¶ SEQVITVR SACRAmentum eucharistiæ.
Eucharistia est sacramentum.
QVÆritur, an eucharistia sit sacramentum? Respondetur ab omnibus
christianis, quod sic, & maximum
omnium sacramentorum. Ita determinatur in multis concilijs. Et ecclesia
cantat, tantum ergo sacramentum. &c.
Sed quid est illud quod vocamus sacramentum, an sit actio ipsa putâ consecratio, vel sumptio eucharistiæ, vel
| aliquid aliud? Respondeo ex sanct. Tho.
3. p. q. 73. ar. 1. ad. 3. &. 78. art. 1. ad. 2. quod
nec consecratio, nec sumptio eucharistiæ, est sacramentum nec pars sacramenti, sed sacramentum eucharistiæ
perfectum est id quod remanet post
consecrationem. Sicut enim collatio
baptismi non est sacramentum baptismi, ita nec consecratio eucharistiæ
est sacramentum, nec ipsa sumptio, sed
species ipsæ, & corpus Christi sunt sacramentum: vt patet in cap. multi. 1. q.
1. vbi dicitur. Sunt autem sacramenta,
baptisma, chrisma, corpus Christi &
sanguis: ecce apertè dictum. Et licet
sub diuersis speciebus contineatur corpus Christi, est tamen vnicum sacramentum, non vnitate naturali cum species sacramentales differant specie: sed
vnitate finis. Quia omnia quæ in eo sunt
ordinantur ad vnum finem scilicet vel
ad continendum Christum, vel ad fa|ciendam vnitatem corporis mystici.
Eucharistia an sit de necessitate salutis.
¶ QVÆritur, vtrum sacramentum
eucharistiæ sit de necessitate salutis?
Respondeo quod est praeceptum de eucharistia, vt patet Ioan. 6. nisi manducaueritis carnem filij hominis. Secundo dico
quòd hoc sacramentum non est ita de
necessitate salutis, sicut baptismus. Nam
nemo potest saluari sine baptismo realitèr, vel in voto suscepto: & tamen sine eucharistia possunt saluari multi,
vt de facto saluantur pueri baptizati,
ac proindè non est ita de necessitate salutis, sicut baptismus. Eucharistia autem interpretatur bona gratia, vt pate. 1.
quæst. 1. capit. multi. Ab alijs interpretatur, gratiarum actio, synaxis, communio, & sacrificium.
Figura eucharistiæ.
¶ HVIus autem sacramenti potissima figura, secundum sanct. Thom. fuit
agnus paschalis. Lutherus tamen irridet figuras huius sacramenti, & offi|cium. S. Tho. de corpore Christi, dicit
compositum à summo Christi hoste,
eo quòd adducit ibi figuras, et miratur
quare ibi non adduxerit figuram asinæ
Balaam: sed dimittamus perniciosissimum
hominem. Circa hoc multa bona dicit Gabriel in canone lec. 55. vbi petens quare in canone fit mentio de sacrificio Abrahæ, Abel, & Melchise.
& non de agno. Respondeo hoc ideò esse
factum, quia in illis tribus sacrificijs allegatur sanctitas sacrificantium, quæ
semper placuit Deo: esus autem agni paschalis non semper fuit acceptus Deo.
Materia eu charistiæ panis triticeus.
¶ QVÆritur, quæ sit materia huius
sacramenti? Respondetur quod panis, & vinum. Ita
determinatum est ab ecclesia. cap. firmiter de summa Trinitate, & fide catholica. Et in concilio Carthaginensi
Et habetur de consecra. d. 2. ca. in sacramentis & ca. cùm omne, & ca. cum Marthe de celebratione missarum. Et pa|tet, nam Christus hac materia est vsus
accepit (ait euangelista) panem &c. similitèr & calicem, & non bibam ammodo
de genimine vitis. Ex quo patet quòd
in calice continebatur vinum. Panis verò debet esse triticeus, ita quòd in alia
materia non potest confici: vt ait. sanct.
Tho. 3. p. q. 74. ar. 3. Idem tenet Alexan
der de Ales. 4. p. q. 32. &. Duran. 4. d. 11
q. 4. & Scotus. d. 11. q. 6. Vndè omnis panis qui in communi modo loquendi vocatur panis, & est ordinatus ad alimentum hominum, est sufficiens materia
consecrationis. Ex quo sequitur, quod panis ordeaceus non est materia consecrationis, nec potest in eo confici hoc sacramentum: quia non est panis, nec ordeum est
alimentum hominum, sed bestiarum. Panis
autem siliginis (de centeno) quia vere est
panis, & ad alimentum hominum ordinatus
potest consecrari. Idem dicendum de farre,
& spelta, si ex eis conficeretur verus panis.
| De farre dicit Palu. quòd sufficit. De
spelta dicit Antoninus, quòd sufficit,
sed quia hoc non est certum, credo esse temerarium consecrare in alio quam
triticeo pane. De mayz apud indos,
dubium est, an esset sufficiens materia
& ideò non est consecrandum in eo.
In pasta autem ex tritico (en la massa)
non potest fieri consecratio, quia non
est panis, sed ex ea fit panis, & habet alias proprietates quam panis, hic enim nutrit, illa verò interficit. In agmidone
etiam sanct. Tho. tenet, quod non potest fieri consecratio: & ita ego credo, alij tamen
dubitant. Et Palu. 4. d. 4. &. d. 11. q. 2. ar.
4. dicit quod potest in eo fieri consecratio: sed hoc nullo modo est tenendum.
Panis azimus materia eucharistiæ.
¶ QVÆritur, an panis consecrationis debeat esse azimus. i. sine fermento? Respon. sanct. Tho. 3. p. q. 74. a. 4.
quòd non est de essentia sacramenti, quod
panis sit azimus, sed potest confici etiam
| in fermentato, quia est verus panis. Conveniens tamen est quòd quilibet consecret secundum ritum suæ ecclesiæ. In
ecclesia autem circa hoc non est vnus
ritus solus, nam Græci conficiunt in
fermentato: vt dicit Grego. in regno.
Sed consuetudo latinorum consecrandi in azimo conuenientior est quam consuetudo Græcorum. Nam Christus celebrauit in azimo, vt patet Matth. 26.
prima autem die azimorum acceserunt
discipuli ad IESVM dicentes, vbi vis
paremus tibi commedere pascha? Et
Luc. 22. venit autem dies azimorum in qua
necesse erat occîdi pascha. Græci verò propter detestationem Nazareorum
qui putabant legalia simul esse obseruanda cum euangelio: quia in lege Iudaeorum commendabantur panes azimi, ipsi
elegerunt non consecrare in azimo.
Et etiam vt expressius significarent Christum ex carne, & diuinitate factum. Vn|dè in hoc non sunt hæretici, nec peccant consecrantes in fermentato.
An requiratur certa quantitas.
¶ QVÆRITVR, vtrum requiratur certa, & determinata quantitas
panis ad consecrandum, vel an posset sacerdos consecrare tamen panis quantum
sibi placuerit? S. Tho. 3. p. q. 74. ar. 2.
tenet quod nulla est quantitas panis, aut
vini tam magna ad consecrandum quæ non
possit esse materia huius sacramenti: sicut in rebus habentibus materiam, ex
parte finis determinatur quantitas materiæ: vt in domo, & in fabricatione
nauis, ex parte intentionis determinatur
quantitas. Ita etiam tenet Sco. Du. Gab.
& omnes, & idem dicendum est de paruitate.
An oporteat materiam eucharistiæ esse præsentem.
¶ QVÆRItur tamen, an oporteat
materiam esse præsentem? Respondetur ab omnibus
quod sic. Patet ex facto Christi qui consecrauit materiam praesentem, accepit panem in
sanctas ac venerabiles manus suas, similitèr & calicem. Item patet quia intentio
| ministri non potest distinctè dirigi nisi super rem praesentem, cum omnis nostra cognitio ortum habeat à sensu, sed ad consecrandum requiritur intentio ministri,
ergo & præsentia materiæ. Item probatur efficatiús ex ritu ecclesiæ quæ nunquam
materiam absentem, nec vnquam vissum est
quod aliquis sacerdos bonus aut malus tentaverit contrarium facere: oportet igitur
materiam esse præsentem, & apud sacerdotem. Cùm enim sacramentum sit institutum propter homines, illa præsentia requiritur in materia sacramenti,
quam communitèr homines vocant præsentiam: & cùm res quæ est post parietem non dicitur apud nos praesens, nec
etiam quæ est retro nos, videtur quòd
non possit consecrari.
Vinum vitis est materia eucharistiæ.
¶ QVÆRITVR, vtrum vinum
vitis sit materia huius sacramenti? Respondeo quòd sic. Quia in vino vitis consecrauit Christus, vt patet Matthæi. 26.
| non bibam de hoc genimine vitis. Et
habetur ca. didiscimus, & ca. cum omne
de consecra. d. 2. & in alijs multis locis.
In aceto non possit consecrari.
¶ VTRVM, autem possit consecrari
in aceto? Respondeo omnino quód non.
Et non dubium de hoc, quia non est
vinum: sed corruptio vini. Licet Glo.
in ca. sicut (el primero de consecratione. d. 2.) dicat contrarium: sed misit falcem in messem alienam, & turpitèr
errauit, nisi intelligatur de vino aliquantulum corrupto, (hoc est, que tiene vna
punta de vinagre) in tali enim consecrari potest: quia est vinum verum. Sed vtrum
posset consecrari in vino contento in
racemis, in musto? Respondeo quòd non
debet fieri: prohibitum enim est in c.
cúm omne de consecra. d. 2. Secundò
dico quòd nec posset fieri consecratio
in tali vino, quia sicut pasta non est panis, sed ex ea fit panis, ita nec succus ille intra vuas contentus est vinum, sed
| ex eo fit vinum, & ideò non potest esse materia consecrationis.
