¶ SEQVITVR DE SAcramento confirmationis.

¶ De sacramento confirmationis tractat Magister setẽtsentent. 4. d. 7. & S. Tho. 3. p. q. 72. &.c.

Confirmatio est a Christo instituta.

QVÆRITVR, ante omnia an confirmatio sit à Christo instituta? Ad hoc dicunt quidam quòd confirmatio non fuit instituta à Christo, nec ab apostolis, sed ab ecclesia. Hoc tenet Alexander de Ales. 4. p. q. 23. membro. 1. &. S. BonauẽturaBonaventura. 4. d. 7. & Alexander ait quòd cōfirmatioconfirmatio fuit instituta in concilio Meldensi. Oppositum tenet omnis schola theologorum. Opinio tamen AlexādriAlexandri non est hæretica, quia non negat confirmationem esse sacramentum, sed dicit quòd Christus habens potestatem condendi sacramenta, communicauit illam ecclesiæ. Sed nos dicimꝰdicimus | confirmationem institutāinstitutam esse à Christo, nam apostoli confirmabant, vt patet actorum. 8. &. 19. & confirmati recipiebant spiritum sanctum, etiam visibilitèr, & non legimus quòd ipsi apostoli hoc instituerũtinstituerunt, ergo. Et quòd fuerit ante concilium Meldense patet de consecratione. d. 5. vbi Melchiades Vrbanus & Fabianus, ātiquissimiantiquissimi pōtificespontifices loquuntur de confirmatione, sicut de re in ecclesia consueta. Et sāctsanct. Cle. qui Petro sucessit in episto. 3. ad vniuersos, & Cyprianus in concilio Carthaginens. & Hierony. aduersus Luciferian. Cum autem sacramenta sint instrumenta nostræ redemptionis, quam Christus operatus est vsvsque ad resurrectionem, oportet dicere oĩaomnia sacramẽtasacramenta instituta fuisse ante resurrectionem Xp̃iChristi. Instituit ergo Xp̃usChristus hoc sacramẽtũsacramentum IoāIoan. 16. qñquando ꝓmissitpromissit apostolis spiritũspiritum sanctum quo confirmarẽturconfirmarentur | virtute ex alto, illa enim missio spũsspiritus sancti in pẽthecostepenthecoste, vel fuit sacramẽtũsacramentum cōfirmationisconfirmationis, vel habuit locũlocum eius.

Materia cōfirmatiōisconfirmationis est chrisma.

¶ QVÆritur, quæ sit materia huius sacramẽtisacramenti? necessario .n.enim est danda in eo aliqua materia, vt patet ex ritu eccles. & auctoritatibus sanctorũsanctorum, & quia omnia alia sacramenta cōstātconstant ex materia & forma, ego etiam hoc. Et oppositum dicere esset temerarium, nam in forma huius sacramenti signatur materia, dicitur enim consigno te signo crucis, & confirmo te chrismate salutis. Respon.Respondeo quód materia huius sacramenti est chrisma. Hoc vocabulum est græcum, & accepit ecclesia illud ex Diony. 2. ca. 4. de ecclesiastica hierarchia & significat vnguẽtumvnguentum cōpositumcompositum ex oleo & balsamo, vt patet in ca. vno de sacra vnctione. BalsamũBalsamum autem necessarium est in materia confirmationis necessitate præcepti, vt pa|tet ex cap. vno, & ca. nouissimè de cōsecraconsecra. d. 5. & ca. 1. de sacramentis non iterandis, & ex ritu ecclesiæ. Non est autem necessarium necessitate sacramenti: nam balsamum est in sola Sytia terra paganorum, & difficultèr potest inueniri, & non videtur quod materiam tam arduam voluerit Deus esse materiam sacramenti, nōnon est ergo necessarium de essentia sacramẽtisacramenti, sicut nec aqua in consecratione sanguinis.
Hoc tenet Caieta. 3. p. q. 72. arti. 2. hoc etiam probatur ex cap. 1. pastoralis de sacramentis nōnon iterandis, vbi habetur quòd quidam per errorem fuit confirmatus oleo benedicto sine balsamo, & quæsitum est, an esset iterandum sacramentum? & respōsumresponsum est, nihil esse iterandum, sed cautè supplendum quod incautè fuerat omissum. Si illud fuit sacramentum ergo chrisma non est de necessitate sacramenti, si autem | non debuit iterari, ergo certè fuit sacramentum, licet posteá propter præceptum chrismate vngeretur. Credo ergo probabilissimè quod chrisma nōnon est de essentia sacramẽtisacramenti cōfirmationisconfirmationis: aliâs em̃enim raro esset sacramentũsacramentum, nānam etiāetiam puto negociatores decipere nos vendentes non balsamum pro balsamo.

Chrisma in confirmatione debet esse consecratum.

