QVÆSTIO LXI. De diuisione Iustitiæ in commutatiuam & distributiuam.

DEINDE considerandum est de partibus iustitiæ. Et primò, de partibus subiectiuis, quæ sunt species iustitiæ, scilicet distributiua & commutatiua. Secundo, de partibus quasi integralibus. Tertiò, de partibus quasi potentialibus, scilicet de virtutibus adiunctis. ¶ Circa primum occurrit duplex consideratio. Prima, de ipsis iustitiæ partibus. Secunda, de vitijs oppositis. Et quia restitutio videtur esse actus cōmutatiuæcommutatiuæ iustitiæ, primò considerandũconsiderandum est de distinctione iustitiæ commutatiuæ & distributiuæ. Secundò de restitutione. ¶ Circa primũprimum quæruntur quatuor.

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm conuenienter ponantur duæ species iustitiæ, scilicet commutatiua & distributiua.

Source
AD PrimũPrimum sic proceditur.
Videtur quod inconuenienter ponantur duęduæ species iustitiæ, iustitia distributiua & commutatiua. Non enim potest esse iustitiæ species, quòd multitudini nocet, cùm iustitia ad bonum cōmunecommune ordinetur. Sed distribuere bona communia in multos, nocet bono communi multitudinis: tum quia exhauriuntur opes cōmunescommunes, tum etiam quia mores hominum corrumpuntur. Dicit enim Tullius in lib.
de Offic. Fit deterior qui accipit, & ad idẽidem semper expectandum paratior. Ergo distributio non pertinet ad aliquam iustitiæ speciem.
¶ 2 Præterea. Iustitiæ actus est reddere vnicuique quod suum est: vt suprà habitum
qō.quæstio 58. art. 11.
est. Sed in distributione non redditur alicui quod suum erat, sed de nouo appropriatur sibi id quod erat cōmunecommune. Ergo hoc ad iustitiam non pertinet.
¶ 3 Præterea. Iustitia non solum est in principe, sed etiam in subditis: vt suprà habitum
est. Sed distribuere semper ad principem pertinet. Ergo distributiua non pertinet semper ad iustitiam.
¶ 4 Præterea. Distributiuum iustum est bonorum communium, vt dicitur in
5. Ethic. Sed communia pertinent ad iustitiam legalem. Ergo iustitia distributiua non est species iustitiæ particularis, sed iustitiæ legalis.
¶ 5 Præterea. Vnum & multa non diuersificant speciem virtutis. Sed iustitia commutatiua consistit in hoc, quòd aliquid redditur vni: iustitia verò distributiua in hoc quod aliquid datur multis. Ergo nōnon sunt diuersæ species iustitiæ.
SED contra est, quod Philosophus
in 5. Ethic. ponit duas partes iustitiæ, & dicit quòd vna est directiua in distributionibus, & alia in commutationibus.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum
q. 58. artic. 8.
est, iustitia particularis ordinatur ad aliquam priuatāpriuatam personam, quæ cōparaturcomparatur ad cōmunitatemcommunitatem, sicut pars ad totum. Potest autem ad aliquam partem | duplex ordo attẽdiattendi. Vnus quidem partis ad partem, cui similis est ordo vnius priuatæ personæ ad aliāaliam. Et hunc ordinem dirigit commutatiua iustitia, quæ consistit in his quæ mutuo fiunt inter duas personas adinuicem. Alius ordo attenditur totius ad partes. Et huic ordini assimilatur ordo eius, quod est cōmunecommune ad singulas personas, quem quidem ordinem dirigit iustitia distributiua, quæ est distributiua communium secundùm proportionalitatem. Et ideo duæ sunt iustitiæ species, scilicet commutatiua & distributiua.
AD primum ergo dicendum, quod sicut in largitionibus priuatarum personarum commendatur moderatio, effusio verò culpatur: ita etiāetiam in distributione communium bonorum est moderatio seruanda, in quo dirigit iustitia distributiua.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd sicut pars & totum quodammodo sunt idem: ita id quod est totius, quodammodo est partis. Et ita cũcum ex bonis communibus aliquid in singulos distribuitur, quilibet aliquo modo recipit quod suum est.