Aqua miscenda cum vino in calice
¶ QVÆRItur vtrum aqua sit miscenda cum vino? Respondeo quòd sic. Et habetur ca. in sacramento de conse. di. 2.
& ibidem ca. scriptura, & ca. cum Marthe de celebratione missarum, et in multis alijs ca. Est autem necessaria aqua necessitate praecepti, non tamen necessitate sacramenti, vt tenent omnes theologi.
In eucharistia non manet substantia panis & vini.
¶ DVBITAtur, an in eucharistia
maneat substantia panis, & vini? Ad
hoc. S. Tho. 3. p. q. 75. arti. 2. & omnes
doctores dicunt quòd non, & hoc de
fide tenendum est. Et fuit determinatum in concilio Constatino se. 8. vbi
condemnatus fuit Vuicleph qui oppositum tenebat. Et in concilio Lateranensi in ca. firmiter de summa Trinitate, & fide catholi. Definit autem
per consecrationem esse ibi panis, materia, & forma, manentibus accidenti|bus, et incipit ibi esse corpus Christi
loco panis. Non tamen dicitur panis
annihilari licet nihil ipsius maneat,
quia omnis motus accipit nomen à termino ad quem, sicut vocamus calefactionem quando ex aqua frigida fit calida, quia
illa actio terminatur ad calorem. Cum
igitur conuersio ista non habeat pro
termino desitionem panis, sed praesentia corporis Christi sub his speciebus, ideò non est dicenda annihilatio panis,
sed conuersio: licet desinat esse materia et forma panis secundum se et quodlibet sui. Disputatio videtur de nomine, sed hoc modo dicitur conuenientius.
In eucharistia manent accidentia panis & vini.
¶ VTRVM omnia accidentia panis & vini maneant in hoc sacramento? S. Tho. 3. p. q. 75. art. 5. respondet quod
sic, ea enim accidentia quæ nos in eucharistia videmus, clarum est quòd erant
panis, & hoc congruit, quia horribile
esset commedere carnem Christi in pro|pria specie. Et quia diminueretur meritum fidei: vide rationes sanct. Tho.
loco allegato. Manent etiam in hoc sacramento aliquæ proprietates panis & vini,
nam homo sine miraculo nutritur eisdem.
Conversio panis & vini est instantanea
¶ VTRVM prædicta conuersio sit
instantanea, vel successiua? Respondetur secundum
omnes quod fit in instanti, nam successio
in rebus naturalibus est vel ex defectu
materiæ, vel formæ, vel agentis: sed hic
propter nihil istorum est necessarium quod
fiat successiuè, ergo fit in instanti. Et
verba consecrationis sunt causa huius
conuersionis, sed illa finiuntur in instanti, ergo conuersio fit in instanti,
scilicet in primo instanti non esse verborum. In consecratione autem hostiæ
ex vi verborum est ibi corpus Christi, &
etiam anima rationalis quae dat formam
corporeitatis, est enim ibi corpus Christi, & etiam caro Christi de qua anteà
dixerat, nisi manducaueritis carnem
| filij hominis: sunt & ossa, & sanguis, dicit enim Christus. Hoc est corpus
meum, id est humanum, & per consequens caro, & sanguis, & ossa. Nam corpus humanum (vt dicitur. 2. de anima)
est corpus phisicum organicum potentia vitam habens, cuius actus est anima. Caro autem capitur pro materia,
& forma: etiam cum accidentibus. Sanguis verò sub specie panis est ex naturali concommitantia, non ex vi verborum ficuti & anima, & diuinitas ipsa.
Christus est totus in tota hostia, et in qualibet parte.
¶ QVÆritur, vtrum Christus sit totus in tota hostia, & totus in qualibet
parte hostiæ? S. Tho. ingenue fatetur
se nescire modum, quo Christus est in
hoc sacramento. Alexan. de Ales. 4.
p. q. 40. Altisiodorensis, Ricardus Bonauentu. Palu. Duran. Capreo. S. Thomas, & omnes antiqui ponunt hunc
modum, & dicunt quòd Christus est
totus in tota hostia, & totus in quali|bet eius parte, & quod omnes partes
Christi sunt simul cum qualibet parte hostiæ, sed non simul inter se, nam
corpus Christi in hostia est extensiuè
& semptem pedum. Nec membra Christi in hostia sunt simul sed sicut in cælo. Quantitas enim habet duo officia,
vnum est separare partem ex parte subiecti, ita quód caput sit extra pedes, &
brachia extra crura. Alterum est extendere partes in situ in ordine ad locum. Quantitas ergo in eucharistia exercet officium primum, non tamen secundum: nam si Christi corpus non esset in hostia extensum, non esset organizatum, nec cum figura, & viueret ibi
violentèr. Hunc etiam modum tenet
Scotus, Maio. & Marsilius. Ex quo sequitur quòd corpus Christi in eucharistia verè, & sine fictione quacunque
potest à nobis imaginari cuiuscunque
figuræ voluerimus. Et si de pingitur
| crucifixus, eo modo se haberet, sicut si
esset vnus puer tantillus, sicut est imago crucifixi in hostia, nam vbi sunt oculi imaginis est oculus Christi, & vbi
manus imaginis, ibi et manus Christi,
quomodocùnque figurata sit imago.
Hæc non est mala imaginatio.
Christus quomodo moueatur in eucharistia
¶ QVÆRItur, vrum Christus moueatur in hoc sacramento? S. Tho. 3. p. q.
76. ar. 6. ponit duas propositiones. Prima corpus Christi in eucharistia non
potest moueri localiter per se: quia
non potest transire ab vna parte hostiae
ad aliam. Secunda, ad motum hostiæ
corpus Christi mouetur localiter de
per accidens, sicut motis nobis mouentur ea quæ sunt in nobis. Idem dicit
Marsilius. 4. q. 7. art. 3. dub. 5. De alijs
autem motibus, alterationis, calefactionis,
corruptionis & similibus, dicit. sanct.
Tho. & Scot. quod non est ibi capax alicuius actionis, aut passionis naturalis,
| saltem respectu alicuius extrinseci, respectu cuius habet se corpus Christi sicut
si esset substantia spiritualis. Et ita communiter tenent omnes: & hoc non est propter
impedimentum Christi, sed naturaliter.
Et sic in sacramento hoc non est mobiliter Christus, nisi solo motu locali. Et si corruptis speciebus desinat ibi
esse corpus Christi, non tamen dicitur
corrumpi: sicut nec ego desinens esse
in hoc loco, dicor corrumpi. Manet igitur Christus tandiu in speciebus, quamdiu maneret substantia panis, & vini,
si non essent consecratæ.
Christus an videri possit in eucharistia.
¶ QVÆRITVR, vtrum Christus
possit videri in hostia? Respondeo ex sanct.
Tho. 3. p. q. 76. art. 7. quòd naturaliter
loquendo nullus oculus corporeus,
præter oculum Christi potest videre
Christum in eucharistia, nec oculus
corporis glorificati. Idem dicit Scotus
4. d. 10. quæst. 9. & Marsilius. q. 7, ar. 3.
| & Durand. di. 10. q. 4. Secundò dico
quòd oculus Christi in eucharistia videt se existentem in eucharistia. Hoc
sanct. Tho. 3. p. q. 76. ar. 7. ad secundum.
Et quia litera est ibi mendosa, debet
sic legi. Ad. 2. dicendum quod oculus corporalis Christi videt se in sacramento,
non tamen potest videre ipsum modum existendi quo est sub sacramento quod pertinet ad intellectum. Tertiò dico quód oculus corporalis, tam viatoris, quàm beati, per miraculum potest Christum videre in eucharistia.
Hoc sanct. Tho. & conuenit etiam Scotus. Et hæc de oculo corporali. Vtrum
verò per intellectum possit Christus
videri, & eius modus existendi in hoc
sacramento? Dico cum sanct. Thom.
loco citato nunc quód naturaliter loquendo nullus intellectus humanus,
aut angelicus coniunctus, aut separatus potest cognoscere Christum in hoc
| sacramento secundum quòd est sub speciebus. Patet quia iste modus existendi est supernaturalis excedens totam naturæ facultatem. Secundò dico quod beati vident hoc mysterium, sed in verbo
nam cùm hoc sacramentum sit unum præcipuum de substantia fidei, & vissio
correspondeat fidei, & spei, beati vident
illud: sicut audiuimus enim sic vidimus
in ciuitate domini Dei nostri Psalm. 47.
An in miraculosis apparitionibus eucharistiæ sit Christus
¶ QVÆritur, an quando in hostia
apparet puerulus, vel aliquid aliud (sicut saepè apparuit Grego. & Paschasio) sit ibi realiter Christus? S. Tho.
3. p. q. 76. arti. 8. dicit quòd dupliciter
potest fieri huiusmodi apparitio. Primò per modum transeuntis, ita quòd
subito redit hostia ad suam propriam
formam, & tunc à parte rei nulla est facta mutatio, sed solúm ex parte oculorum, & sensuum nostrorum: sicut prophetis apparebant vissiones animalium
| & bestiarum, quæ tamen non erant a
parte rei. Fit autem hoc in eucharistia
aliquandò vt sciamus ibi esse corpus
Christi. Secundo modo potest fieri talis aparitio perseueranter, & tunc à
parte rei facta est vera mutatio specierum. Et si in forma carnis, aut sanguinis appareat non sunt sumendæ propter horrorem species illæ, & quia humanis carnibus vesci illicitum videtur. Essent tamen prædictæ species adorandæ sicut anteà.
An accidentia maneant sine subiecto in eucharistia.
¶ QVÆRITVR, an accidentia
maneant sine subiecto in hoc sacramento, vel an species quæ sunt in hoc sacramento habeant aliquod subiectum?
