sed spirituale.
Et ita misit Christus suos Apostolos. Et sic
possunt verificari verba illa Ioan. 20. Etiam
si non contulerit dominium temporale suis
Apostolis. Præterea dicimus, quòd si illa auctoritas aliquid probaret, non tantum conuinceret Beatum Petrum habuisse dominium
temporale supra totum orbem, verùm etiam
& reliquos Apostolos, quod tamen falsissimum est.
Ad secundum argumentum, cum suis confirmationibus dicendum, quod omnia illa iura
loquuntur de potestate, & dominio in ordine ad spiritualia cum opus fuerit illam exercere: vt patet manifestè intuenti ipsa iura. Et
ita in illo capit. solito. ad probandam potestatem Summi Pontificis, adijcitur illud Ioannis 20. Pasce oues meas. Et illud etiam
Matthæi 16. Quodcunque ligaueris super
terram, &c. Quæ quidem loca loquuntur
de potestate spirituali in ordine ad finem
| spiritualem. Eodem modo intelligendus est
Diuus Thomas, & quòd hoc modo intelligatur, manifestè colligitur ex verbis paulò
ante præcedentibus. Inquit enim quòd secularis potestas est sub spirituali, inquantum est
à Deo subiecta, scilicet, In his quæ ad salutem animæ pertinent.
Ad tertium. Cum sua confirmatione satis patet per præcedentia. Ad quartum argumentum, antecedens negatur ad probationem dicitur, quod synagoga dicitur domina gentium & Princeps prouinciarum: quia aliquæ gentes & prouinciæ erant illis subiectæ
licet non omnes. Præterea dicebatur Princeps & domina gentium propter religionis & legis nobilitatem supra omnes leges
& religiones omnium nationum. Et hæc dicta sufficiant de temporali potestate Summi Pontificis. Neque enim sedes Apostolica indiget nostro mendacio: quæ vera &
propria potestate abundat ad omnia quæ ad
spiritualem finem necessaria sunt. Nam qui
volunt assentatione quadam Summis Pontificibus dominium temporale directè & formaliter tribuere supra totum orbem: odiosam regibus terræ fidelibus & infidelibus sedem Apostolicam efficiunt.
DVbitatur tertio. Vtrùm Imperator habeat dominium temporale supra totum orbem. ¶ Primo arguitur pro parte
affirmatiua. Nam in spiritualibus est vnus
Summus Pontifex qui præ est toti Ecclesiæ,
ergo in temporalibus debet esse vnus Imperator, qui præ sit toti orbi. Antecedens secundum fidem tenendum est, vt constat ex
his quæ diximus supra quæstione. 1. artic. 10.
Consequentia autem videtur tenere ex paritate rationis.
Secundo arguitur. Octauianus Augustus
Cæsar, qui præerat Imperio Romano quando natus est Christus, habuit dominium temporale supra totum orbem, ergo &c. Consequentia videtur nota: nam cæteri Imperatores maximè Christiani non debent esse deterioris conditionis quàm Augustus, qui erat
Gentilis. Antecedens autem probatur primo,
ex illo Lucæ 2. Exijt edictum à Cæsare Augusto, vt describeretur vniuersus orbis. Secundo probatur ex D. Tho. in illo opuscul.
20. de regimine Principum lib. 3. ca. 13. Vbi
inquit, quod Christus verus erat mundi Dominus, & Monarcha cuius vices gerebat
Augustus, licet non intelligeret, ergo si Christus Dominus habuit dominium temporale totius vniuersi, ita & Augustus eius vices
gerens. Confirmatur. Nam Tyberius Cæsar qui Augusto successit, qui quidem præerat Imperio Romano quando Christus
passus est, etiam habuit dominium temporale supra totum orbem: siquidem habuit
dominium supra Iudæos, vt patet ex eo quod
dixit Dominus Matth. 22. & Lucæ 20. Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt
Dei Deo.