AD tertium dicendum, quod actus distributionis, qui est communium bonorum, pertinet solum ad præsidentem communibus bonis. Sed tamẽtamen iustitia distributiua est etiam in subditis, quibus distribuitur: inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione. Quanuis etiam distributio quandoque fiat bonorum communium, non quidem ciuitati, sed vni familiæ: quorum distributio fieri potest autoritate alicuius priuatæ personæ.
AD quartum dicendum, quòd motus accipit speciem à termino ad quem. Et ideo ad iustitiam legalem pertinet ordinare ea, quæ sunt priuatarum personarum in bonum commune. Sed ordinare ècontrario bonum commune ad personas particulares per distributionem, est iustitiæ particularis.
AD quintum dicendum, quòd iustitia distributiua & commutatiua non solum distinguuntur secundùm vnum & multa, sed secũdùmsecundum diuersam debiti rationẽrationem. Alio enim modo debetur alicui id quod est commune, & alio modo id quod est proprium.
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio. Conuenienter ponuntur duæ species iustitiæ particulares, &c.

ARTICVLVS II.Vtrùm mediũmedium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua.

Source
AD Secundum sic proceditur.
Videtur, quòd medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. Vtraque enim sub iustitia particulari continetur, vt dictum
Art. præceden.
est. Sed in omnibus temperantiæ vel fortitudinis partibus accipitur vno modo medium. Ergo etiam eodem modo mediũmedium est accipiendum in iustitia distributiua & commutatiua.
¶ 2 PrętereaPræterea. Forma virtutis moralis in medio consistit, quod secundùm rationem determinatur. Cùm ergo vnius virtutis sit vna forma, videtur quòd in vtraque sit eodem modo medium accipiendum.
¶ 3 Præterea. In iustitia distributiua accipitur medium, attendẽdoattendendo diuersam dignitatem personarum. Sed dignitas personarum attenditur etiam in commutatiua iustitia, sicut in punitionibus. Plus enim punitur qui percutit principem, quam qui percutit priuatam personam. Ergo eodem modo accipitur medium in vtraque iustitia.
SED contra est, quod Philosophus dicit in
Li. 5. c. 3. tom. 5.
5. Ethic. quòd in iustitia distributiua accipitur mediũmedium secundùm Geometricam proportionalitatem, in commutatiua autem secundùm Arithmeticam.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum
Art. præc.
est, in distributiua iustitia datur aliquid alicui priuatæ personæ, inquantum id, quod est totius, est debitum parti. Quod quidem tanto maius est, quātoquanto ipsa pars maiorem principalitatẽprincipalitatem habet in toto. Et ideo in distributiua iustitia tanto plus alicui de bonis cōmunibuscommunibus datur, quanto illa persona maiorem habet principalitatem in communitate. Quæ quidem principalitas in aristocratia communitate attenditur secundũsecundum virtutẽvirtutem, in olicratia secundùm diuitias: in democratia secundùm libertatem, & in alijs aliter. Et ideo in iustitia distributiua non accipitur medium secũdùmsecundum æqualitatem rei ad rem, sed secundùm proportionem rerũrerum ad personas, vt scilicet sicut vna persona excedit aliam, ita etiāetiam res, quæ datur vni personæ, excedit rẽrem quæ datur alij. Et ideo dicit
Philosophus, quòd tale medium est secundùm geometricam proportionalitatem, in qua attenditur æquale non secundùm quantitatem, sed secundùm proportionem. Sicut si dicamus quòd sicut se habent sex ad quatuor, ita se habẽthabent tria ad duo, quia vtrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum minus, & mediam partem eius. NōNon autem est æqualitas excessus secundùm quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus: tria vero excedunt duo in vno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personæ propter rem eius, quæ accepta est, vt maximè patet in emptione & vẽditionevenditione, in quibus primò inuenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adæquare rem rei: vt quanto iste plus habet, quàm suum sit de eo quod est alterius, tantundem restituat ei, cuius est. Et sic fit æqualitas secundùm arithmeticam medietatẽmedietatem, quęquæ attenditur secundùm parem quātitatisquantitatis excessum: sicut quinque est mediũmedium inter sex & quatuor, in vnitate enim excedit & exceditur. Si ergo à principio vterque habebat quinque, & vnus eorum accepit vnum de eo quod est alterius, vnus scilicet accipiens habebit sex, & alij relinquẽturrelinquentur quatuor. Erit ergo iustitia si vterq;vterque reducatur ad mediũmedium vt accipiatur vnũvnum ab eo qui habet | sex, & detur ei qui habet quatuor. Sic enim vterq;vterque habebit quinque, quod est medium.