Sanctus Thomas. 3. p. q. 77. artic. 1. &
omnes concorditer dicunt, quòd accidentia manent sine subiecto in hoc sacramento. Quia non sunt in pane, cum
ille iam desierit esse. Nec sunt in corpore Christi, quia accidens migrare non
| potest de subiecto in subiectum. Et etiam
quia Christus habet iam alia accidentia,
nec ista conueniunt illi. Et sic est determinatum in ca. firmiter de sum. Trinit.
& fide catholica. Quantitas autem est
sine subiecto miraculose à Deo substentata. Aliæ verò qualitates, vt albedo, caliditas, frigiditas, & aliæ similes
sunt in quantitate sine miraculo, & sine speciali Dei concursu. Sicut enim
in actibus naturalibus principale agens
est substantia, tamen non mediante se, sed
mediante accidente, sic in causalitate
causæ materialis, principale subiectum
accidentium est substantia corporea, sed non
immediate sed quantitate mediante. Et
tales qualitates sine miraculo nouo, habent suas operationes: nam species vini consecrati frigefaciunt naturalitèr si vinum
erat frigidum: nam frigefacere non conuenit
substantiae nisi frigiditatis ratione, cum ergo
ibi sit frigiditas naturalitèr frigefacit.
| Sic igitur species consecratæ faciunt,
& producunt quicquid agere, & producere possent, si manerent cum substantia panis, & vini.
An vino consecrato posit misceri alius liquor.
¶ QVÆritur, vtrum vino consecrato possit misceri aliquis liquor non consecratus? & si talis mixtio fiat, an sit totum consecratum? vel pars, aut nihil,
vel pars sic, & pars non? Hæc est grauis difficultas. Sanct. Tho. 3. p. q. 77. a.
8. ponit aliquas propositiones. Prima,
si misceantur duo liquores diuersarum
specierum, si sint in quantitate sufficienti, & fiat perfecta mixtio, vtrumque
corrumpitur & fit vnum tertium. Secunda, si misceantur duo liquores eiusdem speciei, & in quantitate sufficienti, vtrumque corrumpitur, & fit vnum
tertium. Tertia, si vino consecrato apponatur tantundem aquæ, vel alterius
liquoris, non manet ibi corpus Christi: iam enim non est vinum. Quarta si
| vino consecrato misceatur aliud vinum
non consecratum eiusdem speciei in quantitate sufficienti, non manet ibi corpus
Christi. Sed hoc vltimum intellige quandò per multum tempus, & per motum
magnum (quod raro continget) fieret
perfecta mixtio. Tunc enim non manerent partes vini consecrati, quia essent diuisæ sub intrantibus alijs vini superadditi. Vnde post sumptionem sanguinis ecclesia consueuit accipere bis
vinum, vt si manserit aliquid sanguinis assumatur. Dico ergo sine metu
quod etiam addito multo vino non consecrato, manet ibi corpus Christi, &
sanguis eius, et consequentèr quòd in
secunda ablutione, melius erit assumere plus aquæ quam vini: quia tunc corrumpentur species vini.
Forma consecrationis panis & vini.
¶ QVÆritur, quæ sit forma huius sacramenti? Respondeo secundùm omnes
et est determinatio ecclesiæ in cap. cum
| Marthe de celebratione missarum, et in
concilio Florentino, forma consecrationis panis est hæc. Hoc est enim corpus meum. Et forma consecrationis
vini haec. Hic est enim calix sanguinis
mei, noui & æterni testamenti mysterium fidei, qui pro vobis, & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et oppositum dicere est pessimus error. Et malè de hoc dubitat Erasmus in annotationi. 1. Chorint. 11.
vbi ait. Vtinam Paulus nobis traderet
quibus verbis sacer ille panis consecrari deberet. Verè miror, non de erroribus horum grammatistarum, sed de eorum superbia maxima, qui non habentes auctoritatem pro se, reuocant hoc
in dubium. Sed illis dimissis, dicimus
hanc esse formam consecrationis eucharistiæ, qua vsus est Christus in vltima coena. Hoc est enim corpus meum. Et ita etiam
apertè dicit. S. Cypria. de coena domini in
| principio, & Ambro. li. de sacramentis,
& habetur de conse. d. 2. ca. conse. &c.
Illa autem verba quæ præcedunt formam
consecrationis, scilicet, qui pridiè quam
pateretur. &c. Licet Sco. dicat esse ita necessaria, vt sine ipsis esset dubia consecratio: melius tamen. S. Tho. 3. p. q. 78. a. 1.
4. & Duran. d. 8. dicunt non esse necessaria, necessitate sacramenti, cum non sint
forma, propter ordinationem tamen ecclesiæ non liceret ea prætermittere. In consecratione verò sanguinis, calicis forma est. Hic est enim calix sanguinis mei.
Hæc sola verba secundum communem opinionem sunt sufficientia ad consecrationem
sanguinis. Reliqua verò quæ sequuntur
scilicet noui, & æterni testamenti, &c.
sunt de perfectione formæ, & non de essentia sacramenti: sicut ly ego in forma
baptismi. Hoc patet, quia Graeci ita consecrant sanguinem, nec ob hoc sunt damnati ab
ecclesia, & in missali b. Basilij illa sola
| verba tanquam forma erant rubeis literis scripta. Scotus tamen admonet quod
sacerdos non debet intendere consecrare per ista, vel illa verba: sed debet
absolutè consecrare, dicens omnia illa verba quæ sunt in forma qua nunc
ecclesia nostra vtitur. Ly enim, in utraque
forma, non est de essentia sacramenti.
Nullus enim euangelista ponit illud,
male tamen faceret qui omitteret illud. Potest etiam forma dici quacumque
lingua, sed tamen variare illam, & alia
lingua dicere, peccatum esset, licet sacramentum teneret.
Quid demonstret pronomen hoc in consecratione panis.
¶ QVÆritur, quid demonstretur in
forma eucharistiae per illud pronomem
hoc? Respondeo quod licet de hoc sint variae
opiniones, tenendum tamen est cum sanct.
Tho. 3. p. q. 78. art. 5. & super episto. 1.
Cho. 11. vbi ponit aliquas propositio.
Prima tam Christus quam sacerdos aliquid
demonstrant per ly hoc, quia aliâs ver|ba non applicarentur materiæ. Secunda, per ly hoc non demonstratur aliquid singulare, & discrete: sed dicitur
in generali & distinctè, & sensus est,
contentum sub his speciebus est corpus meum. Sicut cùm dicimus. Hic est
calix. &c, intelligitur contentum in hoc
calice, est sanguis meus. Sicut quandò
demonstro marsupium & dico, hoc
est aurum: sensus est, quod continetur
hic est aurum. Sic etiam in forma significatur, quod continetur, vel continebitur, Hic est corpus meum. Item tenet Ricard. 4. d. 8. q. 1. art. 3. & Duran.
di. 8. q. 2. ad primum argumentum principale, & Capreo. d. 8. &. 9. q. vnica ad
argumenta contra. 5. conclusionem. &
Altisiod. & Glos. super Matth. 26. &
Marsi. 4. q. 6. Et est manifestum, nam
illa forma Hoc est corpus meum, nihil aliud facit nisi quod corpus Christi contineatur sub his speciebus, ergo hoc ip|sum significatur per formam.
Effectus eucharistia.
QVÆRITVR, qui sint effectus
huius sacramenti? Respondet sanct. Tho.
3. p. q. 79. a. 1. quod primus effectus est collatio gratiae: haec autem gratia confertur in
sumptione, vt patet Ioan. 6. qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem in me manet & ego in eo. Gratias
quas promittit Christus in hoc sacramento promittit ratione sumptionis
ergo ante sumptionem non conferuntur: & de hoc non est dubitandum. Datur autem praedicta gratia immediate in
ipsa sumptione. Et omnibus sumentibus
eucharistiam confertur aequalis gratia ratione sacramenti ex opere operato, non
tamen ideò datur maior gratia, quia recipitur sub utraque specie: nam aliâs qui
maiorem hostiam sumeret, maiorem
perciperet gratiam ratione quantitatis
continuae, quod est falsum, ac proinde
nec ratione quantitatis discretae: cum sub
| specie panis & vini sit vnicum sacramentum. Et aliâs fraudaretur populus magna
gratia sacrificij: cum perfecto pia mater ecclesia
non negaret illud sub vtraque specie, si
daretur maior gratia. Iste autem effectus gratiae
non impeditur per peccatum veniale: licet enim quis recipiat eucharistiam in actuali peccato veniali, non ideò impeditur augmentum gratiae in eo, vt ait sanct.
Tho. 3. p. q. 79. a. 8. quia aliâs esset magnum periculum. Quis enim sine peccato
veniali accederet saepe? per peccatum autem veniale impeditur actualis sensus gustus, & delectatio spiritualis. Nec etiam requiritur tunc motus liberi arbitrij actualiter concommitans sumptionem eucharistiae: sufficit enim motus liberi arbitrij
praecedens, vt etiam dicit sanct. Tho. 4.
d. 15. q. 1. ar. 3. quaestiuncula. 2. ad. 2.
Per eucharistia remittitur peccatum mortale
¶ QVÆRItur, an per hoc sacramentum remittatur peccatum mortale, an scilicet possit quis accedere ad eucharistiam
| in peccato mortali, ita quod non peccet
mortalitèr de nouo. Respondeo quod dupliciter potest quis accedere cum mortali.
Vno modo scientèr, & talis semper
peccat mortalitêr de nouo, non diiudicans corpus domini iudicium sibi manducat & bibit. Secundo modo ignoranter, quia scilicet doluit, & credidit se
habuisse sufficientem dolorem: cum tamen in rei veritate talis dolor non
fuerit sufficiens, & talis non accedit indigne, nec peccat mortalitèr, quinimo virtute sacramenti remittitur præcedens peccatum. Hoc sanct. Thom.