Tertiò arguitur, ex Diuo Hieronymo
in Epistola ad Rusticum monachum, de
viuendi forma. Et referuntur eius verba. 7.
quæstione. 1. capit. in apibus. Vbi inquit,
quòd in apibus vnus dux est, grues vnam
sequuntur ordine literato, vnus & imperator. Confirmatur, ex l. precatio. ff. ad legem
Rhodiam, vbi habetur, quòd Antoninus
Imperator dixit, Ego mundi dominus sum.
Quartò. Adam fuit vniuersalis dominus totius vniuersi, quod quidem videtur
colligi ex illo Genesis. 1. Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram. Vt præsit piscibus maris & volatilibus cæli. Et infra, Crescite & multiplicamini & replete terram, & subijcite eam. Et
similiter videtur dicendum de Noe: & hoc
apparet colligi ex capit. 8. Genes. Vbi habetur quòd dixit Dominus Noe & filijs eius.
Ingredimini super terram. Crescite & multiplicamini super eam. Illis autem alij successerunt, ergo maximè Romani Imperatores, & per consequens habent dominium
vniuersale totius orbis.
Quintò. Optimus modus gubernandi
est per monarchiam vniuersalem, ergo eam
instituit dominus. Et per consequens eam
habet Imperator. Nam videtur quòd non
possit alius excogitari vniuersalior rex. Antecedens videtur Aristotel. 3. Politicorum.
Et id docet expressè Diuus Thomas in opusculo citato de regimine principum. lib.
& capit. 2. Consequentia autem probatur.
Nam Deus qui omnia in sapientia facit, vt
habetur Psalmo 103. Optimum modum
gubernandi instituisse censendus est.
Vltimò arguitur. Nam Imperator communiter appellatur orbis dominus. Et ita in
cap. futuram, 1. 2. quæst. 1. dicitur quod Imperatores Romani tenebant totius orbis monarchiam, ergo. &c.
In contrarium est lex cunctos populos.
C. de summa Trinitate, & fide Catholica.
Vbi limites Romani Imperatoris circunscribuntur, cum dicitur à Romano Imperatore
cunctos populos, quos clementiæ nostræ regit Imperium.
De hac difficultate agit Magister à Victoria in relectione de Indis nu. 24. & 25. &
Magister Soto lib. 4. de Iustitia & iure. q. 4.
arti. 2. Qui pro vtraque parte adducunt autores.
Pro parte affirmatiua Hostiensem, Ioannem
Andream, Bartolum, Baldum & alios doctores ex Italia. Et Bartolus adeò certam existimat hanc
sententiam, vt dicat quod forte incurret hæresim, qui eam negauerit. Et præcipuè ad hoc
mouetur propter autoritatem adductam in
secundo argumento ex Lucæ ca. 2. Pro parte autem negatiua adducunt Fabrum & Vltramontanos. Et istam sententiam prædicti
autores tanquam certam tuentur & est communis inter Theologos, & quia prædicti
Magistri latè eam probant nos breuiter definiemus in hoc loco.
Sit vnica conclusio. Imperator non habet dominium temporale supra totum orbem. Dicimus temporale, quoniam de spirituali certius est quàm vt indigeat probatione. Illud enim solum Summo Pontifici
competit iuxta ea quæ diximus quæst. 1. artic. 10. Et intelligimus conclusionem de dominio temporalis iurisdictionis. Nam si loquamur de dominio temporali proprietatis rerum adhuc est certiùs, vt optime probat Magister Soto libr. 4. de Iustitia & iure.
quæst. 4. artic. 1. Probatur conclusio sic explicata primò. Nam si haberet dominium
temporale supra totum orbem, omnes Reges terræ essent ei subiecti in temporalibus
tanquam superiori & vniuersali domino.