AD primum ergo dicendum, quod in alijs virtutibus moralibus accipitur medium secundùm rationem: & non secundùm rem. Sed in iustitia accipitur medium rei: & ideo se cundùm diuersitatem rerum, diuersimodè medium accipitur.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd generalis forma iustitiæ est æqualitas, in qua conuenit iustitia distributiua cum commutatiua. In vna tamen inuenitur æqualitas secundùm proportionalitatem geometricāgeometricam, in alia secũdùmsecundum arithmeticam.
AD tertium dicendum, quòd in actionibus & passionibus conditio personæ facit ad quantitatẽquantitatem rei: Maior enim est iniuria, si percutiatur princeps, quàm si percutiatur priuata persona. Et ideo conditio personæ in distributiua iustitia attẽditurattenditur secundùm se. In commutatiua autem, secundùm quod per hoc diuersificatur res.
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio. MediũMedium in distributiua accipitur secundùm proportionem rerũrerum ad personas: in commutatiua vero, secundùm æqualitatem rei ad rem. Et probatur prima pars. In distributiua iustitia debetur vnicuique tantò plus quantò talis persona habet in republica dignitatum: sed hoc est attendere proportionem rerum ad personāpersonam in illius medio determinando, ergo. Confirmatur testimonio Aristot. 5. Ethic. Secunda pars probatur. In commutatiua iustitia tantum debetur alicui quantum acceptum est ab illo, sed hoc ipsum est attẽdereattendere æqualitatem rei ad rem, ergo. CōfirmaturConfirmatur eodẽeodem testimonio Arist. 5. Ethicorum.

ARTICVLVS III.Vtrùm materia vtriusque iustitiæ sit diuersa.

Source
AD Tertium sic proceditur. Videtur quòd materia vtriusque iustitiæ non sit diuersa. Diuersitas enim materiæ facit diuersitatem virtutis, vt patet in temperātiatemperantia & fortitudine. Si ergo distributiuæ iustitiæ & commutatiuæ sit diuersa materia, videtur quòd non cōtineanturcontineantur sub vna virtute, scilicet sub iustitia.
¶ 2 Præterea. Distributio, quæ pertinet ad iustitiam distributiuādistributiuam, est pecuniæ vel honoris, vel aliorũaliorum quęcunquequæcunque dispartiri possunt inter eos, qui communitate communicant: vt dicitur in
5. Ethic. quorũquorum etiam est commutatio inter personas adinuicẽadinuicem, quęquæ pertinet ad commutatiuam iustitiam. Ergo non est diuersa materia distributiuæ & cōmutatiuæcommutatiuæ iustitiæ.
¶ 3 Præterea. Si sit alia materia distributiuæ iustitiæ & alia materia commutatiuæ propter hoc, quod differunt specie, vbi non erit differẽtiadifferentia speciei, non debebit esse materiæ diuersitas. Sed Philosophus
ponit vnam speciem commutatiuæ iustitiæ, quæ tamen habet multiplicem materiāmateriam. NōNon ergo videtur esse multiplex materia harum specierum.