3. p. q. 79. ar. 3. et. q. 80. ar. 4. et Alexan.
de Ales. 4. p. q. 46. memb. 3. ad secundum, et Bonauentura. 4. di. 9. q. 7. et Gabriel in canone lectione. 8. et Marsil.
4. q. 6. art. 4. conclusione. 1. et Gerson
in multis locis, et super Magistrum, tracta. 9. p. 3. et Adrianus. q. 1. de eucharistia, et omnes præter vnum Maio. Pa|tet autem hoc, nam aliâs cùm non possit homo scire vtrum odio, vel amore sit dignus, iuxta illud, nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus
sum, prima Chorint. 4. & Iob. 9. verebar omnia opera mea. & ibi si simplex
fuero hoc ipsum ignorabit anima mea,
& de propitiato peccato noli esse sine
metu, Ecclesiasti. 5. Periculosissimum
esset accedere ad eucharistiam & talis exponeret se periculo peccati mortalis, cúm nemo sciat se sine peccato
accedere. Item Ioannis. 6. dicit Christus panis verus est qui de coelo descendit, & dat vitam mundo: cùm igitur accedens in gratia iam habeat vitam: si
aliquando existenti in mortali inculpabilitèr ignorato non daret gratiam
nunquám esset verum quod hic panis vitam daret mundo. Satis est igitur, ad
hoc vt quilibet securus accedat ad eucharistiam, quod doleat de præteritis, &
| proponat cauere futura, licet aliquando non sint remissa peccata: & tunc remissionem eorum accipiet, non ratione contritionis, quæ perficietur: sed ratione sacramenti, quod secundum Augustinum, & sanctos, viuificat mortuos,
& semper sic accedens habebit gratiam.
Et licet de hoc aliqui dubitent, ego tamen nullum dubium habeo.
Ante sumptionem eucharistiæ prærequiritur confessio.
¶QVÆritur, an ante sumptionem eucharistiae sit necessaria confessio, vel
an sufficiat sola contritio cum proposito confitendi peccata semel in anno?
Respondeo sententia omnium theologo
rum, sanct. Tho. Duran. Scoti, Palu.
Alexan. Bonauen. Gabriel. Ocha. &
aliorum est, quòd necessarium est confiteri omnia peccata mortalia anteque
accedamus ad eucharistiam. Hoc autem non solum dicunt iure possitiuo
tantum, sed etiam iure diuino: & hoc
habitum est semper pro certo, & ab
| antiquo. Vnde Hugo de sancto Victore, vir magnae auctoritatis in lib. de ecclesiastica potestate dicit, audacter dico si ante sacerdotis confessionem, quis
accesserit ad corpus, & sanguinem Christi, reus erit corporis, & sanguinis domini
quantumuis poeniteat, & vehementer
doleat, & ingemiscat. Hoc autem dixit,
60. annis ante Innocen. 3. qui instituit
cap. omnis vtriusque sexus. Ex quo patet quód non de nouo in praedicto capitulo
fuit positum praeceptum de confessione ante eucharistiam praemittenda. Et
Cypria. in epistola ad fratres consistentes in plebe, reprehendit episcopos sui
episcopatus Carthaginensis, eo quòd
non memores euangelij, & suae auctoritatis, lapsis dabant eucharistiam ante confessionem. Idem dicit (& adhuc acrius) in libello ad lapsos, & in alijs locis multis & lib. 6. ecclesiasticae historiae refert Eusebius de Philipo imperatore
| quòd cùm in die paschæ communicare
vellet, non fuit permissus ab episcopis
nisi prius confiteretur peccata, omnino igitur tenendum est contra Caietanum
necessariam esse confessionem sacramentalem ante sumptionem eucharistiæ. Quod etiam probatur ex consuetudine ecclesiæ, quam frangentes putant
se grauiter errare. Item eucharistia
est sacramentum vnitatis ecclesiasticæ, ergo recipiens illam oportet, non
solum vt reconcilietur Deo per contritionem, sed etiam ministris ecclesiae
per confessionem. Item Matthæi. 6.
Christus dicit si ofers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quòd
frater tuus habet aliquid aduersum te
relinque ibi munus ante altare, & vade reconciliari fratri tuo. Hæc igitur
sententia tenenda est, quanuis
non putem hæreticum quod
Caietanus dicit.
I. Casus. Aliquando licet sumere eucharistia sine præuia confessione.
¶ QVÆRITVR, an liceat aliquando
sumere eucharistiam ante confessionem? Respondeo secundum omnes, quod sic, primo
quando quis tempore necessitatis, quo
tenetur sumere eucharistiam non habet copiam confessoris. Cùm enim præcepta domini suauia sint, nec praecepta positiva militent conra ius naturale, non
tenemur ea implere cum infamia nostra: ac proinde si parrochus ruranus,
non habet confessorem, & si non celebrat se diffamat, celebrare potest sine præuia confessione. Et eodem modo si ego habeam casus reseruatos, &
non est episcopus præsens, & si non celebro infamor, possum celebrare sine
confessione peccati reseruati. Item propter
reuerentiam sacramenti, putâ si
coepi celebrare, & in ipsa celebratione meminero alicuius peccati mortalis, non oportet vt relinquam missam
quia facerem irreuerentiam eucharistiae:
| & hoc etiam si sim in ipso principio
missae: licet solum introitum dixerim.
Ita tenet Ricard. Palu. & alij, quod
credo verum quanuis archiepiscopus
florentinus dicat, quòd si ante consecrationem recordetur, & possit sine scandalo quærere confessorem: debet illum
quærere. Sed non credo hoc esse verum.
Idem dicendum est de his qui sunt ibi
parati ad recipiendam eucharistiam,
qui si ibi recordati fuerint alicuius mortalis, secure possunt communicare, etiam
ante confessionem propter reuerentiam
sacramenti. Nec de hoc dubito.
An eucharistia sit danda peccatoribus.
¶ QVÆRITVR, vtrum sacerdos debeat dare eucharistiam peccatori perseueranti in peccato, & petenti
eam? Respondeo primó secundùm omnes, quòd publico peccatori, concubinario, vsurario, meretrici, & similibus
non debet dari eucharistia: quia esset
mittere margaritas ante porcos, et san|ctum dare canibus. Item, quia talis publicus peccator, non habet ius ad petendum sacramentum, quia est sibi prohibitum. 1. Cho. 11. probet autem se ipsum homo, & sic de pane illo ædat,
ergo qui negat ei sacramentum, non facit ei iniuriam. Per publicum autem
peccatorem, intelligimus cum sanct.
Tho. 3. p. q. 80. ar. 6. & 4. d. 9. q. 1. art. 1.
eum qui damnatur à iudice propter
euidentiam facti cuius populus est testis: vt dicitur in cap. cùm dilectus de
purgatione canonica, & ca. euidentia
de accusatione, & ca. tua nos, de cohabitatione clericorum, et mulierum talibus igitur neganda est eucharistia. Verum est quod
si is qui est publicus peccator in vno loco, accedat ad me in alio loco distanti,
in quo reputatur bonus, nec potest fama facile ad hunc locum pervenire & petat eucharistiam: probabile videtur mihi, quod teneor illi
dare, quia aliás offenderem eum grauiter.
| Si autem publicus peccator, secretè
poenituit, & petit eucharistiam in publico, non debeo illi dare quousque ostendat poenitentiam suam exterius. Si verò secretè poenituit, & secretè petit,
debeo illi dare eucharistiam: nisi existimetur, quod hoc factum veniet in publicum. Si autem peccator occultus,
quem ego, & aliqui alij scimus peccatorem publicè petat eucharistiam, danda est illi: quod etiam fecit Christus cum
Iuda: aliâs diffamarem eum. Admoneat tamen eum parrochus secretè si
possit, vt dicitur in cap. 2. de officio ordinario. Si autem peccator occultus occultè petat, siue sacerdos sciat eius peccatum in confessione, siue extra confessionem, debet ei denegare: quia nullo
modo ei nocet. Ita tenet sanct. Tho. 4
di. 9. q. 1. arti. 5. quaestiuncula. 2.
An pollutio nocturna impediat sumptionem eucharistia.
¶ QVÆritur, vtrum pollutio nocturna impediat sumptionem eucharistiae?
| Pro responsione notandum cum Palude. 4. d. 9. q. 3. quod pollutio nocturna
nunquam est peccatum, sed signum, aut
effectus peccati. Et idem dicit sanctus
Tho. 4. d. 9. q. 1. ar. 4. &. 3. p. q. 80. a. 7.
quia talis actus non est immediatè in
potestate hominis. Si igitur ille actus
sequatur ex causa culpabili mortaliter, tunc dicit Ricard. & quidam alij,
quod impedit sumptionem eucharistiae,
ita quod peccaret mortalitèr qui post illam
accederet ad sacramentum. Sed dicendum est absolute quod nulla pollutio nocturna impedit sumptionem eucharistiæ sub poena peccati mortalis. Hoc
tenet Palu. 4. d. 9. q. 3. conclusione. 2.
& Gabriel lect. 10. in canone, & Gerson de materia celebrationis consideratione. 7. & Maio. d. 9. q. 2. et Siluest.
verbo eucharistia, & Bonauentura, di.
12. q. 3. Hoc patet, nam post confessionem non manet, nisi quædam immunditia corporalis: sed vt dicitur Matth.