¶ QVÆRITVR, an sit necessarium quòd chrisma sit consecratum? Respond.Respondetur quod sic. Ita tenet Scotus, Duran. Palu. Marsi. Siluest. Florenti. & omnes, & videtur idem sentire sanctus Tho. 3. p. q. 72. arti. 3. vnde si chrismate non consecrato per errorẽerrorem quis confirmaretur, non esset confirmatus nam Christus hoc instituit, quod patet ex ritu ecclesiæ, & auctoritate antiquorum doctorũdoctorum. Cypria. in opusculo de vnctione chrismatis, & Dionysius, ca. 4. de ecclesiasti. hierarch. Ratio huius assignat̃assignatur à S. Tho. Ricard. | Alex. & BonauẽBonaven. Quia cũcum sacramentũsacramentum sanctificet actione, oportet vt in se sit sanctũsanctum & proptereà congruũcongruum fuit, vt ipsa materia habeat in se sanctificationẽsanctificationem. Sed est differẽtiadifferentia inter materias sacramentorum, nam aliquas sanctificauit Christus immediate, vt sunt materiæ illorũillorum sacramẽtorũsacramentorum quibus Xp̃sChristus est vsus scilicet baptismi, & eucharistiæ. Aliorum verò sacramentorũsacramentorum quibus Christus non est vsus materias nōnon sanctificauit, vt materiāmateriam confirmationis &c. Et ideò necesse est, quod tales materiæ consecrent̃consecrentur. Et licet Xp̃sChristus receperit vnctionẽvnctionem á Magdalena, & in sepulchro, illud fuit modo humano, non sacramẽtalisacramentali vel spirituali, vel ad aliquẽaliquem effectũeffectum spiritualem, sicut sanctificauit aquas in baptismo, non tamen qñquando bibebat, nec panẽpanem quando cōmedebatcommedebat.

Chrisma debet ab episcopo cōsecrariconsecrari.

Sed vtrũvtrum debeat ab episcopo chrisma consecrari? Videtur quod sic, vt patet | in prædicto ca. vno de sacra vnctione & cōsecraturconsecratur in die cęnæcoenae, & quolibet anno renouatur. VtrũVtrum autẽautem papa possit cōmunicarecommunicare consecrationẽconsecrationem simplici sacerdoti? credo ꝓbabilitèrprobabilitèr, quod sic, et tunc nōnon esset de essentia sacramenti quod confirmatio fieret cum chrismate ab episcopo consecrato, vt notum est.

Forma sacramẽtisacramenti cōfirmatiōisconfirmationis

¶ QVÆritur, quæ sit forma sacramẽtisacramenti confirmationis? Resp.Respondeo quod hæc, consigno te signo crucis, & cōfirmoconfirmo te chrismate salutis. Hoc tenent oẽsomnes doctores nullo excepto. Et ita habet ritus ecclesiæ, & auctoritates sanctorum. Et si apostoli non vtebantur hac forma, vt patet Actorum. 8. hoc ideó fuit secundũsecundum. S. Tho. & omnes, quia oleum ponitur in confirmatione pro signo visibili, sed tunc miraculose fiebātfiebant signa visibilia, & ideò non vngebant confirmatos. Item propter irrisiones infidelium vitandas, esset enim rediculum | apud infideles, si vngerentur confirmati, & ideò solùm confirmabātconfirmabant per manuum impositionem. CessātibusCessantibus autem illis signis visibilibus miraculose factis, vsi sunt materia & forma prędictispraedictis.

In confirmatione imprimitur character.

¶ IMPRIMIT autem confirmatio characterem, vt patet ex concilio Florentino, & ideò non est iterabilis. Qui autem bis confirmaret eundem, peccaret quidem, sed tamẽtamen non esset irregularis: quicquid dicātdicant canonistæ. Quia nullus textus in iure ponit hanc poenam. Et patet ex cap. dicto de conse. d. 5. vbi fit mentio de iteratione cōfirmationisconfirmationis, & non ponitur poena irregularitatis, licet prohibeatur iteratio. Sed quare posita est poena irregularitatis iterantibus baptismum, & nōnon iterantibus confirmationem? Respō.Respondeo quia antiquitus fuit contentio, & hæresis de iteratione baptismi, non autẽautem | de cōfirmationisconfirmationis repetitione. Et ideò hoc secundum noluit ecclesia, ita strictè prohibere, & punire sicut primũprimum.

Confirmari nemo pōtpotest ante baptismũbaptismum.

¶ QVÆRITVR, vtrum quis possit cōfirmariconfirmari anteanteque sit baptizatus? Respon.Respondeo quod non, & si fiat nihil factum est: vt habetur in ca. de presbytero nōnon baptizato, vbi præcipitur quòd de nouo baptizetur, & iterum ordinetur. Et eadem est ratio de confirmato, & nōnon baptizato. Et ca. veniens de presbytero nōnon baptizato, dicitur quod baptismus est fundamentũfundamentum omniũomnium sacramẽtorũsacramentorum. Si aũtautem quis ordinaret̃ordinaretur ante cofirmationẽconfirmationem, malè faceret, sed tñtamen factũfactum teneret.

In confirmatione cōferturconfertur gratia.

¶ QVÆRITVR, an confirmatio conferat gratiam? Respond.Respondeo quòd sic. Quia est sacramentum. Imo confert maiorem gratiam quam baptismus. Quia iam in cōfirmationeconfirmatione fit miles, & roboratur ad defendendam fidem quam in baptismo recepit. Et ita | dicit Palude & omnes. Et de consecratio. distinctione. 5. cap. de his, dicitur quòd cōfirmatioconfirmatio est dignius sacramentum quam baptismus, & maiori veneratione dignum.