IN contrarium est quod dicitur in
5. Ethic. quòd vna species iustitiæ est directiua in distributionibus & alia in commutationibus.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum
est, iusti|tia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionẽdistributionem & commutationem: quæ quidẽquidem sunt vsus quorũdamquorundam exteriorum vel rerum, vel personarũpersonarum, vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cùm aliquis vel aufert, vel restituit alteri suam rem. Personarum autẽautem, sicut cùm aliquis in ipsam personam hominis iniuriāiniuriam facit, putà percutiendo, vel cōuitiandoconuitiando, aut etiam cùm irreuerẽtiamirreuerentiam exhibet. Operum autem, sicut cũcum aliquis iustè ab alio exigit, vel alteri reddit aliquod opus. Si ergo accipiamus, vt materiam vtriusque iustitiæ ea, quorũquorum operationes sunt vsus, eadem est materia distributiuæ & commutatiuæ iustitiæ. Nam & res distribui possunt à cōmunicommuni in singulos, & commutari de vno in alium. Et etiam est quædam distributio laboriosorũlaboriosorum operũoperum & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusq;vtriusque iustitiæ actiones ipsas principales, quibus vtimur personis, rebus, & operibꝰoperibus: sic inuenitur vtrobiq;vtrobique alia materia. Nam distributiua iustitia est directiua distributionum. CōmutatiuaCommutatiua ve rò iustitia est directiua cōmutationũcommutationum, quæ attendi possunt inter duas personas: quarum quædam sunt inuoluntariæ, quædam verò voluntariæ. Inuoluntariæ quidem quando aliquis vtitur re alterius, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem contingit quandoq;quandoque occultè per fraudem, quādoquequandoque etiam manifestè per violentiam. Vtrunq;Vtrunque autem cōtingitcontingit aut in rem, aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidẽquidem, si occultè vnus rem alterius accipiat, & vocatur furtũfurtum: si autem manifestè, vocatur rapina. In personāpersonam autem propriam, vel quantũquantum ad ipsam consistentiam personæ, vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personæ, sic lęditurlæditur aliquis occultè per dolosam occisionem, seu percussionem, & per veneni exhibitionẽexhibitionem. Manifestè autem per manifestam occisionẽoccisionem, aut per incarcerationem, aut verberationem, seu membri mutilationem. QuantũQuantum autem ad dignitatẽdignitatem personępersonæ, læditur aliquis occultè quidem per falsa testimonia, seu detractiones, quibus aliquis aufert famāfamam suam, & per alia huiusmodi. Manifestè autem per accusationem in iudicio, seu per conuitij illationem. Quantum autem ad personam coniunctam læditur aliquis in vxore, vt in pluribus occultè per adulterium. In seruo autem cũcum aliquis seruum seducit, ita vt à domino discedat. Et hæc etiāetiam manifestè fieri possunt. Et eadẽeadem ratio est de alijs personis coniunctis, in quas etiāetiam possunt omnibus modis iniuriæ committi, sicut & in personam principalem. Sed adulteriũadulterium & serui seductio sunt propriæ iniuriæ circa has personas: tamẽtamen quia seruus est possessio quædam, hoc refertur ad furtum.
Voluntariæ autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntariè transfert rem suam in alterum. Et siquidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est | actus iustitiæ, sed liberalitatis. In tantum autem ad iustitiam, voluntaria translatio pertinet, inquātuminquantum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem cōtingitcontingit multipliciter. Vno modo, quando quis transfert simpliciter rem suam in alterũalterum pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione & emptione. Alio modo, quando aliquis tradit rem suam alteri, concedens ei vsum rei cum debito recuperandi rem. Et siquidem gratis cōceditconcedit vsum rei, vocatur vsusfructus in rebus, quæ aliquid fructificant: vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus, quæ non fructificant: sicut sunt denarij, vasa, & huiusmodi. Si verò nec ipse vsus gratis conceditur, vocatur locatio & cōductioconductio. Tertio modo aliquis tradit rem suam vt recuperandam, nōnon ratione vsus, sed vel ratione conseruationis, sicut in deposito: vel ratione obligationis, sicut cùm quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus siue voluntatijs, siue inuoluntarijs, est eadem ratio accipiendi medium, secundùm æqualitatem recompensationis. Et ideo omnes istæ actiones ad vnam speciem iustitiæ pertinent, scilicet ad cōmutatiuamcommutatiuam. Et per hoc patet responsio ad obiecta.
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Eadem est materia remota vtriusque iustitiæ, videlicet, personæ, res, opera. Diuersa verò est materia proxima, videlicet, actiones quibus vtimur, rebus personis operibus. Probatur. In omnes distributiones & cōmutationescommutationes vniuntur personæ, res, opera: sed commutationes sunt inter eosdem ciues, ergo.