Hoc autem est falsum, ergo. Sequela videtur
manifesta. Nam ex eo quod Rex Catholicus
Philippus Secundus habet dominium supra
omnia sua Regna, omnes qui habitant huiusmodi regiones sunt ei subiecti in temporalibus. Minor verò probatur ex capit. cum
per venerabilem. qui filij sint legitimi. Vbi
inquit Innocentius III. quod Rex superiorem
in temporalibus non recognoscit. Vnde obiter collige veram esse nostram sententiam
in dubio præcedenti.
Secundo probatur. Si Imperator haberet
dominium temporale supra totum orbem:
vel haberet iure naturali vel iure diuino vel
humano, sed nullo istorum, ergo. Consequentia est manifesta & maior patet à sufficienti
diuisione. Minor verò probatur quod non naturali. Nam hoc iure omnes nascuntur liberi, neque est aliquod dominium iure naturali præter id quod habent parentes super filios & maritus supra vxorem. Vt docet Diuus Thomas. 1. parte quæst. 22. arti. 1. ad secundum. Et quæst. 96. artic. 4. Confirmatur
quia vt docet idem D. Tho. in 2. 2. quæst. 10.
arti. 10. Dominium & prælatio inducta sunt
iure positiuo: quod verò non iure diuino probatur quoniam nullibi id legimus, sicuti legimus de Saule & Dauide habuisse regnum
à Deo vt constat lib. i. Regum. quod verè non iure humano. Probatur. Quia si illud haberet
competeret ei, vel autoritate legis, & hoc non:
quia nulla talis extat lex. Etsi extaret maximè quia facta esset ab Imperatoribus, & licet facta esset, non haberet vim obligandi:
quia ante talem legem Imperator non haberet iurisdictionem: lex autem facta à non
habente iurisdictionem non habet vim obligandi. Aut Imperator haberet legitima successione, aut donatione aut permutatione,
aut emptione, aut iusto bello, vel alio titulo. Nullum autem istorum dici potest, ergo non habet tale dominium. Multa alia possemus afferre pro hac conclusione, sed non existimo in re certa opus esse pluribus.
Vnum tamen aduertendum est, quod licet
Imperator non habeat dominium temporale supra totum orbem: nihilominus est superior quantum ad aliquid omnibus Principibus Christianis. Est enim fidei protector
ab Ecclesia designatus: & propterea coronatur à Summo Pontifice. Vnde in ordine ad
exaltationem fidei & Ecclesiæ & protectionem potest conuocare Principes Christianos contra inimicos Ecclesiæ. Veruntamen
Rex Hispaniæ exemptus est ab imperatore.
Et hodie est maximus protector Ecclesiæ.
Ad primum argumentum negatur consequentia. Ad probationem dicitur, non esse
eandem rationem, Nam in spiritualibus conuenit vnum esse totius Ecclesiæ Summum
Pontificem: iuxta ea quæ diximus supra quæstione. 1. artic. 10. & cum Christus Dominus, cuius Vicarius est Summus Pontifex,
sit vniuersalis Redemptor & vnicus Rex
regni cælorum, & caput vnicum Ecclesiæ
per totum orbem diffusæ, & infinita sua virtute omnia disponat: potest per vnicum vicarium totum regere orbem. Eo vel maximè quod
sub vno pastore alios inferiores prælatos ei
subordinatos constituit. Veruntamen Reges accipiunt potestatem à republica. Et ita
non est necessarium, quòd ab vno totus orbis dependeat: quin potius nec totus orbis
potest vnum vniuersalem dominum eligere. Non enim potest conuenire ad huiusmodi electionem. Et licet posset conuenire,
non expediret ad bonam vniuersi gubernationem talem eligere vniuersalem dominum. Vt enim docet Aristotel. 7. Politicorum capit. 4. Respublica non eo est melior, quia maior. Sed talis debet esse & tanta sub vno Principe: quanta ipse potest commodè gubernare. Vnus autem Princeps non
potest temporalibus commodè gubernare totum vniuersum. Quare potentes Reges deberent aduertere, quòd non minor
est virtus, quàm quærere parta tueri.