18. non lotis manibus manducare non
coinquinat hominem, ergo. Item, quia
vel hoc impedit sumptionem eucharistiae, propter malitiam, & hoc non, quia
maiora peccata scilicet blasphemia, et
periurium, non impediunt. Vel propter distractionem & turbationem,
& hoc non, quia legitimus concubitus
non impedit, cùm tamen æqualiter dissoluat mentem, sicut illegitimus, imo
& amplius cùm sit in vigilia: ergo pollutio nocturna non impedit sumptionem eucharistiæ. Si verò pollutio fuerit mortalis, accedere ad saramentum
erit veniale propter quandam irreverentiam, quia mens multum distracta est.
Et sancti consulunt, vt tales per aliquod
tempus abstineant, scilicet vsque ad diem
sequentem, vel per. 24. horas, vt dicit
Alber. Alexan. & sanct. Tho. Et etiam
si pollutio fuerit mere naturalis, pro|pter reuerentiam sacramenti melius
erit non accedere illa die. Et ita consulunt decreta. cap. testamentum, & ca.
non est cis. 6. Et hoc nisi fuerit festum
aliquod, vel causatur nota aliqua apud
videntes quòd iste non celebrat: tunc
enim melius erit celebrare. Ista autem
irreuerentia non facit quod sit peccatum
veniale accedere ad eucharistiam, quia
talis immunditia fuit mere naturalis.
Ita dicit. S. Thom. 3. par. q. 80. arti. 7. 1.
vbi ait quod id quod consulunt sancti totum est de congruitate, et consilio. Post
concubitum autem coniugalem, Grego. 33. q. 4. ca. vir cum propria, dicit, quod si
accessit voluptatis causa, abstineat: si
autem ratione prolis, suo iudicio relinquatur. Breuitèr dico, quod accedere ad
eucharistiam post legitimum concubitum
non est peccatum. Post quamcunque verò aliam pollutionem in vigilia, fornicationem,
aut adulterium, accedere ad eucharistiam
| etiam post poenitentiam, & confessionem,
magna irreuerentia est, sed non peccatum mortale, secluso contemptu: melius tamen esset tunc abstinere. Post
sumptionem etiam eucharistiae bonum
est, quòd vir à propria vxore abstineat,
sed non est necessarium.
Eucharistia a ieiunis sumenda.
¶ QVÆritur, an accedens ad eucharistiam, debeat esse ieiunus? Respondeo
omnino, quod sic. Sanct. Tho. 3. p. q. 80. a.
8. allegat Augusti. episto. 118. in responsione ad Ianuarium. Et habetur de consec. d. 2. ca. liquido, vbi dicitur, placuit
spiritui sancto. Et ita apostoli ordinauerunt, & ita seruatur per totum orbem, vt non sumeretur cibus ante corpus dominicum. Idem dicitur in concilio
Carthaginensi. Et habetur de conse.
d. 1. ca. sacramenta, & cap. ex parte de
celebratione missarum, prohibetur sacerdos ne bis celebraturus in prima celebratione sumat ablutionem. Vide
| etiam ca. nihil. 7. q. 1. Christus autem eucharistiam dedit apostolis post coenam,
quia secundùm ritum legis, illa hora
debebat celebrari pascha, & prius debuit plenè legem obseruare quàm hoc
sacramentum instituere. Et voluit vltimo loco hoc tàm grande donum relinquere, quo vehementius commendaret mysterij illius altitudinem. Institutio autem apostolorum fuit legitima,
vt cum maiori reuerentia ad tantum
sacramentum accedatur. Si enim Leui.
10. prohibetur Aaron & filijs eius ne
bibant vinum, nec omne quod inebriare potest quandò erant sanctuarium
intraturi, vt haberent scientiam discernendi inter sacrum & prophanum, inter pollutum & immundum: multo
magis sacerdotibus celebraturis conuenit, vt ieiuni accedant ad tàm admirabile sacramentum. Hoc igitur de fide tenendum est, & oppositum est erroneum, & haereticum, vt determinatum est
in concilio Constantiensi sessione. 13. quamuis derideat hæreticissimus ille Lutherus.
An aliquando eucharistia possit sumi a non ieiuno.
¶ SED dubitatur, an saltim aliquando liceat sacerdoti celebrare post praedium, seu consecrare, vt det eucharistiam existenti in extrema necessitate.
Maio. di. 9. q. 3. ad. 5. dicit, quod licet: imo
in fermentato, & sine alijs solennitatibus potest consecrare secrete: quia
diuinum ius derogat positiuum, cúm
ergo esse ieiunum, & consecrare in azimo sit de iure positiuo, communicare
verò sit præceptum diuinum: sequitur,
quòd primum non potest impedire secundum. Oppositum tenet Palu. d. 9. vbi
ait, quòd non licet, & hoc credo probabilius. Maio. enim præsupponit falsum, quod communicare sit præceptum in
iure diuino, vt posteâ videbimus. Item
videtur contra ius diuinum consecrare
panem sine vino, & e contra. Et est con|tra ca. comperimus de consecra. dis. 2.
Et consecrare in fermentato, & sine
solennitatibus prohibitum est, ac proinde non est faciendum. Si commodè
fieri potest propter reuerentiam sacramenti, detur eucharistia in mane infirmis antequàm aliquid sumant. Si autem hoc commodè fieri non potest, detur illis, etiam post cibum sine scrupulo. Ita enim tenet vsus ecclesiæ, & omnes doctores, & merito quidem: nam
quod propter iustitiam institutum est
non debet contra charitatem militare.
Debet igitur recipiens eucharistiam
esse omnino ieiunus. Verum est quòd si
cùm quis lauatur gustaret paululum
aquæ, vel vini, præter intentionem: non
ideò impidietur sumere eucharistiam, dumtamen fuerit in parua quantitate. Et sic tenet. S. Tho. & omnes. Idem dicito, si cibi frustrum paruum manserit inter dentes, & præter intentionem deglutiatur. Si etiam post ablutionem inuenerit sacerdos reliquiam hostiæ, potest, & debet eam accipere quia ieiunus incoepit, & eius officium nondum est terminatum. Item quia aliâs
non posset sufficienter occurri necessitatibus, & difficultatibus, nam frequenter post ablutionem, inueniuntur reliquiæ. Patet etiam, quia in parasceue sumitur particula hostiæ posita
in vino, etiam si post primum haustum
particula adhæreat calici.
An sit danda eucharistia non habentibus vsum rationis
¶ QVÆRITVR, quibus sit danda
eucharistia, vtrum possit dari non habentibus vsum rationis? S. Tho. 4. dis.
9. &. 3. p. q. 80. a. 9. cum alijs doctoribus respondet cum distinctione. Non habentes vsum
rationis sunt in duplici differentia, quidam qui dicuntur non habere, quia parunt habent, vt sunt hebetes, et rudes:
& istis nullo modo est eucharistia neganda. Alij sunt totaliter priuati vsu
rationis. Et isti sunt in dupplici differentia, quidam qui nunquàm habuerunt
vsum rationis, vt sunt pueri, & amentes à natiuitate: & talibus non est danda eucharistia, quia non habent deuotionem: nec diiudicant corpus domini ab
alijs cibis. Alij sunt qui aliquandò habuerunt vsum rationis, vt frenetici: &
talibus si non sit periculum irreuerentiæ, vel vomitus, & prius pœnituerint
& habuerint deuotionem ad eucharistiam, & petierint: licet posteà in frenesim inciderint, non debet negari:
quia per ea quæ naturalia sunt non debet quis perdere beneficia gratuita.
Hoc probatur duobus decretis, ca. qui
recedunt, & c. is qui. 26. q. 6. & tales recipient in sumptione eucharistiæ gratiam, & omnes alios effectus sacramenti: licet in hoc non conueniat Caieta.
3. p. q. 79. a. 1. sed oppositum cum sancto
Tho. credo verum. De pueris etiam,
licet consuetum fuerit olim apud ali|quas ecclesias, vt daretur eis eucharistia, dicimus eum. S. Tho quòd non tenentur eam recipere: nec conueniens
est quod illis detur. Hoc patet ex vsu ecclesiæ, quæ quidem non permitteretur
tam enormitèr errare. Item quia pueri post baptismum sunt in gratia, quam
non possunt perdere sine culpa sua:
sed culpam ante vsum rationis committere non possunt, ergo non tenentur
de necessitate recipere eucharistiam,
aliâs baptismus non sufficeret ad salutem: quod assere est hæreticum. Non
conuenit autem, vt recipiant eam propter pericula vomitus, & eructationis,
vel alterius irreuerentiæ: quæ frequens
est in pueris. Ideò nunc in ecclesia illis eucharistiam conferre, sacrilegum
esset. Si autem de facto daretur illis, reciperent gratiam.
An liceat quotidie eucharistia sumere.
¶ QVÆRITVR, vtrum liceat quotidiè sumere eucharistiam? S. Tho. 3: p.
| q. 80. arti. 10. respondet, quòd eucharistia duppliciter consideratur vno modo secundùm se, secundùm quód confert gratiam ex opere operato sumenti ipsam. Et quantum ad hoc non solum
quotidiè, verum sæpè in die quolibet
esset sumenda, vt gratia augeretur. Secundo modo potest considerari ex parte nostra, ex qua requiritur reuerentia, & deuotio: & secundùm hoc non
est conueniens, quòd homo accedat
quotiescunque potuerit, sed expectet
commodum tempus quo sit deuotus.
Qui igitur se inuenerit cum deuotione, & non distractum, laudabilitèr quotidiè communicabit, vt patet ex consuetudine primitiuæ ecclesiæ. Et quia nunc
etiam laudantur qui quotidiê celebrant. Patet etiam Augusti. auctoritate de verbis
domini, panis (inquit) iste quotidianus est, accipe quotidiè, vt quotidiè tibi prosit: sic
tamen viue, vt quotidiè merearis accipere.
| Sed quia sunt multa impedimenta, laudabile est aliquando abstinere, vt Augusti. dicit libro de ecclesiasticis dogmatibus. Et habetur in ca. quotidie de consecratione distinctio. 2. quotidie communicare, nec laudo, nec vitupero.