Secunda conclusio. Omnes commutationes siue inuoluntariæ siue voluntariæ pertinent ad vnam & eandem speciem iustitiæ, scilicet, commutatiuam. Explicat D.Diuus Tho.Thomas probatq́;probatque quoniam in omnibus commutationibus attenditur æqualitas, &c.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm iustũiustum sit simpliciter idẽidem quod contrapassum.

Source
AD Quartum sic proceditur.
5. Ethic. lect. 8.
Videtur, quòd iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. Iudicium enim diuinum est simpliciter iustũiustum. Sed hæc est forma diuini iudicij, vt secundũsecundum quod aliquis fecit, patiatur: secundùm illud Matth. 7. In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini: & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum.
¶ 2 Præterea. In vtraque iustitiæ specie datur aliquid alicui secundùm quandam æqualitatem, in respectu quidem ad dignitatem personæ, in iustitia distributiua, quæ quidem personæ dignitas, maximè videtur attendi secundùm opera, quibus aliqui cōmunitaticommunitati seruiunt: in respectu autem ad rem, in qua quis damnificatus est, in iustitia cōmutatiuacommutatiua. Secundùm autem vtranque æqualitatem aliquis contrapatitur secundùm quod fecit. Ergo videtur quòd iustum simpliciter sit idem quod contrapassum.
¶ 3 Præterea. Maximè videtur quòd non oporteat aliquem cōtracontra | pati, secundùm quod fecit, propter differentiam voluntarij & inuoluntarij. Qui enim inuoluntariè fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium & inuoluntarium, quæ accipiuntur ex parte nostra, non diuersificant medium iustitiæ: quod est medium rei, & non quoad nos. Ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod contrapassum.
SED contra est, quod
Li. 5. c. 5. tom. 5.
Philosophus in 5. Ethic. probat non quodlibet iustum esse contrapassum.
RESPONDEO dicendum, quòd hoc quod dicitur contrapassum, importat ęqualemæqualem recompensationem passionis ad actionẽactionem præcedẽtempræcedentem. Quod quidem proprijssimè dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi lædit, puta si percutit, quòd repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege, Exod. 21. Reddet animam pro anima, oculum pro oculo, &c. & quia etiāetiam auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundariò etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua etiāetiam ipse damnificatur. Et hoc etiam iustũiustum damnum continetur in lege, Exod. 22. Si quis furatus fuerit bouem, aut ouem, & occiderit vel vendiderit, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue. Tertiò verò transfertur nomen cōtrapassicontrapassi ad voluntarias commutationes, in quibus vtriusq;vtriusque est actio & passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt dictũdictum est
. In omnibus autem his debet fieri secundùm rationem iustitiæ commutatiuæ recompensatio secundùm æqualitatẽæqualitatem, vt scilicet passio recompensata sit æqualis actioni: nōnon autem semper esset æqualis, si idẽidem specie aliquis pateretur, quod fecit. Nam primò quidem cùm aliquis iniuriosè lædit alterius personam maiorem, maior est actio, quāquam passio eiusdem speciei quàm ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem, nōnon solùm repercutitur, sed multo grauius punitur. Similiter etiam cùm quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quàm esset passio si sibi sola res illa auferretur. Quia ipse qui damnificauit alium in re sua, nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quòd multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed rempublicam, eius tutelæ securitatem infringendo. Similiter etiam nec in commutationibus voluntarijs esset semper æqualis passio, si quis daret rem suam, accipiẽsaccipiens rem alterius: quia fortè res alterius est multo maior quàm sua. Et ideo oportet secundùm quandam proportionatam commensurationem adæquare passionẽpassionem actioni in commutationibus, ad quod inuẽtainuenta sunt numismata. Et sic contrapassum est commutatiuum iustum. Quod in distributiua iustitia locum non habet, quia in distributiua iustitia non attenditur æqualitas secundùm proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem, vnde di|citur contrapassum: sed secundùm proportionalitatem rerum ad personas, vt suprà dictum
Art. 2. huius quæst.
est.