An omnes teneāturteneantur confirmari.

¶ QVÆritur, an oẽsomnes debeant confirmari? Resp.Respondeo secundũsecundum docto.doctores oẽsomnes quod sic. Et patet de conse. d. 5. c. omnes fideles & ca. vt ieiuni, vbi dicitur, nũquānunquam erit christianus nisi confirmatione episcopali fuerit chrismatus. Sed vtrũvtrum sit de necessitate salutis hoc sacramentum? Respō.Respondeo quod stando in iure diuino nōnon est præceptum, nec inuenitur in euangelio locus obligatorius, sicut inuenit̃inuenitur de baptismo, poenitentia, & eucharistia. VerũVerum est quod contẽptuscontemptus eius est peccatũpeccatum mortale, contẽneretcontemneret verò qui nolet illud recipere quia nōnon vult obedire, & putat nulliꝰnullius meriti esse. Hoc esset mortale secũdũsecundum oẽsomnes. Et S. Tho. 3. p. q. 72. a. 8. dimittere aũtautem illud ex negligẽtianegligentia nōnon | esset mortale cōtracontra ius diuinũdiuinum, qualiscunqualiscunque negligentia sit, etiāetiam crassa. Stando autẽautem in iure humano, Adria. &. S. Tho. tenẽttenent quod nōnon est præceptũpræceptum, & ego ita credo, licet oppositum teneant pene omnes. Scotus, Palu. Maio. &c.

Qua ætate cōfirmatioconfirmatio est suscipiẽdasuscipienda.

¶ QVÆritur, qua ætate dādumdandum est hoc sacramentum? Respond.Respondeo quod Marsi lius, & quidam alij dicunt, quód expectanda est ætas. 12. annorum, sed credo ex S. Tho. nōnon esse necessarium expectare vsum rationis. Idem ait Gabriel, & Antoninus, & Siluest. VerũVerum est quòd beatus AntoninꝰAntoninus dicit bonũbonum esse expectare septeniũseptenium pueri propter periculũpericulum reconfirmationis, vt scilicet cōfirmatꝰconfirmatus meminerit se esse cōfirmatũconfirmatum

An solus episcopus possit cōfirmareconfirmare

¶ QVÆritur, an solus episcopus possit hoc sacramentum conferre? Quærit hoc, sanct. Tho. 3. p. q. 72. ar. 11. Respon.Respondeo quòd licet de hoc sint variæ opiniones, dicendum tamen est cũcum sanct. | Tho. Alexan. & Palu. 4. di. 7. q. 4. & Marsi. 4. q. 5. quòd propria auctoritate non potest simplex sacerdos confirmare, & si tentet, nihil faciet. Nihilominus ex commissione papępapae quilibet sacerdos posset confirmare. Hoc patet auctoritate ecclesiæ ex facto Gregorij, vt habetur. 95. d. cap. peruenit, ait Gregorius, ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quòd presbyteros prohibuimus confirmare. Et post dicit ad Ianuarium, & si de hac re aliqui contristantur, vbi episcopi desint concedimus quód presbyteri signent in fronte baptizatum. Et in concilio FlorẽtiFlorenti. sub Euge. 4. in extrauagāextravagan. de vnione Armenio. instruẽdoinstruendo Armenos, numerant̃numerantur septẽseptem sacramẽtasacramenta, & secũdũsecundum est cōfirmatioconfirmatio, cuius ordinarius minister est episcopus. Nihilominus ex dispensatione sedis apostolicæ, & rationabili causa simplex sacerdos potest hoc sa|cramentum ministrare.

De ritu confirmationis, & susceptore cōfirmaticonfirmati, patrino

¶ CIRCA ritum huius sacramenti notandum, quod susceptores confirmādiconfirmandi, seu patrini debent esse confirmati: vt patet de consec. di. 4. c. in baptismate. Et si patrinus non confirmatus teneat, nōnon oritur inde cognatio spiritualis: quæ aliâs oriretur: quia non est verus susceptor. Quilibet autem confirmatus potest esse patrinus, nisi vir vxoris, & vxor viri. Si vir tamen teneat vxorem indè oritur affinitas, & si sciẽtèrscientèr fecerit, nōnon potest petere debitum: tenetur tamen reddere. Et contrahitur in hoc sacramento tanta affinitas, quanta in baptismo. Et non possunt esse susceptores plures sed vnus, & debet esse alius quam in baptismo. Quòd autem fiat signatio in fronte non videtur esse de essentia huius sacramenti. Quia in euangelio non legimus nisi quòd imponebant manus super illos. | Quòd autem fiat per modũmodum crucis, patet esse necessarium, quia in forma dicitur, consigno te signo crucis. OleũOleum etiāetiam necessariũnecesaarium est, & ritus ecclesiæ tenet quòd confirmatus non lauet oleũoleum per. 7. dies: sed hoc non est de essentia. Et hæc de sacramẽtosacramento confirmationis.