Gerson super magistrum tractatu. 9.
dicit quod illi qui proptereá quod frigidi
sunt (alioquin sine peccato) recedunt
ab eucharistia, sunt similes illis qui frigent, & nolunt accedere ad ignem. Effectus enim eucharistiæ est ipsa deuotio, nun quid prius vis effectum eucharistiæ quàm ipsam eucharistiam? Presbyteris igitur laudabilius est communicare quotidie. Vnde Gregorius. 4.
li. dialogorum, ca. 56. refert Cassium Narniensium episcopum quotidie celebrantem, & in celebratione flentem. Et
dicit, mandatum domini accepisse per reuelationem cuidam alteri factam operare quod operaris, non cesset manus tua,
| non cesset pes tuus &c. Et Ambrosius.
Graue est quòd ad mensam tuam mundo corde, & innocentibus manibus non
venimus: sed grauius est, si quia peccata metuimus sacrificium non reddamus. De secularibus autem dicimus in
primitiua ecclesia eos frequentissimè,
& forsan quotidie communicasse. Posteá cessante numero fidelium, tempore Augustini fiebat hoc rarius, quibusdam quotidie, alijs dominicis diebus
hoc facientibus, vt ait Augustinus in
epistola ad Ianuarium. Et habetur. 12.
d. ca. illa autem. Posteà Fabianus papa præcepit, vt saltem ter in anno omnes communicarent, scilicet in pascha,
penthecoste, & in natiuitate domini. Tandem papa Innocentius tertius vel propter multitudinem fidelium, vel propter eorum indeuotionem, traxit communionem ad hoc, vt satisfacerent sumendo semel in anno, vt patet in cap.
| omnis vtriusque sæxus de poenitentijs,
& remissionibus. Laudabile tamen est
vt saepe fideles communicent.
An sit præceptum sumendi eucharistia.
¶ QVÆRItur, an sit præceptum de
sumptione eucharistiæ? S. Tho. 3. p. q.
80. a. 11. ponit duas conclusiones. Prima ex præcepto diuino tenentur omnes fideles communicare. Patet Ioannis
6. nisi manducaueritis carnem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, non
habebitis vitam in vobis. Item consuetum est in ecclesia infirmos communicare, quod non est præceptum in iure
positivo: & qui hoc transgreditur putat se graue malum fecisse, ergo præceptum est in iure diuino. Hoc tenet Dur.
4. d. 9. q. 2. & Palu. d. 9. q. 1. Et hoc præceptum diuinum obligat sicut alia præcepta affirmatiua tempore necessitatis: quando scilicet quis est in tali statu, quod iam probabilitèr credit se non habiturum vlterius opportunitatem re|cipiendi. Secunda conclusio. S. Tho.
Ex statuto ecclesiæ quilibet fidelis tenetur communicare semel in anno: vt
patet in ca. omnis vtirusque sexus. Qui autem iam communicauerit in vita, & semel
in anno, in articulo mortis non communicans propter negligentiam quandam
non peccabit mortalitèr: vt bene dicit
Siluester verbo eucharistia, 3. Hoc patet, quia damnatis ad mortem non datur eucharistia. Verum est quòd hæc
est pessima consuetudo iudicum, prætendunt reuerentiam eucharistiæ, sed
sunt fabulæ: non putant se esse iudices
nisi occîdant, tamen non damnantur
tanquam rei peccati mortalis.
An sit communicandum sub vtraque specie.
¶ QVÆritur, vtrum sit necessarium sumere eucharistiam sub vtraque specie?
Respondetur quod in primitiua ecclesia fuit consuetudo sumendi eucharistiam sub vtraque specie: vt patet. 1. Chorinthiorum
10. vnus panis & vnum corpus multi
| sumus omnes qui de vno pane, & de
vno calice participamus. Et hoc etiam
dicit Cyprianus in sermone de lapsis.
Et dicuntur Græci modo sic populum
communicare. Sed in concilio Constantiensi, & Basiliensi interdictum est sub
poena excommunicationis, ne seculares
comunicemus sub vtraque specie, &
damnati sunt vt hæretici qui dicebant esse necessarium sub vtraque specie communicare. Et hoc congruè ordinatum
est, quia sæpè contingeret periculum
effusionis sanguinis, si toti populo dandus esset. Item quia aliquibus est horridum vinum maxime foeminis. Item
vt euitaretur error Nestorianum hæreticorum dicentium, quod sub specie panis non est nisi corpus, & sub specie vini non nisi sanguis. Ideò sub vnica specie communicatur populus: vt ostendatur quod est totus Christus sub qualibet
specie. Sacerdotes autem necessario de|bent sumere sub vtraque specie: vt patet in ca. comperimus de conse. d. 2. &
sunt verba Gelasij papæ, vbi dicitur esse grande sacrilegium consecrare sub
altera specie tantum. Præceptum est
igitur sacerdotibus quod communicent sub
vtraque specie. Et videtur quod sit præceptum diuinum, quia aliâs non esset sacramentum perfectum: quia non est perfecta
refectio sub vnica specie, sacramentum
verò eucharistiæ est quædam refectio.
An minister eucharistia sit sacerdos.
¶ QVÆritur, an minister huius sacramenti sit sacerdos? Respondetur quod non est
licitum dubitare de hoc. Patet in cap.
firmitèr de summa Trinitate & fide
catholica. Et in concilio Florentino. Et
etiam patet ex vi ipsius nominis, sacerdos enim dicitur à sacrificando, sed eucharistia est sacrificium: ergo ad solum
sacerdotem spectat. Item, quia in lege
veteri non pertinebat ad omnes offerre sacrificia, sed solum ad sacerdotes:
| & Abraham obtulit decimas Melchisedech, quia erat Dei sacerdos, ergo
etiam in lege noua solis sacerdotibus
licet offerre sanctum sacrificium altaris. Quando autem ordinati cum episcopo consecrant, si aliqui dicant formam consecrationi, antequàm episcopus, vel postquàm finiuit episcopus,
nihil faciunt, vt dicit Palu. & Caietanus. Nam intentio eorum est consecrare simul cum episcopo.
An ministrare eucharistia laicis conueniat solis sacerdotibus.
¶ QVÆRItur an ministrare eucharistiam laicis spectet ad solum sacerdotem? Respondeo quód propria auctoritate, & tanquám ex officio, spectat
ad solum sacerdotem: vt habetur in c.
peruenit de consecratione. d. 2. vbi puniuntur sacerdotes qui per alios mittebant sacramenta, & dicitur quòd solus
sacerdos potest id facere. Tempore verò quo populus communicabat sub vtraque
specie diaconi ministrabant sanguinem
| non tamen corpus domini. Quia in calice non
tangebatur corpus domini immediate, &
idó sanguinem ministrare poterant, non
autem corpus domini, quia immediate tangitur.
At in necessitate scilicet ægrotante presbytero, potest diacono committi vt deferat corpus domini. Ita dicit Palud. 4. d. 13.
& S. Tho. 4. d. 13. q. 1. ar. 3. nec est dubitandum de hoc. Et etiam sine commissione posset diaconus in necessitate portare eucharistiam: vt ait. S. Tho. non tamen
subdiaconus, aut alij inferiores. Durandus dicit se vidisse, quòd diaconus cardinalis, papa celebrante, dat eucharistiam alijs clericis. Ipse dubitat an id
recte fiat. Sed certe nullum sacrilegium ibi interuenit iudicio meo.
Malus sacerdos potest consecrare.
¶ QVÆritur, vtrum malus sacerdos possit consecrare? Respondetur sine quacumque
dubitatione quod sic. Nam aliâs ecclesia esset in magno periculo: delicta enim quis
intelligit? Et etiam populus esset in
| periculo idolatrandi. Oppositum autem fuit error Donatistarum, contra
quos multa dicit Augustinus in libro
de baptismo. 5. ca. 23. & contra Parme
nianum li. 2. responsione. 107. et in multis alijs locis dicit. Sacramentum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis, siue recipientis, violari: & sacramentum gratiae dat Deus per malos, ipsam
tamen gratiam per se ipsum. Et contra
Pitilianum. Si quis verus sacerdos. i.
dignus vult esse, induatur iustitia oportet. Qui autem solo sacramento sato
sacerdos est. i. ordinatus, sicut fuit Cayphas pontifex, quanuis non sit sacerdos verus. i. bonus seu dignus, verum
est tamen quod dat. Idem dicit Chrisostomus super Ioannem vbi ait, quod sicut per
asinam Balaam locutus est Deus: sic per
malos sacerdotes sacramenta præstat.
Et non est dubitandum. Videtur 1. q. 1. c. quod
quidam, & 24. q. 1. cap audiuimus.
An missa mali sacerdotis prosit tantum sicut missa boni.
QVÆRITVR, vtrum missa sacerdotis mali tantum prosit alijs, sicut
missa boni? S. Tho. 3. p. q. 82. art. 6. dicit
quòd in missa duo sunt consideranda
scilicet ipsum sacramentum, & orationes quæ in ea dicuntur ac oblatio sacrificij. Quantum ad primum quod est
principale, non minus valet sacerdotis
mali missa, quàm missa boni ex opere
operato. Orationes autem possunt dupliciter considerari. Vno modo in quantum procedunt ab hac priuata persona: & ex hac parte maioris efficaciae
sunt orationes boni sacerdotis, quàm
orationes mali: quia licet aliquandò
Deus audiat malos tamen certum est
quòd potius audit bonos. Alio modo
possunt considerari prædictæ orationes tanquam procedentes â celebrante in persona ecclesiæ: & quantum ad
hoc tantam efficaciam habet oratio mali, sicut oratio boni sacerdotis, & e con|tra. Et idem dicendum est de horis canonicis, quæ si dicantur á ministro ecclesiæ, etiam in peccato mortali prosunt, quia dicuntur in persona ecclesiæ. Quoniam is cui mittitur aliquid
non respicit per quem mittatur, sed quis
& quid mittat: hæc sanct. Tho. Si enim
quis mitteret seruum ad dandam eleemosynam, licet seruus doleret, & repugnaret, nihilominus eleemosyna
valeret omnibus illis pro quibus offertur. Sic sacerdos cùm sit minister ecclesiae missam celebrans, licet peccet
ipse, prodest tamen alijs eius sacrificium.