AD primum ergo dicendum, quod illa forma diuini iudicij attenditur secundùm rationem commutatiuæ iustitiæ, prout scilicet recompensat præmia meritis, & supplicia peccatis.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd si alicui qui communitati seruisset, retribueretur aliquid pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuæ iustitiæ, sed commutatiuæ. In distributiua enim iustitia nōnon attenditur æqualitas eius quod quis accipit, ad id quod ipse impendit: sed ad id quod alius accipit, secundùm modum vtriusque personæ.
AD tertium dicendum, quòd quando actio iniuriosa est voluntaria, excedit iniuria: & sic accipitur vt maior res. Vnde oportet maiorem pœnam ei recompensari, non secundùm differentiādifferentiam quo ad nos, sed secundùm differentiam rei.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. Vide Arist. lib. 5. Ethicor. cap. 5. & Caiet. hic.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium primum est circa præcedentes articulos, Vtrùm iustitiæ distributiuæ & cōmutatiuæcommutatiuæ media, & materia proxima distinguantur specie: An vero tantùm accidentaliter intra eandem speciem.
Arguitur primò. Videtur enim quòd tantùm accidentaliter. Quia ratio formalis vtriusque iustitiæ est eadem formaliter secundùm speciem, scilicet, reddere priuatæ personæ quod suum est, ergo. CōfirmaturConfirmatur. Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantùm materialiter non formaliter & specificè, ergo similiter tribuere bona communia, quod est proprium distributiuæ, & tribuere particularia quod est commutatiuæ distinguuntur tantùm materialiter.
Secundò. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solùm differunt accidentaliter: quoniam hæc videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificæ inter vtramq́;vtramque iustitiam: quòd altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens præterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quæst. 1. art. 3. quæst. 1. ad tertiũtertium. Probatur. Iustitia cōmutatiuacommutatiua præcipit maiorem compensationẽcompensationem iniuriæ illatæ faciendāfaciendam esse personæ digniori. Itaque quātoquanto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi faciẽdafacienda est.
In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum, quæst. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidẽtalemaccidentalem distinctionẽdistinctionem inter vtramq́;vtramque iustitiam, Sed opposita sentẽtiasententia est expresse Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusq;vtriusque scholæ Philosophicæ & Theologicæ. Probatur conclusio à priori. Primò, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione iustitiæ & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo ordine moderatur iustitia legalis, de quo non agimus in præsentia: sed de particulari. Secundus est reipublicæ ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterũalterum ciuem: qui est partis ad cōpartemcompartem. Sed duo postremi ordines sunt formaliter & specificè distincti, vt per se manifestum est, ergo. Secundò probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundùm speciem, in distributiua & commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio debiti eo quòd id quod est totius, videlicet reipublicæ, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi applicatum: sed applicandum tanquātanquam proprium. In commutatiua verò debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquātanquam ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hæ sunt demonstrationes quibus vtitur D. Tho. à priori. A posteriori vero, in solutionibus argumentorum, videlicet, | ad secundum & vltimum eiusdem articuli. Confirmatur ex decisionibus articulorum secundi & tertij.
Probatur vltimo à posteriori duobus signis. Primum est. Violatio cōmutatiuæcommutatiuæ iustitiæ secundùm omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an distributiuæ iustitiæ violatio obliget ad restitutionem. Quam quæstionẽquæstionem nos reseruamus definiendam infra quæst. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quæ opponitur iustitiæ distributiuæ. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiæ sunt diuersa specie: distributiuędistributiuæ nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuæ verò iniustitia, non enim habet nomen speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad cōfirmationẽconfirmationem negatur cōsequentiaconsequentia propter rationes assignatas.
Ad secundum primo respondetur quòd distributiua iustitia primò, & per se respicit dignitatem personarum: commutatiua verò, licet aliquando respiciat illam, videlicet, in actionibus iniuriosis: non tamen semper. Secundò respondetur, quòd distributiua iustitia formaliter & directè respicit dignitatem personarũpersonarum, hoc est proportionem quāquam habet persona ad personam & ad bona cōmuniacommunia distribuenda inter alias partes & personas. Et ita quanto plures personæ fuerint dignæ: tanto minus obueniet vnicuiq;vnicuique personæ bonorum cōmuniumcommunium. Cæterùm cōmutatiuacommutatiua tantum respicit æqualitatem. Si quando autem respicit dignitatem, hoc antecedenter & præsuppositiuè respicit, vt cōpensetcompenset ad æqualitatem iniuriæ. Et ita non minorem satisfactionem tenetur facere si plures personæ fuerint in republica æquè dignæ, quàm si vna tantùm esset cui iniuriam intulit. Vide Caietanum artic. 2, ad tertiũtertium.
DVbium secundum est circa eandem distinctionem. Vtrùm sit legitima, ita vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiũctimdisiunctim. Et est dubiũdubium peculiare quod mouetur propter rationem iustitiæ quæ dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: nōnon tamẽtamen distributiua nec cōmutatiuacommutatiua, ergo. Probat̃Probatur quantũquantum ad priorẽpriorem partẽpartem. Vindicatiua iustitia cōpẽsatcompensat iniuriāiniuriam factāfactam secundũsecundum æqualitatẽæqualitatem rei ad rem, infligit siquidem pœnāpœnam iuxta delicti quātitatẽquantitatem. QuātũQuantum ad secũdāsecundam partẽpartem probatur. CōmutatiuaCommutatiua iustitia residet nōnon solũsolum in Principe, verũverum in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solùm residet in Principe, ergo nōnon est cōmutatiuacommutatiua. In oppositũoppositum est quod vindicatiua iustitia cōtineturcontinetur sub cōmutatiuacommutatiua, sicut species sub genere: sed species non cōdiuiditurcondiuiditur contra genus, ergo neq;neque vindicatiua contra cōmutatiuācommutatiuam. Maior est ex D. Tho. infra quæst. 108. artic. 2. ad primũprimum. Vbi ait, punitio peccatorũpeccatorum secundũsecundum quod pertinet ad iustitiam publicāpublicam, est actus iustitiæ cōmutatiuæcommutatiuæ. Et in 3. part. quæst. 85. arti. 3. ad tertiũtertium. inquit iustitia vindicatiua respicit personāpersonam iudicis & sub iustitia cōmutatiuacommutatiua continetur, quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expressè conclusionem illam, videlicet, quod sub iustitia cōmutatiuacommutatiua continetur tanquātanquam eius species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 5. art. 1. ad tertiũtertium. inquit, quod iustitia vindicatiua potest considerari duobus modis, primo quatenus ad iustitiāiustitiam publicam pertinet & refertur ad bonũbonum commune reipublicæ: & sic est actus elicitus à cōmutatiuacommutatiua iustitia, imperatur vero à legali iustitia, quæ est in Principe & illius ministris. Secundò cōsideraturconsideratur respectu particularis personæ, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod factum est parti læsęlæsæ: qua cōsiderationeconsideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe, sed etiam in ciue qui affectus est iniuria: cui licitũlicitum est vindictāvindictam petere modo & ordine debitis, vt cōpensatiocompensatio illi fiat. Et hac cōsiderationeconsideratione nōnon est actus iustitiæ, sed actus specialis virtutis: quęquæ sumit sibi nomen iustitiæ vindicatiuæ & ad cōmutationẽcommutationem reducitur.
Probat hanc sententiam. Respublica per vltionem ęqualemæqualem crimini recuperat suum honorem, & reddit quodammodo malefactori æquale. CæterũCæterum persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori æquale: sed ipse malefactor est qui recipit & patitur: & iudex est qui reddit æquale, ergo &c. Sed pro huius rei intelligentia notandum est, quod vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di|stinguitur à defensione, sumitur interdum pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitimè talem vltionẽvltionem exequi, siue intendendo bonum reipublicæ, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis læsi per iniuriam. InterdũInterdum verò sumitur vindicatio pro vltionis à iudice exercendæ petitione. Et hac cōsiderationeconsideratione iste actus nōnon solum est in iudice, sed etiāetiam in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatẽdifficultatem decidimus.