Ex parte autem orationum, & ipsius
oblationis, quo melior fuerit minister
eo magis accepta erit oblatio: facilius
enim & saepius, & amplius impetrat
bonus, quám malus. Augetur etiam valor missæ ex assistentia audientium:
offerunt enim sacrificium circunstantes. Vnde in canone dicitur, pro quibus
| tibi offerimus, vel qui tibi offerunt. Vnde regularitèr maioris valoris est missa
dicta vbi sunt multi, quam vbi sunt pauci.
Hæretici scismatici et degradati possunt consecrare.
¶ QVÆRItur, vtrum hæretici scismatici, & degradati possint consecrare? Magist. senten. 4. d. 13. de hæreticis & scismaticis tenet aperte, quòd quanuis tentent consecrare nihil faciunt. Idem dicit de degradatis. Sed in oppositum est
tota cohors theologorum nemine excepto. Tenent enim omnes, quod postquam
quis est semel ordinatus semper potest consecrare veram eucharistiam.
Vnde Augustinus libro de corpore
Christi in mysterijs corporis, & sanguinis domini, nihil à bono magis, vel
á malo minus perficitur. Item. 1. Cho. 11.
qui manducat et bibit indigne &c. Ecce Christus permittit se contrectari &
manducari a malis, ergo eadem ratione
permittet se consecrari á malis. Item hæretici redeuntes ad ecclesiam non ordinantur
| de nouo, ergo antea poterant consecrare. Magist. sentent. deceptus est ex verbis Cypria. qui sine dubio fuit illius sententiæ, quod hæreticus nec poterat baptizare, nec sacramenta conficere. Sed iam
fuit illud in concilio reuocatum ideô
non est tenendum. Cum igitur character
sacerdotalis in quo fundatur potestas
consecrandi sit indelebilis, non est dubitandum quin & potestas ipsa sit indelebilis. Vtrum autem tales missæ hæreticorum, & excommunicatorum valeant, & prosint, cùm sint separati ab
ecclesia à qua valorem habent, dubitari posset. Verum quoniam adhuc
ministri sunt ecclesiæ, & vtuntur potestate sibi ab ecclesia tradita, licet male vtantur ea, probabilius est quod valent & prosunt alijs. Nec obstat capi.
quidam. 1. q. 1. quia non loquitur assertiuè, sed inquisitiuè, vt ait. sanct. Tho.
3. parte, q. 82. articulo, 8. ad. 1.
Missam hæretici, scismatici et degradati, an liceat audire.
¶ QVÆritur, an liceat audire missam
& suscipere communionem à clericis
hæreticis, scismaticis, & excommunicatis. S. Tho. 3. p. q. 82. ar. 8. dicit, quòd à
publicè suspensis ab ecclesia non licet quia ecclesia prohibet, vt à concubinarijs publicis, & à simoniacis: ab alijs autem licitum est. Sed nota quod
hæc determinatio. S. Tho. vera est secundùm ius antiquum. 23. d. c. nullus,
vbi dicitur. Nullus audiat missam sacerdotis quem indubitantèr nouit habere concubinam. Et in cap. sequenti
hoc idem mandatur sub excommunicatione. Et Gregorius. 4. dialogorum,
& habetur. 24. q. 2. ca. coepit, dicit de
puero Hermigildo filio regis Hispaniæ, quòd cum ægrotaret, mandauit ei
pater, vt sumeret eucharistiam ab episcopo Arriano, qui noluit, propter quod
à patre interfectus est: & â Gregorio
martyr reputatur. Sed nunc non vide|tur standum in illo iure antiquo, quia
in concilio Constantiensi determinatum est, quòd non tenemur vitare excommunicatos, nisi sint nominatim excommunicati, vel manifesti percusores
clericorum. Idem habetur in concilio
Basiliensi si aliquam habent auctoritatem, & in cap. cùm non ab homine de
sententia excommunicationis, dicitur
quód occultè excommunicatus non debet publicè vitari. Admonet tamen
Palu. quòd quando ego scio sacerdotem esse peccatorem, licet sciam occultè benè facerem, sine scandalo aliorum me separans ab auditione missæ
eius, & à receptione sacramentorum:
vt illi incutiam ruborem, & moueam
illum ad poenitentiam. Et sic intelliguntur cap. nostra, & cap. nisi de clerico excommunicato.
An liceat sacerdoti nunquam celebrare.
¶ QVÆritur, vtrum liceat sacerdoti
omnino abstinerecelebratione? sanct.
| Tho. 2. 2. q. 82. art. 10. tenet, quod omnino
tenetur sacerdos celebrare. Probatur
ex verbis Ambr. iam adductis, graue
(inquit) est quod ad mensam tuam mundo corde, & innocentibus manibus non
venimus: sed grauius est si dum poenas
metuimus sacrificia non reddamus.
à Et. 2. Chor. 6. Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ideò Maio.
& Duran. dicunt quod sine graui peccato sacerdos non potest abstinere à celebratione. Facit etiam ad hoc cap. dolentes de celebratione missarum. §. sunt, vbi
reprehenduntur qui solum quater in anno celebrant. Et. 2. Machabe. 4. contra
quosdam sacerdotes dicitur, quod iam non circa altaris officia dediti erant. Item Luc.
22. Christus dixit. Hoc facite in meam
commemorationem, ergo. Sed vtrum sit
mortale omnino abstinere â celebratione? Caie. 3. p. q. 82. a. 1. tenet quod non est
mortale. Et idem videtur sentire. S. Tho.
| cum non exprimat hoc esse mortale.
Et ita tenendum est, quia nullum est
præceptum iuris diuini, aut humani
de hoc. Sed quoniam defraudat ecclesiam suo sacrificio ad quod offerendum
est constitutus minister non excusatur
á peccato. Et aliqui canonistae dicunt
quod peccat mortaliter propter verbum
Ambrosij dicentis, ego quia quotidie
pecco, quotidie debeo accipere medicinam. Quod habetur de consecra. d.
2. cap. si quotiescunque, sed dictum est
de consilio. Licet in vitis patrum legatur de quodam viro sancto, quod ordinatus in sacerdotem, nunquàm posteá
celebrauit. Credendum est quod haberet aliquod impedimentum occultum, vel quod hoc faciebat ex reuelatione spiritus sancti.
Celebrandi tempus opportunum quod sit
¶ QVÆRITVR, quod sit opportunum tempus ad celebrandum? Respondet
sanct. Tho. quod illud in quo ecclesia
| consueuit celebrare. Omnia enim alia
variantur: tamen in omnibus optimus
canon est ecclesia consuetudo. Et de
hac ecclesiae consuetudinee ponit sanct.
Tho. duas conclusiones. Prima oportet, quòd in ecclesia sit quotidiè hoc
sacrificium. Patet, quia à Christo vocatur panis quotidianus: & intelligitur de eucharistia secundum Augustinum. Item quia si in ciuitate aliqua
non celebraretur aliquo die, reputaretur graue scandalum. Secunda, missa
solennis in ecclesia conuenienter celebratur ab hora diei tertia vsque ad nonam: quia tunc est Christus crucifixus.
Quos autem obliget praeceptum illud
de quo in prima propositione. Canonistae dicunt, quod ecclesias collegiatas & rectores earum: ita quod si eorum
defectu non dicatur aliquo die missa,
peccaret mortaliter. Ego credo quòd
non est peccatum mortale. Panormi.
| in cap. cum creatura de celebratione
missarum, dicit quod in ecclesijs collegiatis debent quotidie celebrari duæ missae, vna de die, alia de defunctis. Non
oportet tamen quod sit de requiem: esset
enim malè factum si in die paschatis,
& solennitatum magnarum diceretur missa de requiem. Et in hoc corrigendus
est error muliercularum, & indiscreta
laicorum deuotio, cùm iubent dicere missas de sanctis qui non sunt in coelo, vel
de requiem. In festiuitatibus dicatis missam
de die. Siluester ait, quod id quod Panormitanus dicit de missa de requiem: iam
est consuetudine abrogatum. Nec est
rationabile, quòd in die celebri dicatur missa de defunctis. Nec hoc potest
haberi ex prædicto cap.
An liceat pluries in die celebrare.
¶ QVÆritur, an oporteat pluries in
die celebrare? Respondeo, quòd in capit. consuluisti, & capit. te referente,
de celebra. missarum, prohibitum est
| pluries in die celebrare, & communicare. Sed ponuntur plures exceptiones quas ego non intelligo. Prima est
in natiuitate domini, in qua ter celebramus
& hæc clara est. Secundam ponit Siluester si defunctus sit præsens post missam celebratam. Tunc forsan haec erat
consuetudo: quæ iam videtur abrogata. Si tamen aliquis hoc faceret non reputaretur peccare mortaliter. Tertia
quando est necessarium infirmis viaticum
porrigere, & aliter haberi non potest.