Prima conclusio. Vindicatio secundùm quod est in iudice est actus iustitiæ cōmutatiuæcommutatiuæ, non tantũtantum qua ratione ordinatur vindicatio ad bonũbonum reipublicæ. VerũVerum etiam qua ratione ordinatur ad bonũbonum particulare ciuis, cui illata est iniuria, ad seruādamseruandam, scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex ex iustitia cōmutatiuacommutatiua, & ex officio tenetur non solum prospicere bono publico & cōmunicommuni, verũverum etiam ad seruādosseruandos immunes singulos ciues, ergo nōnon tantũtantum in ordine ad rem publicam, sed etiam in ordine ad singulos vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum à republica verũverum etiāetiam à singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium.
Confirmatur. Iudex tenetur ex cōmutatiuacommutatiua iustitia seruare ciues immunes à furtis: ita vt si per negligentiam iudicis fures furentur & fiant crebra latrocinia & furta in republica, teneatur iudex ad restitutionem omnium damnorũdamnorum. Ergo tenebitur ex iustitia cōmutatiuacommutatiua ad compensandas quaslibet iniurias ciuibus factas.
Secunda cōclusioconclusio. Petitio vindictæ exercendæ per iudicem est actus iustitiæ cōmutatiuæcommutatiuæ in persona quæ habet famam suam alijs obligatam, si non potest alio pacto famam recuperare. v., Verbi g.gratia, in pręlatoprælato. Probatur. Talis persona tenetur ex iustitia cōmutatiuacommutatiua exequi officium suum, sed non potest id exequi si infamis sit, & nōnon petat vindictam. Ergo tenetur ex iustitia cōmutatiuacommutatiua petere. Confirmatur, sicut iudex potest lege cogi ad vlciscendas iniurias ciuium ab ipsis ciuibus: ita talis persona potest lege cogi à suis subditis ad petendam vindictam & vltionem, ergo est par ratio.
Tertia conclusio petitio vindictæ exercendæ per iudicem, in alijs priuatis personis non est actus iustitiæ: quæ dicitur Cardinalis & perfecta virtus, sed est actus cuiusdam virtutis, quæ est pars potentialis iustitiæ cardinalis & reducitur ad illam, quæ dicitur à philosophis moralibus vindicatiua iustitia. Probatur. Iustitia cardinalis respicit legale debitum, hoc est debitum ad quod persoluendum potest quis lege compelli. Sed priuata persona, de qua in conclusione loquimur, quæ, videlicet, non habet suam famāfamam alijs obligatam, nōnon potest lege compelli ad petendāpetendam vindictāvindictam: sed tamen poterit cōpellicompelli ex debito honestatis & morali. Hæc est sentẽtiasententia D. Tho. infr. q. 80. & q. 108. art. 2. Et sic cōciliaturconciliatur D.Diuus Tho.Thomas cũcum alijs locis allegatis pro sentẽtiasententia Caietan.Caietani imò ipse D.Diuus Tho.Thomas se se cōciliatconciliat ad hunc modũmodum in allegato arti. 2. ad primũprimum. Hinc colligitur manifestè responsio ad argumentũargumentum factum in principio. Dicimus enim quòd iustitia vindicatiua propriè loquendo non est iustitia cardinalis & perfecta quæ diuiditur in hac diuisione.
Ad argumentũargumentum vero quo Magister Soto probat suāsuam sententiāsententiam, respōdeturrespondetur, deficere in multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitæ quale iniuriæ illatæ quātumquantum licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit à ratione iustitiæ cōmutatiuæcommutatiuæ talis petitio vindictæ, inquantum deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quæ dicitur gratitudo, quæ quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiæ commutatiuæ: quia reddit æquale non ex debito legali sed morali. Vt autem bene dicit Cicero, quòd in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atq;Atque adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei qui intulit iniuriāiniuriam, non tamen reddit per cōmutationẽcommutationem: quia nōnon ex debito legali. Caiet. in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiāiustitiam cōmutatiuācommutatiuam esse speciem specialissimāspecialissimam, quo loco melius sentit quāquam in 3. parte loco citato.
Circa solutionem ad primũprimum in arti. 4. solet disputari. VtrũVtrum iustitia cōmutatiuacommutatiuam reperiatur in Deo: sed hæc quæstio pertinet ad primāprimam partẽpartem quæstion. 21. arti. 1. In præsentia siquidem solum disputamus de iustitia hominum ad alios homines.