Quarta, pro necessitate peregrinorum,
si peregrinantes in die festo venerunt
post missam celebratam. Ego miror certè, & puto quod ante non erat ita arcta consuetudo semel tamen celebrandi, sicut nunc
est. Quinta pro necessitate nuptiarum
scilicet quando tempus laberetur, & non possent
nuptiae differri. Has exceptiones ponit
etiam Raymundus. Sexta secundum Hostiensem
quando quis habet duas ecclesias, etiam si
| vna sit in titulo, & alia commendata: &
hæc consuetudo adhuc durat. Septima quando eodem die occurrunt duæ
missæ, vna de die, alia de ieiunio. Hos,
7. casus ponit Palu. 4. d. 12. q. 1. arti. 4.
vbi notat quod omnes praedictae exceptiones intelliguntur quando sacerdos est
ieiunus, aliâs in nulla necessitate licet
Panor. in dicto cap. consuluisti, ponit
8. exceptiones. 7. prædictas, & octauam
si superueniat aliqua magna persona,
vt episcopus & similes, quos non licet
transire sine auditione missæ. Et idem
est (ait Siluester) de quolibet alio in
die festo, quoniam habet præceptum
audiendi missam. Glo. in dicto ca. ponit nonam. s. si esset consuetum in aliqua
ecclesia dicere duas missas, & non sit
nisi vnus sacerdos idoneus ad celebrandum. Addunt aliqui decimam propter
paupertatem ecclesiarum, & raritatem
sacerdotum. Et hoc habetur in iure. 21.
| q. 1. ca. clericus in fine. & de electione
ca. dudum, &. 10. q. 3. ca. vnio. & ita habet etiam consuetudo. Siluester addit vndecimam, scilicet quandócunque
occurrit necessitas arbitrio boni viri.
Probat ex dicto ca. consuluisti, vbi dicitur, quod propter necessitatem licet pluries celebrare. Ex quo dicto eliciunt doctores hos casus. Notat Palu. quod non licet sacerdoti pluries in die quamvis celebrare. Pro quacumque autem necessitate nemini licet bis communicare in die eodem
Quo tempore missa sit celebranda
¶ DE tempore autem missæ solennis
S. Tho. dicit quod est ab hora tertia vsque
ad nonam. i. vsque ad horam tertiam
post meridiem. Et quòd hæc consuetudo fuerit in ecclesia, patet ex cap. solent de consecra. d. 1. & licet non inueniamus præceptum de consuetudine
quam nunc habemus quæ reuocet præcedentem: nihilominus virtualiter inuenitur in hoc, quod papa concedit aliqui|bus priuilegia, quod possint dicere missam post meridiem. De nocte verô non
est celebrandum: quia est iure cautum,
praeterque in nocte resurrectionis, cum
in praefactione dicatur: qui hanc sacratis
simam noctem &c. Sed haec consuetudo
abrogata est. In aurora autem potest celebrari, nec oportet expectare punctualiter: sed seruetur in hoc consuetudo.
Credo tamen quod in casibus propter quos licet bis celebrare, licebit etiam noctu
celebrare: vt propter infirmos. Vide
Gabrie. in cano. lect. 14. &. 15.
Quo loco missa dicenda sit.
¶ QVÆRItur, de loco in quo missa
est celebranda? S. Tho. 3. p. q. 83. art. 3.
dicit quód non potest celebrari nisi in
locis ab episcopo consecratis. Hoc probat consuetudine ecclesiæ. Vide Gabrielem in canone lect. 13. &. 14. & omnia illa quæ veniunt in vsum sacramenti oportet, quod sint sacra, vt in ca. nullus
presbyter, & ca. si quis de consec. di. 1.
| Notandum tamen est, quòd quanuis offerantur priuilegia celebrandi in domibus, maxima tamen irreuerentia est
dicere missam vbi dormiunt vir & vxor: cum etiam si in ecclesia dormierint,
polluatur. Clericis conuenit istas deuotiones corrigere. Et papa non concedit talia priuilegia nisi cum reuerentia,
& in loco honesto. De alijs ritibus si aliquid intermittatur non ex malitia
sed ex negligentia quacunque, non existimetur mortale. Vnde si quispiam
celebrans obliuiscatur manipuli, vel
non aduertat se sine ara celebrare non
timeat peccatum mortale.
Ecclesia quomodo violetur, & reconcilietur.
¶ QVÆritur, quomodo violetur ecclesia, et qualitèr reconciliari debet. Respondeo
quod ecclesia violatur in duobus casibus: vt
habetur de conse. ecclesiæ ca. vltimo, & c.
significasti de adult. Primus est, si in ecclesia effudantur sanguis: & hoc intelligendum est de graui effusione, nam si pugno
| aliquem in náribus, & fluat sanguis
etiam in magna quantitate non polluitur ecclesia. Et etiam intelligitur de
effusione iniusta. Si enim quispiam
se defendendo occîdat aliquem in ecclesia, non propterea violatur. Nec oportet quòd sanguis cadat intra ecclesiam, ad hoc vt violetur: sufficit enim
quod ibi effundatur, etiam si percussus grauitèr, exeat statim ab ecclesia anteque
sanguis cadat. Secundus casus est emissio seminis, non solùm illicita, sed etiam
licita viri cum vxore. Pollutio tamen
in somnis quacunque ex causa proueniat, non violat ecclesiam. Additur
tertius casus, scilicet si in ecclesia sepeliatur excommunicatus denunciatus.
De modo autem quo ecclesia debet
reconciliari postquam fuerit polluta, distinguendum est, quia vel ecclesia est
consecrata, aut dedicata, & sic a solo
episcopo est reconcilianda: nisi ipse,
| vel papa alteri commisserit: potest autem
committi clerico cuicunque. Si autem
ecclesia non fuerit consecrata, sed solum benedicta, potest à simplici sacerdote reconciliari. Si autem episcopus
ægrotaret, & nolet committere alteri quod
eam reconciliet, potest dare licentiam
quód celebrentur ibi diuina quousque
ipse possit eam consecrare. Si autem
vitia sint occulta, non opus est ecclesiam reconciliari, vt tenet beatus Antoninus, Guillelm. & Hostiensis. Si autem sint publica reconcilietur. Fiunt
autem publica vel ex confessione eorum
qui fecerunt, vel ex euidentia facti. Ratio Ioannis Andreæ est, quia ecclesia
non iudicat de occultis.
Missa quando cœpit celebrare.
¶ QVÆRITVR, quandò coepit missa celebrari cum istis ritibus nunc
consuetis? Respondeo, quod ritus ecclesiae
in celebratione missarum est antiquissimus. Nam Dionisius qui fuit tempo|re Pauli, ponit pauciores ceremonias
& ritus in libro de ecclesiastica Ierar
chia. Item in cap. Iacobus de consec.
d. 1. dicitur. Iacobus frater domini cui
primò credita est Hierosolimitana ecclesia. Et Basilius episcopus Caesariensis (cuius claritas per totum orbem refulsit) in scripturis addiderunt nobis missæ celebrationem. Glo. i. ordinem missae
celebrandae. Isidorus libro. 1. de officio
& Dionisius dicunt, quod beatus Petrus
fuit primus qui hoc fecit. Hæc non inter se dissonant, potuit enim esse quod
alij facerent auctoritate Petri qui erat
pontifex. August. ad Ianuarij inquisitionem, tractans illa verba Pauli, caetera cum venero disponam. 1. Chorint. 11. loquens quomodo sit accedendum ad eucharistiam, dicit Paulus apud Chorinthios ordinauit ritum illum qui ordinatus
fuit Romæ á Petro, & Iacobo. Hugo
de sancto Victo. li. 2. de sacramentis. p.
| p. 8. ca. vltimo dicit quod primus omnium
celebrauit Petrus Antiochiæ: quod
potest intelligi de celebratione cum dignitate pontificali. Et ita intelligit beatus Antoni. 1. p. ti. 6. c. 8. & de his sit satis
Missæ defectibus quomodo occurrendum
¶ QVÆritur, de aliquibus defectibus
occurrentibus in missa, quomodo sit
eis occurrendum? quid si sacerdos celebrans moriatur? vel si impediatur aliqua infirmitate: Dico, quòd si hoc contingit antè consecrationem, non oportet quod missa perficiatur. Si autem post
consecrationem debet missa per alium
perfici. Sed quid faciet celebrans si meminerit se esse in mortali, aut in excommunicatione? Respondeo quòd si est antè
consecrationem, dimittat missam, si non
sit nota infamiæ vel scandali. At si sequatur scandalum non dimittat. Si verò sit post consecrationem, omnino non
debet dimittere. Idem dicendum est de
eo qui meminit se non esse ieiunum.
| Quid, quando aranea, musca, vel aliud
animal venenosum cecidit in calicem?
Respondeo, si est ante consecrationem
tollat animal & vinum, & mittat aliud
de nouo. Si post consecrationem accipiat animal, abluat, & comburat, &
ablutio & cineres mittantur in piscinam: & sumat sanguinem. Si autem
sit venenum in calice non bibat, sed
seruet in calice, vel in vase apto inter
reliquias: & ponat aliud vinum & iterum consecret solum vinum si nondum sumpserit hostiam. Si verò sumpserit hostiam reincipiat à consecratione hostiæ. Idem faciat si post sumptionem hostiæ deprehenderit nihil
fuisse in calice, vel fuisse solam aquam,
reincipiat à consecratione hostiæ. Quamuis si iam sumpserit aquam dubitet
Palude, an debeat calicem consecrare. Si autem dubitat an dixerit verba
consecrationis, dicat iterum secundum
| Scotum. Si sanguis fundatur totus, ponat aliud vinum & consecret, & si cecidit super tabulam lambatur, & radatur & mittatur in piscinam. Si super mappam & potest fieri mundè sumat, vel comburatur mappa, vel sufficienter lauetur. Regula autem generalis est, quòd quotiescunque scitur vbi sunt species sacramenti, non debent
comburi, sed seruari. Reliqua vide apud sanctum Thomam. Haec sufficiant de sacramento
eucharistiæ.